Skip to main content

Full text of "R. p. Francisci Suarez ... Opera omnia"

See other formats


flil 

;::;t'i'i;-;.'::i' 

■•'■:,-'--  -:,i.  ^;--!- 

■   '        ".  ■  '   '• <  ' 

§■1 


n  ■  -;  • :  •  ■ ;  ■  ■  •■  ■  ■  ■  • 

H§§2  :'■'"     1 


mm& 


4.$ 


R.  P.  FRANCISCI 


SU  A 


E   SOCIETATE  JESU, 


OPERA  OMNIA. 


IV 


TOMUS  QUARTUS  COMPLECTENS 


TRACTATUS  QUINQUE  AD  PRIMAM  SECUNDyE  D.  THOM/E;  DE  ULTIMO  FINE  IIOMINIS  AC  REATITUDINE, 

DE  VOLUNTARIO  ET  INVOLUNTARIO,  DE  HUMANORUM  ACTUUM  RONITATE  ET  MALITIA 

DE  PASSIONIRUS  ET  HARITIRUS,  DE  VITIIS  ATQUE  PECCATIS. 

GUM  INDICIBUS  NEGESSARIIS. 


R.  P.  FRANCISCI 


SUAREZ 


E  SOCIETATE;  JESU 

OPERA  OMNIA 

EDITIO  NOVA,  A  D.   M.   ANDRE,   CANONICO  RUPELLENSI, 

AUCTORE  OPERIS  CUI  TITULUS  :  COURS  DE  DROIT  CANON, 

JUXTA  EDITIONEM  VENETIANAM  XXIII  TOMOS  IN-F9  CONTINENTEM,  ACCURATE  RECOGNITA 
REVERENDISSIMO  ILL.  DOMINO  SERGENT,  EPISCOPO  CORISOPITENSI,  AR  EDITORE  DICATA. 


TOMUS  QUARTUS. 


APUD  LUDOYICUM  VIV&S,  BIBLIOPOLAM  EDITOREM, 

Via  vulgo  dicta  Cassette,  23. 


MDCCCLVI. 


ijvi94 


BALTHASAR  ALVAEEZ 

E  SOCIETATE  JESU 

DOCTOR  THEOLOGUS 

AD  LECTOREM. 


Cum  universa  Theologia  Scholastica  tribus  primariis,  ac  majoribus  partibus  conti- 
neatur,  ut  Auctor  in  suo  sequenti  procemio  admonet,  ea,  scilicet,  quae  Deum  in  se 
Unum  ac  Trinum  considerat :  altera,  quse  de  eodem,  ut  causa  efficiente  creaturarum, 
disserit,  quas  late  prosecutus  est,  editis  jam  voluminibus  de  Deo,  de  Angelis,  de 
Opere  sex  dierum,  et  Anima :  tertia,  quse  de  ipso  Deo  ut  fine  superiori  naturse  ra- 
tionalis,  atque  adeo  de  mediis  illi  accommodatis  disputat ;  et  partem  hanc  tertiam, 
quod  ad  media  attinet,  ad  exitum  fere  usque  perduxerit,  excusis  de  Incarnatione, 
ac  vita  divini  Verbi,  de  Sacramentis,  Legibus,  Gratiaque,  libris  tam  multis :  illud 
ex  ea  parte  reliquum  erat  explicandum,  quod  de  fine  ipso,  et  actibus  nostris,  qui- 
bus  obtinetur,  aut  amittitur,  disceptat.  Sed  ecce  tantse  litteratorum  hominum  fortunge 
obvia  mors  commune  illorum  perfugium  dejicit,  parcere  nescia,  doctaque  miscere 
rudium  pariter  funera,  atque  sapientium.  Ergo  quas  eo  de  argumento,  vel  per  His- 
paniam,  non  uno  in  loco,  vel  Romae  commentationes  olim  dederat  auditoribus  (quse 
etiam  in  terris  regio,  aut  Academia  eximii  Doctoris  monumentum  aliquod  non  cu- 
peret,  non  quseritaret?)  veluti  subsidiarias  proferimus:  ac  si  laciniosas  minus,  mi- 
nime  certe  degeneres,  minime  enerves,  ab  ipso  videlicet  Soarii  Marte  progenitas. 
In  quibus  plane  nobiles  aliquot  scriptores  non  parum  prsesidii  in  ejusdem  argumenti 
opere  vulgando  habuere.  Tantus  scilicet  erat  tunc,  ac  fuit  semper,  Soarii  candor, 
tam  minime  invidebat  unquam  poscentibus  labores  suos,  ut  nulli  penitus  eos  de- 
negaverit,  illo  titulo,  quod  essent  a  se  prselo  subjiciendi.  Quoniam  vero  solemne  illi 
quondam  fuerat  disputationum  titulis  prsenotare  majores  dubitationes,  subindeque 
in  varias  sectiones  distinguere,  hac  in  editione  id  observamus  religiose :  quanquam 
posteriore  consilio  pleraque  volumina  per  libros,  et  per  capita  prudens  distribuerit. 


Digitized  by  the  Internet  Archive 

in  2011  with  funding  from 

Boston  Library  Consortium  Member  Libraries 


http://www.archive.org/details/rpfranciscisuare04suar 


ELENCHUS  TRACTATUUM 

DISPUTATIONUM  AC  SECTIONUM 

HUJUS  VOLUMINIS. 


TRACTATUS  PRIMUS. 


DE  ULTIMO  FINE  HOMINIS. 


Procemium  operis  totius. 


pag.  XIII 


DISPUTATIO  I. 


DE  CAUSALITATE  FINIS  RESPECTU   HUMAN^I  VOLUNTATIS, 
COMPLECTENS  SECTIONES  SEX. 

1.  In  quo  consistat  causalitas  finis  respectu  humana? 

voluntatis.  1 

2.  Utrum  causalitas  finis  in  voluntate  nostra  sit  tan- 

tum  respectu  mediorum,  vel  etiam  respectu  ipsius 

finis.  4 

8.  Vtrum  finis  exerceat  causalitatem  suam  sub  ratione 

boni  cogniti.  6 

4.  Sub  qua  ratione  boni  moveat  finis,  et  consequenter 

an  media  participent  causalitatem  finis.  7 

5.  Quomodo  se  habeat  finis  ad  objectum  adwquatum  vo- 

luntatis.  10 

6.  Quotuplex  sit  finis.  12 

DISPUTATIO  II. 

DE   ACTIONIBUS  VOLUNTATIS.,   QU.E  SUNT  PROPTER  FINEM, 
COMPLECTENS  SECTIONES  QDATUOR. 

1.  Utrum  omnes  actus  liberi  voluntalis  humana?  si7it 

propterfinem.  16 

2.  Utrum  actus  voluntatis  necessarii  sinlpropter  finem, 

et  consequentur  an  sint  proprie  actus  humani.  18 
8.  Utrum  voluntas  operetur  propler  finem  in  actioni- 

bus,  quai  ab  ipsa  non  procedunt.  22 

4.  Quot  modis  contingat  voluntatem  humanam  operari 

propter  finem.  24 

DISPUTATIO  III. 

DE   ULTIMO  FINE   HOMINIS  IN   COMMUNI,   ET  DE  MODO  OPE- 
RANDI   PROPTER   ILLUM,    CONTINENS   SECTIONES  SEX. 

1 .  Utrum  necessarium  sit  constituere  aliquem  finem  ul- 

timum  hominis,  et  actionum  ejus.  26 

2.  Utrum  homo  possit  intendere  suis  actionibus  duos 

ultimos  fines  particulares  tantum.  28 

3.  Utrum  homo  possit  inlendere  duos  ultimos  fines  sim- 

pliciter,  et  positive  ac  propter  illos  operari.      30 

4.  Utrum  possit  aliquis  simul  intendere  duos  fines 

ultimos,   unum  simpliciter,   alterum  secundum 
quid.  34 


5.  Utrum  necesse  sit  hommem  semper  operari  propter 

finem  ultimum  simpliciter  a  se  intentum.  35 

6.  Utrum  omnes  actiones  hominis  sint  propter  ullimum 

finem  simpliciter  saltem  ex  inclinatione.  37 

DISPUTATIO  IV. 

DE  BEATITUDINE  IN  COMMUNI,   AN  SIT,  ET  QUID  SIT,  COMPRE- 
HENDENS  SECTIONES  TRES. 

1.  Qum  sit  communis  ratio  Beatitudinis,  et  propria 

hujus  vocis  significatio.  39 

2.  Utrum  ostendi  possit  beatitudinem  esse  possibilem 

homini,  aut  de  facto  futuram  esse.  41 

3.  Quotuplex  sit  Beatitudo.  43 

DISPUTATIO  V. 

DE  OBJECTO  HUMANjE  BEATITUDINIS,  COHIBENS  SECTIONES 
TRES. 

1.  Utrum  omnes  creaturm  sine  Deo  possint  esse  suffi- 

ciens  objectum  humanai  Beatitudinis.  46 

2.  Utrum  solus  Deus  sine  consortio  alicujus  creaturx 

sit  sufficiens  objectum  humanai  beatitudinis.      48 

3.  Utrum  Deus  secundum  lotum,  quod  in  se  habet,  vel 

secundum  speciale  attributum  sit  objectum  hu- 
manw  Bealitudinis.  51 

DISPUTATIO  VL 

DE  ESSENTIA  FORMALIS  BEATITUDINIS  QUOAD  GENUS.,  ET  SUB9- 
TANTIAM  EJUS,  ET  PERFECTIONEM,  QUAM  PONIT  IN  ESSEN- 
TIA  ANIM^),  CONTINENS  SECTIONES  TRES. 

1.  Utrum  beatitudo  nostra  sit  ipse  Deus,  ut  illapsus, 

et  unitus  sxibstantiw  animx  noslr& :  aut  quam 
perfectionem  in  illa  ponat.  57 

2.  Utrum  formalis  beatitudo  sit  operatio  creata  affi- 

ciens  immediate  animm  potentiam.  63 

3.  Utrum  beatitudo  sit  una  simplex  operatio  animw  in- 

tellectivce,  vel  plurium  collectio.  66 

DISPUTATIO  VII. 

DE  SPECIFICA  OPERATIONE,,  ET  PROXIMA  POTENTIA,  IN  QUA 
SUPERNATURALIS  BEATITUDO  CONSTITUENDA  EST,  CONTINENS 
SECTIONES  DUAS. 

1.  Utrum  beatitudo  formalis  essentialiter  sit  actus  in- 
tellectus,  vel  voluntatis.  70 


VIII 


ELENCHUS  TRACTATUUM 


2.  In  quo  actu  consistat  beatitudo  essentialis  imper-     3.  De  aureolis  et  fructibus  quid,  et  quot  sint,  et  quo- 
fecta,  quat  in  hac  vita  haberi  potest.  89  modo  inter  se  distinguantur .  132 


DISPUTATIO  VIII. 

DE    PERFECTIONIBUS    INTELLECTUS    BEATI    PILETER    VISIONEM 
BEATAM,   CONTINENS  SECTIONES  QUATUOR. 

1.  Utrum  praster  beatam  visionem  detur  Beatis  alia 

cognitio,  vel  supematuralis  scientia.  94 

2.  Utrum  in  beatitudine  perseverent,  vel  denuo  infun- 

dantur  scientice  naturalcs  et  acquisibiles.  98 

3.  Utrum  in  Beatis  possit  error,  vel  ignorantia  repe- 

riri.  99 

4.  Utrum   ad   Beatitudinem  requiratur   comprehen- 

sio.  101 

DISPUTATIO  IX. 

DE   PERFECTIONE  VOLUNTATIS  BEAT.E,  UT  VERSATUR  CIRCA 
DEUM,   CONTINENS  SECTIONES  TRES. 

1.  Utrum  voluntas  Beati  necessario  amet  illum  amore 

charitalis  et  benevolentioe .  104 

2.  Utrum  beatus  necessario  ametsuam  beatitudinem  su- 

pernaturalem  quam  possidet  et  qua  fruilur.    110 

3.  Qucde  sit  gaudium,  quod  Beati  habentinDeo,  et  de 

Deo  clare  viso,  qualisve  sit  fruitio.  112 

DISPUTATIO  X. 

DE  ALIIS  PERFECTIONIBUS  VOLUNTATIS  BEATI,    CONTINENS 
SECTIONES  DUAS. 

1.  Utrum  voluntas  Beati  ex  vi  beatitudinis  ita  sit  in 

bono  conftrmata,  ut  facta  sit  impeccabilis.       416 

2.  Quibus  virtutibus  ornetur  voluntas  Beatorum.    123 

3.  Utrum  voluntas  Beati  necessario  habeat  complemen- 

tum  omnium  desideriorum  suorum.  125 

DISPUTATIO  XI. 

DE  DOTIBUS,   AUREOLIS,   ET  FRUCTIBUS  ANUVLE  BEAT.E,  COM- 
PLECTENS  SECTIONES  TRES. 

1.  Utrum  sint  aliquce  dotes  in  anima  beata,  et  quid,  et 

quot  sint.  127 

2.  Utrum  in  Beatis  sit  aliqua beatitudo  accidentalis.  129 


DISPUTATIO  XII. 

DE   INiEQUALITATE   BEATITUDINIS,   REMITTITUR  AD     LIBRUM   II 
DE  ATTRIBUTIS  DEI. 

DISPUTATIO  XIII. 

DE  SUBJECTO,  SEU  STATU,  IN  QUO  HOMO  POSSIT  CONSEQUI 
SUPERNATURALEM  BEATITUDINEM  ,  CONTINENS  DUAS  SEC- 
TIONES. 

1.  Ulrum  anima  ante  resurrectionem  hominis  conse- 

quatur  beatituclinem  perfectam.  133 

2.  Utrum  eadem  beatitudo  supernaturalis  futura  sit 

animabus  iterum  corporibus  unitis.  136 

DISPUTATIO  XIV. 

DE  IMMUTABILITATE  ET  PERPETUITATE  BEATITUDINIS,    CONTI- 
NENS  SECTIONES  TRES. 

1.  Utrum.  felicitas  supernaturalis  Sanctorum  futura 

sit  perpetua.  138 

2.  Utrum  beatitudo  sit  natura  sua  incorruptibilis  et 

perpetua.  140 

3.  Utrum  de  ratione  beatitudinis  sit,  ut  de  facto  per- 

petuo  duret.  142 

DISPUTATIO  XV. 

DE    HIS,    QU^E    AD   NATURALEM    BEATITUDINEM    PERTINENT, 
CONTINENS   SECTIONES   DUAS. 

1.  In  quo  consistat  proprie  beatitudo  naturalis.      144 

2.  Quomodo  possit  homo  beahtudinem  naturalem  ac- 

quirere.  146 

DISPUTATIO  XVI. 

DE  APPETITU  BEATITUDINIS,   CONTINENS  TRES  SECTIONES. 

1.  Utrum  homo  appetitu  innato  appetat  beatitudinem 

naturalem  in  particulari,  et  in  communi.        149 

2.  Utrum  prwdicto  appetitu  appetat  supernaturalem. 

151 

3.  Utrum  appetitu  elicito  eam  possit  appetere.       154 


TRACTATUS  SECTJNDUS. 


DE    VOLTJNTARIO  ET  1NVOLUNTARIO  IN  GENERE,  DEQUE  AGTIBUS   VOLUNTARIIS  IN  SPECIALl. 


Proamiium. 


157 


DISPUTATIO  I. 


DE  VOLUNTARIO   ET   LIBERO,  EORUMQUE   COMPARATIONE, 
COMPLECTENS  SECTIONES  SEX. 

1.  Quid  sit  aliquid  esse  voluntarium.  159 

2.  Utrum  in  actibus  humanis  reperiatur  liberum  ex- 

cludens  necessitatem.  162 

3.  Quid  sit  esse  liberum  in  humanis  actibus,  et  quo 

pacto  a  perfecto  voluntario  distinguatur.        168 

4.  Quotuplex  sil  voluntarium.  174 


5.  Utrum  sit  aliquid  voluntarium  indirectum,  q-uod 

actum  volunlatis  non  requirat,  et  quid  sit  neces- 
sarium  ad  illud.  176 

6.  In  quibus  rebus  inveniatur  voluntarium.  180 

DISPUTATIO  II. 

DE   INVOLUNTARIO,    VIOLENTO,  ET   COACTO,    COMPREHENDENS 
SECTIONBS  SEX. 

1.  Quid  sit  involuntarium  simpliciter,  et  quomodo  se 

habeat  acl  coactum  el  violentum.  181 

2.  Quce  res  possint  esse,  seu  denominari  violentw.  185 


DISPUTATIONUM 

3.  Utrum  Deus  possit  inferre  vioJentiam  rebus  crea- 

tis.  188 

4.  Vtrum  Deus   possit  necessitatem,    aut   vioJentiam 

creatw  voluntalis  inferre  in  seipsa.  190 

5.  Vtrum  Deus  possit  inferre  coactionem  voJuntati  in 

seipsa.  195 

6.  Vtrum  possit  homo,  seu  voluntas  humana  simplici- 

ter  cogi  ad  actus  aliarum  potentiarum  quce  sub- 
duntur  imperio  voluntatis.  198 

DISPUTATIO  III. 

DE  YOLUNTARIO  MIXTO  CUM  METU,   VEL  CONCUPISCENTIA, 
COMPLECTENS  SECTIONES  QUATUOR. 

1.  Vtrum  quce  ex  solo  metu  fiunt,    sint    voluntaria 

simpliciter  ratione  ipsius  metus.  201 

2.  Vlrum  quc?  ex  solo  metu  fiunt,  sint  saltem  involun- 

taria  secundum  quid  ratione  ipsius  metus.      203 

3.  Vtrum  concupiscentia  augeat  voluntarium.         205 

4 .  Vlrum  concupiscentia  causet  aliquo  modo  involunta- 

rium.  209 

DISPUTATIO  IV. 

DE  IGNORANTIA  UTRUM  CAUSET  VOLUNTARIUM,   AUT  INVOLUN- 
TARIUM,  COMPREHENDENS  TRES  SECTIONES. 

1.  Vtrum  recte  dividatur  ignorantia  in  antecedentem, 

concomitantem  ,  et   consequentem  ,  et  quo  sen- 
su.  211 

2.  Vtrum  et  guce  ignorantia  causet  voluntarium,  vel 

invoJuntai'ium.  217 

3.  Vtrum  actuaJis  inconsideratio  faciat  non  voJunta- 

rium  actum  quoad  conditionem  ignoratam.    223 

DISPUTATIO  V. 

DE  CIRCUMSTANTIIS,  SEU  ACCIDENTIBUS  HUMANORUM  AC- 
TUUM,   CONTINENS   TRES  SECTIONES. 

1.  Vtrum  sint  aJiqua?  circumstantioi  actus  liumaniin- 

ternw  et  extemce.  233 

2.  Quot  sint  circumstantia?  humanorum  actuum.     238 

3.  Quid  necesse  sit  ut  circumstantiai  afficiant  actum 

moralem.  240 

DISPUTATIO  VI. 

DE  VOLUNTATE  ET  INTENTIONE,  ACTIBUSQUE  INTELLECTUS 
PRiEVIIS,   CONTINENS  SECTIONES  SEPTEM. 

1.  De  objectis ,  rationibus ,  et  differentiis  voJuntatis,  at- 
que  inlentionis.  242 


AC  SECTIONUM.  IX 

2.  Vtrum  voJuntas  et  intentio  versentur  aJiquo  modo 

circa  media.  244 

3.  Vtrum  voluntas  et  intentio  sint  actusJiberi,  anne- 

cessarii.  244 

4.  Vlrum  ad  actum  voJuntatis  sit  necessaria  cogni- 

tio.  245 

5.  QuaJis  esse  debeat  prwdicta  cognitio.  246 

6.  In  quo  genere  causce  concurrat  cognitio  ad  actum 

voJuntatis  :  et  an  inteJJectus  moveat  voJuntatem 
quoad  exercitium ,  veJ  quoad  specificationem.  248 

7.  A  quo  moveatur  voJuntas  quoad  exercitium  in  actu 

circa  finem.  249 

DISPUTATIO  VII. 

DE  FRUITIONE,  CONTINENS  SECTIONES  TRES. 

1.  Vtrum  fruitio  sit  actus  voJuntatis.  251 

2.  Quodnam  sit  fruitionis  objectum.  253 

3.  Quomodo  gaudium  ab  amore  distinguatur.  255 

DISPUTATIO  VIII. 

DE  ELECTIONE,  ET  CONSENSU,  AC  DE  COGNITIONE  PRJJVIA  AD 
TALEM  ACTUM,   CONTINENS  SECTIONES  QUINQUE. 

1.  Quid  sit  electio,  quod  ejus  objectum,  et  cujus  poten- 

tice  sit  actus.  256 

2.  Vtrum  consensus  sit  actus  voJunlatis  ab  eJectione 

distinctus.  257 

3.  Quomodo  distinguantur  eJectio,  et  consensus  ab  in- 

tentione  finis,  et  simul  quomodo  versentur  circa 

finem.  258 

4.  Vtrum  actus  eJectionis  sit  Jiber.  262 

5.  De  cognitione  necessaria  ad  eJectionem.  264 

DISPUTATIO  IX. 

DE  USU  ET  IMPERIO.,  CONTINENS  SECTIONES  TRES. 

1.  Quid  sit  usus,  et  quod  cjus  objectum.  266 

2.  Vtrum  usus  sit  actus  ab  eJectione  distinctus.         267 

3.  Quw  cognitio  antecedal  usum,  et  simuJ  quid  sit  im- 

perium,  et  ut  distinguatur  ab  usu.  268 

DISPUTATIO  X. 

DE  ACTIBUS  IMPERATIS  A  VOLUNTATE  IN  COMMUNI,  IN  TRES 
SECTIONES   DISTRIBUTA. 

1.  Vtrum  actus  voluntatis,  et  rationis  imperentur.  271 

2.  Vtrum  actus  appetitus  sensitivi  imperentur.       272 

3.  Vtrum   imperium,  et  actus   imperatus  sint  unus 

actus.  273 


TRACTATUS  TERTIUS. 


DE  BONITATE  ET  MALITIA  HUMANORUM  ACTUUM. 


DISPUTATIO  I. 

DE  ACTU  MORALI  IN  COMMUNI,  QUIDQUE  IN  EO  SIT  MORALITAS, 
CONTINENS  SECTIONES  TRES. 

1.  Quinam  actus  sint  morales  in  homine.  277 

2.  Quid  sit  in  actu  morali  ipsa  moraJitas.  279 

3.  Quid  sit  moraJitas  in  c&teris  rebus,  quaimorales  de- 

nominantur.  286 


DISPUTATIO  II. 

DE   BONITATE  ET     MALITIA   OBJECTIVA   HUMANORUM   ACTUUM, 
COMPREHENDENS  SECTIONES  TRES. 

1.  Vtrum  in  objectis  actuum  humanorum  sit  aliqua  ho- 

nestas,  sive  bonitas  moraJis  objectiva.  288 

2.  Quid  sit  bonitas  objectiva  humanorum  actuum.  292 


X 


ELENCHUS  TRACTATUUM 


3.  Utrum  actus  humani  sumant  honestatem  ex  objecto, 

fine,  et  circumstantia  et  quotuplex  illa  sit.        297 

DISPUTATIO  III. 

DE  FORMALI   BONITATE  ACTUS   INTERIORIS  VOLUNTATIS  IN 
COMMUNI,  CONTINENS  SECTIONES   QUATUOR. 

1.  Utrum  possit  esse  in  voluntate  hominis  actusaliquis 

moraliter  bonus  absolute,  et  simpliciler.  305 

2.  Utrum  actus  interior  voluntatis  sit  formaliter  bonus, 

vel  tantum  eausaliter  ab  actu  externo.  307 

8.  Quid  sit  bonitas  formalis,  et  moralis  in  aclu  in- 

terno.  310 

4.  Quotuplex  sit  bonitas  in  actu  interiori  volunta- 

tis.  316 

DISPUTATIO  IV. 

DE  BONITATE  ACTUS  INTERIORIS  EX  OBJECTO,  COMPLECTENS 
SECTIONES  QUATUOR. 

1.  Utrum  actus  interior   sumat  suam  bonitalem  ex 

objecto.  319 

2.  Utrum  h&c  bonitas  quce  sumitur  ex  objecto  sit  prima, 

et  essentialis,  atque  entitativa  differentia  inte- 
rioris  actus  voluntatis.  323 

3.  Utrum  idem  aclus  voluntatis  possit  habere  plures 

bonitates  specificediversas  ex  proximo  objecto.  329 

4.  Utrum  actus  voluntatis  habeat  unam  bonitatem  in 

ordine  ad  plura  objecta  materialia.  333 

DISPUTATIO  V. 

DE  BONITATE   ACTUS   INTERIORIS    EX  CIRCUMSTANTIIS,    CONTI- 
NENS  SECTIONES  TRES. 

1.  Utrum  actus  interior,  ul  sit  simpliciter  bonus  requi- 

rat  bonitalem  aliquam  ex  circumstantiis.         335 

2.  Quomodo  in  voluntate  esse  debeant  circumstantia? 

objectivm,  ut  conferant  bonitatem  actui  interiori, 
et  qualis  sit  illa  bonitas.  337 

3.  Quomodo  circumstantia?  actus  interioris  ,  qua?  im- 

mediate  ipsum  afficiunt,  debeant  esse  voluntariw, 
ut  dent  bonitatem,  et  qum  sit  talis  bonitas.       343 

DISPUTATIO  VI. 

DE  BONITATE  ACTUS  INTERIORIS   EX   FINE,  CONTINENS   SEC- 
TIONES  QUINQUE. 

1.  Utrum  bonus  finis  nec  necessarius,  ut  actus  volun- 

tatis  sit  bonus.  354 

2.  Qualis  sit  bonitas,  quam  actus  purm  electionis  habet 

ex  fine  honesto.  357 

8.  Utrum  actus  ex  objecto  bonus  possit  habere  bonita- 

tem  aliquam  ex  fine  extrinseco.  361 

4.  Quid  sit  bonitas  accidentalis  ex  fine  in  actu  intemo 

voluntatis.  365 

5.  Qualis  relatio  in  finem  requiratur  adpmdictam  bo- 

nitatem.  368 

DISPUTATIO  VII. 

DE  MALITIA,  COMPLECTENS  SECTIONES  DECEM. 

1.  Utrum  sit  aliquis  actus  voluntatis  ex  natura  sua 

malus,exclusa  etiam  extrinseca  prohibitione.  371 

2.  Utrum  malitia  interioris  actus  voluntatis  proxime 

sit  in  ipso  actu.  376 

3.  Utrum  malitia  actus  interni  sit  aliquis  modus  realis 

positivus  et  physicus  inipso.  379 

4.  Utrum  malitia  moralis  actus  voluntalis  pr&ter  en- 


titatem  ejus  addat  rationem  moralem  positivam, 
vel  tantum  privativam.  384 

5.  Utrum  malitia  actus  voluntatis  dicat  privationem 

rectitudinis,  seu  honestatis  debitm.  386 

6.  Utrum  malitia  moralis  sit  sola  ipsa  negatio,  vel 

privatio,  vel  includat  etiam  entitatem  positivam 
ipsius  actus.  391 

7.  Utrum  actus  malus  sumat  unitatem  et  distinctionem 

specificam  ex  objecto.  394 

8.  Utrum  actus  voluntatis  accipiat  malitiam  ex  cir- 

cumstantiis,  et  quomodo.  396 

9.  Utrum  actus  voluntatis  sumat  malitiam  ex  fine.  399 

10.  Utrum sit  aliquamalitia  voluntatis  in  sola  carentia 

actus,  et  quid  sit  illa.  400 

DISPUTATIO  VIII. 

DE  DIVISIONE  ACTUS  VOLUNTATIS  IN  BONUM  ET  MALUM,  ET 
MEMBRORUM  COMPARATIONE  ET  REPUGNANTIA,  CONTINENS 
SECTIONES  TRES. 

1.  Utrum  idem  actus  voluntatis  possitsimul  habere  bo- 

nitatem  et  malitiam.  401 

2.  Utrum  habere  illas  possit  successive.  411 

3.  Divisio  actus  voluntatis  in  bonum  et  malum   sit 

essentialis,  necne.  414 

DISPUTATIO  IX. 

DE  INDIFFERENTIA  ACTUUM  VOLUNTATIS,  ET  SUFFICIENTIA  DI- 
VISIONIS  IN  BONUM  ET  MALUM ,  CONTINENS  SECTIONES 
TRES. 

1.  Utrum  detur  actus  voluntatis  indifferens  secundum 

suam  essentiam  vel  speciem.  415 

2.  Utrum  detur  voluntatis  actus  supernaturalis  indif- 

ferens  secundum  suam  speciem.  417 

3.  Utrum  detur  actus  voluntatis  indifferens  in  indi- 

viduo.  420 

DISPUTATIO  X. 

DE    BONITATE    ET     MALITIA    FORMALI    EXTERNORUM    ACTUUM 
HUMANORUM,   COMPLECTENS  SECTIONES  DUAS. 

1.  Utrum  actus  externus  humanus  sit  bonus  vel  malus 

solum  per  denominationemab  interno,  ideoque  nul- 
lam  ei  addat  bonitatem  vel  malitiam.  424 

2.  Quid  conferant  actus  externi  ad  bonos,  vel  malos 

mores  hominum.  428 

DISPUTATIO  XI. 

DE  PRIMA  SEU  REMOTA  REGULA  BONITATIS,  VEL  MALITI^ 
HUMANORUM  ACTUUM,  QU^  EST  VOLUNTAS  DEI,  SEU  LEX 
^TERNA,  CONTINENS  SECTIONES  TRES. 

1 .  Quibus  modis  possit  humana  voluntas  esse  confor- 

mis,  vel  difformis  divinm.  430 

2.  Utrum  voluntas  humana,  ut  sit  recta,  conformari 

debeat  divinm  disponenti  de  actibus  ipsius.  vo- 
luntatis  humanm.  432 

8.  Utrum  humana  voluntas  debeat  conformari  divinm 
volenti  alia  objecta  extra  actus  ipsius  volunta- 
tis.  434 

DISPUTATIO  XII. 

DE  PROXIMA  REGULA  BONITATIS  ET  MALITLE  HUMANORUM 
ACTUUM,  QU^:  EST  RECTA  RATIO,  SEU  CONSCIENTIA,  CON- 
TINENS  SECTIONES  SEPTEM. 


1.  Quid  sit  conscientia. 


437 


DISPUTATIONUM  AC  SECTIONUM. 


XI 


4. 


Quotuplex  sit  conscientia.  439 

Quamam  conscientia  sufficiat   ad  recte    operan- 

dum.  442 

Quod  judicium  conscientiw  sufficiat  ad  inducendam 

obligationem  homini,  ut  operetur,  vel  omittat, 

prmertim  si  erret  conscientia.  443 


5.  Quando  possit  homo  licite  operari  cum  conscientia 

dubia.  447 

6.  Quomodo  sit  utendum  conscientia  opinante,  seu  pro- 

babili  ad  recte  operandum.  450 

7.  Quomodo  sit  utendum  conscientia  scrupulosa  ad 

honestam  actionem.  452 


TRACTATUS  QUARTUS. 


DE  ACTIBUS,   QUI  VOCANTUR  PASSIONES,   TUM  ETIAM  DE  HABITIBUS,  PBJSSERTIM  STUDIOSIS, 

AC  "VITIOSIS. 


DISPUTATIO  I. 

DE  PASSIONIBUS,,  CONTINENS  DUODECIM  SECTIONES. 

1.  Quidpassio  animx,  et  in  quo  subjecto  detur .       456 

2.  De  bonitate  et  malitia  passionum.  457 

3 .  De  generali  divisione,  tt  differentia  actuum  appetitus, 

sive  passionum.  458 

4.  Utrum  amor  sit  in  appetitu  sensitivo,  et  quas  cau- 

sas  et  effectus  habeat.  459 

5.  Quid  sit  cupiditas,  seu  concupiscentia,  et  qualis  sit 

divisio  amoris  in  concupiscentim  et  amicitiw.  461 

6.  Quid  sit  delectatio,  et  quomodo  abaliis  passionibus 

differat.  463 

7.  Deodio,  fuga  et  tristitia.  464 

8.  Quid  sit  spes,  et  quod  habeat  contrarium.  467 

9.  Quid  sit  audacia,  et  quomodo  ad  alias  passiones 

comparetur.  469 

10.  Quid  sit  timor.  470 

11.  Quid  sit  ira,  et  quodnam  contrarium  habeat.     472 

12.  De  sufficientia  divisionis  passionum,  et  earumcom- 

paratione.  474 

DISPUTATIO  II. 

DE  HABITIBU3  IN  COMMUNI,  REMITTITUR  AD  DISPUTATIO- 
NEM  XLIV  MEUPHYSIC.E. 


DISPUTATIO  III. 

DE  EO  GENERE  HABITUUM  QUI  DICUNTUR  VIRTUTES,  CONTINENS 
SECTIONES  DECEM. 

1.  Utrum  aliquis  habitus  sit  essentialiter  virtus.      478 

2.  Quomodo  dividatur  virtus  in  intellectualem   et  mo- 

ralem.  480 

3.  De  divisione  virtutis  intellectualis.  482 

4.  Qualis  sit  distinctio  inter  virtutes  morales.  484 

5.  De  aliis  divisionibus ,  seu  potius  denominationibus 

virtutum,  pr&cipue  Cardinalium  et  Theologica- 
rum.  487 

6.  Utrumderationevirtutis  sit  in  medio  consistere.  489 

7.  In  quo  subjecto  sint  virtutes.  492 

8.  Quamefficientemcausamhabeantvirtutes.  496 

9.  An  una  virtus  sine  alia  generari  possit,  et  esse,  et 

consequenter  an  sint  connexm.  496 

10.  De   augmento  ,  diminutione  et  corruptione  vir- 

tutum.  502 

DISPUTATIO  IV. 

DE  HABITIBUS  PRAVIS,   SEU  VITIIS,    COMPLECTENS   SECTIONES 
DUAS. 


1.  Qu(B  sit  ratio  et  essentia  habitus  vitii. 

2.  De  causis  vitiosorum  habituum. 


504 
509 


TRAGTATUS  QUINTUS. 


DE  VITIIS  ET  PEGCATIS. 


Procsmium. 


513 


DISPUTATIO  I. 


DE   ESSENTIA    ET  GRAVITATE  PECCATI,    CONTINENS  SECTIONES 
DUAS. 

1.  Quid  sit  actuale  peccatum.  515 

2.  Quid  sil  gravilas  et  quantitas  peccati,  et  unde  su- 

matur.  517 


DISPUTATIO  II. 


DE   PECCATO  MORTALI  ET  VENIALI 
OCTO. 


CONTINENS  SECTIONES 


1.  An  sit  aliquod  peccatum  mortale,  et  quoe  sit  ejus 

gravitas.  519 

2.  An  deformitas  proprie  constituens  peccatum  mor- 

tale  sit  distincta  ab  illa,  quam  actus  habet  cx 
objecto.  521 


xn 


ELENCHUS  TRACTATUUM,  DISPUTATIONUM  AC  SECTIONUM. 

6.  An  omnis  concupiscentia  appetitus  sit  semper  ve- 
niale  peccatum  solum  ex  defectu  voluntatis.     563 

7.  An  et  quando  delectatio  appetitus  sit  mortale  pecca- 
tum  ex  consensu  voluntatis.  564 

8.  An  in  potentiis  exterioribus  sit  peccatum.  570 

9.  An  sit  causa  alia  interna  peccati.  571 


3.  An  malitia  peccali  mortalis  sit  infinita.  523 

4.  An  sit  aliquod  peccatum  ex  natura  sua  veniale,  et 

qua?  sit  ejus  ratio.  525 

5.  Qualis  sit  divisio  peccati   in  mortale  et  venia- 

le.  529 

6.  An  peccatum  veniale  possit  fieri  mortale.  533 

7.  An  in  omni  subjecto   in  quo  potest  esse  mortale, 

possit  esse  veniale.  537 

8.  An  peccatum  mortale  necessario  clebeat  prcecedere 

veniale,  vel  e  contra.  539 

DISPUTATIO  III. 

DE  DIVISIONE  PECCATI  IN  COMMISSIONEM  ET  OMISSIONEM, 
CONTINENS  SECTIONES  QUINQDE. 

1 .  Qualis  sit  prcedicta  divisio,  et  quo  modo  ejus  mem- 

bra  differant.  542 

2.  Utrum  de  essenlia  omissionis  sit  aliquis  actus  po- 

sitivus.  543 

3.  Utrum  actus  qui  fit  eo  tempore,  quo  omittitur  prce- 

ceptum,  et  est  incompossibilis  actui  prcscepto,  sit 
peccatum.  545 

4.  Quo  tempore  censeatur  quis  peccare  peccato  omis- 

sionis.  547 

5.  De  gravitate  omissionis,  unde  sit  sumenda.        548 

DISPUTATIO  IV. 

DE   PECCATO  EX  PASSIONE,    IGNORANTIA    ET   MALITIA,  CONTI- 
NENS  UNICAM  SECTIONEM. 

1.  An  peccatum  recte  dividatur  in  illa   tria  mem- 
bra.  550 

DISPUTATIO  V. 

DE    CAUSIS   PROPRIIS   ET    INTERIORIBUS  PECCATORUM,   CONTI- 
NENS  SECTIONES  NOVEM. 

1.  An  in  voluntate  possit  esse  peccatum.  553 

2.  An  in  intellectu  possit  esse  peccatum.  557 

3.  An  veniale,  velmortale  peccatum  tribuendum  sit  ra- 

tioni  inferiori,  vel  superiori.  558 

4.  An  in  appetitu  sensitivo  possit  esse  peccatum  mor- 

tale.  560 

5.  An  possit  esse  veniale.  562 


DISPUTATIO  VI. 

DE  CAUSA  EXTRINSECA  PECCATI,  CONTINENS  UNICAM  SEC- 
TIONEM. 

1.  Utrum  Deus  sit  causa  peccati.  572 

DISPUTATIO  VII. 

DE  EFFECTU  ACTUALIS    PECCATI,   QUI  EST  POENA^  CONTINENS 
SECTIONES  QUATUOR. 

1.  Utrum  pcena   ejusque  reatus  sit  proprius  effectus 

peccati  ejus  qui  punitur.  581 

^2.  An  peccatum  possit  esse  pcena  alterius  peccati.    584 

3.  Utrum  pcena  peccato  mortali  debita  sit  infinita,  et 

wterna.  585 

4.  An  peccatum  veniale  mereatur  ceternam pcenam.  590 

DISPUTATIO  VIII. 

DE  PECCATO  HABITUALI,  QUOD  EX  ACTOALLNASCITUR,  CONTI- 
NENS   UNICAM  SECTIONEM. 

1.  An  transacto  acluali  peccato  aliquid  habituale  in 
anima  maneat,  quod  vere  sit  peccatum  :  quid  sit 
illud.  593 

DISPUTATIO  IX. 

DE  PECCATO  ORIGINALI,   CONTINENS  SECTIONES  SEX. 

1.  An  sit  originale  peccalum.  597 

2.  Quicl  sit.  600 

3.  De  causis  peccati  originalis.  609 

4.  An  peccatum  originale  ad  omnes  Ada?  filios  deri- 

vetur.  612 

5.  Quos   effectus  vel  pamas  contrahamus  in  hac  vita 

ratione  peccati  originalis.  624 

6.  Quoe  pcena  respondeat  originali  peccato    in  vita 

futura,  627 


TRAGTATUS  PMMUS. 

DE  FINE  HOMINIS. 


PROOEMIUM. 

1.  De  objecto  seu  materia  hujus  operis.  —  Divus  Thomas  in  prsefatione  ad 
hanc  theologise  partem  proponit  in  materiam  et  objectum,  seu  subjectum  ejus, 
hominem,  ut  ad  imaginem  Dei  conditum,  id  est,  ratione  et  libertate  utentem, 
secundum  hoc  enim  maxime  relucet  in  homine  Dei  imago :  alibi  vero  (hoc  est, 
prima  parte  in  fronte  quaestionis  2,  inter  tradendam  generalem  theologise  divisionem) 
ait  finem  potius  illius  esse  tractare  de  reditu  creaturse  rationalis  in  Deum  :  unde 
et  subjectum  non  hominem  esse,  sed  Deum,  ut  finem  ultimum,  multi  collegerunt. 
Neque  id  videtur  rationi  dissentaneum,  totius  namque  theologise  objectum  Deus  est ; 
quare  ut  pars  cum  toto  proportionem  servet,  oportet,  ut  omnes  theologiae  partes, 
prsesertim  majores,  prsecipuse,  de  Deo  disputent,  eo  vel  maxime  quod  ad  perfec- 
tionem  theologise  spectat  Deum  sub  omni  ratione,  atque  habitudine  considerare  : 
cumque  in  priore  parte  theologise  disputatum  sit  de  Deo,  tum  sub  ratione  absoluta 
a  creaturis,  quatenus  unus  et  trinus  est,  tum  etiam  secundum  habitudinem  primae 
causse,  seu  principii  creaturarum,  necesse  est  ut  in  parte  alia  theologise  nimirum 
quam  aggredimur,  de  ipso,  ut  de  ultimo  fine  disseratur,  eoque  pacto  sit  ejus  objec- 
tum.  Neque  vero  haec  inter  se  sunt  contraria,  sed  eodem  revolvuntur,  si  enim  lo- 
quamur  de  materia  proxima,  in  qua  versatur  haec  doctrina,  non  est  dubium  eam  esse 
hominem  ut  libere  operantem,  et  per  actionem  liberam  in  suam  beatitudinem  ten- 
dentem,  quod  nunc  alia  probatione  non  eget,  sed  ipso  usu  constabit,  et  ex  proxime 
dicendis  declarabitur.  Si  autem  de  primaria  ratione  materiam  hanc  tractandi  sit 
sermo,  rectissime  dicitur  Deus,  ut  finis  ultimus,  subjectum  hujusce  operis,  quod 
plane  rationes  factge  probant. 

2.  Cur  theologi  rationem  finis  ultimi  per  ordinem  solum  ad  hominem  pertrac- 
tant.  —  Quseret  vero  aliquis  :  cnm  Deus  non  sit  solum  finis  hominis,  sed  terminus 
etiam  omnium  creaturarum,  cur  theologi  ad  explicandum  in  Deo  rationem  finis 
ultimi,  in  homine  tantum  illum  declarent,  considerando  videlicet,  quo  modo  beati- 
tudo  hominis  consistat  in  Deo,  et  quibus  actibus  illum  assequatur  potius  quam  in 
aliis  creaturis. 

Respondetur  varias  posse  reddi  hujus  rei  causas,  quas  breviter  attingam,  quoniam 
amplitudinem,  dignitatem  et  difficultatem  hujus  doctrinse  manifestant. 

3.  Ratio  prima.  —  Prima  est,  quoniam  si  homo  cum  inferioribus  creaturis  con- 
feratur,  solus  ipse  Deum  in  se  ipso  proxime  et  immediate  attingit,  et  consequitur 
prsecognitionem  et  amorem  :  atque  ita  singulari  modo  est  Deus  finis  ultimus  humanse 
naturae :  aliae  vero  res  solum  remote,  et  secundum  quamdam  imitationem  dicuntur  in 
Deum  tendere.  Si  autem  comparetur  superioribus  creaturis,  habet  quidem  Deus 
respectu  illarum  eamdem  rationcm  ultimi  finis,  tamen  quia  in  hoc  fere  ejusdem  ra- 
tionis  est,  respectu  Angelorum  et  hominum;  ideo  quae  in  hac  parte  de  homine 
dicuntur,  per  similitudinem  ad  beatitudinem  Angelorum  extendi  possunt.  Quod  si 
in  modo  consequendi  beatitudinem  aliquid  proprium  aut  singulare  habent  Angeli, 


XIV  PROOEMIUM. 

illud  et  minus  notum  est  hominibus,  et  tractando  de  natura  Angelorum  brevis- 
sime  a  theologis  expenditur,  quoniam  etiam  ad  utilitatem  humanam  minus  est 
necessaria. 

4.  Secunda  ratio.  —  Secunda  causa  est,  quia  doctrina  hsec  non  tantum  est 
speculativa,  sed  etiam  practica  et  moralis;  quod  enim  Aristoteles  1  Ethicorum, 
cap.  7,  et  lib.  2,  cap.  7,  de  Philosophia  morali  dixit,  in  hac  etiam  parte  cum  theo- 
logia  convenit,  scilicet  non  esse  tantum  propter  cognitionem,  sed  propter  actionem 
etiam,  atque  ut  boni  efficiamur;  ad  doctrinam  autem  moralem  maxime  fuit  neces- 
saria  homini  cognitio  sui  ipsius,  et  actionum  suarum,  non  autem  aliarum  creatura- 
rum,  nisi  quatenus  huic  morali  doctrinae  deservire  potest. 

5.  Tertia  ratio.  — Tertia  et  optima  causa  addi  potest,  quia  in  homine,  ut  dixit 
S.  Gregorius,  hom.  29,  in  Evang.,  quodammodo  omnes  creaturse  continentur,  et  in 
eo  omnes  assequunlur  suam  felicitatem  et  beatitudinem,  quatenus  illius  possunt  esse 
capaces. 

6.  Quarta  ratio.  —  Quarta  denique,  quia  ex  divina  institutione  et  ordinatione 
omnes  creaturae  ad  salutem  hominum  ordinatae  sunt,  et  tota  ratio  divinse  providentige 
quodam  modo  in  gubernando  ac  dirigendo  hominem  ad  suum  finem  posita  est.  Unde 
fit,  ut  omnia  divina  opera  et  mysteria,  praeserlim  supernaturalia,  propter  salutem 
humanam,  maxime  electorum,  facta  sint,  atque  ita  considerando  de  homine,  et  de 
mediis,  quibus  ad  finem  suum  perducitur,  tota  ratio  divinae  providentise  quodam- 
modo  exhauritur,  quantum  ab  hominibus  cognosci  potest.  Atque  hinc  satis  constat, 
quid  sit  objectum  hujus  partis. 

7.  Primum  corollarium  ex  dictis.  —  Ex  quo  colligitur  primo,  qua  ratione  theo- 
logia,  quamvis  scientia  divina  sit,  de  humanis  rebus  disputet :  duplici  enim  titulo  hoc 
prsestat;  primo,  quia  hoc  necessarium  fuit  ad  explicandam  in  Deo  rationem  finis 
ultimi.  Secundo,  quia  non  considerat  ha3C  moralia  ut  naturali  lumine  manifestantur, 
sed  ut  virtute  continentur  in  principiis  a  Deo  revelatis,  atque  ideo  eadem  est  ratio 
totius  theologise,  et  hujus  partis,  scilicet  divinum  lumen,  et  revelatio,  aut  prima 
veritas,  quatenus  mediate,  aut  per  discursum  applicatur  conclusionibus  in  principiis 
fidei  virtualiter  contentis  :  in  quo  maxime  differt  hsec  doctrina  a  morali  philosophia 
humana,  seu  pure  acquisita. 

8.  Secundum  eorollarium.  —  Secundo  colligitur  ratio  methodi,  et  ordinis  hujus 
tracfcationis  :  doctrina  enim  moralis  et  practica,  ut  perfecte,  ac  per  modum  scien- 
tiae  tradi  potest,  supponit  speculativam  scientiam.  Item  cognitio  de  Deo  sub  aliqua 
habitudine  ad  creaturas  supponit  cognitionem  ipsius  Dei  in  se :  et  ad  cognoscendum 
reditum  creaturarum  in  Deum,  oportet  prius  emanationem  earumdem  ab  ipso  ex- 
plicare,  et  ideo  postquam  de  Deo,  et  de  operibus  creatis  diximus,  in  hoc  conse- 
quenti  opere  reditum  creaturarum  in  Deum,  atque  adeo  moralem  doctrinam,  qua 
pervenitur  ad  Deum  trademus  generaliter,  principia  scilicet  et  fundamenta  virtu- 
tum  omnium  et  actionum  morahum.  In  specie  vero,  hoc  est,  de  singulis  virtutibus, 
eam  tantum  doctrinam  in  lucem  damus,  quae  ad  tres  virtutes  theologicas,  aut 
eis  affinem  religionem  exponendas  opportuna  est.  Quoniam  vero,  ut  Aristoteles  tes- 
tatur,  principium  rerum  omnium  moralium  est  finis,  ideo  ab  ultimo  fine  disputare 
incipimus. 


ELENCHUS  TRACTATUS  PRIMI 


DE  ULTIMO  FINE  HOMINIS. 


Prooemium  operis  totius. 

DISPUTATIO  I. 

DE  CAUSAIITATE  FLNIS  RESPEGTU  HUMANJL  VOLUN- 
TATIS.,  GOMPLEGTENS  SEGTIONES  SEX. 

1  In  quo  consistat  causalitas  finis  res- 

pectu  humance  voluntatis. 

2  Utrum  causalitas  finis in  voluntatenos- 

tra  sit  tantum  respectu  mediorum, 
vel  etiam  respectu  ipsius  finis. 

3  Utrum   finis   exerceat  causalitatem 

suam  sub  ratione  boni  cogniti. 

4  Sub  qua  ratione  boni  moveat  finis,  et 

consequenter  an  media  participent 
causalitatem  finis. 

5  Quomodo  se  liabeat  finis  ad  objectum 

adwquatum  voluntatis. 

6  Quotuplex  sit  finis. 

DISPUTATIO  II. 

DE  AGTIONIBUS  VOLUNTATIS,   QUM  SUNT  PROPTER 
FINEM,  COMPLECTENS  SECTIONES  QUATUOR. 

1  Utrum  omnes  actus  liberi  voluntatis 

humance  sint  propter  finem. 

2  Utrum  actus  voluntatis  necessarii  sint 

propter  finem,  et  consequenter  an 
sint  proprie  actus  humani. 

3  Utrum  voluntas  operetur  propter finem 

actionibus  quce  ab  ipsa  non  proce- 
dunt. 

4  Quot  modis  contingat  voluntatem  hu- 

manam  operari  propter  finem. 

DISPUTATIO  III. 

DE  ULTIMO  FLNE  HOMTNIS  TN  COMMUNI,  ET  DE  MODO 
OPERANDI  PROPTER  ILLUM,  GONTINENS  SECTIONES 
SEX. 

1  Ulrum  necessarium  sit  constituere  ali- 

quem  finem  ultimum  hominis,   et 
actionum  ejus. 

2  Utrum  homo  possit  intendere  suis  ac- 

tionibus  duos  ultimos  fines  particu- 
lares  tantum. 

3  Utrum  homo  possit  intendere  ultimos 

fines  simpliciter,  et  positive  ac  prop- 
ter  illos  operari. 


4  Utrum  possit  aliquis  simul  intendere 

duos  fines  ultimos,  unum  simplicU 
ter,  alterum  secundum  quid. 

5  Ulrum  necesse  sit  hominem  semper 

operari  propter  finem  ultimum  sim- 
pliciter  a  se  intentum. 

6  Utrum  omnes  actiones  hominis  sint 

propter  ultimum  finem  simpliciter 
saltem  ex  inclinatione. 

DISPUTATIO  IV. 

DE  BEATITUDINE  IN  COMMUNI.,  AN  SIT,  ET  QUID  SIT, 
COMPREHENDENS  SEGTIONES  TRES. 

1  Qua3  sit  communis  ratio  Beatitudinis, 

et  propria  hujus  vocis  significatio. 

2  Utrum  ostendi  possit  beatitudinem  esse 

possibilem  homini,  aut  de  facto  fu- 
turam  esse. 

3  Quotuptex  sit  Beatitudo. 

DISPUTATIO  V. 

DE  OBJECTO  HUMANjE  BEATITUDINIS,  GOHIBENS  SEG- 
TIONES  TRES. 

1  Utrum  omnes  creaturae  sine  Deo  pos- 

sint  esse  sufficiens  objectum  huma- 
nce  Beatitudinis. 

2  Utrum  solus  Deus  sine  consortio  ali- 

cujus  creaturo3  sit  sufficiens  objec- 
tum  humano3  beatitudinis. 

3  Utrum  Deus  secundum  totum  quod  in 

se  habet ,  vel  secundum  speciale 
attributum  sit  objectum  humance 
Beatitudinis. 

DISPUTATIO  VI. 

DE  ESSENTIA  FORMALIS  BEATITUDINIS  QUOAD  GENUS, 
ET  SUBSTANTIAM  EJUS,  ET  PERFECTIONEM  QUAM 
PONIT  IN  ESSENTIA  ANIM.E,CONTINENS  SECTIONES 
TRES. 

1  Utrum  beatitudo  nostra  sit  ipse  Deus, 

ut  illapsus  et  unitus  substantia; 
animo3  nostros,  aut  quam  perfectio- 
nem  illa  ponat. 

2  Utrum  formalis  beatitudo  sit  operatio 

creata  afficiens  immediate  animce 
potentiam. 


XVI 


ELENCHUS  TRACTATUS  PRIMI. 


3  Utrum  beatitudo  sit  una  simpiex  ope- 
ratio  animce  intellectivce,  vel  plu- 
rium  collectio. 

DISPUTATIO  VII. 

DE  SPECIFICA  OPERATIONE  ET  PROXIMA  POTENTIA  IN 
QTJA  SUPERNATURALIS  BEATITUDO  CONSTITUENDA 
EST,  CONTINENS  SECTIONES  DUAS. 

1  Utrum  beatitudo  formalis  essentiali- 

ter  sit  actus  intellectus,  an  volun- 
tatis. 

2  In  quo  actu  consistat  beatitudo  essen- 

tialis  imperfecta  quce  in  hac  vita 
haberi  potest. 

DISPUTATIO  VIII. 

DE  PERFECTIONIBUS  INTELLECTUS  BEATI  PR^ETER 
VISIONEM  BEATAM,  CONTINENS  SECTIONES  QUA- 
TUOR. 

1  Utrum  prceter  beatam  visionem  detur 

Beatis  alia  cognitio,  vel  supernatu- 
ralis  scientia. 

2  Utrum  in  beatitudine  perseverent,  vel 

denuo  infundantur  scientice  natura- 
les  et  acquisibiles. 

3  Utrum  in  Beatis  possit  error  vel  igno- 

i*antia  reperiri. 

4  Utrum    ad  beatitudinem   requiratur 

comprekensio. 

DISPUTATIO  IX. 

DE  PERFECTIONE  VOLUNTATIS  BEAT^,  UT  VERSATUR 
CIRCA  DEUM,  CONTINENS  SECTIONES  TRES. 

1  Utrum  voluntas  Beali  necessario  amet 

illum  amore  charitatis  et  benevo- 
lentice. 

2  Utrum  beatus  necessario  amet  suam 

beatitudinem  sapernaturalem  quam 
possidet  et  fruitur. 

3  Quale  sit  gaudium,  quod  Beati  habent 

in  Deo  et  de  Deo  clare  viso,  qualisve 
sit  fruitio. 

DISPUTATIO  X. 

DE  ALIIS  PERFECTIONIBUS  VOLUNTATIS  BEATI,  CON- 
TINENS  SECTIONES  TRES. 

1  Ulrum  voluntas  Beati  ex  vi  beatitudi- 

nis  ita  sit  in  bono  confirmata,  ut 
facta  sit  impeccabilis. 

2  Quibus    virtutibus   ornetur    voluntas 

Beatorum. 

3  Utrum  voluntas  Beati  necessario  ha- 

beat  complementum  omnium  desi- 
deriorum  suorum. 


DISPUTATIO  XI. 

DE    ACTIBUS,    AUREOLIS     ET    FRUCTIBUS   ANIMiE 
BEATM,  COMPLECTENS  sectiones  tres. 

1  Utrum  sint  aliquce  dotes  in   anima 

beata,  et  quid,  et  quot  sint. 

2  Utrum  in  Beatis  sit  aliqua  beatitudo 

accidentalis. 

3  De  aureolis  et  fructibus  quid,  et  quot 

sint,  et  quomodo  inter  se  distin- 
guantur. 

DISPUTATIO  XII. 

DE  INiEQUALITATE  BEATITUDINIS,  REMITTITUR   AD 
LIBRUM  II  DE  ATTRIBUTIS  DEI. 

DISPUTATIO  XIII. 

DE  SUBJECTO,  SEU  STATU,  IN  QUO  HOMO  POSSIT  CON- 
SEQUI  SUPERNATURALEM  BEATITUDINEM,  CONTI- 
NENS  DUAS  SECTIONES. 

1  Utrum    animce  ante    resurrectionem 

hominis  consequantur  beatitudinem 
perfectam. 

2  Utrum  eadem  beatitudo  supernaturalis 

futura  sit  animabus  iterum  corpo- 
ribus  unitis. 

DISPUTATIO  XIV. 

DE    IMMUTABILITATE   ET   PERPETUITATE    BEATITU- 
DINIS,  CONTINENS  SECTIONES  TRES. 

1  Utrum  felicilas  supernaturalis  Sancto- 

rum  futura  sit  perpetua. 

2  Utrum  beatitudo  sit  natura  sua  incor- 

ruptibilis,  et  perpetua. 
3.   Ulrum  de  ralione  beatiiudinis  sit,  ut 
de  facto  perpetuo  duret. 

DISPUTATIO  XV. 

DE   HIS  QU^  AD    NATURALEM  BEATITUDINEM  PER- 
TINENT,  CONTINENS  SECTIONES  DUAS. 

1  In  quo  consistat  proprie  beatitudo  na- 

turalis. 

2  Quomodo  possit  homo   beatitudinem 

naturalem  acquirere. 

DISPUTATIO  XVI. 

DE  APPETITU  BEATITUDINIS,  CONTINENS  TRES  SEC- 
TIONES. 

1  Utrum  homo  appetitu  innato  appetat 

beatitudinem  naturalem  in  particu- 
lariy  etin  communi. 

2  Utrum  prcedicto  appetitu  appetat  su- 

pernaturalem. 
2  Utrum  appetitu  elicito  eam  possit  ap- 
petere. 


TRAGTATUS  PBIMUS. 


DE  FINE  HOMINIS. 


DISPUTATIO  I. 

DE   CAUSALITATE   FINIS  ,    RESPEGTU    HUMAN.E   VO- 
LUNTATIS. 

Universa  hsec  doctrina  maxima  ex  parte 
versatur  in  explicandis  humanis  actionibus, 
quatenus  humanse  sunt ,  ac  bonitatis,  ac  malitise 
moralis  capaces :  in  quo  potissimum  a  fine 
pendent,  qui  est  principium  moralium  actio- 
num,  et  ideo  prius  hanc  Disputationem  prse- 
mittendam  duxi,  in  qua  munus,  varios  modos, 
rationem,  seu  distinctionem  fmis  explicabo: 
hsec  enim  Disputatio  necessario  prsemittenda 
videtur,  ad  explicanda  nonnulla  principia,  et 
varium  titulum,  quibus,  in  sequentibus  uten- 
dum  nobis  est,  ne  cogamur  eadem  semper  re- 
petere :  curabimus  autem  a  qusestionibus  phi- 
losophicis.  quoad  fieri  potest,  abstinere,  aut 
eas  tantum  breviter  attingere,  quantum  ad 
rem  Theologicam  fuerit  necessarium. 

SECTIO  I. 

In  quo  consistat  causalitas  finis  repectu  humance 
toluntatis. 

1 .  Causalitatem  finis  esse  proprie  erga  hu- 
manam  voluntatem  ostendiiur.  — Primum  om- 
nium  statuendum  est,  fmem  et  causalitatem 
ejus,  qualiscumque  illa  sit,  proprie  suum  lo- 
cum  habere  in  voluntate  humana,  et  in  acti- 
bus,  seu  effectibus  ejus,  quod  est  certissimum. 
Primo  ex  modo  loquendi  Scripturae  sacrse, 
ubique  enim  tribuit  homini  modum  operandi 
propter  finem.,  quod  maxime  iUi  convenit  ra- 
tione  voluntatis,  ad  Romanos  8:  Propter  te 
mortificamur  tota  die,  etc.  Sed  in  his  omnibus 
superamus  propter  eum,  qui  dilexit  ?ws,  et 
Psalmo  118  :  Indinavi  cor  meum  ad  faciendas 
justificationes  tuas,  propter  retrihutionem.  Se- 
cundo  experientia  constat,  hominem  non  casu, 

IV. 


nec  fortuito  in  incertum  ferri,  sed  in  definitum 
fmemdirigereoperationessuas.  Tertio,  constat 
etiam  ratione,  quia  motio  finis  prsecipue  habet 
locum  in  agentibus  per  intellectum :  nam  fmis 
movet  agens  ad  operandum,  movet  autem  per 
cognitionem;  agens  autem  intellectuale  maxi- 
me  cognoscere  potest  rationem  finis,  et  ordi- 
nem  ejus  ad  media :  ergo  voluntas,  quse  ratione 
ducitur,  maxime  potest  moveri  a  fine. 

2.  Supposilio  pro  sensu  qucestionis.  —  Se- 
cundo,  ut  intelligatur  proprius  quaestionis  sen- 
sus,  supponendum  est  ex  Cajetano,  1  part., 
qusest.  5,  art.  i,  etclarius2,  %  qusest.  17,  a.  5, 
sicut  in  causa  efficienti  quatuor  distinguuntur, 
ita  etiam  posse  in  causa  finali  distingui,  scili- 
cet,  res  quae  causat,  ratio,  seu  forma,  quae  est 
principium  causandi,  causalitas  ejus  actualis 
et  effectus  causatus:  in  hac  sectione  preecipue 
agimus  de  tertio,  scilicet  de  causalitate  actuali 
finis,  qua  intellecta,  facile  constabit,  qnis  sit, 
et  quotuplex  effectus  fmis  in  humana  volun- 
tate :  de  ratione  autem  seu  principio  causandi 
dicemus  postea  in  sectione  tertia :  et  inde  con- 
stabit,  qusenam  res  possit  esse  causa  finalis. 
Quare  in  universum,  et  in  omni  genere  causse 
illa  res  potest  rationem  causse  participare  cui 
potest  convenire  forma  illa,  quse  est  ratio  cau- 
sandi. 

3.  Prima  opinio  in  prcesenti  qucestione. 

Tertio,  his  positis,  duse  possunt  esse  extremse 
sententise  inprsesenti  sectione.  Prima  est  cau- 
salitatem  finis  non  consistere  in  motione  aliqua 
respectu  humanee  voluntatis,  sed  in  hoc  solum, 
quod  effectus,  qui  a  voluntate  progreditur,  in 
aliquid  ut  in  finem  ordinetur,  ita  ut  esse  finem 
nihil  aliud  sit,  quam  esse  id,  cujus  gratia  aliud 
sit :  nam  hoc  modo  rationem  finis  Aristoteles 
ubique  describit,  prsesertim  2,  Physicor.  et  5 
Metaphysicse.  Unde  Cajetanus  supra  dicit,  cau- 
salitatem  finis  esse  innominatam,  significari 
vero  per  hanc  vocem  esse  propter  quod,  seu  id 
esse,  cujus  gratia.  Et  potest  suaderi  hsec  sen- 

1 


DE  CAUSALITATE  FINIS,  RESPECTU  HUMAN^E  VOLUNTATIS. 


tentia,,  quia  in  operibns  Dei  est  propria  causa- 
litas  finis,  Deus  enim  vere  ac  perfecte  operatur 
propter  finem :  sed  respectu  Dei  non  potest  hsec 
causalitas  consistere  in  motione  voluntatis  ejus, 
ut  videtur  per  se  notum,  quia  id  esset  maxima 
imperfectio  in  Deo.  Similiter  in  inferioribus 
agentibus  naturalibus  est  propria  causalitas 
finis,  quse  non  potest  consistere  in  motione 
agentiS;  cum  non  cognoscat  finem :  ergo  simi- 
liter  in  voluntate  humana,  quse  est  quasi  media 
inter  Deum  et  res  inferiores,  philosophandum 
est.  Secundo,  quia  vix  potest  intelligi.,  quse  vel 
qualis  illa  motio,  quia  vel  est  aliquid  antece- 
dens  actum  voluntatis,  et  hoc  non,  quia  nihil 
est  in  voluntate :  vel  est  ipsemet  actus  volun- 
tatiS;  et  hoc  non,  quia  talis  actus  potius  est 
effectus  finis,  quam  causahtas  ejus :  movet  enim 
finis  ad  talem  actum  trahendo,  et  alliciendo 
voluntatem:  ergo,  etc. 

4.    Suadetur    exemplis. — Item   ratione. — 
Nihilominus  hsec  sententia  nec  remipsam^  nec 
communem  modum  loquendi  theologorum  et 
philosophorum  explicat.  Primo  enim  auctores 
omnes  ponunt  causalitatem  finis  in  motione 
metaphorica  respectu  nostree   voluntatis.   Ita 
sentit  D.  Thomas  \,  %,  queest.  I,  art.  I,  et  in 
queest.  de  Veritate.,  queest.  22,  art.  2,  ubi  no- 
tanda  sunt  illa  verba  :   SicuL  influere  causce 
efflcientis  est  agere,  ita  influere  causce  finalis 
est  appeti  seu  clesiderari :  et  in  queestionibus  de 
Pcenitentia,  qusest.  5,  art.  I,  inquit  :  Finis 
non  est  causa,  nisi  quatenus  movet  efficientem 
ad  agendum  :  unde  ubi  non  est  actus,  non  est 
causa  finalis  3,  Metaphysicse ,   text.  12.  Et 
videtur  hsec  doctrina  sumpta  ex  Aristotele  \, 
de    Generat.,  cap.   7.    Secundo,    cjuod    finis 
dicatur  esse  id,  cujus  gratia  aliquid  fit.,  solum 
est  denominatio  qusedam  extrinseca  in  ipso 
fine ;  ex  eo  quod  aliquid  aliud  ordinatur  ad 
ipsum  :  ergo  non  satis  est  hoc  ad  causalitatem 
propriam  finis.  Patet  consequentia,,  tum  quia 
heec  denominatio  non  dicit  emanationem  ali- 
quam  realem,  nec  infiuxum  :  tum  etiam,  quia 
alias  quilibet  terminus  motus.,  et  quodlibet  ob- 
jectum  cujuscuinque  actus,  quatenus  est  termi- 
nuSj  ad  quem  tendit  operatio  agentis,  habebit 
propriam  causalitatem  finis.  Item,    cessante 
actione  agentis  hoc  solo  quod  res  esset  pro- 
pensa,  seu  inclinata  natura  sua  in  fmem,  du- 
raret  semper  causalitas  finis,,  quia  semper  durat 
illa  denominatiOj  quod  heec  res   est  propter 
illam.,  qute  emanare  potest  exsolaactione  prse- 
terita.,  et  ordinata  ipsius  agentis  :  hoc  ergo 
soium  non  satis  est  ad  explicandam  hanc  cau- 
salitatem  finis. 


5.  Impugnatur  proxima  opinio.  —  Secunda 
sententia  est,  hanc  causalitatem  consistere  in 
motione  metaphorica  vohmtatis,  quse  ex   se 
antecedit  tempore,  et  distinguitur  ab  omni 
actu  elicito  ab  ipsa  voluntate.  Quse  opinio  in 
hunc  modum  explicari  potesf,  quia  finis  non 
movet  voluntatem,  nisi  prsecognitus  sit  :  hoc 
autem  ipso  quod  finis  est  cognitus,  et  bonitas 
ejus,  etiamsi  voluntas  per  proprium  suum  ac- 
tum  in  illum  non  tendat  (est  enim  libera,  et 
potest  suum   actum  suspendere)   intelligitur 
excitari  et  moveri  a  fine  cognito,  ut  ipsum 
amet  et  intendat :  heec  enim  excitatio  et  mo- 
tio  antececlit  consensum  voluntatis,  et  intelli- 
gitur  oriri  ex  conjunctione  et  sympathia  po- 
tentiarum  intellectus  et  voluntatis,  quatenus 
in  eadem  animee  essentia  radicantur  :  ergo  in 
hac  motione  consistit  causalitas  finis,  quia  hsec 
motio    metaphorica   non  videtur  posse   alio 
modo  explicari.  Et  hoc  confirmat  secunda  ra- 
tio  facta  in  preecedenti  sententia  :  quia  quid- 
quid  post  hanc  motionem  sequitur,,  non  est 
nisi  amor;  vel  intentio  finis,,  qui  sunt  actus 
voluntatis,  qui  non  sunt  causalitas  :  sed  potius 
effectus  causalitatis  finis.  Secundo,  quia,  se- 
clusa  preedicta  motione.,  postea  finis  solum  se 
habet  ut  terminus  specificans  actum  tenden- 
tem  in  ipsum  :  at  vero  sub  hac  ratione  finis 
non  exercet  causalitatem  finis,  sed  potius  par- 
ticipat  causalitatem  formee  specificantis ,  ut 
significat  D.  Thomas,  \,  2,  queest.  2,  art.  6, 
ad.  1,  et  in  omnibus  objectis,  actus  specifica- 
tivus  est  eadem  ratio  et  modus  causalitatis  : 
ergo. 

6.  Heec  vero  nec  intelligi  possunt,  nec  sa- 
tisfacere  :  quia  hic  non  agimus  de  causalitate 
finis  in  actu  primo.,  ut  sic  dicam,  seu  de  proxi- 
ma  applicatione  ejus  ad  causandum,  sed  de 
causalitate.,  et  influxu  ejus  in  actu  secundo, 
hic  autem  intelligi  non  potest  priusquam  in 
voluntate  aliquid  causatum  sit,  quia  realis  cau- 
salitas  debet  ad  aliquid  reale  haberi.,  alias  ni- 
hil  esset :  sed  si  in  voluntate  nulla  est  res 
nova,  nec  operatio  aliqua,  vel  affectio,,  nihil 
intelligi  potest,  quod  a  fine  causarum  sit : 
ergo  nec  intelligi  potest  causalitas  finis  in 
actusecundo.  Confirmatur  ac  declaratur/quia 
illa  excitatio,  quae  dicitur  esse  in  homine  co- 
gnoscente  finem  et  bonitatem  ejus^  antequam 
vohmtas  proprio  motu  moveatur,  nihil  aliud 
est  revera,  quam  cognitio  et  judicium  intel- 
lectuS;  nam  in  vohmtate  nihil  de  novo  posi- 
tum  est,  quod  ante  non  esset :  sed  judicium 
intellectus  non  est  causalitas  finis,  ut  per  se 
constat,  sed  potius  est  approximatio  finis,  ut 


DISPUTATIO  I.  SECTIO  I. 


causare  possit :  ergo  non  potest  in  hoc  solo 
consistere  causalitas  finis.  Dices  fortasse  ex  hoc 
judicio  statim  resultare  in  voluntate  affectionem 
vel  motionem  aliquam  saltem  per  simplicem 
complacentiam,  ratione  cujus  est  actualiter,  et 
universaliter  propensa  in  finem,  ut  illum  in- 
tendat,  et  efficaciter  amet.  Sed  hoc  nihil  refert 
ad  rem  de  qua  agimus,,  explicandam  :  primo 
quidem,  quia,  si  hsec  affectio  est  libera,,  potest 
voluntas  illam  suspendere  :  si  autem  est  na- 
turalis,  non  est  per  se  ac  semper  necessaria  ad 
causalitatem  finis  :  hujusmodi  enim  imperfecti 
motus  ex  imperfecto  modo  operandi  insurgunt 
innobis,  vel  ex  conjunctione  appetitus,  vel  ex 
imperfecta  deliberatione.  At  vero,  seclusis  his 
imperfectionibus,  non  sunt  necessarii  illi  im- 
perfecti  actus,  ut  voluntas  ex  perfecto  judicio 
ac  libertate  a  fine  moveatur,  ut  videre  licet  in 
Angelis.  in  Beatis,  in  Ghristo  et  Virgine,  et 
nonnunquam  etiam  contingit  in  nobis.  Deinde 
de  illomet  affectu  simplici  redit  eadem  diffi- 
cultas  :  nam  ille  etiam  est  quidam  actus  vo- 
luntatis,  unde  est  quidam  effectus  ipsius  finis, 
de  quo  inquirendum  superest,  quse  sit  causa- 
litas  finis  circa  talem  actum  :.  et  quod  de  illo 
dictum  fuerit,  dici  etiam  poterit  de  perfecto 
actu  intentionis,  seu  electionis. 

7.  Dico  ergo  causalitatem  finis  circa  volun- 
tatem  nostram  non  esse  in  actu  secundo,  do- 
nec  ipsa  voluntas  actu  moveatur,  et  tendat  in 
ipsum  finem.  Haec  assertio  probatur  sufficien- 
ter  argumentis  factis  contra  secundam  senten- 
tiani,  et  videtur  mihi  expresse  divi  Thomee, 
locis  nuper  citatis,  ex  cujus  verbis  potest  ra- 
tione  nova  confirmari :  quia  donec  causa  effi- 
ciens  sit  in  actu,,  non  potest  intelligi  causa 
finalis  actu  causare  :  nam  finis,  ut  definit  Aris- 
toteles,  est,  cujus  gratia  aliquid  fit  :  si  ergo 
nihil  actu  fit,  non  est  actu  finis ;  si  autem  effi- 
ciens  actu  non  efficit  actu,  nihil  fit :  et  conse- 
quenter  nihil  fit  propter  finem :  ergo,  de  primo 
ad  ultimum.,  ante  actum  agentis  non  est  cau- 
salitas  finis  :  ergo  pari  ratione  in  voluntate 
ante  actionem  voluntatis  non  est  causalitas 
finis  circa  ipsam  in  actu  secundo.  Quodtandem 
declaratur,  quia  vel  haec  causalitas  esset  circa 
ipsam  potentiam  voluntatis,  et  hoc  non,  quia, 
secluso  actu.,  illa  non  aliter  se  habet,  necimmu- 
tatur  aliquo  modo  :  vel  est  circa  actum  ipsius 
voluntatis,  et  hoc  esse  non  potest  sine  ipso 
actu. 

8.  Dico  secundo :  Causalitas  finis  involuntate 
non  est  res  aliqua,  nec  modus  distinctus  ab 
actu  et  actione  voluntatis  :  sed  est  ipsamet  ac- 
tio,  quse  simul  est  et  a  voluntate  in  genere  cau- 


sse  efficientis,  et  a  fine  in  suo  genere,  scilicet, 
trahente,  et  determinante  voluntatem  ad  talem 
actum.  Haec  conclusio  hoc  solo  sufficienter  pro- 
batmr,  quia  non  potest  intelligi  quid  aliud  sit 
heec    causalitas  finis.,  nec  aliud  est  necessa- 
rium  ut  voluntas  moveatur  in  finem  :  ergo 
revera  in  hoc  consistit.  Deinde  potest  exemplis 
declarari,  quia  sicut  in  potentia  cognoscitiva 
actio  ejus  natura  sua  pendet  a  potentia,  et  ab 
objecto  ut  movente  potentiam,  ita  suo  modo 
actio  voluntatis,  in  potentia  autem  cognosci- 
tiva  eadem  actio  ut  est  a  potentia  est  concur- 
sus  ejus  ad  talem  actum,  et  ut  est  ab  objecto 
est  similiter  causalitas  ejus  :  ergo  eodem  modo 
in  voluntate  actio   ejus,  quia  intrinsece,   et 
essentialiter  pendet  ab  his  duobus  principiis, 
scilicet  a  potentia  et  a  fine  proposito,  ut  est 
effective  a  voluntate,  est  concursus  ejus  :  ut 
vero  est  a  fine  in  suo  genere  causse,  est  motio 
actualis  ejus,  nec  oportet  in  illa  actione  duas 
rationes,  aut  modos  distinguere,  quia  per  se 
ipsam  et  essentialiter  postulat  utramque  habi- 
tudinem.   Solum  est  differentia,  quod  in  po- 
tentiacognoscitiva  concursus  potentise  pertinet 
ad  causam  effectivam,  in  voluntate  vero  ad 
causam  finalem ,  quod  provenit  ex  propriis 
modis  operandi   talium   potentiarum.   Aliud 
exemplum  adhiberi  potest  in  causa  exemplari, 
quse  media  apprehensione  concurrit  etiam  ad 
effectum  suum,  et  concursus  ejus  solum  in 
hoc  consistit,  quod  fiat  effectus  ad  imitationem 
ejus  :  unde  in  re  non  distinguitur  ab  actione 
agentis,  sed  eadem  actio  quae  profluit  effective 
ab  agente,  manat  ab  idea  exemplariter.  ut  sic 
dicam,  et  ut  sie,  est  concursus  ejus  :  sic  ergo 
in  prsesenti  dicendum  est. 

9.  Primum  corollarium.  Causalitatem  fi- 
nis  proprie  solum  reperiri  in  agentibus  intel- 
lectualibus.  —  Unde  intelligitur  primo  hujus- 
modi  modum  causalitatis  finis  tantum  habere 
locum  in  agentibus  per  cognitionem,  nam  alia 
agentia  non  possunt  a  fme  moveri;  et  ideo  est 
communis  omnium  sensus,  apprehensionem 
finis  esse  illi  vel  rationem  causandi,  vel  ratio- 
nem  necessariam  ad  causandum.  Ut  autem  haec 
causalitas  propria  ac  formalis  sit,  necesse  est 
ut  liaec  cognitio  sit  intellectualis :  quia,  ut  in- 
fra  dicemus,  solum  finis  movet  sub  ratione 
boni  et  convenientis.  Sub  hac  autem  ratione 
proprie  et  formaliter  solum  cognosci  potest 
per  intellectum,  quia  necessarium  est  cogno- 
scere  habitudinem  unius  ad  aliud,  et  propor- 
tionem  quamdam  inter  appetibile  et  appeten- 
tem,  seu  inter  medium  et  finem.  Unde  bruta, 
quamvis  per  cogitationem  moveantur  ad  ap- 


DE  CAUSALITATE  FINIS,  RESPECTU  HUMAN^  YOLUNTATIS, 


petendum,  et  ideo  fit  in  eis  qusedam  partici- 
patio  hujus  causalitatis  finis,  tamen  non  est 
perfecta  in  eis  ac  formalis  ratio  fmis  propter 
causam  dictam. 

10.  Secundum  corollarium  non  tamen  reperiri 
in  intellectuali  increato. —  Secundo  colligitur, 
hanc  causalitatem  finis,  prout  exercetur  in  vo- 
luntate,  non  reperiri  proprie  in  Deo,  nec  in  vo- 
luntate  ejus:  sed  solum  in  voluntate  creata, 
quee  per  actionem  propriam,  et  actum  a  se 
distinctum  movetur  in  finem  :  quia,  ut  dixi, 
1  ubi  non  est  actio  agentis,  non  est  actualis  mo- 
tio  finis :  sed  in  voluntate  divina  non  est  pro- 
pria  actio,  quee  tendat  in  finem,  quia  actus, 
quo  Deus  vult  quidquid  vult,  non  distinguitur 
a  voluntate  ejus,  nec  est  aliqnid  factum,  seu 
causatum :  nihil  enim,  quod  sit  ipsemet  Deus, 
potest  habere  veram  causam,  voluntas  autem 
Dei  est  ipsemet  Deus.  Dices.  Ergo  Deus  non 
vere  ac  proprie  operatur  propter  verum  finem. 
Respondeo,  negando  consequentiam  simplici- 
ter :  quia,  ut  notavit  Gabriel,  in  2,  dist.  4, 
qusest.  5,  art.  1,  aliud  est  loqui  de  fine,  aliud 
de  causa  finali :  finis  autem  tantum  dicit  ter- 
minum  seu  rationem  extremi,  ad  quod  aliud 
ordinatur;  causa  vero  finalis,  proprie  dicit  id, 
quod  movet  agens  ad  operandum:  quamvis 
autem  respectu  Dei,  et  voluntatis  ejus,  finis 
non  habeat  hanc  causalitatem,  tamen  Deus 
altiori,  et  perfectiori  modo  ordinat  effectus 
suos,  seu  exteriores  actiones  ad  determinatos 
fines :  et  ideo  perfectissimo  modo,  et  ablatis 
omnibus  imperfectionibus ,  operatur  propter 
finem.  Secundo,  quia  licet  divinse  voluntatis 
non  detur  propria  causa,  dari  tamen  potest 
ratio  ejus  ex  parte  finis  desumptse,  ut  docet 
D.  Thomas  \,  cont.  Gent.,  c.  86,  et  hoc  modo 
sine  causalitate  finis  circa  divinam  voluntatem 
Deus  proprie  operatur  propter  finem.  Atque  ex 
his  satis  responsum  est  ad  fundamenta  aliarum 
opinionum,  in  num.  3  et  5,  et  amplius  patebit 
ex  sequenti  sectione. 

SECTIO  II. 

Utrum  causalitas  finis  in  voluntate  nostra  sit 
tantum  respectumediorum,  vel  etiam  respectu 
ipsius  finis. 

1.  Explicata  motione  causse  finalis  in  'vo- 
luntate  nostra,  superest  explicandum,  quotu- 
plex  sit  heec  motio,  et  circa  quos  actus  verse- 
tur  :  nam  inde  constabit  qui  sint  effectus 
finis  :  supponimus  autem  in  genere  quosdam 


amandovelintendendo  illum,  velfruendo  illo; 
alios  vero  circa  media,  quse  propter  finem 
eliguntur.  Est  ergo  quorumdam  sententia, 
causalitatem  finis  solum  exerceri  circa  media, 
quse  propter  finem  appetuntur  atque  adeo 
motionem  voluntatis  ad  appetendum  finem 
propter  se  ipsum  non  esse,  nec  pertinere  ad 
causalitatem  finis,  sed  solum  eam  motionem, 
qua  eligit  media,  vel  eis  utitur  propter  finem. 
Ita  Gabriel,  in  2,  d.  \,  q.  5,  a.  \,  etGregorius, 
in  \,  d.  \,  q.  \,  a.  %  et  Medina,  \,  1,  q.  8,  in 
principio,  et  idem  sentit  Hervseus,  quodlibet 
\,  q.  8,  et  quodlibet  2,  quaest.  1 ,  quatenus 
dicit  rationem  finis  consistere  in  hoc,  quod 
facit  media  esse  amabilia  propter  ipsum  :  in 
quo  magis  explicat  aptitudinem  quam  actum. 
Potest  autem  haec  sententia  probari  ex  Aris- 
totele  2,  Physic,  cap.  3,  et  5  Metaphysicee, 
cap.  2,  dicente  finem  esse  cujus  gratia  aliquid 
fit  :  nam  in  hac  definitione  aperte  explicat 
habitudinem  medii  acl  finem.  Unde  3,  Meta- 
physicse,  cap.  2,  inquit :  Omne,  quod  per  se  et 
propter  naturam  ipsius,  lonum  est,  finis  est, 
atque  ita  causat,  quoniam  illius  gratia  cwtera 
fiunt  :  in  quibus  verbis  significat,  illam  rem 
esse  finem,  quae  per  se  bona  est  et  amabilis  : 
et  hanc  conditionem  supponit  requiri  ante 
causalitatem  finis,  hanc  vero  causalitatem  in 
hoc  consistere,  quod  hujus  rei  gratia  aliquid 
fiat  ratione  prsedicta.  Confirmari  hoc  potest, 
quia  finis  dicit  essentialiter  habitudinem  ad 
media,  ut  ex  ipsa  vocis  proprietate  constat; 
nam  finis  idem  est  quod  extremum ;  ubi  autem 
non  est  medium,  nec  extremum  esse  potest : 
ergo  causalitas  finis  proprie  non  exercetur  nisi 
circa  media.  Et  confirmatur,  nam  Deus  licet 
se  ipso  sit  beatus,  et  se  propter  se  amet,  et  in 
se  ipso  quiescat,  non  est  proprie  finis  sui  ip- 
sius,  quia  non  tendit  per  aliquod  medium  ad 
consecutionem  sui,  vel  suse  beatitudinis  :  ergo 
signum  est  causalitatem  finis  solum  exerceri 
in  ordinatione  mediorum  ad  finem. 

2.  Nihilominus  dicendum  est,  finem  exer- 
cere  causalitatem  suam  circa  voluntatem  nos- 
tram,  non  solum  ut  eligentenx,  vel  utentem 
mediis,  sed  etiam  ut  amantem,  vel  intenden- 
tem  finem  ipsum.  Quam  sententiam  late  tra- 
didi,  in  disp.  23,  Metaphysicse ,  sect.  3,  et 
imprimis  existimo  esse  doctrinam  divi  Tho- 
mee  \,  2,  q.  \,  artic.  1,  ad  2,  dicentis,  volun- 
tatem  nostram  operari  propter  finem,  etiam 
agendo  actionem  quce  est  ultimus  finis ;  non 
potest  autem  operatio  esse  propter  finem  in 
nostra  voluntate,  nisi  interveniente  causalitate 
actus  voluntatis   versari  circa  finem  ipsum    finis.  Idem  constat  ex  loco  supra   citato,  de 


DISPTJTATIO 

Veritate,  q.  22,  art.  2,  ubi  dicitur,  influxum 
finis  esse  amari  et  desiderari.  Idem  3,  contra 
Gentes,  c.  2,  dicit  finem  esse  id,  in  quo  tendit 
impetus  agentis  :  ergo  sive  tendat  per  electio- 
nein,  sive  per  intentionem,  ibi  exercetur  ratio, 
sive  causalitas  finis.  Prseterea  Aristoteles  2, 
Metaphysicse,  c.  2,  sic  inquit  :  ipsum  cujus 
causa  finis,  tale  autem  est  id,  quodnon  est  alte- 
rius  gratia,  sed  ejus  causa  ccztera:  ubi  per  nega- 
tionem  illam  explicat  positivam  quamdam  mo- 
tionem,  aut  conditionem  finis  proprie  ac  sim- 
pliciter  dictam,  in  qua  illa  negatio  fundatur, 
scilicet  ut  propter  se  ametur  seu  intendatur  : 
ergo  utraque  illarum  actionum,  seu  motionum 
pertinet  ad  causalitatem  finis,  et  quodammodo 
integrat  rationem  ejus,  quinimo  quod  finis 
habeat  vim  ad  movendum  et  trahendum  vo- 
luntatem  ad  se,  habet  et  virtutem  trahendi 
illam  propter  finem. 

3.  Unde  ratione  argumentor  hoc  modo; 
quia  finis  trahendo  voluntatem  ad  eligenda 
media  propter  ipsum,  exercet  causalitatem 
suam  :  ergo  et  trahendo  voluntatem  acl  volen- 
dumeumdemmet  finem  propter  se.  Probatur 
consequentia  :  nam  in  electione  medii  propter 
finem  duo  possunt  considerari  :  unum  est 
quod  ex  intentione,  quee  est  actus  voluntatis, 
oritur  electio,  et  hoc  non  pertinet  ad  volunta- 
tem  finis,  sed  effieientis,  ut  postea  videbimus. 
Alterum  est  quod  finis  propositus,  et  intentus 
movet  in  suo  genere  ad  electionem  mediorum, 
tanquam  forma  dans  illis  appetibilitatem ;  sed 
in  hoc  eadem,  vel  major  ratio  est  de  ipso  fine 
trahente  voluntatem  ad  appetitionem  suam  : 
ergo  pertinet  hoc  ad  causalitatem  finis  non 
minus,  quam  illud.  Secundo,  voluntas  nostra 
tendit  in  finem  per  veram  actionem  suam, 
quam  perfecto,  et  rationabili  modo  operatur  : 
ergo  sicut  illius  actionis  clatur  vera  causa  effi- 
ciens,  ita  etiam  vera  finalis  causa,  quse  est 
prima  earum.  Tertio,  amor  Dei  super  omnia 
revera  est  amor  ultimi  finis  ut  sic ;  ergo  ille 
amor  causatur  a  bonitate  Dei  in  genere  causse 
finalis.  Unde  in  beatis  vohmtas,  quse  necessario 
amatDeum,  ab  ipsa  Dei  bonitate  clare  visa,  in 
hoc  genere  causee  determinatur,  et  necessita- 
tur  ad  hunc  amorem,  et  si  per  possibile,  vel 
impossibile  homo  haberet  illam  beatitudinem 
sine  aliis  mediis,  nihilominus  consequeretur 
Deum,  et  frueretur  illo  ut  ultimo  fine  suo,  et 
Deus  exerceret  quoad  hos  actus,  circa  volun- 
tatem  causalitatem  finis  ultimi,  sicut  Angelus, 
licet  natura  sua  absque  aliis  mediis,  statim  ha- 
beat  beatitudinem  naturalem  in  Deo  ut  in  fine 
naturse,  nihilominus  illum  respicit  ut  finem 


I.  SECTIO  II.  5 

suum,  atque  adeo  ut  causam  finalem  omnium 
actionum,  quibus  tendit  in  ipsum.  Denique 
negari  non  potest  quin  finis  determinet,  et 
moveat  voluntatem  ad  hos  actus ;  sed  illa 
ratio  non  potest  ad  aliud  genus  causse  perti- 
nere  :  ergo. 

4.  Qui  sint  effectus  finis. — Qui  eorum  proxi- 
mi,  qui  remoti.  — Atque  ex  hac  resolutione  in- 
telligitur  primo  quos  effectus  habeat  causa 
finalis  in  voluntate  nostra  :  omnes  enim  actus, 
quos  voluntas  exercet  tam  circa  finem  ut  sic, 
quam  circa  media  propter  finem,  suntproprii 
et  immediati  effectus  causse  finalis,  in  quibus 
ita  est  distinguenda  ratio  effectus  a  causalitate 
ipsa,  sicut  distinguitur  actio  a  termino,  ut 
constat  ex  dictis  in  praecedenti  sectione.  In- 
telligitur  secundo,  omnem  hanc  finis  causali- 
tatemproxime  etimmediate  versari  circa  actus 
elicitos  ab  ipsa  voluntate,  per  illos  autem  ex- 
tendi,  et  communicari  aliis  actibus  humanis^ 
qui  ab  hujusmodi  voluntatis  actibus  imperan- 
tur :  ab  eis  enim  diriguntur,  et  ordinantur  in 
finem,  quod  est  notandum  pro  his,  qusepostea, 
tractat.  3,  dicemus  de  bonitate  et  malitia  ho- 
rum  actuum,  et  in  Disputatione  sequenti  am- 
plius  hoc  explicabitur. 

5.  Ad  fundamenta  prioris  sententiae  in  nu- 
mero  1  ,  respondetur  primo.  Aristoteles  in 
verbis  illis,  finis  est,  cujus  gratia  aliquid  fit, 
virtute  comprehendisse  illa  duo,  scilicet  quod 
finis  propter  se  ametur,  etalia  propteripsum. 
An  vero  utrumque  eorum  sit  de  ratione  finis, 
dicam  infra  section.  4.  Dico  prseterea  quando 
finis  intenditur,  vel  amatur,  ibi  aliquid  fieri, 
scilicet,  ipsam  intentionem,  vel  affectionem 
circa  finem,  et  illud  ipsum  fieri  gratia  finis  : 
nam  sicut  propter  bonitatem  finis  cogniti  eli- 
git  homo  media,  ita  propter  eamdem  bonita- 
tem  finis  cogniti  eligit  amorem,  seu  intentio- 
nem  talis  finis.  Unde  ad  rationem,  videlicet, 
quia  finis  dicit  habitudinem  ad  media,  primo 
respondetur,  licet  dicat  habitudinem  ad  me- 
dja,  non  tamen  ad  sola  illa,  sed  ad  omnem 
effectum,  quem  in  suo  genere  causare  potest : 
nam  sicut  efficiens  dicit  habitudinem  ad  fac- 
tum,  seu  ad  omne  id,  quod  a  virtute  effectiva 
prodire  potest :  ita  finis,  ut  est  causa,  dicit  ad 
omne  id  habitudinem  quod  ex  virtute  fina- 
lisandi  causari  potest.  Deinde  etiam  faciendo 
vim  in  nomine  finis,  quod  significet  terminum 
et  extremum,  respondetur,  non  solum  esse 
terminum  respectu  mediorum,  sed  etiam  res- 
pectu  voluntatis  intendentis  in  ipsum  finem 
propter  se  amatum,  sub  qua  ratione  habet  ra- 
tionem  cujusdam  ultimi  et  extremi,  quia  ut 


6 


DE  CAUSALITATE  FINIS,  RESPECTU  HUMAN^E  VOLUNTATIS. 


sic  non  ordinatur  in  aliud,  et  ipsemet  actus 
voluntatis,  qui  quodammodo  mediat  inter  ip- 
sam  et  finem,  in  ipso  tine  consistit  tanquam 
in  ultimo  termino.  Ad  confirmationem  de  Deo 
responsio  est  clara  ex  superius  dictis,  queestione 
preecedenti,  numero  44,  nam  in  Deo  ad  intra 
quatenus  se  amat  propter  se,  non  est  causali- 
tas  finis  proprii,  quia  non  intervenit  aliquis 
actus,  qui  proprie  fiat  ex  motione  finis. 

SECTIO  III. 

Utrum  finis  exerceat  causalitatem  suam  sub 
ratione  loni  cogniti. 

Explicuimus  causalitatem  finis  et  effectum 
ejus :  sequitur  ut  dicamus  de  ratione  causandi, 
seu  de  virtute,  per  quam  causat.  De  qua  duo 
sunt  certa,  circa  quee  alia  erunt  dubitanda  et 
explicanda. 

4 .  Finis  ratio  seu  virtus,  per  quam  causat, 
est  bonitas.  —  Primo  igitur  certum  est,  finem 
in  suo  genere  causare,  quatenus  quoddambo- 
num,  et  conveniens  est.  Hsec  est  sententia  D. 
Thomee  4,  2,  queest.  4,  a.  1,  in  fine  corporis, 
quam  late  tractat  3,  cont.  Gentes,  cap.  2  et  3, 
ubi  probat,  idem  esse  operari  propter  finem, 
etprcpterbonum  :  et  4  p.,  q.  5,  a.  4,  similiter 
probat  bonum  babere  rationem  finis,  ubi  in 
solutione  ad  2,  in  hunc  modum  explicat  illud 
Dionysii  4,  c.  de  Divinis  nominibus  :  Bonum 
est  diffusivum  sui.  Eamdem  doctrinam  habet 
Alensis,  4  p.,  q.  47,  memb.  3,  et  34,  memb.  4, 
et  colligitur  ex  Aristotele,  4  Ethieor.,  cap.  7, 
dicente  :  Id  esse  unicuique  bonum,  cujus  gratia 
ccetera  operantur.  Idem  lib.  4  Ethic,  in  fine, 
et  2,  Phys.,  cap.  3,  ubi  dicit,  finem  et  bonum 
idem  esse.  Ratio  vero  constat  ex  dictis,  quia 
causalitas  finis  in  hoc  consistit,  quod  trahit 
voluntatem  ad  se  propter  se  amandum,  vel 
alia  propter  ipsum  :  sed  nihil  potest  trahere 
voluntatem  nisi  bonum,  quatenus  bonum  est : 
ergo  bonitas  est  a  qua  habet  finis  virtutem 
causandi  fmaliter;  est  ergo  illiratio  causandi. 

2.  Exponitur  Cajetanus  circa  rationem  cau- 
sandi  finaliter. — Hanc  autem  veritatem  per  se 
claram,  obscuriorem  reddit  Cajetanus,  \  p., 
art.  4,  q.  5,  dicens,  bonitatem  formalem  esse 
ipsam  rationem  causae  finalis  in  actu  exercito, 
non  vero  in  actu  signato,  nisi  tantum  funda- 
mentaliter.  Quorum  verborum  sensus  inidem 
redit.  Nam  per  hoc  nomen  bonumwon  explica- 
tur  res  sub  hamtudine  ad  effectum,  seu  actum 
finaliter  causandi,  et  hoc  votavit  Cajetanus 
finem  in  actu  signato,  qnam  rationem  non  si- 


gnificat  formaliter  ratio  boni,  sed  tantum  ex- 
plicat  perfectionem  objecti,seu  convenientiam 
quam  habet  cum  voluntate,  ex  qua  habet  quod 
finalisare  possit,  quam  habitudinem  formaliter 
explicat  nomen,  seu  ratio  finis  :  et  ideo  dicitur 
fundari  in  bonitate.  Et  hoc  modo  dixit  Caje- 
tanus  bonum  significare  rationem  finis  in  actu 
exercito  fundamentaliter,  ac  si  in  causa  effi- 
ciente  diceremus  calorem,  verbi  gratia,  esse 
finem  agentis  fundamentaliter,  tamen  ut  sic 
non  significare  formaliter  ipsam  habitudinem 
efficientis. 

Secundo  certum  est  ut  bonum  causet  fina- 
liter  necessarium  esse  ut  cognitum  sit;  quia 
appetitus  vitalis  sequitur  formam  apprehen- 
sam,  et  ideo  ferri  non  potest  nisi  in  objectum 
cognitum  ut  constat  ex  philosophia,  et  ex  4  p., 
quaest.  80  et  sequentib.,  et  ex  qusest.  8  et  9, 
i,  2,  viderique  possunt  quse  scripsi  in  disp.  43, 
Metaphysicee,  sect.  7,etlibr.  2,  de  Orat.  men- 
tali,  cap.  43.  Hinc  vero  oriebatur  occasio  dis- 
putandi  quomodo  se  habebat  esse  cognitum  ad 
rationem  causandi  finalem,  an  scilicet  sit  tan- 
tum  conditio  necessaria,  vel  etiam  ratio  cau- 
sandi,  et  consequenter  an  bonum  causet  co- 
gnitum  fmaliter  secundum  esse  cognitum,  vel 
secundum  esse  reale.  Quam  queestionem  late 
tractat  4,  2,  qusest.  4,  art.  4,  Medina,  et  Ca- 
jetanus  ibid.,  et  antea  in  4  part.,  qusest.  5, 
art.  4,  et  Ferrarius  4,  cont.  Gent.,  cap.  44,  et 
aliqui  theologi  in  2,  dist.  4,  preesertim  Gabriel, 
part.  5,  alii  in  2,  dist.  25,  preesertim  Scotus 
et  Capreolus.  Sed  quoniam  heec  res  in  disput. 
23  Metaphysicee,  sect.,  8,  a  me  late  traditur, 
et,  ut  existimo,  nihil  difficultatis  habet,  dicam 
breviter  quee  sentio,  et  quod  ad  Queestiones 
Theologicas  postea  tractandas  est  necessarium. 

3.  Cognitio  objecti  finalisantis  non  pertinet 
ad  rationem  causandi  finaliter ,  sed  est  sola 
conditio.  —  Existentia  realis  non  ingreditur 
etiam  rationem  causandi  finaliter. — Adverten- 
dum  est  ergo,  interdum  appetere  voluntatem 
objectum  cognitum  solum  in  ordinead  cogni- 
tionem,  ut,  verbi  gratia,  quando  contemplando 
rosam  non  appetit  illam  habere,  sed  tantum 
considerare  et  cognoscere,  et  tunc  esse  cogni- 
tum  non  solum  est  conditio,  sed  est  ratio,  mo- 
vendi  voluntatem,  quia  non  solum  est  quid 
preerequisitum  ut  voluntas  moveatur,  sed  e- 
tiam  est  terminus  appetitionis,  cujusmodi  est 
queecumque  alia  res  qua?  judicatur  esse  conve- 
niens,  et  hoc  modo  quando  homo  delectatur 
tantum  in  cognitione  non  vero  in  re  cognita 
secundum  se,  esse  cognitum  est  id,  a  quo  ac- 
tus  accipit  suam  rationem  et  bonitatem  vel 


DISPUTATIO 
raalitiam:  sicut  est  quando  liomo  appetit  vi- 
dere  Deum,  illud  esse  visum  pertinet  ad  for- 
male  objectum,  quod  est  causa  fmalisandi. 
Aliquando  vero  voluntas  appetit  objectum  co- 
gnitum  ut  re  ipsa  illud  babeat  et  consequatur, 
ut  quando  appetit  sanitatein,  et  tunc  plane 
ratio  fmalisandi  est  bonitas,  quam  in  reipsa 
objectum  habet,  vel  apprehendit,  quia  illud 
est  finis  voluntatis,  in  quod  tendit  impetus  a- 
gentis,  sed  non  tendit  nisi  in  esse  reale  ipsius 
finis,  ut  illud  babeat  et  obtineat :  ergo.  Item, 
illud  habet  propriam  rationem  finis,  quo  con- 
secuto,  quiescit  voluntas,  et  quo  deficiente 
frustratar  ab  intentione  sua,  sed  non  quiescit 
in  sola  apprehensione,  nisi  re  ipsa  finem  Con- 
sequantur,  et  nisi  hoc  obtineat,  frustrari  dici- 
tur :  ergo  signum  est  moveri  a  fine  secundum 
suum  essereale.  Non  est  autem  intelligendum 
requiri  ad  causalitatem  finis  quod  res  illa,  quse 
est  finis  a  parte  rei  prseexistat,  quia  cum  solum 
moveat  metaphorice  per  cognitionem,  satis 
est  quod  animo  apprebendatur ,  et  quasi  in 
imagine  reprsesentetur ;  sensus  ergo  est  rem 
illam  secundum  esse  reale,  quod  objicitur,  et 
in  ea  apprehenditur,  movere  voluntatem,  et 
habere  causalitatem  finis,  quia  secundum  illud 
esse  judicatur  conveniens :  movet  autem,  ut 
diximus,  quatenus  conveniens  judicatur;  co- 
gnitio  igitur  hujus  convenientise  et  bonitatis, 
non  est  propria  ratio  inovendi,  quia  tunc  vo- 
luntas  non  appetit  cognoscere,  sed  clicitur  esse 
cognitio  necessaria  per  modum  approximatio- 
nis,  non  quidem  secundum  locum,  sed  tantum 
subordinationem  potentiarum  animse ;  et  quia 
sine  illa  non  habet  finis  illum  modum  quo  in- 
diget  ad  suam  causalitatem.  Et  hoc  modo  ex- 
plicata  hsec  sententia  clarior  est,  ut  patet  ex 
Scoto,  Gabriele,  Gajetano  et  Ferrario,  locis 
supra  citatis,  et  nullam  habet  difficultatem 
alicujus  momenti. 

4.  Notatio  pro  prwcedente  doctrina.  — Ut 
tamen  facile  dissolvantur  multa  argumenta, 
quaB  hic  multiplicat  Medina;  oportet  ultimo 
advertere,  quod  sicut  in  causa  efficiente  ap- 
proximatio  non  est  ratio  agendi,  sed  conditio, 
potest  tamen  ratione  illius  variari  actio,  si 
diversum  agens  applicetur,  ita  et  in  hac  ap- 
prehensione,  seu  cognitione  intellectus,  con- 
tingere  potest,  ut  ratione  illius  varietur  actio 
voluntatis,  si  in  objecto  aliud  esse,  seu  aliam 
rationem  apprehendat  boni,  vel  mali  :  quo 
sensu  dici  solet  finem  specificare  actum  vo- 
luntatis,  non  ut  in  re  est,  sed  ut  apprehendi- 
tur  :  nam  licet  eleemosyna,  verbi  gratia,  in 
re  sit  bona,  si  quis  illam  existimat  malam, 


I.  SECTIO  IV.  7 

actio  voluntatis  non  est  bona,  sed  mala.  Pro- 
pter  quam  rationem  videtur  dixisse  divus  Tho- 
mas,  1,  2,  qusest.  31,  artic.  3,  ad  1,  cum  ob- 
jectum  voluntatis  sit  bonum  apprehensum, 
diversitatem.  apprehensionis  pertinere  ad  di- 
versitatem  objecti,  atque  idem  sentit  Gajeta- 
nus,  q.  30,  art.  3.  Sed  heec  non  sunt  contraria, 
quia  tunc  apprehensio  boni  tantum  variat 
objectum  in  quantum  in  illo  apprehendit  et 
applicat  diversum  esse  objecti,  atque  adeo 
distinctambonitatem,  vel  convenientiam,  quse, 
ut  dixi,  est  ratio  movendi  voluntatem.  Quo- 
circa  quando  dicitur  objectum  movere  ut  ap- 
prehetisum,  cavenda  est  sequivocatio  in  illa 
particula  reduplicante  :  nam  si  reduplicet  so- 
lam  denominationem  provenientem  ab  appre- 
hensione  ita  ut  ipsa  apprehensio  sit  forma,  per 
quam  finis  movet,  falsum  est,  ut  clixi,  si  au- 
tem  reduplicet  ipsum  esse  objectivum,  quod 
apprehendit,  sic  vera  est  locutio,  atque  eodem 
modo  diversitas  cognitionis,  quse  tenet  tan- 
tum  ex  parte  potentise,  aut  cognitionis,  seu  in 
propriis  qualitatibus  ipsius  actus  intelligendi, 
ut  sunt,  verbi  gratia,  quod  sit  clara,  vel  obs- 
cura,  et  similis,  hsec,  inquam,  diversitas  non 
variat  rationem  finis,  et  consequenter  nec 
motionem  voluntatis  :  at  vero  diversitas  co- 
gnitionis,  qua3  redundat  in  objecto,  scilicet 
quia  aliud  est  quod  cognoscitur,  vel  alia  pro- 
prietas  in  eo  apprehenditur,  hsec  variat  finem 
et  motionem,  quia  proponit,  et  appropinquat 
subjectum  secundum  aliud  esse  objectivum  : 
unde  quasi  diversificat  illud,  et  sic  reddit  di- 
versam  cognitionem  non  ex  parte  esse  cogniti 
absoluti,  sed  ex  parte  objecti  quod  cognosci- 
tur.  Et  hsec  de  causalitate,  effectu  et  principio, 
seu  forma,  quse  est  principium  finis. 

SECTIO  IV. 

Sub  qua  ratione  loni  moveat  finis,  et  conse- 
quenter  an  media  participent  causalitatem 
finis. 

1 .  Besolutio  affirmans  quoad  lonum,  hones- 
tum  et  delectaUle.  —  Dubitatio  solum  versatur 
de  lono  utili,  ut  sic. —  Cum  triplex  sit  bonum, 
honestum,  delectabile  et  utile  :  de  duobus 
primis  nulla  est  qusestio,  quia  de  honesto  per 
se  notum  est  maxime  per  se  expetibile,  quini- 
mo  ait  divus  Thomas,  1  part,,  qusest.  5,art.  6, 
rationem  honesti  in  hoc  consistere,  quod  sit 
per  se  conveniens :  de  bono  vero  delectabili 
dixit  Aristoteles  10,  Ethic,  cap.  2,  et  cum  eo 
D.  Thomas,  1,  2,  qusest.  2;  art.  6,  ad  1,  stul- 


8 


DE  CAUSALITATE  FINIS,  RESPECTU  HUMAN^E  VOLUNTATIS. 


tum  esse  quserere  propter  quid  appetatur.  Nam 
delectatio  ex  se  habet  appetibilitatem.  Unde 
constat  utramque  hanc  rationem  boni  esse  suf- 
ficientem  ad  causandum  fmaliter,  quia  quod 
movet  ut  per  se  appetatur,  etiam  habet  vim 
ad  movendum  ut  alia  appetantur  propter  ip- 
sum  finem,  si  fuerint  necessaria,  alias  prior 
motio  non  esset  efficax,  nam  ex  efficaci  inten- 
tione  finis  sequitur  electio  medii  si  necessaria 
sit.  Tota  ergo  qusestio  versatur  de  bono  utili , 
quod  non  est  propter  se  bonum,  nec  propter 
se  amabile,  sed  tantum  propter  aliud :  loqui- 
mur  enim  formaliter  de  bono  utili,  ut  sic,  nam 
si  contingat  bonum  quod  e&t  utile  ad  unum 
fmem,  esse  alias  per  se  conveniens,  vel  delec- 
tabile,  illud  est  accidentarium  ad  rationem  uti- 
lis,  et  sub  ea  ratione  participabit  objectum 
illucl  aliam  rationem  finis,  nam  quatenus  utile 
est,  proprie  habet  rationem  medii,  et  ideo  hsec 
qusestio  coincidit  cum  illa,  an  medium,  ut  me- 
dium,  finaliter  causet,  in  qua  re  tres  excogi- 
tari  possunt  diversse  sententiae,  quas  latius 
attuli,  disput.  43,  Metaphysicee  5,  sect.  6. 

2.  Prima  est,  bonum  utile,  ex  hoc  solum 
quod  utile  est,  atque  adeo  omne  medium,  sive 
sit  primum,  sive  secundum,  posse  habere  ra- 
tionem  causse  finalis.  Hanc  sententiam  vide- 
turindicare  Gabriel,  in  4,  dist.  38,  queest.  4, 
art.  4,  ubi  ex  sententia  Gregorii  distinguit  tri- 
plicem  finem,  unus  est,  qui  per  se  appetitur, 
et  alia  propter  ipsum,  qui  est  finis  ultimus  in 
aliqua  serie.  Alius  qui  non  propter  se  appeti- 
tur,  sed  alia  appetuntur  propter  ipsum,  ut  sunt 
media  intermedia  :  tertius  est,  qui  nec  prop- 
ter  se  appetitur,  nec  alia  propter  ipsum  :  sed 
solum  ipse  appetitur  propter  alia,  ut  est  pri- 
mum  medium  in  executione,  et  ultimum  in  in- 
tentione.  Ratio  vero  hujus  sententise  esse  po- 
test,  quia  causalitas  finis  consistit  in  motione 
voluntatis,  sed  voluntas  non  tantum  movetur 
ad  fmem,  sed  etiam  ad  omne  medium,  quando- 
quidem  illum  appetit,  nec  etiam  movetur  a 
solo  fine  ultimo,  seu  a  bono  per  se  amabili  : 
sed  etiam  ab  ipso  bono,  et  medio  utili,  ut  sic  : 
ergo  in  illo  reperitur  causalitas  fmis.  Probatur 
ultima  pars  minoris,  in  qua  est  difficultas,  quia 
ipsum  medium  est  bonum  utile,  et  utilitas  est 
aliqua  bonitas  in  ipso  existens,  non  enim  in- 
heeret  in  fine,  sed  in  ipsa  re,  quse  est  utilis  ad 
finem  :  ergo  medium  ratione  suse  utilitatis  tra- 
hit  voluntatem  ad  se.  Secundo,  quia  volim- 
tas  determinatur  ad  eligendum  hoc  medium 
potius  quam  illud,  non  a  fine,  sed  a  medio,  sci- 
licet,  quia  est  magis  aptum  ad  comparandum 
finem  :  ergo  est  in  ipso  medio  causalitas  res- 


pectu  voluntatis  ad  alliciendam  et  determi- 
nandam  illam. 

3.  Secunda  sententia  extreme  contraria  est, 
nullum  medium  participare  rationem,  vel  cau- 
salitatem  finis  :  cui  videtur  favere  Aristoteles, 
loco  citato  supra,  sect.  2,  num.  2,  ex  2,  Meta- 
physicae,  cap.  2,  ubi  dicit  de  ratione  finis  esse, 
ut  alia  appetantur  propter  ipsum,  et  ipse  non 
propter  alia  ;  ergo  nullum  medium  habet  ra- 
tionem  fmis  :  nec  dici  potest  Aristoteles  ibi 
loqui  de  fine  ultimo ;  nam  potius  ex  illo  primo 
intendit  probare  perveniendum  esse  ad  ali- 
quem  finem  ultimum,  et  non  procedi  in  infi- 
nitum  in  causa  finali  :  loquendo  ergo  de  fine 
ut  sic,  vere  in  2,  Phys.,  cap.  3,  dicit,  omnia 
meclia  etsi  inter  se  subordinata  sint,  essepropter 
unum  finem  intentum,  verbi  gratia,  propter 
sanitatem  :  et  4  Ethic,  cap.  7,  dicit,  unaqua- 
que  serie  illud  esse  finem,  quod  ultimo  appeti- 
tur.  Et  ideo  adjungi  potest  confirmatio  ex  ipso 
nomine  Finis;  significat  enim  id,  quod  est 
extremum,  et  in  quo  sistit  voluntas  tendens 
ad  fmem,  sed  non  habet  rationem  extremi,  nisi 
id,  quod  propter  se  amatur,  nec  voluntas  in 
alio  sistit,  nam  per  quodcumque  medium  ul- 
terius  tendit  in  fmem  :  ergo. 

4.  Tertia  sententia  distinguit :  nam  medium 
considerari  potest,  vel  quatenus  amatur  prop- 
ter  aliud,  vel  quatenus  aliud  amatur  propter 
ipsum :  et  priori  ratione  negatur  habere  firis 
rationem,  quia  sub  illa  exercet  formalem  ratio- 
nem  medii :  medium  autem  et  finis  ut,  saltem 
ratione  formali  distinguuntur.  Posteriori  au- 
tem  ratione  dicitur  habere  rationem  finis,  quia 
ut  sic,  non  exercet  rationem  medii,  sed  potius 
rationem  termini,  non  ultimi,  sed  proximi  et 
intermedii.  Ex  quo  fit,  illud  medium,  quod  est 
executione  primum,  seu  intentione,  ac  resolu- 
tione  ultimum,  nullo  modo  habere  rationem 
finis,  quia  tantum  propter  aliud  eligitur,  et  ni- 
hil  amatur  propter  ipsum  :  reliqua  vero  me- 
dia,  quee  inter  primum  medium  et  finem  ulti- 
mum  intercedunt,  participabunt  rationem  finis 
modo  jam  dicto.  Hanc  opinionem  tenet  ^Egi- 
dius,  in  2,  d.  28,  qusest.  2,  art.  2,  et  significat 
Gabriel  2,  d.  4,  qusest.  5,  art.  4,  citans  Ocham 
ibi  qusest.  3,  art.  4,  et  videtur  sententia  divi 
Thomse  3,  contra  Gent.,  cap.  2,  ubi  in  ratione 
finali  inquit :  In  his,  qua?  sunt  ad  finem,  omnia 
intermedia  sunt  finis  respectu  prioris :  et  in  2, 
Phys.,  in  lect.  5,  iu  hunc  modum  explicat  ci- 
tatum  locum  Aristoteles,  dicens  :  De  ratione 
fi/iis  non  esse,  quodsit  ultimum  simpliciter,  sed 
solum  respectu  prtecedentis :  et  eodem  modo 
exponit  Aristoteles  4,  Eth.,  cap.  7,  ubi  certe 


DISPTJTATIO  I. 
videturphilosophusmultumfavere,  nam  aperte 
dicitj  non  omnes  fines  esse  perfectos  et  propter 
se  expetibiles,  et  inter  fines  ponit  divitias  et 
instrumenta  artis,  quee  sine  dubio  sunt  media 
ulterioris  finis,  licet  comparentur  ut  finis  res- 
pectu  earum  actionuin,  per  quas  fiunt,  vel 
acquiruntur.  Inter  has  sententias  heec  postre- 
ma  melius  loquitur,  et  simpliciter  verior  est : 
tamen,  quia  secunda  in  aliquo  sensu  dicit 
etiam  aliquid  verum,  oportet  aliam  distinctio- 
nem  adhibere  prseter  jam  dictam.  Possumus 
enim  loqui  de  fine  aut  quoad  propriam  causa- 
litatem  finis,  prout  a  nobis  explicata  est,  vel 
solum,  quoad  rationem  et  denominationem 
terruini,  propter  quem  aliquid  sit. 

5.  Dico  ergo  primo,  propriam  causalitatem 
finis  reperiri  tantum  in  eo  fine,  qui  in  sua  se- 
rie  est  ultimus,  atque  adeo  in  bono  tantum, 
quod  propter  se  amatur,  et  non  propter  aliud. 
Hsec  conclusio  colligitur  ex  Aristotele  in  se- 
cunda  sententia  citato :  et  probatur  ratione, 
quia  omnia  media  a  primo  usque  ad  ultimum, 
non  sunt  amabilia  propter  se,  sed  solum  ra- 
tione  finis :  ergo  media  non  trahunt  voluntatem 
ad  se,  sed  solus  finis  est,quia  trahit  voluntatem 
ad  omnia  media.  Unde  divus  Thomas,  1  part., 
qusest.  5,  art.  6.  Utilia,  inquit,  dicuntur,  quse 
non  habent  in  se,  unde  desiderentur  :  ergo  non 
habent  in  se,  unde  causent  finaliter  :  ergo  tota 
causalitas  est  a  bono  per  se  amato.  Secundo, 
quia  media,  ut  amantur  propter  aliud,  non 
exercent  causalitatem  finis  :  ergo  nec  illam 
exercent  quatenus  aliud  amatur  propter  ipsa : 
ergo  nullo  modo  sunt  finis.  Primum  antece- 
dens  recte  probatur,  ab  ultima  opinione,  et  ex 
communi  modo  loquendi  omnium  philosopho- 
rum  constat :  non  enim  distinguunt  finem  qui 
sit  etiam  medium,  a  fine  ut  fine.  Item,  quia 
tota  causalitas  ipsius  finis,  ut  supra  visum  est, 
comprehenditur  in  illis  duobus  actibus,  quod 
propter  se  ametur,  vel  alia  propter  ipsum:  quin 
potius  causalitas  finis  maxime  censetur  exer- 
ceri  in  electione  mediorum  propter  finem.  Pro- 
batur  vero  prima  consequentia,  quia  si  me- 
dium,quatenus  ipsum  eligitur  vel  amatur,  non 
habet  vim  causandi  finaliter  :  ergo  nec  illam 
habebit,  quatenus  aliud  amatur  propter  ipsum : 
quia  si  non  habet  vim  trahendi  voluntatem  ad 
se,  multo  minus  habebit  vim  trahendi  volun- 
tatem  ad  alia  propter  se  :  ergo  sola  haec  vis  et 
causalitas  est  in  fine.  Tertio  argumentor  ex 
specificatione  actuum,  nam  omnes  actus  circa 
media,  sive  sint  immediate  propter  finem  ul- 
timum  in  illa  serie,  sive  sint  eligendo  unum 
medium  propter  aliud,  omnes,  inquam,  illi 


SECTIO  IV.  9 

actus  sumunt  suam  speciem  ab  actibus  volun- 

tatis,  quatenus  est  principium  eorum  :  ergo. 

Antecedens  autem  per  se  notum  et  certum  est, 

utlatius  dicturi  sumus,  tractatu  tertio.Tandem 

confirmari  potest  conclusio  exemplis  :  nam  in 

adoratione,  verbi  gratia,  quse  dicitur  respec- 

tiva,  quamvis  res  adorata  sit,  verbi  gratia,  ima- 

go,  vel  calix,  vel  aliquid  hujusmodi,   tamen 

tota  ratio  et  causa  adorationis  est  excellentise 

personse,  propter  quam  fit  adoratio :  ita  autem 

se  habet  medium  respectu  finis  sicut  imago 

respectu  personee  repreesentatse.  Simile  exem- 

plum  est  in  dilectione,  qua  proximus  amatur 

prsecise  propter  Deum :  nam  licet  proximus  sit 

resamata,  tamen  tota  ratio  etcausa  ipsius  ama- 

tionis,  estbonitas  Dei :  sic  ergo  et  in  prsesenti. 

6.  Dico  secundo,  considerando  in  fine  ha- 

bitudinem  termini,  quse  explicatur  illa  voce, 

propter  quam,  vel,  cujus  gratia  aliquid  fit  .-hoc 

modo  dici  possunt  media  interjacentia  inter 

primum  medium  et  ultimum  finem,  partici- 

pare  rationem  finis.  Hoc  probant  fundamenta 

tertiae  sententiae  et  modus  loquendi,  non  solum 

philosophorum  et   theologorum ,   sed   Sacree 

etiam   Scripturee  :  sic  enim  dicitur  Christus, 

verbigratia,  mortuus  propter  nostram  salutem, 

quamvis  ille  non  fuerit  finis  ultimus  mortis 

ejus,  sed  gloria  Dei :  non  potest  autem  negari, 

quin  per  hsec  verba  explicetur  ratio  finis,  qui- 

nimo  Aristoteles  inde  probare  solet  aliquid 

esse  finem,  quia  per  illum  respondemus  quses- 

tioni,  propter  quid.  Denique  quia  constat  re- 

motum  medium  non  ordinari  ad  finem  ulti- 

mum,  nisi  mediante  proximo  medio,  ad  quod 

immediate  refertur :  imo  nec  habet  convenien- 

tiam  et  proportionem  cum  ipso  fine,  nisi  me- 

diante  medio  proximo :  ergo  ordinatur  ad  illud 

ut  ad  propinquum  finem,  seu  terminum  :  ergo 

sub  hac  ratione  participat  illud  medium  ratio- 

nem  finis  :  unde  tandem  fit  medium  ultimum 

in  electione,  seu  resolutione,  quod  est  primum 

in  usu  et  executione,  non  enim  posset  proprie 

dici  finis  cum  non  moveat  ut  fiuis,  nec  prop- 

ter  se  aliquid  moveaf,  sed  omnino  ipsum  fiat 

propter  aliud  :  ergo  nec  rationem  causse,  nec 

rationem  termini,  quse  est  in  fine,  proprie  par- 

ticipat.  Verum  est,  interduni  divum  Thomam, 

1  parte,  qusestione  quinta,  articulo  sexto,  vo- 

care  bonum  utile  ut  sic  terminum  proximum 

motionis  voluntatis,  sed  illud  intelligitur  non 

proprie  de  ratione  terminandi,  quse  est  in  fine, 

sed  eo  modo,  quo  omne  objectum,  seu  mate- 

ria,  circa  quam  versatur  actus  mentis,  seu  vo- 

luntatis,  potest  dici  terminus  ejus,  et  adhuc 

sub  ea  ratione  non  ipsum  objectum,  ad  quod 


10 


DE  CAUSALITATE  FINIS,  RESPECTU  HUMAN^E  VOLUNTATIS. 


determinatur  electio,  seu  motio  interior  vo- 
hmtatis,  sed  ipsemet  voluntatis  actus  est  quasi 
secundum  medium,  quod  ad  finem  ordinatmr, 
talis  electio  fit  propter  fmem  consequendum. 

7.Ex  dictis  constat  responsio  ad  fundamenta 
secundae  et  tertise  opinionis,  quia  prout  a  no- 
bis  exposita  sunt,,  non  sunt  contraria,  et  ita 
fundamenta  earum  probant  assertiones  positas. 
Ad  fundamenta  vero  primse  opinionis,  respon- 
detur,  quamvis  medium^  ut  amatur  propter 
finem,  materialiter  terminet  actum  vohmtatis, 
tamen  solum  fmem  esse.,  qui  trahit  voluntatem 
ad  hujusmodi  materiale  objectum,  quod  non 
est  appetibile,  nisi  ex  bonitate  fmis.  Ad  pri- 
mam  vero  probationem,  quod  utilitas  est  in 
rnedio,  respondetur,,  si  per  utilitatem  intelli- 
gamus  formam  aliquam^  vel  vim  activam,  ra- 
tionecujusmediumconferat  ad  consequendum 
finem :  verum  est  hujusmodi  utilitatem  esse 
in  ipso  medio  :  verbi  gratia,  in  potione  amara 
est  virtus  expellendi  pravum  humorem,  et  sic 
de  aliis :  et  hoc  modo  illa  forma  est  aliqua  bo- 
nitas  conveniens  illi  rei,  cujus  est  perfectio  : 
nihilominus  tamen  respectu  ejus,  qui  amat 
hujusmodi  rem  solum  ut  niedium,  tota  illa 
utilitas  non  est  appetibilis,  nisi  ex  bonitate 
finis,  a  quo  quodammodo  extrinsece  informa- 
tur.  Et  hoc  modo  loquendo  de  bonitate  et  uti- 
litate  mediiut  appetibilis  est  ab  operante  prop- 
ter  fmem,  sic  negatur  intrinsece  in  medio,  sed 
extrinsece  a  fme.  Propter  quod  divus  Thomas, 
1  part.,  loco  citato  in  num.  prseced.,  bonum 
utile  tantum  esse  analogice  bonum. 

8.  Ad  secundam  probationem  respondetur 
comparando  varia  media  ad  finem,  posse  in- 
veniri  sequalitatem  in  ipsis  mediis  ut  utilia 
sunt  ad  finem,  et  tunc  si  voluntas  eligat  unum 
prse  alio,  tota  causa  fmalis  illius  determinatio- 
nis  est  finis,  effectiva  vero  est  voluntas  libere 
operans,  et  possunt  in  eadem  terminatione  duo 
distingui,,  unum  est  absolutum.,  scilicet  quod 
voluntas  hoc  eligat  prse  illo,,  et  hoc  non  est 
necesse  quod  sit  a  fine,  nec  requirit  causam 
finalem  positivam^,  quia  illa  comparatio  prseter 
electionem  unius  ruedii,  solum  addit  negatio- 
nem  alterius,  et  ad  non  eligendum  non  requi- 
ritur  specialis  finis,  sed  solum  quod  illud  me- 
dium  non  sit  necessarium.  Atque  idem  dicen- 
dum  est  (si  contingat  media  esse  insequalia) 
voluntatem  pro  libertate  sua  eligere  quod 
minus  utile  est,  quod,  an  facere  possit,  dispu- 
tabimus  infra,  tract.  2.  At  vero  quando  media 
sunt  ina?qualia,  et  voluntas  eligit  quod  est  uti- 
lius,  totum  illud  attribuitur  fini,  ut  causse  fi- 


totum  movet,  quod  si  interdum  voluntas  non 
ita  movetur,  non  est  ex  defectu  fmis,  sed  ex 
libertate  vohmtatis,  quse  non  patitur  necessi- 
tatem  a  fine.  Et  hoc  quidem  verum  est,  quando 
excessus  medii  est  proprie  ac  formaliter  in  uti- 
litate  :  nam  si  contingat  esse  in  aliis  conditio- 
nibus,  verbi  gratia,  quia  est  suavius,  vel  de- 
lectabilius,  tunc  non  solum  a  fine,  sed  ab  ipso 
medio  provenit,  quod  vohmtas  magis  ad  illud 
trahatur,,  quam  ad  aliud^  sed  sub  ea  ratione 
medium  non  se  habet  ut  pure  medium,  sed 
admiscetur  aliqua  ratio  finalis  fmis  proximi, 
quia  res  illa,  quse  estmedium,  jamnon  solum 
amatur  propter  utilitatem  ad  aliud,  sed  etiam, 
quia  est  aliquo  modo  per  se  bona  et  amabilis. 

SECTIO  V. 

Quomodo  se  Jiabeat  finis  ad  objectum  adcequa- 
tum  voluntatis. 

1 .  Non  videri  finem  adcequatum  oojectum  vo- 
luntatis.  —  Decisio  hujus  qusestionis  ex  prse- 
cedenti  haberi  potest,  et  a  D.  Thoma  tangitur 
i,  %,  qusest.  i,  art.  i,  eritque  utilis  ad  ea  quse 
dicenda  sunt,,  et  ideo  breviter  prsemittenda. 
Ratio  autem  dubitandi  est,  quia  objectum  adse- 
quatum  vohmtatis  est  bonum  :  diximus  autem^, 
non  omne  bonum  habere  causalitatem  finis, 
sed  solum  illud^  quod  est  propter  se  amabile,, 
non  autem  bonum  utile,  ut  sic.  Unde  Aristo- 
teles  i,  Magnor.  moral.,  cap.  5:  Bonorum, 
inquit,  qucedam  sunt  finis,  quwdam  vero  non : 
unde  concluditur  argumentum,  quia  volunta- 
tis  objectum  est  omne  id^  circa  quod  voluntas 
versatur,,  non  solum  autem  versatur  circafinem, 
sed  etiam  circa  media  :  ergo  non  est  finis  ob- 
jectum  adsequatum.  In  contrarium  autem  est, 
quia  divus  Thomas,  citato  articulo  primo^  dicit ,, 
finem  esse  objectum  voluntatis  ;  et  videtur  lo- 
qui  de  objecto  adsequato,  quia  alias  non  recte 
concluderet  voluntatem  omnia  operari  secun- 
dum  rationem  hnis,  quia  potentia  operatur 
omnia  sub  ratione  objecti  sui :  est  enim  hoc 
verum  de  objecto  adsequato,  et  non  de  alio,  et 
ideo  comparat  divus  Thomas  fmem  respectu 
voluntatis  colori  respectu  visus  :  est  autem  co- 
lor  objectum  adsequatum  visus.  Confirmari 
potest  ex  Aristotele  2,  Physic.,,  capite  tertio., 
dicente,,  finem  et  oonwn  idem  esse :  et  i,  Ethic, 
capite  septimo,  illud  esse  uniuscujusque  rei  io- 
num,  cujus  gratia  operatur :  ergo  sicut  bonum, 
ita  et  fmis  est  objectum  adsequatum  vohmtatis, 
quia  quidquid  voluntas  amat  est  finis ,  vel 
propter  fmem. 


nall,  quia  ille.,  quantum  est  de  se,,  ad  hoc        2.  Auctorum  varietas  in  prcesenti  qacestione. 


DISPUTATIO  I.  SECTIO  V. 


41 


— In  hac  re,,  qui  affirruantj  media,  ut  media,, 
habere  causalitatem  finis,,  facile  concedunt, 
finem  esse  objectum  adsequatuin  voluntatis 
sub  fine  media  comprehendendo.  Alii  vero,, 
qui  illud  negant,  doeent,  finem  esse  objectum 
principale  vohmtatis,  quia  onmia,  quae  volun- 
tas  vult,  aliquo  modo  ordinantur  in  finem  : 
non  tamen  adsequatum,  quia  non  quidquid 
voluntas  vult,  est  finis.  Alii  autem  distinctione 
utuntur.  Conradus,  ad  citatum  art.  i,  distin- 
guit  duplex  objectum  voluntatis,  scilicet  per 
se,  et  peraccidens,  etdieit,  objectumadeequa- 
tum  per  se,  tam  motivum,  quam  terminati- 
vum  esse  finem,  media  vero  solum  esse  objec- 
ta  per  accidens.  Alii  denique  Thomistse  distin- 
guunt  de  objecto  motivo  et  terminativo.,  et 
doceut,  finem  esse  adaaquatum  objectum  mo- 
tivum  voluntatis  :  non  autem  terminativum,, 
quia  voluntatis  actus  etiam  ad  media  termi- 
nantur.  Et  heec  sententia  magis  ad  veritatem 
accedit,  quam  alio  modo,  ita  declaro.  Possu- 
mus  enim  loqui  aut  de  objecto  formah\,  quod 
est  vohmtati  ratio  operandi :  aut  de  materiali 
objecto,  circa  quod  voluntas  operatur,  ut  vi- 
dere  est  in  exemplis  supra  positis,  sectione 
prsecedenti,  num.  5,  de  amore  proximi  prop- 
ter  Deum,  vel  adorationis  imaginis  propter 
rem  repraesentatam  :  nam  res,  quee  amatur, 
vel  adoratur,  est  divina  voluntas,  vel  excellen- 
tia  praecepti,  et  ideo  merito  datur  objectum 
formale  in  istis. 

3.  Prima  assertio  unde  prodetur.  —  Dico 
ergo  primo,  rationem  adsequatam  operandi 
voluntatis,  atque  adeo  formale  objectum  adse- 
quatum  voluntatis  esse  finem.  Hanc  existimo 
esse  mentem  divi  Thomse,  loco  citato,  et  eam 
probant,  quoe  posteriori  loco  adducta  sunt  in 
ratione  dubitandi  :  et  sequitur  ex  dictis  in 
sectione  preecedenti,  quia  tota  causalitas  finis 
est  in  ipso  fine  non  solum  respectu  sui,  sed 
etiam  respectu  mediorum  :  ergo  solus  finis  est 
adsequata  ratio  operandi  voluntatis,  quia  illud 
est  vohmtatis  ratio  operandi,  quod  illam  at- 
trahit,  seu  movet  ad  operandum.  Est  autem 
advertendum,  sermonem  esse  de  vohmtate 
operandi  proprie  ex  causalitate  finis,  in  qua 
non  solum  exterior  effectus,  sed  etiam  inte- 
rior  actus  est  ex  causalitate  finis  :  nam  si  sit 
sermo  de  divina  voluntate  amante  Deum 
ipsum  propter  summam  bonitatem,  objectum 
ejus  proprie  non  est  finis  :  quia  ille  actus  non 
est  ex  causalitate  finis  :  tamen  in  hoc  habet 
proportionem,  quod  est  de  re  propter  se  bona 
et  amabili,  quamvis  sine  causalitate  propter 
summam  perfectionem. 


4.  Sed  objicies,  quia  interdum  voluntas 
nostra  operatur  circa  aliquod  objectum,  nec 
intendendo  illud  ut  finem,  nec  eligendo  propter 
finem,  sed  per  simplicem  quamdam  compla- 
centiam  volendo  illud  actu  imperfecto,  quem 
vetteitatem  vocant  :  ergo  ratio  talis  actus  nullo 
modo  est  finis.  Cujus  signum  etiam  est,  quia 
talis  actus  versatur  etiam  circa  rem  impossi- 
bilem  :  finis  autem  cum  dicat  ordinem  ad  esse, 
et  ad  executionem,  semper  est  aliquid  possi- 
bile.  Respondetur  hujusmodi  actum  semper 
versari  circa  objectum^  propter  aliquam  bo- 
nitatem,  quse  in  ipso  apparet,  vel  absolute,, 
vel  sub  aliqua  conditione  :  et  hoc  modo  etiam 
ille  actus  est  ex  causalitate  finis,  quia  tale  ob- 
jectum  per  illam  bonitatem  movet  et  trahit 
illam  vohmtatem  ad  eliciendum  simplicem 
affectum,  et  hoc  modo  etiam  ille  actus  est  ex 
causalitate  finis^  non  quidem  ut  dicit  ordinem 
ad  intentionem,,  vel  executionem,  de  quo  pro- 
cedit  argumentum  factum,  sed  solum  ut  dicit 
ordinem  ad  effectum  voluntatis,  quem  excitat. 

5.  Secunda  assertio  unde  probetur.  —  Dico 
secundo,  finem  non  esse  objectum  materiale 
adeequatum  voluntatis.  Hoc  probat  prior  ratio 
dubitandi  in  principio  posita  :  quia  voluntas 
etiam  versatur  circa  media  :  nec  recte  appel- 
lantur  media  solum  objecta  per  accidens  vo- 
hmtatis,  ad  eum  modum,  quo  substantia_, 
verbi  gratia,  dicitur  objectum  per  accidens 
visus,,  nam  potentia  non  attingit  per  proprium 
actum  hujusmodi  objectum  per  accidens^  sed 
solum  attingit  objeetum  per  se,  quod  conjun- 
gitur  objecto  per  accidens,  quod  valde  remote 
et  extrinsece  accipit  hanc  denominationem  : 
at  vero  voluntas  vere  ac  proprie  versatur  circa 
media  immediate  et  in  se  attingendo  illa  per 
proprium  actum  distinctum  ab  illo,  quo  ver- 
satur  circa  finem  ut  objectum  quod  intendit 
per  actum  electionis,  quo  immediate  vult  et 
eligit  ipsa  media  :  comprehenduntur  ergo  sub 
objecto  per  se,  quamvis  materiali. 

6.  Qucestnmcula  sulorta,  an  medium  simul 
et  finis  sint  adcequatum  objectum  voluntatis. 
—  Sed  quaeret  aliquis,  an  totum  materiale 
objectum  voluntatis  comprehendatur  sub  hoc 
disjuneto,  finis  vel  medii  :  nam  Scotus,  in  1, 
distinct.  i,  queest.  3,  negat,  quia  potest  volun- 
tas,  inquit,  habere  aliquem  actum,  qui  nec  ver- 
setur  circa  finem,  nec  circa  n  edia,  quia  potest 
vohmtas  esse  de  bono  nec  propter  se,  quod 
spectat  ad  finem;  nec  propter  aliud  quod  per- 
tinet  ad  media,  sed  abstrahere  de  bono  ut  sic_, 
abstrahendo  a  bono  propter  se^  vel  propter 
aliud  :  hoc  enim  objectum  apprehendi  potest 


i2 


DE  CAUSALITATE  FINIS,  RESPECTU  HUMAN^  VOLUNTATIS. 


per  intellectum,  qui  quamlibet  rationem  rea- 
lem  potest  abstrahere,  et  est  sufficiens  ad  mo- 
venclam  voluntatem  :  ergo  est  etiam  sufficiens 
materia  circa  quam  versatur  actus  ejus.  Imo 
etiam  sequitur  contra  priorem  assertionem , 
formalem  rationem  objectivam  talis  actus  non 
esse  finem,  sed  aliquid  abstractum,  et  univer- 
salius  fme.  Et  pro  hac  sententia  citari  solent 
alii  Nominales  in  illa  distinctione  prima , 
Ocham,  Gabriel,  Major  et  alii,  qui  dicunt, 
dari  actum  medium  inter  caecitatem  et  visum  : 
sed  hi  fortasse  alio  sensu  locuti  sunt,  ut  vide- 
bimus  infra  agentes  de  his  actibus. 

7.   Vera  resolutio.  —  Dicendum  tamen  est, 
omnia  objecta  voluntatis  sufficienter  compre- 
hendi  sub  fme  et  mediis  intelligendo,  ut  dixi, 
nomine  finis,  quidquid  propter  suam  bonita- 
tem  amatur ,  sive  ametur  actu  efficaci ,  sive 
non  efficaci ,   sive   sit   primario  intentum  , 
sive  secundario,  tanquam  quid  conjunctum 
fmi   primario.    Hsec   conclusio    colligitur  ex 
Aristotele  3 ,  Ethicor.  ,  cap.  3  et  &  ,  quatenus 
in  rationibus  ,   quibus  ibi  utitur  distinguit  fi- 
nes,  et  media  tanquam  duo  membra  complec- 
tentia  totum  objectum  voluntatis.  Et  eodem 
modo  philosophatur  Nyssenus  sive  Nemesius, 
lib.  5  Philosophise,  cap.  A,  et  Damascenus,  lib. 
2,  de  Fide,  cap.  22,  et  D.  Augustinus  1,  de  Doct. 
Christian.,  cap.  8,  ubi  omuia  bona  a  voluntate 
amabilia  ad  ea  revocat  quibus  utendum  est,  vel 
fruendum.  Idem  sumitur  ex  D.  Thoma  1,  cont. 
Gent. ,  cap.  86,  et  i,  2,  q.  8,  ubi  Cajetanus, 
art.  i,  aliique  etiam  Thomistee  hoc  sequuntur : 
Gregorius,  in  i,  dubion.,  q.  1.  Probatur  ra- 
tione,  quia  omne  bonum  amatur,  vel  propter 
se,  vel  propter  aliud ;  ergo  vel  ut  finis,  vel  ut 
medium:  sed  illa  duo  opponuntur  contradicto- 
rie,  quia  in  objecto,  quod  propter  se  amatur, 
ut  sic,  includitur  negatio,  videlicet,  quod  non 
ametur  propter  bonitatem  alterius  :  ergo  inter 
illa  duo  non  potest  medium  inveniri,  quia  hoc 
ipso,  quod  medium  non  ordinetur  ad  aliud, 
propter  quod  amatur,  amabitur  propter  se  : 
et  ostendo  sic,  quia  quidquid  amatur  a  volun- 
tate  est  bonum ,  honestum,   delectabile,   aut 
utile  :  sed  duo  priora  habent  rationem  fmis, 
quantum  est  de  se,  quia  ex  se  habeut  unde 
amentur  :  quod  si  interdum  ad  aliud  referan- 
tur,  est  illis  extrinsecum,  et  tunc  inducunt  ra- 
tionem  medii.  Tertium  autem  bonum,  scilicet 
utile,  propriam  habet  rationem  medii. 

8.  Evasio  Scoti  ocduditur.  —  Ad  hoc  res- 
pondet  Scotus  posse  amari  bonum,  vel  conve- 
niens,  ut  ab  his  omnibus  abstrahit  :  sed  hoc 
non  recte  dicitur,  quia  bonum  aut  est  tale  per 


intrinsecam  bonitatem  :  priori  modo  habet  ra- 
tionem  finis,  posteriori  vero  rationem  medii : 
non  potest  autem  abstrahi  una  ratio  communis 
utrique,  quia  in  hujusmodi  analogia  non  datur 
ratio  communis  objectiva ,  sicut  non  potest 
intelligi  quod  aliquis  amet  sanum  in  communi, 
ut  abstrahit  ab  eo  quod  formaliter  intrinsece 
sanum  est,  et  ab  eo  quod  dicitur  tale  per  ha- 
bituclinem  adsanitatem:  sed  unusquisque  amat 
sanitatem  propter  seipsam  :  signum  vero,  vel 
instrumenta  sanitatis  propter  ipsam :  sic  igitur 
quando  quis  amat  bonum  in  communi,  revera 
amat  illud  quod  est  in  se,  et  per  se  conveniens, 
et  ille  est  appetitus  finis  non  in  particulari, 
sed  in  communi,  descendendo  autem  ad  parti- 
cularia  bona,  nullum  est  quod  ab  illis  duabus 
rationibus  abstrahat,  scilicet  propter  se,  vel 
propter  aliud  :  igitur  finis  et  media  exhauriunt 
totum  objectum  voluntatis. 

SECTIO  VI. 

Quotuplex  sit  finis  ? 

i .  In  hac  qusestione  explicandse  sunt  non- 
nullse  partitiones  fmis,  quse  necessaria  sunt,  et 
magnam  lucem  afferunt  ad  ea  omnia  quse  in 
discursu  hujus  materiae  tractanda  sunt ;  pres- 
sius  tamen  quam  in  disput.  23 ,  Metaphysicee, 
section.  2,  et  ad  rem  Theologicam  accommo- 
date. 

Prirna  divisio  finis  in  uUimum  etproximum,. 
—  Primo  ergo  dividitur  finis  in  ultimum,  et 
proximum  sive  non  ultimum  ;  quae  divisio  col- 
ligitur  ex  D.  Thoma,  in  hac  qusestione,  prse- 
sertim  art.  4,  et  ab  Aristotele  2,  Physic,  c.  3, 
et  aliis  locis.  Ut  autem  intelligantur  singula 
membra,  et  aliquee  subdivisiones,  communiter 
notandum  est  duo  convenire  fmi  proprie  dicto; 
primum  est,  ut  propter  se  ametur,  in  quo  in- 
cluditur  negatio  ordinationis  ejus  ad  aliud, 
atque  hinc  fit  ut  omnis  finis  formaliter  sub  ra- 
tione  finis  consideratus  habeat  rationem  ulti- 
mi  :  unde  si  in  dicta  divisione  ultimus  fmis 
sub  hac  ratione  sumatur,  non  ultimus  dicetur 
solum  illud  medium,  quod  participat  rationem 
fmis,  quatenus  aliud  ad  ipsum  ordinatur ;  ssepe 
autem  contingit,  ut  particulare  bonum,  quam- 
vis  propter  intrinsecam  bonitatem  ametur, 
simul  tamen  referatur  in  ulteriorem  finem, 
quomodo  potest  amari  eleemosyna,  et  propter 
intrinsecam  misericordiae  honestatem,  et  ut 
medium  ad  impetrandam  veniam  pro  peccatis; 
atque  hoc  modotalis  frnis  dicitur  non  ultimus, 
quia  licet  sub  quadam  ratione  participet  cau- 


DISPUTATIO 
salitatem  finis  ,  tamen  voluntas  in  illo  non 
sistit,  sed  ulterius  tendit :  ille  ergo  dicetur  ul- 
timus  absolute  in  quo  sistit  voluntas  non  refe- 
rendo  illud  in  aliud ,  qui  quidem  est  ultimus 
in  executione,  quia  illo  consecuto  quiescit  vo- 
luntatis  motus ;  est  autem  primus  in  intentio- 
ne,  quia  est  id,  quod  primo  propter  se  amatur. 

2.  Explicantur  aliter  eadem  membra,  unde 
stibdivisiones  alice  resultant.  —  Dubium  quid 
sit  finem  esse  ultimum  simpliciter.  —  Secundo 
convenit  fini  ut  alia  propter  ipsum  amentur  : 
et  ex  hoc  capite  potest  illa  divisio  aliter  expli- 
cari  et  membra  ejus  subdividi  :  est  enim  qui- 
dam  finis  qui  dicitur  ultimus  simpliciter :  alter 
secundum  quid,  seu  in  aliqua  serie,  quomodo 
sanitas  dicitur  ultimus  finis  medicinee,  quia 
omnia,  quee  cadunt  sub  banc  artem,  ad  hunc 
finem  referuntur,  et  ultra  non  tendunt,  et  sic 
de  aliis  :  ultimus  autem  finis  simpliciter  sub- 
dividi  potest.  Nam  quidam  est  ex  natura  ins- 
titutus,  et  est  ille,  propter  quem  homo  est 
creatus,  ad  quem  debet  se  et  omnia  sua  referre: 
alius  vero  est,  quem  homo  sibi  instituit  ex 
propria  intentione,  qui  interdum  est  illemet, 
propter  quem  est  creatus,  scilicet  Deus,  et  tunc 
dicitur  babere  homo  verum  ultimum  finem 
simpliciter  in  intentione  sua.  Interdum  vero 
hic  finis  intentus  ab  homine  est  distinctus  ab 
illo  propter  quem  est  creatus,  et  talis  dicitur 
ultimus  finis.  Non  est  autem  facile  ad  expli- 
candum  quomodo  dicatur  homo  intendere  ali- 
quid  ut  ultimum,  sive  finem  simpliciter  :  nam 
si  dicamus  de  ratione  hujus  finis  esse  ut  homo 
se  et  omnia  sua  in  illum  referat,  videtur  sequi 
justum,  quia  interdum  venialiter  peccat  non 
amare  Deum  ut  ultimum  finem,  quia  non  re- 
fert  in  illum  omnes  actus  suos,  nam  actiones 
peccati  venialis  non  referuntur  in  Deum  ab 
operante.  Si  vero  dicamus  ut  quidam  dicunt , 
de  ratione  finis  ultimi  esse,  ut  in  eum  referan- 
tur  omnia,  quee  sunt  referibilia  in  ipsum  hoc 
non  erit  proprium  finis  ultimi  simpliciter,  sed 
convenit  omni  fini ,  qui  est  ultimus  in  aliqua 
serie,  necesse  est  enim  ut  in  eum  referantur 
omnia,  quee  ad  ipsum  pertinent,  et  non  alia. 

3.  Resolutio  proximi  dubii.  —  Quocirca  de 
ratione  finis  ultimi  simpliciter,  imprimis  est, 
ut  ex  debito  et  meritis  ejus ,  homo  referat  in 
ipsum  se,  et  omnia  sua  absolute  et  simpliciter : 
unde,  ut  intentio  ultimi  finis  undequaque  per- 
fecta  sit,  necesse  est  ut  nihil  in  homine  admit- 
tat,  quod  non  sit  referibile  in  talem  finem ; 
ut  autem  absolute  et  simpliciter  conservetur, 
quamvis  non  cum  tota  perfectione  sua  ,  satis 
est  ut  nihil  admittat,  quod  sit  absolute  contra- 


I.  SECTIO  VI.  13 

rium  tali  fini,  et  omnino  repugnet  consecu- 
tioni  ejus.  Atque  hoc  modo  finis  non  ultimus 
proportionaliter  distinguendus  erit :  nam  res- 
pectu  finis  ultimi  simpliciter,  omnis  finis  alius 
partieularis  dicetur  non  ultimus  :  et  similiter 
in  unaquaque  serie,  vel  arte  omnis  alius  finis, 
ad  quem  non  referuntur  omnia ,  dicetur  non 
ultimus.  Atque  hinc  intelliguntur  aliee  divisio- 
nes  sub  aliis  terminis,  quee  rem  eamdem  aliis 
verbis  continent  :  solet  enim  dici  quidam  finis 
ultimus  positive,  alius  vero  negative  :  rursus 
quidam  finis  ultimus  universalis,  alius  parti- 
cularis  :  quidam  finis  ultimus  operantis,  alius 
vero  tantum  alicujus  operis :  quando  enim  finis 
ultimus  talis  est  ut  omnia  simpliciter  ad  ipsum 
referantur,  ille  est  ultimus  etiam  positive  , 
quia  omnia  in  illum  tendunt,  et  propterea 
etiam  est  finis  ultimus  operantis  ,  quia  se  et 
omnia  sua  in  illum  refert :  quando  finis  vero 
est  solum  privativus  in  aliqua  serie,  velaliquo 
ordine,  tunc  est  particularis  et  negative,  quia 
solum  dicitur  ultimus  propter  negationem  ul- 
terioris  termini  in  illo  ordine. 

4.  Secwida  divisio  in  finem  Cujus  et  Cui. 
—  An  ambo  divisionis  membra  participent 
proprie  rationem  finis.  —  Secunda  divisio  est 
in  finem  cujus  et  finem  cui,  quse  divisio  su- 
mitur  ex  Aristotele  2,  de  Anima,  cap.  4,  nam 
licet  Argilopilus  transferat  finem  quo  et  finem 
cui,  tamen  priora  verba  sunt  magis  consenta- 
nea  textui  grseco  et  melius  explicant  sensum 
divisionis  :  dicitur  enim  finis  cujus  forma  illa, 
vel  bonum,  cujus  adipiscendi  gratia  operatur 
voluntas;  ut  est,  verbi  gratia,  visio  beata,  vel 
sanitas,  etc,  finis  autem  cui.,  dicitur  persona 
ipsa,  seu  subjectum,  cui  bonum  illud  amatur, 
vel  quseritur,  ut  est  homo,  qui  sibi  quserit  sa- 
nitatem.  Circa  hanc  vero  divisionem  inquiri 
potest,  an  utrumque  ejus  membrorum  habeat 
rationem  finis.  Quibusdam  enim  videtur  so- 
lum  finem  cui ,  esse  proprium  finem  :  at  vero 
finem  cujus  esse  lato  quodam  modo  finem. 
Ita  Gabriel,  in  %,  dub.  \,  qusest.  5,  secutus 
Ocham,  ibi  qusest.  3,  art.  1 .  Et  fundamentum 
ejus  est,  quia  de  ratione  finis  proprie  dicti  est 
ut  ametur  amore  amicitise,  finis  autem  cujus 
non  amatur  amore  amicitise,  sed  concupiscen- 
tiee,  cum  ametur  alteri  qui  est  finis  cui,  qui 
proprie  amaturamore  amicitiee:  et  videtur  sen- 
tire  divusThomas,  prima  secundse,  queest.  26, 
articulo  quarto,  ubi  dicit,  illum  amari  simpli- 
citer,  cui  bonum  aliquod  amatur :  bonum  autem 
ipsum,  quod  alicui  amatur,  tantum  amari  se- 
cundum  quid.  Et  confirmatur,  quia  finis  cujus 
videtur  multum  convenire  cum  medio  :  nam 


14 


DE  CArSALITATE  FLMS,  RESPECTU  HUMAKE  VOLUNTATIS. 


sicut  medium  est  propter  finem.  et  non  e  con- 
trario,  ita  finis  cv.jus  est  propter  finem  cui,  et 
non  e  eonverso.  Item  sicut  medium  non  est  ama- 
bile,  nisi  propter  proportionem .  cmam  habet 
cumfine :  ita  finis  cujus  gratia  non  aroatur,  nisi 
cpiia  est  proportionatus  et  conveniens  illi,  cui 
amatur  :  ergo  solus  finis  cui  est  proprie  et 
idtimate  finis. 

o.  Contrarium  quorumdam  placitum.  —  Aliis 
autem  e  contrario  videtur,  solum  finem  cujus 
gratia  fit  operatio,  esse  proprie  finem;  illum 
vero,  cui  finis  anratur,  esse  tantum  subjectum, 
quod  perfieit,  vel  actuat  ipse  finis  :  quaj  habi- 
tudo  est  distincta  a  propria  habitudine  finis. 
Quod  potest  confirmari  illo  exernplo  de  visione 
beata,  quai  est  finis  operationum  omnium  ho- 
niinurn,  et  non  proprie  ordinatur  ad  hominem, 
ut  ad  finem  :  quod  rnaxirue  verum  est  de  ipso 
Deo,  qui  est  proprie  finis  ultinms,  et  homo  sibi 
illum  appetit  ut  eo  fruatur,  et  tamen  non  po- 
test  homo  dici  finis  ipsius  Dei,  quamvis  sit  is, 
cui  Deus  amatur  et  inquiritur.  Et  confirmatur  : 
nam  ubicumque  Aristoteles  agit  de  fine  pro- 
prie,  et  sub  ratione  causse,  rationem  finis  at- 
tribuit  fini  cuju.s  gratia,  ut  patet  %  Physic, 
cap.  3  et  7,  ubi  hoc  sensu  dicit  finem  esse  pri- 
mum  in  intentione,  et  ultimum  in  executione 
et  coincidere  cum  forma,  quae  est  effectus 
agentis  :  atque  ibidem  ait,  sumus  et  nos  quo- 
dammodo  'finis  :  significans  finem  cui  tantum 
quodammodo,  et  secundmn  quid  esse  finem. 

6.  Auctoris  resolutio ,  utrumque  membrum 
participare  proprie  rationem  finis.  —  ^sihilo- 
minus  dicendum  censeo  utrumque  horum 
posse  participare  rationem  finis  :  ac  frequen- 
tius  ita  concurrere,  ut  ex  utroque  quodam- 
modo  insurgat  unus  finis  integer,  qui  primo 
intenditur  et  inquiritur.  Probatur  et  explica- 
tur  :  nam  in  utroque  eoruni  potest  esse  ratio 
sufficiens  ad  terminandum  motum  vohmtatis 
propter  se  ipsum,  et  propter  suam  bonitatem  : 
sic  enim  quando  homo  inquirit  sanitatem,  et 
se  dihgit  cui  sanitatem  vult,  non  propter  ex- 
trinsecam  bonitatem,  sed  propter  id  quod  ipse 
est,  et  propter  identitatem,  quam  secum  habet, 
et  similiter  diligit  sanitatem  propter  bonitatem 
ejus  :  in  quo  multum  differt  a  medio,  quia 
medium  solum  censetur  amabde  quatenus  est 
utile  ad  aliud  :  salus  vero  ratione  sui,  quate- 
nus  per  se  perficit  hominem  cui  amatur.  Atque 
ita  finis  totalis  hujus  intentionis  est  homo  sa- 
nus,  in  quo  includuntur  prsedicti  duo  fines 
quasi  componentes  integrum  finem.  Quomodo 
etiam  dicit  ssepe  Aristoteles  potentiam  esse 
propter  operationem  tanquam  propter  finem 


cujus  gratia,  cum  tamen  operatio  sit  etiam 
propter  potentiam  ut  ipsam  actuet  et  perfi- 
ciat,  quia  quod  per  se  intenditur,  est  quod 
potentia  sit  in  actu  ultimo  constituta.  Igitur 
ratio  finis  utrique  horum  proprie  convenit,  et 
ideo  Aristoteles,  citatus  num.  quarto,  indicto 
loco  de  Anima,  utrique  illani  attribuit. 

7.  Quodnam  liorum  sit  potior  finis. — Res- 
ponsio  spectatis  membris  qaoad  suum  esse.  — 
Discutitur  dubium  spectatis  membris  in  ratione 
finis. — Sed  ut  hoc  magis  explicetur,  inquiri 
potest,  quis  horum  sit  principalior  finis  :  po- 
test  autem  fieri  comparatio  vel  in  esse  rei,  vel 
in  esse  causse  :  si  comparentur  priori  modo, 
nonpotest  universalis  regula  tradi :  nam  in- 
terdum  unus  finis  estres  perfectior,  interdum 
ahus,  nam  cum  homo  intendit  acquirere  sa- 
nitatem,  perfectior  res  est  finis  cui,  scilicet 
homo,  quam  finis  cujus,  scilicet  sanitas :  quan- 
do  vero  homo  intendit  acquirere  Deum,  per- 
fectior  res  est  finis  cujus  gratia,  scilicet  Deus, 
quam  finis  cui,  qui  est  homo.  Et  ratio  est, 
quia  interdum  res  perficitur  a  forma,  quEe  in 
esse  entis  est  minus  perfecta,  quia  prseter  per- 
fectionem,  quam  habet  ipsa  forma,  intendit 
acquirere  aliani  perfectionem  alterius  forma?, 
quamvis  inferior  sit.  Interdum  vero  perficitur 
res  per  corjunctionem  ad  aliam  perfectiorem 
se,  ut  homo  per  conjunctionem  ad  Deum  : 
ergo  propter  hanc  causam  potest  finis  cujus 
gratia  interdum  esse  res  minus  perfecta,  fn- 
terdum  vero  perfectior,  quam  res,  seu  persona 
cui  amatur.  At  vero  si  comparetur  in  esse 
finis,  videtnr  sane  finis  cui  frequentius  parti- 
cipare  rationem  finis  principahorem,  tum  quia 
in  eo  genere  amoris  videtur  magis   amari  : 
tum  etiam,  quia  in  filo  sistit  maxime  tota 
motio  voluntatis.  In  contrarium  vero   urget 
illud  argumentum,  quia  honeste,   et  sancte 
amamus  Deirm  nobis;  in  quo  amore  Deus  est 
finis  cujus  et  non  cui  :  et  tamen  dici  non  po- 
test  quod  nos  tunc  amemus  eo  amore  magis, 
quam  Deum,  ahas  amor  ille  esset  inordinatus : 
nec  etiam  dici  potest  quod  nos  simus  princi- 
palior  finis  ilhus  motionis,  ahas  nos  essemus 
finis  ultimus  nostri  et  non  Deus,  quod  est  pla- 
ne  falsum. 

8.  Decisio  auctoris. — Quapropter  in  hac  parte 
dicendum  censeo,  non  posse  tradi  universalem 
doctrinam,  sed  distinctione  utendum  esse  et 
considerandum  quale  sit  iUud  bonum,  quod 
ahcui  amatur,  et  cujus  gratia  fit  operatio,  nam 
si  bonum  illud  sit  particulare  et  quasi  secun- 
daria,  et  accidentaria  perfectio  ejus  cui  ama- 
tur  :  sic  finis  cui,  induit  principaliorem  ratio-    j 


DISPLTATIO 
nem  finis,,  quiaejusperfectio  simpliciter  magis 
intenditur.  Signum  etiam  est.  quia  hujusmodi 
finis  amaripotest  non  solum  ut  finis,  sed  etiam 
ut  medium.  et  amor  illius  seepe  oritur  ex  priori 
amore  ipsius  personae  cui  ainatur  :  ut  homo  ex 
ahsoluto  et  perfecto  amore  sui,  qui  est  amor 
benevolentiee,,  amat  sanitatem,  et  potest  illam 
amare  non  solum  ut  perfectionem  formalem 
suam.,  sed  etiam  ut  medium  utile  ad  alia.  At 
vero  interdum  honum  illud,  cujus  acquirendi 
gratia  homo  operatmv,  sed  quod  sihi  amat,  est 
maximum  ac  summum  bonum  respectu  ejus 
qui  amatur^  ut  est  Deus  respectu  hominis,  et 
tunc  illud  bonum  est  preecipuum,  etiam  in 
ratione  finis,  quia  ille  est  simphciter  finis  ul- 
timus^  et  non  potest  recte  ad  ahum  ordinari 
ut  ad  finem.  Unde  quando  homo  sibi  amathoc 
bonum,  non  ordinat  illud  ad  se  ut  ad  finem, 
sed  potius  amat  conjungi  illi  bono  ut  bono  et 
ultimo  fini  suo.  Ex  quo  sequitur^  et  tandem 
inteliigitur,  quod  licet  respectu  agentis  vel 
niedioruin,,  finis  cujus  et  cui,  induant  rationem 
finiS;  tamen  comparando  illa  inter  se^  non  est 
necesse,  ut  mutuo,  seu  adinvicem  unus  sit 
finis  alterius  vel  e  contrario  :  ut  in  preedicto 
exemplo,,  quamvis  homo  sibi  amet  Deuru^ 
tamen  non  ordinat  Deum  ad  se  ut  ad  finem, 
sed  potius  ipse  ordinatur  adDeum,  ut  ad  finem 
ultimunij  non  quidem  ut  medium^  proprie 
loquendo,,  sedutsubjectum,  quod  potest  conse- 
qui  hujusmodi  finem. 

9.  Tertia  ditisio  finis  i%  eum  qui  consistit 
in  operatione  tantum,  velin  re  operata.  —  Ter- 
tia  divisio  est :  nam  aliquando  finis  est  operatio 
tautunx,  ut  est,  verbi  gratia,  eontemplatio,, 
visiOj  citharizatio,,  et  in  universum  omnis  ac- 
tio,  quee  non  intenditur,  ut  ex  iUa  aliquis  ef- 
fectus  resultet  et  maneat,  sed  propter  se.  In- 
terdum  vero  finis  est  aliquis  effectus  resultans 
ex  actione,  ut  est  domus  in  eedificatione,,  et  sic 
de  aliis.  Quee  divisio  quamvis  respectu  finis  ut 
sic  videatur  materiahs,  quia  magis  sumpta  est 
ex  rebuS;  quee  sunt  finis,  quam  ex  ratione  fi- 
nalisandi,  tamen  illa  seepe  usus  est  Aristoteles, 
ut  1,  Ethic,  cap.  \,  et  i,  Mag.  mor.,  cap.  3_, 
quia  ad  exphcandum  ultimum  finem  humana- 
rum  actionum  necessaria  est.  Et  quidem  circa 
finem.,  qui  consistit  in  re  facta,,  nihil  notandum 
oceurrit,  nec  multum  refert  ad  moralem  con- 
siderationem,  quia  finis  hominis,  ut  postea 
dicemus.  non  consistit  in  re  facta  aliqua^  sed 
in  operatione.  Circa  aham  ergo  partem  est 
observandum :  etiam  in  ilio  fine,  qui  dicitur 
consistere  in  operatione  potentiee,  distingui 
actionem  physicam  a  termino  producto  et 


II.  SECTIO  I.  15 

factO;  quia  nulla  est  actio.  per  quam  non  ali- 
quid  fiat,  ut  patet :  tmn  in  actionihns  imma- 
nentibiiSj  in  quibus  et  est  actio  et  quahtas 
facta^  quee  dicitur  proprie  actus  immanens :  et 
in  transeuntibus,,  quee  interdum  debent  esse 
finis_,  ut  est  citharizatio,  cantus_,  etc._,  nam  in 
illis  est  sonus,.  qui  fit,  et  actio^  per  quam  fit; 
tamen  quia  termini  harum  actionum  tales 
sunt;  ut  non  durent  nisi  quamdiu  fiunt;  ideo 
tam  actio  quam  terminus  computarur  per  mo- 
dum  unius  finis^  quamvis  revera  finis  sit  ipse 
actus,,  seu  terminus^  qui  per  actionem  fit.  Se- 
cundo  est  observandum  in  hujusmodi  actioni- 
bus  maxime  hnmanentibus.,  dari  preeter  actum 
objecrum,  circa  quod  versatur  ipse  acrus,,  ut, 
verbi  gratia^  visio  Deiy.  est  finis  ultimus  ho- 
minis  tanquam  operatio  queedam.  cujus  objec- 
tum  est  Deus  ipse,,  et  in  his  non  solum  actio., 
sed  etiam  objectum  datur.,  et  est  vere  finis, 
quia  ilhus  gratia  fit  actio^  scilicet  ad  possi- 
dendum  ihum_,  et  fruendum  iho. 

40.  Atque  hinc  oritur  aha  subdivisio  finis,, 
qua  seepe  usus  est  divus  Thomas  in  hac  mate- 
ria,  preesertim  prima  secundee.  queestion.  se- 
cunda  et  tertia.  et  queestione  decinia,  articulo 
tertio  ad  tertium,,  et  in  1.  distinct.  prima^ 
queestione  secunda^  articulo  primo  ad  primum : 
scihcet^  quod  finis  ahus  est  ut  adeptio.,  ahus  ut 
res  adepta^  qui  etiam  dici  solet  finis  formalis 
et  objectivuS;  et  finis  quo,  et  finis  qui.,  id  est, 
qui  acquiritur  et  quo  acqurritur :  qui  duo^  ait 
divus  Thomas,,  non  sunt  duo  fines  distincth 
sed  integrant  unum  finenr,  quia  nec  objectum 
attingi  potest^  nisi  per  actum,  nec  acrus  fieri 
potestj  nisi  circa  objeetum,  et  ideo  eadem  est 
intentio^  et  motio  agentis  ad  acqurrendum  ac- 
tum  et  objectuni:  constituunt  ergo  et  compo- 
nunt  illa  duo  unum  finem :  possunt  autem 
inter  se  conferri  eo  modo^  qno  fecimus  n.  1, 
inter  finem  cujus  et  cui,  et  eadem  fere  doctrina 
proportionahter  apphcari  potest,  et  ideo  heec 
sufficiant  de  fine  in  commirni. 

DISPUTATIO  II. 

DE   ACTIOMBES    V0LOTATIS,,    QU.E    SOI   PROPTER 
FrXEiT. 

Ex  dictis  in  disputatione  preecedenti  satis 
constat,  voluntatem  nostram  operari  propter 
finem :  quod  etiam  est  tanquam  per  se  notiun 
apud  philosophos,  et  ex  modo  loquendi  Sacree 
Scripturee^  ubi  etiam  in  sectione  4.  numero  6_, 
confirmatiun  est.  Et  ratione  patet;  qiua.  cum 
homo  utatur  ratione,  cognoscit  in  fine  propriam 


16  DE  ACTIONIBUS  VOLUNTATIS, 

rationem  finis,  propter  quam  est  appetibilis, 
et  proportionem  mediorum  in  finem,  et  ita 
potest  ordinare  unum  ad  alterum,  atque  adeo 
operari  propter  fmem.  Duo  ergo  explicanda 
supersunt,  primo  in  quibus  actionibus:  se- 
cundo,  quot  modis  operetur  homo  propter 
finem. 

SECTIO  I. 

Utrum  omnes  actus  liberi  voluntatis  humance 
sint  propter  finem? 

! .  Ratio  dubitandi  est  primo,  quia  tantum 
media,  qua  ordinantur  ad  consequendum  fi- 
nem,  videntur  esse  propter  fmem :  hoc  enim 
in  rigore  significat  illa  particula,  propter :  sed 
non  omnes  actus  liberi  voluntatis  sunt  media 
ad  fmem  consequendum,  ut  patet  primo  de 
actu  electionis :  ille  enim  habet  pro  objecto 
medium  (est  enim  electio  de  mediis) :  non  po- 
test  autem  ipsa  dici  medium :  Deinde,  multo 
minus  intentio  finis,  quee  antecedit  electio- 
nem,  habet  rationem  medii.  Secundo,  quia  id 
fit  propter  fmem,  quod  fit  ex  amore  finis :  sed 
non  omnis  actus  voluntatis  fit  ex  amore  finis, 
ut  constat  saltem  de  ipsomet  amore,  quia  non 
supponit  alium  amorem .  Unde  fieri  potest  ali- 
ter  argumentum :  nam  primus  actus  circa  fi- 
nem,  qui  est  amor,  seu  simplex  voluntas,  non 
procedit  ab  alio  actu,  a  quo  ordinatur  in  finem : 
ergo  non  est  propter  finem :  nam  esse  propter 
dicit  quamdam  ordinationem  ad  finem,  sicut 
in  actu  intellectus,  quamvis  assensus  conclu- 
sionis  sit  propter  principia,  tamen  assensus 
principiorum  non  potest  dici  esse  propter  prin- 
cipia.  Atque  ex  his  rationibus  videtur  enervari 
divus  Thomas,  discursus  1,  2,  qusest.  \,  art.  1. 
Nam  licet  verum  sit  omnes  actus  voluntatis 
versari  circa  finem  aliquo  modo,  quod  tantum 
concludit  sua  ratione :  patetque  ex  dictis,  dis- 
putat.  \,  tamen  inde  non  fit  omnes  actus  esse 
propter  fmem;  quia  non  omnes  sunt  media  ad 
fmem,  nec  omnes  ordinantur  ad  finem  ex 
priori  intentione,  seu  affectu  ad  finem.  In 
contrarium  vero  est  D.  Thomas :  et  ideo  obser- 
vandum  inter  actus  liberse  voluntatis  quosdam 
esse  imperatos,  quosdam  elicitos :  et  inter  hos, 
quosdam  esse  qui  versantur  circa  media,  ut 
electio,  et  usus :  alios,  qui  circa  finem :  iuter 
eos  autem  quidam  antecedunt  consecutionem 
finis,  ut  sunt  amor,  et  intentio,  quidam  vero 
consequuntur ,  ut  clelectatio :  et  amor  etiam 
tunc  durare  potest:  de  hoc  ultimo  dicam  dis- 
putat.  sequenti,  de  cseteris  inhoc  nltimo  dicam, 
disputat.  sequenti,  de  cseteris  in  preesenti. 


QU^  SUNT  PROPTER  FINEM. 

2.  Prima  assertio  affirmans  de  actibus  im- 
peratis.  —  Primo  ergo  de  actionibus  imperatis 
a  voluntate  libera,  certa  res  est  esse  propter 
finem,  quia  hujusmodi  actiones  esse  solent 
potissima  media  ad  finem  consequendum.  Item 
quia  procedunt  ex  intentione  finis,  media  elec- 
tione  amati :  ergo  prcpter  finem :  ergo  propter 
eumdem  fiunt.  Sed  in  his  actionibus  imperatis 
hsec  breviter  observanda  sunt  primo  interdum 
eas  esse  media  ad  finem,  non  solum  ratione 
ipsarum  prout  sunt  in  fieri,  sed  etiam  ratione 
terminorum  prout  permanent  in  facto  esse,  ut, 
verbi  gratia,  cum  fit  domus,  non  solum  sedifi- 
catio,  sed  domus  ipsa  facta  dicitur  esse  propter 
finem :  quomodo  dixit  bene  Aristoteles  instru- 
menta  artis  esse  media:  solum  in  modo  lo- 
quendi  est  notanda  differentia,  quia  propter 
finem  fieri,  solum  dicitur  de  actione  proprie, 
vel  de  termino,  quamdiu  sunt  in  fieri:  res 
autem  jam  factee  cessantibus  actionibus  di- 
cuntur  esse,  vel  factse  esse  propter  finem,  nou 
vero  tunc  fieri.  Secundo  vero  observandum 
est,  interdum  actionem  imperatam  non  ordi- 
nari  ad  alium  fmem,  sed  ipsam  intendi  ut  fi- 
nem,  ut  patet  ex  distinctione  Aristotelis  supra 
tacta,  disputat.  prsecedenti,  sectione  6,  n.  9, 
et  tunc  si  illa  actio  habeat  objectum  ut  con- 
templatio,  ratione  illius  potest  dici  illa  fieri 
propter  finem,  sive  loquamur  proprie  et  for- 
maliter  de  actu  ut  actio  est  seu  ut  est  actus 
immanens,  seu  intrinsecus  terminus  actionis : 
si  vero  actio  non  habet  objectum,  ut  est,  verbi 
gratia,  citharizatio,  tunc  illa  actio  quatenus  est 
actio,  et  fit  ratione  sui  termini,  poterit  dici 
fieri  propter  finem,  ut  revera  fit :  terminus 
autem  ipse  non  est  propter  finem,  quia  est 
ipsemet  finis.  Et  hsec  sunt  addenda  his,  quae 
dicit  divus  Thomas,  citato  articulo  1,  ad  2.  Ul- 
timo  est  observandum  in  his  actionibus  esse 
propter  finem  non  esse  aliquid  intrinsecum 
inhserens  ipsis,  sed  tantum  denominationem 
ab  actibus  voluntatis,  a  quibus  procedunt,  et 
ordinantur,  nec  aliter  causantur  a  fine,  nisi 
mediante  voluntate  quam  finis  immediate  mo- 
vet  sive  allicit. 

3.  Secunda  assertio  affirmans  de  actibus, 
qui  versautur  circa  media.  —  Secundo  dicen- 
dum  est  actus  elicitos  a  voluntate,  qui  versan- 
tur  circa  media,  maxime  proprie  esse  propter 
finem,  ut  est,  verbi  gratia,  electio.  Probatur, 
quia  hujusmodi  actus  procedunt  ex  intentione 
finis.  Item  omnino  ordinantur  ad  finem  con- 
sequendnm.  Denique  actus  imperati  per  hos 
actus  elicitos,  dicuntur  esse  propter  finem  ra- 
tione  illorum:  ergo  multo  magis  ipsi.  Quo- 


DtSPUTATIO 
circa  isti  actus  non  immerito  dici  possunt 
media  ad  finem  consequendum  :  nam  qui  dat, 
verbi  gratia,  eleemosynam  ut  satisfaciat,  vel 
mereatur  gloriam^  non  solum  ipsum  dare,  sed 
etiam  velle  dare  assumit  ut  medium  ad  tale 
medium,  quia  non  est  minus  necessarium 
velle  quam  dare,  atque  adeo  nec  minus  utile  : 
et  ita  in  dicto  exemplo  ratio  meriti  magis  in 
interna  voluntate  posita  est,  quam  in  externa 
actione ;  ad  id  vero  non  est  necesse,,  ut  tale 
medium  sit  directum  objectum  electionis,,  sed 
satis  est  quod  intrinsece  sit  actus  volunta- 
rius  seipso  volitus,  quasi  per  intrinsecam  re- 
flexionem. 

4.  Tertia  assertio  afftrmans  de  inientione 
finis.  —  Dico  tertio,  etiam  actus  intentionis 
finis  est  proprie  propter  finem,  propter  quod 
imprimis  intentio  ex  se  procedit  ex  amore  fi- 
nis  :  ergo  hoc  satis  est  ut  dicatur  esse  propter 
finem,  seu  gratia  finis,  quia  id  fit  gratia  ali- 
cujus,  quod  fit  ex  amore  illius.  Deinde,  quia 
illa  actio  proprie  humana  :  ergo  fit  ab  effi- 
ciente  propter  aliquem  finem,  non  enim  fit 
temere,  vel  casu,  sed  tendit  ad  definitum  sco- 
pum,  et  hoc  non  habet  ex  directione,  seu  mo- 
tione  extrinseca  superioris  agentis;  sed  ex 
interna  directione  ipsius  hominis  operantis  : 
ergo  in  eo  actu  propriissime  operatur  homo 
propter  finem  tanquam  se  movens  in  finem 
formalem  ejus  cognitionem.  Denique  hoc 
magis ,  et  a  fortiori  constabit  ex  sequenti 
dubio. 

5.  De  affectu  simplici  circa  finem  quorum- 
dam  placitum. — Est  autem  specialis  difficultas 
de  actu  amoris,  seu  voluntatis  simplicis  circa 
finem  :  quidam  enim  gravis  auctor  existimat, 
hunc  autem  nec  esse  propter  finem  ut  a  volun- 
tate  procedit,  nec  esse  ab  ipso  fine  formali- 
liter,,  sed  effective.,  atque  ita  solum  esse  prop- 
ter  finem  respectu  ipsius  objecti  ut  efficientis, 
eo  modo  quo  actiones  agentium  naturalium 
sunt  propter  finem  ex  naturse  institutione. 
Fundamentum  ejus  est  supra  tactum,,  quia 
ille  actus  non  fit  ex  amore  finis.  Hsec  senten- 
tia  mihi  non  placet,  et  primo  quia  sine  causa 
hic  auctor  miscuit  prsesentem  difficultatem 
cum  alia  an  objectum  appetibile  concurrat  ef- 
fective  ad  actum  voluntatis:  hsecenim  quaestio, 
non  solum  habet  locum  respectu  amoris,  sed 
etiam  respectu  intentionis  ,  et  cujuscumque 
actuS;  et  quantum  ad  prsesens  attinet,  illa  ef- 
ficientia  non  est  necessaria,  quia  cum  amor 
seu  appetitio  non  sit  per  modum  assimilatio- 
niS;  sed  per  modum  impetus  ipse  appetitus  est 
sufficiens  principium  illius,  nec  satis  intelligi- 

IV 


II.  SECTIO  i.  17 

tur  quo  modo  bonum  cognitum  priusquam 
existat  possit  habere  effectivam  causalitatem. 
Secundo,  quidquid  sit  de  efficientia,  male  ne- 
gatur  objectum  appetibile  habere  causalitatem 
finalem  respectu  simplicis  amoris  :  nam  meta- 
phorice  movet,  et  trahit  voluntatem  ad  se,  ut 
supra  probatum  est.  Tertio  cum  dicitur  hujus- 
mocli  bonum,  seu  objectum  appetibile  movere 
voluntatem  propter  finem  inquiro  quis  sit  ille 
finis  :  nam  vel  est  ipsummet  bonum  quod  mo- 
vet  ad  amandum  se  propter  se,  et  tunc  sequi- 
tur  ipsummet  bonum  esse  finem  talis  appeti- 
tionisj  et  concurrere  ad  illam  in  genere  causse 
finalis,  quod  intendimus  :  vel  est  aliquis  alius 
finis  extrinsecus.,  ut  magis  insinuant  auctores 
illius  sententiae :  et  hoc  revera  falsum  est,  quia 
finis  ut  finis  non  movet  ad  amandum  se  propter 
aliud,  sed  ad  amandum  se  propter  suam  boni- 
tatem  et  alia  propter  se ,  nam  quando  ipse 
amatur  propter  aliud  jam  non  amatur  ut  finis, 
sed  potius^  ut  medium,  et  talis  amor  potius 
oritur  ex   motione  finis  alterius  extrinseci, 
quam  hujus,  qui  dicitur  amari  propter  aliud. 
Quarto,  quidquid  sit  de  efficientia  objecti,  ne- 
gari  non  potest  quod  amor  sit  ab  ipsa  volun- 
tate,  nam  cum  sit  actus  vita? ,  necesse  est  ut 
voluntas  efficiat  talem  actum  propter  finem, 
quia   omne   agens  agit  propter  finem  :   er- 
go  talis  actusnon  tantum  utest  abobjecto :  sed 
etiam  ut  a  voluntate,  est  propter  finem ;  nec 
dici  potest  esse  propter  finem  illo  imperfecto 
modo ,    quo    actiones   agentium   naturalium 
sunt  propter  finem,  quia  illa  actio  procedit  ex 
perfecta  cognitione  finis,  et  in  eum  tendit  non 
tantum  motione,  seu  ordinatione  superioris 
agentis ,  sed  ex  intrinseca  cognitione  et  facul- 
tate^,  et  ordinatione  amantis,  et  hoc  est  agere 
propter  fmem  proprie.  Unde  divus  Thomas  3, 
cont.  Gent.j  cap.  2,  dicit,  agentia  per  intellec- 
tum  non  esse  dubium  quin  agant  propter  fi- 
nern,  quia  agunt  prseconcipiendo  in  intellectu, 
id,  propter  quod  agunt,  et  ex  tali  prseconcep- 
tione  agunt. 

6.  QjUarta  assertio  afftrmans  de  prcedicto 
actu  simplicis  amoris.  —  Quare  dicendum  est, 
hujusmodi  actum  amoris  non  minus  esseprop- 
ter  finem,  quam  actum  intentionis,  et  utrum- 
que  essepropter  finem,  nisi  fortasse  de  nomine 
sit  disputatio.  Est  aperta  D.  Thomse  sententia 
i,  2,  qusest.  I,  art.  1,  in  corpore,  ubi  univer- 
saliter  docet  omnem  actum  humanum  volun- 
tatis  esse  propter  finem;  certum  autem  est 
simplicem  amorem,  verbi  gratia,  Deiutultimi 
finis  libere  elicitum,  esse  actum  humanum. 
Deinde  in  ratione  sua  ait  non  aliter  actum  esse 


48  DE  ACTIONIBUS  VOLUNTATIS, 

propter  finem,  nisi  quia  est  sub  ratione  finis, 
qui  est  objectum  vohmtatis,  sentiens  ut  actus 
bumanus  sit  propter  finem  satis  esse  quod  sit 
ex  propria  causalitate  finis  ;  ostensum  est  au- 
tem  amorem  esse  ex  causalitate  finis,  et  ne- 
gari  non  potest  quin  fiat  sub  propria  et  per- 
fecta  ratione  objecti  voluntatis  :  ac  denique  in 
solutione  ad  primum  expresse  docet  volunta- 
tem  ultimi  finis  esse  propter  finem.  Probatur 
etiam  ex  communi  modo  loquendi,  dicimur 
enim  recte  amare  Deum  ut  ultimum  finem, 
propter  se  ipsum,  et  quia  ultimus  finis  noster 
est.  ltem,  amamus  finem  propter  bonitatem 
illius ;  sed  ratio  boni  est  ratio  finis :  ergo  eo- 
dem  modo  amamusfmempropter  ipsum  finem, 
sicut  in  assensu  primorum  principiorum,  as- 
sentimur  illis  propter  immediatam  connexio- 
nem  ipsorum. 

7.  Denique,  ut  rationem  explicemus,  bu- 
jusmodi  actus  amoris  considerari  potest,  vel  ut 
directe  tendit  in  objectum,  vel  ut  includit  re- 
flexionem  supra  se  ipsum  quatenus  ipse  est 
volitus,  cum  sit  voluntarius.  Priori  modo  est 
propter  fmem,  non  quod  sit  propter  extrin- 
secam  rationem  volendi  talem  finem,  sed  quia 
est  propter  intrinsecam  bonitatem  ejus,  et  pro- 
pria  motione,  et  causalitate  illius  :  in  quo  ea- 
dem  est  ratio  de  intentione  et  amore,  ut  nu- 
mero  5,  dicebam,  contra  ultimam  sententiam, 
quia  etiam  intentio  versatur  circa  finem  pro- 
pter  se  ipsum,  et  non  propter  extrinsecam  ra- 
tionem.  Nec  probari  potest  quod  particula  illa, 
propter,  significet  extrinsecam  rationem  vo- 
lendi,  ut  ex  communi  loquendimodo  ostensum 
est.  Si  vero  ille  actus  consideretur  posteriori 
ratione,  sic  amari  potest  et  propter  se  ipsum, 
vel  propter  suam  bonitatem  et  propter  objec- 
tum,  scilicet  quia  est  tendentia  in  illud ,  ut  in 
simili  recte  dixit  D.  Thomas,  in  4,  dist.  49, 
qusest.  l,art.  i,  queest.  2,  et  ex  illo  Capreo- 
lus,  in  1,  dist.  i,  queest.  \,  a.  3,  ad  argumenta 
contra  sententiam  communem.  Ac  denique 
esse  potest  propter  ipsum  operantem  ut  prop- 
ter  finem  cui,  vel  ut  ipsum  perficiat :  ergo,  etc. 

8.  Ad  rationes  ergo  dubii  in  principio  po- 
sitas  facilis  est  responsio  ex  dictis.  Ad  primum 
enim  negatur  solum  media  esse  propter  fi- 
nem,  nam  boc  solum  est  verum,  quando  finis 
est  extrinseca  ratio  volendi :  tamen  simpliciter 
omnis  actus,  qui  est  ex  propria  causalitate  fi- 
nis  prseconcepti,  est  propter  finem.  Ad  secun- 
dum  negatur  esse  propter  finem  esse  ex  amore 
finis,  ita  ut  amor  necessario  constituendus  sit 
ante  actionem  quse  est  propter  fmem,  sed  suffi- 
cit  ut  actio  sit  exbonitate  ipsius  finis  trabentis 


QVJE  SUNT  PROPTER  FINEM. 
voluntatem  ad  suiamorem  :  nam  quodexparte 
voluntatis  intercedat  diversitas  actuum,  et 
quod  unus  supponat,  non  refert  ad  causalita- 
tem  finis,  sed  potius  pertinet  ad  quamdam  ef- 
ficientiam  inter  ipsos  actus. 

SEGTIO  II. 

Utrum  actus  voluntatis  necessarii  sint  propter 
finem,  et  consequenter  an  sint  proprie  actus 
humani. 

i .  Ratio  dubii  est,  quia  divus  Tbomas  1 ,  2, 
qusest.  1,  articulo  secundo,  duo  supponit:  pri- 
mum  est,  solum  actus  illos  esse  proprie  huma- 
nos,  quorum  homo  est  dominus:  habet  autem 
homo  dominium  solum  liberorum  actuum, 
quia  illi  tantum  sunt  in  ejus  potestate  :  ergo 
ex  sententia  D.  Thomse  solum  actus  liberi  sunt 
humani.  Alterum  est,  solum  actus  humanos 
esse  propter  finem,  quia  de  iis  tantum  docet 
esse  propter  finem  :  ergo  actus  necessarii  non 
erunt  propter  finem.  In  contrarium  autem  est, 
quia  hi  actus  videntur  esse  ex  propria  causa- 
litate  et  motione  finis  prseconcepti.  Supponen- 
dum  imprimis  est,  non  esse  sermonem  de  illo 
modo  imperfecto  agendi  propter  finem,  qui 
dicitur  de  agentibus  naturalibus,  quee  potius 
moventur  in  finem,  quam  se  in  illum  moveant, 
de  quo  late,  in  disp.  23,  Metaphysiese,  sect.  40, 
sed  sermo  est  de  proprio  modo  operandi  prop- 
ter  finem  ex  propria  ordinatione  ipsius  homi- 
nis  operantis.  Deinde  suppono,  duobus  modis 
posse  actum  voluntatis  esse  necessarium,  primo 
ex  imperfectione,  ut  contingit  in  actibus  in- 
deliberatis,  in  quibus  voluntas  excitatur  ante- 
quam  ratio  perfecte  advertere  possit,  ut  in 
motibus  primo  primis  et  indeliberatis.  Secundo 
ex  perfectione,  ut  contingit  in  amore  Dei,  quem 
habent  beati :  ille  enim  ab  intrinseco  est  ne- 
cessarius,  non  ex  inadvertentia,  aut  imperfec- 
tione,  sed  potius  ex  perfectissima  cognitione 
summi  boni,  ex  quo  amore  potest  oriri  alius 
actus  electionis  necessariae,  si  sit  de  objecto 
habente  necessariam  connexionem  cum  prae- 
dicto  amore. 

2.  Prima  assertio  de  actibus  voluntatis  ex 
perfecta  advertentia.  —  Dico  ergo  primo,  ut 
actio  voluntatis  sit  perfecte  propter  finem,  non 
esse  de  ratione  illius  ut  sit  libera,  sed  sat  est, 
ut  ex  perfecta  advertentia,  et  judicio  rationis 
procedat.  Probatur  primo,  quia  perfecta  cau- 
salitas  finalis  reperiri  potest  sine  libertate  : 
Deus  enim  clare  visus  per  suam  liberam  boni- 
tatem  trahit  voluntatem  ad  sui  dilectionem 


DISPUTATIO 
necessariam,  tanquam  finis  ultimus  summe 
amabilis.  Dictum  est  autem,  idem  esse,  actum 
esse  propter  finem,  et  esse  ex  propria  causali- 
tate  finis :  ergo  hoc  sufficit  ut  actus  sit  propter 
finem,  etiamsi  liber  non  sit.  Et  ad  hsec  appli- 
cari  potest  ratio  divi  Thomse  1,  2,  in  articulo  1, 
qusest.  i,  quia  talis  actus  est  sub  proprio  ob- 
jecto,  et  motivo  voluntatis  perfecte  proposito 
et  applicato  :  ergo  est  sub  ratione  finis,  atque 
adeo  propter  finem.  Secundo  sic  explicatur : 
nam  ex  intentione  finis  necessario  sequitur 
eiectio  medii,  si  illud  ut  unicum  et  necessa- 
rium  proponatur,  et  hoc  non  obstat,  quominus 
illa  electio  sit  proprie  propter  finem  :  ergo 
etiamsi  fingamus  intentionem  esse  simpliciter 
necessariam,  et  consequenter  ex  illa  ortam  esse 
electionem  necessariam,  nihilominus  illa  elec- 
tio  erit  proprie  omnino  propter  finem,  quia 
non  obstante  necessitate  fit  cum  perfecta  ordi- 
natione  medii  ad  finem  :  ergo  ulterius  etiam 
ipsa  intentio,  quamvis  contingat  esse  necessa- 
ria,  nihilominus  erit  propter  finem,  dummodo 
procedat  ex  perfecta  finis  cognitione,  et  ex  ef- 
ficacissima  motione  illins  in  suo  genere,atque 
adeo  eadem  ratione  idem  erit  de  actu  amoris 
necessario  procedente  ex  simili  cognitione  et 
motione  objecti  boni,  quod  contingit  tantum 
in  visione  beata  :  et  ideo  divus  Thomas  radi- 
cem  operationis  propter  finem,  nunquam  tri- 
buit  libertati,  sed  perfectae  cognitioni  rationis, 
per  quam  et  proportio  mediorum  cum  fine,  et 
ipsius  finis  cum  operante  cognosci  potest,  ut 
videre  est  3,  contra  Gentesjc.  2,  et  i,  2,  q.  i, 
art.  2,  ubi  probat  bruta  non  operari  propter 
finem  formaliter  et  proprie,  quia  carent  prae- 
dicta  cognitione. 

3.  Objicies  primo;  ergo  processio  Spiritus 
sancti  in  Deo  est  propter  finem,  quia  licet  sit 
necessaria,  tamen  est  a  voluntate  ex  perfecta 
cognitione  divinae  bonitatis.  Respondeo,  ne- 
gando  consequentiam  ob  ea,  quse  diximus  in 
disputatione  prima  :  nam  ubi  non  est  causali- 
tas  finis,  non  est  actio  propter  finem:  diximus 
autem  in  Deo  ad  intra  non  esse  causalitatem 
finis,  quia  ibi  nulla  est  actio  proprie,  nec  Deus 
est  finis  sui  ipsius,  et  ita  licet  dici  possit  Deum 
se  amare  propter  bonitatem  suam,  tanquam 
per  rationem  amandi,  non  vero  tanquam  pro- 
pter  finem,  nec  ex  causalitate  finis. 

4.  Objicies  secundo :  videri  idem  dicendum 
de  delectatione,  vel  de  fruitione  Dei,  quod  illa 
etiam  sit  propter  finem,  nam  ex  dictis  videtur 
sequi  esse  propter  finem,  quia  licet  sit  actio 
necessaria,  tamen  est  voluntaria,  cum  sit  eli- 
cita  a  voluntate,  et  consequenter  est  a  propria 


II.  SECTIO  II.  19 

causalitate  objecti  boni,  quod  consecutum  de- 
lectat  propter  bonitatem  suam :  ergo  rationes 
factee  nurnero  2,  procedunt  etiam  de  hoc  actu. 
Hoc  dubium  attigit  Fonseca  5,  Metaphysicse, 
cap.  2,  qusest.  10,  sectione  2,  non  sub  ratione 
delectationis,  sed  satietatis,  aut  quietis  appe- 
titus,  quam  dicit  factam  esse  propter  finem 
quatenus  assecutio  finis,  ad  quem  consequitur 
facta  est  propter  finem ;  postquam  vero  finis 
consecutus  est,  inquit  ille,  non  est  propter  fi- 
nem,  quia  assecuto  fine  cessat  actio  propter 
finem. 

Sed  haec  doctrina  videtur  solum  habere  lo- 
cum  in  eo  fine,  qui  consistit  in  aliquo  effectu 
facto,  non  vero  in  illo,  qui  consistit  in  opera- 
tione.  Item  consistit  in  satietate  et  quiete  pri- 
vativa  et  mortua,  qualis  est  in  rebus  inanima- 
tis,  non  vero  in  positiva  et  vitali,  qualis  est  in 
viventibus,  quam  nomine  delectationis  sio-ni- 
ficamus :  hoc  enim  quamdiu  est,  fit,  et  ideo 
videtur  esse  proprie  propter  finem.  Nihilomi- 
nus  non  censeo  hunc  actum  esse  tam  proprie 
propter  finem,  sicut  est  intentio,  vel  amor.  Et 
ratio  est,  quia  non  immediate  oritur  ex  propria 
causalitate  finis,  nec  ex  directo  imperio  et 
motione  alicujus  actus  vohmtatis,  qui  sit  pro- 
pter  finem,  sed  solum  resultat  naturaliter  ex 
amore  finis  jam  consecuti :  objectum  enim  bo- 
num  immediate  et  per  se  movet  ad  amorem 
sui,  ex  quo  sine  alia  motione  resultat  delecta- 
tio,  si  finis  sit  praesens  :  et  ideo  tale  objectum 
non  habet  propriam  et  immediatam  causalita- 
tem  in  illum  actum  :  ergo  ille  non  est  propter 
finem  proprie  tanquam  actus  elicitus^nec  etiam 
tanquam  imperatus,  quia  non  est  actus,  qui 
proprie  pendet  ex  motione  voluntatis,  sed  na- 
turaliter  resultat  ex  prsesentia  finis  :  non  est 
ergo  propter  finem,  sed  est  quid  consequens 
assecutionem  finis. 

5.  Tertio  prsecipue  objici  potest  contra  hanc 
doctrinam,  quia  operatio  necessaria  non  est 
humana;  ergo  non  est  propter  finem.  Conse- 
quentia  probatur,  ut  divus  Thomas  significat 
citato  articulo  \ ,  solum  operationes  humanae 
sunt  propter  finem.  Probatur  vero  antecedens 
,ex  eodem  D.  Thoma,  in  eodem  articulo,  quia 
illa  operatio  est  liumana,  cujus  homo  est  domi- 
nus;  est  autem  dominus  tantum  actionum  li- 
berarum,  non  enim  dicitur  homo  dominus 
actionis  suse  solum,  quia  illam  possidet  vel 
efficit,  nam  etiam  possidet  vitam,  cujus  non 
est  dominus,  et  efficit  nutritionem,  et  au^men- 
tum  quorum  dominio  caret;  nec  dicitur  do- 
minus,  quia  habeat  jus  ad  talem  actionem  vel 
usum  ejus,  quia  ad  actum  peccati  non  habet 


20 


DE  ACTIONIBUS  VOLUNTATIS,  QU^E  SUNT  PROPTER  FINEM. 


jus,  et  taraen  est  dominus  illius  actus:  et  ser- 
vus  non  habet  jus  ad  omnes  actiones  suas, 
quia  potius  est  apud  dominum,  et  tamen  est 
dominus  suarum  actionum  :  consistit  ergo  hoc 
dominium  tantum  in  libera  voluntate  agendi, 
vel  omittendi  suas  actiones :  ergo  ubi  non  est 
libertas,  nec  dominium  erit,  nec  actio  hu- 
mana. 

6*.  Curactio  necessarianon  censeaturhumana. 
—  Hsec  difficultas  petit,  ut  explicemus,  quid 
necessarium  sit,  ut  actio  sit  humana.  Aliqui 
enim  universaliter  docent,  actionem  necessa- 
riam  non  esse  actionem  humanam.  Cujus  du- 
plex  ratio  addi  potest  ex  Cajetano.,  prima  se- 
cundee,  qusestione  prima,  articulo  primo :  quia 
illa  non  est  actio,  quamvis  late  loquendo  sit 
operatio  :  propria  enim,  inquit,  actio  illa  est, 
qua  homo  se  movet;  in  actione  autem  necessa- 
ria  potius  agitur,  quam  agat;  hsec  vero  ratio 
mihi  non  placet,  quia  actio  immanens  vere  est 
actio,  licet  contingat  esse  necessaria :  quamvis 
enim  actio  transiens  sit  etiam  actio^  ut  sumi- 
tur  in  prsedicamento  actionis,  distinguit  tamen 
Aristoteles  interdum  actionem  a  factione,  ut 
videre  licet  in  2,,  Physicorum,  text.  quinqua- 
gesimo-septimo,  et  quinquagesimo-secundo  : 
et  9,  Metaphysicee,  text.  quinquagesimo-sexto : 
tamen,  ut  exposuit  divus  Thomas^  prima  se- 
cundse,  queestione  quinquagesima-septima,  ar- 
ticulo  quarto ,    factionem  vocavit  actionem 
transeuntem,  actionem  vero  eam  quse  imma- 
nens  est.  Quod  vero  inter  immanentes  illa 
dicatur  actio,  quee  est  libera,  et  quse  non  ne- 
cessaria^  nec  ex  Aristotele,  nec  ex  usu  et  modo 
loquendi  haberi  potest,  nec  est  juxta  mentem 
S.  Thomee  illo  art.  I,  qui  distinguit  actionem 
in  actionem  hominis,  et  actionem  humanam  : 
ergo  illa  etiam  quee  non  est  humana,  est  etiam 
actio.  Secunda  ratio  est  ejusdem  Cajetani,  in 
fine  articuli  5,  actionem  voluntatis  ex  perfecta 
ognitione  procedentem ,,  et  simul  necessariam, 
qualis  est  amor  beatificus,  non  esse  humanam ,, 
quia  est  plusquam  humana,  scilicet  quodam- 
modo  divina;  agitur  autem  hic  de  homine  ut 
homo  est,  non  ut  elevato  ad  participationem 
divinse  naturee  per  gloriam.  Sed  nec  hoc  pla- 
cet,  sequiturenim  supernaturalemDeiamorem 
vise,  etsi  liber  sit,  non  esse  actum  humanum, 
quia  est  plusquam  humanus,  et  quodammodo 
divinus,  procedit  enim  exparticipatione  divinee 
naturse  per  gratiam. 

7.  Sustinendo  ergo  hunc  dicendi  niodum, 
aliter  est  explicanda  ejus  ratio,  advertendo, 
dupliciter  dici  posse  esse  aliquam  actionem 
hominis  propriam ;  loquor  autem  de  homine 


ut  intellectualis  est,  et  distinguitur  a  ceeteris 
creaturis  inferioribus,  non  ut  ab  Angelis  dis- 
tinguitur,  nam  quse  hic  de  homine  tractamus, 
omnia  similiter  in  Angelis  inveniuntur ,  ut 
constat  ex  4  part.,  qusest.  60. 

Actiones  proprice  hominis  licet  non  humance 
presse.  —  Primo  ergo  est  aliqua  actio  propria 
hominis  quoad  substantiam  et  entitatem,  non 
vero  quoad  modum,  ut  est,  verbi  gratia,  in- 
tellectio  necessaria  ;  convenit  enim  homini, 
ut  ratione  utitur :  nec  actus  talis  speciei  potest 
reperiri  in  inferiori  creatura,  modus  tamen, 
scilicet  quod  ex  necessitate  fiat.,  communis  est 
aliis  rebus  :  et  idem  est  de  actionibus  cogita- 
tive  et  aliis,  quse  licet  conveniant  homini  se- 
cundum  gradum  genericum,  non  tamen  pree- 
cise  consideratum,  sed  ut  conjunctum,,  et  ele- 
vatum  per  gradum  rationalem:  et  hee  actiones 
dicuntur  proprie  hominis,  ut  homo  est,  non 
tamen  humanse. 

Actiones  propri$  humance.  — Secundo  modo 
contingit  actionem  esse  propriam  hominis  ut 
homo  est,  et  in  substantia,  et  in  modo,  quia 
scilicet  efficiuntur  cum  indifferentia,  et  sine 
necessitate :  et  hoc  modo  videtur  locutus  divus 
Thomas,  dict.  qusestione  1,  art.  l^quiahsecest 
omnibus  modis  propria  hominis,  ut  homo  est, 
et  per  iUum  tendit  homo  ad  consecutionem 
sui  finis,  et  bene,  vel  male  operatur,  et  di- 
gnus  est  laude  ,  vel  vituperio.  Ac  denique, 
quia,  licet  consideratione  physica  aliquse  ac- 
tiones  possunt  dici  humanse,  quia  procedunt 
ab  anima  humana,  ut  rationalis  est,  tamen 
consideratione  morali  solum,  hse  postremee  di- 
cuntur  proprie  humanse,  quia  ille  modus  est 
totius  esse  moralis  fundamentum  seu  ratio :  et 
hsec  doctrina  est  valde  probabilis. 

8.  Aliis  vero  placet,  actum,  etiamsi  neces- 
sarius  sit,  dummodo  sit  a  voluntate  ex  plena- 
ria  potestate  operante,  esse  actionem  huma- 
nam :  idque  dupliciter :  primo,  per  extrinse- 
cam  denominationem,  scilicet  quia  est  libera 
in  sua  causa :  verbi  gratia,  actus  amoris  Dei  in 
patria  ortus  est  ex  actionibus  liberis,  quibus 
homo  meruit  illum  statuni,  et  ideo  dicitur 
humanus,  et  liber  in  sua  causa.  Sed  hoc  non 
placet,  primo  enim  non  est  universalis  ratio : 
in  aliquibus  enim  est  ille  actus  sine  prseceden- 
tibus  actionibus  liberis,  ut  in  infantibus  bap- 
tizatis:  tum  quia  est  valde  improprium.,  quia 
ille  actus  non  imperatur  a  prsecedenti  actio- 
ne  humana,  nec  ab  illa  informatur  nisi  valde 
remote.  Alius  modus  apparens  est,  quod  ille 
actus  intrinsece  sit  humanus,  quia  est  perfec- 
tissime  voluntarius,  et  illa  necessitas,  quam 


MSPUTATIO 

habet,  non  est  ex  imperfectione,  sed  potius  ex 
perfectione  nascitur  :  nam  sicut  operari  libere 
circa  bona  non  summe  bona,  nec  simpliciter 
necessaria  perfectionis  est,  ita  circa  summebo- 
num;  et  summe  necessarium  ferri  necessario  ad 
perfectionem  pertinet:  ideo  Deus  sicut  alia  li- 
bere,  ita  se  necessario  amat,  et  utrumque  ex 
infinita  perfectione  :  videtur  autem  esse  pro- 
prie  actus  humanus,  qui  ex  maxima  perfectione 
hominis,  et,  ut  sic  dicana,  ex  plenaria  potes- 
tate,  et  advertentia  rationis  procedit. 

9.  Mihi  autem  in  hac  re  videntur  hsec  duo : 
primum,  preedictam  controversiam  magis  per- 
tinere  ad  modum  loquendi,  quam  ad  rem  : 
nam  si  per  actionem  humanam  intelligamus 
moralem,,  etdignamlaude,,  aut  reprehensione, 
sic  sola  actio  libera  est  humana.,  et  hic  videtur 
esse  usitatior  modus  loquendi  quem  sequitur 
D.  Thomas  i,  2,  qusest.  i,  art.  i,  si  autem  per 
actionem  humanam  intelligamus  perfecte,  ra- 
tionaliter,  et  ab  intrinseco  procedentem  ex 
plena  hominis  voluntate,  sic  actusbeatitudinis 
dici  potest  actus  humanus.  Secundum  est, 
quocumque  modo  istorum  loquamur,  facile 
posse  expediri  tertiam  objectionem  factam,  in 
num.  5,  nam  si  dicamus  actum  beatificum, 
verbi  gratia,  esse  humanum.,  ad  D.  Thomam 
respondendum  est,  vel  sub  dominio  talis  actus 
comprehendisse  non  solum  liberum,,  sed  etiam 
voluntarium  perfecte,  quia  utrumque  fundatur 
in  pleha  potestate  libertatis,  vel  certe  locutum 
esse  de  homine  viatore,  et  per  actus  suos  ten- 
dente  in  finem  suum,  in  quo  nulla  est  actio 
huinana,  quse  non  sit  libera ;  si  autem  demus 
illum  actum  non  esse  humanum,  neganda  est 
consequentia  :  ad  D.  Thomam  vero  dicendum 
est,  nunquam  posuisse  exclusivam,  sed  solum 
dixisse,  omnem  actionem  humanam  esse  pro- 
pter finem,  exquo non sequitur, omnem actio- 
nem  propter  finem  esse  humanam.  Unde  cum 
illo  articulo  primo  definivisset  omnem  actio- 
nem  humanam  esse  propter  finem  abstinuit 
ab  actione  libera  :  ergo  signum  est  non  locu- 
tum  fuisse  exclusive. 

10.  Secunda  assertio  de  actibus  voluntatis 
ex  inadvertentia. — Secundo  principaliter  di- 
cendum  est  actus  voluntatis,  qui  ob  inadver- 
tentiam,  seu  indeliberationem  rationis  absque 
fiunt,  non  esse  proprie  et  perfecte  propter  fi- 
nem.  Ita  colligitur  ex  D.  Thoma,  hic  art.  i, 
ad  3;  cont.  Gent.,  cap.  82,  et  ratio  exdictis  est 
facilis,  quia  propria  operatio  propter  finem 
oritur  ex  eo,  quod  ratio  cognoscit  rationem 
finis,  et  proportionem  mediorum  ad  ipsum : 
ergo  quando  ratio  non  potest  perfecte  adver- 


II.  SEGTIO  II.  21 

tere,  non  erit  propria  operatio  propter  fmem, 
et  hoc  magis  constabit  ex  sequenti  dubio. 

11.  Qwestiuncula  de  non  utentious  perfecte 
ratione. — Hic  vero  queeret  aliquis  an  homines, 
qui  non  possunt  perfecte  uti  ratione,  ut  sunt 
pueri,  amentes  et  dormientes,  possit  interdum 
operari  propter  finem  :  nam  ex  proxima  asser- 
tione  videtur  sequi  pars  negativa,  quoe  con- 
firmari  potest  :  nam  si  hi  possunt  operari 
propter  finem :  ergo  possunt  conferre  medium 
cum  fine  :  et  cognoscere  eorum  proportionem : 
ergo  eadem  ratione  poterunt  eonferre  unum 
medium  cum  alio  :  ergo  eligere  :  ergo  libere 
operari :  ergo  peccare. 

12.  In  contrarium  autem  videtur  esse  expe- 
rientia  et  ratio,  nam  hcet  isti  habeant  imper- 
fectum  usum  rationis,  exercere  tamen  possunt 
actus  intellectus,  ut  colligitur  ex  D.  Thoma, 
in  A,  dist.  4,  qucestione  prima,  articulo  quarto, 
qusest.  i,  ad  3,  et  1  part.,  qusest.  8,  art.  2, 
ad  2,  quia,  cum  utantur  phantasmatibus,  non 
sunt  ita  ligati,  quominus  possint  recipere  in 
intellectu  species,  et  illis  utietiamcomponendo 
et  syllogizando  :  possunt  ergo  per  intellectum 
cognoscere  boni  et  utilitatem  medii  ad  finem 
ex  propria  voluntatis  ordinatione  operari  pro- 
pter  finem.  Atque  ita  sane  dicendum  videtur, 
licet  isti  homines  non  habeant  perfectum  do- 
minium  suarum  actionum,  nec  perfectam  ra- 
tionis  cognitionem  :  et  ideo  non  tam  perfecte 
operantur  propter  finem  sicut  cordati  homines : 
nam  si  non  sint  omnino  insani,  possunt  aliquo 
modo  operari  propter  finem,  quod  probat  ex- 
perientia.  Unde,  si  interrogentur,  propter  quid 
appetant  sanitatem,  respondent,  quia  segro- 
tare  est  disconveniens  sibi :  et  si  rogentur,  cur 
utantur  medicina,  respondent,  quia  confert 
ad  sanitatem  :  signum  ergo  est  non  ita  priva- 
tos  esse  ratione,  quin  possint  medium  cum 
fine  conferre,  atque  adeo  unum  ad  alterum 
ordinare,  quod  est  operari  propter  finem.  Con- 
firmatur  :  nam  aliquando  experimur  in  his 
omnibus  quasdam  actiones  procedentes  ex 
quadam  veluti  providentia  et  sagacitate,  quse 
non  possunt  referri  in  solum  instinctum  na- 
turee,  sicut  solet  fieri  in  brutis  :  homo  enim, 
quia  ratione  utitur,  non  habet  a  naturahujus- 
modi  instinctus  :  ergo  proveniunt  illi  actus  ex 
cognitione  rationis,  atque  adeo  ex  ordinatione 
unius  ad  alterum. 

43.  Adadducta  vero  in  contrarium  num.  11, 
jam  dictum  est,  ad  operationem  propter  finem 
non  esse  necessariam  libertatem  :  deinde  an 
his  hominibus  sit  aliqua  indifferentia  et  liber- 
tatis  vestigium,  dicemus  infra  agentes  de  elec- 


22  DE  ACTIONIBUS  VOLUNTATIS, 

tione :  interim  videri  potest  Victor  in  Relectio- 
ne  de  pueris  pervenientibus  ad  usum  rationis. 
Quidquid  autem  de  hoc  sit,  certum  est  hujus- 
modi  homines  non  esse  capaces  culpae,  prae- 
sertim  mortalis,  quia  non  possunt  perfecte  cog- 
noscere  rationem  boni,  honesti  et  ultimi  finis: 
de  quo  suo  loco  dicemus. 

SECTIO  III. 

Utrum  homo  operetur  propter  finem  in  actioni- 
hus,  quce  a  voluntate  non  procedunt. 

1.  Arguitur pro  actihis  intellectus prceceden- 
tibus  voluntatem.  —  Item  pro  actibus  vegetati- 
vce  animce.  —  Diximus  hactenus  de  actionibus 
voluntatis,  tam  elicitis,  quam  imperatis,  et 
tam  liberis,  quam  necessariis  :  ut  ergo  si  com- 
pleta  disputatio  de  actibus  hominis  dicendum 
est  brevissime  de  reliquis  operationibus  ejus, 
quoe  a  voluntate  non  procedunt  :  latius  enim 
id  agimus  in  disp.  23,  Metaphysicae,  sect.  3, 
art.  18.  Et  primo  potest  esse  difficultas  de  acti- 
bus  intellectus,  qui  praeveniunt  voluntatem, 
nam  illi  videntur  maxime  proprii  hominis,  et 
valde  perfecti :  ergo  ut  sunt  ab  homine  debent 
habere  hanc  perfectionem.  Quod  maxime  ur- 
geri  solet  de  visione  beata  :  nam  illa  est  opera- 
tio,  in  qua  est  ultimus  finis  :  ergo  etiam  est 
propter  finem  ex  D.  Thoma  1,  2,  quaest.  1, 
art.  1,  ad  1.  Secundo  idem  inquiri  potest  de 
actionibus  mere  naturalibus  facultatis  vegeta- 
tivae,  seu  animalis,  ut  sunt  nutritio,  motus  cor- 
dis,  etc,  nam  si  alia  agentia  naturalia  agunt 
propter  finem,  cur  non  etiam  homo  in  his  ac- 
tionibus,  praesertim  quia  etiam  passiones  in- 
voluntariae  possunt  ab  homine  recipi  propter 
finem;  ergo  magis  actus  naturalis. 

2.  Arguitur  tertio  pro  actibus  appetitus  ani- 
malis.  —  Et  speciatim  de  Jwminit  appetitu.  — 
Tertio  est  major  difficultas  de  actibus  appeti- 
tus  tam  ex  ratione  communi  hominis  quam 
caeterorum  animalium,  quia  hic  appetitus  mo- 
vetur  ex  cognitione  boni ;  ergo  ex  metaphorica 
cognitione objecti boni, in  qua  diximus,  disp.l, 
consistere  causalitatem  finis  :  ergo  in  hoc  ap- 
petitu  praecise,  et  vi  sua  habet  locum  actio 
propter  finem,  praesertim  cum  D.  Thoma  saepe 
dicat,  bruta  apprehendere  rationem  boni,  uti- 
lis,  et  ab  ea  moveri,  ut  patet  ex  1  p. ,  quaest.  28, 
art.  4,  ubi  autem  est  bonum  utile,  est  ordinatio. 
in  finem.  Deinde  ex  speciali  ratione  hoininis, 
quia  in  eo  appetitus  non  movetur  tantum  ab 
eestimativa,  sed  etiam  a  cogitativa,  quae  juxta 
multorum  opinionem  discurrere  potest  circa 


QUE  SUNT  PROPTER  FINEM. 
particularia  :  ergo  poterit  etiam  conferre  me- 
dium  cum  fine.  Quin  potiusaliqui  existimant, 
quando  intellectus  confert,  et  cognoscit  pro- 
portionem  medii  cum  fine,  si  objectum  sit  sen- 
sibile  et  proportionatum,  necessarium  esse  ut 
cogitatio  comitetur  intellectum  et  similem  col- 
lationem  faciat :  ergo  appetitus  sequens  hanc 
potentiam  et  formaliter,  et  ex  propria  ordina- 
tione  appetit  unum  propter  aliud,  et  prseser- 
tim  quia  ex  motione  rationis  ssepe  appetitus 
fertur  in  id,  quod  videtur  sensui  repugnare  : 
propter  quod  D.  Thomas  \,  2,  qusest.  30,  art.  3, 
ad  3,  dixit  in  nostro  appetitu  esse  concupis- 
centiam,  quee  est  cum  ratione,  et  4  p.,  q.  81, 
art.  3,  ad.  2,  dicit  in  homine  moveri  appeti- 
tum  a  ratione  universali. 

3.  Tres  notationes  pro  decisione.  —  Adver- 
tendum  est  breviter,  aliud  esse  actum  proce- 
dere  a  voluntate ;  aliud  esse  volitum  a  volun- 
tate  :  nam  primum  dicit  rationem  effectus  et 
causee,  secundum  vero  tantum  dicit  rationem 
objecti  et  actus,  qui  circa  illud  fertur.  Atque 
simili  ratione  illud  est  actum  fieri  propter 
finem,  aliud  vero  extrinsece  ordinari  in  finem 
aliquo  modo  :  nam  primum  requirit  quod  ipsa 
mutatio  sit  a  voluntate  ut  a  causa  operante 
propter  finem  :  secundum  vero  solum  requirit : 
ut  actus  ametur,  seu  sit  volitus  propter  aliquem 
finem,  licet  ab  ipso  amante  non  fiat  ipsa  actio 
propter  talem  finem  ex  propria  et  intrinseca 
ordinatione  ejus.  Supponimus  enim  ultimo, 
sermonem  esse  de  operatione  propter  finem 
formaliter  ac  proprie  ex  ordinatione  ipsius 
operantis  proxime,  et  non  tantum  ex  extrin- 
seca  ordinatione  ipsius  auctoris  naturee,  prout 
naturalia  agentia  operantur  propter  finem. 

4.  Assertio  Mpartita.  —  Dicendum  est  ergo, 
actus  seu  actiones  omnes  quee  nullo  modo  ca- 
dunt  sub  humanam  voluntatem,  esse  posse 
propter  finem  passive,  seu  extrinsece,  eo  vide- 
licet  modo,  quo  actiones  naturalium  agentium 
sunt  propter  finem,  non  tamen  active  et  in- 
trinsece,  id  est,  ex  propria  ipsius  hominis  ordi- 
natione  et  intentione.  Prior  pars  per  se  clara 
est,  quia  non  est  in  hac  parte  homo  deterioris 
conditionis,  quam  alia  naturalia  agentia ;  nam 
in  his  actibus  etiam  operatur  ex  impetu  natur.se, 
et  tendit  in  scopum  ab  auctore  naturae  destina- 
tum;  et  hoc  probant  rationes  dubitandi  in 
num.  5,  positae,  ut  dicemus.  Posterior  autem 
pars  facile  probatur  ex  his  dictis,  quia  motio 
finis  propria  est  voluntatis,  cujus  finis  est  ob- 
jectum,  unde  tendere  in  finem  per  proprium 
actum,  atque  alia  ordinare  in  finem,  ad  vo- 
luntatem  spectat :  ergo,  secluso  omni  actu  vo- 


DISPUTATIO 

luntatis,  non  potest  esse  actus  propter  finem 
ex  propria,  et  intrinseca  ordinatione  operan- 
tis.  Ex  quo  fit,  si  actus  sit  a  vohmtate  ut  a 
causa  eliciente,  vel  operante,  tunc  posse  fieri, 
et  esse  proprie  propter  finem;  sicut  dictum 
est  in  prsecedentibus.  Si  autem  non  sit  a  vo- 
luntate,  ut  a  causa,  sit  tamen  voluntarius  sal- 
tem  objective,  tunc  non  fiet  proprie  propter 
finem,  quia  non  fit  ex  motione  vohmtatis;  po- 
test  tamen  ordinari  ad  aliquem  fineni,  quia 
hoc  ipso  quod  vohmtas  vult  aliquem  actum, 
propter  aliquem  finem  illum  vult  :  et  hoc  est 
ordinare  illum  in  aliquem  finein,  qu8e  ordina- 
tio  licet  physice  nihil  ponat  in  ipso  actu,  po- 
test  tamen  ad  moralem  valorem  conferre  :  sic 
enim  passiones,  quse  non  fiunt  a  voluntate,  si 
per  voluntatem  acceptentur,  et  ad  satisfacien- 
dum  pro  peccatis  referantur,  possunt  ad  hunc 
effectum  habere  aliquem  moralem  valorem. 

5.  Ad  argumentum  de  actihcs  intellectus  in 
num.  1.  —  Ex  his  facilis  est  responsio  ad  ra- 
tiones  dubitandi  in  principio  positas.  Ad  pri- 
mam  enim  respondetur,  visionem  Dei  (  et 
idem  est  de  omni  actu  naturali  intellectus,  ut 
antecedit  omnem  actum  vohmtatis),  non  esse 
propter  finem  ut  est  ab  ipso  homine  :  quia  so- 
lum  est  quasi  ex  impetu  naturse,  unde  potius 
est  finis,  quam  propter  finem,  licet  ut  est  af- 
fectio  sui  objecti  haberet  illum  pro  fine,  prout 
ex  naturali  sua  inclinatione;  at  vero  eo  modo, 
quo  illa  actio  potest  esse  vohmtaria,  potest 
ordinari  in  fmem,  sic  enim  potest  beatus  velle 
videre  Deum  in  gloriam  ipsius  Dei ;  vel  etiam 
in  suum  commodum,  ut  illa  visione  consequa- 
tur  suum  summum  bonum. 

Adargumentum  deactilus  animce  vegetativce. 
— Ad  secundum  jam  est  responsum,  quomodo 
inferiores  naturales  actiones,  vel  passiones 
sint  propter  finem,  vel  possint  aliquo  modo 
ordinari  in  finem. 

6.  Ad  tertium  argumentum  de  actibus  appe- 
titus,  in  num.  2.  —  Ad  tertium,  quod  ad  bruta 
attinet,  dicendum  est,  inveniri  in  illis  quam- 
dam  imperfectam  participationem  causalitatis 
finis,  quatenus  ab  objecto  apprehenso  excitan- 
tur,  ut  per  appetitum  elicitum  in  illum  ten- 
dant,  et  illum  prosequantur,  aut  ab  illo  fugiant : 
nam  cum  causalitas  finis  consistat  in  motione 
voluntatis,  quee  est  appetitus  elicitivus.  quan- 
tum  participant  de  hoc  appetitu  et  motione, 
tantum  necesse  est  participent  de  causalitate 
finis.  Nihilominus,  absolute  loquendo,  nonope- 
rantur  formaliter  propter  finem,  quia  solum 
moventur  a  fine  materialiter,  ut  docet  D.  Tho- 
mas,  \,  2,  qusest.  1,  art.  2,  et  melius  qusest.  6, 


II.  SECTIO  III.  23 

art.  %,  et  potest  in  hunc  modum  explicari.  Nam 
quoad  actiones,  quae  versantur  circa  media, 
quibus  acquiritur  finis,  bruta  non  agnoscunt 
proportionem  mediorum  cum  fine,  nec  unum 
cum  alio  conferre  possunt,  atque  adeo  hoc 
modo  operantur  propter  finem ;  quoad  eas  vero 
actiones,  quse  versantur  circa  finem,  non  co- 
gnoscunt  in  ipso  fine  propriam  convenientiam 
sub  qua  movet,  et  propter  quam  est  per  se  ap- 
petibilis,  quia  hoc  etiam  requirit  collationem 
talis  objecti  cum  natura,  et  perfectam  cogni- 
tionem  illius ;  et  ita  quamvis  materialiter  ten- 
dant  in  rem  sibi  propositam,  tamen  non  pro- 
prie  operanturcircaillampropterfmem.  Unde 
quando  D.  Thomas  significat  bruta  apprehen- 
dere  utilitatenx,  vel  convenientiam,  aut  discon- 
venientiam  cum  propria  natura,  non  est  intel- 
ligendus,  quia  formaliter  cognoscatur  a  brutis, 
sed  tantum  materialiter  ex  instinctu  naturee, 
quia  videlicet  apprehenso  objecto  statim  ex 
instinctu  naturse  apprehendunt  esse  prosequen- 
dum  vel  fugiendum.  Et  hoc  significatD.  Tho- 
mas,  loco  citato,  cum  ait :  Apprehendere  Ms 
intentiones  naturce  quodam  instinctu.  Cnjus 
signum  est,  quia  eodem  impetu,  et  modo  ten- 
dunt  in  id,  quod  est  medium,  et  in  id,  quod 
est  finis,  quia  utrumque  apprehendunt  ut  pio- 
sequendum,  et  in  neutro  apprehendunt  dis- 
tincte  rationem,  propter  quam  prosequendum 
sit,  qua  de  re  latius  in  disputatione  23,  Meta- 
physicee,  sect.  10. 

7.  Ad  aliud  de  speciali  appetitu  hominis,  in 
eod.  num.  2.  —  Ad  aliam  partem  de  appetitu 
hominis  respondetur,  longam  esse  disputatio- 
nem  quid  possit  cogitativa  hominis  cognoscere, 
et  operari,  quee  non  est  hoc  loco  tractanda. 
Ego  vero  probabilius  existimo  non  posse  hanc 
potentiam  tam  proprie  discurrere ,  nec  etiam 
componere,  aut  dividere  :  et  multo  certius  est 
non  posse  res  universales  cognoscere.  Certum 
item  est,  appetitum  sensitivum  hominis  non 
posse  immediate  moveri  a  ratione,  sed  solum 
mediante  cogitativa ,  seu  imaginatione  parti- 
culari,  utD.  Thomas  explicuit,  loco  citato  :  et 
ideo  etiam  censeo  hunc  appetitum  per  se  sum- 
ptum,  et  quatenus  se  movet,  non  vero  ut  mo- 
vetur  a  vohmtate,  non  posse  proprie  operari 
propter  finem,  quia  sensus  non  potest  conferre 
inter  media,  quee  posset  hic  appetitus  eligere, 
et  ita  aliquam  propriam  libertatem  habere, 
prsesertim  circa  objecta  posita  ut  eequalia,  quod 
falsum  est,  ut  infra  suo  loco  latius  dicemus. 
Sohim  ergo  superat  hic  appetitus  appetitum 
brutorum,  quia  potest  interdum  moveri  ex 
motione  appetitus  superioris,  et  ideo  non  tan- 


24  DE  ACTIONIBUS  VOLUNTATIS, 

tum  movetur  instinctu  naturee,  sed  aliquo  e- 
tiam  modo  ex  directione  rationis,  in  qua  magis 
se  habet  ut  motus,  quam  se  moveat,  et  ideo 
sub  hac  ratione  non  dicitur  proprie  operari 
propter  finem  ex  preecisa  virtute  sua,  sed  prse- 
cedente  aliqua  ratione  voluntatis. 

SECTIO  IV. 

Quot  modis  contingat,  voluntatem  hominis  ope- 
rari  propter  finem. 

1 .  Modus  quadruplex  operandi  propter  finem. 
—  Primus  modus  per  relationem  actualem.  — 
Absolvimus  priorem  partem  earum  duarum 
quas  initio  Disputationis  proposuimus,  supe- 
rest ,  ut  expediamus  hanc  posteriorem  ,  quae 
visa  est  hoc  loco  necessaria,  ut  expeditior  sit 
via  ad  ea,  quse  postea  tractanda  sunt,  et,  ut 
seepe  dixi,  non  est  sermo  de  operationepropter 
fmem  communem  agentibus  naturalibus,  sed 
de  modo  proprio  hominis,  qui  in  plures  alios 
distingui  solet  :  et  potest  ad  quatuor  tantum 
revocari.  Dicitur  enim  homo  operari  propter 
finem,  vel  habitualiter,  vel  actualiter,  vel  vir- 
tualiter,  vel  tantum  interpretative,  quse  opor- 
tet  breviter  explicare.  Actualiter  dicitur  vo- 
luntas  operari  propter  fmem  quando  actu  mo- 
vetur  a  fine,  unde  ad  hunc  modum  operandi 
imprimis  requiritur  actualis  cognitio.  et  cogi- 
tatio  de  ipso  fine,  quia  nisi  sit  actualiter  ap- 
prehensus ,  non  potest  actualiter  movere. 
Deinde  requiritur  actualis  motio  voluntatis, 
vel  in  ipsum  finem,  vel  in  alium  propter  ip- 
sum ,  quia  hoc  significat  actualis  operatio 
propter  finem.  Posset  tamen  hoc  loco  queeri 
an  in  hoc  modo  operandi  requiratur  actualis 
intentio  finis  propter  se  ipsum,  vel  sufficiat  ac- 
tualis  electio  ,  vel  usus  propter  finem  actu  et 
distincte  cognitum  :  sed  haec  qusestio  infra 
tractanda  est  cum  dicetur  de  intentione  et 
electione,  et  statim  aliquid  attingam  agendo  de 
tertio  modo  operandi. 

2.  Secundus  modus  per  relationem  habitua- 
lem  quo  pacto  ab  aliquibus  explicetur.  —  Quid 
vero  sit  operari  habitualiter ,  non  omnes 
eodem  modo  exponunt  :  aliqui  hoc  expli- 
cant  ratione  cujusdam  concomitantise  habi- 
tus  concomitantis  operationem  in  eadem  vo- 
luntate  seu  subjecto,  ita  ut  dicatnr  homo  ope- 
rari  habitualiter  propter  aliquem  finem  , 
quando  operatur  propter  aliquod  objectum 
retinendo  habitum  inclinantem  ad  alium  fi- 
nem,  quamvis  relatio  hujus  habitus  nullo  mo- 
do  cadat  in  hujusmodi  operationem,  nec  refe- 
rat  illam  in  horum  fmem,  sed  solum  ipsum 


QU^E  SUNT  PROPTER  FINEM. 
hominem  seu  voluntatem  operantem.  Hunc 
modum  significat  D.  Thomas  2,  2,  qusest.  24, 
art.  10,  et  1,  2,  queest.  88,  art.  1,  ad  2,  et 
qusest.  3,  de  Malo ;  quod  exemplo  explicatur  : 
nam  hoc  modo  dici  solet  justus,  etiam  dum 
venialiter  peccat ,  habitualiter  operari  propter 
Deum ,  non  quia  ipsum  opus  peccati  ab  eo  re- 
feratur  in  Deum,  sed  qiiia  simul  cum  illo  opere 
retinet  habitualem  relationem  ipsius  personse, 
vel  voluntatis  in  Deum  ut  finem  ultimum,  et 
quia  opus  ex  se  non  excludit  hanc  relationem, 
atque  eodem  modo  infidelis,  qui  habitualiter 
habet  idolum  pro  fine,  etiam  dum  facit  opus 
honestum  justitise  et  misericordiae ,  dicetur 
habitualiter  operari  propter  idolum.  Ex  qui- 
bus  exemplis  et  ex  re  ipsa  constat  hunc  mo- 
dum  esse  valde  improprium,  quia,  ut  dixi,  et 
Cajetanus  notat,  loco  citato  in  2,  2,  hsec  habi- 
tualis  relatio  non  cadit  in  ipsum  opus,  quia  nec 
per  actum  prsesentem,  necper  aliquem  preece- 
dentem  ref ertur  huj  usmodi  actus  in  illum  finem, 
nec  ab  illo  sumit  aliquam  entitatem,  vel  pro- 
prietatem  physicam,  vel  moralem ;  imo  nullo 
modo  interdum  referibilis  est  in  illum  finem, 
ut  constat  de  veniali:  ergo  tota  illa  relatio  habi- 
tualis  solius  subjecti,  unde  potius  potest  dici 
operari  cum  relatione  habituali  ad  talem  finem, 
quam  operari  proprie  propter  talem  finem. 

3.  Alio  ergo  modo  explicatur  haec  relatio 
habitualis,  quando  censetur  relicta  ex  aliquo 
actu  preecedenti,  per  quem  illud  opus  vel  in 
particulari,  vel  saltem  sub  generalitate  relatum 
est  in  talem  finem,  licet  quando  fit  illud  opus 
preecedens  actus,  seu  relatio,  nullo  modo  sit 
nec  actualiter,  nec  in  aliqua  virtute,  quam  re- 
liquerit,  ut  per  eam  influat  in  opus,  sed  mere 
habitualiter,  quia  illa  intentio  semel  habita, 
retractata  non  fuit,  ut,  verbi  gratia,  retulit 
quis  summo  mane  omnia  opera  Dei  in  Deum, 
postea  vero  in  discursu  Dei  operatur  aliquid 
referibile  de  se  in  Deum,  tamen  sine  illa  me- 
moria  prioris  intentionis,  et  sine  ullo  influxu 
actuali,  vel  virtuali,  tunc  dicitur  ille  homo 
habitualiter  operari  propter  Deum ,  propter 
relationem  habitu  relictam  ex  priori  inten- 
tione  habita,  et  non  retractata.  Quem  modum 
insinuare  videtur  D.  Thomas  1,  2,  qusest..  1, 
art.  6  ad  3,  et  qusest.  2,  disputata  de  virtuti- 
bus,  art.  H,  ad  2,  quamvis  haec  loca  possunt 
intelligi  de  relatione  virtuali  statim  explicanda : 
nam  D.  Thomas  seepe  relationem  virtualem 
vocat  habitualem,  et  nunquam  satis  distinguit; 
inter  has  tamen  ex  dictis  constabit  esse  ali- 
quam  distinctionem  :  nam  in  hoc  modo,  de 
quo  nunc  agimus,  finis  nec  actu  influit,  quia, 


DISPUTATIO 
ut  supponimus,  nec  actu  cogitatur,  nec  actu 
movet;  nec  etiam  virtualiter  inflnit,  quia 
etiam  supponimus  ex  priori  intentione  nihil 
esse  in  homine  relictum,  quod  nunc  conferat 
ad  praesentem  operationem,,  sed  ita  se  habere 
hominem  in  modo  operandi,  ac  si  prior  actus 
non  preecessisset  :  est  ergo  hujusmodi  relatio 
mere  habitualis,  de  qua  non  parva  qusestio 
est,  an  conferat  operi  aliquam  moralem  con- 
ditionem,  aut  valorem.,  aut  in  ordine  ad  me- 
ritum,  vel  ad  satisfactionem,  vel  aliquid  hu- 
jusmodi,  quse  in  locis  propriis  tractanda  sunt. 
■4.  Tertius  modus  per  relationem  virtualem. 

—  Tres  conditiones  ad  relationem  mrtuahm. 

—  Circa  tertium  modum  operandi ,  scilicet 
virtualiter  propter  finem,  notandum  esse  ve- 
luti  medium  inter  preecedentes,  quia  nec  re- 
quirit  actualiter  influxum  propter  finem  ut 
primuSj  nec  omnino  nullum  ut  secundus :  sed 
requirit  aliquem  influxum  per  aliquam  virtu- 
tem  relictam  ex  priori  intentione  :  diflicile 
vero  est  circa  hunc  modum  dicere,  quid  sit 
hsec  virtus,  et  imprimis  sumo  ad  hunc  modum 
necessarium  esse  ut  prsecesserit  actualis  co- 
gnitio  et  intentio  talis  finis,  quia  alias  nihil 
esset,  unde  illa  virtus  fuisset  relicta.  Deinde 
oportet  ut  talis  intentio  non  sit  retractata  per 
contrariam  intentionem,  quia  alias  hsec  con- 
traria  intentio  destruxisset  virtutem  relictam 
per  priorem  intentionem.  Tertio,  necessarium 
est  ut  duret  effectus  aliquis  relictus  ex  priori 
intentione,  ut  ab  illo  procedat  aliquo  modo 
opus ,  quod  dicitur  postea  fieri  virtualiter 
propter  talem  finem.  Quis  autem  sit  hic  effec- 
tus  aliter  videtur  explicandum  respectu  ac- 
tuum  externorum,  aliter  respectu  actus  interni 
ipsius  voluntatis  :  potest  enim  actus  exterior 
fieri  propter  finem  absque  actuali  cogitatione, 
et  intentione  finis.  Exemplum  vulgare  est 
quando  quis  iter  agit,  quod  incipit  propter 
aliquem  finem,  in  ipso  vero  actuali  progressu 
non  semper  recordatur  ipsius  finis  :  imo  nec 
interdum  recordatur  ipsius  incessus ,  vel  mo- 
tus :  et  iclem  contingit  in  celebratione  Missse 
ex  priori  intentione  :  tunc  ergo  virtus  relicta 
ex  priori  intentione  nihil  aliud  esse  videtur, 
quam  applicatio  ipsius  potenti&e  executivse  ad 
actualem  operationem  externam,,  quee  durat  et 
continuat  in  ipso  effectu  quamdiu  non  cessat 
omnino  ab  actione,,  nec  per  contrariam  volun- 
tatem  suspenditur  actus,  et  licet  contingat 
actiones  externas  variarl,  tamen  quia  uni  in 
mente  succedit  altera,  una  etiam  excitat  ad 
alteram,  et  hoc  modo  virtus  interior  censetur 
durare  in  ipso  effectu.  At  vero,  quando  actio 


II.  SECTIO  IV.  25 

externa  omnino  interrupta  fuit,  verbi  gratia, 
per  somnum,  vel  quid  hujusmodi,  tunc  necesse 
est  actum  voluntatis  quasi  de  novo  inchoari ; 
et  quoniam  voluntatis  actus  esse  non  potest 
sine  cognitione  iiitellectus,  ideo  ex  parte  illius 
videtur  commode  exponi  heec  virtus  relicta  ex 
priori  intentione,  quia  nimirum  ex  preecedenti 
intentione,,  apprehensione,  consultatione,  et 
aliis  similibus  actibus  factum  est  ut  potentia, 
proposito  tali  objecto,  verbi  gratia,  quod  iter 
sit  agendum^  statim  reprsesentatur  ut  exequen- 
dum  absque  alta  motione,  seu  speciali  consi- 
deratione  illius,  seu  finis,  ad  quem  ordinatur  : 
hoc  modo  statim  voluntas  exequitur  id,  quod 
proponitur,  et  incipit  illo  medio  uti_,  quod 
proximum  est,  seu  quod  tunc  occurrit  primo 
exequenduni;  et  sic  recte  dicitur  virtualiter 
operari  propter  finem. 

5.  Qtiartus  modus  operandi  propter  finem 
interpretative. — Circa  quartum  modum,  quem 
vocavimus  interpretative  operari  propter  fi- 
nem,  advertendum  est,  interdum  voluntatem 
intendere  aliquod  objectum,  in  quo  sistit  ex  vi 
considerationis  et  hujus  actualis  motionis  ; 
tamen  illa  res  intenta  natura  sua  fertur,  et 
ordinatur  in  alium  finem  :  tunc  ergo  voluntas 
dicitur  proprie  ,  et  quasi  explicite  intendere 
finem  sibi  propositum  :  interpretative  vero  di- 
citur  intendere  ulteriorem  finem,  ad  quem  fi- 
nis  priori  modo  intentus  natura  sua  fertur  : 
et  ad  hunc  modum  is ,  qui  operatur  honeste 
propter  bonitatem  misericordiae  aut  justitiee, 
nihil  de  Deo  cogitans,  aut  de  alio  fine.,  dicitur 
operari  propter  Deum ,  vel  propter  beatitudi- 
nem,  et  implere  illud  Pauli,  1  Corin.  10:  Om- 
nia  in  gloriam  Dei  facite,  quia  videlicet  ipsum 
bonum  honestum  quod  intenditur  ad  beatitu- 
dinem.  Et  ideo  licet  homo  actu  suo  non  inten- 
dat  illum  finem  ulteriorem ,  dicitur  operari 
propter  illud  interpretative,  quod  alii  vocant 
operari  propter  finem  ex  natura  ipsius  operis 
potius  quam  ex  intentione  operantis,  de  quo 
modo  operandi  occurrent  plura  in  sequenti 
disputatione. 

DISPUTATIO  III. 

DE   ULTIMO   FINE   HOMINIS   IN  C0MMUNI,   ET   DE 
M0D0   OPERANDI   PB.OPTER   ILLUM. 

Postquam  de  fine  generaliter  dictum  est , 
oportet  ut  de  illo  in  particulari  aliqua  dica- 
mus,  quoniam  hic  finis  et  preecipuam  rationem 
finis  habet,  et  primutn  principium  est.  omnium 
operabilium,  et  ejus  ratio  in  beatitudine  po- 


26  DE  ULTIMO  FINE  HOMINIS,  ET  DE 

tissimum  reperitur,  ad  quam  totus  hic  sermo 
de  Fine  refertur  :  diximus  autem  supra.,  Dis- 
put.  i,  sect.  6,  num.  %  alium  esse  finem  ulti- 
mum  simpliciter  et  positive,  alium  vero  ulti- 
mum  secundum  quid  et  negative  :  et  quamvis 
prsecipua  hujus  Disputationis  intenlio  sit  de 
priori;  tamen  ob  majorem  claritatem  et  doc- 
trinee  complementum,,  dicemus  etiam  de  pos- 
teriori,  et  primo  videbimus  quam  sit  necessa- 
riushic  Finis  ad  operationes  humanas :  deinde^ 
an  sit  unus  tantum  vel  possit  esse  multiplex. 

SECTIO  I. 

Utrum  necessarium  sit  constituere  aliquem  fi- 
nem  ultimum  Jwminis,  et  actionem  ejus. 

Dupliciter  intelligi  potest  hominem  ordinari 
ad  finem  ultimum  :  uno  modo,  ex  intentione 
auctoris  naturae,  ordinatione  quasi  intrinseca, 
et  passiva  :  alio  modo  ex  libera  voluntate  et 
actione  sua,  atque  adeo  ordinatione  quasi  in- 
trinseca  et  activa,  quia  nimirum  homo  per  ac- 
tum  suse  voluntatis  aliquem  finem  ultimum 
sibi  prsestituit,  in  quem  dirigat  actiones  suas, 
qui  potest  intelligi  vel  finis  ultimus  simpliciter, 
vel  secundum  quid. 

1.  Prima  assertio  homini  competit  aliguis 
finis  ultimus  simpliciter.  —  Dico  ergo  primo 
dari  aliquem  finem  ultimum  simpliciter,  ad 
quem,  et  propter  quem  homo  institutus  est  ab 
auctore  naturse.  Heec  conclusio  est  simpliciter 
de  fide,  ut  etiam  ostendi  in  disputat.  24  ,  Me- 
taphysicse,,  sect.  i,  quia  constat  Deum  esse  fi- 
nem  ultimum  creaturarum  omnium,  et  juxta 
illud  Apocalypsis  1 ,  Ego  sum  oc  et<x>  ',  quod  la- 
tius  tractatur,  1  part. ,  quaest.  5,  art.  ht,  et 
specialiter  constat  esse  finem  ultimum  hominis, 
qui  proprie  et  peculiari  modo  potest  Deum  at- 
tingere,  ut  latius  infra  probabimus.,  disputat.  5, 
agentes  cle  objecto  beatitudinis.  Et  hoc  etiam 
est  lumine  naturse  notum,  quod  homo  habeat 
aliquem  finem  ultimum  sibi  communicabilem, 
et  ita  posuerunt  omnes  philosophi.,  qui  de  bea- 
titudine  disputarunt  :  ut  videre  est  apud  Aris- 
totelem  2,  Ethicor.,  aprincip.,  et  Ciceronenr,  1. 
de  Finibus.,  etalia  congerit  Augustinus,  lib.  9, 
de  Civitate,  fere  per  totum.  Et  ratio  est  facilis, 
quia  homo  nec  frustra.,  nec  casu  est  in  mundo  : 
est  ergo  effectus  propter  aliquem  finem  :  et 
cum  in  finibus  non  procedatur  in  infmitum, 
necesse  est  ut  sit  factus  propter  aliquem  finem 
ultimum.  Deinde  ipsa  constitutio  naturse  hu- 
manaB  hoc  intrinsece  postulat,  tum  quia  alias 
non  haberet  homo  natura  sua  certum  termi- 


MODO  OPERANDI  PROPTER  ILLUM. 
num  in  quem  secundum  rectam  rationem  ope- 
rationes  suas  dirigeret :  unde  fieret,  ut  neque 
etiam  posset  recte  vitam  suam  instituere  :  tum 
denique,  quia  sicut  in  intentionibus,  et  elec- 
tionibus  non  potest  in  infinitum  procedi,  sed 
deveniendum  necessario  est  ad  aliquem  ulti- 
mum  finem ;  ita  in  singulis  rebus  necesse  est, 
ut  tota  natura  inclinetur  ad  aliquid  ultimum, 
sicut  contingit  in  arte :  hcet  contingat  in  una 
arte,  multas  esse  actiones,  necesse  tamen  est 
ut  omnes  tendant  in  unum  aliquem  finem : 
nam  si  ars  est  una_,  et  multas  actiones  sub  se 
comprehendit,  necesse  est  aliquem  ordinem  in- 
ter  eas  servari,  atque  adeo  omnes  ferri  ad  ali- 
quidj  quod  est  perfectum,  et  consummatum 
in  tali  arte  :  sic  ergo  cum  natura  hominis  una 
sit,  et  plures  operationes  complectatur,  perfec- 
ta  ejus  institutio  intrinsece  postulat  ordinenr, 
atque  adeo  imperfectiora  propter  perfectiora_, 
et  heec  propter  id,  quod  in  homine  est  perfec- 
tissimum,  sicque  illud  habebit  rationem  ultimi 
finis. 

2.  Dices,  hoc  discursu  ad  summum  probari, 
vivere  secundum  rectam  rationem  esse  finem 
ultimum  hominis  ,  non  tamen  quod  in  eo 
graclu  et  ordine  detur  aliquis  finis  ultimus  , 
quia  in  eo  gradu  sunt  multse  virtutes,  omnes 
propter  se  amabiles  ,  quse  possunt  intendi  per 
modum  finis  ultimi.  Respondeo,  etiamsi  ste- 
mus  totum  id,  quod  argumentum  postulat ,  id 
non  esse  contra  positam  assertionem,  quia 
nunc  non  agimus  de  fine  ultimo,  in  quo  con- 
sistat,  an  inuna  re,  vel  operatione,  sed  solum 
an  sit,  et  hoc  concludit  ratio  facta.  De  alio 
vero  puncto  acturi  sumus,  disput.  6,  sect.  3, 
agentes  de  beatitudine.  Addit  praeterea  Duran- 
dus,  in  2,  distinct.  38,  quaest.  k,  num.  8,  ra- 
tionemfactam  posse  proportionaliter  applicari, 
nam  in  ipso  vivere  seCundum  rationem  est 
multitudo  actionum  et  operationum,  inter 
quas  potest  etiam  servari  ordo,  ut  imperfectio- 
ra  ad  perfectiora  ordinentur  :  ac  denique  tota 
rationalis  vita  ad  id_,  quod  summum  et  perfec- 
tissimum  est;  quod  latius  tractaturi  sumus 
agentes  de  beatitudine. 

3.  Atque  ex  hac  conclusione  sequitur  omnes 
homines  convenire  in  hoc  ultimo  fine,  vel  se- 
cundum  naturee  propensionem_,  quia  est  ho- 
minum  natura ;  vel  secunclum  Dei  ordinatio- 
nem,,  quia  tota  humana  species  ad  eumdem 
finem  adeo  distincta  est  :  at  vero  secundum 
appetitum  elicitivum  non  omnes  homines 
eumdem  finem  intendunt,  quia  hoc  pendet  ex 
eorum  libertate  et  cognitione,,  vel  ignorantia. 
Addit  vero  D.  Thomas,  qusest.  i,  art.  1,  omnes^ 


DISPUTATIO 

qui  habent  affectum  bene  dispositum,  conye- 
nire  in  boc  ultimo  fine  etiam  secundum  in- 
tentionem  elicitam.  Quod  intelligendum  est 
juxta  modum  etqualitatembonae  dispositionis : 
nam  si  illa  dispositio  sit  supernaturalis,  et  ex 
cognitione,  ac  virtute  supernaturali  procedat, 
omnes,  qui  illam  participaverint,  convenient 
in  eodem  fine  supernaturali  :  si  autem  dispo- 
sitio  fuerit  tantum  naturalis,  seu  moralis, 
convenient  in  fine  ultimo  naturali  vel  forma- 
liter  intento,  vel  saltem  interpretative,  quia 
omnes  intendunt  secundum  rectam  rationem 
vivere.  Unde  licet  in  finibus  proximis  differre 
possint,  ut  Durandus  notavit,  loco  citato,  quia 
unus  potest  unam  virtutem  intendere,  alius 
aliam  :  tamen  omnes  tendent  in  eumdem  ulti- 
mum  finem,  quia  ille  finis  adeo  perfectus  est, 
ut  inquit  Bonaventura,  in  2,  distinct.  38, 
art.  1,  qusest.  4,  ut  omnes  bene  operantes  ad 
se  trahat,  et  solus  ipse  possit  affectum  bene 
dispositum  satiare. 

4.  Secunda  assertio  prima  hominis  actio 
non  necessario  est  circa  ultimum  finem  simpli- 
citer.  —  Dicendum  est  secundo,  non  est  ne- 
cesse  ut  omnis  homo,  quando  primo  operatur, 
intendat  propria  et  formali  intentione  elicita 
aliquem  finem  ultimum  simpliciter,  in  quem 
se  et  omnia  sua  referat.  Probatur,  quia  talis 
intentio  neque  est  absolute  necessaria  per  se, 
neque  ad  alias  operationes  :  ergo  nullo  modo 
est  necessaria.  Prior  pars  antecedentis  proba- 
tur,  quia  omnis  intentio  voluntatis  in  via  est 
libera  saltem  quoad  exercitium ,  vel  etiam 
quoad  specificationem,  si  sit  de  re  aliqua  de- 
terminata.  Posterior  vero  pars  probatur,  quia 
ad  operationes  morales  sufficit  intentio  parti- 
cularis  finis,  qui  proprie  intendatur,  et  sit 
ultimus  tantum  secundum  quid,  et  negative. 
Unde  explicatur,  et  confirmatur  conclusio  , 
nam  quando  homo  pervenit,  verbi  gratia,  ad 
usum  rationis ,  potest  inchoare  operationes 
suas  morales  a  particularibus  objectis,  verbi 
gratia,  intendendo  honorem,  salutem,  vel 
quid  simile  prius  quam  tractet  de  fine  ultimo 
simpliciter,  et  propter  illos  fines  potest  libere 
eligere  et  operari  :  nec  dici  potest  quod  sal- 
tem  interpretative  intendat  finem  illum  parti- 
cularem  tanquam  finem  ultimum  simpliciter 
et  positive  hoc  enim  necessarium  non  est, 
alias  in  tali  affectu  peccaret  mortaliter,  quod 
est  plane  falsum,  quia  fieri  potest  ut  tale  ob- 
jectum  nec  contra  prseceptum  sit,  nec  contra 
charitatem,  et  consequenter  ut  nec  formaliter, 
nec  virtute,  seu  interpretative  ametur  ut  sum- 
mum  bonum. 


III.  SEGTIO  I.  27 

B.  Tertia  assertio  in  actionibus  humanis 
semper  intenditur  finis  aliquomodo  ultimus.  — 
Dicendum  tertio,  necessarium  esse  hominem 
exercentem  actiones  humanas  intendere  ali- 
quem  finem  ultimum  saltem  negative  et  se- 
cundum  quid.  Juxta  quam  conclusionem  po- 
test  intelligi  D.  Thomas,  1,2,  qusest.  1,  art.  A, 
et  eam  convincit  ratio  ejus,  quia  non  est  pro- 
gressus  in  infinitum  in  finibus,  sicut  neque  in 
aliis  causis  per  se  ordinatis,  de  qua  prseter 
Aristotelem  2,  Metaphysiese,  cap.  2,  legi  potest 
idem  D.  Thomas  1,  contr.  Gent.,  cap,  3,  et 
lib.  %  cap.  16,  et  lib.  3,  cap.  17,  et  Scotus, 
in  1,  distinct.  2,  quaest.  1,  et  Durandus,  dis- 
tinct.  3,  queest.  1.  Atque  hinc  sequitur,  pri- 
mum  actum  hominis  incipientis  operari  hu- 
mano  modo  necessario  esse  debere  circa  aliquid 
per  modum  finis  ultimi  saltem  negative  :  quia 
necesse  est,  ut  aliquid  propter  se  ametur,  ut 
possint  alia  propter  ipsum  amari :  illud  autem, 
quod  propter  se  amatur,  ut  sic  habet  rationem 
ultimi,  quia  ut  sic,  non  refertur  in  aliud  :  si 
enim  referretur,  jam  illud  aliud  esset  prius 
amatum. 

6.  Dices  primo,  nonne  satis  eritut  antecedat 
voluntas,  seu  intentio  boni  in  communi  ?  Res- 
pondetur,  posse  hanc  intentionem  esse  omnium 
primam,  non  tamen  esse  satis  ut  ex  illa  pro- 
grediatur  homo  immediate  ad  electiones  fa- 
ciendas,  sed  necesse  est  ut  prius  figat  inten- 
tionem  in  aliquo  particulari  objecto  propter  se 
amando,  quia  media,  et  executio  eorum  ver- 
santur  circa  singularia,  et  ideo  non  habent 
determinatam  utilitatem  vel  proportionem, 
donec  cum  re  aliqua  determinata  conferantur, 
quee  per  illa  consequenda  sit,  et  ideo  illa  ge- 
neralis  intentio  non  sufficit  ad  electiones  pro- 
prie  dictas,  sed  sufficit  ac  movet,  et  excitat  ad 
amandum  particulare  bonum,  quod  sub  illo 
communi  continetur. 

7.  Dices  secundo,  quia  fieri  potest  ut  amor 
alicujus  boni  determinati,  verbi  gratia,  hono- 
ris,  praecesserit  ante  usum  rationis,  et  postea 
adveniente  usu  rationis,  ex  vi  illius  fieri  elec- 
tiones :  ergo  fieri  potest  ut  prima  operatio  hu- 
mana  sit  circa  bonum  tantum  propter  aliud 
amatum.  Respondetur,  etiamsi  concederemus 
totum,  non  esse  contra  assertionem  positam, 
quia  illud  est  per  accidens,  nos  vero  per  se  lo- 
quimur  de  homine,  qui  simpliciter  incepit 
operari ,  verbi  gratia ,  Adam  cum  primum 
creatus  fuit :  et  idem  est  de  Christo,  de  Beata 
Virgine  et  de  Angelis.  Secundo  dicitur  in  eo 
eventu  cum  ante  electionem  antecedere  debeat 
consultatio,  necessarium  etiam  esse,  moraliter 


28  DE  ULTIMO  FINE  HOMINIS,  ET  DE 

loquendo,  ut  prsecedat  intentio  rationalis,  qua 
velit  homo  consequi  fmem  illum  per  conve- 
nientia  media,  hsec  enim  est,  quse  movet  ad 
consultationem ;  unde  non  sufficit  ille  quasi 
naturalis  affectus,  qui  potest  antecedere. 

SECTIO  II. 

Utrum  possit  homo  intendere  in  suis  operatio- 
nibus  duos  ultimos  fines particulares  tanturn. 

1 .  Ratio  dubii  est  primo,  quia  fieri  non  po- 
test  ut  ejusdem  effectus  dentur  duse  causse 
totales  ejusdem  rationis  et  ordinis :  ergo  ne- 
que  fieri  potest,  ut  in  voluntate  dentur  duo 
fines  ultimi,  et  inter  se  non  subordinati,  qui 
voluntatem  moveant.  Probatur  consequentia, 
quia  alias  uterque  finis  esset  causa  totalis  in 
suo  ordine  :  nam  si  essent  tantum  particula- 
res,  jam  non  essent  duo,  sed  ex  utroque  con- 
flaretur  unus  finis :  nos  autem  agimus  de  fini- 
bus  totalibus,  ita  ut  unusquisque  sit  sufficiens 
ad  movendam  voluntatem.  Unde  argumentor 
secundo,  quia  ultimus  finis  est  primum  moti- 
vum  voluntatis,  nam  est  primum  in  inten- 
tione  :  secl  non  potest  voluntas  simul,  et  seque 
primo  moveri  a  duobus,  tum  quia  sicut  repu- 
gnat  esse  duo  prima  principia,  ita  etiam  duo 
prima  motiva :  tum  etiam,  quia  motivum  vo- 
luntatis  est  illud,  quo  posito  movetur  vohmtas, 
et  sine  quo  non  moveretur:  nam,  ut  diximus, 
agimus  de  motivo  totali:  ergo  repugnat  bu- 
jusmodi  motiva  simul  multiplicari.  Tertio, 
non  potest  idem  motus  simul  terminari  ad 
duos  terminos  inter  se  non  subordinatos  :  er- 
go  nec  motio  voluntatis  ad  duos  fines ;  nam 
finis  etiam  est  terminus  bujus  motionis,  et  si- 
cut  motus  specificatur  a  termino,  ita  motio 
voluntatis  a  fme,  repugnat  autem  simul  con- 
currereduo  specificativaejusdem  motus.  Quar- 
to,  fieri  non  potest  ut  ad  eumdem  finem  simul 
eligantur,  vel  applicentur  duo  media  seque 
proxima,  seu  prima  in  executione,  atque  inter 
se  non  subordinata,  quia  non  potest  actio 
agentis  simul  incipere  a  duobus :  ergo  neque  e 
contrario  possunt  duo  fines  simul  intendi. 
Tandem  finis  ultimus  negative  dicitur,  ad  a- 
lium  non  ordinatur ;  sed  omnes  fines  particu- 
lares  ordinantur  ad  finem  ultimum  simpliciter 
et  universalem,  quia  de  ratione  illius  est,  ut 
omnia  in  ipsum  referantur :  ergo  non  possunt 
dari  duo  fiues  ita  ultimi,  quin  saltem  uterque 
illorum  in  unum  tertium  ordinetur. 

2.  JSoiatiopro  assertionibus. — Advertendum 
est,  sermonem  esse  posse  de  duobus  finibus, 


MODO  OPERANDI  PROPTER  ILLUM. 
aut  respectu  ejusdem  voluntatis,  et  eorumdem 
mediorum  seu  ejusdem  consultationis  et  elec- 
tionis,  vel  tantum  respectu  ejusdemvoluntatis 
eligentis,  et  tendentis  per  diversa  media  ad 
diversos  fines.  Rursus,  in  ipsis  electionibus, 
seu  actibus,  qui  propter  finem  fiunt :  conside- 
rari  potest  vel  actus  interior  voluntatis,  qui 
proxime ,  et  immediate  fit  ex  motione  finis, 
vel  actus  exterior,  seu  imperatus  ab  illo  inte- 
riori,  sub  quo  comprebenditur  omnis  executio 
exterior  mediorum  et  effectuum,  qui  fiunt 
propter  finem  consequendum. 

3.  Prima  assertio  de  finibus  ultimis  nega- 
tiva,  per  diversa  media.  —  Dicendum  primo : 
Eadem  voluntas  intendere  potest  diversos  fi- 
nes,  quorum  uterque  sit  ultimus  saltem  nega- 
tive,  atque  eodem  modo  propter  eos  ultimate 
eligere  diversa  media.  Hsec  conclusio  videtur 
satis  clara  primo  exemplis,  nam  potest  bomo 
simul  intendere  sanitatem,  et  ebgere  media 
necessaria  ad  illam,  in  ea  sistendo,  et  simul 
potest  intendere  bonorem,  verbi  gratia,  et  si- 
militer  propter  illum  eligere  media  consenta- 
nea :  sicut  etiam  artes  omnino  diversae  tendunt 
ad  diversos  fines  ultimos  in  sua  serie ;  et  bomo 
potest  utriusque  artis  finem  simul  intendere; 
nec  fiat  vis  in  verbo,  simul,  quia  ad  prsesentem 
qusestionem  nibil  refert,  quod  pbysice,  aut 
metaphysice  loquendo,  possit  voluntas  simul 
exercere  duos  actus,  vel  non  possit,  etsi  divus 
Thomas,  prima  secundse,  qusest.  12,  art.  3,  ad 
3,  hanc  queestionem  attingens  concedit,  posse 
simul  exercere  duos  actus;  sed  nihil  refert, 
quod  intelligatur  de  simultate  metaphysica, 
sed  sufficit  de  simultate  morali  et  virtuali : 
quomodo  dicimus  hominem  simul  intendere 
et  scientiam,  et  temporale  commodum,  et  non 
simul  de  utroque  cogitet.  Ratio  vero  conclu- 
sionis  est,  quia  hujusmodi  duo  fines  non  ha- 
bent  inter  se  repugnantiam,  quia  uterque  si- 
mul  potest  esse  conveniens  homini:  ergo  ne- 
que  intentiones  eorum  inter  se  repugnant. 
Neque  in  eos  procedunt  argumenta  facta,  quia 
illae  intentiones  sunt  effectus  diversi,  et  con- 
sequenter  diversse  motiones :  unde  nihil  re- 
pugnat  quod  a  diversis  principiis  simul  proce- 
dant,  et  ad  diversos  terminos  tendant.  Atque 
eadem  est  ratio  de  variis  electionibus ,  seu 
operationibus  propter  hos  fines,  quia  etiam 
iUse  inter  se  non  semper  repugnant,  et  ad 
diversos  terminos  tendunt. 

A.  Sed  dicunt  alii  utrumque  istorum  finium 
ordinari  ad  ipsum  operantem,  et  ita  illum  esse 
finem  ultimum  utriusque.  Sed  hoc  imprimis 
non  est  ad  reni,  quia  operans  non  est  finis 


DISPUTATIO 

mijus  gratia,  sed  cui;  finis  autem  cui  non  tol- 
lit,  qiiin  finis  cujus  sit  ultimus  in  suo  ordine, 
si  ad  aliud  in  eodem  ordine  non  referatur,  et 
hoc  modo  nunc  agimus  de  fine  ultimo,  quan- 
doquidem  etiam  finis  ultimus  simpliciter  potest 
appeti  amanti  tanquam  finem  cui.  Deinde  non 
est  in  universum  verum,  nam  potest  homo 
simul  intendere  finem  aliquem  sibi  acquiren- 
dum,  et  alium  acquirendum  amico  in  illo  sis- 
tendo  tanquam  in  fine  cui. 

5.  Alii  autem  dicunt,  quandocumque  homo 
intendit  hujusmodi  duos  fines  particulares , 
semper  eos  intendere  sub  ratione  unius  aliquo 
modo,  ut,  verbi  gratia,  quatenus  integrant 
absolutam  perfectionem,  seu  hominis  commo- 
ditatem,  vel  aliquid  hujusmodi :  et  hoc  insi-' 
nuat  D.  Thonias,  in  illa  qusest.  12,  art.  3,  ad 
2.  Respondetur,  quod  licet  fortasse  in  re  ipsa 
semper  intercedat  aliqua  convenientia ,  vel 
unitas,  quse  inter  hujusmodi  fines  considerari 
potest,  non  est  tamen  necesse  ut  homo  forma- 
hter  consideret,  et  intendat  hanc  unitatem, 
sed  potest  absolute  velle  hoc,  et  illud  bonum 
propter  se  amabile,  non  conferendo  illa  nec 
inter  se,  nec  secundum  aliquam  rationem,  in 
qua  conveniunt.  Unde  licet  interpretative 
possit  dici  homo  intendere  in  singulis  finibus 
integrum  commodum,  seu  bonum,  non  tamen 
proprie  et  formali  intentione,  ut  latius  sectione 
ultima  hujus  Disputationis.  Quse  responsio  ap- 
plicanda  etiam  est  ad  ultimum  argumentum 
supra  factum,  quod  maxime  posset  procedere 
contra  hanc  assertionem. 

6.  Secunda  assertio  de  finibus  per  idem  me- 
dium. — Dicendum  secundo :  Etiam  potest  homo 
ordinare  simul  eadem  media  ad  distinctos  fines 
particulares  ultimos  negative,  et  inter  se  non 
subordinatos.  Ita  sumo  ex  D.  Thoma,  dicta 
queest.  12,  articulo  3,  ubi  optimum  signum 
adducit,  quia  in  eligendis  mediis,  cseteris  pa- 
ribus,  illud  medium  anteponitur  cseteris,  quod 
ad  plures  fines  utilius  esse  potest :  si  quis  enim 
intendens  sanitatem  possit  uti  medicina,  quo 
simul  capiat  delectationem,  hanc  eligit :  in- 
tendit  ergo  simul  sanitatem,  et  voluptatem 
per  idem  medium,  quiautramque  simul  potest 
per  illud  comparare,  et  non  est  necesse  ut 
unam  ad  alteram  ordinet,  cum  utraque  sit  per 
se,  et  absque  altera  amabihs.  Et  hinc  sumitur 
propria  ratio  conclusionis,  nam  voluntas  potest 
simUl  intendere  duos  fines  inter  se  non  sub- 
ordinatos,  neque  in  ordine  ad  unum  tertium, 
et  idem  medium  potest  reipsa  esse  utile  ad 
utrumque  consequendum :  ergo  potest  volun- 
tas  propter  utrumque  finem  idem  medium 


III.  SEGTIO  II.  29 

eligere.  Probatur  conse,quentia,  quia  neque  ex 
parte  voluntatis,  neque  exparte  ipsius  objecti, 
est  in  homine  aliqua  repugnantia,  quia  objec- 
tum  sub  utraque  ratione  simul  sumpta  appa- 
ret  convenientius  et  amabilius,  et  voluntas 
potest  in  utramque  rationem  ferri,  et  sub 
utraque  moveri  et  excitari.  Quod  evidentius 
fiet,  solvendo  argumenta  initio  facta  post  se- 
quentem  assertionem. 

7.  Dicendum  tertio,  quando  voluntas  eligit 
medium  propter  multos  fines  formaliter  diver- 
sos  in  ea  ratione  boni  sub  qua  movent,  et  inter 
se  non  subordinatos,  sed  proximos  respectu 
electionis,  tunc  quamvis  externum  medium 
electum  possit  esse  unum  et  idem,  tamen  in- 
teriores  actus  sunt  diversi.  Hsec  conclusio  po- 
tissimum  probatur  illa  ratione,  quam  attigit 
divusThomas  1,  2,  qusest.  1,  articulo  3,  argu- 
mento  3,  quia  finis  dat  speciem  actui  interiori : 
non  potest  autem  idem  actus  seque  primo  et 
immediate  constitui  in  duplici  specie :  ergo  si 
est  duplex  finis,  et  motivum  proprium,  non 
erit  idem  actus,  sed  duplex,  qui  ex  illius  mo- 
tione  causatur.  De  qua  re  hic  plura  non  dicam, 
quia  latius  tractanda  est  infra  tractatu  3. 

8.  Tertia  assertio.  —  Argumenta  igitur  in 
principio  facta,  potissimum  probant  hanc  ul- 
timam  conclusionem ,  non  vero  procedunt 
contra  alias.  Ad  primum  respondetur,  quando 
voluntas  movetur  a  duplici  fine  duobus  actibus 
internis  intentionum  vel  electionum,  jam  ibi 
reperiri  duas  causalitates  seu  motiones  finis, 
et  duos  proximos  terminos,  seu  effectus  earum, 
atque  ita  non  dantur  dusc  causse  totales  unius 
effectus,  sed  plurium.  Quin  potius  obiter  ad- 
nota  respectu  talium  actuum  magis  repugnare 
dari  duas  causas  totales  finales,  quam  duas 
efficientes,  quia  licet  repugnet  dari  duas  effi- 
cientes  totales  respectu  ejusdem  actionis,  non 
tamen  respectu  ejusdem  termini,  quia  causa 
efficiens  est  extrinseca,  et  non  specificat  ter- 
miimm :  at  vero  causee  finales  repugnant  tam 
respectu  motionis,  quam  respectu  actus,  qui 
est  veluti  terminus  causalitatis  voluntatis,  quia 
dant  speciem  actui,  et  non  potest  idem  actus 
habere  duas  species  seque  primas :  at  vero  re- 
spectu  actus,  seu  medii  externi  nulla  est  repu- 
gnantia,  quod  duo  fines  simul  concurrant,  et 
moveant,  quia,  ut  supra  dixi,  non  habent  im- 
mediatum  influxUm  in  actum  externum,  sed 
in  internum,  nec  dant  illi  propriam  speciem 
immediate,  sed  solum  mediate  quasi  per  de- 
nominationem  extrinsecam  ab  actu  interno, 
quoniam  nihil  repugnat  constitui  in  duplici 
specie  accidentaria  et  extrinseca. 


30  DE  ULTIMO  FINE  HOMINIS,  ET  DE 

9.  Dices,  saltem  hinc  necessario  sequi,  quod 
in  genere  causse  efficientis  dentur  duse  causae 
totales  ejusdem  effectus,  quia  actus  interior 
voluntatis  effective  movet  facultates  interiores 
ad  actus  externos:  ergo  si  in  voluntate  est 
duplex  actus,  et  uterque  eorum  sufficit  per  se 
ad  motionem  externam  efficiendam.,  et  actu 
influit  suo  modo,  jam  actus  externus  procedit 
a  duplici  principio  naturali  imperante,  seu 
sufficiente.  Respondetur  primo,  illos  duos  ac- 
tus  internos  raro  concurrere  omnino  simul 
physice,  et  in  instanti,  jam  enim  num.  3  no- 
tavi  hanc  simultatem  non  esse  nobis  necessa- 
riam  ad  ea,  quse  tractamus,  sed  sufficere  mo- 
ralem.  Deinde,  si  contingat  simul  haberi,  dici 
potest,  quod  de  aliis  causis  physicis  responderi 
soletj  quod  licet  utraque  per  se  sit  sufficiens, 
tamen  quando  simul  seque  applicantur,  neu- 
tram  agere  tota  virtute  sua,  et  necessaria  ad 
effectum.  Denique  in  hujusmodi  effectunullum 
aliud  est  inconveniens,  quia  hsec  efficientia, 
qua  movet  voluntas  inferiorem  aliquam  po- 
tentiam  ad  suum  actum  non  est  nisi  per  na- 
turalem  consensum  potentiarum,  qua  fit,  ut 
posito  in  appetitu  tali  actu,  seu  voluntate, 
statim  anima,  in  qua  omnes  potentiae  radi- 
cantur,  applicetur  ad  operandum  per  aliam 
potentiam,  quod  facere  potest  aeque  bene,  sive 
per  unum,  sive  per  plures  actus  feratur  vo- 
luntas  in  tale  objectum,  seu  actionem  exter- 
nam. 

40.  Et  hinc  facilius  est  solutio  ad  secun- 
dum  :  nihil  enim  repugnat  dari  duo  motiva 
respectu  ejusdem  medii,  seu  objecti  voliti, 
dummodo  motiones  interna?  voluntatis  diver- 
S83  sint.  Undein  voluntate  divina,  cujus  actus 
non  sumit  speciem  ex  objecto  externo,  non 
solum  res  potest  esse  volita  propter  duplicem 
finem,  sed  etiam  idem  actus  potest  propter 
utramque  rationem  ferri  ad  tale  objectum, 
quia  altiori,  et  eminentiori  modo  omnia  com- 
prehendit.  Tertium  etiam  ex  dictis  est  facile, 
nam  illa  proportio  sumpta  ex  motu  et  termino 
ejus,  ad  summum  procedit  respectu  actus  in- 
terni  propter  convenientiam  in  specificatione, 
non  vero  respectu  medii  externi,  ut  dictum 
est.  Ad  quartum  respondetur  imo  seepe  acci- 
dere  ut  duo  media  eligantur  ad  eumdem  finem 
seque  immediate,  et  sine  subordinatione  inter 
se,  ut  si  unum  non  habuerit  effectum,  saltem 
aliud  habeat,,  vel  si  utrumque  habuerit,  tarito 
existimantur  melius.  Quare  si  interdum  aliqua 
duo  non  possunt  simul  eligi,  solum  esse  potest, 
quia  non  possunt  judicari  simul  utilia  ;  et  tunc 
argumentum  proportionale  factum    non   est 


M0D0  OPERANDI  PROPTER  ILLUM. 
simile,  quia  nos  tractamus  quando  unum  me- 
dium   simul  judicatur  utile  ad  plures  fines. 
Ultimum  argumentum  solutum  est  in  fine, 
num.  5. 

SECTIO  III. 

Utrum  possit  Jiomo  simul  intendere  d%os  ulti- 
mos  fines  simpliciter  et  posiiive,  et  propter 
illos  operari  ? 

4.  Hic  finis  dupliciter  consideratur. — Finis 
ultimus  simpliciter,  ut  supra  dixi,  et  constat 
ex  Aristotele  \ ,  Ethicorum,  c.  7  et  8,  est  finis 
perfectuS;  et  bonum  sufficiens,  atque  adeo 
maxime  necessarium  intendenti  talem  finem. 
Unde  dupliciter  apprehendi  potest :  primo  sub 
ratione  communi  sufficientis  boni,  etc,  non 
constituendo  illum  in  una  vel  alia  re  determi- 
nate,  et  hic  vocari  solet  finis  idtimus  formali- 
ter,  in  quo  non  habet  locum  preesens  qusestio, 
quia,  cum  concipiatur  abstracte  et  confuse, 
clarum  est  non  posse  concipi  nisi  per  modum 
unius  :  nam  qui  appetit  esse  beatus  absolute 
et  preecise,  non  potest  in  ipsa  beatitudine  va- 
rietatem,  et  multitudinem  excogitare,  donec 
de  re  cogitet,  qua  beatificandus  est.  Secundo 
igitur  modo  concipi  potest  ultimus  finis  ut  con- 
stitutus  in  re  aliqua,  aut  rerum  collectione, 
qui  dicitur  finis  ultimus  realis,  seu  materialis: 
et  de  hoc  est  qusestio,  an  necessario  sit  unus 
tantum :  agimus  autem  de  fine  intento  ex  for- 
mali,  aut  virtuali  hominis  intentione,  quia  de 
connaturali  fine  ultimo,  ad  quem  homo  ten- 
dit  impetu  naturee,  seu  ordinatione  divina, 
non  est  dubium  quin  sit  unus,  ut  latius  infra 
cum  agemus  de  beatitudine,  et  de  hoc  fine 
procedunt  duae  rationes  ultimse  D.  Thomse, 
prima  secundee,  quaest.  i,  art.  5,  quee  possunt 
etiam  accommodari  ad  finem  ultimum  forma- 
lem :  dequibus  dicemus  plura,  sect.  ultim.  hu- 
jus  dispulationis. 

2.  Atque  hinc  oritur  ratio  dubitandi  in  hac 
qusestione,  quia  intentio  hominis  non  tantum 
fertur  ad  verum  finem,  sed  ad  falsum  etiam  et 
apparentem  :  ergo  quamvis  in  re  ipsa  non 
possint  esse  duo  ultimi  fines  veri,  possunt  ab 
homine  falso  apprehendi,  et  existimari,  sicut 
existimantur  duo  Dei,  aut  duo  prima  princi- 
pia :  ergo  eadem  ratione  possunt  appeti,  et 
intendi  duo  fines  ultimi  simpliciter.  Secundo,, 
ut  homo  dicatur  intendere  duos  fines,  satis 
est  ut  saltem  successive  habeat  hujusmodi  duas 
intentiones,  dummodo  virtualiter  utramque 
retineat,  quamvis  non  actualiter.  Jam  enim 
supra  diximus  nos  hic  non  agere  de  simultate 


DISPUTATIO 

metaphysica,  sed  morali,  vel  virtuali ;  potest 
autem  liomo  nunc  intendere  unum  ultimum 
finem,  verbi  gratia,  voluptatem  et  paulo  post 
alium,  verbigratia,  honorem,  non  retractando 
priorem  intentionem ;  queeest  enim  repugnan- 
tia  in  hoc  ?  nam  illse  duse  res,  neque  in  esse 
rei  inter  se  pugnant,  neque  in  esse  finis,  quia 
utraque  potest  per  se  appeti  ultimate  in  illa 
sistendo,  et  ad  eam  referendo  omnia,  quse  ne- 
cessaria  fuerint,  in  quo  videtur  ratio  ultimi 
finis  consistere.  Tertio  est  vulgaris  difficultas, 
nam  qui  peccat  mortaliter,  constituit  finem 
ultimum  simpliciter  in  creatura,  sed  potest 
quis  simul  peccare  mortaliter  diversis  actibus, 
et  circa  diversas  creaturas ;  ergo  potest  simul 
plures  creaturas  dirigere  ut  ultimos  fines. 

3.  Advertendum  est,  res,  in  quibus  ultimi 
fines  constituuntur  duobus  modis  intelligi 
posse  esse  distinctas,primoformaliter,et  quasi 
specifice  in  ratione  boni,  seu  convenientise, 
propter  quam  appetuntur  :  quomodo  distin- 
guuntur,  verbi  gratia,  voluptas,  honor  et  si- 
milia.  Secundo  potest  distingui  tantum  ma- 
terialiter  et  numerice,  ut  si  quis,  verbi  gratia, 
appetat  divitias  in  tanta  quantitate ,  nihil 
curans  quod  sit  in  his,  vel  illis  numero  pecu- 
niis.  Rursus,  plures  fines  ultimi  intelligi  pos- 
sunt  appeti,  vel  copulative  appetendo  habere 
utrumque  simul,  verbi  gratia,  voluptatem  et 
honorem,  vel  tantum  disjunctive,  ut  si  quis 
appetat,  vel  voluptatem,  vel  horjorem,  et  alter- 
utrum  consecutus,  contentus  esse  velit. 

4.  Prima  assertio. — Dicendum  primo,  fieri 
non  potest  ut  aliquis  copulative  amet,  et  in- 
tendat  duos  fines  ultimo  totales  et  integros  : 
unde  si  contingat  amare  plures  res,  seu  plura 
bona,  in  eis,  aliquo  modo  ultimate  sistendo, 
non  appetit  illa  ut  fines  ultimos  totales,  sed 
partiales;  integrum  autem  ultimum  finem 
constituit  in  collectione,  seu  aggregato  earum. 
Hsec  est  sententia  D.  Thomse  i,  2,  qusest.  i, 
artic.  5,  et  prima  ratio  ejus  est  demonstratio, 
quia  finis  ultimus  integer,  et  totalis  est  ille, 
quem  homo  appetit  ut  complementum  suorum 
desideriorum,  atque  adeo  ut  bonum  sibi  suffi- 
ciens  et  aliis  prseferendum,  ac  maxime  neces- 
sarium ;  sed,  si  homo  simul  appetat  duo  bona, 
impossibile  est  ut  utrumque  existimet  esse 
tale,  quale  descripsimus  debere  ultimum  fi- 
nem,  quia  si  unum  existimatur  sufficiens,  al- 
terum  non  potest  reputari  necessarium,  quia 
sufficiens  est  quod  non  indiget  alio ,  vel  e  con- 
trario,  si  utrumque  existimatur  necessarium, 
in  neutro  quiescet  appetitus  :  ergo  neutrum 
erit  integer  finis  ultimus. 


III.  SECTIO  III.  31 

5.  Dices,  unde  constat  totum  illud  esse  de 
ratione  ultimi  finis_,  vel  saltemcurnon  poterit 
homo  hoc  ignorare,  et  ita  ex  ignorantia  sal- 
tem,  appetere  plures  ultimos  fines?  Respon- 
detur  ad  priorem  partem,  id  constare  ex  ipsa 
vocis  impositione.,  et  ex  communi  hominum 
sapientum  usu.,  qui  hoc  intelligunt  per  ulti- 
mum  finem.  Item,  quia  in  hoc  distinguitur 
finis  ultimus  et  totalis  a  partiali,  seu  particu- 
lari  fine.  Ultimo  denique  ex  re  ipsa,  quia  con- 
stat,  posse  hominem  intendere  aliquid  in  quo 
plene  quiescat,  et  ad  quod  dirigat  se,  et  omnia 
sua  quantum  est  ex  modo  appetendi,  et  inten- 
dendi  talem  finem  :  hinc  ergo  appellamus  ul- 
timum  finem  simpliciter.  Unde  ad  alteram 
partem  respondetur ,  quamvis  possit  homo 
speculative  ignorare  quid  significet  ultimus 
finis  simpliciter,  et  ideo  posse  existimare  se 
amare  plura  ut  ultimos  fines,  tamen  revera 
et  practice,  atque  in  exercitio  non  intendere 
illos,  ut  totales  fines,  sed  ut  partiales,  quan- 
doquidem  ita  appetit,  ut  non  sit  contentus  al- 
tero,  sed  utroque  aggregato.  Atque  hinc  obi- 
ter  constat  non  esse  necessarium  ut  homo 
constituat  hunc  ultimum  finem  in  una  re,  seu 
in  uno  bono,  potest  enim  plurium  collectio- 
nem  appetere  ut  ultimum  terminum  suorum 
desideriorum  :  sic  enim  philosophi  multi  po- 
suerunt  beatitudinem  vel  in  collectione  bono- 
rum  temporalium,  vel  in  eis  simul  cum  vir- 
tute  :  neque  in  hoc  est  ulla  repugnantia  ex 
modo  appetendi,  vel  ex  ratione  finis  ultimi,  ut 
ex  dictis  constat. 

6.  Secunda  assertio. — Dicendum  secundo, 
neque  etiam  disjunctive  potest  homo  inten- 
dere  plura  bona  distincta,  et  formaliter  diver- 
sa,  intendendo  ea  tanquam  ultimum  finem 
simpliciter,  et  totalem.  De  hac  re  nihil  locu- 
tus  est  D.  Thomas  :  probari  ergo  potest  duo- 
bus  modis,  primo,  quia  intentio  hsec  objecti 
disjuncti  quando  ohjecta,  seu  bona,  quee  in 
disjunctione  ponuntur,  sunt  formaliter  diver- 
sa,  est  inefficax  respectu  singulorum,  et  in- 
sufficiens  ut  moveat  ad  opus,  et  ad  electionem 
faciendam  :  ergo  non  potest  hsec  esse  suffi- 
ciens  intentio  ultimi  finis.  Antecedens  decla- 
ratur  primo,  quia  neutrum  illorum  bonorum 
absolute  intenditur,  sed  quasi  sub  conditione, 
vel  in  defectu  alterius.  Deinde,  quia  cum  bona 
sint  formaliter  diversa,  licet  fortasse  unum, 
vel  alterum  medium  possit  ad  utrumque  con- 
ferre  propter  aliquam  convenientiam,  quam 
inter  se  habere  possunt  :  tamen  absolute  et 
simpliciter  indigent  diversis  mediis  et  electio- 
nibus  :  ergo  illa  intentio  non  est  sufficiens  ad 


32  DE  ULTIMO  FINE  HOMINIS,  ET  DE 

electiones  faciendas,  donec  ad  aliquod  ex  illis 
bonis  determinetur :  ergo  quamdiu  est  sub 
disjunctione,  neutrnm  illorum  bonorum  res- 
picit  ut  ultimum  finem  simpliciter.  Secunda 
ratio  est,  quia  per  talem  intentionem^  seu 
amorem,  non  potest  utrumque  illorum  bono- 
rum  appeti  ut  necessarium  vel  sufficiens  ap- 
petenti  :  ergo  neutrum  amatur  per  modum 
ultimi  fmis.  Antecedens  patet,  quia  quodlibet 
illorum  bonorum  amatur  non  simpliciter,  sed 
in  defectu  alterius  :  ergo  neutrum  per  se  exis- 
timatur  necessarium  absolute.,  sed  ad  sum- 
mum  sub  conditione,  si  aliud  desit.  Rursus, 
cum  utrumque  aliquo  modo  appetatur,  utrum- 
que  censetur  bonum  appetentis,  et  cum  sint 
bona  formaliter  diversa  unum  non  confert  ad 
bonitatem  alterius,  neque  e  contrario  :  ergo 
fieri  non  potest  ut  aliquod  eorum  appetatur 
tanquam  per  se  sufficiens  ad  satiandum  ho- 
minis  appetitum  :  ergo  revera  neutrum  amatur 
ut  ultimus  finis. 

7.  Tertia  assertio.  —  Dicendum  tertio,  si 
bonum,  quod  amatur  per  modum  ultimi  finis, 
sit  unum  formaliter,  seu  ejusdem  rationis, 
nullum  est  inconveniens.,  quod  sub  disjunc- 
tione  appetatur  ut  obtinendum  in  hac,  vel 
illa  re  numero  diversa.  Exempla  sunt  facilia  : 
si  quis,  verbi  gratia,  canonicatum  appetat,  et 
in  hoc  constituat  suum  finem  ultimum,  bene 
potest  sub  disjunctione  intendere  hunc,  vel 
illum,  quicumque  ille  sit.  Ratio  est,  quia  tunc 
finis  est  unus  formaliter.,  et  illa  distinctio  nu- 
merica  rerum  naturalium  nihil  refert  vel  ad 
mutandam  intentionem ,  vel  ad  satiandum 
hominis  appetitum.  Quod  explicatur  illa  du- 
plici  ratione  facta  in  prsecedenti  assertione 
contrario  modo  inducta  :  primo  quidem,  quia 
illa  intentio  sufficit  ad  adhibenda  media,  et 
electiones  faciendas  usque  ad  assecutionem 
ipsius  finis  :  quod  si  interdum  necesse  est  ad- 
hibere  aliquod  speciale  medium  ad  consequen- 
dum  illum  finem  potius  in  una  re  quam  in 
alia,  illud  est  raro  et  per  accidens,  et  tunc  jam 
determinabitur  intentio  ad  rem  illam  potius 
quam  ad  aliam  :  non  quia  habeat  aliam  ratio- 
nem  boni,  nec  quia  censeatur  sufficientior  acl 
saturandum  appetitum,  sed  quia  accidit  ut 
fortasse  hic  et  nunc  facilius  acquiri  possit, 
quam  alia.  Secundo,  quia  cum  illis  in  rebus 
sit  eadem  ratio  boni,  quee  licet  per  se  sufficit 
ad  satiandum  appetitum,  qui  non  qurerit  ilisi 
tale  ac  tantum  bonum,  et  in  illo  ponit  finem 
suum. 

8.  Objectio  contra  prcecedentem  assertionem. 
• —  Sed  objici  potest,  nam  ille,  qui  sub  dis- 


MODO  OPERANDI  PROPTER  ILLUM. 
junctione  ita  appetit  duas  res,  revera  utram- 
que  appetit :  ergo  non  potest  alterutra  earum 
satiari :  ergo  non  potest  eas  disjunctive  appe- 
tere  per  modum  ultimi  finis,  sed  necessarium 
est,  ut  appetat  aggregatum  utriusque  tanquam 
ultimum.  Antecedens  patet,  quia  si  quis  velit 
interficere  Petrum,  aut  furari  bona  ejus,  pec- 
cat  peccato  furti  et  homicidii  :  ergo  signum 
est  illum  consentire  in  utrumque  peccatum, 
atqueadeoutrumquevelle.  Respondetur,  eum, 
qui  tantum  sub  disjunctione  vult  unum  e  duo- 
bus,  revera  non  velle  absolute  et  simpliciter 
utrumque.  Quod  patet  priino,  quia  cum  illo 
proposito  stat  voluntas  efficax  non  commit- 
tendi  utrumque.  Secundo,  quia  homo  id  tan- 
tum  vult,  quod  sibi  proponit  per  modum  ob- 
jecti,  proponit  autem  sibi  disjunctum,  ut  in 
alterutra  parte  exequendum,  et  non  in  utra- 
que  simul.  Tertio,  quia,  qui  vult  orare,  vel 
eleemosynam  facere,  non  ita  meretur  sicut  ille, 
qui  vult  orare,  et  eleemosynam  facere.  Et  idem 
est  in  malis  objectis,  preesertim  si  sint  ejus- 
dem  rationis  :  qui  enim  proponit  furari  decem 
vel  a  Petro,  vel  a  Paulo,  non  ita  peccat,  ac  si 
proponeret  furari  decem  a  Petro,  et  decem  a 
Paulo  :  ergo  voluntas,,  quee  fertur  ad  aliquod 
disjunctum,  non  est  absoluta  respectu  singula- 
rium  partium,  sed  potius  tantum  secundum 
quid  et  quasi  conditionaliter,  et  ideo  si  membra 
illa  tantum  materialiter  diversa  sint,  illa  vo- 
luntas  aequivalet  vohmtati  unius  rei  determi- 
natse  habentis  eamdem  bonitatem,  vel  mali- 
tiam  :  in  illo  autem  exemplo  in  contrarium 
adducto,  qula  in  singulis  membris  disjunctio- 
nes  sunt  malitise  formaliter  diversse,  ideo  opus 
voluntatis  ab  utraque  illarum  partium  sumit 
malitiam,  quia  non  solum  peccat  voluntas 
absolute  volendo  pravum  actum,  sed  etiam 
volendo  illumsub  conditione^,  scilicet  in  defectu 
alterius,  et  quia  in  eo  casu  in  utrumque  con- 
sentit  salttm  conditionaliter,  ideo  iitriusque 
malitiam  participat,  quamvisutraque  fitminor, 
quam  si  objectum  esset  copulative  volitum. 
Unde  propter  eamdem  causam  si  quis  consen- 
tiat  in  objectum  disjunctum  constans  una 
parte  honesta,  et  altera  turpi^  simpliciter  pec- 
cat  ea  maliiia^,  quam  sub  disjunctione  appetit, 
ut  si  proponat  subvenire  proximo,  vel  ex  pro- 
priis  bonis,  vel  ex  alienis,  furando  illa^  si  aliter 
non  possit  ei  subvenire. 

9.  Ad  argumenta  initio  facta,  primum  so- 
lutum  est  explicando  primam  conclusionem. 
Ad  secundum  vero  facile  respondetur,  eum, 
qui  mutat  intentionem  finis  ultimi,  hoc  ipso 
retractare  priorem  intentionem.,  et  ideo  neque 


DISPUTATIO 
actu,  neque  virtute  intendere  duos  ultimos 
fines. 

10.  De  tertio  vero  argumento  multa  scri- 
buntur  ab  auctoribus,  sed  quando  illa  diffi- 
cultas  ad  materiam  de  peccatis,  in  tract.  5, 
spectat,  breviter  est  expedienda.  Primo  ergo 
respondet  Adrianus,,  quodl.  5,  art.  3,  negando 
eum,  qui  peccat  mortaliter  necessario  consti- 
tuere  ultimum  finem  suum  increatura,  quia 
revera  non  diligit  illam  plus  quam  Deum.,  imo 
nec  plus  quam  rem  aliam  temporalem  :  qui 
enim  peccat,  verbi  gratia^  propter  voluptatem 
carnis,  non  daret  totam  substantiam  suam  ut 
ea  voluptate  frueretur  brevi  tempore  :  ergo 
non  diligit  illam  voluptatem  plus  quam  sub- 
stantiam.  Rursus,  illemet,  qui  sic  peccatprop- 
ter  concupiscentiam ,  fortasse  non  negasset 
fidem  et  religionem  divinam,  etiamsi  oporteret 
totam  substantiam  perdere  :  ergo  illemet  amat 
Deum  plus  quam  substantiam  suam  :  ergo 
plus  quam  voluptatem  :  ergo  signum  est  illum 
bominem ,  dum  sic  peccavit  mortaliter,  non 
amasse  illam  voluptatem  plus  quam  omnia, 
nec  plus  quam  Deum,  nec  per  modum  ultimi 
finis.  Et  similia  argumenta  multiplicat  Adria- 
nus,  quse  magna  ex  parte  congerit  Medina  : 
et  juxta  banc  sententiam  est  facilis  responsio 
ad  argumenta. 

11.  Tamen  Cajetanus,  Conradus.,  Medina 
et  alii  banc  sententiam  communiter  rejiciunt, 
asserenteS;  qui  mortaliter  peccat,  constituere 
finem  ultimum  in  creatura.  Et  videtur  aperta 
sententia  D.  Thomse  2,  2,  qusest.  24,  art.  10, 
ad  2,  ubi  dicit,  duplex  est  cupiditas;  una,  qua 
finis  in  creatnra  constituitur ,  quw  mortificat 
totaliter  cliaritatem,  cum  sit  venenum  ipsius, 
etc,  ubi  necesse  est  loqui  de  fine  ultimo.  In  ea- 
dem  est  sententia  Scotus,,  in  1,  dist.  \,  q.  5, 
ubi  dicit  peccatorem,  quantum  in  se  est,  frui 
creatura  ;  loquitur  autem  de  fruitione  simpli- 
citer  prout  est  ultimi  finis.  Cui  sententise  favet 
modus  loquendi  sacrse  Scripturse  ut  est  illud 
ad  Pbilip.  3  :  Quorum  Deus  venter  est;  et  illud 
Jerem.  3  :  Me  dereliquerunt  fontem  aqum  viva?. 
Unde  sumitur  ratio  :  nam  qui  peccat  morta- 
liter,  avertitur  a  Deo  tanquam  ab  ultimo  fme  : 
ergo  convertitur  ad  creaturam,  ut  ad  fmem 
ultimum.  Juxta  hanc  vero  opinionem  ad  diffi- 
cultatem  tactam  respondent  aliqui,  peccato- 
rem  non  converti  ad  creaturam,  circa  quam 
peccat,  ut  ad  finem  ultimum,  sed  ad  seipsum, 
quem  diligit  plusquam  Deum,  juxta  illud 
Mattb.  10 :  Qui  diligit  animam  suam  plusquam 
me,  non  est  me  digmcs,  et  illud  Augustini  1-4, 
de  Civit,  cap.  ult.  :  Amor  sui  usque  ad  con- 

IV. 


III.  SECTIO  III.  33 

temptum  Dei  a>dificat  civitatem  Babylonis , 
unde  D.  Tbomas  \,  2,  qusest.  11,  art.  4,  dicit 
omnia  peccata  oriri  ex  amore  sui.  Sed  hsec 
responsio  non  satisfacit,  quia  ipse  peccator  non 
est  finis  cujus,  sed  cui  amatur  bonum  illud,  cu- 
jus  gratia  peccat,  et  de  illo  bono  dicitur  quod 
babeat  rationem  finis  ultimi  illius  peccati,  nec 
est  contra  rationem  finis  ultimi,  quod  alicui 
appetatur.  Unde  propter  iliud  bonum  censetur 
peccator  deserereDeum,  et  illo  fruitur  tanquam 
bono  adepto  et  sufficienti  sibi ;  quapropter 
aliter  responderi  potest,  si  plura  peccata  mor- 
talia  tantum  successive  committantur,  tunc 
peccatorem  toties  intendere  vel  mutare  fmem 
ultimum,  quoties  de  novo  mortaliter  peccat, 
praesertim  si  peccatuui  sit  diversum  a  prsece- 
dentibus,  vel  illi  repugnans  quantum  ad  con- 
versionem  :  nam  quamvis  prsecedentia  pec- 
cata  semper  moveant  habitualiter,  et  quantum 
ad  reatum,  tamen  intentio  actualis,  vel  virtua- 
lis  peccantis  mutari  potest,  atque  hoc  modo 
semper  manet  fixa  in  uno  ultimo  fine.  Si  au- 
tem  simul  committat  plura  peccata  mortalia, 
tunc  non  convertitur  ad  singula  objecta  talium 
peccatorum  ut  ad  fmes  ultimos  totales,  sed  par- 
tiales  tantain,  et  ultimus  finis  totalis  erit  ag- 
gregatum  ex  illis  omnibus.  Et  hsec  responsio 
est  probabilis  etfacile  sustineri  potest. 

12.  Vera  tamen  doctrina,  ut  existimo^  est, 
dupliciter  intelligi  posse  eum,  qui  mortaliter 
peccat^  ponere  ultimum  finem  in  creatura  pri- 
mo  formaliter  ac  propria  intentione  :  secundo 
tantum  interpretative,  seu  imputative.  Prior 
modus  verus  non  est^  ut  recte  probant  argu- 
menta  Adriani  et  exempla  ipsa  :  non  enim 
omnis  peccator  dum  peccat,  ita  diligit  creatu- 
ram  circa  quam  peccat  ut  se,  et  omnia  sua  in 
illam  referat,  et  ut  illam  amet  expresse,  et 
formaliter  tancpiam  bonum  sibi  sufficiens  : 
quin  potius  nec  semper  amatur  ut  finis  proxi- 
mus  res  illa,  circa  quam  peccatur,  sed  solum 
ut  medium ;  ut  cum  quis  furatur  propter  mce- 
chianij  non  constituit  finem  in  objecto  furti^ 
quantum  est  ex  formali  intentione  sua.  Pos- 
terior  igitur  modus  verus  est,  nam  quia  pec- 
cator  propter  bonum  creatum  deserit  suum 
finem  ultimum  et  bonum  illud  preefert  divinee 
amicitise,  ideo  interpretative  censetur  diligere 
illam  creaturam  plus  quam  Deum,  ut  amicum 
et  ultimum  finem  :  et  hac  ratione  imputative 
et  interpretative  dicitur  ponere  ultimum  finem 
in  creatura. 

13.  Ex  qua  doctrina  est  facilis  responsio  ad 
difficultatem  positam  :  cum  enim  dicimus,  non 
posse  aliquem  intendere  plures  ultimos  fmes, 


34  DE  ULTIMO  FINE  HOMINIS,  ET  DE 

iutelligendum.id  est  de  propria  et  formali  in- 
tentione,  nam  in  hac  reperitur  repugnantia 
supra  posita,  at  vero  interpretative  tantum,  et 
secundum  moralem  imputationem  non  re- 
pugnat  intendere  plura  ut  ultimos  fmes,  quia 
tunc  in  actibus  formalibus  non  est  repugnan- 
tia,  quia  neuter  eorum  tenclit  in  objectum 
suum  formaliter,  ut  in  summum  bonum  suffi- 
ciens  :  id  autem  quod  implicite  tanttim,  et  in- 
terpretative  continetur  in  actu,  non  variat  ra- 
tionem  operis,  nec  modum  operandi;  unde  fit, 
ut  peccator  in  informali  modo  suo  operandi 
aliquid  ametut  medium,  et  tamen  illi  impu- 
tetur,  ac  si  amaret  ut  fmem  :  et  idem  est  de 
amore  talis  objecti  super  alia  bona  :  nam 
quantum  est  ex  formali  affectu,  non  semper 
diligit  illud  plus  quam  alia  omnia  :  tamen 
interpretative  illi  imputatur,  ac  si  ita  dili- 
geret. 

SEGTIO  IV. 

Utrum  possit  aliquis  simul  intendere  duos  fines 
ultimos,  unum  simpliciter,  et  alterum  secun- 
dum  quid. 

1 .  Heec  sola  superest  nobis  facienda  compa- 
ratio  in  qua  ratio  dubitandi  est;  quia  fmis 
ultimus  simpliciter  est  ille,  in  quem  homo  di- 
rigit  se,  et  omnia  sua  :  ergo  impossibile  est,  ut 
cum  tali  fme  simul  intendatur  alius,  qui  sit 
ultimus,  etiam  secundum  quid  tantum  et  ne- 
«•ative.  Patet  consequentia,  quia  vel  ille  fmis 
ordinatur  ad  alium  fmem,  qui  dicitur  ultimus 
simpliciter,  vel  non;  primtun,  ergo  jam  ille 
non  est  ultimus,  etiam  uegative,  cum  ordi- 
netur  ad  alium;  si  secundum,  ergo  alter  non 
est  fmis  ultimus  simpliciter,  cum  non  omnia 
ordinentur  in  ipsum.  Gonfirmatur  primo,  quia 
de  ratione  fmis  ultimi  simpliciter  est,  ut  sit 
bonum  sufficiens  :  ergo  impossibile  est  appe- 
tere  cum  illo  aliud  bonum  non  propter  ipsum, 
quando  tunc  jam  non  censeretur  ipsum  per  se 
sufficiens.  Et  confirmatur  secundo,  quia  ne- 
cesse  est  hominem  operari  omnia  propter  ul- 
timum  fmem  simpliciter,  ut  divus  Thomas  hic 
docet,  artic.  6;  ergo  fieri  non  potest  ut  cum 
tali  fme  intendatur  alitis,  qui  fit  ultimus  ne- 
gative. 

2.  Iu  contrarium  est,  quia  justus,  qui  ve- 
nialiter  peccat,  habet  Deum  pro  ultimo  fme 
simpliciter,  et  tamen  in  objecto  venialis  con- 
stituit  fmem  ultimum  secundum  quid.  Propter 
quam  difficultatem  preesertim  mota  est  heec 
queestio,  illa  enim  non  obstante,  multi  Tho- 
mistse  sentiunt,  non  posse    hominem  simul 


MODO  OPERANDI PROPTER  ILLUM. 
duos  fmes  ultimos  intendere  etiamdictomodo, 
propter  rationem  in  principio  positam  :  et 
ideo  conantur  invenire  modum,  quo  defen- 
dant  istum  venialiterpeccantem  habereDeum 
pro  ultimo  fine,  etiam  in  ipso  actu  venialis 
peccati.  Dicunt  ergo,  in  eo  actu  operari  jus- 
tum  propter  Deum,  saltem  habitualiter  :  sed 
hoc,  ut  ex  supra  dictis  constat,  duobus  modis 
potest  intelligi  :  primo,  proprie,  ita  ut  revera 
justus  per  aliquem  actum  suum  referat  pec- 
catum  veniale  in  Deum,  saltem  ea  intentione 
universali,  qua  refert  omnia  sua  in  Deum.  Et 
hoc  modo  intellecta  hsec  sententia  est  valde 
falsa,  quiapeccatum  veniale  non  est  hoc  modo 
referibile  in  Deum,  essetque  contrarium  di- 
vino  honori  hoc  modo  referre  peccatum  ve- 
niale  in  Deum,  quia  esset  profiteri  peccatum 
veniale  placere  Deo  :  et  ideo,  quando  illa  re- 
latio  fit  universalis  omnium  operum  in  Deum, 
aut  debet  intelligi  distributio  accommoda , 
scilicet,  omnium,  quse  apta  sunt  referri  in 
ipsum,  vel  certe  si  justus  interdum  habuit 
generale  propositum  absolute  et  simpliciter 
operandi  propter  Deum,  quando  postea  venia- 
liter  peccat,  mutat  ex  parte  prius  propositum, 
et  non  est  in  illo  coiistans.  Secundo,  potest 
hsec  sententia  intelligi  improprie,  quia  scilicet 
cum  peccato  veniali  simul  esse  potest  habitua- 
lis  operantis  conversio  ad  Deum  ut  ultimum 
finem,  et  hoc,  quidcpuid  sit  de  modo  loquendi 
re  ipsa  A7erum  est  :  tamen  sic  non  explicat, 
quis  sit  fmis  ultimus  illius  operis  peccati  ve- 
nialis,  quia,  ut  supra,  distinct.  2,  queest.  4, 
numero  2,  dixi,  illa  relatio  habitualis  non 
est  operis,  sed  subjecti,  neque  informat  ullo 
modo  ipsum  opus,  sed  concomitatur  tantum  : 
ergo  per  hoc  solum  non  explicatur  quem  fmem 
habeat  ipsum  opus,  aut  operans  in  tali  actu, 
cum  illum  non  referat  in  Deum. 

3.  Respondet  Medina  justum  referre  actum 
peccati  venialis  in  se  ipsum,  et  quia  se  ipsum 
refert  habitualiter  in  Deum  per  habitum  cha- 
ritatis,  ideo  consequenter  refert  habitualiter 
ipsum  actum  peccati  venialis.  Sed  hoc  non 
est  recte  dictum,  nec  satisfacit,  primo,  quia 
operans  non  refert  peccatum  veniale,  et  ob- 
jectum  ejus  in  se  ipsum,  nisi  tanquam.  in  fi- 
nem  cui :  heec  autem  relatio  non  excludit  ra- 
tionem  ultimi  finis,  ut  ssepe  dixi.  Deinde,  quia 
licet  persona  referatur  habitualiter  in  Deum, 
non  sequitur  quidquid  inest  personse,  referri 
etiam  habitualiter  in  Deum :  nam  quod  est  illi- 
citum,  nullo  modo  est  medium  tendendi  ad 
Deum;  et  ideo  licet  persona  secundum  se  re- 
feratur,  nontamen  ut  est  fmis  peccati  venia- 


DISPUTATIO  III.  SECTIO  V. 


35 


lis,  alias  posset  etiam  actualiter  referri  pecca- 
tum  veniale  iu  Deum,  quia  potest  justus  actu 
referre  se  ipsum  in  Deum,  ut  ultimum  finem, 
et  tamen  venialiter  actu  peccare  per  aliquem 
locum,  et  vanam  complacentiam  concomitan- 
tem,  et  e  contrario  potest  venialiter  peccare 
propter  almm,  qui  sit  in  peccato  mortali  refe- 
rendo  in  ipsum  tanquam  in  finem  cui  ipsum 
veniale  peccatum  absque  alia  ratione  in  ulte- 
riorem  fmem  a  se,  vel  ab  alio,  propter  quem 
operatur,  intentum. 

A.  Dicendum  ergo  existimo,  nullam  esse 
repugnantiam  quod  aliquis  simul  intendat 
unum  finem  ultimum  simpliciter  respectu  per- 
sonse  operantis,  et  tamen  quod  in  aliquo  opere 
sistet  in  aliquo  fme ;  qui  sit  ultimus  negative, 
seu  secundum  quid  solum  respectu  talis  ope- 
ris.  Hoc  probat  sufficienter  exemplum  adduc- 
tum  de  homine  justo  peccante  venialiter;  imo 
idem  fere  procedit  in  homine  existente  in 
peccato  mortali,  nam  ille  etiam  potest  venia- 
liter  peccare,  et  per  talem  actum  non  consti- 
tuit  ultimum  flnem  simpliciter  in  creatura, 
nec  refert  illum  in  finem  peccati  mortalis,  alias 
in  eo  etiam  actu  mortaliter  peccare,  item,  fieri 
potest  simile  argumentum  de  infideli  idololatra, 
qui  retulit  omnia  sua  opera  in  idolum,  tanquam 
in  ultimum  finem,  et  tamen  postea  absque 
ulla  memoria  illius  fmis,  eleemosynam  facit 
ductus  honestate  naturali,  ille  euim  tunc  bene 
moraliter  operatur  juxta  sanam  et  certam 
doctrinam,  non  ergo  refert  illud  opus  in  ido- 
lum  tanquam  in  finem  ultimum  :  sistit  ergo 
ejus  intentio  in  objecto  illius  operis  per  se  bono 
et  amabili,  tanquam  in  fine  ultimo,  saltem 
negative,  licet  operans  habitu  retineat  alium 
fmem  ultimum  simpliciter.  Ratio  autem  est, 
quia  in  hoc  nulla  est  repugnantia  ex  parte 
ipsorum  objectorum  seu  finium,  et  alioquin 
voluntas  est  libera  ad  operandum  pro  ut  vo- 
luerit.  Antecedens  patet,  quia  non  est  necesse 
ut  intentio  finis  ultimi  simpliciter  informet 
omnes  alios  actus  hominis  habentis  talem  in- 
tentionem;  quod  facilius  patebit  respondendo 
rationi  dubitandi  positee  in  principio. 

5.  Discrimen  inter  mortale  et  veniale.  — 
Ad  quam  sic  respondetur,  non  esse  de  ratione 
ultimi  finis  simpliciter,  ut  qui  illum  intendit, 
omnia  opera  sua  actu  referat  in  ipsum,  sed 
satis  est  quod  hoc  sit  debitum  ipsi  ultimo  fini; 
si  verum  sit,  et  cum  dignitate  et  proportione 
appetatur  :  nam  alioqui  ut  operans  dicatur  in- 
tendere  talem  finem,  satis  est,  ut  nihil  amet, 
quod  illi  repugnet  simpliciter,  et  quod  abso- 
lute  intendat  adhibere  media  necessaria  ad 


consequendum  illum,  cum  qua  intentione  stare 
potest  ut  in  tali  opere  habeat  levem  inordina- 
tionem  respectu  talis  fmis,  quatenus  per  tale 
opus  in  illum  non  tendit.  Unde  obiter  notari 
potest  differentia  queedam  inter  mortale  ct 
veniale,  quod  per  mortale  simpliciter  deserit 
homo  ultimum  finem  suum,  quia  aliquod  bo- 
num  illi  absolute  preefert :  per  veniale  autem 
non  deserit  ipsum  fmem,  sed  solum  non  quae- 
rit  illum  per  talem  actum.  Unde  ad  primam 
confirmationem  respondetur,  finem  ultimum 
simpliciter  intendi  ut  bonum  sufficiens,  post- 
quam  sit  consecutus  :  tamen  quamdiu  non 
est  eoinparatus,  potest  homo  aliquid  aliud  bo- 
num  amare  extra  illum  fmem  :  quod  quidem 
licet  sit  inordinatum,  quando  ille  ultimus  finis 
est  verus  et  debitus,  non  tamen  est  impossi- 
bile,  quia  non  est  necesse,  ut  qui  mtendit  ali- 
quod  bonum,  ut  sufficiens  in  omni  actu  suo, 
illud  inquirat.  Secunda  confirmatio  petit  se- 
quentem  quaestionein,  ubi  expedietur. 

SECTIO  V. 

Utrum  necesse  sit ,  hominem  semper  operari 
propter  finem  ultimum  simpliciter  a  se  in- 
tentum. 

\.  Duplex  potest  esse  sensus  qusestionis, 
primus  absolutus,  an  necessarium  sit  preece- 
dere  in  homine  aliquam  intentionem  fmis  ul- 
timi  absolute  propter  quem  operetur.  Secundo 
ex  hypothesi,  an  postquam  homo  habuit  talem 
intentionem,  necessarium  sit,  ut  ab  illa  proce- 
dant  omnes  alii  actus  circa  fines  particulares. 
Prior  sensus  resolutus  fere  est  ex  dictis  in  pri- 
ma  sectione  hujus  disputationis,  pauca  vero 
addenda  sunt  propter  quosdam  auctores,  qui 
necessarium  putant,  ut  ante  omnes  intentiones 
finem  particularium,  antecedant  in  homine 
secundum  rationem  operante,  intentio  finis 
ultimi  universalis,  non  quidem  finis  ultimi 
materialis,  quia  non  est  necesse,  ut  in  aliqua 
re  particulari  primum  omnium  ponatur  finis 
ultimus  simpliciter,  quia  neque  hoc  est  ne- 
cessarium  ad  posteriores  actus,  qui  versantur 
circa  particularia  bona,  nec  fere  est  homini 
possibile,  quia  constituere  finem  ultimum  in 
hac,  vel  iUa  re,  est  valde  difficile,  et  magnam 
cognitionem  requirit :  loquuntur  ergo  hi  auc- 
tores  de  fine  ultimo  formali,  id  est,  de  com- 
plemento  totius  boni,  volunt  enim  necessarium 
esse,  ut  primus  actus  humanse  voluntatis  sit 
circa  felicitatem,  vel  circa  bonum  in  communi, 
seu  circa  perfectum  et  completum  bonum  ho- 


36  DE  ULTIMO  FINE  HOMINIS,  ET  DE 

mini,  ut  ex  lioc  affectu  oriantur  actns  circa 
particularia  bona.  Huic  sententise  videtur  fa- 
vere  divns  Thomas,  prima  secunda,  qutest.  4, 
art.  6,  ad  3,  in  illis  verbis  :  Virtus  primce  in- 
tentionis,  quw  est  respectu  ultimi  finis,  movet 
in  quocumque  appetitu  cujuscumque  rei,  etsi  de 
ultimo  fine  actu  non  cogitet.  Idem  videtur  sen- 
tire  in  4  part.,  queest.  60,  art.  2,  et  Capreolus, 
in  4,  dist.  4,  queest.  5,  art.  4,  circa  primam 
conclusionem,  et  in  4,  dist.  49,  queest.  3,  a.  \, 
et  Cajetanus,  eadem  \,  2,  et  1  part.,queest.  22, 
art.  2,  dub.  2.  Citari  etiam  solent  Durandus, 
in  2,  dist.  38,  queest.  3,  et  dist.  39,  queest.  3, 
et  Henriquez,  quodlibeto  3,  queest.  17.  Sed  hi 
auctores  nihil  expresse  dicunt,  sed  solnm  vo- 
luntatem  naturaliter  ferri  in  bonum  sibi  pro- 
positum. 

2.  Fundamentum  hujus  sententiae  est  primo, 
quia  voluntas  non  potest  amare  bonum  imper- 
fectum,  nisi  propter  perfectum  :  quocllibet  au- 
tem  particulare  bonum  est  imperfectum  :  ergo 
voluntas  non  appetit  illud  nisi  ex  vi  intentio- 
nis  boniperfecti  etconsummati.  Secundo,  quia 
sicut  secundse  causee  efficientes,  pendent  es- 
sentialiter  in  causalitate  sua  ab  influxu  primee 
causee,  et  ita  particulares  fmes  pendent  ab  ul- 
timo  :  ergo  sicut  non  potest  causa  secunda 
agere,  nisi  movente  prima,  ita  non  possunt 
fmes  particulares  movere  nisi  movente  ultimo, 
quia  non  movet  nisi  virtute  preecedentis  in- 
tentionis  :  ergo  necesse  est  ut  hujusmodi  in- 
tentiopreecedat.Tertio,quia,juxtaAristotelem, 
ita  se  habetfmis  ultimus  in  appetibilibus,  sicut 
prima  principia  in  speculabilibus :  sed  non 
potest  intellectus  assentire  conelusionibus,  nisi 
preecedat  assensus  circa  principia  :  ergo  nec 
potest  voluntas  ferri  in  particulares  fines  nisi 
preecedat  intentio  circa  ultimum. 

3.  Sed  quod  attinet  ad  hanc  priorem  par- 
tem,  sive  sensum  queestionis,  dicendum  est, 
non  esse  necessarium  absolute,  ut  ante  inten- 
tiones  seu  appetitiones  particularium  bonorum 
preecedat  intentio  fmis  ultimi  vel  formalis,  vel 
materialis.  Heec  est  sententia  Scoti,  in  4,  dis- 
tinct.  49,  queest.  3,  et  in  4,queest.  4,ubiMajor 
modum  hunc  sequitur,  et  plane  idem  sentit 
Durandus,  secundo  loco  supracitato,  Medina  \, 
2,  ad  art.  6,  supra  citatum.  Tandem  judicat 
hanc  sententiam  probabiliorem.Etprobari  fa- 
cile  potest  ex  dictis,  sect.  4  hujus  disputationis, 
et  ex  parte  illam  confirmat :  quis  est  enim,  qui 
hujusmodi  actum  in  se  expertus  sit  ante  omnes 
ahos?  Et  ratione  demonstratur  breviter,  quia 
vel  necessitas  hujus  actus  oritur  ex  intellec- 
tione,  aut  ex  objecto,  aut  ex  voluntate  ipsa 


MODO  OPERANDI  PROPTER  ILLUM. 
indigente  hujusmodi  actu  ad  alios  subsequen- 
tes,  sed  nullum  horum  potest  probabiliter  dici 
primum  de  intellectu.  Probatur,  quia  nihil  est, 
quod  necessitet  illum  ad  cogitandum  prius  de 
bono  :  quin  potius  facilius  excitet  ad  aliquam 
exteriorem  cogitationem,  tum  quia  movetur  a 
sensibus,  qui  primo  offerunt  particularia  bona : 
tum  etiam,  quia  in  infantia  ante  usum  rationis 
habet  homo  consuetudinem  cogitandi  de  his 
particularibns  bonis.  Secundum  cle  objecto, 
etiam  per  se  constat,  quia  si  objectum  illud 
non  sit  prius  cognitum,  non  prius  movebit  vo- 
luntatem :  ostensum  autem  est  non  necessario 
prius  cognosci,  aut  proponi,  et  aliunde  in  bo- 
nis  particularibus,  quee  per  se  bona  sunt,  est 
sufficiens  ratio  objectiva  ad  movendam  vo- 
luntatem,  et  terminandum  actum  ejus,  quia 
in  quolibet  bono  continetur  communis  boni 
ratio,  quee  est  formalisratioobjectivoluntatis. 
Et  hinc  tandem  concluditur  ultima  pars,  quod 
nec  ex  parte  vol  untatis  createe  datur  heec  ne- 
cessitas,  quia  si  objecto  sit  sufficiens  ratio,  ut 
per  se  ametur,  voluntas  habet  sufficicntem 
virtutem,  ut  eliciat  actum  circa  illud  absque 
priori  actu,  quia  habet  naturalem  inclinatio- 
nem  ad  bonum,  et  vires  ad  appetendum  illud 
si  sibi  proportionatur  :  hac  enim  ratione  quee- 
libet  alia  potentia  animee  sive  sensitiva,  sive 
intellectiva,  potest  primo  operari  circa  quodli- 
bet  objectum,  si  sibi  sufficienter  proponatur: 
nidla  est  ergo  necessitas,  ut  ille  actus  genera- 
lis  alios  antecedat,  nec  rationes  contrariee  sen- 
tentiee  aliquid  probant. 

4.  Circa  secundum  sensum  queestionis  po- 
sitee,  qui  sequuntur  primam  sententiam  cita- 
tam,  numer.  3,  consequenter  dicunt,  supposita 
intentione  ultimi  finis,  necessarium  esse  ut 
reliquee  particulares  intentiones  ab  illa  proce- 
dant  ut  a  causa  et  ratione  operandi  :  imo  ad 
hoc  ponunt  illam  primam  intentionem,  ut  sit 
causa  ceeterarum.  Dicendum  tamen  est,  etiamsi 
contingat  illam  universalem  intentionem  pree- 
cedere,  non  esse  necessarium,  ut  ab  illa  pro- 
cedant  omnes  posteriores  actus  voluntatis,  qui 
versantur  circa  particularia  bona.  Ex  quo 
evidentius  constat,  illam  intentionem  non  esse 
necessaria.  Probatur,  quia  talis  intentio,  vel 
influeret  actu,  vel  virtute  in  actus  posteriores  : 
neutrum  autem  dici  potest  :  ergo  nullo  modo, 
omitto  enim  relationem  mere  habitualem, 
quia,  ut  supra  dixi,  heec  non  consistit  in  aliquo 
influxu  et  vera  causalitate,  sed  est  mere  ex- 
triuseca.  Probatur  ergo  prior  pars  de  actuali 
influxu,  quia  hic  non  est  sine  actuali  cogita- 
tione :  non  semper  autem  actu  cogitamus  de 


DISPUTATIO  III.  SECTIO  VI. 


37 


ultimo  fine  quando  aliqnid  appetimus  in  par- 
ticulari.  Altera  vero  pars  de  virtuali  influxu 
probatur,  quia  fieri  potest  ut  illa  intentio 
tanto  tempore  antecesserit,  ut  omnino  non 
maneat  nec  in  memoria,  nec  in  aliquo  effectu 
suo  :  influxus  autem  virtualis  intelligi  non 
potest  sine  aliquo  istorum,  ut  supra  ostensum 
est,  disput.  2,  sect.  5,  num.  A;  ergo.  Et  con- 
firmatur,  nam  licet  demus  prgecessisse  in  bo- 
mine  appetitum  consummati  boni  sui,  tamen 
fieri  potest,  ut  talis  bomo  nunquam  contnlerit 
particulare  bonurn,  verbi  gratia,  sanitatem 
cum  illo  objecto  universali,  considerando  ni- 
mirum  hoc  bonum  esse  partem  quamdam  il- 
lius  completi  boni :  ergo  quando  voluntas  pos- 
tea  appetit  boc  particulare  bonum,  non  move- 
tur  ex  vi  prioris  intentionis,  sed  solum  ex  vi 
prsesentis  objecti,  quia  ad  amandum,  vel  eli- 
gendum  ex  vi  preecedentis  intentionis,  non 
sufficit  sola  intentio ,  sed  requiritur  etiam 
collatio  objecti  electionis  cum  objecto  inten- 
tionis,  quee  fit  per  consultationem,  ut  postea 
dicam. 

5.  Atque  ex  his  tandem  concluditur,  non 
esse  necessarium  bominem  operari  semper 
propter  ultimum  finem  simpliciter  a  se  inten- 
tum,  seu  ex  vi  intentionis  suee,  vel  quia  non 
est  necesse  ut  talis  intentio  antecedat,  vel  quia 
etiamsi  antecesserit,  non  est  necesse  ut  ab  illa 
procedant  reliqui  omnes  actus  :  utrumque 
enim  ostensum  est.  Et  ita  soluta  relinquitur 
queedam  confirmatio  posita  in  fine  sectionis 
preecedentis  buc  remissa,  et  ex  ibi  dictis  con- 
firmari  etiam  potest  heec  veritas.  Quo  autem 
sensu  D.  Tbomas  sit  exponendus,  dicam,  sect. 
sequent .,  ex  quo  etiam  facile  patebunt  solutio- 
nes  rationum  primee  sententieein  num.  2,  quee 
solum  probant  ad  summum  voluntatem  de- 
bere  semper  moveri  ab  aliquo  objecto  bono 
per  se  amabili,  quod  in  se  includat  rationem 
communem  boni,  et  in  virtute  contineat  ali- 
quo  modo  saltem  implicite  et  interpretative 
ultimum  finem,  ut  jam  explico. 

SECTIO  VI. 

TJtrum  omnes  acliones  hominis  sint  propter 
ultimum  finem  simpliciter,  saltem  ex  incli- 
natione. 

1.  Ratio  dubitandi  est,  quia  vel  est  sermo 
de  fine  ultimo  formali,  aut  de  fine  ultimo  ma- 
teriali,  seu  de  re  illa,  ad  quam  homo  natura 
sua  tendit  ut  ad  ultimum  finem,  neutro  autem 
modo  videtur  homo  operari  semper  propter 


ultimum  finem.  De  primo  patet,  quia,  ut  supra 
dixi,  sectione  1,  num.  6,  intentio  finis  ultimi 
formalis  non  sufficit  ad  electiones  faciendas  : 
atque  adeo  nec  ad  operandum  propter  finem 
ex  propria  intentione  ipsius  hominisoperantis ; 
ergo  nec  etiam  naturalis  proportio  ad  hunc 
finem  formalem  sufficit  ut.  homo  in  omni  actu 
suo  dicatur  operari  propter  idtimum  finem 
hunc ,  ex  inclinatione  naturee,  quia  non  ornnia, 
quee  amat,  sunt  media  ad.hunc  finem.  Altera 
pars  probatur,  quia  finis  ultimus,  ad  quem 
homo  natura  sua  tendit,  est  Deus ;  sed  non 
omnia,  quse  homo  operatur,  tendunt  in  Deum, 
ut  patet  maxime  de  actibus  malis,  seu  pecca- 
tis  :  ergo. 

2.  Prima  assertio  affirmans  de  fine  formali. 
— Hsec  queestio  facillime  expediri  potest,  sup- 
positis  his,  quee  supra  dicta  sunt,  in  disp.  2, 
sect.  4,  de  variis  modis  operandipropterfinem: 
nam  hic  modus,  de  quo  nunc  agimus,  non  re- 
quirit  propriam  intentionem  ipsius  operantis 
vel  preesentem,  vel  preeteritam,  sed  solum  in- 
terpretativam,  quee  censetur  contineri  in  ipso 
objecto  proximo  humanee  operationis,  seu  vo- 
hmtatis  quatenus  illud  natura  sua  tendit  in 
aliud,  vel  tanquam  medium   ad   finem,   veL 
tanquam  pars  ad  totum.  Unde  dicendum  est 
primo,  hominem  in  omnibus  actibus  suis,  tam 
bonis,  quam  malis,  operari  aliquo  modo  pro- 
pter  ultimum  finem  formalem  ex  naturali  con- 
nexione  cujuscumque  objecti  voluntatis  cum 
tali  fine.  Ita  est  intelligendus  D.  Tbomas  1,  2, 
q.  1,  art.  6,  ut  clarius  idem  explicuit  in  4, 
clist.  49,  q.  1,  art.  3,  qusesthmc.  4,  ubi  ceeteri 
theologi  idem  sentiunt  preeter  eos,  qui  existi- 
mant  voluntatem  posse  ferri  in  malum  sub 
ratione  mali,  quod  improbabile  est,  ut  nunc 
suppono.  Et  colligitur   eadem   conclusio   ex 
Aristotele  1,  Ethicorum,   cap.   4  et   7,  et  1, 
Rhetor.,  cap.  5,  et  est  frequens  apud  Augusti- 
num  10,  Confess.,  cap.  20  et  21,  etlib.  11,  de 
Trinit.,  cap.  6,  lib.  19,  de  Givit.,  cap,  1,  et 
lib.  de  Epicureis  et  Stoicis.  Nam  qui  et  bonus 
est,  inquit,  ideo  bonus  est,  ut  beatus  sit :  et  qui 
malus  est,  malus  non   esset ,   nisi  inde   bea- 
tum  se  posse  esse  speraret.  Secundo,  ratio  est 
clara,  quia  homo  naturaliter  appetit  comple- 
mentum  omnis  boni;  inomni  autem  voluntate 
sua  appetit  saltem  partem,  seu  inchoationem 
aliquam  hujus  boni :  ergo  implicite  et  inter- 
pretative  appetit  quidquid  appetit,  quatenus 
confert  aliquo  modo  ad  suum  completum  bo- 
num ;  et  hoc  est  amare  illud  interpretative 
propter  ultimum  finem  formalem.  Confirma- 
tur  et  explicatur ,  quia  licet  non  preecedat  in 


38  DE  ULTIMO  FINE  HOMINIS,  ET  DE 

homine  intentio  elicita  hnjus  finis,  preecedit 
tamen  naturalis  propensio  in  illum,  et  ab  hoc 
procedunt  omnes  actuscircaparticulariabona: 
ergo  saltem  impetu  naturae  omnes  tendunt  in 
hujusmodi  finem.  In  quibus  rationibus  intelh- 
gitur  hoc  non  solum  procedere  in  actionibus 
liberis,  sed  etiam  iu  omni  appetitu  cujuscum- 
que  boni.  Intelligitur  etiam  hanc  habitudinem 
particularium  finium,  seu  objectorum  ad  ul- 
timum  finem  formalem ,  non  tam  esse  medii 
ad  finem  proprie  loquendo,  quam  partis  ad 
totum  secundum  veritatem,  aut  saltem  secun- 
dum  apparentiam  et  similitudinem,  ut  recte 
D.  Thomas  explicuit:  nam  quando  homo  ap- 
petit,  verbi  gratia,  voluptatem,  aliquo  modo 
eam  existimat  partem  sui  completi  boni,  quia 
licet  talis  voluptas  non  semper  sit  illa,  quse 
vere  pertinet  ad  perfectionem  felicitatis  hu- 
manse,  habet  tamen  quamdam  similitudinem 
cum  illa. 

3.  Sed  objicit  Scotus,  nam  si  homo  in  omni 
actu  suo  apneteret  hoc  modo  finem  ultimum 
formalem  postquam  constituit  finem  illum  in 
aliqua  re  determinata^  non  posset  non  operari 
propter  illam  beatitudinemin  particulari,  con- 
sequens  autem  constat  esse  falsum,  nam  fide- 
lis  cognoscens  et  credens  suam  beatitudinem 
consistere  in  visione  Dei,  non  omnia  operatur 
propter  illam,  imo  potius  multa  contra  illam. 
Respondetur  negando  majorem,  quia  in  hoc 
modo  operandi  propter  finem  non  est  atten- 
denda  particularis  intentio  hominis,  ut  termi- 
natur  ad  particularem  finem,  quia  non  semper 
operatur  ex  illa,  semper  tamen  operatur  ex 
intentione  alicujus  boni. 

4.  Secunda  assertio  affirmans  de  fine  mate- 
riali.  —  Bubium  circa  proximam  assertionem 
discutitur. — Secundo  dicendum  est,  hominem 
in  omnibus  suis  actionibus  virtutis  interpreta- 
tive  operari  propter  ultimum  finem  particula- 
rem,  seu  realem  propter  quem  est  conditus, 
id  est,  propter  Deum.  In  hoc  etiam  omnes 
conveniunt,  quia  omne  bonum  honestum  ha- 
betproportionem  cum  ultimo  fine  vero,  et  ex 
.se  tendit  in  Deum,  et  potest  esse  aptum  me- 
dium  ut  referatur  in  Deum  et  veram  felicita- 
tem,  atque  hoc  modo  quicumque  honeste 
operatur,  dici  potest  operari  propter  Deum. 
Sed  difficultas  est  de  quibusdam  malis  etiam 
peccati,  an  in  his  etiam  possit  homo  dici  alr- 
quo  modo  operari  propter  finem,  atque  adeo 
propter  rem  illam,  quse  est  verus  ultimus  fi- 
nis  humanse  naturae :  quibusdam  enim  videtur 
non  posse  hoc  affirmari  ullo  moclo  cum  pecca- 
tum  sit  aversio  vel  deordinatio  a  Deo,  alii  vero 


MODO  OPERANDI  PROPTER  ILLUM. 
contrarium  probant,  quia  homo  etiam  in  his 
actionibus  quseritquamdam  similitudinem  cum 
Deo. 

5.  Tertia  assertio  decisiva  proximi  dubii. — 
Ostenditur  assertio  ex  convenientia  actus  turpis 
et  honesti.  —  Breviter  tamen  dico  tertio,  ho- 
minem,  dum  peccat,  per  ipsummet  actum 
peccati,  aliquo  modo  operari  propter  Deum, 
non  tamen  eo  quo  per  actum  honestum.  In- 
telligitur  conclusio  de  peccato  ratione  actus 
positivi ,  nam  malitia  nullo  modo  est  propter 
finem  ultimum,  imo  nec  propter  fmem,  quia 
ipsa  non  est  intenta,  sed  per  accidens  conse- 
cuta.  Probatur  ergo  utraque  pars  conclusionis, 
explicando  convenientiam  et  differentiam,  quse 
in  hoc  convenire  potest  inter  actum  turpem 
et  honestum :  nam  primo  si  uterque  compare- 
tur  ad  Deum,  uterque  est  ex  causalitate  et  ef- 
ficientia  Dei.  Unde  ex  hac  parte  necesse  est,  ut 
uterque  aliquo  modo  ordinetur  in  Deum,  nam 
sicut  Deus  propter  seipsum  omnia  creavit,  ita 
etiam  propter  seipsum  concurrit  ad  actum 
peccati,  et  in  hoc  ipso  ostendit  bonitatem  suam. 
Et  hoc  generaliter  docet  D.  Thomas  3,  contra 
Gentes,  cap.  17.  Secundo  conveniunt,  quod 
uterque  actus  habet  necessariam  connexionem 
et  dependentiam  cum  Deo :  unde  fit  ut  pecca- 
tor  dum  appetit  aliquod  bonum,  quod  sine 
Deo  habere  non  potest,  implicite  appetat  Deum 
esse :  quanquamin  hocnon  tam  respiciat  Deum 
ut  finem,  quam  ut  principium,  et  quasi  medium 
necessarium  ad  suum  appetitum  implendum. 
Tertio  vero  conveniunt,,  quod  in  utroque  repe- 
ritur  quffidam  participatio  divinse  bonitatis  et 
felicitatis,  nam  peccator  dum  peccat  appetit 
etiam  aliquo  modo  felicitatem,  et  in  hoc  ipso 
appetit  assimilari  Deo,  quod  commune  est 
omnibus  creaturis^  ut  divus  Thomas  dixit  1,  2, 
queest.  1,  articulis  7  et  8.  Et  ita  exponit  divus 
Thomas  hanc  locutionem  in  4,  distinct.  49, 
queest.  4,  articulo  3,  quaistiunc.  4,  ad  1  et  3, 
et  etiam  est  sententia  Augustini,  lib.  2,  Conf., 
cap.  4  et  6. 

6.  Explicatur  eadem  assertio  ex  disconve- 
nientia  eorumdem  actuum.  —  Differunt  tamen 
inter  se  actus  pravus  et  honestus,  quod  actus 
peccati  revera  nullo  modo  pertinet  ad  veram 
hominis  beatitudinem,  quse  in  Deo  consistit, 
nec  tanquam  pars  ejus,  nec  tanquam  perfectio 
accidentalis  illius;  actus  autem  honestus,  se- 
cundum  suam  honestatem  et  speciem  conside- 
ratus,  pertinet  aliquo  modo  ad  decorem  et 
perfectionem  beatitudinis.  Unde  fit  secundo, 
ut  actus  malus  ex  natura  sua  non  sit  medium 
ad  consequendum  Deum,  quatenus  est  finis 


DISPUTATIO 
ultimus  hominis :  actus  autem  honestus  de  se 
sit  accommodatus  ad  consequendum  hunc  fi- 
nem :  atque  hinc  tandem  actus  honestus  sim- 
pliciter  dici  potest  natura  sua  tendere  in  Deum 
tanquam  in  finem  sihi  proportionatum,  et  quia 
ex  se  placet  Deo,  et  ad  ipsum  est  referibilis : 
actus  pravus  non  dici  potest  proprie,  et  sim- 
pliciter  esse  propter  Deum,  cum  prsedicta  om- 
nia  in  illum  non  conveniant,  sed  tantum  se- 
cundum  quid  ac  remote  dicetur  esse  propter 
imitationem  quanidam  divinee  perf ectionis , 
quam  suo  modo  intendunt  omnia  naturalia 
agentia,  in  quo  est  quodammodo  peccator  in- 
ferior  ilhs,  quoniam  debito  modo,  et  juxta 
ordinem  divinse  providentise  intendunt  omnia 
naturalia  agentia  assimilari  Deo :  peccator  vero 
ut  sic,  indebito  modo,  et  preeter  ordinem  quae- 
rit  assimilari  Deo,  et  ideo  impropriissime  dici- 
tur  operari  propter  Deum. 

DISPUTATIO  IV. 

DE   BEATITUDINE   IN   GOMHUNi;   AN   SIT,    ET 
QUID  SIT. 

Beatitudo  Hominis  re  ipsa  idem  est  cum  ul- 
timo  fine  cum  solum  differre  videantur,  quod 
sub  nomine  finis  indicat  formalem  rationem 
causae  :  sub  nomine  autem  beatitudinis  solum 
dicit  rationem  boni  perfecti  et  consummati : 
unde  Deus  dicitur  habere  beatitudinem  per- 
fectam,  quamvis  non  habeat  proprie  ultimum 
finem :  in  homine  vero  quia  beatitudo  est  res 
ab  ipso  distincta,  qute  illam  movet  ad  sui  amo- 
rem,  et  inquisitionem  propter  seipsam  et  reli- 
qua  omnia  in  ipsam  ordinando  ut  in  bonum 
perfectum,  sicut  Aristoteles  dixit  i,  Ethic, 
cap.  &,  ideo  beatitudo  habet  rationem  finis. 
Atque  ob  hanc  causam,  postquam  dictum  est 
de  communi  ratione  et  causalitate  finis  ultimi, 
oportet  inquirere,  quid  sit  finis  ultimus,  seu' 
quee  sit  vera  hominis  beatitudo :  de  qua  tria 
potissimum  disputantur :  Quid  sit  ?  Quse  per- 
fectiones  illam  consequantur?  Et  quomodo 
appetatur,  vel  comparetur?  Antequam  vero  ad 
hsec  accedanx,  oportet  de  significatione  vocis,, 
et  de  qusestione,  an  sit  beatitudo,  pauca  prse- 
mittere. 

SECTIO  I. 

Quce  sit  communis  ratio  beatitudinis,  etpropria 
hujus  vocis  significatio. 

1.  Quorumdam    non   contemnenda    acceptio 
duplex  beatitudinis.  —  Heec  queestio  est  prima 


IV.  SECTIO  I.  39 

omnium,  juxta  Aristotelem  i,  Poster.,  cujus 
materia  est  maxime  necessaria,  ut  fixum  ac 
certum  scopum  possit  habere  disputatio :  nam 
ex  defectu  ejus,  scholastici  in  hac  re  multipli- 
catis  hujus  nominis  acceptionibus,  plures  quses- 
tiones  revocant  ad  disputationem  de  modo  lo- 
quendi,  ut  videre  licet  in  Scoto,  in  4,  dist.  49, 
queest.  3,  5  et  6,  et  Durando,  qusest.  4  et  6, 
Paludano,  queest.  3,  Majore,  queest.  1  et  5, 
Ochaino,  in  4  queest.,  art.  k,  et  Olchoto,  q.  8, 
articulo  2,  apud  quos,  omissis  aliis  divisioni- 
bus,  de  quibus  dicam  in  sect.  2,  illa  est  cele- 
brior,  quod  beatitudo  interdum  est  nomen 
collectivum.,  significans  aggregatum  omnium 
perfectionum  hominis;  interdum  vero  signifi- 
cat  simplicem  perfectionein,  verbi  gratia,  per- 
fectissimam  hominis  operationem.  Quam  dis- 
tinctionem  alii  rejiciunt  tanquam  gratis,  et 
sine  fundamento  contictam,  quoniam  beatitudo 
nomen  univocum  est,  atque  ita  unam  aliquam 
rationem  significare  debet.  Sed  revera  non 
potest  rejici,  quia  et  in  re  ipsa,  et  in  usu  sa- 
pientum  habet  magnum  fundamentum;  sed 
proprie  et  commode  explicari. 

2.  Prima  beatitudinis  acceptio  ex  sententia 
auctoris.  —  Primo  ergo  beatitudo  significare 
potest  statum  quemdam  felicem,  in  quo  habe- 
bit  homo  plenitudinem  bonorum  et  comple- 
mentum  suorum  desideriorum,  qui  interdum 
in  sacra  Scriptura  nomine  Regni  ccdorum  ap- 
pellatur  Matth.  25:  Venite,  benedicti,  accipite 
regnum :  interdum  nomine  vitce  ceternce,  ibi- 
dem :  Et  ibunt  hi  in  vitam  ceternam :  interdum 
nomine  glorice,  Et  ita  intrare  in  gloriam  suam, 
Luc.  23.  Atque  hoc  modo  videtur  definiisse 
beatitudinem  Boetius,  dicens  :  Est  Beatitudo 
status  omnium  bonorum  ag gregatione  per fectus . 
Sic  etiam  intelligi  potest  quod  Augustinus  dixit 
15,  de  Trinit.,  cap.  5:  Beatus  est  qui  habet 
omnia  quce  vult;  et  quod  dixit,  libro  de  libero 
Arbitrio,  cap.  13:  Beate  vivere,  est  bonis  veris 
certisque  gaudere.  Sic  Gregorius  Nyssenus,  lib. 
deBeatitud.,  in  princ.  :  Beatitudo,  inquit,  est 
comprehensio  qucedam  omnium  earum  rerum 
quce  in  homine  intelliguntur,  a  qua  nihil  abest 
eorum,  quce  pertinent  ad  bonorum  desiderium, 
atque  cupiditatem.  Sic  etiam  D.  Thomas  1,  2, 
qusest.  5,  art.  3  et  4,  dicit,  beatitudinem  esse 
perfectum,  ac  sufficiens  bonum,  omne  malum 
excludens,  et  omne  desiderium  implens.  Sic  det 
nique  videtur  loqui  interdum  de  beatitudine 
Aristoteles  dicens,  bene  vivere,  et  bene  agere, 
et  felicem  esse,  eadem  esse  putant  omnes  i,  E- 
thic,  cap.  4.  Et  ratio  adjungi  potest  suppo- 
nendo  hujusmodi  statum  esse  possibilem  ho- 


DE  BEATITUDINE  IN  COMMUNI;  AN  SIT,  ET  QUID  SIT. 


mini,  et  ad  perfectam  omni  ex  parte  felicitatem 
requiri :  nam  hic  status  concipitur  per  moclum 
unius  completi  et  consummati  boni :  ergo  po- 
test  una  voce  significari.  Quid  ergo  impedit 
quominus  liac  voce  beatitvAo  vel  felicitas  si- 
gnificetur,  cum  heec  sit  accomniodata,  et  nulla 
alia  sit  ad  hoc  imposita.  Et  confirmatur,  nam 
in  homine  solemus  distinguere  beatitudinem 
animee  et  beatitudinem  corporis,  et  sic  dici- 
mus,  Christum  in  via  habuisse  animee  beati- 
tudinem,  non  tamen  corporis,  et  sancti  dicunt 
animas  nunc  esse  beatas,  non  tamen  habere 
beatitudinem  omni  ex  parte  completam :  ergo 
in  his  omnibus  locutionibus  supponitur  beati- 
tudinem  uno  modo  significare  hujusmodi  sta- 
tum  omni  ex  parte  perfectum, 

3.  Secunda  acceptio  onagis  propria. — Magis 
vero  proprie  juxtascholasticam  consuetudinem 
accipi  solet  beatitudo  prout  significat  summam 
quamdam  perfectionem  hominis,  qua  conjun- 
gitur  optimo  ac  summo  bono,  seu  fini  ultimo 
suo,  quee  alio  modo  dici  solet  perfectissima 
hominis  operatio,  qua  suum  finem  ultimum 
consequitur.  Atque  hoc  modo  frequentius  vi- 
detur  loqui  de  beatitudine  Aristoteles  1  et  10, 
Ethic,  etD.  Thomas  1,  2,  qusest.  2,  cuindocet, 
beatitudinem  consistere  in  contemplatione , 
vel  in  optima  operatione ;  si  vero  requirit  alia 
bona  ad  statum  beatificum,  solum  est  quatenus 
huic  optimee  operationi  deserviunt,  ut  aliquo 
modo  perficiunt  hominem  in  ordine  ad  illam. 
Atque  hoc  modo  loquitur  de  beatitudine  fre- 
quentius  D.  Thomas  in  hac  materia,  et  tota 
queest.  2,  in  \,  2,  et  cum  absentia  beatitudinis 
excluclit  ceetera  bona  creata  preeter  Deum,  et 
queest.  3,  artic  i  et  4,  et  seepe  alias  cum  docet 
beatitudinem  consistere  in  adeptione  seu  pos- 
sessione  summi  boni.  Item  eadem  ratione  di- 
cunt  seepe  et  sancti  Patres  et  philosophi,  ho- 
minem  esse  capacem  beatitudinis  secundum 
animam,  et  non  secundum  corpus,  si  enim  sit 
sermo  de  collectione  bonorum,  heec  partim  in 
anima,  partim  in  corpore  reperiuntur :  tamen 
loquendo  proprie  de  beatitudine  in  preedicta 
signincatione  pro  adeptione  ultimi  finis,  heec 
in  anima  reperitur,  ut  postea  dicemus,  et  ideo 
sancti  in  solis  animabus  dicuntur  simpliciter 
beati,  quamviscareantex  parte  bonorum,  quee 
ad  corpus  pertinent :  et  similiter  Christus  in 
via  fuit  beatus  propter  beatitudinem  animec 
Denique  hac  ratione  dicitur  solus  homo  pro- 
prie  capax  beatitudinis,  ut  docuit  Augustinus, 
lib.  83,  Queest..  queest.  5,  etlib.  42,  de  Civit., 
cap.  \,  nam  si  sit  sermo  de  statu  perfecto,  et 
de  collectione  omnium  perfectionum,  quse  na- 


turee  debentur,  sic  unaqueeque  res  juxta  capa- 
citatem  suee  naturee  potest  dici  capax  suee  feli- 
citatis,  si  sit  in  statu  perfecto  juxta  naturam 
suam;  tamen  quia  beatitudo  proprie  significat, 
et  requirit  conjunctionem  cum  ultimo  fine, 
attingendo  illum  aliquo  modo  in  se  per  pro- 
priam  operationem  creaturEe  capacis  beatitu- 
dinis,  ideo  sola  creatura  rationalis  dicitur  ca- 
pax  beatitudinis  simpliciter,  quia  illa  sola  est 
capax  hujus  operationis,  in  qua  consistit  bea- 
titudinis  essentia. 

A.  Ratione  denique  ita  potest  hoc  declarari, 
quia  licet  ad  statum  perfectum  beatitudinis 
multa  concurrant,  tamen  necesse  est,  ut  inter 
illa  aliquid  sit  summum,  ad  quod  ceetera  re- 
ferantur,  vel  ex  eo  tanquam  ex  primo  fonte 
dimanent,  aut  in  eo  eminenter  contineantur  : 
quia  non  potest  esse  aggregatio  multorum  per- 
fecta,  sine  aliquo  ordine  multorum  inter  se  : 
illud  ergo,  quod  est  summum  et  perfectum  in 
eo  statu,  dicitur  essentia  beatitudinis  :  ceetefa 
vero  sunt  veluti  proprietates  aut  accidentia  e- 
jus.  Vel  aliter,  quamvis  multa  bona  reperian- 
tur  in  beato,  non  tamen  per  omnia  attingit 
suum  supremum  finem,  aut  illum  consequi- 
tur :  ergo  non  omnia  eeque  pertinent  ad  bea- 
titudinem,  neque  ad  rationem  ultimi  finis : 
ergo  beatitudo  significat  perfectionem  ulti- 
mam  ad  quam  ceetera  referuntur ;  merito  es- 
sentia  beatitudinis  non  dicitur  consistere  in 
tota  illa  collectione,  sed  in  eo,  quod  est  in  illa 
supremum  et  ultimum  :  hoc  igitur  proprie  si- 
gnificare  potest  heec  vox  ieatitudo;  atque  hoc 
fere  modo  utemur  illa  in  tota  hac  materia ; 
statum  vero  beatitudinis  ad  tollendam  eequivo- 
cationem  hoc  modo  semper  appellabimus , 
quamvis  in  eo  statu  possit  esse  latitudo,  et  in 
illo  oporteat  aliqua  distinctione  uti,  quam  op- 
portuniori  loco  trademus. 

5.  Beatitudo  partim  formalis,  paHim  ob- 
jectiva.  —  Descriptio  integrce  leatitudinis.  — 
Atque  ex  his  sequitur  primo,  quod  sicut  supra 
agentes  de  fme  diximus  interdum  finem  signi- 
ficare  rem,  quee  intenditur  :  interdum  vero 
consecutionem  illius  rei,  ita  in  preesenti  in 
beatitudine  duo  possunt  considerari,  aliud  est 
res,  qua  vel  quibus  beatificamur,  aliud  est  con- 
secutio  illius  rei;  illa  vocatur  objectum  beati- 
tudinis,  seu  beatitudo  objectiva  :  heec  vocatur 
beatitudo  formalis,  seu  per  modum  consecu- 
tionis :  utraque  vero  constituit  unam  beatitu- 
dinem,  quia  una  sine  altera  beatificare  non 
potest,  sed  utramque  in  suo  genere  concurrere 
necesse  est.  Unde  concludi  potest  formalis 
queedam,  et  generalis  descriptio  beatituclinis, 


DISPUTATIO 

saltem  quoad  quid  nominis,,  est  enim  consecu- 
tio  ultimi,  ac  supremi  boni,  quod  ab  Tiomine 
desiderari  potest,  et  in  quo  ccetera  virtute  con- 
tinetur,  seu  ad  illud  referuntur :  quse  des- 
criptio  ex  commimi  consensu  omnium,  qui  de 
beatitudine  loquuntur,  sumitur ;  et  sacra  Scrip- 
tura  etiam  hac  ratione  de  beatitudine  loquitur 
per  modum  possessionis ,  seu  consecutionis, 
Matth.  25,  possidete  regnum :  1,  ad  Corinth.  4: 
Sic  curriie  et  comprehendatis,  ad  Philip.  3 : 
Sequor.  si  quo  modo  compreliendam.  Et  ratio 
esse  potest,  quia  beatitudo  dicit  terminum, 
quamdiu  autem  bomo  inquirit,  non  quiescit, 
terminatur  autem  inquisitio  ad  acquisitionem: 
ergo  necesse  est  ut  beatitudo  in  acquisitione 
consistat.  Quod  exemplo  falsee  beatitudinis  de- 
clarari  etiam  potest,  nam  avarus,  qui  beatitu- 
dinem  suam  ponit  in  divitiis,,  non  censet  se 
beatam  illas  inquirendo,  aut  vendendo ,  sed 
obtinendo  et  possidendo  ;  et  idem  de  simili- 
bus.  Idem  ergo  erit  in  vera  beatitudine,  quee 
consistit  in  consecutione  veri  acsupremiboni. 
Sic  Gregorius  Nyssenus  explicans  sextam  bea- 
titudinem,  Beatimundo  corde. 

Secl  inquiret  aliquis,  quee  sit  formalis  ratio 
hujus  consecutionis.  Respondetur  nunc  in 
communi  solum  dici  posse  consistere  in  aliqua 
conjunctione  hominis  cum  illo  bono,  quo  bea- 
tificandus  est.  An  vero  heec  conjunctio  fiat  per 
unionem,  vel  operationera,  vel  alio  modo,  per- 
tinet  ut  ita  dicam,  ad  materialem  rationem 
beatitudinis ,  quee  postea  est  a  nobis  explican- 
da  :  nam  ex  formali  ratione  consecutionis ,  ut 
sic,  illud  proprie  defmiri  potest.  Itaque  videtur 
hsec  ratio  in  hoc  consistere,  quod  res,  seu  bo- 
nnm,  ita  possideatur  ac  teneatur,  sicut  appe- 
titur  et  desideratur ;  nam  cum  heec  consecutio 
sit  terminus  desiderii ,  et  satietas  ejus^  tunc 
censetur  res  consecuta  quando  ita  obtinetur 
sicut  desideratur,  quod  videre  licet  in  falsa 
beatitudine,  nam  qui  illam  ponit  in  divitiis, 
eas  assequitur  per  dominium  et  possessionem; 
qui  vero  in  delectatione  ciborum,  habebit  con- 
secutionem  per  sensum  gustus  et  tactus,  et  sic 
de  caeteris  :  ergo  sicut  in  falsa  beatitudine, 
consecutio  respondet  pravo  appetitui ,  ita  in 
vera  beatitudine  illa  censetur  vera  consecutio 
quee  terminat,  et  apta  est  satiare  perfectum  ac 
rectum  appetitum  veri,  et  summi  boni ;  et  quo- 
niam  hic  appetitus  est  consentaneus,  et  propor- 
tionatus  fini,  seu  objecto  suo,  ideo  consecutio 
illi  respondens  erit  etiam  proportionata  tali 
objecto,  atqae  adeo  talis  erit,  qualis  res  illa, 
quee  summum  bonum  postulaverit,  seu  quate- 
nus  natura  sua  apta  fuerit  ut  possideatur  et 


IV.  SECTIO  II. 


41 


teneatur ;  qualis  autem  in  particulari  sit,  pos- 
tea  dicemus. 

SECTIO  II. 

Utrum  ostendi  possit  beatitudinem  hominis  esse 
possibilem,  aut  futuram  esse? 

1 .  Ratio  dubii  est,  quia  perfecta  beatitudo 
repugnat  cum  imperfectione  humanee  naturee : 
quomodo  ergo  ostendi  potest  humanam  natu- 
ram  esse  capacem  tantee  perfectionis  ?  Antece- 
dens  declaratur  primo  ,  quia  beatitudo ,  ut 
diximus,  requirit  collectionem  omnium  bono- 
rum,  et  excludit  omnia  mala  :  homo  autem 
natura  sua  subjectus  est  multis  malis,  etmise- 
riis,  quee  vitare  non  potest.  Secundo.,  et  prin- 
cipaliter,  quia  pars  beatitudinis,  et  via  neces- 
saria  ad  illam  consecutionem,  est  nihil  mali 
velle,  seu  carere  peccato,,  quod  non  potest  ho- 
mo  sua  natura,  cum  constet  contrariis  affecti- 
bus,  et  inter  se  pugnantibus.  Tertio ,  quia  de 
ratione  beatitudinis  est  eeternitas,  nam  qui  ti- 
met  carere  bono,  quod  habet,  non  potest  esse 
beatus;  sed  homo,  ut  homo,  non  est  perpetuus 
natura  sua  :  ergo.  Dicet  fortasse  aliquis,  hanc 
rationem  totam  solum  procedere  de  beatitu- 
dine  priori  modo  accepta,  ut  significat  collec- 
tionem  bonorum  omniuni;,  non  vero  de  essentia 
beatitudinis.  Sed  contra  hoc  est,  quia  licet  tota 
collectio  bonorum  non  sit  de  essentia  beatitu- 
dinis,  tamen  de  ratione  beatitudinis  essentialis 
est,  ut  secum  afferat,  et  postulet  statum  illum 
perfectum  :  ergo  requirit  suhjectum  capax  il- 
lius  status. 

2.  In  hac  qusestione  agere  possumus  solum 
formaliter  de  beatitudine  prouta  nobis  definita 
est,  an  homo  sit  capax  illius,  vel  materialiter, 
seu  in  particulari,  an  cognosci  possit  qua  re  et 
quo  modo  beatificandus  sit  homo  :  et  hoc  modo 
tractat  illam  Scotus  in  4,  dist.  49,  quaest.  2.,  et 
contendit,  posse  ratione  naturali  probari  esse 
hominem  capacem  beatitudinis  consistentis  in 
visione  Dei :  quam  quidem  sententiam  ego  fal- 
sam  existimo  :  sed  non  potest  hic  ex  professo 
probari,  donec  ratio  et  natura  illius  beatitudi- 
nis  magis  cognita  sit :  et  ideo  in  priori  tantum 
s.ensu  breviter  est  heec  queestio  expedienda,  in 
qua  preeterea  potest  esse  sermo  aut  de  capaci- 
tate  tantum,  aut  etiam  de  facto  an  possit  pro- 
bari,  hominem  aliquando  posse  consequi  bea-. 
titudinem  suam.  Denique  in  hoc  procedere 
queestio  potest,  aut  ex  principiis  revelatis,  aut 
ex  solis  principiis  naturee. 

3.  Dico  ergo  primo  secundum  fidem  :  Cer- 
tum  est  hominem  esse  capacem  absolutee  et 


42  DE  BEATITUDINE  1N  COMMUNI ;  AN  SIT,  ET  QUID  SIT. 

perfectee  beatitudinis,  et  de  facto  consecuturum     Deum  cognoscendo  et  amando 


illam.  Probatur,  quia  Deus  in  sacra  Scriptura 
promisit  lianc  beatitudinem  omnibus,  ut  per 
se  constat :  hasc  autem  promissio  supponit  in 
homine  capacitatem  ad  recipiendam  illam, 
quia  Deus  non  promittit  impossibilia.  Rursus 
quamvis  Deus  non  promittat  hanc  beatitudi- 
nem  omnibus  absolute,  sed  justis,  et  conse- 
quenter  promissio  respectu  omnium  non  sit 
absoluta,  sed  conditionata,  scilicet,  si  injustitia 
decesserit:  tdLmen  et  ex  eadem  sacra  Scriptura, 
et  ex  aliis  regulis  frdei,  constat  et  posse,  et  de 
facto  impleri  hanc  conditionem  in  multis  ho- 
minibus.  Quod  denique  illa  sit  beatitudo  ab- 
soluta  et  perfecta,  constat  ex  modo,  quo  de 
illa  loquitur,  et  ex  his,  quee  de  illa  docet,  vocat 
enim  illam  supereminens  bonum,  quod  nec 
oculus  vidit,  nec  auris  audivit,  nec  in  cor  Jio- 
minis  ascendit,  vocat  ceternum  glorice  pondus, 
ceternum  gaudium,  quod  negat  omne  malum, 
et  omnem  tristitiam,  et  alia  sirnilia,  quse  po- 
stea  videbimus. 

4.  Dico  secundo,  ex  principiis  naturse  pro- 
bari  potest,  hominem  esse  capacem  alicujus 
beatitudinis.  Probatur  primo  experimento  ipso, 
nihil  enim  magis  receptum  fuit  apud  omnes 
philosophos,  quamvis  enim  de  re,  in  qua  con- 
sistit  beatitudo  humana,  fuerit  inter  illos  in- 
finita  dissensio  ut  sequenti  disputatione  attin- 
gam :  tamen  quod  aliqua  sit  beatitudo  hominis 
fuit  summa  consensio,  et  ita  hoc  sumit  tan- 
quam  primum  fundamentum  moralis  philoso- 
phise  Aristotelis,  in  \,  Ethic.  Secundo  declara- 
tur  ratione  in  superioribus  tacta,  -  quia  homo 
habet  aliquem  finem  ultimum  :  ergo  potest 
illum  consequi,  alias  frustra  et  insipienter  or- 
dinaretur  in  illum  :  sed  consecutio  fmis  ultimi 
est  beatitudo  :  ergo. 

5.  Dices,  hac  ratione  probaretur  bruta  esse 
beatitudinis  capacia,  quia  etiam  habent  suum 
finem  ultimum,  et  possunt  pervenire  ad  suam 
ultimam  perfectionem.Scotus  supra  respondet 
esse  aliquo  modo  capacia  cujusdam  beatitudi- 
nis  imperfectee :  tamen  Aristoteles  10,  Ethicor., 
cap.  8  et  9,  et  Augustinus,  quem  nuper  citavi, 
simpliciter  negant  bruta  esse  capacia  beatitu- 
dinis,  et  Gregorius  Nyssenus,  in  lib.  de  Beati- 
tudinibus,  dicit,  hominem  esse  capacem  bea- 
titudinis,  quia  est  ad  imaginem  Dei,  quod  est 
proprium  intellectualis  naturse :  igitur  securidse 
rationi  factse  addendum  est  ex  D.  Thoma  1,  2, 
queest.  5,  art.  1,  quamvis  sit  fmis  ultimus  om- 
nium,  non  tamen  eodem  modo,  quia  non  eo- 
dem  modo  potest  attingi  ab  omnibus :  homo 
enim  potest  suis  actibus  immediate  attingere 


et  ideo  potest 
proprie  consequi  illum  fmem,  atque  adeo  po- 
test  proprie  esse  beatus  :  nam,  ut  recte  dixit 
Scotus,  beatitudo  significat  consecutionem  op- 
timi,  atque  ultimi  boni  simpliciter :  at  vero 
animalia  bruta  non  possunt  attingere  Deum 
immediate  suis  actionibus,  sed  solum  aliquam 
perfectionem  creatam  qua  aliquo  modo  imi- 
tentur  Deurn,  et  ideo  non  possunt  consequi 
illum  fmem  ultimum  secundum  se,  et  ideo 
non  sunt  capacia  beatitudinis :  et  hinc  est  quod 
homo  dicitur  immediate  creatus  propter  Deum, 
alise  vero  inferiores  creaturse  sunt  immediate 
propter  ipsum  hominem,  et  per  illum  ultimate 
tendunt  in  Deum.  Et  confirmatur  haec  ratio  ex 
naturali  appetitu  hominis  ad  beatitudinem, 
hic  enim  innatus  est  omnibus  hominibus,  ut 
dicturi  sumus  late  in  fme  hujus  materise,  et 
frequenter  disputat  Augustinus,  libro  primo, 
de  libero  Arbitr.,  capite  decimo-quarto,  et  lib. 
de  Vitabeata,  etlib.  10,  Gonfess.,  cap.  20,  et 
in  Enchirid.,  cap.  25,  sed  appetitus  naturalis 
fundatur  in  naturali  capacitate,  et  non  tendit 
nisi  in  rem  aliquo  modo  naturse  possibilem, 
quia  appetitus  naturalis  est  naturee  consenta- 
neus :  ergo  beatitudo,  quee  est  objectum  hujus 
appetitus,  est  res  possibilis  homini  cujus  ipse 
est  capax  natura  sua. 

6.  Dico  tertio,  ex  principiis  etiam  naturse 
potest  humanis  rationibus  satis  congruentibus 
ostendi  humanam  speciemfore  aliquando  bea- 
tificandam.Loquorde  speciehumana,  quianon 
est  necesse  ut  in  omnibus  suis  individuis  con- 
sequatur  suum  fmem ;  quia  cum  multiplicatio 
individuorum  sit  quodammodo  per  accidens, 
non  est  inconveniens  aliqua  deflectere  a  suo 
fme,  prsesertim  quia  cum  homo  sit  liberi  arbi- 
trii,  per  eum  stare  potest  quominus  suum  fi- 
nem  consequatur  :  satis  ergo  erit  quod  in  ali- 
quibus  individuis  hsec  species  suum  finem 
obtineat.  Hoc  autem  probari  potest,  quia  ad 
convenientem  providentiam  auctoris  naturse 
spectat  ita  gubernare  et  dingere  singulas  na- 
turas  in  suos  fines  ut  non  omnino  illis  frustre- 
tur :  primo  quidem,  quia  viderentur  frustra 
creati  homines  propter  talem  fmem,  si '  nun- 
quam  neque  in  ullo  individuo  illum  essent 
consecuturi :  quid  enim  prodesset  hominis  ca- 
pacitas  beatitudinis,  si  nunquam  esset  implen- 
da?  Secundo,  quia  id,  quod  nunquam  accidit 
in  omnibus  individuis  alicujus  speciei  etiamsi 
quamplurima  multiplicentur,  merito  dici  po- 
test  impossibile,  si  non  omniuo  physice,  seu 
metaphysice,  saltem  moraliter,  et  humano 
modo  loquendo  :  pertinet  autem  ad  provid  g  " 


DISPUTATIO 
tiam  auetoris  naturse,  et  quodammodo  debitum 
est  ipsi  kumanee  naturse  ita  dirigi  in  suum 
finem,  ut  possit  illum  consequi.  Tertio  possu- 
mus  etiam  uti  ratione,  qua  Ghrysostomus  et 
alii  Patres  ssepe  utuntur  ad  probandam  resur- 
rectionem,  nam  quidam  homiues  totam  vitam 
in  vitiis,  et  in  peccatis  transigunt,  alii  honeste 
vivunt :  pertinet  ergo  ad  providentiam  aucto- 
ris  naturse  illos  punire,  hos  remunerare :  ergo 
respondere  debet  operibus  virtutis  aliquod  bea- 
titudinis  preemium. 

7.  Dices,  absolute  loquendo,  potuisse  Deum 
ita  gubernare  humanas  res,  ut  nullus  homi- 
num  ad  beatitudinem  perveniret,  permittendo 
omnes  labi  in  peccatum,  et  in  eo  durare  usque 
ad  finem  vitse,  sicut  multis  speciebus  Angelo- 
rum  evenisse  creditur.  Respondetur :  ideo  non 
dixi  rationes  factas  esse  demonstrationes,  sed 
morales  rationes  multum  suadentes  et  osten- 
dentes  modum  providentise  maxime  consenta- 
neum  divinse  sapientioe  et  bonitati.  Unde  licet 
non  negemus  potuisse  Deum  id  facere  de  po- 
tentia  absoluta :  negamus  tamen  id  esse  satis 
consentaneum  et  naturis  rerum,  et  convenienti 
ordini  universi.  Ad  exemplum  autem  Angelo- 
rum  respondetur,  illud  supponere  omnes  An- 
gelos  esse  specie  diversos,  et  in  singulis  spe- 
ciebus  tantum  esse  unum  individuum  :  quo 
admisso,  non  est  similis  ratio,  quia  non  pote- 
rat  species  angelica  permitti  peccare,  et  caclere 
a  suo  fine,  quin  omnia  individua  ejusdem  spe- 
ciei  permitterentur  eodem  modo  cadere,  quia 
supponunt  non  esse  multa,  sed  unum,  et  alio- 
quin  fuit  conveniens  etiam  Angelos  permitti 
suee  libertati,  et  ideo  in  illis  censetur  illud  non 
esse  inconveniens,  quia  omnes  conveniunt  in 
eodem  gradu,  et  in  eodem  modo  tendendi  in 
suum  finem:  homines  autem  habent  suum 
proprium  modum,  et  quodammodo  specialem 
gradum  constituunt. 

8.  Ad  rationem  dubitandi  in  principio  po- 
sitam  procedendo  ex  principiis  revelatis  dici- 
musduo:  Primum  est,  non  posse  hominem 
suse  naturse  viribus,  aut  per  naturales  causas 
illum  felicem  statum  consequi.  Secundum  est, 
in  hac  vita  omnino  non  posse  ad  illum  perve- 
nire,  etiam  per  auxilia  gratia?  secundum  legem 
ordinariam.  Nihilominus  satis  est,  illum  sta- 
tum  fore  aliquando  possibilem  homini  cum 
divina  ope,  et  auxilio.  Procedendo  autem  ex 
prineipiis  natur8e,dicemus  similiter  duo  sumpta 
ex  Aristotele.  Primum  est,  beatitudinem  pos- 
sibilem  homini  secundum  naturam  suam  esse 
imperfectam,  non  tamen  omnino  nullam.  Et 
hoc  est,  quod  Aristoteles  dixitJ,Ethic,  c.  10, 


IV.  SECTIO  III.  43 

posse  nos  esse  beatos,  tamen  ut  homines.  Unde 
non  est  de  essentia  cujuscumque  beatitudinis, 
ut  absolute  et  simpliciter  excludat  omnem  de- 
fectum,  sed  primo  et  per  se  est  de  ejus  essen- 
tia,  ut  sit  consecutio  ultimi  finis :  consequenter 
vero  habet  ut  excludat  omne  malum,  quantum 
fieri  poterit,  juxta  subjecti  capacitatem.  Se- 
cundum  est,  quod  Aristoteles  dixit  1,  Ethic, 
cap.  7,  talis  vita  superat  hominis  naturam, 
non  enim  hoc  ipso  quo  homo  est  ita  vivit,  sed 
quo  est  quid  in  ipso  divinum ,  id  est,  quatenus 
mentem  habet  et  immortalem  animam,  in  qua 
posset  homo  perpetuam  beatitudinem  conse- 
qui,  et  carere  temporalibus  incommodis,  et 
aliquo  modo  satiari  juxta  naturee  capacitatem. 

SECTIO  III. 

Quotuplex  sit  beatitudo. 

\ .  Hanc  dubitationem  etiam  preemitto,  quia 
pertinet  ad  quaestionem  an  est,  et  fundamen- 
tum  erit  eorum,  quae  dicenda  sunt,  et  ordinis 
in  hac  materia  servandi.  Omitto  autem  impri- 
mis  divisionem  beatitudinis ,  in  veram  et  fal- 
sam,  quoniam  tantum  de  vera  agimus  :  et  falsa 
in  infinitum  multiplicari  potest  pro  libito  hu- 
mana?  voluntatis.  Omitto  prseterea  divisionem 
beatitudinis  in  objectivam  et  formalem  ,  quia 
et  utraque  explicata  jam  est,  et  ex  utraque 
consurgit  unus  finis,  etuna  beatitudo.  Denique 
omitto  divisionem  beatitudinis  in  essentialem 
et  accidentalem,  quoniam  hsec  quidem  coinci- 
dit  cum  his,  quee  diximus  de  beatitudine  vel 
pro  essentia  vel  pro  statu  :  nam  ea,  quse  repe- 
riuntur  in  statu  beatitudinis  praeter  essentiam, 
possunt  dici  accidentia  beatitudinis,  quamvis 
in  eis  sit  latitudo  :  nam  qusedam  sunt  maxime 
intrinseca,  et  inseparabilia  ab  essentiali  beati- 
tudine;  alia  vero  sunt  magis  extrinseca;  dequi- 
bus  omnibus  postea  videbimus.  Notandse  igitur 
sunt  tres,  vel  quatuor  divisiones  preecipuae. 

2.  Prima  divisio  beatitudinis  in  naturalem 
et  supernaturalem. — Primo  dividitur  beatitudo 
in  naturalem  et  supernaturalem.  Hac  divisione 
utitur  ssepe  D.  Thomas,  \,  ]).,  q.  23,  a.  \,  di- 
cens  :  hominem  ordinari  ad  duplicem  finem, 
alterum  natura?  proportionatum,  alterum  su- 
perantem  facultatem  natura? ;  idem  autem  est 
finis  ultimus  et  beatitudo  ,  ut  diximus.  Item 
q.  62,  art.  1,  distinguit  in  Angelis  hanc  dupli- 
cem  beatitudinem,  et  dicit,  eos  fuisse  creatos 
in  beatitudine  naturali,  non  vero  supernatu- 
rali,  juxta  doctrinam  Augustini,  libro  de  Eccl. 
dogmat.  (siejus  est  opus),  capit.  59.  Addit  vero 


DE  BEATITUDINE  IN  COMMUNI :  AN  SIT,  ET  QUID  SIT. 


ibi  beatitudinem  naturalem  esse  quodammodo 
beatitudinem,  vel  quia  comparata  est  ad  super- 
naturalem,  est  imperfecta,  vel  propter  aliam 
rationem,  quam  infra  subjiciam.  Eadem  dis- 
tinctione,  agens  de  hominibus,  utitur  D.  Tbo- 
mas  1,  2,  q.  62,  art.  1,  in  corpore,  et  ad  3,  et 
q.  109,  art.  5,  ad  3,  et  q.  110,  art.  3,  et  opti- 
me  in  3,  distinct.  25,  qiisest.  1,  art.  4.  qusest. 
3,  et  ex  bac  divisione  colligit  etiam  necessita- 
tem  gratise,  et  divisionem  virtutum  in  infusas, 
et  acquisitas. 

3.  Et  ratione  declaratur  :  nam  imprimis 

quod  sit  aliqua  beatitudo  bominis  supernatu- 

ralis  simpliciter  de  fide  certum  est,  quoniam 

Dei  visio,  et  amor  ac  fruitio,  quee  illam  conse- 

quuntur ,  supernaturalia  sunt ,   ut  partim  in 

sequentibus  dicenms,  partim  constat  ex  ma- 

teria  de  cbaritate  et  gratia.  Ex  quibus  etiam 

certum  est,  media,  quibus  illa  beatitudo  com- 

paratur  esse  supernattiralia,  resurrectio  etiam 

ad  vitam  immortalem  et  gloriosam  omnino  su- 

pernaturalis  est.  Datur  ergo  beatitudo  super- 

naturalis.  Quod  vero  preeter  banc  detur  natu- 

ralis  preeter  dicta,  sect.  preecedenti,  potest  ex 

altero  membro  ita  declarari :  nam  si  beatitudo 

illa  supernaturalis  est,  potuit  ergo  Deus  absque 

miraculo  condere  bominem  non  ordinando  il- 

lum  ad  illam  beatitudinem,  nec  providendo 

illi  inodum,  aut  inedia,  quibus  illani  consequi 

possit,  in  quo  nibil  ageret  contra  ,  vel  preeter 

id,  quod  debitum  est  tali  naturse  ;  sed  homo 

sic  conditus  necessario  babiturus  esset  aliquam 

beatitudinem  naturalem,  ad  quam,  si  velit, 

possit  pervenire  :  ergo  necesse  est  prseter  su- 

pernaturalem  beatitudinem  dari  in  humana 

natura  aliquam  beatitudinem  naturalem.  Ma- 

jor  mihi  videtur  certa,   primo  ex  communi 

consensu  theologorum,  qui  in  hoc  sensu  dis- 

tingunt  hominem  constitutum  in  puris  natu- 

ralibus,  ab  homine  elevato  ad  finem  superna- 

turalem  ,  et  utrumque  stattim  censent  esse 

possibilem,  quoniam  alias  hominem  esse  ordi- 

natum  in  hunc  fmem  naturalem,  esset  debitum 

ipsi  naturee ,  et  consequenter  non  esset  dono- 

rum  gratiee,   ut  recte  dixit  Thomas,  1 ,  2,  q. 

110,  art.  4,  ad  2,  gratia  enim  supra  omne  na- 

turee  debitum.   Consequens  autem  est  valde 

falsum,magnamque  preebens  occasionem  errori 

Pelagii  :  quia  si  ordinatio  in  hunc  fmem  esset 

naturee  debita,   etiam  media  sufficientia  ad 

eumdem  finem  deberentur  naturse  :  nam  sicut 

qui  dat  formam,  dat  consequentia  ad  formam; 

ita  qui  dat  fmem ,  necesse  est  ut  conferat  me- 

dia  conducentia  ad  illum  fineru,  alias  superflua 

esset  talis  ordinatio  ad  talem  finem,  prseser- 


tim,quiamedia  et  finis  debent  inter  se  servare 
proportionem ,  et  ideo  sunt  ejusdem  ordinis , 
et  sub  eadem  providentia  cadunt.  Propria  vero 
ratio  a  priori  est,  quia  finis  non  debetur  nisi 
ratione  ipsius  esse  quasi  primarii  et  substantia- 
lis  :  finis  ergo  supernaturalis  solum  correspon- 
det  ipsi  gratiee,  quee  est  participatio  veluti  sub- 
stantialis  divinse  naturse.  Sicut  ergo  haec  gra- 
tia  non  est  debita  humanse  naturse,  ita  nec 
beatitudo  illa,  quse  est  proprius  fmis  illius  : 
sicut  ergo  potuit  humana  natura  creari  absque 
gratia,  et  absque  ulla  promissione  illius,  salva 
omni  proprietate  et  providentia  tali  naturse  de- 
bita,  ita  potuit  creari  sine  ordinatione  acl  fi- 
nem  supernaturalem. 

A.  Jam  vero  probanda  est  minor  propositio 

principalis  rationis,  et  probatur  facile  ex  dic- 

tis  supra,  quia  homo  sic  creatus  haberet  ali- 

quem  finem  ultimum,  et  illum  posset  suis  ac- 

tionibus  aliquo  modo  attingere  cognoscendo 

et  amando  illum  :  ergo  esset  capax  alicujus 

beatitudinis  proportionatse  et  connaturalis  sibi : 

ergo  in  humana  natura  datur  aliqua  beatitudo 

naturalis  praater  supernaturalem.  Dices :  Esto, 

hoc  verum  sit  de  homine  in  puris  naturalibus 

condito,  non  inde  fit  etiam  nunc  habere  homi- 

nem  hanc  beatitudinem  naturalem.  Responde- 

tur,  aliudesseloqui  dere,  aliuddenomine:nam 

quod  ad  rem  attinet,  non  potest  homo  nunc 

non  esse  capax  illius  beatitudinis,  seu  perfec- 

tionis,  quam  baberet    in   puris  naturalibus, 

quia  nunc  est  eadem  natura,  et  consequenter 

eadem  capacitas  :  unde  cum  gratia  non  des- 

truat  naturam,  sed  perficiat,  non  privat  illam 

hac  perfectione  naturali.  Et  ita  certum  est  in 

supernaturali  beatitudine*  habiturum  hominem 

omnem  perfectionem  sibi  connaturalem,  quo- 

modo  probat  D.  Thomas,  1  p.,  q.  12,  a.  12, 

hominem  videntem  Deum  non  privari  cogni- 

tione  naturali  Dei,  quin  potius  maxime  in  illa 

perfici ;  et  idem  proportionaliter  est  de  amore. 

Quod  vero  spectat  ad  modum  loquendi,  facile 

concedemus  naturalem  beatitudinem  non  me- 

reri  nunc  beatitudinis  nomen  absolute  dictee, 

et  sine  aliquo  addito  diminuente,  quia  in  ho- 

mine  elevato  ad  fmem  supernaturalem  illa 

non  habet  rationem  ultimi  termini,  seu  per- 

fectionis  ultimse,  propter  quod  si  aliquis  homo 

fortasse  illam  habere  posset  absque  alia,  ut 

aliqui  existimant  de  pueris  excedentibus  in 

solo  originali  peccato,  non  posset  dici  simpli- 

ter  beatus,  sed  potius  miser,  quia  creatus  est. 

5.  Secunda  divisio  in  beatitudine  patrice  et 

vice.  —  Secundo  dividitur  beatitudo  in  beati- 

tudinem  perfectam  vitee  futurse  et  imperfec- 


DISPUTATIO  IV.  SECTIO  III. 


tam  hujus  vitee.  Hac  utitur  frequenter  cliviis 
Thomas  in  hac  materia^  patetl,  2,  queest.  3, 
art.  2,  ad.  A,  et  art.  5,  et  queest.  5,  art.  3^ 
et  habet  funclamentum  in  Aristotele  \,  Ethi- 
cor.,  cap.  9  et  10 ,  et  potest  accommodari 
utrique  membro  preecedentis  divisionis.  Et  ita 
potest  facile  reddi  illius  ratio  :  nam  quod  spec- 
tat  ad  supernaturalem  beatitudinem^  certum 
de  fide  est  secundumlegem  ordinariam,  et,  se- 
clusis  privilegiis,  non  obtineri  in  hac  vita  in 
tota  sua  perfectione  essentiali,,  postea  suo  loco 
disputabimus  :  necesse  est  tamen  ut  pro  tem- 
pore  hujus  vitee  aliquid  sit  optimum  etiam  in 
ordine  gratiee,  per  quod  homo  maxime  con- 
jungatur  suo  supernaturali  fini  quantum  pro 
hoc  statu  potest  :  illud  ergo  habebit  rationem 
beatitudinis  hujus  vitse,,  quee  licet  comparata 
ad  illam,  quam  speramus,  sit  imperfecta  et  re- 
vera  non  sit  beatitudo,  quia  non  sistit  in  illa,, 
sed  futuram  inquirit  per  illam  :  nihilominus 
in  ordine  ad  hunc  statum  viee,  dici  potest  bea- 
titudo,  quia  est  optimum  et  ultimum  ejus. 

6.  Atque  eadem  ratio  facile  applicari  potest 
ad  beatitudinem  naturalem  quse  in  suo  gradu, 
et  ordine  cum  majori  perfectione  acquiri  pos- 
set  in  hac  vita  quam  supernaturalis  beatitudo 
in  ordine  suo,  quia  posset  homo  in  hac  vita 
cognoscere  et  contemplari  Deum  in  creaturis, 
illum  amare  et  alia  honesta  opera  exercere,, 
quee  omnia  majorem  proportionem  habent 
cum  eognitione,  et  amore  Dei  naturali,  quse 
potest  habere  anima  separata,  quam  habeat 
cognitio  fidei;  verbi  gratia,  cum  visione  clara 
Dei.  Atque  ita  philosophi  naturalem  beatitudi- 
nem  hominis  posuerunt  preecipue  pro  statu 
hujus  vitee  :  supposita  vero  animi  immortali- 
tate,,  necesse  est,  ut  etiam  post  hanc  vitam 
possit  esse  beata,  quae  dicitur  etiam  beatitudo 
hominis  ratione  partis  preecipuee  :  an  vero  illa 
etiam  beatitudo  communicanda  esset  corpori, 
stando  in  providentia  naturali,  attingemus  alio 
loco.  Atque  ex  hac  duplici  divisione  colligitur 
ordo  servandus  in  hac  materia  :  nam  primo 
ac  preecipue  dicendum  est  de  beatitudine  su- 
pernaturali  futuree  vitee,  et  obiter  attingemus 
quee  pertinent  ad  beatitudinem  imperfectam, 
scilicet,,  naturalem  hujus  vitee,,  postea  vero  de 
naturali  beatitudine  in  utroque  etiam  statu 
disseremus. 

7.  Tertia  divisio  leatitudinisinspeculativam 
et  practicam.  —  Tertio  dividi  solet  beatitudo 
in  speculativam  et  practicam :  et  habet  fun- 
damentum  in  Aristotele  10  Ethic.,,  cap.  1,  8 
et  9,  et  illa  etiam  utitur  D.  Thomas,  \,  % 
queest.  3,  art.  1,  et  queest.  5,  art.  A,  et  alii 


theologi  in  A,  dist.  49,  preesertim  Paludanus, 
queest.  h>,  art.  2.  Et  videtur  in  eo  fundata  hsec 
divisio,,  quod  ad  consummatam  hominis  beati- 
tudinem  requiritur  perfectio  non  tantum  co- 
gnitionis,  sed  etiam  operis,  sen,  quod  idem 
est,  scientia  et  virtus.  Nihilominus  tamen  hsec 
divisio  non  est  admodum  necessaria  vel  pro- 
pria,  quia  vel  neutra  istarum  est  beatitudo  ho- 
minis,  sed  pars  beatitudinis  ejus,  quee  ex  utra- 
que  conflatur  :  vel  certe  (quod  verius  est)  si 
altera  tantum  est  beatitudo,  altera  non  mere- 
tur  hoc  nomen,,  nisi  valde  improprie,  quate- 
nus  est  aliquid  ad  completum  statum  beati- 
tudinis  necessarium.  Et  ita  sentiunt  Aristote- 
les  et  D.  Thomas  de  felicitate,  quia  cum  non 
sit  propter  se,  sed  propter  aliud  non  habet 
propriam  beatitudinis  rationem,  ut  postea  la- 
tius  videbimus. 

8.  Quarta  divisio.  —  Quarto  dividitur  a  qui- 
busdam  beatitudo  in  beatitudinem  hominis 
et  in  beatitudinem  tantum  potentiee  alicu- 
jus,  quomodo  beatitudo  hominis,,  verbi  gra- 
tia,  licet  non  consistat  in  amore,  tamen  bea- 
titudo  voluntatis  dicetur  consistere  in  amore. 
Sed  heec  divisio  nec  ab  aliis  auctoribus  ce- 
lebrata  est  neque  ab  Scoto  probatur  aliqna 
ratione,  neque  aliquam  utilitatem  affert  ad  ea 
quee  dicenda  sunt;  et  preeterea  valde  impro- 
prie  dicitur  potentia  beatificari,  persona  enim 
est  vel  natura,  quee  proprie  per  personam 
beatificatur.  Tandem  vel  operatio  potentiee  est 
consecutio  ultimi  finis  integra,  vel  partialis ; 
aut  nullo  modo  est  consecutio  :  si  primum,  per 
talem  operationem  non  solum  persona,  sed 
etiam  potentia  beatificatur  vel  in  totum,,  vel 
ex  parte,  quia  per  talem  operationem  conse- 
quitur  aliquo  modo  suum  finem;  si  vero  dica- 
tur  secundum^  talis  operatio  nec  erit  beatitudo 
hominis,  nec  personee,  cum  sermo  sit  de  bea- 
titudine  propria,,  quee  consistit  in  consecutione 
ultimi  finis.  Solum  igitur  duee  primee  divisiones 
ad  discursum  hujus  materiee  nobis  deserviunt. 

DISPUTATIO  V. 

DE  0BJECT0  HUMAN.&  BEATITUDINIS. 

Expedita  queestione.,  an  sit  beatitudo ;  sequi- 
tur  explicanda  queestio,  quid  sit  :  et  quoniam 
formalis  beatitudo,  ut  infra  dicam,  in  opera- 
tione  consistit,  quee  speciem  et  rationem  suam 
sumere  solet  ab  objecto,,  ideo  primum  omnium 
de  objecto  dicendum  est;  quod  preecipue  trac- 
tat  D.  Thomas,  \,  2,  in  tota  queest.  1,  et  attin- 
git  etiam  in  sequenti,  partim  in  art.  1,  partim 


DE  OBJECTO  HUMAN^E  BEATITUDINIS. 


in  6  et  7,  et  late  3,  contr.  Gent.,  a  cap.  27  us- 
que  ad  63.  Reliqui  doctores  in  4,  dist.  49.  So- 
lum  est  in  hoc  principio  advertendum,  hanc 
disputationem  de  objecto,  communem  esse 
omni  beatitudini  tam  naturali  quam  superna- 
turali  vitae  prsesentis  et  futurse,  conveniunt 
enim  omnes  in  illa  re,  in  qua  beatitudo  consi- 
stit,  quamvis  de  modo  attingendi,  vel  conse- 
quendiillam  sit  diversitas,utposteavidebimus. 

SECTIO  I. 

TJtrum  omnes  creaturce  sine  Deo  possint  esse 
sufficiens  objectum  humance  beatituclinis. 

1.  De  hominum  beatitudine  scriptores  varii. 
—  Unum  genus  bonorum.  — Alterum  genus. — 
Tertium  genus. — Hsec  quaestio  celebris  fuit  in- 
ter  antiquos  philosophos,  inter  quos  fuit  ma- 
gna  opinionum  varietas  in  explicanda  hominis 
beatitudine,  de  quibus,  quia  prolixum  esset 
illas  referre,  legi  possunt  ex  philosophis  Aris- 
toteles,  lib.  11,  Ethic.  et  10,  Cicero,  lib.  de 
Finibus,  et  in  Paradoxis ;  ex  Patribus  vero  Au- 
gustinus  10,  de  Civit.,  a  principio,  et  cap.  56, 
et  tractatu  de  Epicureis  et  Stoicis  :  obiter  Am- 
brosius.  lib.  2,  de  Officiis,  cap.  2,  et  Clemens 
Alexandrinus,  lib.  2,  Stromat.,  circa  fmem, 
Lactantius,  lib.  3,  de  falsa  Sapientia,  prseser- 
tim  a  cap.  7,  et  Boetius,  lib.  2  et  3,  de  Conso- 
latione.  Breviter  omnia  creata  bona  possunt 
ad  3  capita  revocari ;  in  primo  sunt  bona  ex- 
terna,  quse  dicuntur  bona  fortunee,  et  intrin- 
sece  non  afficiunt  ipsum  hominem,  ut  sunt 
quatuor  illa,  de  quibus  D.  Thomas,  disp.  1, 
2,  qusest.  1,  art.  4,  divitiee,  honor,  fama,  potes- 
tas,  de  quibus  non  invenio  philosophum  ali- 
quem  asseruisse  in  illis  solis  consistere  beati- 
tudinem,  licet  aliqui  ea  conjunxerint  cum  aliis 
bonis.  In  secundo  capite  sunt  bona  corporis, 
ut  sunt  sanitas,  robur ;  et  ad  hoc  caput  etiam 
spectat  voluptas  corporis  et  indolentia,  et  in 
his  bonis  multi  beatitudinem  constituunt,  ut 
Carneades  apud  Ciceronem,  lib.  5,  de  Finib., 
qui  hsec  vocabant  prima  bona  naturee  :  et  Aris- 
tipes  apud  Lactantium  supra.  Etmulti  in  hunc 
rnoclum  interpretantur  sententiam  Epicuri,  ut 
Augustinus  supra,  et  D.  Thomas  3,  contra 
Gent.,  et  Lactantius,  et  alii  dicant  esse  locutum 
de  animae  voluptate.  In  tertio  ordine  sunt 
bona  anim?e,  per  qiiae  intelligere  possumus, 
aut  animam  ipsam,  et  perfectiones  illi  inhse- 
rentes,  aut  etiam  extrinsecum  aliquod  bonum 
per  modum  principii  vel  objecti.  Et  hoc  modo 
etiamDeus  inter  bona  animse  comprehenditur : 


hic  igitur  de  omnibus  bonis  agimus,  excepto 
Deo. 

2.  Prima  assertio  negativa  de  bonis  fortunce. 
—  Dico  ergo  primo  ,  bona  fortunse  per  se  sola 
non  possunt  hominem  beatificare.  Hanc  con- 
clusionem  tractat  bene  ex  scholasticis  Major, 
dist.  49,  quaest.  1,  et  est  non  solum  certa,  sed 
etiam  evidens.  Et  probatur  primo  generatim; 
quia  omnia  hsec  bona  imprimis  sunt  inferioris 
ordinis;  deinde  sunt  extrinseca  et  nec  perfi- 
ciunt  hominem  in  se  ipso,  neque  possunt  esse 
objecta  perfectorum  actuum  :  tertio,  non  sunt 
bona  stabilia,  sed  facillime  amittuntur,  etiam 
nobis  invitis  et  sine  culpa  :  quarto,  his  bonis 
etiam  iniqui  abundant,  imo  facilius  illa  conse- 
quuntur:  quinto,  unum  sine  alio  non  satiat 
appetitum,  nec  omnia  simul  sine  salute. 

3.  Ratio  breviter  de  singulis,  nam  primo 
divitise  non  sunt  propter  se  appetibiles,  sed 
solum  ut  instrumenta  vitae  :  deinde  difficillime 
acquiruntur  et  difficilius  conservantur ;  et  si 
inordinate,  ac  propter  se  amentur,  nunquam 
satiant  appetitum :  avarus  enim  nunquam  im- 
pleliturpecuniis,  Eccl.  15.  Et  propter  hanc  cau- 
sam  Christiana  religio  non  solum  non  consti- 
tuit  beatitudinem  in  divitiis,  sed  etiam  consti- 
tuit  eas  despicere,  ut  beati  esse  possimus.  De 
qua  re  lepi  potest  Augustinus,  sermon.  40, 
ad  fratres  in  Erem.,  et  28,  de  verbis  Apostoli, 
Gregorius,  3  part.  Pastoralis,  admonit.  27, 
homil.  69  et  70,  in  Matth.  20,  de  honore  ait 
Aristoteles,  Ethicor.  1,  cap.  5,  esse  in  hono- 
rante,  non  in  honorato,  et  pendere  exarbitrio 
ejus,  et  idco  non  posse  consistere  in  illo  beati- 
tudinem,  ut  probant  etiam  rationes  factse  de 
divitiis  :  potius  ergo  est  quid  consequens  bea- 
titudinem,  quia  honor  debetur  virtuti,  et  est 
testimonium  excellens ;  beatitudo  autem  debet 
potius  consistere  in  aliqua  excellentia,  quam 
in  testimonio  ejus  :  et  hoc  modo  dicitur  Deus 
interdum  lionorare  Sanctos  suos  in  preemium 
virtutis,  quia  ita  illos  perficit,  et  excellentes 
facit,  ut  reddat  honore  dignissimos,  et  hoc 
modo  dicitur  in  psalm.  138  :  Nimis  Jwnorati 
sunt  amici  tui,  Deus  ;  et  Sapient.  5  :  Existima- 
lamus  vitam  illoruminsaniam,  etfinem  illorum 
sine  honorc ;  ecce  quomodo  computati  sunt  inter 
filios  Dei.  Tertio,  eadem  est  ratio  de  fama,  quse 
etiam  est  bonum  extrinsecum,  et  consistit  in 
aliorum  opinione,  quse  ssepe  non  est  in  potes- 
tate  nostra  :  hoc  autem  prseeipue  intelligen- 
dum  est  de  fama,  seu  gloria,  quae  potest  esse 
in  mente  creaturse  :  nam  illa  bona  fama,  quam 
habere  possumus  in  mente  Dei,  ut  Cajetanus 
notat  1,  2,  quaest.  2,  art.  3,  conferre  potest  ad 


DISPUTATIO  V 
nostram  beatitudinem,  saltem  causaliter,  quia 
Deus  illis  confert  beatitudinem,  quos  bonos  et 
justos  cognoscit,  et  hsec  ipsa  scientia,  quate- 
nus  est  ipsemet  Deus,  potest  pertinere  ad  ob- 
jectum  nostrse  beatitudinis,  quamvis  non  pro- 
prie  nos  beatificet  ea  ratione,  qua  terminantur 
ad  nos  per  modum  scientise  visionis  :  sed  qua- 
tenus  in  se  est  infinitum  bonum,  ut  postea  la- 
tius  declarabimus.  Hic  vero  inquiri  poterat, 
an  hsec  bona  honoris,  et  famce,  quamvis  non 
sint  ultimum  bonuin,  sint  saltem  per  se  appe- 
tibilia,  ut  finis  proximus  :  sed  hsec  res  pertinet 
ad  2,  2,  quaest.  131.  Tandem  rationes  factse 
eodem  modo  procedunt  de  potestate  dominan- 
di ;  nam  etiam  hoc  bonum  est  valde  extrinse- 
cuin,  et  inferioris  ordinis  :  non  est  autem  bo- 
num  stabile,  et  auferri  potest  nobis  invitis,  et 
in  eo  ssepe  excellunt  homines  iniqui.  Ac  de- 
nique  non  magis  potest  satiare  bominem  adep- 
tio  famse  et  honorurn,  quam  divitise.  Denique 
de  insufficientia  horum  bonoruin,  et  modera- 
tione  in  eis  adhibenda,  legi  potest  Chrysosto- 
miu,  homil.  25,  et  qusest.  3,  ad  populum,  Au- 
gustinus  in  psalm.  sexagesimum  tertium,  Gre- 
gorius  18,  Moralium,  et  Bernardus,  serm.  13, 
in  Cant. 

4.  Secunda  assertio  negativa  cle  lonis  cor- 
poris. —  Dices  secundo  :  nullum  corporis  bo- 
num,  etiam  voluptas,  potest  esse  objectum 
humanse  beatitudinis.  Hsec  assertio  etiam  est 
evidens,  et  ita  probata  semper  fuit  a  meliori- 
bus  philosophis  et  contraria  rejecta  ut  absurda 
et  indigna  hominibus,  adeo  ut  Stoici  dicerent, 
hsec  inferiora  commoda  non  esse  appellanda 
bona  prseter  unum,  nempe  honestum  bonum  : 
in  quo  tamennonrecte  dixerunt;  habent  enim 
hsec  aliquam  bonitatem  et  conjunctionem  cum 
natura  :  ea  tamen  ab  homine  expetenda  non 
est,  nisi  cum  honestate  sit  conjuncta,  Et  hinc 
facile  probatur  conclusio,  quia  hsec  bona  cor- 
porissunt  infima,  et  quodammodo  aliis  anima- 
libus  communia ;  homo  autem  ut  supra  ex 
Aristotele  dicebamus,  non  est  capax  beatitu- 
dinis  secundum  id,  quod  commune  habet  cum 
brutis,  sed  secundum  id,  quod  in  eo  divinum 
est.  Deinde,  quamvis  homo  habeat  bona  cor- 
poris,  verbi  gratia,  salutem,  robur,  indolen- 
tiam,  etc,  si  tamen  careat  aliis  bonis,  etiam 
extrinsecis,  ut  honore  et  fama,  etc,  non  est 
contentus,  nec  satiatus  :  ergo  non  sunt  hsec 
sufficiens  bonum  hominis,  cum  nec  per  se  sola 
sufficiant,  nec  secum  afferant  alia,  quse  neces- 
saria  sunt.  Quse  omnia  eodem  modo  procedunt 
de  voluptate,  qua  possent  alise  rationes  fieri : 
nam  hsec  ssepe  est  rectse  rationi  contraria,  et 


,  SECTIO  I.  47 

impedit  spiritualia  bona  :  imo  si  sit  nimia, 
ipsi  etiam  corpori  nocet,  et  dolores  atque  segri- 
tudines  affert;  si  autem  sit  temperata,  majus 
bonum  est  virtus,  quse  illam  moderatur  :  et 
hsec  ipsa  moderatio  est  signum,  voluptatem 
non  esse  propter  se  expetendam,  sed  solum 
quoad  necessarium  fuerit,  vel  ad  conservan- 
dam  naturam,  vel  ad  rectas  operationes  exer- 
cendas.  Alise  rationes  videri  possunt  in  divo 
Thoma  3,  contra  Gentes. 

5.  Tertia  assertio  negativa  de  honis  spiritua- 
libus  creatis.  —  Dico  tertio  :  etiam  bona  animi 
creata  per  se  sola  non  sufficere  ad  hominis 
beatitudinem.  Probatur,  quia  inter  hsec  bona 
primum  est  ipsa  anima,  quse  quidem  est  sub- 
jectum  suse  beatitudinis,  non  tamen  esse  po- 
test  objectum,  quia  non  potest  esse  finis  ulti- 
mus  sui  ipsius,  et  ideo  non  potest  in  se  con- 
quiescere  :  nam  sicut  non  est  a  se,  ita  non 
potest  esse  seipsa  beata,  sed  quserit  ahud  me- 
lius  se  et  optimum,  in  quo  quiescat.  Secundo 
sunt  inter  hsec  bona  illa,  quse  formaliter  in- 
haerent  ipsi  animae,  ut  sunt  potentise  suee  et 
actus,  et  in  his  consistere  quidem  potest  for- 
malis  beatitudo,  non  tamen  objectiva,  quia 
hsec  minus  perfecta  bona  sunt,  quam  ipsamet 
anima,  saltemquoad  entitatem  substantialem. 
Dices  :  visio  beata  numeratur  in  his  bonis,  et 
tamen  illa  posset  esse  sufficiens  objectum  bea- 
titudinis  :  nam  si  quis  videret  in  alio  homine 
hujusmodi  visionem,  esset  beatus,  quia  neces- 
sariovideret  Deum.  Respondetur,  etiamsi  con- 
cedatur  totum,  non  esse  contra  conclusionem, 
quia,  si  videndo  illam  visionem,  videtur  Deus, 
non  ideo  erit  aliquis  beatus,  quia  videt  visio- 
nem,  sed  quia  videt  Deum  :  visio  autem  ipsa 
erit  veluti  medium  cognitum  ducens  in  Deum, 
si  autem  viso  illo  actu  non  necessario  videtur 
Deus,  quod  fortasse  verius  est,  cessat  etiam 
argumentum,  quia^tunc  illa  visio  ut  objectum, 
non  esset  sufficiens  ad  beatificandum. 

6.  De  Angelis. — Ultimo  connumerari  pos- 
sunt  inter  hsec  bona  Angeli ,  quatenus  sunt 
objecta,  quorum  cognitione  multum  perficitur 
mens  hominis  :  et  hoc  etiam  non  potest  suffi- 
cere  ad  beatitudinem  hominis,  qui  est  capax 
majoris  boni,  ut  jam  dicam  :  et  quia  Angeli 
non  sunt  per  se  principium  et  causa  animse 
hominis,  et  ita  nec  sunt  finis  hominis  :  item, 
nec  sunt,  nec  continent  omne  bonum,  sed  sunt 
quoddam  bonum  participatum  :  non  ergo 
possunt  satiare  hominem.  Unde  cum  D.  Tho- 
mas  1,  2,  qusest.  3,  art.  7,  dicit,  in  specula- 
tione  substantiarum  separatarum  positam  esse 
quamdam  hominis  imperfectam  beatitudinem, 


DE  OBJECTO  HUMAN.4S  BEATITUDINIS. 


non  est  intelligendus  de  beatitudine  essentiali, 
etiam  naturali  et  hujus  vitse  :  sed  de  quadam 
accidentali  perfectione  :  lege  eumdem  3,  con- 
tra  Gent.,  capit.  decimo-septimo  et  vigesimo- 
quinto,  et  lib.  quarto,  capit.  5-4.  Dicet  aliquis, 
majorem  perfectionem ,  atque  proportionem 
habet  natura  Angelica  cum  humana,  quam 
ipse  Deus^  quia  habet  majorem  similitudinem 
et  propinquitatem  :  ergo  magis  consistit  bea- 
titudo  humanain  cognitione  Angelorun,,  quam 
Dei.  Respondetur  negando  consequentiam, 
quia  licet  habeant  majorem  proportionem  in 
perfectione  entis,  non  tamen  in  ratione  causse 
et  effectus,  et  in  ratione  finis,  et  rei  ordinatse 
ad  finem,  nec  etiam  in  dependentia  et  con- 
nexione  necessaria.  Unde  fit  ut  sicutpotest  esse 
anima  sine  Angelis  non  tamen  sine  Deo,,  ita 
potest  esse  beata  sine  Angelis^  non  tamen  sine 
Deo  :  fit  etiam  inde,  ut  perfectiorem  cognitio- 
nem  Dei  possit  homo  naturaliter  assequi  in 
hac  vita,,  quam  Angelorum. 

7.  Ultima  assertio  adcsquata  tititlo  quce  et 
de  fide.  —  Ultimo  ex  his  concluditur,  omnia 
bona  creata  simul  sumpta  non  posse  sufficere 
ad  beatificandum  hominem  sine  Deo^  est  de 
fide,  ut  a  fortiori  patebit  ex  his  quae  diceinus, 
sectione  sequenti.  Ratione  probat  D.  Thoinas, 
\,  %,  quaest.  %,  art.  8^  ex  capacitate  potentia- 
rum  animse  nostrse^  sunt  enim  universales 
potentia?  :  quia  habent  universalissima  ob- 
jecta  :  voluntatis  objectum  est  bonum  univer- 
sale,  sub  quo  omne  bonum  comprehenditur  : 
bona  autem  creata  sine  Deo  non  complectun- 
tur  omne  bonum  :  sed  solus  Deus  est  univer- 
sale  bonum  :  ergo  non  possunt  omnia  sine 
Deo  explere  capacitatem  hominis.  Girca  quam 
rationem  multa  notat  Cajetanus,  quia  videtur 
in  ea  committi  sequivocatio  :  nam  Deus  est 
bonum  universale  non  in  praedicando,  sed  in 
causando,  et  secundum  quamdam  continen- 
tiam  eminentialem  :  objectum  autem  volun- 
tatis  est  universale  in  prsedicando  :  nulla 
tamen  est  aequivocatio,  sed  ex  una  universa- 
litate  fit  optimum  argumentum  ad  aliam  : 
nam  cum  voluntatis  objectum  sit  bonuin,  et 
intellectus  sit  ens,  plane  comprehendunt  Deum 
sub  suis  objectis,  et  ita  sunt  aliquo  modo  ca- 
paces  Dei.  Rursus  Deus  cum  sit  summum  bo- 
num,  et  summum  ens,  est  preecipua  pars^  et 
prsecipuum  objectum  harum  potentiarum  ; 
ergo  fieri  non  potest,  ut  homo  secundum  has 
potentias  fiat  beatus  in  solis  creaturis  sihe 
Deo,  quia  deest  illi  id,,  quod  est  supremunx,  et 
optimum  in  capacitate  sua. 

8.  Unde  confirmatur,  nam  in  homine  ope- 


rante  secundum  rationem  duplex  facultas  con- 
siderari  potest ;  altera  est  speculativa  ad  con- 
templandum,  et  hoec  non  potest  esse  contenta 
si  non  perveniat  ad  Deum,  qui  est  supremum 
intelligibile.  Unde  recte  Gregorius  Nazianze- 
nus,  orat.21,  de  Laudibus  Athanasii  :  Intelli- 
giMlium  omnium  (inquit  de  Deo)  summus  est 
vertex,  in  quo  desiderium  omne  consistit,  ac 
defigitur,  nec  supra  eum  usque  fertur,  nec  enim 
quippiam  sublimius  Juibet,  aut  JiaoeMt  unquam 
mensidla,  quamvis  pJiilosopMca,  et  altissima 
tenens,  ac  sun,me  mriosa  :  Jioc  enim  rerum 
omnium  expetendarum  extremum  est,  quo  cum 
pervenerimus ,  conquiescit  omnis  speculatio. 
Altera  facultas  humanse  mentis  est  ad  ope- 
randum  secundum  rationem  :  haec  autem 
multo  minus  potest  esse  perfecta  sine  Deo, 
sed  solum  quando  honestissima  operatione 
fungitur,  quse  est  amor  Dei.  Propter  quod  dicit 
Eccles.  ult.  :  Deum  time,  et  mandata  ejus  oi- 
serva,  Jioc  est  enim  omnis  Jiomo.  Nec  contra 
hoc  occurrit  difficultas  alicujus  momenti. 

SECTIO  II. 

Utrum  solus  Deus  sine  consortio  alicujus  crea- 
turce  sit  sufficiens  objectum  beatitudinis. 

1.  Ratio  dubii  est,  quia  licet  Deus  sit  supre- 
mum  hominis  bonum,  non  tamen  est  unicum 
ejus  bonum :  nam  prseter  Deum,  indiget  homo 
ut  commode  vivat,  et  bonis  corporis,  et  aliis 
bonis  animse  prseter  cognitionem  Dei ,  quee 
omnia  bona  naturaliter  appetit :  ergo  non  sa- 
tiatur  appetitus  hominis  Deo  :  ergo  solus  Deus 
non  est  sufficiens  objectum  beatitudinis  ejus. 
Nec  satisfaciet  si  quis  respondeat,  heec  omnia 
bona  contineri  in  Deo,  continentur  enim  emi- 
nenter,  non  formaliter  :  homo  autem  indiget 
illis  prout  formaliter  illum  perficere  possunt 
non  tantum  secundum  eminentiam  suam  :  nec 
enim  erit  homo  sanus  cognoscendo  sanitatem, 
quae  est  eminenter  in  Deo,  sed  habendo  in  se 
formalem  sanitatem,  et  sic  de  aliis.  Secundo 
auget  difficultatem,  quia  ut  homo  sit  beatus, 
non  satis  est  videre  Deum :  sed  necesse  est  ut 
videat  se  videre^  quia  alias,  nec  amare  poterat 
suam  beatitudinem,  nec  de  illa  gaudere  pro- 
pter  quod  quidam  dixere,  magis  consistere 
beatitudinem  nostram  in  cognitione  reflexa, 
quam  in  directa  :  ergo  in  objecto  nostrse  bea- 
titudinis  non  solum  continetur  Deus,  sed  visio 
Dei,  illa  vero  creatura  est.  Simile  argumen- 
tum  fieri  potest  de  amore^  quia,  ut  simus 
beati,  non  satis  est  videre  Deum,,  sed  etiam 


DISPUTATIO  1 
videre  illum  ut  summum  bonum  a  nobis  di- 
lectum,  quia  non  potest  beatificare,  nisi  quod 
amatur,  et  quatenus  tale  esse  cognoscitur , 
quia  beatitudo  est  satietas  amoris,  et  terminus 
ejus  :  ergo  in  illo  objecto  includitur  non  so- 
lum  Deus,  sed  etiam  amor  Dei,  qui  est  quid 
creatum.  Simile  etiam  est,  quiaut  simus  bea- 
ti,  necesse  est  ut  cognoscamus  beatitudinem 
nostram  perpetuo  duraturani,  alias  non  posset 
excludi  omnis  timor  et  anxietas,  prout  ad 
beatitudinem  necesse  est :  ergo  in  objecto  nos- 
trse  beatitudiuis  includitur  non  solum  Deus, 
sed  etiam  perpetua  duratio  ejusdem  beatitudi- 
nis  ;  illam  autem  duratio  creatum  quid  est. 
Tandem  de  beatitudine  naturali  potest  esse 
difficultas,  quia  non  potest  anima  nostra  co- 
gnoscere  Deum  nisi  cognoscendo  seipsam,  vel 
aliquam  aliam  creaturam ;  imo  nec  in  beatitu- 
dine  supernaturali  (ut  multi  existimant)  po- 
test  videri  Deus,  nisi  visis  in  ipso  aliquo  modo 
creaturis  :  ergo. 

2.  In  bac  quaestione  pbilosopbi  omnes  sen- 
sisse  videntur  indigere  bominem  praeter  Deum 
aliis  bonis  creatis  ad  felicitatem  suam  :  non 
tamen  accurate  distinxerunt,  aut  intellexe- 
runt,  an  illa  bona  sint  essentialia,  ut  particu- 
laria  objecta  essentialis  beatitudinis,  vel  so- 
lum  ut  dispositiones  quaedam  vel  proprietates, 
seu  accidentariae  perfectiones  ejus :  quinimo 
etiam  inter  theologos,  Durandus,  Olcotus,  et 
alii,  quos  eitavi,  disput.  praeced.,sect.  1,  con- 
tenti  illa  distinctione  beatitudinis  quatenus  si- 
gnificat  aut  perfectissimam  operationem,  aut 
collectionem  omnium  bonorum,  respondent, 
solum  Deum  esse  objectum  beatitudinis  priori 
modo  sumptae,  non  tamen  posteriori  modo. 
Sed  hujusmodi  distinctio  non  deservit  ad  rem 
explicandam,  sed  potius  confundit  illam :  nam 
juxta  illam  responsionem  videtur  sequi,  Deum 
nullo  modo  esse  adaequatum  objectum  nostrae 
beatitudinis,  sed  partiale,  quamvispraecipuum. 
Supponendo  ergo  sermonem  esse  de  propria, 
et  essentiali  beatitudine,  advertendum  est  a- 
liud  esse  loqui  de  proprio  objecto  bono,  cujus 
consecutione  beati  sumus,  alia  vero  de  his, 
quae  vel  cum  illo  objecto  conjuncta  sunt,  vel 
ex  parte  nostra  sunt  necessaria  ad  consequen- 
dum  illud  objectum  perfecte,  et  ut  in  nobis 
efficiat  iUos  effectus  omnes,  quos  perfecta  bea- 
titudo  requirit :  non  enim  omnia,  quae  hoc 
modo  requiruntur,  oportet  ut  sint  proprie  ob- 
jecta  beatitudinis  essentialis,  sicut  non  omnia 
quse  sunt  necessaria  ad  introductionem,  vel 
conservationem  formae,  nec  etiam  quae  illacon- 
sequuntur,pertinent  ad  essentiale  compositum. 

IV. 


.  SECTIO  II.  49 

3.  Dicendum  ergo  est  absolute  et  simplici- 
ter,  solum  Deum  esse  objectum  nostrae  beati- 
tudinis  essentialis,  atque  hoc  modo  illum  sine 
consortio  creaturae  sufficere  ad  nostram  beati- 
tudinem.  Quam  assertionem  existimo  certam, 
et  ita  in  ea  consentiunt  omnes  theologi,  et  col- 
ligitur  ex  modo  loquendi  sacrae  Scripturee  ; 
primo  ex  illis  locis,  in  quibus  Deus  solus  ulti- 
mus  finis  noster,  ut  supratractavimus,  dist.  3, 
sect.  1,  nam  idem  est  finis  ultimus,  et  objec- 
tum  beatitudinis.  Deinde  ex  illis  locutionibus, 
beatum  dixeruni populum,  cui  hcec  sunt:  leatus 
populus,  cujus  Dominus  Deus  ejus.  Psal.  143, 
et  72  :  Pars  mea  Deus  in  ceternum  ;  et ,  Non 
glorietur  sapiens  in  sapientia  sua,  nec  fortis  in 
fortitudine  sua,  sed  in  hoc  glorietur  ,  scire  et 
nosse  me,  Jerem.  9.  Faciunt  etiam  illa  verba 
Christi  Joann.  17  :  Hacest  vita  ceterna,  ut  co- 
gnoscant  te  solum  Deum  verum,  etc,  nam  de 
vera  beatitudine  multi  Patres  locum  illum  in- 
terpretantur,  quos  in  suo  loco  indicabo.Docuit 
etiam  hanc  veritatem  Nyssenus,  lib.  de  Beati- 
tudinibus,  beatitudine  6,  eamque  colligit  ex 
illa  promissione  Christi,  quoniam  ipsi  Deum 
videlunt.  Optime  eamdem  tractat,  et  ex  sacra 
Scriptura  confirmat  Augustinus,  lib.  22,  de 
Civitate,  cap.  30 ,  prcemium,  inquit,  virtutis 
erit  ipse,  qui  virtutem  declit.  Colligitur  etiam 
ex  Extravaganti  Benedicti  XI,  quam  refert 
Castro,  verbo  Beati,  ubi  definit  beatitudinem 
nostram  consistere  in  visione  et  fruitione  Dei. 
Unde  a  posterioriconfirmaripotest.  NamChris- 
tus  Dominus  in  via  fuit  absolute  et  simpliciter 
beatus  propter  hanc  visionem  et  fruitionem, 
etiamsi  affectus  esset  multis  malis  poenae  ;  et 
similiter  animae  sanctae  sunt  absolute  beatse, 
quamvis  careant  corporibus,  et  consequenter 
aliis  bonis  corporis.  Et  addere  possumus_,  si 
fmgamus  non  esse  in  mundo  aliam  creaturam, 
nisi  unam  animam  videntem  et  amantem 
Deum  illam  fuisse  futuram  sufficienter  bea- 
tam,  et  tamen  nec  cognosceret,  nec  frueretur 
alia  creatura ;  quamvis  autem  supponat  neces- 
sario  existentiam  ipsius  animae  et  facultatum 
ejus,  non  tamen  per  modum  objecti,  sed  sub- 
jecti  beatitudinis ,  ut  supra  dicebamus,  ipsa 
non  est  finis  sui,  sed  se  ipsam  debet  in  Deum 
referre.  Cujus  etiam  signum  est,  quia  etiamsi 
fingeremus  talem  animam  non  cognoscere  se- 
ipsam,  sed  solum  videre  Deum,  ipsoque  frui, 
hoc  ipso  solo  esset  beata,  quia  consecuta  est 
ultimum  finem  suum. 

4.  Atque  hinc  reddi  potest  ratio  hujus  veri- 
tatis,  quia  ut  Aristoteles  ait  1,  Ethicor.,  capite 
septimo,  finis  perfectus  simpliciter  est  qui 


50 


DE  OBJECTO  HUMAN.E  BEATITUDINIS. 


propter  se  semper,  et  nunquam  ob  aliud  est; 
talis  autem  est  felicitas :  sed  solus  Deus  est 
perfectus  finis,  propter  se  amandus,  et  reliqua 
omnia  propter  ipsum :  ergo  solus  ipse  est  ob- 
jectiva  beatitudo  simpliciter  humanse  naturse. 
Quod  in  bunc  modum  confirmatur  et  explica- 
tur.  Nam  licet  in  beatitudine  multa  requiran- 
tur  bona  ad  completum  statum  ejus,  tamen, 
ut  recte  Augustinus  dixit,  dicto  libro  de  Givi- 
tate,  omnia  debent  in  laudem  Dei  ordinari, 
illumque  tanquam  finem  ultimum  respicere; 
id  autem,  quod  est  finis,  et  ultimum  bonorum 
omnium,  illud  est  proprium  et  per  se  objectum 
beatitudinis.  Confirmatur  prseterea  ex  Aristo- 
tele  eodem  1,  Ethicorum,  capite  septimo :  per- 
fectum  bonum  est,  quod  per  se  est  sufficiens; 
sufficiens  autem  per  se,  illud  esse  ponimus, 
quod  solum  a  cseteris  segregatum  expetibilem 
vitam  facit,  reique  nullius  indigentem:  hujus- 
modi  autem  felicitatem  existimamus  esse,  libro 
autem  10,  Ethicorum,  capite  secundo,  addit 
cum  Platone,  summum  bonum  per  se,  et  nullo 
addito  tale  esse,  et  non  fieri  expetibilius  pro- 
pter  addituin  alterius  boni;  nam  lioc  ipso,  in- 
quit,  non  esse  summum  ionu?n.  Unde  concludi- 
tur  ratio :  nam  Deus  per  se  solus  est  summum 
bonum  simpliciter,  et  perfecta  cnm  ipso  con- 
junctio,  seu  illius  adeptio  est  per  se  maxime 
expetibilis  et  sufficiens  ad  perfectionem  homi- 
nis,  non  solum  quia  in  Deo  continetur  omne 
nonum  eminenter,  sed  etiam  quia  secum  affert 
quidquid  adbeatitudinemhominis  necessarium 
esse  potest :  ergo  solus  Deus  est  essentiale  ob- 
jectum   nostrse   beatitudinis.   Et  confirmatur 
tandem,  quia  solus  Deus  est  primum  hominis 
principium :  ergo  solus  etiam  est  ultimus  fmis 
ejus;  ergo  in  reditu  ad  ipsum  et  in  consecu- 
tione  ejus  stat  hominis  beatitudo.  Lege  Augus- 
tinum  5,  Confession.,  capite  quarto,  et  decimo- 
tertio  de  Trinitate,  capite  septimo,  epistola  57, 
et  D.  Thomam,  contra  Gent.,  cap.  37. 

5.  Atque  ex  rationibus  factis  colligitur , 
assertionem  positam  veram  esse,  tum  in  bea- 
titudine  supernaturali  perfecta  vitse  futurse, 
de  qua  maxime  procedunt  omnia  dicta,  et 
potest  de  illa  peculiaris  ratio  reddi,  quia  illa 
beatitudo  proprie  respondet  gratise,  tanquam 
sibi  connaturalis  :  gratia  autem  est  qusedam 
propria  participatio  divinse  naturse  :  et  ideo 
sicut  divina  natura  seipsa  est  beata,  ita  pro- 
pria  beatitudo  respondens  huic  gratise,  con- 
sistit  in  conjunctione  ad  eamdem  divinam 
naturam  per  altissimam  participationem  illius 
visionis,  qua  ipsa  se  fruitur  :  tum  etiam  de 
beatitudine  supernaturali,  qualis  in  hac  vita 


imperfecte  haberi  potest ;  quia  solus  Deus  est 
supra  omnia  diligendus,  omniaque  ad  hunc 
amorem,  et  ad  ipsius  Dei  consecutionem  refe- 
renda  sunt,  ut  vere  pertineant  ad  nostram 
perfectionem  :  tum  denique  de  felicitate,  seu 
beatitudine  naturali,  quse  habere  posset  vel  in 
hac  vita,  vel  in  anima  separata  propter  eam- 
dem  rationem,  nam  etiamsi  homo  conditus  in 
puris  naturalibus,  deberet  Deum  supra  omnia 
diligere,  et  in  eum  ut  in  ultimum  finem  omnia 
referre. 

6.  An  realis  existentia  pertineat  ad  oljectum 
leatitudinis.  —  Sed  dubitabit  hic  aliquis,  an 
Deus  sit  objectum  nostrse  beatitudinis  ut  rea- 
liter  existens  a  parte  rei,  vel  solum  ut  objec- 
tive  existens  in  mente  humana.  Quidam  enim 
asserunt,  quod  licet  de  ratione  Dei,  ut  Deus 
est,  sit  existere,  tamen  si  prsecise  consideretur 
id  quod  necessarium  est  in  illo,  sic  non  neces- 
sario  includi  existentiam  rei  in  seipso,  sed  so- 
lum  esse  objective  in  mente.  Quod  per  hanc 
conditionalem  explicatur  :   nam  si  intelliga- 
mus  beatitudinem  hominis  consistere  in  vi- 
sione  pulchrse  imaginis,   si  Deus  conservaret 
in  oculo  illam  visionem  destruendo  objectum 
in  esse  existentis,  tam  beatus  maneret  homo 
sicut  antea ;  quia  ex  parte  sua  eodem  modo 
attingeret  illud   objectum ,    atque   ita   realis 
existentia  illius  objecti  non  esset  necessaria  ad 
talem  beatitudinem  ,   sed   solum  objectiva  : 
ergo  si  per  impossibile  fingeremus,  cognitio- 
nem,  aut  visionem  Dei  manere  in  intellectu 
nostro ,   etiamsi    Deus  non  existeret  eodem 
modo,  essemus  beati,  quia  haberemus  eamdem 
formam  beatificantem  :  ergo  ex  prsecisa  ra- 
tione   beatitudinis   non   requiritur  existentia 
realis  in  ilio  objecto,  sed  solum  esse  objective. 
Cui  modo  dicendi  videtur  favere  Durandus, 
in    quarta,  distinctione  quadragesima  sexta, 
queestione  prima,  numero  octavo. 

7.  Sed  heec  opinio  videtur  mihi  valde  falsa, 
et  apertam  repugnantiam  involvens ,  quia 
Deus  est  objectum  nostrse  beatitudinis,  quate- 
nus  est  primum  ens  ac  purissimus  actus  et 
perfectissimus  :  ergo  necesse  est  ut  in  ejus 
ratione,  etiam  ut  objectum  est  talis  beatitu- 
dinis,  includatur  quod  sit  ens  necessarium  per 
essentiam,  atque  adeo  quod  includat,  non  so- 
lum  objectivam,  'sed  realem,  et  veram  essen- 
tiam  :  quinpotius  in  hoc  objecto  non  sunt  hsec 
duo  separabilia,  cjuia  illud,  quod  maxime  de 
illo  cognoscitur,  aut  in  ipso  videtur,  est  quod 
existat,  et  sit  suum  esse  :  et  ideo  etsi  fortasse 
in  aliis  rebus,  et  prsesertim  in  objectis  sensi- 
bilibus  posset  fieri  a  Deo  ut  maneat  intuiti 


DISPUTATIO  V 
visio  sine  reali  existentia  objecti,  tamen  in 
hac  Dei  visione  manifestam  contradictionem 
involvit,  non  solum  quia  ex  parte  Dei  repugnat 
non  esse,  sed  etiam,  quia  ex  parte  visionis 
repugnat  manere,  et  non  terminari  ad  ens 
necessario  existens  ut  sic  :  imo  etiam  in  co- 
gnitione  abstractiva  Dei,  qnse  vera  sit  et  scien- 
tifica,  repugnat  esse,  et  non  fieri  circa  ens 
quoddam  necessarium,  quod  a  se  essentialiter 
existat. 

8.  Ad  rationes  dubii  in  principio  positas. 
Ad  primam  fatemur,  ad  completum  statum 
beatitudinis  requiri  alia  bona  :  tamen  non 
sunt  proprie  objecta  essentialis  beatitudinis, 
quia  nec  sunt  fmis  ultimus,  nec  pars  ejus,  sed 
ad  aliud  ut  fmem  ultimum  ordinantur,  et  ab 
illo  quasi  a  primo  fonte  originem  ducunt.  Ad 
alteram  vero  rationem  dubii  similiter  respon- 
detur,  ad  summum  probare  aliquid  creatum 
requiri  ex  parte  nostra,  ut  ipso  Deo  perfecti 
efficiamur  beati,  quid  autem  illud  sit,  et  quee 
alia  bona  in  beatitudine  requirantur  ad  com- 
pletum  statum  ejus,  postea  est  latius  explican- 
dum  in  singulis  beatitudinis  statibus. 

SECTIO  III. 

Utrwn  Deus  secundum  totum,  quocl  in  se  habet, 
vel  secundum  speciale  arlitrium  sit  objectum 
liumance  leatitudinis. 

Tria  sunt,  de  quibus  potest  in  boc  dubio  in- 
quiri.  Primo  de  divinis  attributis  et  absolutis 
perfectionibus  Dei.  Secundo  de  divinis  rela- 
tionibus.  Tertio  de  ideis  seu  actionibus  liberis, 
qui  in  Deo  existunt  :  de  quibus  sigillatim  di- 
cam  pauca. 

PUNGTUM  i. 

An  omnia ,  vel  aliquod  attributum  Dei,  perlineant  ad 
objectum  beatitudinis. 

1 .  Circa  primam  partem  duo  possunt  exco- 
gitari  dicencli  modi  :  primus  est  juxta  opinio- 
nem  Scoti  dicentis,  seu  distinguentis  attributa 
divina  ab  essentia  Dei,  quam  ex  parte  sequun- 
tur  aliqui  Thomistse ,  qui  licet  non  admittant 
distinctionem  ex  natura  rei  inter  attributa  et 
essentiam,  nihilominus  dicunt  attributa  esse 
extra  rationem  essentialem  Dei,  et  unum  attri- 
butum  esse  extra  essentialem  alterius  prius- 
quam  secundum  nostrum  modum  intelhgendi 
in  re  ipsa  fundatum  concipi  naturam  divinam, 
ut  constituentem  essentialiter  Deum  ,  et  ideo 
postulantem  talia  attributa,  quse  re  ipsa  cum 
ipsa  identificentur.  Juxta  hanc  ergo  opinionem 


.  SECTIO  III.  51 

in  preesenti  dici  potest,  Deum  esse  objectum 
nostrse  beatitudinis  prsecise  secundum  eam  ra- 
tionem,  quae  in  eo  intelligitur  esse  essentialis, 
quia  secundum  illam  prsecise  constituitur  in 
esse  Dei :  sicut,  si  homo  ut  homo  esset  objec- 
tum  beatitudinis  humanee,  intelligeremus  so- 
lam  essentiam  animae  et  corporis  pertinere 
proprie  ad  tale  objectum  ;  proprietates  vero, 
sicut  sequuntur  essentiam,  ita  etiam  pertinere 
ad  quamdam  beatitudmis  perfeetionem,  seu 
objecti  illius,  non  vero  ad  primariam  rationem 
ejus.  Quam  sententiam  attigit  Scotus,  in  1, 
distinctione  1,  queestione  l,  et  quamvis  ibi  eam 
non  tractet,  colligi  tamen  potest  ex  fundamen- 
to  ejus. 

2.  Secundus  modus  dicendi  est,  Deum  esse 
objectum  nostrse  beatitudinis  secundum  quod- 
dam  speciale  attributum,  vel  secundum  boni- 
tatem  suam.  Hanc  opinionem  attigit  Medina  1, 
2,  quaestione  3,  art.  5,  ubi  inquirit,  cum  bea- 
tus  judicet  Deum  esse  omnipotentem,  esse  tri- 
num,  et  unum,  in  quo  judicio  consistat  beati- 
tudo.  Respondet  consistere  in  hoc  quam  bonus 
Deus  Israel  liis  qui  recto  sunt  corde ,  ceetera 
vero  judicia,  inquit,  quse  habent  beati,  vel  sunt 
prsemia  fidei,  vel  necessario  conjuncta.  Fun- 
damentum  esse  potest,  quia  Deus  est  objectum 
beatitudinis  nostra?.  ut  est  summum  bonum, 
quia  tale  objectum  ut  est  ultimus  finis  simpli- 
citer  ac  perfectissimus  :  ultimus  autem  finis, 
et  summum  bonum  idem  sunt ,  ut  Aristoteles 
dixit  1,  Eth.,  cap.  7.  Et  ideo  ex  sententia  om- 
nium  beatitudo  consistit  in  adeptione  summi 
boni :  ergo  Deus  ratione  suse  bonitatis,  et  non 
ratione  aliorum  attributorum,  est  objectum 
nostrse  beatitudinis. 

3.  Utramque  opinionem  falsam  existimo,  et 
sic  dicendum,  Deum  secundum  omnia  sua  at- 
tributa,  et  absolutas  perfectiones  esse  objectum 
proprium,  ac  primarium  nostrfe  beatitudinis 
perfectee,  quam  speramus  in  futura  vita.  Quee 
sententia  fundari  potest  in  verbis  illis  J  , 
Joan.  3  :  Similes  ei  erimus ,  et  videbimus  eum 
sicuti  est.  Sicut  ergo  Deus  est  per  suam  essen- 
tiam  summe  sapiens,  omnipotens,  etc,  ita  vi- 
debimus  eum  :  ergo  Deus  quatenus  in  sua  es- 
sentia  complectitur  omnia  bona,  erit  objectum 
nos  beatificans.  Secundo  preecipue  argumen- 
tor  ratione,  quia  Deus  non  est  objectum  nos- 
trse  beatitudinis,  nisi  ut  supremum  ens  intelli- 
gibile,  et  supremum  bonum,  formaliter,  aut 
eminenter,  reliqua  omnia  continens,  quia  ut 
sic  potest  implere  capacitatem  nostri  intellec- 
tus,  et  voluntatis,  et  non  alio  modo  :  sed  Deus 
non  est  hujusmodi  ens  secundum  aliquod  spe- 


52 


DE  OBJECTO  HUMAN^  BEATITUDINIS. 


ciale  attributum ,  sed  ut  immensum  pelagus 
omuis  perfectionis  :  ergo  ut  est  objectum  nos- 
trse  beatitudinis  includit  formaliter  omnia  at- 
tributa  absoluta  ,  quas  dicunt  perfectionem 
simpliciter  simplicem,  eminenter  vero  omnes 
alias  perfectiones.  Tertio  lioc  ipsum  declaratur, 
quia  sententise  contrarise  procedunt  ex  falsis 
fundamentis  :  nam  imprimis  falsum  est  attri- 
bula  divina  distingui  ex  natura  rei  ab  essentia 
divina,  ut  ostenditur  latius  circa  queest.  3  pri- 
mee  part.  3  D.  Thomas,  falsum  etiam  est,  haec 
attributa,  quee  dicunt  perfectionem  simpliciter, 
non  includi  in  conceptu  essentiali  Dei  adsequa- 
to,  quia  Deus  ex  praeeisa  essentia  sua  est  ens 
infinitum  intensive  in  perfectioue  essentiali, 
et  ideo  ex  eadem  prsecisa  essentia  formaliter 
complectitur  omnem  perfectionem  simpliciter, 
quia  illud  ens,  quod  formaliter  afficitur  his 
perfectionibus,  quaa  vocantur  simplices  simpli- 
citer  ,  perfectius  est  in  genere  entis  intensive 
quam  si  illas  formaliter  excludat :  et  ideo  tam 
essentiales  sunt  istse  propositiones,  Deus  est 
sapiens,  Deus  est  justus,  sicut  haec,  Homo  est 
animal  rationale.  Unde  retorquendo  argumen- 
tum,  cum  Deus  sit  objectum  beatitudinis  nos- 
tra3  ratione  suee  perfectionis  essentialis,  necesse 
est  ut  in  boc  objecto  formaliter  includantur 
omnia  attributa. 

4.  Praeterea  secunda  opinio  confingit  sum- 
mam  Dei  bonitatem  esse  speciale  attributum 
Dei  ab  aliis  distinctum  :  nam  revera  non  est 
nisi  infmita  perfectio  ejus  consurgens,  nostro 
modo  intelligendi,  ex  omnibus  attributis ;  quod 
in  hunc  modum  explicari  potest :  nam  sicut 
in  nobis,  ita  in  Deo  duplex  bonitas  intelligi 
potest,  vel  physiea,  vel  moralis,  et  neutra  in 
nobis  est  specialis  aliqua  virtus  ab  aliis  dis- 
tincta ;  sed  bonitas  pbysica  est  ipsamet  entita- 
tiva  perfectio,  quoe  consurgit  ex  principiis  na- 
turse ;  bonitas  autem  moralis  integra,  nihil 
aliud  esse  potest,  quam  collectio  omnium  vir- 
tutum,  vel  in  habitu,  vel  in  actu,  et  utraque 
bonitas  suo  modo  reperitur  in  Deo ;  nam  et  est 
perfectissimum  ens  in  genere  entis,  et  est  sum- 
mum  bonum  in  genere  moris,  quee  bonitas  in 
ipso  nihil  aliud  est,  quam  perfectio  ejus  essen- 
tialis,  ratione  cujus  essentialiter  est  summe 
justus,  summe  misericors,  etc. ;  ergo  Deus,  ut 
summum  bonum,  formaliter  includit  has  om- 
nes  perfectiones  :  ergo  retorquendo  etiam  ar- 
gumentum,  ex  eo  quod  Deus  est  objectum 
beatitudinis  et  summum  bonum,  non  sequi- 
tur  aliquod  attributum  esse  extra  rationem 
objecti  illius,  sed  potius  sequitur  omnia  in- 
cludi  in  ipso  formaliter. 


5.  Quocirca  falsum  etiam  est,  quod  illa 
opinio  secunda  fingebat,  scilicet,  esse  in  bea- 
tis  varia  judiciahorum  attributorum  quse  non 
pertinent  ad  ipsam  beatitudinem,  sed  cum  illa 
conjuncta  sunt :  hsec,  inquam,  falsa  fictio  est, 
quia  sicut  in  Deo  secundum  se  hrec  attributa 
non  sunt  multa,  sed  una  simpliciter  perfectio 
Dei,  ita  in  beato  ut  sic,  id  est,  ut  intuente 
Deum,  non  sunt  varia  judicia  de  his  attributis, 
sed  unico,  et  simplicissimo,  quo  intuetur  Deum 
sicuti  est,  judicat  Deum  esse  omnipotentem, 
sapientem,  etc,  quia,  ut  infra  dicemus,  videre 
Deum,  non  est  videre  unum  vel  aliquod  attri- 
butum  ejus,  sed  videre  totam  Dei  naturam 
formaliter  includentem  hsec  attributa.  Et  per 
haec  responsum  est  dictis  opinionibus. 

6.  Atque  hinc  facile  intelligitur,  quomodo 
Deus  sit  objectum  illius  imperfectee  beatitudinis 
supernaturalis,  quam  in  hac  vita  consequi  pos- 
sumus  :  nam  idem  Deus  secundum  totam  bea- 
titudinem  suae  perfectionis  formalis  et  bonita- 
tis,  qui  beatificat  in  patria,  est  etiam  objectum 
beatitudinis  ejus,  sed  ibi  ut  consecutus,  hic  ut 
speratus  :  ibi  ut  visus,  hic  ut  amatus.  Solum 
est  considerandum,  si  in  hoc  objecto  conside- 
retur  ratio  sub  qua  attingitur  a  nostris  poten- 
tiis,  vel  actibus,  sic  solent  assignari  speciales, 
ac  diversae  rationes,  sub  quibus  attingitur, 
scilicet,  ratio  veri  respectu  intellectus,  et  ratio 
boni  seu  appetibilis  respectu  voluntatis.  Quse 
duae  rationes  conveniunt  Deo  secundum  totam 
perfectionem  essentialem,  quam  includit,  nam 
ratione  illius  et  summe  intelligibilis  est,  et 
summe  amabilis ;  tamen  ratio,  quee  nos  beati- 
ficat,  non  est  hcec  ratio,  sub  qua  loquendo,  ut 
loquimur,  de  beatitudine  objectiva,  sed  est  ipsa 
infinita  perfectio,  quae  in  objecto  attingitur  : 
illa  enim  est  qua?  nos  satiat,  quia  omne  bonum 
continet  :  illa  vero  ratio,  sub  qua,  non  addit 
objecto  aliquam  realem  perfectionem,  sed  su- 
mitur  ex  ordine  ad  moclum  operandi  nostra- 
rum  potentiarum.  Qua?  notanda  sunt  pro  his, 
quaa  dicemus  de  formali  beatitudine.  Denique 
quod  attinet  ad  naturalem  beatitudinem  ex 
dictis  colligi  potest  quid  in  hoc  puncto  dicen- 
dum  sit,  proportione  servata  :  est  enim  Deus 
objectum  illius  secundum  totam  perfectionenx, 
quo3  de  illo  cognosci  potest  ex  principiis  na- 
turas,  quod  eisdem  rationibus  ostendi  potest. 

PUNCTUM  II. 
An  pertineant  divinos  relationes. 

7 .  Non  procedit  punctwn  quoad  beatitudinem 
vice.  —  Circa  secundum  punctum  de  relatio- 


DISPUTATIO  V 

nibus,  quod  est  difficile,  supponamus  imprimis, 
illud  non  habere  locum  in  beatitudine  natu- 
rali,  quia  constat  Deum,  ut  trinum,  non  posse 
naturaliter  cognosci.  Similiter  beatitudo  im- 
perfecta  hujus  vitae,  etiamsi  supernaturalis  sit, 
consistere  potest  sine  cognitione  divinarum 
relationum,  quia  potest  Deus,  ut  finis  super- 
naturalis,  fide  cognosci,  et  charitate  infusa  su- 
per  omnia  amari,  etiamsi  Trinitas  personarum 
distincte  non  cognoscatur.  Et  ratio  utriusque 
est,  quia  cognitione  abstractiva  potest  Deus  ut 
infinitum  bonum  cognosci,  non  cognitis  rela- 
tionibus  :  et  ideo  omnis  beatitudo  imperfecta, 
quee  in  sola  abstractiva  cognitione  fundatur, 
non  necessario  includit  in  objecto  suo  prae- 
dictas  relationes. 

8.  Altera  qucestio  est,  quidviso  Deo  necessa- 
rio  videatur  :  altera  quid  visum  pertineat  ad 
objectum  leatitudinis. —  Difficultas  ergo  est  de 
beatitudine  perfecta,  quee  consistit  in  clara 
Dei  visione.  Quam  difficultatem  attigerunt 
Scotus,  in  i,  dist.  1,  queest.  2,  et  Cajetanus  2, 
2,  qusest.  2,  art.  8,  tractantes  aliam  qusestio- 
nem,  an  possit  videri  essentia  non  visis  rela- 
tionibus,  quam  fere  confundunt  cum  prsesenti 
qusestione  :  sunt  tamen  revera  difficultates 
diversse,  nam  etiamsi  fateamur  visionem  es- 
sentialem  habere  necessariam  connexionem 
cum  visione  relationum,  non  videtur  inde 
sequi  relationes  pertinere  ad  objectum  nos 
beatificans,  quia  etiam  cognitio  creaturarum 
habet  necessariam  connexionem  cum  compre- 
hensione  essentiae,  qua  Deus  beatus  est,  et 
aliquo  etiam  modo  cum  visione  intuitiva,  qua 
nos  speramus  esse  beatos,  et  nihilominus  non 
pertinent  creaturae  ad  objectum  nos  beatifi- 
cans  :  atque  etiam  e  contrario  quamvis  essen- 
tia  cognosceretur  sine  personis,  adhuc  maneret 
qusestio,  an  sic  preecise  visa  sufficeret  ad  nos 
beatificandos.  Omissa  ergo  aPera  qusestione, 
quam  suo  loco  tractabimus,  circa  prsesentem. 

9.  Prima  opinio  relationes  divinas  non  per- 
tinere  ad  objectum  beatitudinis.  — Est  prima 
opinio  Scoti,  qui  affirmat  objectum  nostree 
beatitudinis  esse  essentiam  preecise  sumptam, 
non  vero  relationes.  Cujus  sententiee  duplex 
potest  excogitari  fundamentum  :  primum  est, 
quia  Pater  seternus  est  beatus  ex  vi  visionis 
solius  essentise,  et  non  ex  cognitione  relatio- 
num  :  ergo  essentia  praecise  sumpta  est  objec- 
tum  divince  beatitudinis  :  ergo  multo  magis 
nostrse,  quee  estilliusparticipatio.  Antecedens 
probatur,  primo  quia  Pater  seternus  ex  se  est 
sufficienter  beatus,  et  non  ab  aliis  personis, 
alias  acciperet  ab  illis  maximam  perfectionem : 


.  SECTIO  III.  53 

quod  est  inconveniens,  cum  ipse  ex  se  sit  in- 
finite  perfectus.  Secundo,  quia  objectum  bea- 
titudinis  concurrit  nostro  modo  intelligendi 
per  modum  principii  et  spei  intelligibilis  ad 
formalembeatitudinem:  sed  relationes  Filii  et 
Spiritus  sancti  nullo  modo  concurrunt  ad  bea- 
titudinem  Patris^  alias  perfectio  Patris  aliquo 
modo  esset  ab  illis  personis  ut  a  principio : 
ergo  non  pertinent  illee  relationes  ad  objectum 
beatitudinis.  Tertio,  quia  Pater  prius  origine 
quam  generet  Filium,  est  beatus,  quia  est 
Deus,  et  Deus  essentialiter  est  beatus,  et  tamen 
in  illo  priori  non  intelligitur  videre  personas, 
quia  antecedit  illas.  Dices,  heec  argumenta  non 
procedere  saltem  de  relatione  Patris.  Respon- 
detur  primo,  etiam  applicari  posse  ad  hoc, 
quia  relatio  Patris  non  potest  videri  sine  rela- 
tione  Filii :  ergo  si  una  non  pertinet  ad  objec- 
tum,  nec  etiam  alia.  Secundo  possunt  fieri 
eadem  argumenta  de  hoc  Deo,  ut  subsistente 
absolute  in  divinitate  prius  ratione,  quam  in- 
telligatur  esse  personee,  quia  sic  est  perfecte 
beatus. 

10.  Secunda  opinio  contraria  prcecedenti. — 
Alterum  fundamentum  preecipuum  est,  quia 
essentia  potest  videri  sine  personis,  et  illa,  ut 
sic,  sufficit  ad  beandum,  quia  est  bonum  sim- 
pliciter  infinitum  formaliter  ,  et  eminenter 
■continens  omnem  perfectionem  :  relationes 
vero  ut  sic,  vel  nullam  perfectionem  formali- 
ter  addunt,  vel  si  addunt,  illa  eminenter  con- 
tinetur  in  sola  essentia,  quia  non  est  perfectius 
ens  tota  Trinitas  relationes  includens,  quam 
sit  sola  essentia  ut  a  relationibus  abstracta  : 
ergo  tota  ratio  objecti  beatificantis  in  essentia. 
Unde  Benedictus  XI,  in  sua  Extravagante,  ab- 
solute  docet  sanctos  esse  beatos  visione  divi- 
nae  essentise. 

Secunda  opinio  est  Cajetani,  qui  docet,  re- 
lationes  pertinere  ad  objectum  primarium  et 
essentiale  nostrae  beatitudinis,  ita  ut  sine  illis 
non  intelligatur  sufficiens  divina  essentia  ad 
beandum.  Probatur  primo,  quia  Deus  est  ob- 
jectum  nostrae  beatitudinis,  ut  in  se  est,  juxta 
illud  :  VideMmus  eum  sicuti  est,  sed  Deus  sicut 
est,  dicit  divinam  naturam  ut  existentem  in 
tribus  personis  :  ergo  nisi  ita  videatur,  non 
videtur  sicuti  est :  ergo  non  ita  videtur  ut  pos- 
sit  beatificare,  quod  exemplo  ita  declaro  :  nam 
si  beatitudo  consisteret  in  videnda  Christi  hu- 
manitate,  sicut  nunc  est  in  rerum  natura,  qui 
videret  illam,  et  non  videret  unionem  ejus, 
adhuc  illam  non  videret  ut  beantem.  Secundo, 
quia  respectu  divinae  beatitudinis  relationes 
includuntur  in  objecto  beatificante,  quia  non 


DE  OBJEGTO  HUMAN.42  BEATITUDINIS. 


potest  comprehendi  Deu>,  quin  cognoscatur  ut 
includens  relationes  :  ergo  idem  erit  respectu 
nostree  beatitudinis,  quse  est  partipatio  divina. 
Tertio,  quia,  si  in  Deo  tantum  esset  una  per- 
sona,  non  esset  objectum  beatificans  natura 
ipsa  sine  persona,  sicut  enim  proprie  non  est 
primum  principium ,  et  creator  deitas ,  sed 
Deus  (nam  si  heec  dicuntur  de  Deitate  ,  est 
propter  summam  identitatem  cum  Deo),  ita 
proprie  ultimus  finis  est  Deus,  ut  sic,  et  non 
deitas,  nisi  propter  identitatem  :  Deus  autem 
dicit  personam  :  ergo  eodem  modo  nunc  non 
est  Deus  beatitudinis  objectum  sine  personis. 
Patet  consequentia ,  quia  non  est  minus  idem 
nunc  essentia  cum  tribus  personis,  quam  si 
esset  tantum  una.  Tandem  est  argumentatio 
Cajetani,  quia  visa  divina  natura,  et  non  visis 
personis,  non  quiesceret  mens  hominis  :  tum 
quia,  qui  videt  aliquam  naturam,  et  non  videt 
in  quo  supposito  sit,  inquietudine  laborat,  do- 
nec  videat  quomodo  sit :  tum  etiam,  quia  mys- 
terium  Trinitatis  est  maximum,  et  quod  potis- 
simum  declarat  eminentiam  divinse  naturee  : 
ergo  non  viso  illo  ,  non  potest  mens  humana 
satiari. 

11.  Inter  has  sententias  media  via  tenenda 
est,  et  primo  absolute  et  simpliciter  dicendum., 
Deum  trinum  et  unum  esse  primarium,  et 
adeequatum  objectum  nostree  beatitudinis. 
Probatur  primo  rationibus  Cajetani,  quee  hoc 
saltem  persuadent,  et  favet  communis  modus 
loquendi  Sanctorum  ,  quos  infra  referemus 
agentes  de  visione  beatifica  :  et  prsesertim  ex- 
ponentes  illud  Joannis  3:  VideMmus  eum,  etc, 
quod  tacite  exponens  Concilium  Florentinum, 
in  Litt.  union. ,  dicit  Sanctorum  animas  plene 
purgatas,  intueri  clare  Deum  trinum  et  unuin, 
sicuti  est.  Secundo,,  quia  Deus  trinus  et  unus 
absolute  est  primum  principium  nostrum,  ad 
cujus  imaginem  facti  sumus  :  ergq  est  et  ulti- 
mus  finis  noster  :  ergo  objectum  beatitudinis 
nostree  :  nam  beatitudo,  ut  dixi,  consistit  in 
consecutione  ultimi  finis ,  et  magna  perfectio 
humanee  naturee  est,  quod  ad  suum  primum 
principium  convertatur,  et  in  illo  quiescat. 
Et  confirmatur,  nam  sola  Trinitas  una  supre- 
ma  adoratione  a  nobis  colitur ,  et  uno  amore 
charitatis  infusse  super  omnia  diligitur.  Est 
ergo  adeequatum  objectum  nostrse  supremse 
dilectionis  :  ergo  et  beatitudinis  nostree,  et  hoc 
magis  constabit  ex  sequenti. 

12.  Dico  secundo  :  In  hoc  objecto  essentia 
est  propria  ratio  formalis  essentialis,  ac  de  se 
sufficiens  ad  nostram  beatitudinem  :  relationes 
vero  etiam   concurrunt  tanquam  intrinsece 


pertinentes  ad  substantialem  quamdam ,  seu 
personalem  constitutionem  illius  objecti.  De- 
claratur  in  hunc  modum  :  nam  Deus  est  objec- 
tum  nostrse  beatitudinis  :  ergo  eo  modo  perti- 
nebit  ad  objectum  nostree  beatitudinis,  quo  per- 
iinebit  ad  constitutionem  ipsius  Dei :  relationes 
autem,  ut  sic,  non  sunt  de  conceptu  essentiali 
Dei,  sed  sola  divinitas ;  pertinent  tamen  in- 
trinsece  ad  constitutionem  personalem  Dei , 
seu  ut  natura  divina  modo  sibi  connaturali 
eminentissimo  subsistat  :  ergo  eodem  modo 
tam  divinitas,  quam  relationes  pertinebunt  ad 
objectum  beatitudinis  nostree.  Unde  in  hoc  est 
magna  differentia  inter  relationes,  et  creaturas 
possibiles,  nam  licet  demus  creaturas  aliquo 
modo  videri  necessario  visa  essentia,  tamen 
solum  videntur  ut  effectus  eminenter  contenti 
in  causa,  seuut  objectumomnipotentiee  divinse, 
atque  adeo,  ut  quod  extrinsecum  Deo,  termi- 
nanshabitudinem  quamdam  transcendentalem 
divinee  omnipotentise,  relationes  vero  ut  in- 
trinsecee  ipsi  Deo,  et  pertinentes  aliquo  modo 
ad  constitutionem  ipsius,  saltem  in  esse  perso- 
nali;  et  ideo  licet  non  sint  de  formali  et  essen- 
tiali  conceptu  hujus  objectL,  ut  beatificantis, 
includuntur  tamen  in  illo  intrinsece.,  ac  sub- 
stantialiter.  Et  confirmatur  illo  argumento,, 
quod  finis  ultimus  respicit  primum  principium; 
quamvis  autem  Deus  trinus  et  unus  absolute 
sit  primum  principium  nostrum.,  tamen  for- 
malis  ratio.,  ac  per  se  necessaria,  ac  sufficiens 
ut  sit  primum  principium,  est  divinitas :  rela- 
tiones  vero  solum  concurrunt,  ut  rationes  sub- 
sistendi,  quando  de  facto  divinitas  consistit  in 
tribus,,  qiii  sunt  primum  principium:  ergo.eo- 
dem  modo  loquendum  est  de  ultimo  fine,  et 
objecto  beatitudinis.  Et  hanc  sententiam  sic 
expositam  sumo  ex  D.  Thoma  2,  2,  queest.  2, 
art.  8,  argum.  3,  cum  solutione. 

13.  Acl  fundamenta  Scoti  ergo  quatenus  fieri 
possunt  contra  primam  conclusionem  respon- 
detur  ad  primum  eeternum  Patrem  esse  bea- 
tum  videndo  seipsum,  et  divinas  personas,  et 
divinitatem  sensu  a  nobis  explicato.  Nec  inde 
fit  quod  accipiatbeatitudinem  a  personis,  quia 
divinitas  est  illi  sufficiens  ad  beatitudinem 
suam;  tamen  quia  heec  divinitas  ex  infinitate 
sua  de  facto  est  in  aliis  etiam  personis.,  perti- 
net  suo  modo  ad  beatitudinem  Patris  ut  illas 
videat,  et  suam  essentiam  in  illis,  quod  non 
accipit  ab  aliis,  sed  ex  se  etiam  hoc  habet. 
Unde  ad  secundamprobationemnegamus  rela- 
tiones  nostro  modo  intelligendi  concurrere 
per  modum  speciei  ad  illam  cognitionem,  sed 
sola  essentia  est  per  se  sufficiens  ratio  illius  vi- 


DISPUTATIO 

sioniS;  nam  tota  per  se  concurrit  ratione  entis 
etiam  ut  terminatur  ad  personas.  Ad  tertiam 
vero  probationem  negatur  assumptum,  quia 
Pater  in  nullo  signo,  proprie  loquendo,  est 
beatus  visione  divinitatis,  et  nonpersonarum. 
Nam  prioritas  originis  in  re  non  est  prioritas 
in  quo^  sed  a  quo.  Unde  quod  Pater  dicatur 
prius  origine  beatus,  quam  Filius.,  vel  Spiritus 
sanctus  non  significat  in  aliquo  priori  esse  bea- 
tum,  sed  solum  quod  Pater  babet  ex  se  sine 
origine  quod  sit  beatus.,  Filius  autem  babet  a 
Patre  :  et  ideo  sicut  Pater  non  prius  est  quam 
Filius,  juxta  illud  Atbanasii:  In  Iiac  Trinitate 
nihilprius,  aut  posterius,  ita  nec  prius  est  bea- 
tus  visione  sui,  quam  visione  Filii.  Ad  secun- 
dum  fundamentum  negatur  assumptum,  non 
enim  potest  videri  essentia  sine  personis  : 
deinde  licet  demus  videri  essentiam  sine  per- 
sonis,  concedo  esse  sufficientem  ad  beatifican- 
dum,,  quia  revera  est  ens  infinitum  simpliciter, 
et  ex  vi  sui  conceptus  essentialis,  non  solum 
est  deitas,  sed  Deus,  ut  alias  probatum  est  in 
materia  de  Incarnatione  :  Deus  autem  est  suf- 
ficiens  objectum  beatificans.  Nibilominus  ta- 
men  de  facto.,  quia  bic  Deus  existit  in  tribus 
personis,  quse  pertinent  ad  intrinsecam,  et 
personalem  constitutionem  ejus,  ideo  queelibet 
illarum  personarum.,  et  omnes  simul,  perti- 
nent  ad  objectum,,  quod  de  facto  beatificat. 

14.  Ad  argumenta  vero  Gajetani  quatenus 
fieri  possunt  ex  parte  contra  secundam  conclu- 
sionem,  respondetur  ad  primum  solum  pro- 
bare  quod  de  facto  erimus  beati  videndo  Deum 
trinum  et  unum,  non  tamen  quod  essentia,  et 
relationes  seque  pertineant  ad  rationem  illius 
objecti.  Secundum  etiam  argumentum  ad  sum- 
mum  idem  probat,  quanquam  in  rigore  non 
sit  efficax.,  tum  quia  idem  argumentum  fieri 
potest  de  creaturis,  quas  Deus  necessario  co- 
gnoscit  comprebendendo  seipsum  :  tum  etiam 
quia  nostra  beatitudo  non  est  comprebensio 
Dei.  Ad  tertium  respondetur,  non  esse  simi- 
lem  rationem ;  nam  quidquid  sit  de  identitate, 
tamen  si  intelligeremus  in  Deo  tantum  esse 
unam  personam,  subsistentia  personalis  illius 
personee  esset  de  essentiali  conceptu  Dei,  nam 
esset  perfectio  absoluta  :  at  vero  nunc  relatio- 
nes  personales  quamvis  sint  unum  cum  essen- 
tia,  non  sunt  tamen  de  conceptu  essentiali 
ejus,  ut  ex  materia  de  Trinitate  suppono.  Ad 
ultimum  de  appetitu  respondetur,  si  per  im- 
possibile  aliquis  videret  bunc  Deum,  non  vi- 
dendo  personas,  illum  debere  manere  quietum, 
et  satiatum  tam  in  intellectu,  quia  videret  ob- 
jectum  forinaliter,  vel  eminenter  continens 


V.  5ECTI0  III.  55 

illam  perfectionem,  et  omnem  veritatem :  tam 
in  voluntate,  quia  frueretur  simpliciter  sum- 
mo  bono;  unde  solum  differret  ab  alio,  qui 
videret  Trinitatem.,  sicut  minus  beatus.,  a  ma- 
gis  beato.  Unde  sicut  nunc  ille  qui  minus  bea- 
tus  est,  satiatus  est,  quamvis  alius  melius  vi- 
deat,  ita  dicendum  esset  in  illo  casu,  qui  tamen 
propter  alias  causas  impossibilis  est. 

PUNCTUM  III. 

An  periineant  idece,  vel  actus  liberi  Dei. 

45.  In  tertio  puncto  inprincipio  bujus  quees- 
tionis  proposito  multa  dici  poterant,  tamen 
quia  attingunt  materiam  de  modo,  quo  viden- 
tur  creaturee  in  Verbo  per  visionem  beatam, 
ea  nunc  prsetermitto  :  solum  sunt  breviter 
adnotanda  duo.  Primum  est,  in  rationibus,  seu 
in  eis  creaturarum.,  qua3  sunt  in  divina  essen- 
tia,  aliud  esse  considerare  id,  quod  est  in  ipso 
Deo  formaliterj  sive  illud  sit  eminentissima 
illa  perfectio,  in  qua  eminenter  continentur 
omnes  perfectiones  creaturarum,  sive  sit  in- 
finita  scientia,  in  qua  intelliguntur  esse  exem- 
plaria  rerum  omnium.  Aliud  vero  esse  consi- 
derare  creaturas  ipsas,  quee  in  Deo  continentur 
tanquam  in  causa  prima  efficienti  et  exem- 
plari :  nam  primum  borum  pertinet  ad  intrin- 
secam  et  essentialem  perfectionem  Dei  :  se- 
cundum  vero  est  extrinsecum  ipsi  Deo.  Unde 
fit  ut  ad  objectum  beatitudinis  pertineat  om- 
nis  illa  perfectio  divina,  in  qua  continentur 
rationes  creaturarunx,  et  perfectiones  earum, 
quia  tota  illa  perfectio  est  formaliter  in  Deo, 
et  est  essentialis  illis ;  dictum  est  autem  Deum 
secundum  totam  essentiam  suam  esse  objec- 
tum  beatitudinis  nostrae.  Nibilominus  tamen 
creaturse  ipsee,  quee  continentur  eminenter  in 
Deo,  vel  in  ideis  divinis  reprsesentantur,  per 
se  non  pertinent  ad  objectum  beatitudinis  se- 
cundum  suam  propriam,  et  formalem  perfec- 
tionein,  ac  rationem  :  quia  ut  sic,  sunt  sim- 
pliciter  objecta  creata.  An  vero,  et  quomodo 
cognosci  possit  illa  perfectio,  et  videri  clare  et 
infinita  scientia  ejus  et  potentia,  non  visis 
creaturis,  dictum  est  disputando  de  perfec- 
tione  visionis  beatee. 

16.  Secundo  notandum  est  fere  simili  modo 
dicendum  esse  circa  actus  liberos  voluntatis 
divinse  :  aliud  est  enim  considerare  in  Deo 
actum  voluntatis  quo  vult  se,  et  alia  a  se  : 
aliud  est  considerare  illum  eumdem  actum 
prout  libere  terminatum  ad  boc,  vel  illud  ob- 
jectum  creatum.  Primum  necessario  convenit 
ipsi  Deo,  nam  sicut  est  suum  esse,  et  suum 


56 


DE  ESSENTIA  FORMALIS  BEATITUDINIS  QUOAD  GENUS,  ETC. 


intelligere,  ita  est  suum  amare  :  unde  perfec- 
tio  illius  actus,  absoluta  est  et  essentialisDeo, 
et  ideo  perse  pertinet  ad  objectum  beatitudi- 
nis  nostree,  ut  patet  ex  principio  supra  posito  : 
at  vero  secundum  omnino  est  extra  rationera, 
et  perfectionem  divinee  essentise  :  quamvis 
enim  Deus  nihil  extra  se  libere  vellet,  aeque 
perfectus  essentialiter  maneret,  et  in  se  sum- 
mebeatus,  etsufficiens  ad  beatificandum  alios  : 
unde  illa  libera  determinatio  actus  divini  ad 
objecta  creata,  si  aliquid  ei  addit,  non  perti- 
net  ad  necessariam,  et  essentialem  perfectio- 
nem  ejus  :  vel  quod  verius  est,  nullam  ratio- 
nem,  aut  perfectionem  realem  illi  addit,  sed 
solum  connotat  extrinsecum  objectum,  et  re- 
lationem  rationis  ad  illud,  ut  tractatur  1  p., 
qusestion.  19 ,  et  late  exposui  in  disp.  30 
Metaphysicee,  sect.  9.  Unde  fit  quod  licet  ad 
objectum  beatitudinis  pertineat  videre  illum 
actum  divinee  vohmtatis  prout  in  se  necessario 
est,  ac  de  se  sufficiens,  ut  sine  sui  mutatione 
termineturlibere  ad  extrinseca  objecta :  tamen 
videre  in  illo  actualem  determinationem  libe- 
ram  non  pertinet  per  se  ad  objectum  beatifi- 
cum,  quandoquidem  hoc  est  extra  essentiam, 
et  perfectionem  Dei. 

17.  Ultimo  posset  in  hac  disputatione  inqui- 
ri,  sub  qua  ratione  Deus  sit  objectum  beatitu- 
dinis,  hactenus  enim  solum  explicuimus  ob- 
jectivam  rationem,  quae  nos  beatificat  :  dicen- 
dum  ergo  videbatur  de  ratione  sub  qua  :  quia 
tamen,utsupradixi,  hoc  involvit  habitudinem 
ad  nostras  potentias,  et  actus,  quibus  attingi- 
mus  illud  objectum,  ideo  melius  id  explicabi- 
tur  tractando  de  formali  beatitudine.  Tandem 
inquiri  poterat,  an  Deus  sit  objectum  beatifi- 
cum  prout  inse  est  summum  bouum,  propter 
se  amabile  amore  amicitiae,  an  vero  ut  est 
summum  bonum  ipsius  beati  amabile  amore 
concupiscentise  :  sed  hoc  etiam  omitto,  quia 
involvit  multa,  quse  postea  dicenda  sunt  de 
modo  appetendi  beatitudinem  :  solumque  bre- 
viter  suppono  ex  dictis,  Deum  ut  simpliciter 
est  summum  bonum,  summe  amabile,  omni 
ratione  esse  objectum  nostrse  beatitudinis  : 
nam  quod  illud  objectum  sit  maxime  amabile 
ipsi  beato  tanquam  summum  bonum  ejus,  per 
se  notum  videtur,  quia  nihil  est  amabilius  ho- 
mini  ipsa  beatitudine.  Propter  quod  dixit  An- 
selmus,  libro  de  Casu  diabol  ,  cap.  4,  ex  com- 
modis  constare  beatitudinem  amari  tanquam 
bonum  concupitum.  Quod  vero  Deus  etiam  ut 
objectum  beatificum ,  sit  summum  bonum 
propter  se  maxime  diligendum,  docuit  idem 
D.  Thomas,  ibid.,  quaest.   4.  Ratio  etiam   est 


clara,  quia  Deus  sub  hac  ratione  etiam  est  finis 
ultimus  hominis,  in  quem  ipsa  etiam  hominis 
beatitudo  referri  debet.  Denique,  quia  beati- 
tudo  est  satietas  amoris,  et  ideo  satiare  debet, 
non  solum  amorem  concupiscentiee,  sed  etiam 
amorem  amicitiee  perfectum  :  oportet  ergo  ut 
objectum  illius  sit  tale  bonum  quod  utrumque 
amorem  satiare  possit.  Quomodo  autem  hoc 
faciat  Deus,  quando  a  beatis  perfecte  posside- 
tur,  explicabitur  tractando  de  consecutione 
hujus  objecti,  quee  est  nostra  beatitudo. 

DISPUTATIO  VI. 

DE  ESSENTIA  FORMALIS  BEATITUDINIS  QUOAD  GENUS 
ET  SUBSTANTIAM  EJUS  ET  PERFEGTIONEM,  QUAM 
rONIT  IN  ESSENTIA  ANDOE,  ETC. 

Postquam  dictum  est  de  objecto  beatitudi- 
nis,  sequitur  ut  de  formali  beatitudine  dica- 
mns;  et  quoniam  supra  ostensum  est,  illam 
esse,  vel  esse  possibilem,  inquirendum  supe  • 
rest  quid  sit  :  circa  quam  quaestionem  tria  hic 
explicabimus.  Primum,  quid  sit  proximum 
hujus  beatitudinis  subjectum  :  ostendimus 
enim  in  superioribus,  hominem  esse  capacem 
beatitudinis  secundum  animam,  et  non  se- 
cundum  corpus  :  in  anima  vero  sunt  et  sub- 
stantia,  et  potentiee.  Hic  ergo  tractandum  est, 
an  beatitudo  sit  immediate  in  substantia  ani- 
mee,  vel  in  potentia.  Ut  autem  abstineam  a 
quadam  physica  quaestione ,  illud  intelligo 
esse  immediate  in  substantia  animse,  quod  illi 
soli  proxime  inest;  illud  vero  in  potentia , 
quod  non  inest  animee,  nisi  mediante  potentia, 
sive  simul  attingat  ipsammet  substantiam  ani- 
mee,  sive  non,  nam  hoc  de  ipsis  etiam  opera- 
tionibus  animee  in  queestione  versatur  quee  ad 
praesens  non  refert.  Secundo  hinc  constabit 
sub  quo  genere  collocanda  sit  beatitudp  for- 
mahs  :  de  differentia  autem  specifica  disputa- 
tione  sequenti  dicemus.  Tertio  hinc  couse- 
quenter  declarabitur,  quoenam  perfectio  tri- 
buatur  substantia?  animee  in  beatitudine.  Est 
autem  observandum  ultimo,  doctrinam  hujus 
disputationis  communem  esse  omni  beatitu- 
dini  tam  imperfectee,  quam  perfectse,  vitee 
prsesentis  vel  futuree ;  tamen,  preecipue  trade- 
mus  illam  de  beatitudine  perfecta  vitee  futuree, 
et  poterit  facile  ad  alias  accommodari. 


DISPUTATIO 


SECTIO  I. 


Vtrum  leaiitudo  nostra  sit  ipse  Deus,  ut  illap- 
sus  et  wiitus  substantice  animce  nostrce :  aut 
quam  perfectionem  in  illaponat. 

1.  In  hac  queestione  tractanda  est  celebris 
opinio  Henrici  de  Ganb,  quodlibet  1,  3,  q.  12, 
qui  dicit,  beatitudinem  nostram  principaliter 
esse  in  substantia  animee,  esseque  aliquid  in- 
creatum,  nempe  divinitatem  ipsam,  quge  ita 
illabitur,  et  unitur  substantiee  animae,  ut  per 
ipsam  illam  maxime  perficiat,  et  in  se  quodam- 
modo  transire  faciat.  Ita  refert  late  Scotus,  in 
4,  dist,  49,  quaest.  2,  et  attingit  num.  2,  dist.  26, 
queest.  7,  Soto,  dist.  49,  queest.  1,  art.  3,  Her- 
veeus,  titulo  de  Beatitudine,  queest.  1,  et  Me- 
dina  hic,  qui  Henrico  tribuit  quod  in  hoc  solo 
ponat  beatitudinem  essentialeni,  et  ideo  Me- 
dina  temeritatis  damnat  hanc  sententiam,  quo- 
niam  Benedictus  XI  tradit,  nos  fore  beatos  vi- 
dendo  et  fruendo  Deo.  Sed  Henrici  opinio 
nullam  notam  meretur,  ille  enim  non  excludit 
operationes,  sed  potius  dicit  vi  amoris  beati- 
fici  fieri  ut  anima  quodammodo  transformetur 
in  Deum,  et  ideo  Deus  illabitur  altiori  modo 
substantiae  ejus.  Ex  quo  dicit  ulterius  conse- 
qui,  ut  perfectius  illabatur  potentiis,  et  per 
consequens  etiam  animee  uniatur  :  unde  in 
quodlibet  6,  queest.  6,  litt.  Y,  dicit  hunc  illap- 
sum  prius  fieri  in  potentia,  et  inde  redundare 
ad  substantiam.  In  priori  vero  loco  significat 
inchoari  per  potentias,  perfici  vero  in  substan- 
tia,  et  inde  ulterius  redundare  in  majorem 
perfectionem  potentiarum  :  simpliciter  tamen 
dicit  principalius  consistere  in  illo  illapsu,  qui 
sit  circa  substantiam  animee. 

2.  Fundamentum  hujus  sententiee  est  sump- 
tum  ex  iUo  Dyonisii,  cap.  7,  de  Ecclesi.  Hie- 
rarchia,  quod  amor  habet  vim  transformandi 
amantem  in  amatum  :  ubi  ait  Hugo  de  Sancto 
Yictore,  amantem  quodammodo  a  se  exire,  et 
ita  in  amantem  exire,  et  quoad  fieri  possit, 
unum  cum  ipso  efficiatur ;  sed,  inquit  Henri- 
cus,  hoc  non  potest  fieri  inter  Deum  et  ani- 
mam  nisi  per  incircumcessionem,  non  animee 
illabentis  in  Deum,  quia  hoc  impossibile  est : 
ergo  Dei  illabentis  in  animam  ;  ergo  maxima 
animee  perfectio  consistit  in  hoc  illapsu  divi- 
nitatis  in  ipsam,  verum  hic  illapsus  perfectis  - 
simus  est  in  substantia  anima3,  tum  quia  ex 
parte  subjecti  est  primum  in  anima,  tum  etiam 
quia  quodammodo  ultimum,  nam  ibi  in  radice 
complectitur  omnes  potentias.  Item  est  imme- 


VI.  SECTIO  I.  57 

diatior,  quia  inter  animam  et  Deum  nihil 
mediat,  sed  immediate  conjunguntur  :  item 
per  operationem  solum  unitur  objective,  quee 
est  unio  valde  extrinseca,  et  non  requirit  inti- 
mam  preesentiam  Dei  in  anima  :  at  vero  secun- 
dum  hunc  modum  unitur  realiter  per  seipsum, 
et  tandem  in  hoc  illapsu  non  unitur  secundum 
specialem  rationem  veri,  aut  boni,  sed  secun- 
dum  ipsammet  rationem  Deitatis  :  in  hoc  ergo 
consistit  essentia  beatitudinis.  Ex  quo  fit  ut 
beatitudo  sit  aliquid  increatum,  quia  est  Deus 
ipse  ut  nobis  unitus,  quod  etiam  pertinet  ad 
perfectionem  nostrse  beatitudinis.  Nec  contra 
hanc  sententiam  sic  expositam  procedit  illa 
definitio  Benedicti,  quia  ille  non  intendit  de- 
fmire  in  quo  consistat  essentia  beatitudinis, 
sed  solum  docere  quod  videndo  et  fruendo  eri- 
mus  beati. 

3.  Et  heec  res,  quee  ab  Henrico  obscurissima 
traditur,  ut  a  nobis  distincte  explicetur,  tria 
facienda  sunt.  Primo  queenam  unio  sit  possi- 
bilis,  vel  futura  sit  inter  substantiam  animee 
et  divinitatis.  Secundo,  quee  perfectiones  for- 
males  futuree  sint  in  substantia  animee  ex  statu 
beatitudinis.  Tertio^an,  et  quomodo  pertineant 
ad  essentiam  beatitudinis  ;  ex  quibus  tandem 
in  num.  21,  constabit  quid  de  opinione  Hen- 
rici  sentiendum  sit. 

PUNCTIJM  I. 
J)e  unione  inter  Deum  et  substantiam  animce  beatai. 

4.  Dico  primo.  Impossibile  est  Deum  in  se 
uniri  speciali  modo  substantiee  animee  nostree, 
nullo  interveniente  dono,  vel  effectu  creato, 
quem  Deus  in  anima  efficiat,  ratione  cujus  di- 
citur  specialiter  esse  in  illa.  Hanc  conclusio- 
nem  docet  Scotus  et  alii  contra  Henricum,  sed 
non  satis  constat  Henricum  docuisse  contra- 
rium,  nam  licet  interdum  id  significet,  tamen 
agens  de  hoc  illapsu  dicit,  fieri  per  gratiam  et 
quasdam  divinas  dispositiones.  Quidquid  vero 
sit  de  mente  illius,  probatur  conclusio  unica 
ratione,  quia  Deusquatenus  conservat  animam 
in  suo  esse  substantiali,  intime  est  in  illa,  seu 
illabitur  illi  per  essentiam,  preesentiam  et  po- 
tentiam  suam :  ergo  preeter  hanc  unionem  non 
potest  intelligi  alia  major  inter  substantiam 
animee  et  divinitatem,  nisi  facta  aliqua  muta- 
tione,  vel  in  divinitate,  vel  in  anima :  nam 
quee  immutata  manent  eodem  modo  perseve- 
rant:  ergo  non  possunt  habere  majorem  unio- 
nem  realem  quam  antea  :  sed  talis  mutatio 
non  potest  esse  in  divinitate,  ut  per  se  con- 
stat :  ergo  necesse  est  ut  sit  in  anima,  mutatio 


58 


DE  ESSENTIA  FORMALIS  BEATITUDINIS  QIJOAD  GENUS.  ETC. 


enim  in  anima  non  fit  nisi  per  aliquem  effec- 
tum  realem  :  ergo  non  potest  intelligi  novus 
illapsus  Dei  in  suhstantiam  animae,  nisi  Deus 
in  illa  efEciat  novum  aliquem  effectum. 

5.  Dicunt  aliqui,  mutari  animam  non  quia 
in  illa  fiat  aliqua  qualitas,  sed  quia  novo  mo- 
do  se  habet.  Sed  inquiro  quid  sit  ille  modus. 
Responderi  potest  primo  esse  quamdam  ma- 
jorem  penetrationem  cum  essentia  Dei :  sed 
hsec  tantum  verba  sunt,  quia  essentia  divini- 
tatis  intime  est  in  essentia  animse  ex  vi  suee 
immensitatis  et  actionis,  qua  illa  conservat  in 
esse,  ita  ut  illa  veluti  mutua  praesentia,  et  in- 
distantia  utriusque  substantiee  in  se  sit  summa, 
quee  concipi  potest,  et  consequenter  nec  potest 
recipere  magis,  nec  minus  formaliter,  et  in  se, 
sed  solum  ratione  alicujus  novi  effectus. 

6.  Aliter  dici  potest  illum  modum  esse  no- 
vam  unionem  animse  ad  divinitatem,  sicut  di- 
cimus  in  mysterio  incarnationis.  Sed  hoc  etiam 
nullam  habetprobabilitatem,inquiro  enim  an 
illa  unio  sit  substantialis,  vel  accidentalis  : 
primum  dici  non  potest,  alias  ex  anima,  et  di- 
vinitate  fieret  una  substantia  composita,  sicut 
fit  ex  humanitate,  et  Verbo  divino:  esset  ergo 
vel  una  natura  vel  una  persona,  seu  substantia 
composita,  quia,  ut  ex  materia  de  incarna- 
tione  constat,  omnis  substantialis  unio,  et  com- 
positio  in  his  duobus  membris  comprehendi- 
tur :  neutrum  autem  affirmari  potest  sine  er- 
rore,  quia  unio  in  unam  naturam  repugnat 
Deo  secundum  principia  fidei:  unio  vero  in 
subsistentia  esset  hypostatica.  Secundum  vero 
de  unione  accidentali,  quge  sit  vera  et  physica, 
eodem  fere  modo  excludi  potest,  quia  etiam 
ex  hac  unione  necesse  est  ut  resultet  unicum 
compositum  accidentale,  quod  esset  absurdis- 
simum  ponere,  resultans  ex  divinitate  et  sub- 
stantia  animae,  quinimo  nec  inter  substantias 
creatas  invenitur.  nec  facile  concipitur  aliqua 
unio  accidentalis,  quee  non  sit  medio  aliquo 
aecidente,  nam  si  substantise  sunt,  quse  imme- 
diate  uniuntur,  et  unio,  quee  intercedit  imme- 
diate  in  substantia,  et  terminatur  ad  substan- 
tiam  ut  sic,  non  videtur  posse  componere  nisi 
unam  substantiam  ex  duplici  substantia,  et 
hoc  est  esse  compositionem  substantialem  :  et 
id  constabit  facta  inductione  in  rebus  omni- 
bus,  quas  experiruur,  ut,  verbi  gratia,  in 
exemplo  illo  de  ferro  candenti,  quo  hic  utitur 
Henricus,  non  intelligitur  ignis  magis  uniri 
ferro,  nisi  quia  illud  magis  afficit  suis  quali- 
tatibus,  vel  quia  secundum  praesentiam  loca- 
lem  magis  penetrat  iliud  per  poros,  quse  non 
est  vera  unio,  sed  juxtapositio.  Et  confirma- 


tur,  nam  etiam  hsec  unio  inter  duo  intelligi 
non  potest,  nisi  intercedat  inter  unibilia  aliqua 
habitudo,  vel  causalitas,  vel  dependentia  unius 
ab  alio  si  sit  immediata  unio :  vel  utriusque  ab 
alio  :  tertio,  si  in  illo  fiat  unio  :  et  ideo  in 
unione  hypostatica  intelligimus  humanitatem 
pendere  a  Verbo  tanquam  a  termino  substan- 
tiali :  at  vero,  seclusa  dependentia  animse  a 
Deo  ut  a  causa  prima,  nulla  alia  intelligi  po- 
test  in  substantia  ejus  :  ergo  nec  etiam  potest 
intelligi  quomodo,  vel  sub  qua  ratione  nova 
illa  unio  sine  alio  novo  effectu  terminetur  ad 
Deum,  quia  nec  terminatur  ad  illum  ut  ad 
actum  suum,  nec  ut  ad  sustentantem  suum 
esse,  aut  aliquo  alio  modo,  qui  explicari 
possit. 

7.  Sed  dicunt  tandem  illum  modum  posse 
esse  verum,  quamvis  nobis  sit  incognitus  et 
ineffabilis.  Sed  respondetur  primo,  rationes 
factas  non  solum  probare  illum  modum  non 
intelligi  seu  explicari,  sed  etiam  positive  os- 
tendere  nihil  esse  posse,  quod  habeat  rationem 
entis  :  secundo  hsec  mysteria  inenarrabilia 
fingenda  non  sunt  sine  aliquo  fundamento  : 
hic  autem  nullus  prorsus  est.  Opponunt  vero 
de  unione,  quse  est  inter  essentiam  divinam, 
et  intellectum  in  ordine  ad  visionem  beatam; 
verumtamen  de  hac  dicam  infra,  seclusa  qua- 
litate  luminis  gloriee,  non  intercedere  ibi  aliam 
formalem  unionem,  quee  sit  vera,  et  realis 
propter  easdem  rationes. 

8.  Dices  secundo.  Medio  aliquo  effectu,  vel 
dono  gratiae,  possibilis  est,  et  de  facto  existit 
specialis  illapsus  essentiee  divinae  in  substan- 
tiam  animae  nostrae.  Hsec  conclusio  su  pponenda 
potius  quam  probanda  est  ex  materia  de  gra- 
tia:  est  enim  verissima  sententia  D.  Thomae, 
quam  docet  1,  2,  quaestione  110,  articulis  3  et 
4,  gratiam  sanctificantem  esse  in  substantia 
animse :  ratione  ergo  hujus  gratiee.  dicitur  di- 
vinitas  specialiter  habitare  in  substantia  ani- 
mae,  non  solum  secundum  participationem 
suam,  quee  est  ipsa  gratia,  sed  etiam  secundum 
seipsam,  ita  ut  licet  ratio  praesentiae,  seu  vin- 
culi  sit  gratia  ipsa,  tamen  divinitas  vere  ibi 
adsit,  juxta  illud  Joan.  1-4:  ad  eum  veniemus, 
et  apud  eum  mansionem  faciemus;  primo  qui- 
dem,  quia  per  gratiam  participat  anima  nostra 
speciali  modo  divinam  naturam,  atque  deifi- 
catur  et  ad  novum  ordinem  supernaturalem 
elevatur;  et  ideo  ratione  hujus  esse  superna- 
turalis  fit  illi  divinitas  intime  praesens  non  ti-  . 
tulo  ac  ratione.  Secundo,  hinc  etiam  fit  ut  per 
gratiam  sanctificetur  anima,  ut  Deus  in  illa 
habitet  tanquam  in  templo  suo,  in  quo  spe- 


DISPUTATIO 
cialiter  colatur  per  cognitionem  et  amorem, 
qui  in  ipsa  gratia  principaliter  radicatur  et 
fundatur,  ut  significavit  D.  Thomas,,  1  part., 
queestione  43,  articulo  3.  Ac  denique  tertio 
intercedit  speciale  vinculum  amicitias^  ratione 
cujus  Deus  illabitur  animee,,  non  solum  ut 
gratiam  conservet,  sed  etiam  ut  ipsam  animam 
adjuvet,  protegat,  ac  promoveat,  eique  quan- 
tum  amicitia  talis  postulat,  conjungatur  :  et 
hoc  significant  citata  verba  Ghristi  :  Pater 
meus  diliget  enm,  et  ad  eum  veniemus,  et  apud 
eum  mansionem  faciemus ;  et  illa  Pauli  Roma- 
norum  5 :  Charitas  Dei  diffusa  est  in  cordibus 
nostris,  per  Spiritnm  sanctum,  qui  datus  est 
nolis. 

9.  Dico  tertio.  Hsec  unio,  seu  illapsus  divi- 
nitatis  in  substantiam  animee  manet  in  beati- 
titudine  supernaturali.  Heec  conclusio  est  cer- 
tissima,  supposita  alia  sententia,  quod  gratia 
sanctificans  sit  in  essentia  animse;  et  ita  docent 
omnes  theologi,  qui  prsedictam  sententiam  te- 
nent:  imo  gloriam  nihil  aliud  esse  dicunt, 
quam  gratiam  consummatam.  Nec  Henricus 
multum  differt  ab  hac  assertione;  nam  ex- 
presse  dicit  Deum  esse  in  essentia  anirnae  per 
gloriam^  quee  est  gratia  consumrnata;  nec  re- 
fert  quod  idem  Henricus,  quodlib.  k,  quaest.  10_, 
sentitj  gratiam  non  distingui  re  a  charitate^ 
nam  etiam  opinatur  voluntatem  non  distingui 
re  a  substantia  anima^  et  consequenter  dicit 
eamdem  qualitatem,  ut  est  gratia,  esse  in 
substantia  animse,  ut  vero  charitas.,  esse  in 
voluntate.  Ratione  etiam  probatur  conclusio,, 
quia  heec  gratia  est  magua  perfectio  animse  in 
essentiam  ejus,  et  nullam  imperfectionem  in- 
cluditbeatitudinirepugnantem:  quinpotius  ad 
perfectionem  illiusstatus  spectat,utanimacon- 
jungatur  Deo  quoad  fieri  possit  non  solum  per 
potentias,  sed    etiam  per  substantiam  suam. 

10.  Dicunt  aliquij  hanc  unionem  fieri  in  via 
per  donum  creatum  propter  imperfectionem 
status,  et  ideo  in  patria  debere  fieri  altiori 
modo.  Sed  hoc  esse  falsum  constat  ex  dictis_, 
non  enim  fit  heec  unio  per  donum  creatum^ 
nisi  quia  aliter  fieri  non  posset,  seclusa  hypo- 
statica  unione :  donum  autem  gratise  est  per- 
fectissimum,  et  supremi  ordinis.,  nam  per  illud 
efficimur  consortes  divince  naturte  %,  Petr.  I, 
ergo  per  idem  donum  fit  hsec  unio  in  patria. 
Quod  confirmatur  et  declaratur,,  quia  gratia  in 
ordine  supernaturali  confert  veluti  substantiale 
esse,  et  comparatur  ad  alias  virtutes  infusas, 
sicut  essentia  ad  facultates  suas:  si  ergo  in 
patria  manet  charitas,  ut  vere  manet,  multo 
magis  manet  gratia  ratione  cujus  debetur  cha- 


VI.  SECTIO  I.  59 

ritas,  et  alise  virtutes.  Deinde  in  patria  manet 
justitia,  quia  in  via  anima  justificata  est  : 
principalis  autem  justificatio  fit  per  infusionem 
gratise  et  donorum.  Tandem  per  gratiam  ac- 
quirimus  jus  ad  beatitudinem,  nam  per  illam 
efficimur  filii  et  hseredes  :  non  potest  igitur 
amitti  gratia  comparata  haereditate;  neque  in 
his,  qua3  diximus,  superest  aliqua  difficultas 
solvenda. 

PUNCTUM  II. 

De  anione  inter  Deum  el  animam  -per  dona 
accidentalia. 

1 1 .  Primus  modus  unionis  per  dona  non  vi- 
detur  impossioilis.  —  Sed  non  occurrit  expli- 
candum  quod  secundo  loco  propositum  est :  an 
scilicet  in  beatitudine  fiat  novus  aliquis  illa- 
psus  divinitatis  in  substantiam  animse :  tribus 
autem  modis  intelligi  potest  fieri :  primo  per 
nova  dona,  seu  qualitates  infusas  in  essentia 
animse :  et  hunc  modum  indicat  Henricus  su- 
pra^  dixit  enim,  in  anima  beata  non  apparere 
nisi  divinas  dispositiones ,  et  ideo  Deus  illi 
specialiter  illabitur.  Quee  sententia  non  potest 
demonstrari  impossibilis :  cur  enim  non  potest 
Deus  plures  qualitates  divinas  et  supernatura- 
les  infundere  in  substantiam  animse :  ita  enim 
multi  probabiliter  censent  characteres  esse  su- 
pernaturales  qualitates  inhserentes  substantise 
animee,,  et  perficientes  ipsam  formaliter :  ergo 
eadem  ratione  erit  Deo  possibile  alias  qualita- 
tes  similes  aut  dissimiles  animee  infundere : 
quod  si  hoc  possibile  est^  quomodo  ostendi 
poterit  non  ita  fieri,  eo  vel  maxime,  quod  in 
corporibus  gloriosis  ponunt  theologi  quatuor 
doteSj  quee,,  vel  omnes,  vel  plures  sunt  quali- 
tatessupernaturaliterperficientes  corpus:  ergo 
fortasse  ita  sunt  plures  qualitates  in  substantia 
animse. 

42.  Nihilominus  non  censeo,,  esse  aliquod 
sufficiens  fundamentum  ad  hoc  asserendum  : 
nec  enim  ab  aliis  theologis  asseritur,  nec  alia 
graviori  auctoritate  fundari  potest.  Deinde 
nulla  est  necessitas,  vel  probabilis  ratio  ad  po- 
nendas  has  qualitates,  quia  per  gratiam  fit 
anima  particeps  clivinae  naturee  ut  natura  est : 
per  lumen  autem  glorise,  charitatem,  et  alias 
virtutes  participat  divinas  operationes  illas 
naturae  :  ergo  supervacaneum  est  fingere  alias 
qualitates.  Nec  enim  est  eadem  ratio  de  anima 
et  corporibus  beatis.,  nam  in  corpore  ponun- 
tur  plures  qualitates  ad  occurrendum  defecti- 
bus  et  imperfectionibus  corporis.,  ut  impassi- 
bilitas  ad  impediendam  corruptionem,  agilitas 


60 


DE  ESSENTIA  FORMALIS  BEATITUDINIS  QUOAD  GENUS,  ETC. 


ad  supplendam  tarditatem,  lumen  ad  expel- 
lendas  tenebras  :  at  vero  anima  per  se  est  im- 
mortalis  et  impassibilis.,  et  subtilissima,  ac  ve- 
locissima  :  per  se  etiam  est  actu  intelligibilis 
et  veluti  qusedam  spiritalis  lux,  quee  altiori 
modo  illuminatur  per  gratiam  ipsam,  et  lumen 
glorise.  Denique  in  sua  natura  per  se  est  na- 
turaliter  pulcherrima,  et  supernaturaliter  pul- 
cbrior  efficitur,  et  sufficienter  perficitur  per 
gratiam,  et  dona,  quee  illam  comitantur  :  ergo 
supervacaneum  est  fmgere  alias  qualitates 
preeter  gratiam.  Nec  ex  charactere  potest  sumi 
argumentum,  quia  ille  solum  portatur  ut  ha- 
beat  rationem  signi  et  moralis  potestatis,  unde 
nec  est  necessarius  in  patria  nisi  quatenus  ex 
via  manet,  nec  pertinet  ad  perfectionem  sim- 
pliciter,  et  a  theologis  non  ponitur  in  anima 
Ghristi  :  unde  sumitur  confirinatio,  quia  nul- 
lus  theologorum  ponit  aliquam  qualitatem  in- 
fusam  animse  Ghristi  ratione  unionis,  preeter 
gratiam  sanctificantem  :  ergo  multo  minus 
fingenda  est  in  aliis  animabus  cujuscumque 
fidelis. 

13.  Secundus  modus  dictre  unionis  per  dona. 
—  Secundo  modo  intelligi  potest  hsec  major 
unio  vel  novus  illapsus  divinitatis  in  substan- 
tiam  animae  per  majorem  intensionem  ipsius 
gratise.  In  quo  modo  duse  difficultates  invol- 
vuntur.  Prima,  an  in  eodem  subjecto  gratia 
intendatur  in  ingressu  beatitudinis  ultra  om- 
nes  gradus,  quos  habuit  in  termino  viee.  Quae 
difficultas  pendet  ex  multis  principiis  perti- 
nentibus  ad  materiam  de  gratia  et  de  poeni- 
tentia,  ut,  verbi  gratia,  an  omne  augmentum 
gratise,  quod  homo  meretur  suis  actibus,  sive 
intensis,  sive  remissis,  statim  in  hac  vita  de- 
tur,  vel  aliquid  ejus  in  beatitudinem  reserve- 
tur.  Item,  an  merita  mortificata  per  peccatum 
ita  reviviscant  per  actum  contritionis,  ut  sta- 
tim  redeat  totus  effectus  eorum.  Rursus.,  an 
per  omne  augmentum  gratiee,  quod  homo  in 
hac  vita  meruit  suis  actibus,  vel  per  Sacra- 
menta  obtinuit,  aliquid  ultra  detur  in  ingressu 
beatitudinis  ex  liberalitate  Dei,  quse  preemiat 
ultra  condignum.  Denique  etiam  hoc  pendet 
ex  illa  qusestione,  an  intentio  gratiee,  et  cha- 
ritatis  in  via  et  patria  sint  ejusdem  rationis, 
vel  potius  in  beatitudine  sit  altioris  modi  et 
ordinis.  Quia  vero  non  possunt  haec  omnia  hoc 
loco  disputari,  suppositis  iis,  quee  aliis  locis 
docui  ,  simpliciter  probabilius  censeo  lianc 
unionem  pergratiam  non  crescere  in  beatitu- 
dine  in  eodem  subjecto  ultra  eum  gradum,  ad 
quem  toto  tempore  vise  pervenit,  quia  certum 
existimo   intensionem   gratiee,   vel  charitatis 


habitualis  esse  ejusdem  rationis,  imo  eamdem 
numero  in  via  et  in  patria  :  quia  manente  ea- 
dem  numero  qualitate  eodem  modo  subjecto 
inhaerente,  non  potest  intelligi  varietas  inten- 
sionis,  nec  est  ulla  ratio  aut  necessitas  fmgendi 
illam.  Rursus  existimo,  quidquid  gratiae  me- 
retur  homo  in  via  statim  dari,  quia  homo  in 
eo  statu  est  capaxtalis  augmenti :  at  meritum 
in  suogenere  est  sufficiens  causa  ejus,  et  Deus 
non  differt  mercedem  si  homo  sit  in  statu  ca- 
paci  illius ;  atque  eadem  ratione  augmentum 
gratiee,  quod  propter  sacramenta  ex  opere 
operato  dandum  est,  in  via  etiam  datur,  quia, 
remoto  obice,  statim  sacramentum  habet  ef- 
fectum  suum ;  obex  autem  necessario  est  in 
via  tollendus,  nam  postea  non  erit  locus  poeni- 
tentiae.  Denique  existimo  certum  non  dari  ali- 
quod  augmentum  gratiee  ultra  omne  meritum 
operantis,  vel  applicationem  meritorum  Christi 
per  sacramenta,  quia  augmento  gratiae  res- 
pondet  augmentum  beatitudinis  essentialis, 
quse  non  datur  nisi  juxta  meritorum  propor- 
tionem :  nam,  quce  seminaverit  fiomo,  licec  et 
metet,  ut  inferius  fortasse  in  hac  materia  latius 
dicemus.  Nullum  ergo  relinquitur  principium, 
unde  possit  gratia  augeri  in  ingressu  beatitu- 
dinis,  ultra  omnem  gradum_,  quem  in  via  ha- 
buit. 

14-.  Tertius  modus  unionis  per  dona.  —  Al- 
tera  difficultas,  quse  in  hoc  puncto  insinuaba- 
tur,  est,  utrum  admissa  majori  gratise  inten- 
sione  illa  sufficiat  ut  Deus  dicatur  magis  uniri, 
aut  novo  modo  illabi  substantiae  aniinee.  Quod 
aliis  verbis  quaeri  solet,  an  solius  gratise  aug- 
mentum  sufficiat  ad  novam  missionem  invi- 
sibilem  divinae  personse  :  de  qua  re  agitur,  in 
1  part.,  qusest.  43,  et  fere  est  queestio  de  no- 
mine^,  quaa  nobis  etiam  non  est  necessaria_, 
supposito  quod  diximus  in  priori  difficultate  : 
habet  tamen  locum  in  statu  vi33,  ubi  est  pro- 
prium  tempus  augendi  gratiam.Lege  D.  Tho- 
mam,  in  illa  quasst.  43^  art.  \,  ad  2,  ubi  si- 
gnificat  hoc  augmentum  sufficere  ad  novam 
missionem,  seu  majorem  unionem  Et  revera 
non  est  cur  hoc  negetur,  servata  proportione : 
nam  cum  heec  unio  non  fiat,  nisi  medio  dono 
creato,  quod  illud  fuerit  perfectius^,  eo  crescet 
unio  suo  modo. 

15.  Tertio  modo  intelligi  potest  perfici  in 
beatitudine  hanc  unionem,  seu  illapsum  Dei 
in  animam.  non  per  intensionem,  sed  per  ad- 
ditionem  alicujus  perfectionis  alterius  ordinis, 
ratione  cujus  dicitur  illa  gratia  esse  consum- 
mata,  quoe  prius  erat  tantum  inchoata :  et  icleo 
dicitur  etiam  gratia  perfecta_,  et  vocatur  etiam 


DISPUTATIO  VI.  SECTIO  I. 


61 


gloria :  et  hoc  modo  dicunt  aliqui  augeri,  et 
novo  modo  perfici  hunc  illapsum  in  beatitu- 
dine.  Quod  si  inquiras,  queenam  sitheecper- 
fectio,,  quee  gratiee  additur,  dicunt  esse  inamis- 
sibilitatem,  nam  in  via  erat  in  statu  corrupti- 
bili,  in  patria  vero  fit  inamissibilis. 

16.  Inamissibilitas  gratiw,  seu  impeccabili- 
tas,  unde.  —  Sed  hsec  sententia  mihi  non  pro- 
batur,  quia  non  potest  intelligi  nova  unio  Dei 
cum  substantia  animee,  nisi  in  ipsamet  animee 
essentia  fiat  aliquis  novus  realis  effectus,  vel 
addatur  aliqua  perfectio,  quae  sit  intrinseca 
ipsi  gratiee,,  et  in  substantia  animee  inheereat. 
Quod  facile  probari  potest  ex  dictis,  numero  A, 
in  prima  conclusione  :  nam  non  potest  intel- 
ligi  novus  modus,  vel  nova  perfectio  illius 
unionis,  sine  novo  effectu^vel  perfectione  facta 
in  eadem  animee  essentia :  hujusmodi  autem 
perfectio  intelligi  non  potest  in  gratia  ipsa, 
nisi  per  modum  intentionis_,  sicut  nec  intelligi 
potest  in  aliis  qualitatibus  in  quibus  quoad  hoc 
eadem  est  ratio.  Quod  autem  de  inamissibili- 
tate  dicitur .,  non  obstat,  quia  haec  inamissibili- 
tas  gratiee  non  dicit  aliquam  perfectionem  pro- 
priam^et  intrinsecam  ipsius  gratiee,  quee  sit  in 
essentia  animee,  sed  dicit  conjunctionem  gra- 
tiee  cum  visione  beatifica,  et  amore  necessario 
ex  illa  resultante  :  gratia  enim  non  est  ex  se 
amissibilis  per  aliquam  formam  sibi  repugnan- 
tem,  quee  sit  in  essentia  animee,  nam  solam 
privationem  habet  formaliter  sibi  oppositam : 
unde  ex  se  ac  preecise  considerando  gratiam 
ut  in  essentia  animee  existente  non  habet  unde 
amittatur.  Solum  ergo  amitti  potest  per  pec- 
catum,  quod  per  potentias  animee  committi- 
tur.  Per  id  ergo,  per  quod  ita  rectificantur  hse 
potentiee  ut  fiant  incapaces  peccati,  per  illud 
ipsum  fit  gratia  inamissibilis ;  beatus  autem 
fit  incapax  peccati  per  visionem,  et  amorem, 
et  non  per  gratiam  ut  existentem  in  essentia 
animee,  sed  quatenus  illi  conjungitur  visio  ; 
ergo  inamissibilitas  non  addit  perfectionem 
aliquam  intrinsecam  in  essentia  animee,  sed 
solam  conjunctionem  cum  visione  beata,  et 
quamdam  denominationem  inde  resultantem  : 
ergo  hoc  non  sufficit  ad  intelligendum  novum 
illapsum,,  vel  perfectiorem  unionem  Dei  cum 
essentia  animee,  sed  solum  cum  potentia  me- 
dia  aliqua  operatione,,  ex  qua  resultat,  ut  dixi, 
ut  gratia  sit  inamissibilis.  Et  idem  dicendum 
est  de  illis  denominationibus,  scilicet,  gratia 
consummata,  perfecta  gloria :  nam  heec  omnia 
nibil  aliud  dicunt  quam  ipsam  gratiam,  utjam 
conjunctam  suo  fini  per  actualem  visionem  et 
consecutionem. 


17.  Ex  his  ergo  omnibus  concludo  primo, 
non  fieri  in  patria  novum  illapsum  Dei  in  es- 
sentia  animee,  preeter  omnem  illum,  qui  in  via 
factus  fuerat.  Quod  patet  a  sufficienti  enume- 
ratione  omnium  modorum,  quibus  poterat  in- 
telligi  hicnovus  illapsus. 


Expeditur  terlium  punctum  parlis  secunda*. 
Corollarium. 


18.  Secundo  concludo,  respondendo  simul 
ad  tertiam  partem  qurestionis  supra  positam 
in  numero  3,  beatitudinem  nostram,  si  proprie 
loquamur,  nec  totaliter,  nec  principaliter  con- 
sistere  in  illapsu,  nec  in  aliqua  perfectione, 
quee  in  essentia  animee  existat.  Ita  sentiunt 
reliqui  theologi,  preeter  Henricum;  et  proban- 
dum  est  hoc  latius  in  sequenti  sectione,  ubi 
ostendemus  beatitudinem  consistere  in  opera- 
tione :  nam  gratia,  quee  est  in  essentia  animee, 
solum  est  per  modum  actus  primi,,  et  ideo  non 
potest  habere  rationem  beatitudinis.  Quod 
preeterea  ita  declaratur  et  probatur,  quanta 
essentialis  beatitudo  nec  in  hac  vita,  nec  in 
purgatorio  obtinetur,  sed  expectatur  postea 
consequenda :  at  vero  heec  unio  per  gratiam, 
quee  est  in  essentia  animee,  solum  in  hac  vita, 
et  in  purgatorio  comparatur  cum  tota  perfec- 
tione.,  quam  in  essentia  animee  ponit :  ergo. 
Deinde  in  Christo  Domino  perfectior  est  unio, 
et  illapsus  divinitatis  in  substantiam  animee 
per  unionem  hypostaticam,  quam  sit  in  nobis 
per  gratiam  habitualem ;  et  tamen  ille  non  est 
beatus  per  hypostaticam  unionem,  sed  per 
aliquam  aliam  unionem  consequentem  illam : 
quin  etiam  Deus  ipse,  quamvis  sit  suum  esse, 
suumque  intelligere,  tamen  prout  hoec  conci- 
piuntur  a  nobis  ratione  distincta,  non  intelli- 
gimus  eum  esse  beatum  existendo.,  sed  se 
videndo  et  fruendo,  quia  ut  sic  intelligitur 
constitutus  in  perfecto  actu  secundo  et  ultimo. 
Sic  igitur,  cum  nostra  beatitudo  formalis  sit 
participatio  divinee  beatitudinis.,  non  consistit 
in  quacumque  existentia  Dei  in  nobis,  quee 
per  gratiam  fiat,  sed  in  consecutione  ipsius 
Dei  per  aliquem  actum  ultimum. 

19.  Tertio  concluditur  ex  dictis,  respon- 
dendo  directe  ad  titulum  queestionis ,  beatitu- 
dinem  formalem  non  esse  Deum  ipsum  ut 
unitum  essentiee  animee  nostree.  Probatur  ex 
dictis.,  quia  Deus  per  seipsum  non  habet  unio- 
nem  aliquam  formalem  cum  anima  nostra  : 
ergo  per  se  non  potest  illam  formaliter  beati- 
ficare,  quia  formalis  beatitudo  est  perfectio 
ipsius  beati.  Rursus,   gratia  habitualis,  per 


62 


DE  ESSENTIA  FORMALIS  BEATITUDINIS  QUOAD  GENUS,  ETC. 


quam  unitur  Deus  animse,  npn  est  formalis 
beatitudo,  ut  ostensum  est,  et  confirmatur, 
quia  beatitudo  formalis  est  consecutio  ultimi 
finis ;  sed  Deus  non  est  sui  ipsius  consecutio, 
sed  est  finis  extrinsecus,  qui  obtinendus  est : 
ergo. 

20.  Quarto  concluditur  ex  dictis  in  omni 
beatitudine  tam  naturali  quam  supernaturali 
vitae  praesentis,  vel  futurae,  verum  esse,  illam 
non  consistere  in  aliqua  perfectione,  quse  im- 
mediate  afficiant  essentiam  animee ;  quod 
quidem  de  beatitudine  perfecta,  et  superna- 
turali  vitee  futuree,  satis  probatum  est  :  est 
autem  eadem  ratio  de  statu  hujus  vitee,  ut 
patebit  ex  sectione  sequenti,  et  iterum  etiam 
attingemus  disputatione  sequenti.  De  beatitu- 
dine  autem  naturali,  id  est  evidens,  quia 
anima  non  est  natnraliter  beata  per  suam 
substantiam,  boc  enim  est  proprium  Dei ;  sed 
preeter  substantiam,  nullam  aliam  perfectio- 
nem  babet  ex  natura  rei,  quee  immediate  insit 
ipsi  substantiee  praeter  potentias  naturales , 
per  quas  etiam  non  est  formaliter  beata,  alias 
semper  et  necessario  esset  beata,  quia  semper 
et  necessario  liabet  has  potentias  :  ergo. 

21.  Quinto  ex  dictis  constat  quid  de  opinione 
Henrici  posita  numero  1,  sentiendum  sit,  et 
quidem  ille  tam  obscure  et  mystice  loquitur, 
ut  vix  de  sensu  illius  constare  possit,  ut  pos- 
simus  illum,  vel  absolute  probare,  vel  repre- 
hendere.  Tria  tamen  in  ejus  sententia  mihi 
displicent.  Primo ,  quod  significat  preeter 
unionem,  seu  perfectionem  animee  per  acci- 
dentia,  divinitatem  ipsam  per  se,  ac  imme- 
diate  illam  perficere ,  quod  est  impossibile , 
quia  divinitas  non  potest  esse  formalis  per- 
fectio  animee,  nec  per  se  immediate  illi  uniri, 
ut  a  numero  &  ostensum  est  :  nec  videtur 
posse  exponi,  cum  divinitas  tantum  effective 
animam  perficiat,  tum  quia  dicit  animam  in 
essentia  sua  lucere  luce  increata  :  tum  etiam 
quia  in  hoc  constituit  differentiam  inter  divi- 
nam  essentiam  et  potentias  animee;  constat 
autem  divinitatem  etiam  perficere  potentias 
effective.  Secundo  displicet,  quiaaffirmat  bea- 
titudinem  principaliter  existere  in  essentia 
animse,  quod  falsum  esse  ostendimus  :  nec 
videtur  posse  exponi  de  beatitudine  increata, 
seu  objectiva,  quee  est  Deus,  tum  quia  hoc  non 
esset  ad  propositum  qusestionis;  tum  etiam, 
quia  licet  demus  Deum  primo  et  principaliter 
existere  in  essentia  animse  tanquam  in  templo, 
non  est  tamen  ibi  ut  beatificans,  nec  ut  finis 
ultimus  consecutus.  Unde  Henricus  dicens 
beatitudinem    prout  est  in  essentia  animae 


esse  increatam,  plane  sentit  formalem  beati- 
tudinem  principaliter  esse  increatam,  quod 
falsum  esse  probatum  est.  Tertio  non  placet 
ille  ordo,  quem  ponit  in  beatitudine,  quod  ex 
amore  sequatur  illapsus  Dei  in  animse  essen- 
tia  :  ad  statum  enim  viee  posset  hoc  aliquo 
modo  accommodari,  praesertim  in  justifica- 
tione  adultorum  per  propriam  eorum  dispo- 
sitionem^,  in  qua  proceditur  ab  imperfecto  ad 
perfectum,  et  ideo  per  dilectionem  disponitur 
homo,  ut  Deus  per  gratiam  sanctificantem 
uniatur  animae  ejus  :  ad  quod  possunt  accom- 
modari  illa  Christi  verba,  Joan.  IA,  qui  diligit 
me,  Pater  meus  diliget  eum.  At  vero  in  beati- 
tudine,  in  qua  omnis  operatio  beatifica  per- 
fecto  modo  fit ,  supponitur  unio  Dei  cum 
substantia  animee,,  a  qua  tanquam  a  prima 
radice  resultant  perfectiones  potentiarum  et 
operationum  tam  intellectus,  quam  voluntatis. 
22.  Ad  fundamentum  ergo  Henrici  impri- 
mis  dieitur,  illas  locutiones  de  transformatione 
amantis  in  amatum,  quee  per  amorem  fit,  esse 
metaphoricas  et  mysticas  ,  et  ideo  nullum 
firmum  argumentum  posse  inde  sumi  :  nec 
intelligendse  sunt,  aut  explicandae  per  vcram, 
aut  physicam  transformationem  vel  unionem, 
sed  per  affectivam  et  moralem ,  quia  is  qui 
amat,  totam  cogitationem  poni  in  amato,  eique 
optat  fieri  similis,  atque  etiam  in  omnibus  ei 
placere.  Et  hoc  estquod  Cbristus  dixit,  Luc.  10, 
ut  diligamus  toto  corde,  tota  mente,  tota  anima. 
Ad  alteram  vero  partem  illius  fundamenti  de 
perfectione  illius  unionis,  quee  est  in  essentia 
animee,  respondetur,  quod  attinet  ad  perfec- 
tionem  entitativam ,  ibi  attingi  aliam  quses- 
tionem,  an  gratia  habitualis  in  esse  entis  sit 
res  perfectior,  quam  visio  beata,  quae  non  est 
hujus  loci;  quidquid  tamen  de  hoc  sh%  certe 
ad  rationem  beatitudinis  non  sufficit  major 
perfectio  in  esse  entis,  ut  constabit  etiam  sect. 
sequent.  Deinde,  si  loquamur  in  ratione  unio- 
nis  omnibus  illis  modis,  quibus  Deus  unitur 
essentiis,  unitur  etiam  potentiis,  quia  in  eis 
efficit  perfectionem  tam  habitualem,  quam 
actualem  :  unde  etiam  eas  sanctificet,  et  in  eis 
dici  potest  esse  tanquam  in  templo ,  et  prae- 
terea  est  in  eis  tanquam  objectum  operantium 
earum,  et  haac  unio  est,  quaa  proprie  perti- 
net  ad  rationem  objecti  beatificantis,  ut  jam 
dicam. 


DISPUTATIO 


SECTIO  II. 


Utrum  formalis  leatitudo  sit  operatio  creata 
immediate  afficiens  animce  potentiam. 

1 .  Preeter  modum  tractatum  in  preecedenti 
puncto,  quo  fingi  potest  formalem  beatitudi- 
nem  esse  aliquid  inereatum,  fuit  alius  excogi- 
tatus  a  quibusdam  theologis,  qui  dixerunt 
formalem  beatitudinem  esse  aliquid  increa- 
tum,  non  quidem  existens  in  essentia  animee, 
sed  in  potentia,  scilicet  ipsam  Dei  visionem 
per  essentiam  et  increatam,  qua  Deus  se  videt, 
unitam  intellectui  beati,  et  constituentem  il- 
lum  formaliter  intelligentem  etvidentem.  Sed 
in  hac  opinione  improbanda  non  immorabor 
hoc  loco,  quia  id  preestiti  in  materia  de  Incar- 
natione,  disputatione  24,  sectione  2. 

2.  Primum  igitur  omnium  statuendum  est 
formalem  beatitudinem  esse  rem  aliquam,  seu 
formam  creatam  afficientem  beatum.  Ita  di- 
vus  Thomas  hic,  et  omnes  theologi,  et  patet 
ex  dictis,  quia  ostensum  est,  Deum  ipsum  non 
esse  formalem  beatitudinem  :  sedpreeterDeum 
nihil  est  increatum  :  ergo  cum  formalis  beati- 
tudo  sit  entitas  aliqua  realis,  est  enim  magna 
perfectio  beati,  necesse  est,  ut  sit  entitas  crea- 
ta.  Et  confirmatur  :  heec  enim  beatitudo  est 
consecutio  Dei,  seu  conjunctio,  et  unio  cum 
ipso  :  sed  unio  inter  Deum  et  creaturam,  non 
potest  esse  modus  ipsius  Dei,  qui  est  immu- 
tabilis  :  ergo  oportet  ut  sit  aliquid  in  ipsa 
creatura  :  necesse  est  ergo,  ut  sit  aliquid  crea- 
tum. 

3.  Secundo  ex  dictis  etiam  statuendum  est, 
hanc  beatitudinem  non  esse  formaliter  sub- 
stantiam,  sed  accidens :  hoc  enim  probatum 
est  in  sectione  preecedenti,  quia  formalis  bea- 
titudo  est  consecutio  finis  extrinseci  :  homo 
autem  per  substantiam  suam  preecise  non  as- 
sequitur  suum  finem  :  unde  fieri  potest,  ut 
manens  in  sua  substantia,  finem  suum  amittat 
et  miser  fiat  :  et  ideo  postquam  in  substantia 
sua  existit,  superestilli  eonsequendabeatitudo, 
quam  mereri  etiam  potest,  cum  non  possit 
mereri  substantiam  suam.  Est  ergo  formalis 
beatituclo  accidentalis  perfectio  addita  sub- 
stantiee.  Dices  :  substantia  est  propter  finem, 
qui  est  beatitudo  :  ergo  non  potest  esse  beati- 
tudo  aliquid  ignobilius  substantia,  quia  finis 
debet  esse  aliquid  perfectius  eo,  quod  est  ad 
finem,  juxta  Aristotelem  1,  Magnorum  Mora- 
lium,  capit.  primo  et  secundo  :  perfectio  au- 
tem   accidentalis  est  ignobilior  substantiali. 


VI.  SECTIO  II.  63 

Respondetur ,  ita  esse  substantiam  propter 
beatitudinem,  sicut  est  potentia  propter  ope- 
rationem  :  ad  quod  non  est  neeesse,  ut  ipsa 
operatio  sit  perfectior,  sed  quod  potentia  sit  in 
perfectiori  statu ,  dum  operatur.  Rursus , 
quamvis  formalis  beatitudo  sit  finis,  cujus 
gratia  ut  quo,  seu,  ut  consecutio,  tamen  ipse 
homo  est  finis  cui  vel  ad  quem  perficiendum 
ordinatur  beatitudo  talis  :  et  ideo  non  est  pree- 
ter  rationem  ejus  quod  sit  perfectio  acciden- 
talis.  Denique  heec  beatitudo  est  quasi  vinculum 
quoddam,  quo  conjungitur  homo  ultimo  fini 
suo,  qui  est  perfectissima  substantia  :  per  for- 
mam  autem  accidentalem  potest  homo  con- 
jungi  perfectiori  substantiee,  et  ideo  potest 
talis  forma  habere  rationem  beatitudinis  for- 
malis,  et  hoc  est  quod  dixit  D.  Thomas  in  4, 
distinctione  49,  queest.  1,  art.  2,  ad  5,  licet  in 
esse  entis  substantia  sit  nobilior  accidenti  : 
tamen  quoad  aliquod  munus  accidens  est  per- 
fectius  ,  quatenus  per  illud  una  substantia 
conjungitur  alteri  nobiliori  se. 

4.  Tertia  assertio  quod  leatitudo  formalis 
sit  qualitas.  —  Tertio  statuendum  est,  forma- 
lem  beatitudinem  esse  constituendam  in  ge- 
nere  qualitatis.  Hoc  etiam  est  certum,  et  patet 
breviter  discurrendo :  nam  cum  hsec  beatitudo 
sit  in  anima,  nec  potest  esse  quantitas ,  nec 
aliquod,  quod  ratione  quantitatis  substantise 
insit.  De  relatione  autem  referri  solet  quee- 
dam  opinio  Aureoli  et  Gapreoli  in  4,  dist.  49, 
q.  \ ,  quee  asseruit  beatitudinem  consistere  in 
quadam  relatione  prsesentis,  quee  consequitur 
ex  aliqua  operatione :  quia,  si  operatio  non 
faceret  Deum  preesentem,  non  faceret  beatum; 
ergo  relatio  preesentis  est,  quee  formaliter  bea- 
tificat.  Citatur  etiam  pro  hac  sententia  Scotus 
ibi,  queest.  1 .  Sed  revera  hi  auctores  non  con- 
stituunt  beatitudinem  in  aliqua  relatione  pree- 
clicamentali,  sed  in  ipsamet  operatione,  qua- 
tenus  exhibet  Deum  preesentem  animee,  seu 
illum  animee  conjungit.  Quod  licet  a  nobis  per 
modum  relationis  explicetur,  non  est  tamen  re- 
latio,  sed  effectus  formalis  ipsius  visionis.  Re- 
latio  ergo  proprie  dicta  non  potest  esse  beati- 
tudo,  quia  vel  est  nulla,  vel  infirma  perfectio, 
et  non  est  per  se  intenta,  sed  resultat  ex  acci- 
denti :  Atque  eadem  ratio  fieri  potest  de  ultimis 
preedicamentis. 

5.  Secl  specialiter  est  advertendum  circa 
actionem  et  passionem  :  nam  de  aliis  nulla  est 
difficultas,  quod  passio  transiens  seu  quee  fit 
mere  ab  extrinseco,  non  potest  habere  ratio- 
nem  beatitudinis,  tum  quia  est  quicl  imper- 
fectum  et  in  fieri  consistens,  et  tota  est  propter 


DE  ESSENTIA  FORMALIS  BEATITUDINIS  QUOAD  GENUS,  ETC. 


terminum,  in  quo  est  major  formalis  perfectio: 
tum  etiam,  quia  talis  passio  prsecise  sumpta 
non  potest  habere  rationem  vitalis  operationis, 
in  qua  consistere  debet  beatitudo,  ut  infra  di- 
cemus.  Unde  talis  passio  ex  ratioue  sua  com- 
munis  est  rebus  inanimatis.  Similiter  actio 
transiens  non  potest  habere  rationem  beatitu- 
dinis,  quia  non  est  formalis  perfectio  agentis  : 
recipitur  enim  in  passo,  supponit  autem  per- 
fectionem  in  agente,  et  est  veluti  exercitium 
illius,  et  ideo  dici  solet  extrinseca  perfectio 
agentis;  beatitudo  autem  dicitur  intrinseca 
perfectio,  quia  est  consummatio  perfectionis 
ipsius  beati :  debet  ergo  esse  forma  inheerens 
illi  intrinsece.  Et  confirmatur,  quia  si  beati- 
tudo  est  actio,  debet  consistere  in  perfecto  ge- 
nere  actionis,  quod  sit  principium  rerum  vi- 
ventium,  seu  cognoscentium,  quia,  ut  supra 
diximus,  beatitudo  est  proprie  perfectio  natu- 
rse  rationalis  ut  intellectualis.  Tandem  heec 
beatitudo  talis  esse  debet,  quee  attingat  Deum 
ipsum,  sed  per  nullam  actionem  transeuntem 
immediate  attingitur  Deus :  ergo  nulla  hujus- 
modi  actio  debet  habere  rationem  beatitudinis. 
Quoniam  vero  in  actionibus  immanentibus 
preeter  rationem  qualitatis  conjungitur  ratio 
actionis  et  passionis,  quomodo  illee  ad  beatitu- 
dinem  pertineant,  postea  dicemus. 

6.  Quarta  assertio  beatitudinem  esse  in  quarta 
specie  qualitatis. — Quarto  statuendum  est,  bea- 
titudinem  constitui  in  quarta  specie  qualitatis, 
quse  sunt  habitus  vel  dispositio.  In  hoc  enim 
etiam  conveniunt  theologi,  et  eisdem  rationi- 
bus  probari  potest  quibus  ostensum  est,  non 
esse  substantiam,  quia  potentiee  animee  ne- 
cessario  consequuntur  illam,  sive  beata  sit,  sive 
misera.  Rursus  cum  beatitudo  sit  in  aninia,  et 
non  sit  in  essentia,  oportet  ut  sit  in  potentia, 
in  potentiis  autem  animee  non  reperiuntur 
proprie  nisi  vel  habitus,  vel  actus,  seu  dispo- 
sitiones  :  necesse  est  ergo  beatitudinem  in  hoc 
genere  qualitatis  constitui. 

7.  Prima  opinio  quod  ieatitudo  sit  habitus 
tantum. — Secunda,  quid  sit  habitus  simul  seu 
dispositio.  —  Difficultas  ergo  est  inter  theolo- 
gos,  an  sit  habitus,  vel  actus  :  Prima  opinio 
dicit  esse  tantum  habitum.  Heec  tribuitur  Hen- 
rico,  locis  citatis,  sect.  preecedenti,  sed  revera 
non  dicit.  Fundari  vero  potest,  quia  beatitudo 
debet  esse  maxima  nostra  perfectio ;  quamvis 
autem  perfectius  sit  esse  in  actu  secundo_, 
quam  esse  in  habitu,  quia  llla  perfectio  lianc 
includit,  vel  supponit;  si  tamen  preecise  con- 
sideretur  perfectio,  quam  preebet  habitus,  et 
quam  confert  actus,  major  est  illa ;  ergo  illa 


est  beatitudo  :  ergo.  Secunda  opinio  dicit, 
beatitudinem  consistere  in  utroque  simul.  Ita 
Bonaventura,  in  4,  dist.  49,  queest  1,  adult., 
et  addit  principalius  esse  in  habitu,  quam  in 
actu.  Cujus  sententiae  fundamentum  idem  est 
cum  praecedenti  proportionaliter  applicato. 

8.  Tertia  et  communis  opinio  beatitudinem 
esse  actum  solummodo.  —  Tertia  communis  et 
vera  sententia  est,  beatitudinem  non  esse  ha- 
bitum,  sed  actum  secundum  et  operationem 
ultimam ;  quse  assertio  procedit,  sive  loquamur 
de  beatitudine  naturali,  seu  de  supernaturali, 
tam  prsesentis,  quam  futurse  vitse.  Et  ita  eam 
docet  Aristoteles  i,  Ethicor.,  a  cap.  5,  7  et  8, 
et  lib.  10,  cap.  6  et  7,  et  lib.  1  et  2,  et  hic  ad 
Eude.,et  1,  Polit.,cap.  3,  etlib.  1,  Magn.mo- 
ral.,  cap.  4,  etlib.  2,  cap.  10  et  12,  Metaphy- 
sicee,  cap.  6,  quibus  locis  docet,  nec  infantes 
posse  esse  beatos  in  re,  seu  in  actu,  sed  in  spe 
tantum,  vel  in  potentia  :  nec  etiam  dormien- 
tes,  imo  nec  Deum  ipsum  ait  futurum  fuisse 
semper  beatum,  si  non  se  semper  cognosceret 
actu.  Et  hanc  sententiam  secuti  sunt  theologi 
in  4,  d.  49,  ubi  videri  potest  Scotus,  q.  2,  Ri- 
chardus,  art.  1,  qusest.  4,  Supplementum  Ga- 
briel.,  qusest.  2,  art.  2.  Ad  quam  sententiam 
confirmandam ,  duo  breviter  dicenda  sunt : 
primum  e?t,  quantumvis  homo  habeat  habi- 
tus  perfectos,  si  careat  ultimo  actu,  non  posse 
esse  beatum,  et  consequenter  beatitudinem 
non  posse  consistere  in  solo  habitu.  Probatur 
primo  a  signo ;  nam,  ut  Aristoteles  ait,  bea- 
titudo  debet  esse  vita  perfecta,  honestissima  et 
jucundissima,  sed  qui  est  perfectus  tantum  in 
habitu,  non  habet  perfectam  vitam,  cum  desit 
ultimum  vitse  complementum.  Item  ex  ratione 
talis  status  non  habet  vitam  jucundam,  quia 
habitus  sine  actu  non  affert  delectationem ; 
imo  cum  quocumque  habitu  potest  esse  sum- 
ma  tristitia ;  atque  simili  modo  habitus  per  se 
solus  nou  facit  vitam  beatam,  quinimo  qui  so- 
lum  est  in  habitu  ex  vi  talis  status,  capax  est 
bonee  et  malse  operationis  :  ergo  perfectio  ha- 
bitualis,  ut  sic  non  sufficit  ad  formalem  beati- 
tudinem.  Et  confirmatur  :  nam  alioqui  dici 
posset  animam  esse  beatam  naturaliter  per 
suam  substantiam,  et  facultates  naturales,  quia 
ex  vi  illarum  apta  est  ad  habendam  actualem 
operationem,  nam  hoc  solum  preestat  habitus  ; 
quamvis  enim  dici  potest  habitum  conferre 
majorem  quamdam  facilitatem ,  tamen  tota 
illa  provenit  ex  majori  quadam  virtute  activa  : 
unde  solum  conferre  posset  ad  majorem  bea- 
titudinis  perfectionem  :  non  tamen  esse  neces- 
sarium  ad  beatitudinem  simpliciter,  preesertim 


DISPUTATIO 

naturalem,  si  illa  consisteret  in  actu  primo  : 
seu  in  virtute  agendi,  maxime  si  loquamur  de 
beatitudine  animee  separatee,  nam  illa  per  se- 
ipsam  sine  habitu  superaddito  posset  maxima 
facilitate  DEUM  cognoscere  et  amare  :  et  in 
supernaturali  beatitudine  habitus  potius  dat 
facultatem,  quam  facilitatem  :  sicut  ergo  bea- 
titudo  naturalis  non  consistit  in  substaiitia,,  vel 
potentiis,  ita  nec  supernaturalis  in  solis  habi- 
tibus  infusis. 

9.  Secundo  dicendum  est,  formalem  beati- 
tudinem  uonconsistere  in  aggregato  ex  habitu, 
et  operatione^  sed  in  sola  operatione,  quee  suf- 
ficit  ad  rationem  beatitudinis.  Probatur  primo 
ratione  D.  Thomee,  \,  2,  queest.  3,  articulo  3, 
quia  beatitudo  est  ultima  perfectio  :  sed  hu- 
jusmodi  est  sola  operatio,  et  non  habitus ;  ergo. 
Dices  ultimam  perfectionem  constare  et  habitu 
et  actu.  Respondetur,  ad  perfectum  statum 
utrumque  requiri,  tamen  illa  duo  inter  se 
comparando  habitum  comparari  ad  operatio- 
nem,  sicut  potentiam  ad  actum,  et  ideo  solam 
operationem  esse  actum  ultimum,  quse  con- 
stituit  rem  in  ultimo  complemento,  et  perfec- 
tione  sui  status,  et  hoc  est,  quod  habet  ratio- 
nem  beatitudinis,  quia  beatitudo  est  ultimus 
finis;  et  ultima  perfectio.  Dices^  hinc  fieret  co- 
gnitionem  non  esse  beatitudinem^  sed  amorem, 
quia  cognitio  non  est  ultima  perfectio,  sed 
amor,  quiex  cognitione  sequitur,,  imo  nec  amor 
erit  beatitudo,,  sed  delectatio,  quee  ex  cogni- 
tione  et  amore  sequitur.  Respondetur,  beati- 
tudinem  non  dici  ultimam  perfectionem  ordine 
generationis,  seu  causalitatis,  sed  in  ratione, 
et  modo  actuandt,  quia  in  suo  ordine  ita  ac- 
tuat,  ut  non  relinquat  potentiam  ad  ulteriorem 
actum.,  quo  ipsa  reducatur  in  actum,  quo  modo 
omnis  actus  secundus  est  actus  ultimus,,  qui 
modus  actuandi  necessarius  est  beatitudini,, 
quia  necesse  est,  ut  in  suo  genere  habeat  ratio- 
nemultimi  termini.  Nihilominus  tamen,  sicut 
ex  essentia,  quee  est  ultimus  et  perfectus  actus 
in  genere  substantiee,  resultant  passiones,  ita 
ex  illo  actu,  qui  est  in  essentia  beatitudinis 
possunt  resultare  alii  actus,  qui  sint  veluti  pas- 
siones  ejus.  Et  confirmatur  assertio  posita,  quia 
essentia  beatitudinis  consistit  in  consecutione 
ultimi  finis  :  consequimur  autem  illum  forma- 
liter  per  solum  actum  :  per  habitum  vero  non 
nisi  ut  per  principium  efficiens  talem  conse- 
cutionem  :  non  ergo  potest  dici  habitus  pars 
formalis  beatitudinis,  sed  principium  efficiens 
illius  :  quin  potius  nec  principium  efficiens  est 
simpliciter  necessarium,  sed  ut  actus  ille,,  qui 
est  beatitudo,  perfecto  et  conuaturali  modo 

IV. 


VI.  SECTIO  II.  65 

fiat :  absolute  tamen  videre  posset  Deum  homo, 
et  amare  absque  habitu  superaddito,  et  tunc, 
si  talem  visionem  perfectam  et  inamissibilem 
haberet,  sine  dubio  esset  beatus,  quia  haberet 
finem  suum  ultimum  consecutum,  et  ex  ra- 
tione  illius  consecutionis  posset  gerere  vitam 
honestissimam  et  jucundissimam.  Tandem 
magis  necessarium  principium,,  et  ad  efficien- 
dum  actum  beatificum  est  potentia,  et  tamen 
nemo  unquam  dixit  potentiam  esse  partem 
formalis  beatitudinis. 

10.  Occasione  hujus  queestionis  solent  hoc 
loco  tractari  difficultates ,  quee  a  nobis  insi- 
nuandse  sunt,  non  vero  disputandee,,  quia  phi- 
losophicee  sunt,  et  non  nobis  necessariee.  Prima 
est,  quee  tangitur  in  fundamento  aliarum  opi- 
nionuin ,,  an  habitus  sit  perfectior,  quam  actus : 
nam  quidam  simpliciter  negant,  quia  actus  est 
ultima  perfectio.  Quce  ratio  non  convincit,  nam 
eadem  fieri  potest  de  potentia  ipsa,  imo  et  de 
substantia.  Alii  simpliciter  preeferunt  habitum 
actui,  quia  est  causa  efficiens  ejus :  quee  ratio 
etiam  non  concludit,  quianon  est  causa  totalis, 
sed  partialis  cum  potentia,  alii  distinguunt  de 
habitibus  acquisitis  et  infusis^  et  illos  dicunt 
esse  minus  perfectos  suis  actibus,  quia  effi- 
ciuntur  ab  illis.,  et  ipsi  solum  dant  facilitatem 
respectu  suorum  actuum :  at  vero  infusos  ha- 
bitus  dicunt  esse  perfectiores,  quia  non  solum 
dant  facilitatem,  sed  facultatem  simpliciter, 
unde  comparantur  sicut  potentiee,  et  ab  illis 
effective  produci  non  possunt.  Quee  conjecturee 
sunt  probabiles,  quamvis  revera  non  convin- 
cant :  quidquid  tamen  de  hoc  sit,  nihil  refert 
ad  rationem  beatitudinis,  quia,  ut  supra  dixi, 
num.  3;  non  est  de  ratione  beatitudinis  quod 
sit  perfectissima  entitas,,  sed  quod  sit  perfec- 
tissimum  vinculum  cum  ultimo  fine,  atque 
adeo  quod  sit  perfectus  actus  in  modo  actuan- 
di,  ita  ut  de  se  non  relinquat  potentialitatem 
ad  ulteriorem  actum  in  illo  ordine,  quo  saltem 
sensu  dicit  Aristoteles,  lib.  %  Ethicor.,  opera- 
tionem  esse  meliorem  dispositione,  seu  termi- 
no.  Lege  de  hac  difficultate  Richardum,,  in  4 
dist.,  loco  cit.,  et  Majorem,  eadem  dist.  40, 
Soto,  queest.  1,  art.  %  et  Scotum,  queest.  % 
§  primo,  et  quee,  in  disputatione  44,  Metaphy- 
sicee,  sectione  octava,  numero  17,  dixi. 

11.  Secunda  difficultas  est,  an  sit  de  ratione 
beatitudinis  quod  sit  actus  productus  ab  ipso 
beato.  In  quo  sine  dubio  dicendum  est,  beati- 
tudinem  de  facto  debere  consistere  in  actu  seu 
operatione  effecta  a  beato,  quee  quidem  de 
beatitudine  naturali  est  aperta  sententia  Aris- 
totelis  1,  Ethicor.,  cap.  8;  ubi  cum  dixisset 


66 


DE  ESSENTIA  FORMALIS  BEATITUDINIS  QUOAD  GENUS,  ETC. 


beatitudinem  non  in  termino,  sed  in  operatione 
consistere,  subdit,  fieri  non  posse  quin  beatus 
aliquid  efficiat  boni,  nam  qui  operatur,  inquit, 
agit  utique  necessario :  et  eodem  sensu  dicit, 
cap.  '13,  felicitatem  in  operatione  consistere. 
Et  ratio  sumenda  est  ex  generali  principio : 
quod  vulgare  est  in  scientia  de  anima,  opera- 
tiones  vitee,  et  actus  immanentes  natura  sua 
postulare  ut  fiant  effective  ab  ipso  vivente,  et 
per  illam  eamdem  facultatem,  in  qua  reci- 
piuntur:  constat  autem  beatitudinem  consis- 
tere  in  operatione  vitali,  nam  est  operatio 
animee,  ut  anima  est :  certum  etiam  est  posi- 
tam  esse  in  actu  irmnanente,  cujusmodi  est 
cognitio  et  amor :  ergo  de  facto  dicendum  est 
beatitudinem  esse  actum  productum  ab  ipso 
homine,  quia  cum  boc  sit  connaturale,  non 
oportet  fingere  alium  extraordinarium  modum, 
quidquid  sit  de  illius  possibilitate,  quod  quidem 
in  naturali  beatitudine  est  per  se  manifestum, 
quia  nibil  in  ea  supernaturale  intercedere  ne- 
cesse  est. 

12.  De  beatitudine  autem  supernaturali  spe- 
cialiter  probatur,  quia  licet  illa  consistat  in 
aliquo  actu  supernaturali :  tamen  certissimum, 
ac  de  fide  est,  elici  ab  bomine :  id  enim  de  ac- 
tibus  fidei,  spei  et  charitatis  definit  Tridenti- 
num,  sess.  6,  can.  4.  Eadem  autem  ratio  est  de 
uno  actu  supernaturali,  ac  de  omnibus :  ergo 
si  id  potest  fieri  cum  sit  magis  connaturale, 
dicendum  est,  ita  de  facto  fieri:  nam  ratio 
beatitudinis  postulat,  ut  optimo  moclo,  et  maxi- 
me  connaturali  fiat,  quod  in  particulari  attin- 
gimus  disputando  de  principiis  efficientibus 
visionem  beatificam,  ubi  nonniliil  etiam  dice- 
mus  de  illa  qusestione,  an  de  potentia  absoluta 
posset  bujusmodi  actus  esse,  vel  informare 
potentiam  vitalem  sine  activo  concursu  ejus- 
dem  potentise :  quamvis  heec  queestio  revera  sit 
aliena  ab  hac  materia,  cum  sit  communis  om- 
nibus  actibus  vitalibus :  hinc  vero  intelligitur 
cum  in  actu  vitali  duse  rationes  inveniantur, 
scilicet  ratio  actionis,  dependentiee,  seu  fieri, 
et  ratio  qualitatis,  seu  termini,  prout  est  quee- 
dam  res  facta,  et  informans  potentiam,  pro- 
priam  rationem  beatitudinis  consistere  in  illo 
actu  in  facto  esse  informante  ipsam  potentiam : 
primo  quidem,  quia  intelligere  in  hac  infor- 
matione  consummatur,  ut  tradit  D.  Thoinas, 
1  part.,  et  quaest.  34,  art.  i,  ad  3,  et  latius 
Scotus,  in  d.  3,  qusest.  7,  §  Ad  auctoritatem 
PMlosophi .-  nam  per  illam  informationem  ul- 
timo  actuatur  potentia,  et  fit  similis  intentio- 
naliter,  seu  perfecte  unitur  objecto  suo.  Deinde, 
quia  actio,  seu  fieri,  est  quid  imperfectum: 


terminus  autem  seu  qualitas  facta  habet  esse 
perfectum,  seu  consummatum  in  suo  ordine, 
et  est  illud  ultimum,  ad  quod  ipsum  fieri  or- 
dinatur,  quando  ergo  dicitur  consistere  beati- 
tudo  in  operatione,  intelligitur  primo  in  opere 
facto  :  actionem  vero  esse  quid  intrinsece,  ac 
necessario  preerequisitum.  Quee  doctrina  ad 
omnem  actum  vitee  accommodari  potest. 

SECTIO  III. 

Utrum  ieatitudo  sit  una  simplex  operatio  ani- 
mce  intellectivce,  vel  plurium  collectio. 

1.  Prima  sententia,  pro  collectione  plurium 
operationum.  —  In  hac  re  prima  sententia;  et 
valde  communis  theologorum  est,  beatitudi- 
nem  non  esse  unam  operationeni,  sed  plurium 
collectionem.  Ita  tenent  in  4,  dist.  49,  Albertus 
Magnus,  Thomas  de  Argentina,  Richardus, 
Bonaventura,  Marsilius  et  Supplementum  Ga- 
brielis,   quorum  loca  citabo  particulariter  in 
principio  disputationis  sequentis  :  nam  licet 
isti  auctores  conveniant  in  dicta  sententia,  non 
tamen  in  liumero,  et  qualitate  illarum  opera- 
tionum,  quod  ibidem  examinandum  est:  et 
idem  revera  tenet  Paludanus  ibid.,  queest.  3, 
art.  2,  nam  licet  distinguat  de  beatitudine 
practica   et    speculativa ,  et  singulas    earum 
in  singulis  operationibus  constituat  :  tamen 
absolute  beatitudinem  hominis  ponit  in  utra- 
que.  Et  hujus  sententiee  fuit  Hugo  Victorinus 
super  capite  septimo  Dionysii,  de  divinis  No- 
minibus,  etex  modernis  eam  secuti  sunt  Vega, 
libro  septimo  in  Tridentin.,  capite  tertio,  et 
Corduba,  libro  primo,  queestione  42,  concl.  1 
et  2,  et  Soto,  qusest.  49,  queestione  tertia,  arti- 
culo  quarto,  in  hanc  sententiam  incidere  vide- 
tur,  licet  contrariam  profiteatur.  Fundamen- 
tum  hujus  sententiee  est,  quia  in  anima  ratio- 
nah  ut  sic,  non  est  tantum  una  potentia,  sed 
plures,  et  per  omnes  potest  attingere  Deum  in 
se,  et  illi  conjungi:  ergo  ad  perfectam  hominis 
beatitudinem  non  sufficit  una  operatio  unius 
tantum  potentiee,  sed  plures  requiruntur.  Pro- 
batur  consequentia,  quia  per  unam  solam  ope- 
rationem  non  perfecte  conjungeretur  homo 
suo  fini,  nec  esset  satiatus  appetitus  ejus  res- 
pectu  ultimi  finis.  Plura  in  particulari  de  sin- 
gulis  operationibus  dicemus,  disputatione  se- 
quenti. 

2.  Secunda  sententia  contraria  prcecedenti. — 
Secunda  opinio  est,formalem  beatitudinem  con- 
sistere  in  una  simplici  operatione  quoad  essen- 
tiam  suam.  Hsec  videtur  esse  opinio  D.  Thomee 


DISPUTATIO  VI.  SECTIO  III 
i,  %  in  tota  q.  3,  quanquam  ille  potissimum    mus  actus  : 


67 


hoc  affirmare  videtur  de  supernaturali  perfecta 
beatitudine  futurse  vitse :  eam  vero  sine  ulla 
distinctione  sequunturdiscipuliejusibidem,  et 
in  4,  dist.  49,  et  Hervseus,  opusc.  de  Beatitu- 
dine,  et  in  re  idem  tenet  Scotus,  in  4,  dist.  49, 
qusest.  3,  nam  licet  distinguat  de  beatitudine 
hominis,  vel  potentiarum,  tamen  absolutam 
beatitudinembominis  ponit  in  una  operatione. 
Idem  censendum  est  de  Durando,  dist.  49, 
qusest.  4,  qui  distinguit  de  beatitudine  pro  col- 
lectione,  vel  pro  operatione  perfectissima  :  et 
boc  posteriori  modo  consistere  in  una  opera- 
tione.  Fundamentum  esse  potest,  quia  beati- 
tudo  in  essentia  sua  esse  debet  ens  per  se 
unum  :  collectio  autem  operationum  non  est 
per  se  unum;  sed  aggregatum  quoddam.  Item 
quia  si  semel  dicamus  plures  operationes  in- 
trare  essentiam  beatitudinis ,  eadem  ratione 
dici  potest,  omnes  operationes  simpliciter  per- 
ficientes  hominem  pertinere  ad  essentiam  bea- 
titudinis  ejus.  Sed  hsec  parvi  momenti  sunt, 
nam  imprimis  facile  constitui  potest  differen- 
tia  inter  operationes  :  nam  qusedam  attingunt 
ipsum  finem  ultimum  in  se  ipso,  aliee  vero 
non  :  ac  cleinde  ex  vi  rationis  formalis  beati- 
tudinis  nihil  est,  quod  cogat  ut  dicamus,  illam, 
philosophice  loquendo,  esse  unum  ens  per  se : 
potest  enim  esse  sicut  sanitas,  et  consistere  in 
aliqua  perfecta  dispositione  animse  humanse 
consurgente  ex  proportione,  et  consonantia 
plurium  operationum.  Unde  Aristoteles  quam- 
vis  \,  Ethicorum,  cap.  7,  dicat,  bonum  huma- 
num  consistere  in  optima  operatione,  tamen, 
cap.  8,  sub  disjunctione  ita  loquitur  de  ope- 
rationibus hominis :  has  autem  ipsas,  aut  unam 
earum  quce  sit  optima,  felicitatem  esse  dicamus. 
3.  Probabilius   ergo    hujusmodi    sententia 
fundamentum  est,   quia   plures  operationes 
omnino  similes,  et  ejusdem  rationis  non  pos- 
sunt  ad  beatitudinem  requiri,  id  est,  plures 
visiones  Dei :  nam  hsec  pluralitas,  et  est  acci- 
dentaria  et  superflua  :  si  ergo  plures  concur- 
runt,  necesse  est  illas  esse  diversarum  ratio- 
num  :  ergo  necessarium  etiam  est  esse  perfec- 
tiones   in   eequales  :    ergo  debent   inter    se 
ordinem  servare,  ita  ut  illa,  quse  minus  per- 
fecta  est,  sit  propter  perfectiorem  :  ergo  illa 
sola,  quee  fuerit  perfectissima,  habebit  rationem 
fmis  ultimi  et  essentialis  beatitudinis  :  perfec- 
tissima  autem  operatio  tantum  est  una  :  ergo 
formalis  beatitudo  tantum  esse  potest  unica 
operatio.  Confirmatur  et  explicatur  heec  ratio, 
quia  beatitudo  esse  debet  actus  nobilissimse 
potentise,  et  in  ea  debet  etiam  esse  nobilissi- 


ergo  absolute,  et  simpliciter  ille 
actus,  qui  in  homine  fuerit  nobilissimus,  erit 
beatitudo :  ille  autem  tantum  unus  esse  potest. 
Antecedens  communiter  est  receptum  ab  om- 
nibus  et  expresse  illud  docet  D.  Thomas,  in  !, 
dist.  5,  qusest.  I,  art.'1,  et  tam  Thomista?, 
quam  Scotus^quamvis  contendant,an  beatitudo 
sit  in  voluntate,  vel  in  intellectu,  tamen  in  hoc 
conveniunt  quod  est  in  nobilissima  potentia^, 
et  ideo  inter  se  disputant,  quee  sit  nobilior, 
intellectus,  aut  voluntas,  Et  ratione  declara- 
tur;  quia  beatitudo  est  summum  hominis  bo- 
num,  et  ideo  constituitur  in  summo  gradu,  in 
quo  est  humana  natura,  scilicet  in  gradu  ra- 
tionali :  ergo  eadem  ratione  constituenda  est 
in  suprema  facultate  illius  gradus;  est  enim 
eadem   proportionalis  ratio,  nam  secundum 
illam  potentiam  homo  est  magis  capax  per- 
fectionis  :   necesse  est  enim  ut  talis  potentia 
vel  nobilius  attingat  objectum,  vel  nobiliori  • 
modo  beatitudo  autem  replere  debet  supre- 
mam  hominis  capacitatem,  et  attingere  nobi- 
lissimum  objectum  optimo  modo.  Atque  eisdem 
rationibus  probari  potest   minor  propositio, 
videlicet  in  hujusmodi  nobilissima  potentia 
beatitudinem  constitui  debere  seu  in  nobilis- 
sima  operatione  :  quia  perfectio  operationis 
ex  objecto  et  modo  attingendi  illud  desumitur : 
sed  ostensum  est,  beatitudinem  versari  debere 
circa  nobilissimum  objectum  optimo  modo  : 
ergo  ipsa  esse   debet  perfectissima  operatio. 
Atque  ita  supponere  videtur  D.  Thomas,  art.  k 
et  5  dictse  queestionis  tertiee. 

4.  Tertia  sententia.  —  Tertia  opinio  dicit, 
qusestionem  hanc  solum  esse  de  modo  loquen- 
di.  Ita  opinantur  Ocham,  in  4,  queest.  ultim., 
art.  i,  dub.  3,  et  Major,  distinct.  49,  queest.  3 
et  5,  qui  fundantur  in  eequivocatione  nomi- 
nis  ieatitudo  :  nam  interdum,  inquiunt,  est 
nomen  collectivum,  et  hoc  modo  consistit  in 
multis  operationibus ;  interdum  est  divisum, 
et  hoc  modo,  inquiunt  esse  operationem  unam, 
tamen  non  solum  unam,  sed  quamcumque 
immediate  attingentem  Deum  dicunt  posse 
vocari  beatitudinem,  sive  sit  cognitio,  sive 
amor,  sive  alia  hujusmodi,  quia  per  quam- 
cumque  illarum  anima  conjungitur  Deo ;  sed 
hoc  est  abuti  nominibus,  nam  imprimis  jam 
supra,  disp.4,  initio,  exclusimus primam illam 
vocum  eequivocationem^  et  deinde  non  quilibet 
actus  quo  attingitur  Deus  potest  dici  beatitudo ; 
alias  etiam  desiderium  Dei  haberet  rationem 
beatitudinis.  Apparentius  potest  explicari  heec 
sententia  in  hunc  modum,  quia  in  re  constat 
de  facto,  et  ex  natura  rei,  plures  actus  requiri 


68 


DE  ESSENTIA  FORMALIS  BEATITUDINIS  QUOAD  GENUS,  ETC. 


ad  beatitudinem,  sine  quibus  nullus  beatus 
esse  potest,  prsesertim  in  perfecta,  et  superna- 
turali  beatitudine,  scilicet  cognitionem,  seu 
visionem,  sine  qua  nec  amor  esse  potest,  nec 
gaudium.  Deinde  amor,  vel  necessario  sequi- 
tur  ex  visione,  vel  necessarius  existimatur,  ut 
ipsa  visio  sit  possessio  summi  boni  amati,  ac 
tandem  delectatio  consequitur  cognitiouem  et 
amorem,  et  est  ultima  animi  quies  :  unde  si 
aliquid  horum  deficiat,  nemo  negabit  hominem 
esse  valde  imperfectnm  in  sua  beatitudine  : 
ergo  cum  hsec  omnia  sint  necessaria  disputare, 
an  omnia  sint  dicenda  de  essentia,  necne :  quses- 
tio  de  nomine  vicletur  :  prsesertim  cum  phi- 
losophice  loquendo,  illa  non  componant  unnm 
quid,  nec  sint  diversi  actus,  quorum  singuli 
necessarii  sunt  propter  suam  propriam  perfec- 
tionem. 

5.  Et  hsec  sententia  sic  explicata  non  mul- 
tum  aberrat  ab  scopo  veritatis  :  ut  autem  quoad 
fieri  possit  rem  explicemus,  supponendum  est 
quod  supra  attigimus,  ad  complementum,  et 
perfectionem  status  beatifici  multas  operatio- 
nes  requiri,  quse  non  omnes  possunt  dici  ulla 
ratione  pertinere  ad  essentiam  beatitudinis, 
sed  illse  solse  quse  formaliter  spectant  ad  conse- 
quendum  finem  ultimum  :  nam,  ut  ostendi- 
mus,  formalis  beatitudo  quoad  essentiam  suam 
in  consecutione  finis  ultimi  ponenda  est. 

6.  Atque  hinc  primo  colligitur  (ne  oporteat 
de  hac  re  specialem  movere  qusestionem )  nul- 
lam  operationem  sensus  exterioris,  vel  interio- 
ris,  vel  appetitus  sensitivi  posse  ad  essentiam 
beatitudinis  pertinere,  ut  docuitD.  Thomas  4, 
2,  quaest.  3,  art.  3,  et  consentiunt  theologi 
omnes,  et  philosophi  cum  Aristotele  1,  et  10, 
Eth.  Ratio  est,  quia  finis  ultimus  hominis  et 
objectum  beatitudinis  ejus,  est  solus  Deus ;  per 
potentias  autem  sensitivas,  et  operationes  ea- 
rum  non  possumus  attingere  Deum  secundum 
se,  et  ideo  consequenter  nec  illum  consequi, 
et  ideo  in  anima  separata  vere  reperitur  tota 
essentia  humanse  beatitudinis,  quamvis  in  ea 
esse  non  possint  sensuum  operationes. 

7.  Objicies  primo,  quamvis  per  sensus  non 
possimus  perfecto  modo  attingere  Deum,  ta- 
men  per  interiorem  sensum  possumus  aliquo 
modo,  et  sub  ratione  aliqua  materiali  formare 
idolum  quoddam,  seu  imperfectum  conceptum 
Dei,  verbi  gratia,  sub  ratione  primi  motoris, 
vel  supremi  benefactoris,  ratione  cujus  possu- 
mus  etiam  per  appetitum  sensitivum  illum  ali- 
quo  modo  diligere,  et  in  eo  delectari,  juxta 
illud  ps.  83  :  Cor  meum  et  caro  mea  exulta- 
terunt  in  Deum  vivum  :  ergo  potest  hcec  ope- 


ratio  pertinere  ad  essentiam  beatitudinis  totius 
hominis,  et  potest  dici  aliqualis  consecutie,  seu 
possessio  Dei,  eo  modo,  quo  per  inferiores  po- 
tentias  obtineri  potest.  Respondetur,  hujusmo- 
di  actus  potius  pertinere  ad  effectus  secunda- 
rios  redundantes  in  homine  ex  beatitudine 
essentiali,  si  anima  sit  corpori  conjuncta,  non 
tamen  dici  possunt  pertinere  ad  essentiam  bea- 
titudinis;  nam  sine  illis  homo  esset  semper 
beatus,  etiam  perfecte,  quantum  ad  Dei  con- 
secutionem  et  conjunctionem  cum  illo,  ut  est 
ultimus  finis,  nam  per  sensus  nec  attingimus 
Deum  ut  ultimus  finis  est,  nec  proprie  ut  Deus 
est,  nam  illa  materialis  ratio,  sub  qua  appre- 
henditur,  non  constituit  proprium  conceptum 
Dei.  Denique  omnes  illi  actus  sunt  valde  im- 
perfecti,  et  possunt  esse  in  homine  apprehen- 
dente  falsum  Deum,  et  ideo  non  spectant  ad 
essentialem  beatitudinem. 

8.  Sed  aliter  objici  secundo  potest,  quia  li- 
cet  naturaliter  non  possit  sensus  attingere 
Deum  in  se,  tamen  supernaturaliter  potest  ad 
hoc  elevari  ut  visus  corporeus ,  verbi  gratia , 
ad  videndum  ipsum  :  sic  enim  interpretatur 
Hieronymus,  epistola  61,  ad  Pamachum,  illud 
Job :  Quem  oculi  mei  conspecturi  sunt.  De  qua 
re  disputat  late  Augustinus,  Epistol.  Ul  et 
412,  quse  sunt  de  videndo  Deurn,  et  22,  de 
Civitate,  cap.  29.  Respondetur  esse  impossibile 
sensum  corporeum  elevari  ad  videndum,  seu 
cognoscendum  Deum  prout  in  se  est ,  quia 
nullo  modo  comprehenditur  Deus  sub  objecto 
ejus,  hac  enim  ratione  non  potest  visus  elevari 
ad  percipiendum  sonum,  nec  auditus  ad  per- 
cipiendum  colorem,  et  sic  de  aliis  potentiis,  in 
quo  differt  multum  intellectus  a  sensu,  nam 
intellectus  absolute  continet  Deum  sub  objecto 
suo,  et  ideo  elevari  potest  ad  percipiendum 
illum  perfectius  quam  naturaliter  posset,  quia 
tota  illa  elevatio  est  intra  latitudinem  objecti 
intellectus.  Secus  vero  est  de  sensu,  qui  habet 
objectum  limitatum  ad  rem  materialem. 

9.  Secundo  colligitur ,  omnes  operationes 
intellectus,  vel  voluntatis,  quas  beatus  habet 
extra  Deum  ipsum,  id  est,  quae  non  habent 
Deum  pro  objecto,  non  esse  de  essentia  beati- 
tudinis,  ut  sunt,  verbi  gratia,  cognitio  Ange- 
lorum  et  mysteriorum  Dei ,  quse  sunt  effectus 
creati,  item  amor  proximorum  etiamsi  sit  ex 
charitate,  et  similia,  etc.  Ratio  est,  quia  per 
hos  actus  non  consequitur  formaliter  loquen- 
do.  beatus  Deum,  cum  non  attingat  ipsum  im- 
mediate  :  possunt  igitur  haac  opera  pertinere 
ad  perfectionem  status  beatifici,  non  tamen  ad 
essentiam  beatitudinis  :  atque  idem  erit  de  co- 


DISPUTATIO 
gnitione  Dei  abstractiva  :  seu  per  creaturas 
respectu  beatitudinis  supernaturalis  perfectse 
vitee  futuree,  nam  si  talis  cognitio  naturalis  sit, 
est  inferioris  :  unde  non  potest  pertinere  ad 
essentiam  supernaturalis  beatitudinis  :  si  vero 
sit  supernaturalis,  est  imperfecta  in  illo  ordine, 
et  ideo  nec  de  essentia.,  nec  simpliciter  neces- 
saria  esse  potest  ad  essentialem  beatitudinem 
illius  ordinis.  Unde  fit  solum  posse  manere 
queestionem  de  visione  Dei,  et  de  amore  et 
gaudio,  quee  illam  consequuntur,  ac  propor- 
tione  servata  de  similibus  ac';ibus  beatitudinis 
naturalis,  seu  beatiludinis  imperfectee  bujus 
vitee. 

10.  Tertio  igitur  atque  ultimo  colligo  et 
addo  ex  ratione  formali  beatitudinis  ut  sic  non 
necessario  sequi  quod  in  una  tantum^,  vel  plu- 
ribus  operationibus  consistat,  sed  in  singnlis 
statibus  beatitudinis  ex  natura,  et  proprietate 
singularum  operationum,  et  conditionibus  talis 
status  colligendum  esse.  Exacta  probatio,  ac 
declaratio  bujus  assertionis  pendet  ex  his.,  quee 
in  particulari  de  naturali  et  supernaturali  bea- 
titudine  dicenda  sunt :  nunc  breviter  sic  osten- 
ditur  ex  illo  principio  posito  quod  beatitudo 
formalis  consistit  in  consecutione  ultimi  finis : 
sed  ex  hac  ratione  formali  preecise  sumpta, 
non  sequitur  necessario  banc  consecutionem 
sufficienter  ,  vel  necessario  debere  fieri  per 
unam  tantum  operationem.,  vel  per  plures  : 
ergo  ex  vi  hujus  rationis  neutrum  affirmari 
potest,  sed  hoc  solum,,  illam  operationem,  vel 
operationes  pertiuere  ad  essentiam  beatitudi- 
nis,  quee  sunt  necessaria  ad  consecutionem  ul- 
timi  finis.  Miuor  propositio  declaratur,  quia  si 
consideratur  objectum  hujus  beatitudinis^  cnm 
illud  sit  summe  simplex,  et  unum.,  quanium 
est  ex  se  videtur  posse  per  unam  operationem 
sufficienter  obtineri  :  si  vero  consideremus 
subjectum,  fortasse  non  potest  propter  imper- 
fectionem  suam  una  facultate,  et  actione  illud 
possideri  sic  sufficienter,,  quia  diversis  modis, 
et  sub  diversis  rationibus  illud  potest  per  va- 
rias  operationes  attingere  ,  et  fortasse  omnes 
illi  modi,  vel  plures  illorum  necessarii  sunt 
ad  consecutionem  talis  objecti ;  pendet  igitur 
hoc  ex  natura  et  consideratione  talium  opera- 
tionum. 

11.  Et  hoc  tandem  confirmatur  ex  respon- 
sionibus  ad  fundamenta  duarum  primarum 
opinionum  :  fundamentum  ergo  primee  opi- 
nionis  quamvis  probet ,  ad  complementum , 
seu  perfectum  statum  beatitudinis  requiri  plu- 
res  operationes ,  quee  immediate  versentur 
circa  Deum  ipsunr,  non  tamen  inde  intrinsece 


VI.  SECTIO  III.  69 

sequitur  omnes  illas  operationes  esse  de  essen- 
tia,  quia  non  sequitur  omnes  pertinere  ad  for- 
malem  consecutionem  ultimi  finis  ;  possunt 
enim  aliquee  esse  veluti  proprietates  dimanan- 
tes  ex  perfecta  consecutione ,  vel  dispositiones 
preeviee,  seu  necessariee  ad  illam.  Unde  quam- 
vis  homo  habeat  plures  potentias ,  quibus  at- 
tingat  Deum  ,  non  est  tamen  necesse  omnes 
perfici  per  essentiam  beatitudinis ,  sed  satis 
erit  quod  perficiantur ,  vel  per  essentiam  , 
vel  per  aliquid  concomitans  essentiam.  Rur- 
sus  ad  fundamentum  secundee  opinionis.,  pri- 
mo  fortasse  in  rigore  non  probat  ex  Vi  forma- 
lis  beatitudinis  intrinsece  sequi  quod  esse  de- 
beat  perfectissima  operatio  :  nam  si  per  possi- 
bile ,  vel  impossibile   aliqua   operatio  ,  quee 
in  entitate  sua  non  est  perfectissima,  esset 
consecutio  ultimis  finis,  illa  esset  formalis  bea- 
titudo  :  quia  ut  supra  dicebamus,  ratio  beati- 
tudinis  non  est  consideranda  ex  perfectione 
entitativa.,  sed  ex  vinculo,  et  conjnnctione  cum 
ultimo  fine.  Quo  sensu  dixit  divus  Thomas  \, 
2,  queest.  3,  art.  1,  ad  2,   beatitudinem  dici 
summum  bonum^,    quia  est   adeptio   summi 
boni,  et  propter  hanc  rationem  possunt  reliqua 
omnia  ad  illam  ordinari,  ut  ad  finem  :  tamen 
ulterius  dicitur  ex  illo  fundamento,  et  rationi-" 
bus  ibi  factis  recte  probari ,  perfectissimam 
operationem  pertinere  ad  essentiam  beatitu- 
dinis,  non  tamen  quod  illa  sola  sit  tota  essentia 
beatitudinis,  quia  fieri  potest  ut  alia  operatio 
minus  perfecta  conferat  et  juvet  ad  integram 
consecutionem  ultimi  finis.  Unde  fieri  etiam 
potest  ut  duee  operationes,  quamvis  ineequales 
in  perfectione,  ordinentur  ad  constituendum 
ultimum  finem  formalem,  et  consequenter, 
quod  inter  se  habeant  mutuam  aliquam  habi- 
tudinem,  quee  non  sit  contra  rationem  talis 
finis,  quia  non  est  extra  illum.  Ex  his  ergo 
principiis  generalibus  et  communibus  concludi 
non  potest  beatitudinem  esse  unam,  vel  plures 
operationes  essentialiter  :  quid  igitur  in  sin- 
gulis  dicendum  sit  explicando  naturam  unms- 
cujusque  definiemus. 

DISPUTATIO  VII. 

DE  SPECIFIGA  OPERATIONE,  ET  PROXIMA  POTENTIA, 
IN  QUA  SUPERNATURALIS  BEATITUDO  CONSTITUEN- 
DA  EST. 

Quee  hactenus  diximus,  generalia  simt,  et 
communia  supernaturali^  et  naturali  beatitu- 
dini ;  jam  vero  agendum  est  specialiter  de  sin- 
gulis,  quia  hee  beatitudines,  et  in  specie  ope- 


70  DE  SPECIFICA  0PERATI0NE, 

rationis,  et  in  proprietatibus  et  perfectionibus, 
quee  illam  consequuntur,  valde  differunt :  hic 
ergo  proprie  agendum  de  beatitudine  super- 
naturali  vitae  futuree,  nam  imperfecta  hujus 
vitee  potius  est  via  ad  beatitudinem  quam  bea- 
titudo;  et  ideo  pauca  de  illa  attingemus  in  fme 
hujus  disputationis,  sectione  secunda. 

SECTIO  I. 

Utrum  beatitudo  formalis  essentialiter  sit  ac- 
tus  intellectus ,  vel  voluntatis. 

i .  Prima  opinio  stat pro  actu  voluntatis,  qui 
cst  amor  charitatis.  —  Prima  opinio  constituit 
essentiam  beatitudinis  in  actu  voluntatis,  qui 
est  amor  Dei.  Est  autem  considerandum  dupli- 
cem  esse  Dei  amorem,  unum  concupiscentiee, 
alterum  charitatis ,  quo  amamus  Deum  super 
omnia  propter  se  ipsum :  nullus  ergo  auctorum 
constituit  beatitudinem  in  priori  amore  solum: 
tum  quia  ille  amor  imperfectus  est :  tum  etiam 
quia  non  tam  est  propter  se,  quam  propter  ha- 
bendum  id,  quod  concupiscitur,  et  ita  non  po- 
test  habere  rationem  ultimi  termini,  seu  con- 
secutionis.  Prima  igitur  sententia  de  amore 
charitatis  perfecto  intelligenda  est,  et  ita  illam 
docuit  Scotus,  in  4,  dist.  49,  q.  5,  quam  se- 
quuntur  Scotistee  omnes,  et  vEgidius,  quodl.  3, 
queest.  19  ,  illique  favent  auctores  qui  licet 
plures  operationes  requirant  ad  essentiam  bea- 
titudinis,  preecipuam  tamen  earum  dicunt  esse 
hunc  amorem,  ut  HugoVictorinus,supra,capite 
septimo,  de  Ccelesti  hierarch.,  et  Bonaventura, 
in  \,  distinct.  38,  queest.  \,  et  in  4,  dist.  49, 
queest,  5,  ubi  idem  sentit  Albertus  Magnus 
et  Supplementum  Gabrielis,  queest.  \,  art.  1, 
conclusione  3,  et  Henricus,  quodlib.  1,  quees- 
tion.  14,  et  quodlib.  13,  queest.  2,  Corduba, 
qui  alios  refert,libro  primo,  queest.  4%  videtur 
preeterea  huic  favere  Augustinus,  sermon.  53, 
de  Tempore,  dicens  charitatem  omnium  esse 
arcem  virtutum,  promissionem  regni,  et  pree- 
mium  sanctorum  in  ccelo,  quia  in  perenni 
gaudio  nihil  gratius  ,  et  nihil  dulcius  habent 
sancti  perfeclo  amore  Dei.  Item  epistola  52 : 
Una,  inquit ,  ibi  virtus  erit ,  et  id  ipsum  erit 
virtus ,  pramiiumque  virtutis  ,  quod  dicit  in 
sanctis  colloquiis  homo  qui  amat ;  mihi  autem 
adhcerere  Deo  lonum  est.  Hoc  illi  erit  plena 
perfectaque  sapientia ,  eademque  ieatitudinis 
vita  ieata.  Preeterea  1,  de  Doctrina  Ghrist.,  ca- 
pite  32  :  Tota,  inquit,  merces  nostra  erit  ut  Deo 
fruamur :  frui  autem,  ut  ibidem  definierat,  ca- 
pite  primo,  est  adhserere  alicui  rei  propter  se 


ET  PROXIMA  POTENTIA,  ETC. 
ipsam.  Nonnulla  etiam  in  favorem  hujus  sen- 
tentise  sumi  possunt  ex  Chrysostomo,  homil. 
64,  ad  Populum,  quse  brevitatis  causa  omitto. 

2.  Argumenta  pro  hac  sententia  afferuntur 
multa,  sed  ad  duo  capita  revocanda  sunt.  Pri- 
mum  est,  quia  nobilissimus  actus  voluntatis, 
qui  est  hic  Dei  amor,  est  perfectior  quocumque 
actu  inteUectus,  dicente  Paulo  1,  Corinth.  13, 
cap.  Horum  major  est  charitas:  ad  quod  vul- 
garis  responsio  est,  illud  esse  verum  in  statu 
vise,  comparando  charitatem  cum  fide,  secus 
vero  esse  in  statu  patria;,  comparando  chari- 
tatem  cum  clara  visione.  Sed  contra  hoc  insta- 
tur  primo  auctoritate  divi  Thomce,  1  part., 
queestione  108,  articulo  sexto,ad  tertium,  et  in 
3,  distinct.  27,  qusest.  1,  articulo  4,  quibus 
locis  videtur  etiam  in  patria  anteponere  chari- 
tatem.  Secundo  auctoritate  Anselmi,  libro  se- 
cundo,  Cur  Deus  homo,  capite  primo,  dicentis, 
esse  perversum  ordinem,  amare  ut  intelligas  : 
ergo  etiam  in  patria  videre  est  propter  amare, 
et  non  e  contrario  :  est  ergo  perfectius.  Tertio 
ex  auctoritate  Dionysii,  Gregorii,  et  theologo- 
rum  dicentium  inter  Angelos  Seraphinorum 
ordinem  esse  supremum,  et  excellere  ordini 
Cherubinorum,  quoniam  ille  ordo  excedit  in 
amore,  quamvis  Cherubim  dicatur  ab  excel- 
lentia  sciens  :  ergo  signum  est  etiam  in  patria 
ab  amore scientiam  superari.  Quarto,  quiaillud 
est  simpliciter  melius,  quod  secundum  rectam 
rationem  alteri  preeferendum  est,  sed  amor 
eligibilior  est  visione,  secundum  rationem  rec- 
tam,  si  prsecise  comparetur,  ut  patet  a  contra- 
rio,  nam  majus  malum  est  carere  amore  Dei 
quam  carere  visione.  Unde  hoc  confirmat  Sco- 
tus  primo,  quia  illud  est  melius,  cujus  opposi-' 
tum  est  pejus  :  sed  pejus  est  odium  Dei  quam 
hseresis,  vel  error  circa  divina  :  ergo  dilectio 
praeeminet  visioni.  Confirmatur  secundo,  quia 
si  in  via  actus  amoris  est  perfectior  actu  fidei : 
ergo  voluntas  est  simpliciter  perfectior  intel- 
lectu  :  ergo  in  optimo  statu  utriusque  poten- 
tise  optimus  actus  voluntatis  est  perfectior  op- 
timo  actu  intellectus.  Prima  consequentia  pro- 
batur,  quia  potentia  minus  perfecta  non  potest 
elicere  actum  perfectiorem  actu  melioris  .po  - 
tentiae.  Et  hic  congeruntur  alia  argumenta, 
quibus  Scotistae  probare  solent,  voluntatem 
esse  perfectiorem  intellectu,  scilicet  quia  est 
formaliter  libera,  et  ideo  est  quasi  domina  alia- 
rum  potentiarum,  et  ipsemet  intellectus  illi 
obedit,  habet  denique  pro  objecto  bonum,  et 
attingere  potest  summum  nt  tale  est. 

3.  Secundum  fundamentum  proprium  hujus 
sententise  est,  quia  perfectus  amor  Dei  habet 


DISPUTATIO 
rationem  consecutionis  ultimi  finis,  in  qua 
diximus  beatitudinem  consistere.  Assumptum 
probatur  primo,  quia  ratio  consecutionis  non 
consistit  in  tractione  objecti,  nec  in  assimila- 
tione  et  repreesentatione  illius,  nam,  qui  amat 
pecunias,  etiam  si  videat  illas,  et  consequenter 
si  faciat  illas  sibi  preesentes,  vel  intentionaliter 
ad  se  trahat,  non  consequitur  propterea  illas  : 
ergo  consecutio  consistit  in  perfecta  unione  ad 
finem,  qui  propter  se  maxime  desideratur,  et 
amatur :  sed  perfectus  amor  Dei  est  perfecta 
unio  ad  ipsum,  teste  Augustino,  lib.  10,  de 
Trinit.,  cap.  4,  et  divo  Thoma,  contr.  Gent., 
cap.  416,  et  colligitur  ex  illo  Dionysii,  quod 
amor  transformat  amatum  in  amantem,  et  quo- 
dammodo  extra  se  fert  illud,  et  transfert  in 
amantem  :  unde  est  illud  vulgatum  quod  et 
amor  intrat  ubi  cognitio  foris  stat,  et  quod  co- 
gnitio  sit  ad  modum  cognoscentis,  amor  vero 
fertur  in  amatum,  ut  in  se  est.  Rursus  hsec 
unio  est  maxime  propter  se,  et  quasi  se  ipsa 
obtinetur,  quia  nihil  magis  propter  se  potest 
expeti,  quam  conjungi  Deo  perfecto  vinculo 
amicitiee,  hoc  autem  formaliter  fit,  et  compa- 
ratur  per  ipsum  actum  amoris  :  unde  sicut 
Augustinus  1,  de  libero  Arbitrio,  cap.  13,  et 
lib.  1  Retract.,  cap.  9,  dixit,  in  rebus  honestis 
velle,  esse  habere  ipsum  ita  multo  magis  re- 
spectu  Dei  amare  illum  est  habere,  et  consequi 
illum. 

4.  Confirmatur  primo,  quia  finis  ut  finis,  et 
bonum  ut  bonum,  ad  voluntatem  pertinent : 
ergo  consecutio  finis,  et  boni  pertinent  etiam 
ad  voluntatem  :  sed  beatitudo  est  consecutio 
summi  boni,  ut  tale  est,  et  consistit  in  conse- 
cutione  ultimi  finis,  ita  ut  ratione  talis  conse- 
cutionis  homo  se,  et  omnia  sua  referat  ad  talem 
finem,  quodtotum  sitper  amorem;  ergo.  Gon- 
firmatur  secundo,nam  propterhancrationem, 
voluntas  in  via  est  principium  totius  meriti, 
quia  est  primum  movens  in  ultimum  finem  : 
ergo  eadem  ratione  in  patria  ipsa  est,  quee 
consequitur  talem  finem,  nam  quod  in  finem 
tendit,  debet  in  illo  quiescere,  et  quod  maxi- 
me  desiderat,  debet  maxime  satiari;  decet 
etiam  ut  ibi  detur  prsemium,  ubi  prsecessit  me- 
ritum. 

5.  Secunda  cpinio  stat  pro  actu  voluntatis, 
qui  est  delectatio.  —  Secunda  opinio  ponit  bea- 
titudinem  in  delectatione,  et  gaudio  de  Deo 
ipso.  Hanc  tribuit  Aureolo  Medina  1,  2,  q.  4, 
art.  4,  sed  nescio  unde  sumpserit,  nam  Gapreo- 
lus  non  refert.  Sed  cujuscumque  sit,  oportet 
advertere :  duplex  gaudium  posse  in  beatitu- 
dine  intelligi :  unum  est  de  bonis  quse  Deus 


VII.  SEGTIO  I.  71 

in  se  habet,  et  quia  ipse  habet,  et  hoc  gaudium 
est  charitatis :  unde  si  de  hoc  sit  sermo,  parum 
differt  haec  sententia  a  preecedenti,  nam  pro- 
babile  est  tale  gaudium  non  esse  actum  dis- 
tinctum  a  perfecto  amore,  qui  habetur  in 
preesentia  objecti :  nam  in  illo  revera  explica- 
tur  purissimus  affectus  diligentis  ad  Deum.  Et 
si  fortasse  est  actus  distinctus,  videntur  de  illo 
magis  urgere  motiva  adducta  pro  Scoto,  nam 
hic  actus  est  quasi  complementum  reliquorum, 
quasi  satietas  ipsius  amoris,  de  hoc  aetu  potest 
intelligi  quod  ssepe  Augustinus  ait  beatitudi- 
nem  consistere  in  fruitione,  ut  supra  citavi  ex 
libro  1,  de  Doctrina  Ghristi.,  cap.  32,  cum  quo 
jungi  possunt  verba  ejusdem  8,  de  Givitate, 
cap.  9  :  Nemo  leatus  est  qui  eo  quod  amat  non 
fruitur,  nam  et  M  qui  res  non  amandas  amant ; 
non  se  leatos  amando  putant,  sed  fruendo .- 
quisquis  ergo  fvuitur  eo  quod  amat,  verumque 
et  summum  bonum  amat,  quis  eum  leatum  nisi 
miserrimus  negatl  Quinetiam  D.  Thomas  1,  2, 
qusest.  11,  art.  3,  ad  3,  dicit,  fruitionem  esse 
adeptionem  beatitudinis,  et  tamen,  qusest.  34, 
art.  3,  dicit  fruitionem  importare  delectatio- 
nem  in  ultimo  fine,  et  hoc  modo  aliquam  de- 
lectationem  esse  bonum  optimum  hominis. 
Atque  de  hoc  gaudio  posset  etiam  intelligi  quod 
idem  divusThomas  ait  2,  2,  queest.  27,  art.  6, 
ad  3,  ubi  dicit,  ultimum  finem  hominis  esse 
inheerere  Deo  per  charitatem,  ultima  enim 
adhsesio  charitatis  fit  per  gaudium  :  de  quo 
possunt  etiam  intelligi  illa  Scripturse  saeree 
loca,  in  quibus  beatitudo  nomine  gaudii  pro- 
mittitur,  Matth.  25 :  Intra  in  gaudium  domini 
tui,  et  Joan.  15 :  Ut  gaudium  meum  in  volis 
sit,  et  gaudium  vestrum  sit  plenum  :  de  quo 
subjungit  cap.  16  :  Et  gaudium  vestrum  nemo 
tollet  a  vobis.  Sic  etiam  Augustinus,  in  Con- 
fession.,  cap.  21,  22  et  23,  dicit  vitam  beatam 
esse  gaudere  de  Deo,  ad  Deum,  et  propter 
Deum.  Alterum  proprium  gaudium  beatorum 
est  de  beatitudine  propria,  quod  potest  oriri 
ex  timore  eoncupiscentise,  et  hoc  gaudium 
etiam  censeri  potest  aut  essentia,  aut  de  essen- 
tia  beatitudinis,  dicit  enim  Anselmus,  lib.  de 
casu  Diaboli,  cap.  4,  beatitudinem  ex  commo- 
dis  constare,  atque  adeo  appetitum  ejus  per- 
tinere  ad  appetitum  commodi :  ergo  ad  beati- 
tudinem  propriam  magis  spectat  gaudium  de 
proprio  commodo,quamde'alieno.  Rursushoc 
gaudium  est  ultima  perfectio  humanse  opera- 
tionis,  teste  Aristotele,  1  et  10  Ethic,  propter 
quod  ut  divus  Thomas,  refert  1,  2,  queest.  4, 
art.  2,  ipse  non  audet  definire,  quod  sit  majus 
bonum  contemplatio,  aut  delectatio,  quse  illam 


72  DE  SPECIFICA  OPERATIONE, 

consequitur  :  cum  ergo  saltem  excedat  delec- 
tatio  in  ratione  ultimse  perfectionis,  ex  hac 
parte  vel  omnino,  vel  maxime  erit  beatitudo  : 
nam  illa  est  quies  animee,  sine  qua  non  potest 
satiari. 

6.  Tertia  opinio  stat  pro   actu  intellectus. 
—  Tertia  opinio  est  beatitudinem  consistere  in 
solo  actu  intellectus,  qui  est  clara  visio  Dei. 
Hsec  est  opinio  divi  Thomee  1,  2,  qusestione  3, 
articulo  4,  etc,  contra  Gent.,  capite  25  et  26, 
et  1  part.,  qusestione  20,  articulo  2,  et  in  4, 
distinct.  49,  queest.  1 ,  articulo  primo,  qilees- 
tiunc.  2,  ubi  late  Capreolus  et  Scotus,  et  incli- 
nat  etiam  Paludanus  quatenus  preefert  actum 
speculativum   intellectus  activi    practico    et 
amori ;  quamvis  utrumque  requirat.  Item  Ca- 
jetanus  etFerrariensis.dictislocis.  Idemsignifi- 
cat  Magnus,  in  quarta,  distinct.  49,  ubi  etiam 
Cajetanus,  qusest.  prima.  Fundamenta  hujus 
sententise   sunt    varia.    Primum    ex     divina 
Scriptura,  ex  qua  potissimum  ponderari  so- 
lent  verba  Christi  Joan.  17    :  Hcec  est  vita 
ceterna,  ut  cognoscant  te,  solum  Deum  verum, 
et  quem  misisti  Jesum  Christum.  Respondet 
Scotus,  inqusestione  4,  ad  1,  cognitionem  dici 
vitam  eeternam,  non  quia  sit  beatitudo,  sed 
qnia  est  vita  actualis  et  seterna.  Sed  est  in- 
digna  expositio,  illo  enim  modo  etiam  tristitia 
damnatorum  esset  vita  seterna  :  negari  ergo 
non  potest,  quin  usitata  phrasi  Scripturee  illa 
voce  quasi  per  antonomasiam  significetur  bea- 
titudo,  utpatet  Matth.  26,  Marc.  9,  ad  Rom.  16, 
et  eodem  loco  Joan.  17,  immediate  ante  dixe- 
rat  Christus :  Pater,  clarifica  Fitium  tuum,  ut 
Filius  tuus  clarificet  te,  ut  omne  quod  dedisti  ei, 
det  eis  vitam  ceternam  :  clarum  autem  est  ibi 
petere  beatitudinem  electorum,  et  statim  ad- 
ditur,  licec  autem  est  vita  (eterna,  etc.  Quod 
autem  Christus  ibi  loquatur  de  cognitione  Dei 
per  visionem  beatam,  videtur  etiam  clarum  : 
quia  nulla  alia  esse  potest  vera  et  perfecta  bea- 
titudo.  Atque  ita  exponit  Augustinus,  lib.  de 
Spiritu  et  lit.,  cap.  37,  et  sermone  1,  2,  de 
Tempore  :  et  significat  Origenes,  lib.  2 ,  in 
c.  2,  Epist.  adRom.,  et  Innocentius  III,  lib.  5, 
de  Mysterio  altaris,  cap.  8  et  27  :  Laurentius 
Justinianus,  inFasciculo  amoris,c.  16.  Sentiunt 
etiam  Ambrosius  5,  de  Fide,  cap.  1,  et  Ruper- 
tus,  1.  12,  adJoan.,  quamvishi  duo  ultimi  vi- 
deantur  aliam  etiam  expositionem   indicare; 
et  videtur  etiam  expositio  satis  accommodata 
textui. 

Tertia  sententia.  —  Nihilominus  tamen  hic 
locus  non  convincit  propter  duo  :  primo,  quia 
satis  commode  exponitur  de  cognitione  per 


ET  PROXIMA  POTENTIA,  ETC. 

fidem,  ut  indicant  Ambrosius  et  Rupertus  su- 
pra,  et  Hilarius  3,  de  Trinitat.,  circa  medium, 
et  lib.  etiam  9,  et  Cyprianus  ad  Demetriam, 
et  epistola  73,  ad  Jubajanum,  Cyrillus,  lib.  11, 
in  Joan.,  cap.  16,  et  Augustinus,  tractatu  105, 
in  Joan.,  et  est  expositio  accommodata  textui : 
petierat  enim  Christus  clarificari  per  fidem,  et 
subdit  rationem,  ut  det  eis  vitam  ceternam,  id. 
est,  beatitudinem ;  vita  autem  ceterna,  inquit, 
hcec  est,  ut  cognoscant  te,  id  est,  hsec  est  unica 
via  ad  acquirendam  vitam  seternam,  scilicet 
per  fidem  et  veram  cognitionem  Dei,  et  Jesu 
Christi  :  ibi  ergo  non  explicatur  in  quo  con- 
sistat  vita  seterna,  sed  quomodo   acquiratur. 
Cujus  etiam  signum  est,  quia  cognitioni  Dei 
adjungitur  cognitio  Jesu  Christi  Dei  hominis, 
quse  non  pertinet  ad  essentiam  beatitudinis, 
sed  est  via  ad  acquirendam  illam.  Secundo, 
quia  licet  intelligamus  de  visione  beata,  non 
sequitur  in  ea  consistere  essentiam  beatitudi- 
nis,  sed  illam  esse  quasi  fundamentum,  et  pri- 
mam  operationem  status  beatifici ;  sicut  dici 
solet  in  Scriptura  sacra  nos  justificari  per  fi- 
dem,  non  quia  illa  sola  sit  justitia  nostra,  sed 
quia  est  initium,  et  fundamentum  justitise.  Et 
ad  hunc  modum  enervari  possunt  alia  testi- 
monia,  quse  pro  hac  sententia  adduci  solent, 
quamvis  non  sint  contemnenda,  quia  certe  in- 
dicatur  in  illis  visionem  beatam  esse  id,  quod 
est  perfectissimum  in  operationibus  beatorum, 
et  quod  est  prsemium  laborum,  ut  1,  Joan.  3  : 
Similes  ei  erimus,  et  videbimus  eum  sicuti  est, 
et  Joan.,  decimo  quarto:  Qui  diligit  me,  diti- 
getur  a  Patre  oneo,  et  manifestabo  ei  me  ipsum : 
et  capite  decimo  septimo :  Pater,  voto  ut  ibi  ego 
sum  et  itli  sint  mecum,,  ut  videant  claritatem 
meam,  1  Corinthiorum ,  13,  Paulus  vocat  sta- 
tum  vise,  statum  pueritise,  beatitudinem  au- 
tem  statum  perfectse  setatis,  et  subbit  causam, 
quia  videmus  nunc  per  specutum  in  wnigmate, 
tunc  autem  facie  ad  faciem.  Facit  etiam  illud 
psalmi   16  :  Satiabor  cum  apparuerit  gloria 
tua  :  et  illud  Psalmi  90  :  Longitudine  dierum 
reptebo  eum,  et  ostendam  itli  salutare  meum. 
Denique  ponderari  potest  illud  Christi  verbum 
Matthsei,  c.  18  :  Angeli  enim  eorum  sempervi- 
dent  faciem  Patris ,  indicans  hanc  esse  sum- 
mam  dignitatem  sanctorum  Angelorum,  juxta 
quod  dixit  Basilius,  in  Constit.  monast.,  c.  16  : 
Stimmi  loni  contemplatio  Angetorum   thesau- 
rus  est.  Unde  Hieronymus  Isaise  5,  dixit,  ho- 
mines  per  visionem  Dei  ex  hominibus  Angelos 
fieri,  et  Gregorius  Nazianzenus,  orat.  19,  quse 
est  funebris  in  patrem  :  Nunc,  inquit,  magis 
appropinquat  nudus,  quia  cum  nuda  principe 


DISPUTATIO 

illa,  et  purissima  mente  versetur  Angelici  or- 
dinis  dignitatem  consecutus.  Sic  etiam  Grego- 
rius,  lib.  1,  Dialogorum,  c.  35:  Per  visionem, 
inquit,  Dei,  fit  liomo  snperiormundo. 

7.  Secundo  ergo  principaliter  probatur  hsec 
sententia  ex  Patribus  prseter  citatos  :  Augusti- 
nus,  1  de  Trinit.,  c.  8,  9,  10  et  17,  seepe  re- 
petit  visionem  Dei  esse  ultimum  terminum 
vitee  nostree,  et  totam  mercedem  nostris  me- 
ritis  promissam,  et  summum  bonum ,  cujus 
adipiscendi  causa  prsecipitur  quidquid  preeci- 
pitur  :  idem,  lib.  22,  de  Civit.,  cap.  29,  et 
concione  2,  in  Psalm.  90  :  visio  est  tota  mer- 
ces  :  et  libro  de  Quantitate  animee,  cap.  33, 
beatitudinem  ponit  in  contemplatione  primee 
veritatis,  quam  vocat  summum  aspectum  ani- 
mee,  quo  meliorem  et  perfectiorem  non  habet : 
idem  late,  libro  secundo,  de  libero  Arbit.,  ca- 
pite  14,  et  1  Retractat.,  c.  14  :  Illud,  inquit, 
beatissimos  facit,  quod  scriptum  est,  tunc  au- 
tem  facie  ad  faciem,  et  tunc  cognoscam  sicut  et 
cognitus  sum  :  qui  Jioc  enim  invenerunt,  illi 
sunt  in  beatitudinis  possessione.  Eamdem  sen- 
tentiam  docet  late  Cyrillus,  libr.  3,  contra  Ju- 
lian.,  circa  principium,  Hcec,  inquit,  vera  Dei 
contemplatio  est  pretiosior,  quandoquidem  nos 
summce  beatitudinis  hcec  facit  participes.  Et 
citat  locum  Joan.  17,  supra  tractatum,  et  illud 
Exodi,  33  :  Ostende  mihi  faciem  tuam  :  qua 
voce  dicit  explicari  affectum  beatitudinis.  Pree- 
terea  Eusebius  7,  de  Preeparatione,  c.  3,  ex- 
presse  dicit  ultimam  beatitudinem  in  visione 
Dei  consistere  :  indicat  etiam  Ireneeus,  lib.  4, 
cap.  75,  dicens  :  Deus  est,  qni  habet  videri : 
visio  autem  Dei  efficax  est  incorruptelce ,  in- 
corruptela  vero  proximtim  facit  esse  Deo.  Ac 
multa  similia  habet  eodem  lib.,  cap.  37,  inter 
alia  :  Vita  ceterna  unicuique  evenit  ex  eo,  quod 
videat  Deum :  et  infra,  Participatio  Dei  est 
videre  Deum,  et  frui  benignitate  ejus.  Preeterea 
Hieronymus  in  id  Psalm.  89  :  Ibunt  de  virtute 
in  virtutem,  videbitur  Deus  Deorum  in  Sion. 
Deum  videre ,  inquit,  infinita  corona  est,  et 
magna  felicitas.  Optime  Nazianzenus,  orat.  10, 
in  Ceesarium  fratrem,  inter  alia,  pura  mente 
puram  veritatem  intuentes,  atque  lianc  labore 
exhaustam  mercedem  inveniamus,  ut  perfectius 
summi  boni  consortio,  et  contemplatione  frua- 
mur ,  quem  quidem  sacrce  nostrce  disciplince 
finem  tum  libri,  tum  animce  theologi  laude 
fiorentes  esseprofitentur.  Nyssenus  etiam,  libro 
de  Beatitudinibus,  in  sexta,  circa  illam  promis- 
sionem  :  Quoniam  ipsi  Deum  videbunt,  pro- 
missio  tanta  est  ut  superet  extremum  terminum 
beatitudinis ,  quid  enim  aliquis  potest  ejusmodi 


VII.  SECTIO  I.  73 

boni,  aliud  desiderabit,  cum  omnia  habeantur 
in  eo,  quem  videt,  nam  viclere  in  usu  Scripturce 
sacrce  idem  significat,  quod  habere  :  Ps.  127, 
ut  videam  bona  Jerusalem  :  ergo,  inquit,  qui 
Deum  videt,  quidquid  in  bonis  numeratur  per 
hoc,  quod  videt  adeptus  est.  Subobscurius  hoc 
indicatDamascenus,  libro  deFide,  capitel2,  et 
libro  4,  capite  ultimo,  in  fine,  et  Bernardus, 
sermone  quinto  de  Assumptione,  et  libro  3,  de 
Consideratione.  Denique  argumentum  hoc  con- 
cludere  possumus  verbis  Concilii  Francofor- 
diensis  in  Epistola  ad  Episcopos  Hispanos,  in 
fine,  prcedicamus  eum  (scilicet  Christum)  Deum 
verum  et  vivum,  ac  vere  filium  Dei,  ut  ad  ejus 
beatissimam  visionem  pervenire  mereamur,  in 
qua  est  vera  beatitudo,  et  beata  ceternitas. 

8.  Tertio  agendum  est  ratione,  quse  in  du- 
plici  fundamento  niti  debet  contrario  funda- 
mentis  Scoti.  Primum  est  quia  visio  Dei  abso- 
lute  est  maxima  perfectio  per  modum  actus 
secundi,  quee  est  in  beatis,  quse  potest  probari 
preecipue  ex  comparatione  inter  intellectum  et 
vohmtatem,  nam  intellectus  est  simpliciter 
perfectior  potentia  :  ergo  optimus  actus  intel- 
lectus  est  perfectior  optimo  actu  voluntatis; 
sed  ille  est  visio,  hic  amor :  ergo  absolute  visio 
superat  amorem.  Antecedens  non  est  hoc  loco 
late  probandum  et  disputandum,  pertinet  enim 
ad  scientiam  de  anima,  et  tractatur  etiam,  in 
1  part.,  qusest.  82,  art.  3,  ubi  probatur  a  divo 
Thoma  ex  ratione  objectorum,  quia  objectum 
intellectus  est  abstractius,  atque  adeo  spiritua- 
lius  ex  suo  modo  :  quod  etiam  intelligi  potest 
ex  modo  operandi,  nam  revera  intellectus 
subtdius  et  artificiosius  operatur  quam  volun- 
tas.  Quod  etiam  in  facultatibus  sensitivis  con- 
siderare  licet,  nam  phantasia,  seu  cogitativa 
altiorem  modum  operandi  habet,  quam  appe- 
titus  sensitivus.  Declarari  prseterea  potest,  quia 
intellectiva,  seu  cognoscitiva  potentia  est  im- 
mediatior  essentiee  et  substantiee,  quam  volun- 
tas,  seu  appetitus,  nam  intellectus  immediate 
intelligitur  consequi  substantiam  ,  voluntas 
autem  medio  intellectu :  unde  est  veluti  passio 
illius,  seu  per  illum  resultans :  nam  sicut  ap- 
petitus  naturalis  oritur  ex  forma  naturali,  ita 
appetitus  elicitus  ex  forma  apprehensa,  et  con- 
sequenter  voluntas  operandi  vitaliter  oritur  ex 
facultate  cognoscendi.  Quod  ulterius  potest  in 
hunc  modum  declarari,  nam  intelligere  est, 
quod  per  se  pertinet  ad  gradum  rationalem, 
seu  intellectualem,  ut  sic,  et  est  prima  opera- 
tio,  in  qua  distinguitur  ab  inferiori  gradu  sen- 
sitivo :  illa  ergo  potentia,  in  qua  maxime  viget 
vis  utendi  ratione,  est  perfectissima  in  illo 


74  DE  SPECIFICA  OPERATIONE, 

gradu,  hsec  autem  est  intellectus,  qui  per  se  est 
potentia  rationalis,  voluntas  enim  solum  per 
participationem  hoc  habet,  quatenus  a  ratione 
dirigitur,,  ut  illi  obedire  possit,  ut  Aristoteles 
dixit  1/Ethic,  cap.  ult.,  unde  in  Deo  ipso,  ubi 
facultas  et  actus  intelligendi  sunt  ipsa  essentia 
Dei  ipsum  intelligere  est  veluti  formale  esse, 
quod  constituit  primo  ipsam  essentiam  Dei : 
amare  vero,  secundum  rationem,,  potius  intel- 
ligitur  esse  substantia.,  seu  natura  Dei  solum 
per  identitatem  ratione  infinitatis  :  et  fortasse 
hac  ratione,,  inter  alias,,  processio  per  intellec- 
tum  in  Deo  sicut  est  origine  prima,  ita  ex  vi 
suse  rationis  formalis  est  magis  communicativa 
ipsius  divinee  naturse,  quam  processio  per  vo- 
luntatem,  et  ideo  illa  est  generatio,,  et  non  ista : 
ergo  facultas  intelligendi  sicut  est  immediatior 
gradui  rationali,  ita  est  perfectior ;  et  ideo  li- 
bertas,  et  quidquid  est  perfectionis  in  volun- 
tate,  provenit  ab  intellectu  ut  a  radice. 

9.  Sed  dicet  aliquis.,  esto  hoc  verum  sit^  inde 
tamen  ad  summum  sequitur  inter  naturales 
operationes  utriusque  potentise  perfectissimam 
iutellectus  superare  perfectissimam  voluntatis : 
non  vero  in  supernaturalibus,  ut  sunt  visio.,  et 
amor  charitatis,  quia  cum  in  his  actibus  fa- 
cultates  animee  operentur  ut  instrumenta  per 
potentiam  obedientialenr,  fieri  potest  ut  po- 
tentia  naturaliter  minus  perfecta  ad  perfectio- 
rem  acttim  perficiendum  elevetur,  sicut  in  via 
fit.  Respondetur,  eadem  proportione  posse  ar- 
gumentum  procedere  comparando  ipsum  in- 
telligere  et  velle  in  ordine  supernaturali,  quod 
etiam  in  illo  ordine  intelligere  ex  suo  genere 
est  perfectius,  ut  probant  rationes  factse  appli- 
eatse  eadem  proportione ;  ergo  perfectissima 
intellectio  illius  ordinis,  est  excellentior  per- 
fectissimo  actu  voluntatis  :  sed  hujusmodi  est 
visio  Dei  clara,  ut  postea  dicemus.  Et  confir- 
matur,  quia  est  participatio  illius  visionis  Dei 
per  essentiam,  quse  est  ipsum  esse  Dei,  et  est 
in  supremo  ordine,  in  quo  potest  illa  visio 
participari.,  et  ideo  efficit  etiam  maxime  simi- 
les  Deo^  ut  indicat  ille  locus  l,  Joan.  3,  atque 
nos  maxime  conjungit.  Denique  quamvis  istse 
potentise  eleventur  per  potentiam  obedientia- 
lem,  tamen  hoc  habet  fundamentum  in  natura 
earum  juxta  illud  Augustinh  de  Preedestinat. 
Sanct. :  Posse  habere  fidem,  naturce  est  homi- 
num :  habere  autem  gratiam,  est  fidelium  .■ 
utraque  autem  potentia  est  seque  capax  in  suo 
ordine,  et  ideo  cum  eadem  proportione  elevari 
possunt:  si  ergo  operatio  naturalis  intellectus 
perfectissima  excedit  operationem  voluntatis 
etiam  illa,  ad  quarn  maxime  elevatur  per  gra- 


ET  PROXIMA  POTENTIA,  ETC. 
tiam,,  erit  perfectior,  quam  omnis  operatio  vo- 
luntatis  :  non  est  ergo  dubium  quin  ex  parte 
perfectionis  magis  sit  constituenda  beatitudo 
in  visione,  quam  in  amore. 

10.  Sed  quia  ex  hoc  solo  principio  non  po- 
test  formaliter  inferri  solam  visionem  esseto- 
tam  essentiam  beatitudinis,  ideo  in  hac  opi- 
nione  addendum  est  secundum  fundamentum, 
scilicet  solum  actum  intellectus  esse  consecu- 
tionem,  seu  adeptionemultimifmis.,  hoc  autem 
duabus  viis  ostendi  potest,  ita  ut  una  sit  di- 
recte  ostensiva,  altera  vero  quasi  indirecte, 
excludendo  actus  voluntatis,  nam  cum  ultimus 
finis  noster  qui  pure  spiritualis  est,  attingi  non 
possit  nisi  per  actus  voluntatis,  vel  intellectus, 
si  omnes  actus  voluntatis  excluduntur  a  ratio- 
ne  consecutionis,  recte  concluditur  totam  con- 
sistere  in  actu  intellectus. 

11.  Prior  pars  variis  modis,  seu  rationibus 
ostendi  potest :  Prima  sumitur  ex  proprio  mo- 
do  operandi  intellectus,  trahit  enim  ad  se  res, 
quas  inteHigh%  in  quo  differt  a  voluntate,  quse 
potius  fertur  ad  res,  quas  amat :  ergo  intellec- 
tus  ex  modo  operandi  suo  est  aptissima  po- 
tentia,  ut  anima  per  actum  ejus  teneat,  et 
consequatur  ultimum  finem  suum.  Heec  ratio 
habet  quamdam  apparentiam.,  tamen  et  fun- 
datur  in  locutione  quadam  fere  metaphorica : 
nam  intellectus  dicitur  trahere  res  ad  se ,  so- 
lum  quia  in  se  recipit  objecti  speciem,  et  per 
eam  in  seformat  intentionalem  similitudinem,, 
seu  conceptum  rei  cognitse.  Deinde  jam  supra 
diximus,  consecutionem  finis  non  esse  neces- 
sario  intelligendam  per  modum  tractionis,  hoc 
enim  valde  materiale  est,  sed  solum  per  talem 
coujunctionem  cumobjecto,,  quee  sit  accommo- 
data  naturse  illius,  et  satiet  desiderium  inqui- 
rentis  tale  objectum:  ergo  ex  eo  quod  intel- 
lectus  illo  modo  operatur  :  non  satis  probat  in 
illo  esse  consecutionem  objecti. 

12.  Secunda  ratio  essepotest,  quia  visio  fit 
per  assimilationem ,  quod  non  habet  amor, 
nam  ille  potius  fit  quasi  per  impetum  et  incli- 
nationem  :  videtur  autem  consecutio  Dei  opti- 
me  fieri  per  assimilationem  ad  ipsum,  juxta 
illud,  /Similes  ei  erimus :  cum  enim  creaturse 
omnes  habeant  Deum  pro  ultimo  fine,  omnes 
aliquo  modo  intendunt  illi  assimilari,  et  tunc 
censentur  illum  finem  maxime  consequi.,  quan- 
do  illi  maxime  assimilanttir ,  juxta  uniuscu- 
jtisque  capacitatem  :  creatura  ergo  rationalis,, 
qua3  speciali  modo  habet  Deum  pro  ultimo 
fine,  quatenus  eum  in  se  potest  attingere  per 
illam  operationem,  maxime  illum  consequitur 
quo  illi  maxime  fit  similis :  hsec  autem  est  co- 


DISPUTATIO 
guitio,  seu  visio,  ut  dictum  est.  Heec  ratio  est 
etiam  apparens,  tamen  enervari  potest,  quia 
illa  similitudo  coguitionis  tantum  est  intentio- 
nalis  :  item  quia  per  amorem  assimilatur  etiam 
beatus  Deo,  non  quidem  similitudine  intentio- 
nali,  sed  per  participationem  eminentissimam 
divini  actus,  et  operationis  :  et  quia  sicut  per 
amorem  Deus  quiescit  in  se,  et  unitur  sibi 
affective  :  unde  fit,  ut  omnia  ad  se  propter  se 
diligat :  ita  beatus  amando  quiescit  in  Deo,  et 
unitur  illi  summo  affectu,  et  omnia  alia  in 
illum,  et  propter  illum  diligit. 

13.  Tertia  ratio  affertur  in  hoc  puncto,  quia 
visio  facit  prsesentem  rem  visam,  amor  vero 
non  ita,  sed  potius  praerequirit  preesentiam 
factam  per  cognitionem,  ut  possit  baberi.  Hsec 
tamen  ratio  et  parum  differt  a  preecedentibus, 
et  videtur  petere  principium  variatis  solis  ter- 
minis,  quia  rem  fieri  praesentem  ex  vi  cogni- 
tionis,  quid  aliud  est,  quam  cognosci,  seu  re- 
prassentari  menti  per  intentionalem  similitu- 
dinem  :  hic  enim  non  potest  esse  sermo  de 
prsesentia  locali ,  seu  reali  indistantia,  aut 
conjunctione  entitatum,  quia  heec  nec  multum 
refert  ad  rationem  beatitudinis  explicandam, 
nec  proprie  fit  per  operationeru,  licet  fortasse 
preesupponatur  ad  illam,  quatenus  talis  opera- 
tio  fieri  debet  ab  ipso  Deo,  quod  tam  in  opera- 
tione  voluntatis,  quam  intellectus  locum  habet : 
est  sermo  de  prsesentia  objectiva,  in  qua  si- 
gnificatione  nibil  aliud  est  esse  prsesens,  quam 
videri,  quod  quidem  verum  est  amori  non 
convenire  :  tamen  probandum  est  hoc  esse  ne- 
cessarium  ad  consecutionem :  dici  enim  po- 
test,  quod  licet  amor  non  faciat  illo  modo 
praesens,  facit  tamen  unitum  suo  modo,  nam 
etiam  facit  amatum  esse  in  amante. 

14.  Hse  igiturrationes  directeetostensivenon 
sufficiunt  ad  probandam  solam  visionem  esse 
consecutionem  :  videntur  tamen  mihi  sufficien- 
ter  probare  visionem  non  posse  excludi  a  ratione 
consecutionis,  quia  si  visio  est  perfectissima 
operatio  naturse  intellectualis  ut  ostensum  est, 
et  immediate  attingit  ipsum  ultimum  finem, 
et  maxime  facit  illi  similem  tum  intentiona- 
liter,  tum  etiam  secundum  participationem 
perfectissimi  actus  divini,  quo  Deus  se  videt. 
Et  prseterea  facit  praesens  objectum  ut  con- 
junctum  cognoscenti,  et  quodammodo  consti- 
tuit  illum  in  potestate  videntis,  ut  ille  possit 
frui  et  satiari.  Quse  quseso  ratio  afferri  potest, 
cur  talis  operatio  non  habeat  rationem  conse- 
cutionis  ?  in  rebus  enim  materialibus,  quibus 
utendum  est  tunc  dicimur  adipisci  aliquam 
rem,  quando  ita  constituitur  in  nostra  potestate, 


VII.  SECTIO  1.  75 

ut  illa  uti  possimus  nostro  arbitrio ;  ergo  in 
uitimo  fine,  quo  fruendum  est,  tunc  recte  di- 
cemur  adipisci  illum,  quando  ita  constituit  in 
potestate  nostra,  ut  pro  vohmtate  nostra  illo 
frui  possimus.  De  qua  re  est  elegans  locus 
apud  D.  Thomam,  1  p.,  quaest.  12,  art.  7,  ad  3, 
ubi  ad  hunc  modum  exphcat  rationem  con- 
secutionis. 

15.  Superest  ergo  ut  alia  via  indirecta  osten- 
dam  voluntatem  non  posse  habere  actum,  qui 
sit  consecutio,  nec  totalis,  nec  partialis :  hoc 
autem  tribus  aliis  rationibus  ostendi  solet. 
Prima  est,  illa  quam  attigit  D.  Thomas  1,  2, 
quaest.  1,  art.  1,  ad  2,  et  qusest.  3,  art.  4,  ad  2, 
etlatius  3,  contr.  Gent.,  cap.  26,  quia  primum 
volitum,  seu  primum  objectum  voluntatis  non 
potest  esse  actus  ejus,  nam  actus,  quo  volun- 
luntas  vult  suum  actum,  est  reflexus,  unde 
necesse  est  ut  supponat  actum  habentem  aliud 
objectum,  in  quod  directe  tendat,  quod  quidem 
non  sit  actus  voluntatis,  quia  potentia  prius 
movetur  ab  objecto,  quam  ab  actu  suo  :  ergo 
primum  objectum  vohmtatis  non  potest  esse 
actus  voluntatis  :  ergo  non  potest  esse  ultimus 
fnhs  :  ergo  nec  consecutio  ejus,  quia  hasc  etiam 
habet  rationem  ultimi  fmis.  Probatur  autem 
prima  consequentia,  quia  ultimus  finis  est  pri- 
mum  volitum,  seu  primum  objectum  volun- 
tatis. 

16.  Hanc  rationem  late  defendit  Cajetanus 
et  Ferrarius,  fateor  tamen  mihi  esse  valde  dif- 
ficilem,  primo  quidem,  quia  satis  est  quod  ul- 
timus  finis  objectivus  sit  primum  objectum 
appetibile  directe  a  voluntate  :  non  videtur 
autem  nesessarium,  nec  ex  tota  ratione  ultimi 
finis  probari  potest,  quod  consecutio  ejus  sit 
etiam  appetibilis  actu  a  se  distincto.  Quod  in 
hunc  modum  exphco  :  aut  enim  consideratur 
homo  prius  quam  consequatur  ultimum  finem, 
verbi  gratia,  pro  statu  vise  aut  in  eo  statu,  in 
quo  jam  tenet  ultimum  finem ;  in  priori  statu 
bene  potest  homo  primo  directe  amare  ulti- 
mum  finem  et  consecutionem  ejus,  etiamsi 
fingamus  illam  esse  futuram  in  actu  volunta- 
tis,  ut,  verbi  gratia,  si  quis  nunc  credat  gau- 
dium  beatificum  futurum  esse  adeptionem  sui 
finis,  cur  non  poterit  actu  primo,  et  directe 
illum  intendere,  et  consequi  illum,  et  propter 
hunc  finem  primo  operari  juxta  illud,  finis 
preecepti  est  charitas?  Si  vero  loquamur  de 
homine  jam  possidente  ultimum  finem,  si 
amando  possidet,  cur  non  satis  est  ut  objec- 
tum  illius  amoris  sit  primum  appetibile  a  vo- 
luntate,  et  quod  ille  amor  dum  directe  fertur 
in  illud  objectum,  simul  quasi  reflexe  feratur 


76  DE  SPECIFICA  OPERATIONE, 

in  se  ipsum,  et  sit  magis  volitus  quam  omnis 
alius  actus  voluntalis,  vel  per  ipsummet  actuin, 
vel  per  alium,  si  voluntas  velit  formalem  re- 
jQexionem  facere,  certe  non  apparet  in  hoc 
esse  aliquid  contra  rationem  ultimi  finis,  vel 
cousecutionis  ejus  ut  sic  :  ergo  ex  illa  praecisa 
ratione  non  satis  excluditur  actus  volunta- 
tis. 

17.  Deinde  insto  contra  rationem  hanc  in 
hunc  modum,  nam  sicut  ultimus  finis  dicitur 
primum  objectum  amabile,  ita  dici  potest  pri- 
mum  objectum  intelligibile,  quia  hic  non  est 
sermo  de  primo  ordine  temporis,  seu  succes- 
sione  durationis  ;  quia  in  hoc  sensu  primus 
finis  non  est  ultimum  volitum,  praesertim  lo- 
quendo  de  fine  ultimo  particulari,  ut  constat 
ex  dictis,  disputatione  prima:  igitur  propositio 
illa  intelligenda  est  de  primo  ordine  perfectio- 
nis,  seu  naturee  secundum  se  :  et  hoc  modo_, 
sicut  finis  ultimus  est  primum  objectum  appe- 
tibile,  ita  et  intelligibile,  quia  sicut  est  objec- 
tum  supremum  voluntatis,  ita  et  intellectus  : 
hinc  autem  inferri  non  potest,  quod  ultimus 
finis  formalis  non  sit  actus  intellectus,  quia 
satis  est,  quod  finis  ultimus  objectivus  sit  per 
se  primum  objectum  intelligibile,  actus  vero 
perfectissiinus ;  qui  circa  illud  versatur,  sit 
etiam  in  supremo  ordine  intelligibilium,  tan- 
quam  consecutio  illius  objecti :  ergo  idem  pro- 
portionaliter  dici  potest  de  voluntate. 

18.  Est  ergo  secunda  ratio,  qua  usus  est 
Durandus  in  4,  distinct.  49,  queest.  1,  quia 
appetitus  nou  est  propter  se,  nullus  enim  pree- 
cise  appetit  propter  appetendum,  sed  propter 
consequendum  id,  quod  appetit,  ut  patet  dis- 
currendo  per  omnem  appetitum  naturalem, 
sensitivum ;  atque  eadem  ratio  est  intellectivo ; 
ergo  cum  voluntas  sit  potentia  ad  appetendum, 
et  omnis  actus  ejus  sit  appetitio  qusedam,  non 
potest  illa  ut  sic  esse  consecutio,  sed  potius 
debet  ad  consecutionem  ordinari,  seu  per  con- 
secutionem  satiari ;  unde  in  omni  natura  hoc 
reperitur,  quod  alia  est  facultas  data  ad  appe- 
tendum,  alia  vero  ad  consequendum,  et  possi- 
dendum. 

19.  Heec  vero  ratio  videtur  ad  summum  de 
amore  concupiscentise  procedere,  qui  refertur 
ad  bonum  amantis :  nam  hoc  amore  amamus 
nostrum  commodum,  quod  non  obtinemus 
amando,  ut  avarus  non  obtinet  divitias  qui 
amat  illas,  et  sic  de  aliis.  Unde  in  hoc  amore 
semper  videtur  consecutio  ab  effectu  distingui, 
et  ideo  non  potest  etiam  habere  rationem  ulti- 
mi  finis  in  suo  ordine,  quia  est  propter  aliud  : 
at  vero  in  puro  amore  amicitiee,,  et  prsesertim 


ET  PROXIMA  POTENTIA,  ETC. 

respectu  Dei,  non  videtur  huc  procedere  :  nam 
hoc  amore  solum  volumus  bonum  divmum, 
ut  illi  bene  sit,  unde  in  hoc  sistit  ut  in  ultima 
perfectione  sua  :  talis  ergo  amor  ex  se  non 
ordinatur  ad  aliam  consecutionem,  quia  hoc 
solo  contentus  est,  quod  Deus  in  se  bonis  abun- 
det;  ergo  hic  amor  habet  rationem  ultimi,  et 
non  est  datus  ad  consequendum  aliud  bonum, 
sed  solum  ut  nos  conjungat  summo  bono 
amando  illi  bonum,  quod  habet. 

20.  Quse  objectio  non  latuit  Durandum  :  tri- 
bus  autem  modis  illam  solvere  conatur :  primo, 
quod  circa  Deum  non  est  proprius  amicitioe, 
seu  benevolentise,  quia  Deus  nullo  bono  indi- 
get,  nec  indigere  potest,  et  ita  non  possumus 
velle  illi  aliquod  bonum  denuo  ei  acquirendum, 
quod  proprie  pertinet  ad  amorem  benevolen- 
tise.  Sed  in  hoc  valde  deceptus  est,  quia  chari- 
tas  est  vere  amicitia  ad  Deum,  imo  si  erga  ali- 
quem  esse  potest  pura  benevolentia,  est  ad 
Deum,  nam  est  bonum  maxime  propter  se 
amabile,  et  super  omnia,  etiam  supra  ipsum 
amantem  :  nec  refert  quod  Deus  non  acquirat 
bona  intrinseca.,  quia  inde  solum  fit  heec  bona 
non  amari  Deo  per  modum  desiderii,  non  ta- 
men  excluditur  quin  amari  poterunt  simplici 
amore,  quo  amatur  quodlibet  bonum,  etiam 
postquam  possidetur.  Unde  dicit  secundo  hunc 
amorem,  secundum  quod  possibilis  est^  esse 
debitum  Deo  ex  justitia,  et  ideo  magis  habere 
rationem  meriti.  Verumlicet  hoc  concederemus 
de  amore  viee,  quiaest  liber,  tamen  ut  est  neces- 
sarius  in  patria,  potest  habere  rationem  finis  et 
praemii:  uncle  sub  eademratione  non  potest  pro- 
prie  dici  debitus  morali,  seu  legali  debito,  quia 
ea,  quse  sunt  necessaria,  non  cadunt  sub  hoc 
debitum  :  tum  etiam,  quia  impertinens  est  ad 
rationem  consecutionis  beatitudinis,  quod  ille 
actus,  in  quo  consistit,  sit  debitus  Deo,  vel  de- 
bito  morali,  si  talis  actus  posset  esse  liber,  vel 
debito  connaturalitatis ;  quia  quodammodo  de- 
betur  Deo  propter  bonitatem  suam  summus 
amor  potentialis,  et  in  solutione  hujus  debiti 
potest  esse  maxima  hominis  perfectio.  Tertio 
ergo  dicit,  et  hoc  etiam  sequuntur  aliqui  Tho- 
mistae,  beatitudinem  consistere  in  nostris  com- 
modis,  ut  ex  Anselmo,  supra  retuli,  et  ideo 
amore  amicitiee  ut  sic,  non  posset  pertinere  ad 
nostram  beatitudinem,  quia  talis  Amor,  ut 
idem  Anselmus  ait,  non  spectat  ad  affectionem 
commodi,  sed  justitiae.  Sed  hoc  etiam  mihi 
non  satisfacit,  quia  illemet  amor,  qui  respectu 
Dei  est  amicitiee,  est  maximum  commodum 
nostrum.  Unde  ex  amore  commodi  possumus 
hunc  amorem  amicitiee  divinee  nobis  amare, 


DISPUTATIO 

maxime  quia  non  est  necessarium  et  nostram- 
met  beatitudinem  semper  nobis  amore  concu- 
piscentiee  amemus,  nam  ex  vi  amicitiee  divinee 
possumus  nobis  desiderare  beatitudinem :  sicut 
alibi  dixit  divus  Thomas  Charitas  a  charitate 
diUgitur  :  et  inter  solvenda  argumenta  Scoti 
plura  dicemus. 

21.  Tertia  et  ultima  ratio  D.  Thomee,  loco 
citato,  est,  quia  omnis  amor  voluntatis  vel 
antecedit  consecutionem  boni  amati,  vel  sub- 
sequitur:  ergo  nunquam  ille  potest  esse  con- 
secutio.  Antecedens  patet,  quia  actus  volunta- 
tis  vel  est  desiderium,  et  hoc  intrinsece  pos- 
tulat,  ut  sit  de  bono  nondum  habito,  et  ideo 
antecedit  consecutionem :  vel  est  delectatio,.  et 
heec  intrinsece  est  debono  jam  consecuto:  sup- 
ponit  ergo  consecutionem :  non  enim  delecta- 
mur  ut  consequamur,  sed  quia  consecuti  su- 
mus.  Contra  quem  discursum  statim  occurrit 
objectio,  quiapreeter  hos  actus  reperitur  amor. 
Sedhuicobjectioni  occurrit  idem  D.  Thomas  3, 
contra  Gentiles,  cap.  25,  ratione  5,  quia  eadem 
ratio  est  de  amore  et  desiderio,  nam  amor  est 
de  se  indifferens  ad  bonum  consecutum,  et 
non  consecutum ,  unde  interdum  antecedit 
desiderium.  Ex  quo  suniitur  confirmatio,  nam 
amor  charitatis  in  via  reperitur :  ergo  non 
potest  esse  actus,  in  quo  consistat  essentialis 
beatitudo,  quia  in  via  nullo  modo  consequi- 
mur  objectum  beatincum  ut  sic. 

22.  Ad  quam  rationem  respondet  Scotus 
primo  in  via,  et  patria  dari  amores  specie 
distinctos :  sed  hoc  non  est  necessarium,  nec 
hoc  loco  examinandum,  et  fortasse  contrarium 
probabilius  est.  Secundo  et  apparentius  res- 
pondet,  non  esse  necessarium  actum  illum, 
qui  est  essentialis  beatitudo,  differre  specie 
in  natura  entis  ab  illo  actu,  qui  reperiri  potest 
extra  statum  beatificum ,  sed  satis  est  quod 
differat  in  modo,  et  conditionibus,  quamvis 
sint  extra  essentiam  talis  actus;  quiabeatitudo 
non  dicit  actum  iUum  secundum  speciem  ejus 
nudam,  sed  cum  tali  perfectione  et  modo,  si- 
cut  de  visione  beatifica  a  nobis  dictum  est,  1.  2, 
de  Attributis  Dei :  nam  illa  visio  (si  fuit  in 
Paulo  in  raptu)  ejusdem  speciei  fuit  cum  vi- 
sione  beatifica,  et  tamen  in  illo  non  habuit 
rationem  beatitudinis,  quia  non  fuit  per  mo- 
dum  permanentis,  immutabilis,  inamissibilis : 
sic  ergo  amor  viee,  quia  ex  modo,  et  statu  suo 
mutabilis  est,  atque  amissibilis  :  non  talis  est, 
qualis  ad  beatificandum  requiritur  :  amor  vero 
patriee  est  immutabilis  et  inamissibilis,  atque 
adeo  est  in  statu  perfecto  :  ille  ergo  esse  pote- 
rit  actus  beatificus:  hic  autem  amor  sic  per- 


VII.  SECTIO  I.  77 

fectus  non  abstrahit  a  praesentia  et  absentia, 
sed  necessario  postulat  Deum  clare  visum. 

23.  Sed  contra  rationem  hanc  procedit  altera 
pars  D.  Thomee,  quee  est  delectatio  :  nam  sicut 
delectatio  supponit  bonum  consecutum,  ita  hic 
amor  Dei  imruutabilis,  et  maxinie  perfectus, 
supponit  Deum  clare  visum,  et  consecutum  : 
imo  si  quid  habet  perfectionis,  quae  sit  propria 
status  beatifici,  illam  habet  ratione  visionis : 
ergo  hic  etiam  amor  eadem  ratione  excluden- 
dus  est,  qua  delectatio.  Et  heec  videtur  tota 
vis  rationisD.  Thomge,  et  sententise  ejus  quoad 
ultimum  punctum  :  quse  tamen  responsionem 
non  improbabilem  habere  videtur  :  probat 
enim  illa  ratio  amorem  beatificum  necessario 
supponere  aliquam  preesentiam,  atque  adeo 
consecutionem  aliquam  objectibeatifici:  quod 
etiam  Scotus  concessit;,  distinguens  duplicem 
consecutionem  quasi  partialem  :  alteram  prio- 
rem  origine,  quam  dixit  esse  in  intellectu: 
alteram  in  voluntate,  origine  quidem  poste- 
riorem,  perfectione  autem  priorem,  ut  ipse 
putavit  :  et  quamvis  nos  hoc  ultimum  non 
admittamus,  tamen  ex  discursu  facto,  non  vi- 
detur  satis  concludi  illam  consecutionem  et 
praesentiam,  quee  est  per  intellectam,  licet  ne- 
cessario  antecedat  talem  amorem,  esse  unicam, 
et  totalem  adeptionem  objecti  beatifici  et  non 
veluti  consummari,  et  integrari  per  ipsum 
amorem  :  hoc  ergo  solum  manet  difficile  in 
hac  opinione. 

24.  Quarta  sententia  statpro  actu  intellectus 
et  voluntatis  simul.  —  Est  ergo  quarta  senten- 
tia  affirmans  de  essentia  beatitudinis  formalis 
esse  actum  intellectus ,  et  voluntatis  simul. 
Ita  opinantur  in  A,  d.  49,  Albertus  Magnus  et 
Thomas  de  Argentina,  qui  existimavit  rem 
hanc  esse  jam  definitam.  In  eadem  opinione 
est  Bonaventura,  articulo  primo,  quaestione 
quinta,  qui  beatitudinem  ponit  in  tribus  doti- 
bus  animee  quas  esse  dicit,  amorem,  visionem, 
fruitionem,  ut  sit  perfectum  spirituale  matri- 
monium  inter  Deum  et  animam.  Richardus, 
articulo  primo,  queestione  septima,  requirit 
visionem  et  amorem,  addit  vero  inamissibili- 
tatem,  quam  putat  esse  specialem  actumvo- 
luntatis.  Sedin  hoc  nonrecte  sentit,  utpostea 
in  quarta  sectione  videbimus,  sequitur  vero 
hoc  de  visione  et  amore  Supplement.  Gabrielis, 
queest.  2,  art.  2,  et  Paludanus,  quaest.  3,  et 
Marsalius,  qu&est.  ultima,  ponit  beatitudinem 
in  visione  et  gaudio  :  existimo  tamen  non 
distinguere  gaudium  ab  amore  boni  praesentis. 
Fuit  etiam  heec  opinio  Hugo  de  Sancto  Victore 
super  capit.  7,  de  Divinis  nomin.,  tenet  etiam 


78  DE  SPECIFICA  OPERATIONE, 

Vega,  libro  septimo  in  Tridentin.,  capite  tert., 
et  Gorduba  late,  libro  primo  Qusest.,  qu.  42, 
qui  citat  Alensem,  sed  falso  :  et  hi  duo  aucto- 
res  ultimi  existimant  etiam  hanc  sentientem 
esse  definitam,  quia  in  Clementina,  A  d  nostrum, 
de  Hceret.,  dicitur  indigere  nos  lumine  glorise 
ad  videndum,  et  Deo  beate  fruendum  :  appa- 
rentius  videtur,  quia  Benedictus  XI,  in  Extra- 
vag. ,  quam  referunt  Marsilius .  Castro  et 
alii,  definit,  post  Christi  passionem  animas, 
quee  ex  hac  vita  discedunt,  si  justse  sint,  et 
plene  purgatse,  statim  videre  Deum,  et  vi- 
dendo  frui,  et  hac  visione  et  fruitione  esse 
beatas. 

25.  Sed  ut  hoc  de  definitione  expediamus, 
non  est  verum  quidquam  in  hoc  esse  defini- 
tum,  scilicet,  an  essentia  beatitudinis  in  uno, 
vel  pluribus  actibus  consistat :  nam  in  priori 
loco  sermo  est  contra  Begardos  et  Beguinas 
qui  asserebant  hominem  natura  sua  fieri  bea- 
tum,  et  non  indigere  ad  hoc  lumine  glorise. 
Hoc  ergo  est  quod  Pontifex  cum  Concilio  de- 
finit,  indigere  nos  lumine  glorise,  ut  elevemur 
ad  beatitudinem  illain,  et  ut  Deo  fruamur  : 
an  vero  beatitudo  sit  in  visione,  vel  in  frui- 
tione,  vel  in  utraque,  impertinens  est  ad  illam 
definitionem  :  in  posteriori  vero  loco  definitio 
est  contra  sententiam,  quse  asserebat  animas 
non  beatificari  usque  ad  diem  judicii  :  obiter 
vero  dicitur  ibi  animas  beatificari  videndo  et 
fruendo,  quod  etiam  simpliciter  verum  est, 
quia  de  facto  utrumque  est  in  beatis,  et  qui 
utrumque  habet,  necessario  est  beatus,  sive 
utrumque  sit  de  essentia,  sive  non,  maxime 
quia  adhuc  in  opinione  versatur,  quid  sit  frui- 
tio,  et  an  sit  ipsamet  visio,  ut  vult  Soto,  vel 
amor,  ut  Scotus  putat  vel  delectatio,  ut  cre- 
ditur  esse  opinio  D.  Thomse,  in  1,  2,  qu.  11, 
de  quo  nonnihil  infra,  disp.  9,  sect.  3.,  non  est 
ergo  in  hoc  aliquid  de  fide. 

26.  Videtur  tamen  hsec  opinio  consentanea 
modo  loquendiPontificum,  etillifavent  sancti 
Patres  citati  in  tribus  opinionibus  relatis  : 
ideo  enim  interdum  beatitudinem  ponunt  in 
visione,  interdum  in  amore,  vel  gaudio,  quia 
heec  connexa  sunt,  et  unam  essentiam  beati- 
tudinis  constituunt.  Addo  vero  duo  testimonia. 
Primum  est  Augustini,  lib.  1  de  Moribus  Ec- 
cles.,  cap.  3,  dicentis  :  Beatns,  qnantum  exis- 
timo,  nec  ille  dici  potest,  qui  non  habet  quod 
amat,  qualecumque  sit ,  nec  qui  halet,  quod. 
amat,  si  noxium  sit,  nec  qui  non  habet,  quod 
amat,  etsi  optimum  sit,  quartum  restat,  ut  vi- 
deo,  ubi  beata  vita  inveniri  queat.  cum  id  quod 
est  hominis  optimum,  et  amatur,  et  habetur  : 


ET  PROXIMA  POTENTIA,  ETC. 

quid  enim  est  aliud,  quod  dicimus  frui,  nisi 
prcesto  habere  quod  diligis  ?  Secundum  est 
Bernardi,  epist.  19,  ubi  tractans  illud  ad  Co- 
loss.  3,  et  vita  vestra  abscondita  est  cum  Chris- 
to  :  In  Deo,  inquit,  quia  necdum  possumus 
contemplari  per  speciem ,  nec  plene  complecti 
per  amorem,  dedit  nobis  interim  et  sapere  per 
fidem,  et  qucerereper  desiderium  :  et  infra  :  Si 
enim  adhuc  absentes  initiat  ficles  et  desiderium, 
prcesentes  profecto  consummat  intellectus  et 
amor  :  et  infra  :  His  ergo  fortasse  quasi  duo- 
bus  animce  brachiis ,  intellectu ,  scilicet ,  et 
amore,  id  est,  cognitione  et  delectatione  verita- 
tis,  amplectitur  et  comprehenditur  ab  omnibus 
sanctis,  longitudo,  latitudo,  sublimitas  et  pro- 
funditas. 

27.  Batione  probatur  hsec  sententia,  con- 
jungendo  omnes  adductas  pro  aliis:  et  quia  de 
visione  satis  aperte  videtur  ostensum  pertinere 
ad  essentiam,  de  charitate  id  amplius  persua- 
detur,  quia  charitas  Dei  est  ultimus  finis  nos- 
ter,  veltotus,  vel  certe  intrans  essentiam  ejus: 
sed  finis  ultimus  est  beatitudo  ejus:  ergo.  An- 
tecedens  ostenditur  primo  ex  Paulo  1,  ad  Ti- 
moth.  \,  dicitur,  finis  prcecepti  Charitas.  Di- 
ces,  Paulum  loqui  cle  charitate  viae,  quse  est 
finis  omnium  aliorum  prseceptorum.  Sed  con- 
tra;  nam  D  Thomas  2,  2,  qusest.  44,  art.  6, 
cum  Augustino,  libro  de  Perfectione  justitise, 
docet  charitatem  patrise  esse  finem,  a-d  quem 
ordinatur  perfectio  charitatis  viee :  imo  dicunt 
in  preecepto  charitatis  Dei,  non  solum  esse 
mandatum,  quid  in  hac  vita  exequendum  sit, 
sed  etiam  e?se  demonstratam  et  ostensam  cha- 
ritatis  perfectionem  in  alia  vita  obtinendam, 
ad  quam  ut  ad  finem  tendendum  est:  unde 
per  charitatem  vise  inquirimus  Deum,  juxta 
illud  Cantic.  2:  Quceram  quem  diligit  anima 
mea:  per  charitatem  autem  patrise  tenebimus 
illum :  ad  quod  applicari  potest  illud  Cantic.  3 : 
Tenui  eu.1,  nec  dimittam,  et  1,  Joan.,  cap.  4: 
Deus  charitas  est,  et  qui  manet  in  charitate,  in 
Deo  manet,  et  Deus  in  eo.  Sed  dicet  aliquis  ex 
D.  Thoma,  in  3,  dist.  27,  queest.  2,  art.  2,  ad 
2,  charitatem  non  dici  finem  praecepti,  quia  ad 
eum,  ut  ad  finem  ordinentur  actus  prsecepti, 
sed  quia  per  eam  aliae  virtutes  in  finem  ordi- 
nantur.  Bespondetur,  D.  Thomam  ibi  agere 
de  charitate  habituali,  quam  dicit  esse  virtu- 
tem  moventem  et  ordinantem  alias  virtutes  ad 
finem  ultimum,  quod  verissimum  est,  licet  re- 
vera  non  sit  hic  sensus  Pauli  in  citato  loco  1, 
ad  Timoth.  1 . 

28.  Prteterea  ostenditur  secundo  illud  ante- 
cedens,  nam  etsi  loquamur  de  actu,  verum  est 


DISPUTATIO 
charitatem  non  esse  finem  ultimnm  objecti- 
vum;  in  quem  sunt  omnia  referenda,  nam  hic 
est  solns  Deus,  qui  est  charitas  per  essentiam: 
et  hoc  sensu  etiam  est  verum  dilectionem  esse, 
quee  omnia  referuntur  in  Deum,  imo  etiam  se 
ipsam  in  Deum  refert,  et  in  visionem  beatifi- 
cam  ipsius  Dei,  quia,  ut  supra  dictum  est,  non 
est  contra  rationem  ipsius  fmis  ultimi  forma- 
liSj,  quod  referatur  ad  finem  ultimum  objecti- 
vum :  quinetiam  hoc  spectat  ad  excellentiam 
talis  finis,  et  ad  debitum  ordinem  hominis  in 
illum.  Quapropter  quod  dilectio  ordinet  se,  et 
omnia  in  Deum,  non  excludit,  quin  ipsa  possit 
esse  perfecta  conjunctio  cum  ultimo  fine,  ad 
quam,  ut  ad  finem  reliquee  omnes  actiones 
referuntur,  vel  ad  inchoandam  illam  in  hac 
vita,  vel  ad  perficiendam  in  patria :  et  ita  ex- 
posuit  testimonium  Pauli  Augustinus,  in  En- 
chiridio,  capite  121 ,  propter  quod  idem  divus 
Thomas  2,  2,  queestione  27,  articulo  6,  ad  3, 
dicit  expresse,  actum  interiorem  charitatis 
habere  rationem  finis,  quia  ultimus  finis  ho- 
minis  sistit  in  hoc,  quod  anima  Deo  inheereat, 
juxta  illud  psalmi  72  :  MiJii  autem  Beo  adhce- 
rere  honum  est.  Quod  tandem  ratione  declara- 
tur,  quia  amor  Dei  in  patria  est  propter  se 
diligibilis  ultimate  absque  relatione  ad  alium 
finem  preeter  Deum  in  se,  quia  amicitia  divina 
est  bonum  propter  se  maxime  diiigibile,  etiam 
sine  ordine  ad  visionem :  item,  quia  creaturam 
inheerere  suo  creatori,  et  perfecte  converti  ad 
suum  principium,  est  per  se,  et  ex  propria 
ratione  magna  perfectio  creaturee,  et  quasi 
consummatio  ejus :  sed  nihil  amplius  requiri 
potest  ad  rationem  finis  ultimi :  ergo  hujus- 
modi  dilectio,  vel  est  ultimus  finis  formalis, 
vel  saltem  de  essentia  ejus :  est  ergo  de  essen- 
tia  humanee  beatitudinis. 

29.  Hactenus  aliorum  sententias  retulimus, 
superest,  ut  ex  omnibus  dictis  quid  nobis  di- 
cendum  sit  colligamus.  Dico  ergo  primo,  es- 
sentiam  beatitudinis  formalis  primo,  et  prin- 
cipaliter  consistere  in  visione  Dei  clara,  in  qua 
quasi  in  fonte,  et  radice  tota  perfectio  beatitu- 
dinis  continetur.  Hanc  conclusionem  ut  exis- 
timo,  persuadent  sufficienter  omnia,  quee  pro 
tertia  sententia  a  numero  sexto,  adducta  sunt 
primo,  quia  ex  his  habetur  illam  visionem  esse 
preecipuam  operationem  creaturee  intellectua- 
lis  simpliciter  et  absolute.  Secundo,  quia  etiam 
est  osteusum  in  ratione  consecutionis,  et  con- 
junctionis  cum  ipso  fine  in  se  et  immediate 
esse  perfectissimam.  Tertio,  quia  est  veluti 
forma  primo,  et  essentialiter  distinguens  sta- 
tum  beatificum  a  non  beatifico,  ita  ut  sine  illa 


VII.  SECTIO  I.  79 

revera  homo  non  possit  esse  beatus  absolute 
beatitudine  supernaturali ,  nec  habere  alios 
actus  circa  Deum  cum  illa  perfectione,  quam 
illa  beatitudo  postulat :  e  contrario  vero  posita 
iUa  visione  ex  natura  rei  sequatur  omnis  alia 
perfectio  ad  statum  beatificum  necessaria,  quod 
non  habet  aliqua  alia  operatio :  ergo  recte  di- 
citur  illa  visio,  et  preecipua  forma  illius  beati- 
tudinis,  et  tota  beatitudo,  saltem  in  radice. 

30.  Atque  hinc  sequitur,  et  dico  seeundo, 
solum  actum  voluntatis  et  amorem  perfectum 
Dei  ex  charitate,  non  posse  esse  essentiam  to- 
tam  beatitudinis :  unde  inter  opiniones  supra 
citatas  opinio  Scoti,  si  in  hoc  sensu  ab  eo  in- 
tellecta  est,  minus  apparet  probabilis.  Proba- 
tur  conclusio,  quia  solus  amor  ex  se  non  est 
sufficiens  satiare  totam  hominis  capacitatem, 
totumque  desiderium  erga  Deum,  quin  potius 
ex  se,  si  aliud  non  supponitur,  aptus  est  cau- 
sare  desiderium  preesentiee,  seu  consecutionis 
claree  ipsius  Dei :  nec  etiam  de  se  causa  efficax 
tahs  preesentiee,  sed  potius  preerequirit  illam, 
ut  inde  perficiatur.  Quod  in  hunc  modum  pree- 
terea  declaro,  quia  omnis  amor,  etiamsi  sit 
amicitiee,  ut  sit  satiatus,  requirit  adeptionem 
boni  amati :  est  autem  differentia  inter  amo- 
rem  concupiscentiee  et  amicitiee,  quia  per  con- 
cupiscentiam  amamus  nobis  aliquod  bonum 
proprium,  ideo  consecutio  talis  boni  consistit 
in  reali  possessione  illius  boni,  et  illa  est  quee 
satiat  amorem  :  at  vero  in  amore  amicitiee 
amamus  alteri  bonum  ut  ei  insit,  et  ideo  con- 
secutio  talis  boni,  et  satietas  talis  amoris  vide- 
tur  in  hoc  consistere,  quod  ille,  quem  amo, 
habeat  bonmn  illud,  quod  illi  amo :  tamen  quia 
hoc  bonum,  prout  in  alio  est,  non  potest  sa- 
tiare  diligentem,  ideo  satietas  talis  amoris  vi- 
detur  in  hoc  consistere,  quod  clare  videat 
amatum  possidentem  omnia  illa  bona,  quee  illi 
appetit :  ergo  impossibile  est,  quod  talis  amor 
satiet  amantem  sine  tali  visione  :  ergo  non 
potest  solus  ille  esse  tota  essentia  beatitudinis, 
sed  necessario  requirit  consortium  visionis,  id 
est,  vel  tanquam  causam  antecedentem  ex  ge- 
nerali  ratione,  qua  amor  supponit  cognitionem, 
vel  tanquam  formam  suo  modo  satiantem  ip- 
sum  amorem. 

31 .  Dico  tertio,  amor  charitatis  et  amicitiee 
divinee  est  simpliciter  necessarius,  ut  homo  sit 
supernaturaliter  perfecte  beatus  :  et  absolute 
dicendus  est  de  essentia  ipsius  beatitudinis. 
Prior  pars  difficultatem  non  habet,  eam  enim 
sufficienter  probant  quee  adducta  sunt  in  1,  2, 
et  4;  opinione,  et  preeterea  ad  eam  declaran- 
dam  addi  potest  doctrina  divi  Thomee,  in  3, 


80  DE  SPECIFICA  OPERATIONE, 

distinct.  26,  quaest.  2,  art.  2,  ubi  dicit,  felici- 
tatem  supernaturalem  requirere  conjunctio- 
nem  amicitise  cum  Deo;  quia  cum  illa  felicitas 
non  sit  connaturalis,  oportet  ut  per  charita- 
tem  fiat  aliquo  modo  connaturalis.  Deinde 
addi  potest,  quod  idem  D.  Thomas  docet,  in 
1  parte,  qusestione  43,  articulo  5,  ad  %  et  in  1, 
distinctione  14,  qusestione  4,  articulo  1,  ad 
tertium,  scilicet,  cognitionem  sine  amore 
gratuito  non  sufficere  ad  perfectam  similitu- 
dinem  Dei,  sed  necessarium  esse  amorem,  qui 
conjungat  hominem  Deo  cognito  secundum 
rationem  eonvenientiae.  Unde,  quod  attinet  ad 
modum  loquendi,  multi  etiam  Thomistse  ab- 
solute  docent,  si  homo  videat  Deum,  et  actu 
non  amet,  suspendente  Deo  concursum  suum, 
illum  hominem  non  esse  dicendum  beatum, 
non  tantum  perfecte,  sed  nec  etiam  simpliciter 
et  absolute,  Atque  hoc  expresse  docet  Soto, 
in  4,  distinct.  49,  qusest.  1,  art.  4,  in  ultima 
solutione  ad  1  primse  opinionis  :  qui  tamen 
rationem  insinuat,  non  quia  amor  sit  formalis 
beatitudo,  aut  de  essentia  ejus,  sed  quia  licet 
visio  sit  tota  beatitudo,  non  tamen  beatificat 
quasi  formaliter  tantum  inhserendo,  sed  effi- 
ciendo,  vel  causando  amorem,  et  icleo,  inquit, 
si  non  actu  causat  amorem,  quamvis  de  se  sit 
sufflciens  leatituclo,  tamen  non  actu  beatificat. 
Quod  mihi  non  satisfacit,  quia  si  visio  non 
tantum  formaliter,  sed  etiam  effective,  et  ra- 
dicaliter  beatificat,  necesse  est,  ut  aliquid 
aliud.  prseter  visionem  beatificet  formaliter, 
quia  necesse  est  hunc  effectum,  qui  est  esse 
beatum  formaliter,  fieri  per  aliquam  formam  : 
ergo  vel  illa  est  sola  visio,  et  sic  amor  non 
erit  necessarius,  nec  erit  verum,  visionem 
beatificare  effective,  sed  tantum  formaliter; 
vel  si  effective  beatificat,  necesse  est,  quod 
efficiat  aliquid  formaliter  beatificans,  id  est, 
omnino,  vel  ex  parte  :  atque  ita  non  sola  visio, 
sed  etiam  amor  erit  forma  beatificans,  et  con- 
sequenter  erit  de  essentia  beatitudinis  forma- 
lis,  de  qua  disputatur. 

32.  Scd  dicunt  alii,  visionem  solam  non 
beatificare  sine  amore,  non  quia  amor  sit  pars 
essentialis  formalis  beatitudinis,  sed  quia  est 
conditio  necessaria,  sine  qua  visio  non  habe- 
bit  rationem  comprehensionis,  et  consequenter 
nec  rationem  beatificantis.  Sed  hsec  ratio, 
quidquid  sit,  an  applicari  possit  ad  amorem 
concupiscentise,  vel  inamissibilitatem,  de  qui- 
bus  infra  dicemus  :  tamen  in  amore  amicitise 
non  potest  habere  locum  :  quia  hic  amor  non 
concurrit,  nec  petitur  in  beatitudine,  solum 
propter  visionem,  seu  ut  conditio  ejus,  nimi- 


ET  PROXIMA  POTENTIA,  ETC. 

rum  ut  ille  sit  in  aliquo  perfecto  statu,  sed 
per  se  ut  est  perfecta  qusedam  connexio  cum 
ultimo  fine,  ultima  in  suo  ordine  et  propter  se 
maxime   appetibilis ,    et   formaliter  tribuens 
perfectionem  aliquam  respectu  ultimi  finis, 
quem  immediate  attingit,  quam  non  confert 
visio,  nec  aliquis  alius  actus,  et  sine  qua  ho- 
minis  ultima  perfectio  esset  valde  diminuta  et 
quasi  dimidiata.  Et  hsec  est  ratio  (ut  ad  se- 
cundam  partem  assertionis  accedamus)  quee 
me  cogit  ut  dicam,  hunc  amorem  non  solum 
esse  necessarium,  sed  etiam  esse  de  essentia 
hujus  beatitudinis,  quod  tandem  sub  his  ter- 
minis  concessit  Soto,  in  illa  d.  49,  qusest.  3, 
art.  4,  et  quod  amplius  est  D.  Thomas  in  ma- 
teria  1,  2,  qusest.  4,  art.  8,  ad  3,  aperte  dicit, 
perfectionem  charitatis  quantum  ad  dilectio- 
nem  Dei  esse  essentialem  beatitudini  :  vocat 
autem  perfectionem  charitatis  ipsum  actum 
perfectse  dilectionis  Dei,  nam  de  hoc  ibi  dis- 
putat,  differentiam  ponens  inter  illum  et  di- 
lectionem  proximi;  et  quaest.  1,  art.  8,  dixit 
creaturam  rationalem  consequi  suum  finem 
ultimum  cognoscendo  et  amando  Deum.  De- 
nique  locus   supra  citatus   ex  2,  2,   videtur 
etiam  expressus  :  quse  loca  nobis   aperiunt 
viam  ad  explicandam  doctrinam,  quam  habet 
in  1,  2,  qucest.  3,  ne  sibi  videatur  contrarius  : 
solum  enim  intendit ,  ut  existimo,  beatitudi- 
nem  non  posse  consummari  in  sola  voluntate, 
et  id  quod  est  veluti  omnino  proprium  beati- 
tudinis,  debere  potius  ad  intellectumpertinere, 
quam  ad  voluntatem  :  et  ideo  3,  contra  Gentes, 
cap.  26,  ubi  hoc  fusius  disputat,  ssepe  explicat 
beatitudinem  principaliter  ac   magis  esse  in 
intellectu,  quam  in  voluntate  :  cum  vero  ait 
beatitudinem  consistere  in  contemplatione , 
idem  D.  Thomas,  qusest.   22,   de  Veritate, 
art.  11,  ad  11,  explicuit,  cum  est  sermo  de 
contemplatione  non  excludi  amorem  et  citat 
Gregorium,  homil.  decima  quarta,  in.Exod., 
quod  est  notandum  ad  explicanda  varia  sanc- 
torum  dicta  in  numero  septimo  adducta. 

33.  Tandem  ut  simul  omnibus  objectioni- 
bus  satisfaciamus,  cum  amor  amicitise  divinse 
habeat  omnia  quse  diximus,  quse  ratio  afferri 
potest  cur  non  sit  de  essentia  beatitudinis. 
Respondent  primo,  quia  est  indifferens  ad 
viam  et  beatitudinem  :  nec  enim  satisfacere 
videtur  quod  supra  ex  Scoto  dicebatur  amorem 
cum  tali  modo  esse  proprium  beatitudinis , 
quia  si  amor  est  de  essentia,  necesse  est  non 
solum  mo  lum  amoris,  sed  etiam  substantiam 
esse  de  essentia  beatitudinis  :  sed  hoc  esse 
non  potest,  quia  substantia  amoris  est  indiffe- 


DISPUTATIO  VII.  SECTIO  I. 


81 


rens  ad  beatitudinem,  et  non  beatitudinem. 
Deinde  respondeo,  banc  potius  rationem  con- 
vincere  bunc  amoreni,  etiam  quoad  substan- 
tiam  suam ,  esse  de  essentia  beatitudinis , 
quamvis  in  illo  solo  non  possit  beatitudo 
consistere ;  quia  sive  videatur  Deus,  sive  non 
videatur,  prima  etmaxime  necessariaperfectio 
ad  debitum  bominis  statum  respectu  Dei  est 
conjunctio  cum  illo  per  hunc  amorem  :  ergo 
signum  est  bunc  actum  esse  propter  se  et 
propter  perfectionem  sui  objecti  maxime  ne- 
cessarium  homini,  ut  in  quolibet  statu  sit 
beatus,  juxta  uniuscujusque  status  capacita- 
tem  :  nec  est  ullum  inconveniens  quod  aliqua 
perfectio  possibilis  in  statu  vise,  sit  de  essentia 
beatitudinis  patrise,  quia  illa  beatitudo  patrise 
non  excludit  perfectionem  vitae,  sed  imper- 
fectiones  :  et  ideo  fortassis  D.  Thomas,  citato 
loco  1  secundse,  non  meminit  amoris ,  quia 
existimavit,  illum  esse  quasi  generalem  per- 
fectionem  in  omni  statu  necessariam  et  essen- 
tialem,  et  illud  tantum  declaravit,  quod  est 
proprium  et  quasi  specificum  iUius  beatitu- 
dinis. 

34.  Alii  extrema  quadam  ratione  respondent 
illum  amorem  non  esse  de  essentia,  quia  non 
est  de  solo  Deo  iinmediate,  sed  de  Deo  viso, 
unde  supponit  Deum  jam  cousecutum,  ut  sic 
dicam,  et  obtentum,  sed  heec  est  aperta  eequi- 
vocatio ;  nam  licet  hic  amor  supponat  Deum 
visum,  tamen  pro  objecto  per  se,  et  proximo, 
ac  directe  solum  habet  Deum,  qui  proponitur 
per  visionem  tanquam  per  necessariam  con- 
ditionem,  quod  nihil  obstat  quominus  amor 
sit  immediata  conjunctio  cum  solo  Deo  forma- 
liter,  ac  realiter  distincta  ab  ea,  quse  est  per 
visionem,  et  per  se  expetibilis,  et  non  solum 
propter  visionem. 

35.  Tandem  dicunt  alii,  amorem  resultare 
ex  visione,  et  ideo  non  posse  habere  rationem 
essentise,  sed  potius  passionis  :  atque  ita  qui 
haberet  solam  visionem  sine  amore,  dicendum 
fore  beatum  essentialiter,  quia  quasi  in  fonte, 
et  radice  haberet  totam  perfectionem  amoris. 
Sed  hoc  etiam  nullo  modo  probari  potest,  quia 
hsec  dilectio  solum  supponit  visionem  ut  con- 
ditionem  sine  qua  non  :  vel  ad  summum,  per 
modum  principii  efficientis  partialis,  juxta  va- 
rias  opiniones  de  modo  quo  actus  intellectus 
requiritur  ad  actum  voluntatis :  hoc  autem  ni- 
hil  obstat  quominus  perfectio  illa,  quam  for- 
maliter  confert  amor,  sit  valde  distincta  a  per- 
fectione  quam  confert  visio,  et  in  suo  genere 
sit  ultima,  et  maxime  necessaria  ad  debitam 
conjunctionem  cum  fme  ultimo,  unde  sub  ea 

IV. 


ratione,  qua  visio  est  principium  amoris,  com- 
paratur  ad  illum  ut  actus  primus  ad  secundum 
et  ultimum :  et  ideo  non  potest  esse  satis  ad 
formalem  beatitudinem  habere  amorem  solum 
in  tali  radice,  quia  beatitudo  non  consistit  in 
actu  primo,  sed  secundo  :   sicut  qui  haberet 
lumen  gloriae,  et  Deum  unitum  per  modum 
speciei,  jam  haberet  visionern  in  radice,  et  ta- 
men  non  esset  beatus  formaliter,  quia  solum 
haberet  actum  primum  et  non  secundum  : 
sicut  autem  comparatur  lumen  ad  visionem, 
quoad  conjunctionem  cum  ultimo  fine,  quse 
fit  per  intellectum  :  ita  comparatur  visio  ad 
amorem  quoad  conjunctionem,   quse  fit  cum 
eodem  ultimo  fine  per  amorem  in  voluntate  : 
et  ideo  sicut  sine  visione  actuali  non  esset  in- 
choata  essentia  beatitudinis  per  solum  lumen, 
vel  speciem  :  ita  sine  actuali  amore  non  esset 
consummata  per  solam  visionem,  nec  in  his 
rebus,  quarum  essentia  consurgit  ex  propor- 
tione  plurium,   est  inconveniens,   quod  una 
pars  essentise  causetur  in  aliquo  genere  ab  ali- 
qua  altera.  Quod  patet  exemplis  manifestis  : 
nam  in  substantiis  materialibus   materia  et 
forma,  quee  sunt  partes  substantiales  et  essen- 
tiales  compositi,  habent  inter  se  causalitatem, 
et  materia  necessario  supponitur  formse.  Inter 
accidentia,  etiam  necessaria  ad  perfectam  dis- 
positionem  seu  temperamentum  alicujus  rei 
potest  facile  intelligi  causalitas,  seu  ordo  per 
se,  ut  inter  calorem,  vel  raritatem,  vel  sicci- 
tatem  :  et  magis  theologice  Fides  et  Charitas 
sunt  per  se  necessarise  ad  justitiam  vise,  et 
charitas  est  quasi  forma  essentialis,  quamvis 
necessario  supponat  fidem.  Et  ratio  generalis 
est,  quia  non  est  contra  rationem  essentiee 
totius,  quod  partes  inter  se  habeant  per  se  or- 
dinem  et  connexionem  :  sic  igitur  quamvis 
inter  amorem  et  visionem  beatificam  sit  hu- 
jusmodi  ordo,  quod  amor  supponit  visionem 
velut  conditionem  necessariam,  vel  ut  causam 
efficientem,  nihilominus  potest  amor  pertinere 
ad   essentiam   beatitudinis ,    quia  formaliter 
constituit  hominem  in  sua  ultima  perfectione, 
non  solus  ille,  sed  simul  cum  visione. 

36.  Dico  quarto,  amor  concupiscentise  pro- 
priee  beatitudinis  objectivse,  vel  formalis,  non 
est  simpliciter  necessarius,  nec  de  essentia 
beatitudinis  :  potest  tamen  in  illa  reperiri  tan- 
quam  secundaria  perfectio  ejus.  Heec  posterior 
pars  non  indiget  probatione :  quia  talis  actus 
est  in  suo  genere  bonus,  et  naturse  consenta- 
neus,  et  non  includit  imperfectionem  repu- 
gnantem  beatitudini :  potest  ergo  in  eo  repe- 
riri :  de  quo  plura  dicam  infra,  disputatione  9, 

6    . 


82  BE  SPECIFICA  OPERATIONE, 

sect.  2.  Prior  vero  pars  facile  etiam  patet  ex 
dictis  supra  in  secunda  et  tertia  opinione,  ubi 
ostenclimus  amorem  concupiscentiee  semper 
ordinari  ad  aliam  actionem  quee  sit  consecutio 
boni  concupiti :  hinc  ergo  consequitur  illum 
non  possehabere  rationem  ultimi  finis,  necob- 
jectivi,  nec  formalis,  et  consequenter  nec  bea- 
titudinis  totalis  aut  partialis. 

37.  Sed  occurrit  difficultas  sumpta  ex  testi- 
moniis  Augustini  supra  citati,  num.  16,  ubi- 
cumque  enim  requirit  amorem  ad  beatitudi- 
nem  preecipue,  videtur  loqui  de  amore  concu- 
piscentiee,  quo  aliquis  appetit  se  esse  beatum, 
et  amat  possessionem  illius  boni  quo  existimat 
se  fore  beatum  :  et  sic  dicit  beatum  esse,  qui 
habet  omnia,  quse  vult,  et  frui  esse  preesto 
habere  quod  diligit,  quod  pertinet  ad  amo- 
rem  proprii  commodi,  ex  quo  constat,  ut  dixit 
etiam  Auselmus.  Propter  quam  difficultatem 
dixerunt  aliqui  amorem  concupiscentiee,  quam- 
vis  directe  per  se  non  sit  de  essentia,,  nec  pars 
essentiee  beatitudinis,  esse  tamen  simpliciter 
necessarium,  nt  et  homo  possit  simpliciter  bea- 
tus  appellari,  et  ipsa  visio,  vel  quilibet  alius 
actus  possit  habere  rationem  beatificee  conse- 
cutionis,  quia  est  veluti  dispositio  necessaria 
ex  parte  subjecti,  ut  sit  capax  actualis  beatitu- 
dinis  et  conditio  necessaria  ex  parte  objecti, 
utpossit  obtineri  per  modum  fmis,  et  objecti 
beatificantis.  Quod  explicatur  exemplo  falsee 
beatitudinis  :  nam  possessio  divitiarum,,  verbi 
gratia,  non  potest  beatificare  hominem  etiam 
falsa  et  apparenti  beatitudine,  nisi  intelliga- 
mus  talem  hominem  amare  sibi  divitias  ut 
ultimum  finem  suum  :  posito  autem  hoc  amo- 
re,  illa  possessio  intelligitur  habere  rationem 
beatitudinis  respectu  talis  hominis,  quia  est 
terminus  desideriorum  ejus,  et  satietas  amoris 
illius.  Unde  eademmet  possessio  sine  amore 
non  habet  rationem  consecutionis ,  et  cum 
amore  habet  illam  propter  dispositionem  sub- 
jeeti,  quoe  redundat  in  conditionem  objecti, 
quod  possidetur  vel  ut  res  qusedam  tantum, 
vel  ut  summum  bonum,  et  finis  ultimus  :  sic 
ergo  proportionali  ratione  intelligi  potest  in 
vera  beatitudine,  nam  visio,  verbi  gratia,  non 
habet  quod  sit  consecutio  formaliter  beatifica, 
ex  hoc  preecise  quod  visio  est  :  nam  D.  Tho- 
mas,  1,  2,  queest.  k,  in  ea  distinguit  has  duas 
rationes,  et  similiter  1  p.,  qussst.  12,  art.  7, 
ad  1,  et  in  1,  d.  1,  q.  i,  ubi  clicit  consecutio- 
nem  sequi  ex  visione  :  visio  ergo  ut  visio  tan- 
tum  respicit  objectum  ut  intelligibile,  ut  con- 
secutio  vero  respicit  ut  summum  bonum,  et 
finem  ultimum.  Iteni,  ut  visio  solum  respicit 


ET  PROXIMA  POTENTIA,  ETC. 
intellectum,  ut  consecutio  vero  respicit  etiam 
voluntatem,  quia  satiat  affectum  ejus.  Unde 
dici  solet  vohmtas,  consequi  non  tantum  per 
seipsam,  sed  etiam,  per  intellectum.,  quia  ac- 
tus  ab  illa  elicitus  non  sufficit  ad  satiandam 
illam  sine  actu  intellectus  :  heec  autem  omnia 
supponunt  in  voluntate  effectum  propriee  bea- 
titudinis,  et  summi  boni  sul,  qui  est  amor  con- 
cupiscentiee  :  ergo  sine  hoc  non  potest  homo 
intelligi  beatus,  nec  beatifice  consequi,  aut 
tenere  aliquod  bonum.  Juxta  quem  discursum 
sequitur  ulterius,  quod  licet  visio  ut  cognitio, 
seu  scientia  queedam  ordine  naturae  antecedat 
preedictum  amorem,  quia  est  aliquo  modo  cau- 
sa  ejus  :  tamen  in  ratione  consecutionis ,  et 
formee  actualiter  beatificantis  esse  posteriorem 
secundum  rationem,  quia  sub  hac  ratione  an- 
tecedit  amor  in  genere  dispositionis  ex  parte 
subjecti  necessarii,  ut  beatificari  possit.  Unde 
tanclem  fit  visionem  non  constituere  beatum 
solum  veluti  physiceinheerendointellectui,  sed 
sirnul  veluti  objective,  satiando  amorem. 

38.  Heec  doctrina  aliquando  probabilis  mihi 
visa  est,  nunc  tamen  non  videtur  necessaria, 
et  verius  judico  eum,  qui  haberet  visionem, 
et  amorem  amicitiee,  etiamsi  nullam  actum 
alium  amoris  concupiscentiee  habere  intelli- 
gatur,  esse  simpliciter  beatum  essentialiter, 
quia  revera  est  conjunctus  huic  ultimo  fini 
perfecto  modo,  quantum  propter  ultimate  con- 
jungi  necesse  est,  et  in  hoc  consistit  ratio  bea- 
titudinis  :  habet  enim  rationem  termini  et 
finis  ultimi.  Deinde  tam  ad  intentionem  Au- 
gustini  quam  ad  reliqua  omnia  sufficit  amor 
amicitice  Dei;  Augustinus  enim  non  loquitur 
specialiter  de  amore  concupiscentiee,  sed  sim- 
pliciter  de  amore  boni  beatificantis ;  intelligit 
enim  hunc  amorem  debere  esse  proportiona- 
tum  tali  bono ;  in  falsa  enim  beatitudine,  quia 
bonum  est  imperfectum,  et  per  se  non  habet 
quod  sit  finis  hominis,  sed  ex  sola  intentione 
ipsius  hominis  ordinantis  potius  tam  bonum 
ad  se,  quam  se  ad  ipsum  bonum,  ideo  amor 
ibi  concurrens  est  concupiscentise,  et  necesse 
est  ut  antecedat  totam  falsam  illam  felicita- 
tem.  At  vero  in  solida,  ac  vera  felicitate,  de 
qua  agimus,  bonum  beatificans  est  perfectissi- 
mum,  et  per  se  maxime  amabile,  et  natura 
sua  est  ultimus  finis  hominis  in  quem  debet 
homo  et  omniasua,  et  se  referre  :  et  icleo  amor 
per  se  necessarius  in  hac  beatitudine  non  est 
nisi  amoramicitiee. 

39.  Deinde  hoc  amore  amicitiee  amat  homo 
perfecte  suam  beatitudinem  objectivam,  et 
preeterea  saltem  virtute  amat  suam  beatitudi- 


DISPUTATIO 

nem  formalem ,  quia  hoc  ipso  quod  amat 
Deum,  amat  amare  Deum,  quia  ipsemet  amor 
iutrinsece  est  voluntarius,  et  consequenter  ali- 
quo  modo  volitus  per  reflexionem  ibi  virtute 
inclusam.  Unde  etiam  fit,  ut  virtuteamet  ip- 
sam  visionem  vel  quatenus  intelligitur  neces- 
saria  ad  amorem  conditio,  vel  quatenus  est 
perfecta  unio  ad  amicum.,  quam  amor  amici- 
tise  maxime  cupit :  ac  denique  fit,  ut  amando 
Deum  ut  ultimum  fmem,  seipsum  virtute 
amet,  non  sibi_,  sed  Deo :  ergo  etiamsi  demus, 
amorem  propriae  beatitudinis  esse  aliquo  modo 
necessarium  ad  beatificam  consecutionein,  prse- 
dictus  amor  sufficit.  Quod  vero  bic  amor  sit 
per  proprium  actum  distinctum  et  specialein, 
et  preesertim  quod  sit  ex  motivo  proprii  com- 
niodi,  potest  quidem  pertinere  ad  quamdam 
perfectionis  extensionem;  non  vero  est  cur 
sit  simpiiciter  necessarius  ad  beatitudinem  es- 
sentialem ,  nec  satis  intelligitur  quomodo  vi- 
sio,  et  amor  amicitiee  non  babeant  rationem 
consecutionis  beatificte  absque  amore  concu- 
piscentise,  et  quod  eo  posito  illam  habeat,  cum 
tamen  bujusmodi  amor  nec  sit  pars  consecu- 
tionis,  nec  intrinsece  illam  constituat,  nec 
componat,  ut  ostensum  est  :  nam  id,  quod  cli- 
citur  de  conditione  necessaria  ex  parte  objecti, 
vel  de  dispositione  ex  parte  subjecti,  revera 
non  satisfacit,  quia  boc  totum  nibil  addit  prio- 
ribus  actibus,  nisi  denominationem  extrinse- 
cam,  vel  in  objecto,  vel  in  actibus  ipsis,  quse 
parum  referre  videntur  ut  tales  actus  habeant, 
vel  non  habeant  rationem  consecutionis.  Quod 
probatur,  quia  objectio  nihil  addit,  nisi  quod 
sit  amatum  tali  amore  concupiscentise,  quee  in 
eo  tantum  est  denominatio  extrinseca,  nihil- 
que  perfectionis  ei  additur,  ut  ea  ratione  pos- 
sit  vel  non  possit  beatificare  :  nam  visio  ex 
parte  sua  non  beatificat,  quia  per  eam  video 
Deum  esse  amatum  a  me,  sed  quia  video  ip- 
sum  in  se  talem  esse ,,  nam  videre  esse  amatum 
idem  fere  est,  quod  videre  meum  actum  ut 
terminatum  ad  ipsum  :  meus  autem  actus  non 
est  objectunr,  nec  pars  objecti  beatificantis. 

-40.  Dices,  non  beatificare  quidem  visionem 
Dei  amati,  quia  amatus  esse  cognoscitur,  re- 
quirere  tamen  hanc  conditionem,  quo  amatus 
sit :  sicut  etiain  in  suo  genere  beatificat  amor 
Dei  visi,  non  quia  ipsa  visio  sit  pars  objecti, 
sed  quia  est  conditio  necessaria.  Responcletur 
tamen  non  esse  simile  :  nam  visio  preerequiri- 
tur  ex  generali  ratione  ainoris,  seu  appetitus 
eliciti,  ut  approximatio  objeetL.  vel  causa  ne- 
cessaria  ad  amorem  :  at  vero  e  contrario  amor 
non  est  per  se  necessarius  ad  visionem,  et  ideo 


VII.  SEGTIO  I.  83 

si  non  concurrit  ut  objectum  ejus,  vel  ut  con- 
stituens  cum  illa  unam  integram  consecutio- 
nem  finis  ultimi,  non  est,  cur  ex  parte  objecti 
sit  conditio  necessaria ,  ut  visio  habeat  ratio- 
nem  consecutionis,  praesertim  cum  objectum 
ejus  ex  se  sit  finis  ultiinus,  et  summum  bonum 
hominis  Atque  eadem  ratio  fieri  potest  de 
amore  amicitise,  quod  non  pendeat  ab  amore 
concupiscentise,  nec  requirat  illum  ut  condi- 
tionem  ex  parte  objecti  necessariam,  ut  in  suo 
genere  sit  conjunctio  cum  ultimo  fine  sufficiens 
ad  beatificandum  :  ac  denique  idem  argumen- 
tum  fieri  potest  de  dispositione  ex  parte  sub- 
jecti :  cur  enim  necesse  est  quod  sit  actu  amans 
ex  intentioue  proprii  commodi  ?  nam  licet  non 
amet  hoc  modo,  tamen  revera  amat  hoc  maxi- 
mum  bonum,  et  illi  perfecte  conjungitur  illud, 
quod  possidet,  et  ille  alius  amor  imperfectus, 
et  concupiscentiae ,  referendus  est  in  eumdem 
ultimum  finem  dilectum  amore  amicitiee,  ut 
perfecto  modo  habeatur ;  ergo  per  se  non  est 
simpliciter  necessarius. 

M .  Unde  aliter  addo,  etiam  visionem  ipsam 
secundum  se  ,  ut  antecedit  omnem  amorem , 
esse  saltem  partialem  consecutionem  Dei,  ut 
est  supremum  objectum  intelligibile  ,  et  ul- 
timum,  in  quod  potest  tendere  intellectualis 
natura  per  supremam  operationem  suam  : 
addito  autem  amore  amicitise  perficitur  essen- 
tialiter  conjunctio  cum  ultimo  fine  ,  et  visio 
solum  recipit  denominationem  seu  habitucli- 
nem  ad  voluntatem ,  quia  satiat  ostendendo 
illi  in  re  amata  omne  bonum,  quod  illi  amat, 
et  ita  ex  utroque  actu  sufficienter  resultat  una 
completa  essentia   formalis  beatitudinis. 

42.  Ultimo  dicendum  est,  delectationem , 
seu  gaudium,  prout  est  actus,  seu  res  distincta 
ab  amore  amicitise  Dei  secundum  se,  non  esse 
de  essentia  beatitudinis,  sed  esse  proprietatem 
per  se  ac  necessario  consequentem  iosam.  Haac 
est  sententia  D.  Thomse,  1,  1,  q.  3,  art.  k,  et 
q.  4,  art.  1  et  2,  Scoti^dist.  49,  q.  7.  Ut  autem 
inteiligatur,  advertendum  est,  dupliciter  intel- 
ligi  posse  hoc  gaudium  charitatis  :  primo, 
quod  sit  tantum  complacentia  quaedam  de 
bonis,  et  perfectionibus,  quas  Deus  in  se  habet, 
ita  ut  totum  objectum  hujus  gaudii  sit  Deus, 
et  bonum  increatum,  quod  in  ipso  est.  Et  hoc 
modo  existimo  gaudium  non  distingui  re  ab 
illo  amore  amicitiee,  quo  diligitur  Deus  pro- 
pter  se,  quia,  ut  Aristoteles  dixit,  amare  ali- 
quem  est  velle  alicui  bonum  :  complacere 
autem  de  bono  divino  nihil  aliud  est  quam 
velle  ut  illud  habeat  et  possideat  :  ergo  non 
potest  esse  ille  actus  res  distincta  ab  amore. 


84  DE  SPEGIFICA  OPERATIONE, 

De  qua  re  dicturi  sumus  plura,  disp.  9,  sect.  3, 
quapropter  hoc  gaudium  sub  hac  ratione  con- 
sideratum  ita  pertinet  ad  essentiam  beatitu- 
dinis,  sicut  ipse  amor  amicitise  :  et  hoc  etiam 
probant  et  confirmant,  quse  in  secunda  opi- 
nione  adducta  sunt. 

43.  Alio  ergo  modo  potest  intelligi  in  beatis, 
quod  est  gaudium  seu  delectatio  consequens 
ad  ipsas  operationes  videndi  et  amandi  Deum : 
sunt  enim  illee  natura  sua  jucundissimse,  quo- 
modo  dixit  Aristoteles  1 0,  Ethicorum,  cap.  7  : 
Arlitramur  voluptatem  felicltati  admixtam  esse 
oportere  :  et  de  eadem  voluptate  dixerat  ibi, 
cap.  4,  quod  perficit  operationem  ut  quidam 
finis  resultans,  sicut  pulchritudo  perficitju- 
ventutem.  De  hac  delectatione  intelligitur  con- 
clusio  posita,  et  ita  facile  patet  ejus  ratio  ex 
dictis  :  primo  quidem,  quia,  ut  divus  Tho- 
mas,  1,  2,  queest.  3,  dixit,  hujusmodi  voluptas 
supponit  finem  jam  perfecte  adeptum,  et  inde 
ipsa  resultat  et  consequitur.  Secundo,  quia,  ut 
Aristoteles  dixit  \,  Ethicor.,  cap.  6  et  7,  finis 
perfectus  est,  qui  tantum  est  propter  se  :  talis 
autem  finis  est  felicitas  :  hsec  vero  delectatio 
non  tam  est  propter  se,  quam  propter  opera- 
tionem,  ut  recte  docuit  D.  Thontas,  1,  2, 
qusest.  4,  art.  2,  etlatius  3,  contra  Gentes,  ca- 
pite  26.  Unde  delectatio  ex  operatione  habet, 
quod  sit  honesta,  et  quod  secundum  rectam 
rationem  amari  possit :  ergo  non  convenit  illi 
ratio  ultimi  finis  formalis,  quin  potius  necvi- 
detur  per  se  primo  intenta  a  vidente  et  amante 
Deum,  sed  quasi  resultans  ex  tali  operatione  : 
propter  quod  Scotus  et  alii  censent,  hujus- 
modi  voluptatem  non  esse  actionem,  sed  me- 
ram  passionem  voluptatis.  Tertio  denique  , 
quia  hujusmodi  gaudium  non  versatur  imme- 
diate  circa  solum  Deum  in  se,  sed  circa  opera- 
tionem,  per  quam  beatus  conjungitur  Deo, 
quia,  ut  dixi,  non  est  tantum  de  bonis  ipsius 
Dei  in  se  :  ergo  est  de  conjunctione  cum  ipso 
Deo,  quse  fit  per  operationem.  Dices  :  Est  de 
ipso  Deo  ut  mihi  unito,  et  hoc  satis  est  ut  tali 
actu  attingam  Deum  in  se  et  immediate ;  sicut 
in  virtute  spei  talis  modus  attiugendi  Deum 
sufficit  ut  sit  virtus  theologica.  Respondetur, 
verum  quidem  esse  attingere  aliquo  modo 
Deum,  tamen  hoc  ipso,  quod  attingit  illum  ut 
adeptum,  hoc  ipso  deficit  a  ratione  consecu- 
tionis,  tum  quia  supponit  illam,  tum  etiam, 
quia  non  est  ultimate  propter  se,  sed  propter 
operationem,  ut  dixi :  unde  intelligitur  hanc 
delectationem  dici  quietem  seu  satietatem  ani- 
mee,  quia  est  perlectio  consequens  perfectam 
consecutionem  boni  amati,  unde  non  est  ipsa, 


ET  PROXIMA  POTENTIA,  ETC. 
quse  per  seipsam  maxime  satiat,  sed  bonum 
ipsum  et  consecutio  ejus  ,  ex  quo  sequitur  illa 
vitalis  animee  quies,  et  ideo  non  est  illa  beati- 
tudo,  sed  est  perfectio  concomitans  beatitudi- 
nem  :  solet  autem  gaudium  illud  beatificum 
vocari  beatitudo,  vel  e  contrario,  beatitudo 
ipsa  vocari  gaudium,  quia  est  inseparabile 
gaudium  illud  a  beatitudine,  et  seepe  res  no- 
minamus  ab  effectibus  nobis  notioribus. 

44.  Ex  his,  quee  pro  aliis  opinionibus  ad- 
duximus,  solum  restant  solvenda  duo  funda- 
menta  Scoti,  quee  possunt  contra  primam  con- 
clusionem  a  nobis  positam  procedere  :  reliqua 
enim  omnia  vel  confirmant  nostram  senten- 
tiam,  vel  facile  ex  dictis  expediuntur.  Ad  pri- 
mum  ergo  fundamentum  positum  n.  2,  nega- 
mus  simpliciter,  actum  charitatis  in  patria 
esse  perfectiorem  actu  visionis,  aut  habitum 
charitatis  lumine  gloriae.  Ad  primam  vero  in- 
stantiam  seu  probationem,  quse  sumebatur  ex 
quibusdam  locis  D.  Thomee,  ejus  discipuli  fre- 
quentius  illa  explicant  de  statu  viee. 

45.  Ferrariensis  vero  3,  contra  Gentes,  c.  26, 
versus  fin.,  non  quiescit  in  hac  solutione,  quia 
D.  Thomas,  preesertim  in  illo  loco  ultimo,  1  p., 
agit  de  distinctione  ordinum  Seraphinorum 
et  Gherubinorum,  et  dicit,  supremum  ordinem 
denominatum  esse  ab  amore,  quia  respectu 
Dei  amor  est  melior  cognitione.  Gonstat  autem, 
illos  ordines  sumpsisse  sua  nomina  ex  beatifi- 
cis  perfectionibus  :  loquitur  ergo  D.  Thomas 
de  amore  et  cognitione,  etiam  in  patria  :  aliis 
vero  locis  indistincte  loquitur,  absolute  affir- 
mans,respectuDeiamoremessemeliorem.Qua- 
propter  ipse  Ferrariensis  respondet,  D.  Tho- 
mam  universaliter  esse  intelligendum,  etiam 
de  statu  patriee  :  tamen  non  esse  explicandum 
de  excessu  simpliciter,  sed  secundum  quid, 
ita  ut  visio  sit  simpliciter  perfectior,  quia  ex- 
cedit  in  objeeto  formali :  amor  vero  secundum 
quid  excedat,  quatenus  tendit  in  objectum 
prout  est  in  se,  et  non  prout  est  in  cognoscen- 
te,  seu  amante,  sicut  tendit  cognitio  et  scientia. 

46.  Heec  Ferrariensis  ratio  habet  alias  diffi- 
cultates  :  primum  ex  ea  sequitur  etiam  in  via 
charitatem  non  superare  simpliciter  fidem,  sed 
tantum  secundum  quid,  quod  non  est  veruin, 
ut  infra  dicam.  Secundo  non  satisfacit  difficul- 
tati,  quam  ibi  tractat  D.  Thomas;  cur  enim 
supremus  ordo  Angelorum  denominabitur  ab 
amore,  quia  secundum  quid  excedit,  et  non 
potius  a  scientia,  si  est  simpliciter  perfectior. 
Quam  objectionem  conatur  solvere  ipse  Fer- 
rariensis,  sed  revera  non  satisfacit.  Tertio,  quod 
ad  rem  magis  spectat,  non  apparet  sufficiens 


DISPUTATIO 
ratio,  propter  quam  amor  in  patria  excedat 
visionem  in  attingendo  Deum  prout  in  se  est, 
quia  hoc  etiam  habet  visio  :  nam  videMmus 
eum  sicuti  est :  nec  refert,  quod  res  cognita 
attingatur  prout  est  in  intellectu,  quia  Deus 
ipse,  prout  in  se  est,  ita  erit  in  intellectu  beati. 

Quod  si  dicas,  essentiam  Dei  uniri  intellec- 
tui  secundum  capacitatem  ejus,  non  secundum 
totum  modum  suum.  Respondetur  in  hoc  non 
esse  considerandan:  unionem  essentiee  per  mo- 
dum  speciei  intelligibilis,  in  quamaximam  vim 
suee  solutionisFerrariensis  constituit:  illa  enim 
unio,  si  qua  est,  solum  est  per  modum  actus 
primi,  etideo  antecedit  potius,  quam  constituat 
beatitudiuem,  etpreeterea  non  est  unio  formalis 
et  propria,  sed  solum  ad  efficiendum,  quomodo 
etiam  Deus  ut  cognitus  seu  cognitio  ipsa  po- 
test  comparari  ad  voluntatem  aliquo  modo  ut 
actus  primus,  quia  movet  et  determinat  ad 
operandum.  Denique,  quia  si  visio  illa  fieret 
per  speciem  creatam,  non  minus  beatifiearet, 
nec  esset  minus  perfecta  :  igitur  ad  rem  pree- 
sentem  solum  spectat  unio  objectiva  :  et  hoc 
modo  sicut  amor  tendit  in  totum  Deum  prout 
in  se  est :  et  e  contrario  sicut  visio  ex  parte 
videntis  non  attingit  Deum  perfecte,  nec  tota- 
liter,  quia  attingit  per  verbum  creatum  et  fi- 
nituin,  ita  nec  amor  ex  parte  amantis  attingit 
perfecte  et  totaliter,  quia  attingit  per  impetum 
creatum  et  finitum. 

47.  Quapropter  necessario  limitanda  est  illa 
doctrina  D.  Thomee  ad  statum  viee  :  ad  objec- 
tionem  vero  illam  in  n.  45,  de  ordinibusAn- 
gelorum  primo  dici  potest  probabile  esse  illum 
ordinem  fuisse  distinctum  secundum  perfec- 
tiones  viee,  nam  in  patria  sive  amor  excedat, 
sive  visio,  tamen  illee  duee  perfectiones  semper 
comitanter  se  habent,  ita  ut  qui  perfectius 
amat,  perfectius  videat,  et  e  contra  :  et  ideo 
non  videntur  posse  distingui  ordines  ex  illis 
perfectionibus  prout  in  patria  sunt :  at  vero 
in  via  non  ita  se  habent,  nam  Lucifer  excessit 
in  cognitione,  non  vero  in  amore.  Hujus  etiam 
signum  est,  quod  illa  distinctio  ordinum  suo 
modo  reperta  fuit  in  deemonibus.  Aut  etiam 
dici  potest,  illa  nomina  imposita  fuisse  ab  ho- 
nfinibus,  vel  propter  ordines,  et  ideo  perfec- 
tiorem  ordinem  nominasse  ab  ea  perfectione, 
quee  in  ipsis  viatoribus  est  maxima :  vel  tan- 
dem  illa  nomina  sumpta  sunt  potius  ex  effec- 
tibus,  ita  utsupremus  ordo  intelligatur  habere 
vim  infiammandi  et  accendendi  charitate :  alius 
vero  illluminandi :  ille  autem  prior  effectus  in 
hominibus  est  perfectior.  Ex  hisque  patet  res- 
ponsio  ad  tertiam  probationem. 


VII.  SECTIO  I.  85 

48.  Secunda  probatio  praedicti  fundamenti 
Scoti  in  eodem  n.  2,  sumebatur  juxta  dictum 
Anselmi,  ex  ratione  appetibilis  propter  se  et 
propter  aliud.  Thomistee  igitur  contendunt, 
amorem  patriee  ordinari  ad  visionem,  et  pro- 
pter  illam  amari.  ItaCajetanus,  1  part.,  q.  26, 
a.  2,  indicat  Ferrariensis  supra,  Soto,  dist.  49, 
queest.  1,  art.  3,  et  idem  Durandus,  queest.  4. 
Sed  mihi  non  placet  heec  sententia,  et  dicti 
auctores  videntur  mihi  in  eequivoco  laborare : 
primo,  quia  non  satis  distingunt  inter  amo- 
rem  concupiscentiee  et  amicitiee,  nam  licet, 
quod  asserunt,  possit  verificari  de  amore  con- 
cupiscentiee  non  tamen  amicitiee,  loquendo  de 
primaria  ratione  amandi  et  tali  amore,  pree- 
sertim  in  patria :  amor  enim  viee,  quatenus  est 
liber  et  meritorius,  ordinari  potest  recte  ad 
visionem  patriee  consequendam ;  quod  preeci- 
pue  intendit  Anselmus,  loco  citato,  dum  ait, 
Deum  creasse  hominem  ut  ipsum  amaret,  et 
amando  ad  ipsius  fruitionem  perveniret  :  at 
vero  amor  amicitiee  Dei  secundum  se,  et  maxi- 
me  in  statu  suo  perfecto,  qualis  est  beatificus, 
non  est  primo  amabilis  propter  visionem,  sed 
propter  se  ipsum,  et  propter  excellentiam  et 
bonitatem  sui  objecti,  quod  ex  terminis  vide- 
tur  p.er  se  notum  ex  ipsa  ratione  amoris  ami- 
citiee.  Et  preeterea  declaratur  in  hunc  modum : 
quia,  si  amor  ordinatur  ad  visionem,  vel  hoc 
est  quatenus  visio  perficit  hominem  et  cedit  in 
ejus  commodum :  et  hoc  non :  quia  hoc  non 
spectat  ad  amorem  amicitiee,  sed  concupiscen- 
tiee  :  vel  quatenus  ipsamet  visio  ordinari  po- 
test  ad  laudem  et  gloriam  ipsiusmet  Dei,  qui 
propter  se  amatur :  sed  quamvis  demus  hoc 
modo  posse  amorem  ordinari  ad  visionem,  ta- 
men  negari  non  potest  quin  hoc  sit  quasi 
extrinsecum  illi,  et  quin  ipse  amor  per  se,  et 
immediate  ordinetur  ad  Deum,  et  pertineat 
etiam  ad  illius  gloriam,  et  sit  illi  debitus  pro- 
pter  seipsum,  etiamsi  per  impossibile  non 
posset  cum  visione  conjungi  :  imo  ulterius 
fieri  etiam  potest  ut  ipsa  visio  ordinetur  ad 
amorem,  et  propter  ipsius  perfectionem  ame- 
tur,  quatenus  talis  perfectio  sine  visione  ha- 
beri  non  potest  :  et  hoc  est,  quod  intendit 
Scotus,  qui  tamen  sine  causa  in  aliud  extre- 
mum  inclinavit,  sentiens  visionem  omnino  or- 
dinari  ad  amorem. 

49.  Paludanus  vero  quamdam  distinctionem 
indicat,  loc.  cit.,  nam  potest,  inquit,  spectari 
visio  ut  mera  speculatio  est,  et  hoc  modo , 
inquit,  estpropter  se  et  non  propter  amorem. 
Quod  etiam  signiiicavit  D.  Thomas  1,  2,  q.  3, 
art.  5,  vel  potest  considerari  ut  est  actus  prac- 


86  DE  SPECIFICA  OPERATIONE, 

ticus,  et  hoc  modo  ait  esse  propter  amorem,  et 
in  illo  non  consistere  formalem  beatitudinem 
ullam,  secl  solum  antecedenter  requiri  ad  eam 
partem  beatitudinis,  quia  consistit  in  amore, 
quanquam  Paludanus  sub  dubio  relinquit,  an 
hic  actus  practicus  sit  res  distincta  a  visione, 
vel  ipsamet  visio  sub  diversa  ratione ;  de  qua 
re  diximus,  lib.  2,  de  Attrib.,  cap.  18.,  a  n.  10, 
tractantes  de  actu  visionis.  Nunc,  quidquid  de 
hoc  sit,  in  prsesenti  difficultate  dicendum  est, 
tam  visionem.,  quam  amorem  esse  propter  se, 
et  propter  excellentiam  sui  objecti,  et  ideo 
utraque  participare  rationem  consecutionis, 
seu  beatitudinis  formalis,  quia  revera  uterque 
actus  habet  rationem  ultimi  in  ordine  suo, 
quamvis  sese  possint  mutuo  juvare,  et  ut  sic 
possint  aliquo  modo  alter  ad  alterum  ad  in- 
vicem  ordinari. 

50.  Dices,  esto  hoc  verum  sit  quod  uterque 
actus  sit  propter  se,  tamen  simpliciter  vide- 
tur  magis  intentus  amor,  quam  visio.  Quod 
patet  ex  intentione  primi  agentis,  qui  est  Deus ; 
nam  principalius  videtur  creasse  hominem  ut 
ipsum  amaret,  quam  ut  cognosceret,  quia  om- 
nia  principaliter  creavit  Deus  propter  se  ip- 
sum  :  ad  ipsum  autem  Deum  magis  refertur 
amor,  quam  visio,,  nam  amor  et  se  ipsum  et 
visionem,  et  omnia  alia  refert  in  Deum.,  visio 
autem  non  ita :  ergo  ex  intentione  primi  agen- 
tis  homo  est  prsecipue  propter  amorem  :  ergo 
etiam  ipse  homo  magis  debet  intendere  amo- 
rem,  quam  omnia  alia,  quia  tunc  intentio  ejus 
erit  maxime  perfecta  cum  fuerit  conformior 
intentioni  creatoris.  Ac  denique  hsec  videtur 
esse  propria,  et  intrinseca  natura  talium  ac- 
tuum,  quia  verisimile  est  ita  esse  institutum 
a  Deo,  sicut  natura  apti  sunt  ordinari. 

51.  Respondetur  ex  Anselmo  supra  Deum 
primario  creasse  hominem  ut  ipsemet  Deo 
frueretur,  id  est,  ut  illum  consequeretur,  ac 
possideret,  quod  tam  fit  per  visionem,  quam 
per  amorenr,  quod  autem  ex  iUis  duobus  ma- 
gis  Deus  intenderit,  non  explicat  Anselmus,  et 
vix  potest  fieri  talis  comparatio,  quia  illi  duo 
actus,  ut  beatifici  sunt,  sunt  necessario  con- 
juncti,  et  complent  unam  essentiam  beatitudi- 
nis,  et  quilibet  sine  altero  esset  aliquo  modo 
imperfectiiSj  quia  ex  visione  habet  amor  ne- 
cessitatem  et  immutabilitatem  suam,  propterea 
per  visionem  quodammodo  satiatur.  Rursus  ex 
amore  fit  quodam  modo  amabilior  ipsa  visio, 
quatenus  conjunctio.,  et  familiaritas  cum  amico 
ex  amicitia  nascitur  :  si  tamen  aliqua  compa- 
ratio  tandem  facienda  est,,  dicendum  est  magis 
creasse  Deum  hominem  ut  se  videret,  non  so- 


ET  PROXIMA  POTENTIA,  ETG. 
lum  quia  ipsa  est  altior  operatio,  sed  etiam 
quia  est  quodammodo  fons  aliarum  perfectio- 
num,  et  quia  etiam  per  se  cadit  in  magnam 
Dei  gloriam,  ut  in  sequenti  argumento  expli- 
cabo. 

52.  Ad  quartam  probationem  in  eodem  n.  % 
de  comparatione  visionis  et  amoris.  —  Quid 
dicendum  in  una  quadam  comparatione.  — 
Quarta  probatio  ejusdem  fundamentl,  in  eod. 
n.  2,  petit  aliam  comparationem,  quse  sit  ama- 
bilior  operatio,  amor,  an  visio  ?  In  qua  re, 
omissis  aliorum  sententiis,  supponendum  est, 
comparationem  esse  prsecise  faciendam  non 
quatenus  unus  actus  supponit  alium  ,  vel  in- 
cludit :  sic  enim  amor  beatifieus,  ut  sic,  sup- 
ponit  visionem,  non  vero  e  contrario :  et  hoc 
modopotest  amor  clici  amabiliorvisione.  Quo- 
modo  loquitur  Durandus,  in  illa  quoest.  k,  ad  2, 
sed  est  frivola  comparatio,  quia  solum  est  di- 
cere,  optabilius  est  habere  duos  actus,  quam 
unum,  quanquam  in  hoc  genere  sit  etiam 
qusedam  sequalitas  :  nam  si  amor  supponit  vi- 
sionem,  visio  necessario  secum  affert  amorem. 
Prsecise  igitur  hsec  duo  conferendo,  possunt 
comparari  vel  ad  amorem  concupiscentiee,  vel 
amicitiee ;  et  quidem  sub  priori  ratione  viden- 
tur  se  habere  sicut  excedens  et  excessum,  visio 
enim  superat,  quatenus  est  major  perfectio  in 
genere  entis,  unde  cum  appetitus  concupiscen- 
tise  sit  ad  propriam  perfectionem,  videtur  ma- 
jor  esse  ad  majorem  perfectionem.  Aliunde 
vero  amor  superat,  quia  est  magis  conjunctus 
voluntati,  et  amaiile  quidem  lonum,  unicuique 
autem  proprium,  ut  dixit  Aristoteles.  Propter 
quam  rationem  licet  charitas  inclinet  ad  amo- 

.  rem  Dei,  tamen  charitas  mea  magis  inclinat 
ut  ego  amem ,  quam  ut  amet  alius,  etiamsi 
alius  perfectius  sit  amaturus.  Nihilominus  di* 
cendum  est,  hoc  amore  simpliciter  magis  amari 
visionem,  quia  voluntas  non  est  tantum  appe- 
titus  particularis  proprise  perfectionis  sibi  in 
homine  inhserentis.,  secl  est  appetitus  univer- 
salis  totius  boni  hominis,  et  ideo  magis  amat 
majus  bonum  ipsius  hominis,  etiamsi  sit  mi- 
nus  intrinsecum  ipsi  vohmtati. 

53.  Quid  in  altera  comparatione  dicant  qui- 
dam.  —  Secundo  possunt  comparari  hi  duo 
actus  ad  amorem  amicitise,  et  hoc  modo  fere 
omnes  Thomistse  facile  dant  amorem  esse  ama- 
biliorem  visione,  et  appretiative  esse  prsefe- 
'rendum  illi,  ita  ut  si  solum  alter  ex  his  acti- 
bus  esset  homini  dandus,  et  daretur  ei  optio 
ut  vel  visionem,  vel  amorem  eligeret,  debeat 
potius  ex  vi  amoris  amicitise  eligere  amorem, 
quam  visionenr,  quia  veluti  primum  funda- 


DISPUTATIO 
mentum  ainicitiee  est  amor.  Unde  est  id,  quod 
in  ordine  amicitiee  maxime  amatur,  et  propter 
quod  amantur  reliqua  :  nam  si  visio  ipsa  ama- 
bilis  est,  ex  amicitia  hoc  habet,  quatenus  est 
coDJunctio,  vel  preesentia,  aut  familiaritas 
amici :  ergo  boc  ipsum  babet  ex  vi  amoris. 

5-4.  Confirmant  suum  placitum. —  Et  con- 
firmatur,  quia  amor  omnia  refert  in  amicum 
Deum,  quia  eum  constituit  ut  finem  omnium 
actionum  hominis,  et  facit  illum  praeferre  cae- 
teris  rebus  omnibus  :  ergo  ex  amore  amicitiee 
videtur  hic  amor  praeferendus  visioni :  nec  hoc 
repugnat  rationi  beatitudinis,  nec  etiam  inde 
sequitur  hunc  amorem  esse  preecipuam  per- 
fectionem  beatitudinis,  quia  quod  amor  sub 
hac  ratione  preeferatur  visioni,  non  est  quia  sit 
major  perfectio  intrinseca  beatitudinis ,  sed 
quia  magis  pertinet  ad  bonum  divinum,  quocl 
licet  sit  extrinsecum  ipsi  beato,  tamen  preefe- 
rendum  est  bonis  propriis,  et  intrinsecis  ipsius 
beati,  quia  debet  diligere  Deum  plusquam  se 
ipsum ;  non  est  autem  de  ratione  beatitudinis 
formalis  ut  preeferatur  omni  bono  extrinseco, 
seu  quatenus  cedit  in  gloriam,  vel  honorem 
alterius,  sed  quod  preeferatur  omni  bono  in- 
trinseco,  quatenus  est  perfectio  ipsius  beati. 
Nam  hoc  est  quod  dixit  Anselmus  beatitudi- 
nem  constare  ex  commodis  :  quee  doctrina, 
loquendo  generaliter,  non  potest  improbari, 
quia  si  per impossibile  id,  quod  est  minus  com- 
modum  mihi  in  esse,  seu  perfectione  meee  na- 
turee,  esset  magis  placitum  Deo,  illud  esset  ex 
amore  charitatis  preeferendum  maj  ori  commodo 
meo  :  unde  si  Deo  beneplacitum  esset,  ut  ego 
carerem  visione  ejus,  hoc  deberem  plus  amare, 
quamipsam  visionem  proptereamdem  causam. 

55.  Nihilominus  tamen  ablata  omni  extrin- 
seca  suppositione  de  voluntate  Dei,  seu  posi- 
tivo  praecepto,  et  preecise  Comparando  actum 
visionis  et  amoris,  non  video  cur  ex  natura 
rei  actus  amoris  sit  preeferendus  visioni  in  or- 
dine  ad  amorem  amicitiee  divinee,  nec  videtur 
id  satis  consentaneum  his,  quee  diximus  in  so- 
lutione  ad  secundum  :  nam  si  amor  est  preefe- 
rendus  ex  amore  amicitiee ;  ergo  ille  est  magis 
intentus  a  Deo,  quam  visio,  quia  Deus  omnia 
propter  se  ipsum  operatus  est,  ut  consequenter 
magis  intendit  id,  quocl  magis  ad  ipsum,  seu 
ad  ejus  gloriam  pertinet ;  magis  autem  pertinet 
ad  Deum  id,  quod  ex  amicitia  ipsius  magis  est 
diligendum.  Unde  si  hoc  verum  est  compa- 
rando  visionem  ad  amorem,  si  unus  actus  ad 
alium  sit  referendus,  potius  est  ordinanda  vi- 
sio  ad  amorem,  quam  e  contrario.  Thomistee 
igitur,  qui  unum  admittunt  et  alteram  negant, 


VII.  SECTIO  I.  87 

non  omnino  consequenter  loquuntur.  Tandem 
ex  amore  amicitiee  divinee  amamus  Deo  bonum 
propter  se  :  illud  ergo  in  hoc  genere  preefe- 
rendum  est,  quocl  est  majus  bonum  divinum ; 
at  vero  nec  amor  meus,  nec  visio  mea  est  bo- 
num  intrinsecum  Deo,  utrumque  autem  est 
quodammodo  bonum  extrinsecum,  nam  visio 
est  veluti  queedam  clara  notitia  excellentiea 
divinee,  unde  pertinet  quasi  ad  extrinsecam 
gloriam  et  bonam  famam,  ex  qua  nascitur 
laus,  et  honor  ipsius  Dei,  et  preeterea  est  visio 
regula  amoris,  et  illum  dirigit  et  excitat. 

56.  Auctoris  responsio. — Videtur  ergo  satis 
probabiliter  dici  quod  sicut  voluntas,  et  intel- 
lectus  ita  comparantur,  ut  voluntas  excedat 
in  aliquibus  proprietatibus,  scilicet  in  ratione 
moventis  quoad  usum,  et  quoad  libertatem,  et 
nihilominus  intellectus  est  simpliciter  perfec- 
tior  :  ita  etiam  visio,  et  amor  se  habent  res- 
pectu  Dei,  nam  amor  excedit  ratione  moven- 
tis_,  et  ordinantis  omnia  in  Deum  ut  in  finem  : 
nihilominus  visio  simpliciter  superat  in  ratione 
manifestantis  divinam  excellentiain,  et  cau- 
santis  ac  dirigentis  ipsum  amorem.  Addo  ta- 
men  hoc  potissimum  intelligi  de  ipso  actuali 
amore,  nam  ille  solus  comparatur  cum  actuali 
visione  :  quod  ideo  adverto,  quia  si  sit  sermo 
de  radicali  amicitia,  ut  sic  dicam,  inter  Deum 
et  hominem,  quee  includit  divinam  gratiam  et 
benevolentiam  Dei  erga  homines,  heec  abso- 
lute  preeferenda  est  actuali  visioni,  quia  sim- 
pliciter  est  majus  bonum  hominis,  et  finis  ac 
radix  ipsius  visionis,  quamvis,  quia  non  intel- 
ligitur  esse  per  moclum  actus  secundi,  sed  per 
modum  actus  primi,  non  censetur  pertinere  ad 
formalem  beatitudinem,  sed  esse  fundamen- 
tum  ejus. 

57.  Atque  ex  his  constat  quid  dicendum  sit 
de  contrariis,  ex  quorum  comparatione  sume- 
batur  coDfirmatio  prima  illius  quartee  proba- 
tionis  :  duo  enim  opposita  hic  possumus  intel- 
ligere,  unum  est  per  modum  privationis,  scili- 
cet  carentia  actualis  amoris  et  visionis,  et  de 
hoc  nulla  est  difficultas  suppositis  quee  diximus, 
nam  preecise  comparando,  illa  privatio  magis 
fugienda  est,  cujus  positivum  oppositum  magis 
diligendum,  nam  in  idem  recidunt.  Unde  si 
visio  magis  est  diligenda,  magis  etiam  fu- 
gienda  privatio  visionis.  Alterum  est  positive 
oppositum,  seu  contrarie,  ut  sunt  odium  Dei^ 
et  falsa  existimatio,  seu  error  circa  Deum,  quo 
modo  videtur  dete?tabilius  odium,  quia  est 
majus  peccatum,  quam  heeresis,  et  tunc  urget 
argumentum,  quia  illud  est  melius,  cujus  op- 
positum  est  pejus. 


88  DE  SPECIFICA  OPERATIONE, 

58.  Ad  quod  dici  potest  primo  odium  esse 
majus  malum  in  genere  moris,  non  vero  in 
entitate  naturali,  et  ideo  non  sequi  visionem 
esse  minus  perfectam  in  suo  esse.  Dices,  sal- 
tem  sequitur  esse  minus  perfectam  in  genere 
moris.  Respondetur  in  eo  genere  proprie  et 
formaliter ,  non  esse  comparabiles  visionem 
et  amorem  beatificum,  quia  illi  non  sunt  actus 
morales  cum  sint  ab  intrinseco  necessarii,  et 
actus  in  genere  moris  constituatur  per  liber- 
tatem.  Dico  autem  proprie  et  formaliter,  quia 
radicaliter  comparabiles  sunt  quatenus  vel  esse 
possunt  principia,  et  radices  totius  bonitatis, 
et  rectitudinis  moralis,  et  hoc  modo  etiam  ba- 
bent  quamdam  sequalitatem,  in  quantum  tam 
ex  vi  amoris  beatifici,  quam  visionis  sit  homo 
impeccabilis,  et  quodammodo  excedit  visio  in 
quantum  est  prima  radix  illius  beatitudinis  : 
possunt  etiam  comparari  objective,  primo  qua- 
tenus  possunt  esse  objecta  amoris,  seu  desiderii 
boni  moraliter,  et  ut  sic  etiam  excedit  visio, 
utdictum  est.  Unde  si  res  attente  eonsideretur, 
uterque  istorum  actuum  talis  est,  ut  nullum 
admittat  positivum  contrarium,  et  ideo  odium 
proprie  opponitur  amori  libero,  seu  vise,  et 
error  similiter  cognitioni,  quse  haberi  potest 
in  via  :  et  ideo  non  est  mirum  quod  odium  in 
genere  moris  sit  detestabilius.  Secundo  dici 
potest,  non  esse  veram  illam  regulam,  illud 
scilicet  esse  perfectius,  cujus  contrarium  est 
minus  perfectum,  vel  e  converso  :  nam  licet 
albedo,  verbi  gratia,  sit  perfectior  qualitas, 
quam  calor,  non  inde  fit  nigredinem  esse  per- 
fectiorem  frigiditate  :  nec  e  contrario  ex  eo 
quod  frigiditas  sit  imperfectior  nigredine,  non 
sequitur  calorem  esse  perfectiorem  albedine, 
quia  fieri  potest  ut  tota  latitudo  duorum  con- 
trariorum  sit  in  alio  ordine  et  genere,  ad  quod 
non  attingant  alia  duo  inter  se  contraria,  igi- 
tur  illa  consequentia  non  est  formalis. 

59.  In  secunda  confirmatione  illius  quartee 
probationis  Scoti,  in  fine  num.  2,  quseritur 
comparatio  inter  intellectum  et  voluntatem, 
quse  hoc  loco  tractanda  non  est :  et  ad  ea,  quee 
ibi  adducuntur  uno  verbo  dicendum  est,  solum 
probare  voluntatem  secundum  quid,  et  in  ali- 
quibus  proprietatibus  excedere  intellectum  : 
specialis  autem  difficultas,  quee  in  illo  argu- 
mento  tangitur,  scilicet  an  omnis  actus  intel- 
lectus  sit  perfectior  quocumque  actu  volunta- 
tis,  tractabitur  melius  sectione  sequenti. 

60.  Ad  alterum  fundamentum,  seu  caput 
argumentorum  Scoti,  in  num.  3,  quibus  pro- 
bat  amorem  habere  rationem  consecutionis, 
uno  verbo  respondere  possumus,  concedendo 


ET  PROXIMA  POTENTIA,  ETC. 
totum  id,  quod  probat;  quia,  ut  diximus,  etiam 
amor  pertinet  ad  essentialem  conjunetionem 
cum  ultimo  fine,  quse  dici  potest  consecutio 
saltem  partialis,  si  tamen  ille  contendat  ut 
proeferatur  dilectio  visioni.  Respondendum  est 
breviter  ad  primum,  per  visionem  et  amorem 
uniri  animam  objecto,  aut  summo  bono  suo, 
et  ideo  utrumque  actum  pertinere  ad  beatitu- 
dinem. 

61.  Quod  si  urgeas,  quia  amor  magis  unit, 
quam  cognitio ,  ut  D.  Thomas  etiam  affir- 
mat  1,  2,  queest.  28,  art.  1,  ad  3.  Respondent 
Thomistse ,  amorem  magis  unire  affective , 
visionem  autem  magis  unire  realiter,  quia 
requirit  intimam  unionem  essentiee  divinee 
cum  intellectu  per  modum  speciei :  sed  jam 
saepe  dixi  hanc  unionem  per  modum  speciei 
non  multum  referre  ad  rationem  beatitudinis 
explicandam  :  tum  quia  ibi  non  est  alia  unio 
preeter  efficientiam  :  tum  etiam,  quia  totum 
illud,  quidquid  est,  antecedit  solum  per  mo- 
dum  actus  primi.  Unde  aliter  idem  divus 
Thomas,  in  4,  distinct.  49,  quaest.  1,  artic. 
queestion.  2,  ad  4,  dicit,  amorem  perfectius 
unire,  quia  perficit  unionem,  quee  facta  est  per 
intellectum  :  quibus  verbis  significat  prsecise 
comparando  non  esse  perfectiorem  unionem 
affectus,  sed  quatenus  supponit,  seu  concludit 
aliam  :  ne  tamen  sit  tantum  de  nomine  dis- 
putatio,  et  ne  heereamus  in  locutionibus  meta- 
phoricis,  advertendum  est,  aliud  esse  loqui  de 
propria  unione  formali :  aliud  vero  de  unione 
quasi  effectiva,  seu  causali.  Priori  modo  nec 
amor,  nec  cognitio  unit  physice,  et  realiter 
operantem  objecto,  sed  tantum  objective  :  et 
hoc  modo  dicitur  amor  unire  solum,  quia  est 
propensio  in  bonum  amatum  :  cognitio  vero 
dicitur  unire,  quia  facit  prsesentem  rem  co- 
gnitam,  non  quidem  preesentia  locali,  seu  reali 
indistantia,  sed  vitali ,  et  actuali  prsesentia, 
quse  in  hoc  consistit,  quod  per  cognitionem 
formatur  res  in  mente,  sicut  est  in  se,  quod 
non  fit  per  amorem,  et  utraque  istarum  unio- 
num  habet  aliquid  proprium,  in  quo  excedit 
aliam ;  simpliciter  autem  nobilior  est  ea,  quse 
fit  per  intellectum  propter  rationes  supra  dic- 
tas  :  at  vero  loquendo  de  unione  causali,  seu 
effectiva,  amor  excedit,  quia  refert  amantem 
in  amatum,  et  facit  ut  omnes  cogitationes  ejus 
sint  in  illo,  aut  propter  illum;  tamen  hic  exces- 
,sus  est  tantum  secundum  quid,  sicut  voluntas 
excedit  intellectum  in  ratione  moventis  ad 
usum. 

62.  Ad  primam  confirmationem,  quod  vo- 
luntatis  est  intendere  in  bonum  ut  bonum,  et 


DISPUTATIO 
finem  ut  finem  ;  respondetur.,  hoc  esse  verum 
considerando  rationem,  sub  qua  tendit;  lo- 
quendo  autem  de  ratione,  in  quam  tendit  po- 
tentia,  etiam  intellectus  apprehendit,  seu  videt 
summum  bonum,  quatenus  est  summum  bo- 
num  et  in  se,  et  respectu  hominis  ;  non  est 
autem  necesse  utconsecutio  bonifiatsub  eadem 
ratione,  sub  qua  appetitur  quantum  ad  mo- 
dum  attingendi,  sed  solum  necesse  est  ut  il- 
lud  bonum  apprehendat,  et  teneat  eo  modo, 
quo  desideratum  est;  et  ideo  seepe  ac  frequen- 
tius  contingit  ut  bonum  per  aliam  potentiam 
comparetur  et  obtineatur,  etper  aliam  appe- 
tatur,  ut  ex  dictis  facile  ostendi  potest. 

63.  Ad  secundam  confirmationem  respon- 
detur  primo,  non  oportere  ut  preemium  detur 
in  eadem  potentia,  in  qua  est  meritum,  pugnat 
enim  miles  manibus,  et  coronatur  in  capite, 
quia  qui  meretur,  vel  preemiatur  non  est  po- 
tentia,  sed  homo,  qui  potest  uti  diversis  in- 
strumentis  ad  efficiendum  meritum,  et  susci- 
piendum  preemium,  ut  dixit  divus  Thomas, 
quodl.  8,  art.  19.  Addo  vero  etiam  in  volun- 
tate  recipi  aliquo  modo  essentiale  praemium  et 
gaudium ,  nec  delectatio  est  omnino  extra 
illud,  cum  sit  proprietas  per  se  conjuncta  illi : 
tum  etiam,  quia  ipsa  visio  aliquo  modo  satiat 
ipsam  vohmtatem,  dum  complet  desiderium 
ejus. 

SECTIO  II. 

In  quo  actu  consistat  beatitudo  essentialis  im- 
perfecta,  qua?  in  hac  vita  liaberi  poiest. 

Priusquam  sigillatim,  ac  exacte  disputemus 
de  singulis  actibus,  ac  perfectionibus  superna- 
turalis  beatitudinis,  quam  expectamus  in  vita 
futura,  oportet  in  hoc  dubio  breviter  expedire 
oninia,  quee  de  imperfecta  beatitudine  super- 
naturali  hujus  vitee  ad  hunc  locum  pertinere 
possunt :  nam,  cum  heec  beatitudo,  ut  dice- 
mus,  solum  consistat  in  actibus  theologicarum 
virtutum,  et  solum  requirat  eam  perfectionem, 
quee  ad  sanctitatem,  et  actualem  justitiamhu- 
jus  vitee  necessaria  est,  non  oportet  circa  eam 
amplius  immorari,  sed  solumbreviter  explicare 
in  quo  consistat. 

1.  Iu  qua  re  duo  sunt  vitanda  extrema. 
Primum  fuit  quorumdam  heereticorum ,  qui 
dixerunt,  beatitudinem  hujus  vitee  etiam  con- 
sistere  in  clara  visione,  imo  in  comprehensione 
Dei ;  contra  quem  errorem  egimus,  lib.  2,  de 
Attributis,  cap.  8,  ubi  ostendimus  secundum 
legem  ordinariam,  esse  impossibile  hominem 
consequi  in  hac  vita  visionem  iUam. 


VII.  SECTIO  II.  89 

Aliud  extremum  esse  potest  negando  omnino 
dari  aliquam  beatitudinem  in  hac  vita,  etiam 
imperfectam,  quia  in  hac  vita  nihil  est  stabile, 
aut  permanens ;  beatitudo  autem  esse  debet 
bonum  durabile  ;  sed  hoc  licet  ad  modum  lo- 
quendi  spectet,  probandum  non  est,  quia  in 
hac  vita  potest  esse  conjunctio  animee  cum 
Deo  perfecte  pro  ratione  hujus  status,  et  po- 
test  habere  rationem  ultimi  desiderabilis  in 
hac  vita :  ergo  sub  ea  ratione  habere  potest 
rationem  aliquam  beatitudinis  licet  imperfec- 
tam.  Et  ita  loquitur  D.  Thomas,  1,  2,  quees- 
tione  tertia,  articulo  quinto ,  et  queestione 
quinta,  articulo  tertio  :  et  passim  in  hac  ma- 
teria,  et  Augustinus  11,  de  Civitat.,  capite 
duodecimo,  et  seepe  alias,  et  philosophi  in  sta- 
tu  naturee  ita  senserunt,  utpatet  ex  Aristotele, 
1  et  10,  Ethicor.,  non  est  autem  minus  suffi- 
ciens  status  gratiee  in  suo  ordine.  Denique  mo- 
dus  etiam  loquendi  sacree  Scripturse  favet,  nam 
justos  preedicat  beatos  etiam  in  hac  vita:  et 
Paul.  1,  ad  Timoth.  4,  dicit  quod  pietas  prc- 
missionem  Tiabet  vitce,  quce  nunc  est,  pariter  et 
futurce. 

2.  Hinc  vero  dixerunt  aliqui  hanc  beatitu- 
dinem  non  consistere  in  actu  aliquo,  imo  nec, 
per  se  loquendo,  in  habitu,  aut  inperfusione 
aliqua  intrinseca,  sed  in  jure,  quod  interdum 
habet  homo  in  hac  vita  ad  obtinendum  beati- 
tudinem  vitee  futuree,  sive  hoc  jus  fundetur 
in  gratia,  ut  nunc  fundatur,  sive  in  accepta- 
tione  extrinseca  Dei,  ut  contingere  posset.  Et 
ratio  reddi  potest,  quia  homo  non  beatur  in 
hac  vita  tanquam  possidens  beatitudinem ;  er- 
go  tanquam  tendens  in  illam,  quee  beatifica- 
tur  solum  quasi  per  relationem  quamdam,  seu 
approximationem  ad  beatitudinem ;  sed  inhac 
vita  non  appropinquat  ad  illam,  nisi  per  actus 
obtinendi  illam,  ergo  per  hos  maxime  in  hac 
vita  beatificatur.  Heec  vero  sententia  recedit  a 
communi  modo  loquendi  omnium  sapientium 
in  hac  materia :  primum  enim  quis  constituit 
beatitudinem  in  sola  denominatione  extrinse- 
ca,  quee  provenit  ab  extrinseca  promissione, 
vel  acceptatione  Dei,  illa  enim  ut  sic  non  sup- 
ponit  in  homine  intrinsecam  perfectionem  ; 
beatitudo  autem  formalis,  de  qua  disputamus, 
esse  debet  formalis  hominis  perfectio,  qua 
aliquo  modo  attingat,  et  consequatur  stfum 
finem  :  alioqui  eadem  facilitate  posset  aliquis 
dicere  prsedestinatum  esse  beatum  hoc  solo, 
quod  preedestinatus  est,  etiamsi  nullam  per- 
fectionerugratieehabeat.  Itaque  omnium  com- 
muni  consensu  beatitudo  est  aliquid  in  potes- 
tate  nostra  existens ;   extrinseca  autem  pro- 


90  DE  SPECJFICA  0PERATI0NE,  ET  PROXIMA  POTENTIA,  ETC. 

missio  ,    vel  acceptatio   non  est  in  potestate 


nostra.  Denique  beatitudo  habet  rationem  ul- 
timi  finis,  acceptatio  autem  extrinseca  non  est 
ultimus  finis  noster.  Quod  si  loquamur  de  in- 
trinseca  perfectione  gratise  habitualis,  quse  est 
semen  glorise,  poterit  illa  vocari  beatitudo  in 
semine,  seu  in  radice :  quomodo  aliqui  intelli- 
gunt  illud  Pauli,  Roman.  sexto :  G-ratia  vita 
Dei  ceterna :  et  eodem  moclo  divus  Thomas,  in 
quarto,  distinctione  quadragesima  nona,  quses- 
tione  prima,  articulo  secundo,  qusestione  se- 
cunda  ad  quint.,  dicit,  justum,  qui  non  ope- 
ratur,  esse  beatum  in  habitu,  non  in  actu : 
tamen  simpliciter  illa  non  potest  vocari  beati- 
tudo,  prout  philosophi,  aut  theologi  de  beati- 
tudine  loquuntur,  quia  non  est  actus  ultimus, 
atque  adeo  nec  consecutio  ultimi  finis,  nec 
constituit  hominem  in  statu,  in  quo  aliquo 
modo  fruatur :  et  ideo  nec  infans  baptizatus, 
nec  homo  dormiens  potest,  tunc  dici  beatus, 
etiam  eo  modo,  quo  in  hac  vita  beatificari  po- 
test,  et  qui  aliter  loquuntur,  totam  disputatio- 
nem  revocant  ad  modum  loquendi,  et  prseter 
omnium  consuetudinem  loquuntur. 

3.  Dicendum  ergo  est  beatitudinem  hujus 
vitse  consistere  in  actibus  intellectus  et  volun- 
tatis^  quibus  seterna  felicitas  vitee  futursemaxi- 
me  participatur.  Ita  docet  D.  Thomas,  1,  2, 
qusest.  3;  articul.  5  et  6,  et  in  A,  distinct.  4, 
qusest.  1,  articul.  1,  qusestiuncula  4,  et  2,  2, 
quaest.  120,  art.  4,  ubi  propter  hanc  causam 
constituit  beatitudinem  hujus  vitee,  quam  in- 
choatam  vocat,  in  contemplatione,  quse  in  hac 
vita  potest  haberi  de  Deo  :  quod  etiam  docet, 
q.  182,  art.  1,  et  q.  186,  art.  3,  ad  4,  et  i,  2, 
q.  69,  art.  2.  Et  idemsentit  D.  Augustinus,  lib. 
de  Quantitate  animse,  capite  37,  et  fere  toto 
lib.  10,  q.  6,  de  Civit.,  et  Gregorius  6,  Moral., 
cap.  17  et  18,  et  Bernardus  super  Cantica,  a 
Sermone  67  usque  ad  72.  Et  ratio  clara  est, 
primo ;  quia  felfcitas  vitae  f uturse  est  perfectis- 
sima  ;  ergo,  cum  in  hac  vita  non  possit  obti- 
neri,  illa,  quse  fuerit  in  hac  vita  maxima  par- 
ticipatio  illius  beatitudinis,  erit  et  maxima 
felicitas  hujus  vitee.  Deinde  commune  est  utri- 
que  statui,  ut  felicitas  ejus  consistat  in  Deo,  et 
fine  supernaturali,  agimus  enim  de  felicitate 
supernaturali :  ergo  formaliter  consistit  in  ac- 
tibus  supernaturalibus,  quibus  attingitur  ille 
finis  perfectius  in  utroque  statu  :  ergo  in  acti- 
bus  cognitionis  et  amoris,  sed  hi  actus  in  hac. 
vita  eo  sunt  perfectiores,  quo  propensiores,  et 
similiores  sunt  actibus  vitte  futurse :  ergo  in 
his  consistit  beatitudo  hujus  vitse:  nec  in  hac 
conclusione  potest  esse  controversia. 


Primum  duiiwm  circa  datam  resolutionem. 

4.  Quorumdam  placitum  in  lioc  dubio.  — 
Ut  vero  amplius  explicetur,  nonnulla  dubia 
explicanda  sunt  :  primo  enim  inquiri  potest, 
quis  sit  actus  intellectus,  et  cujus  intellectualis 
virtutis  ille,  qui  principaliter  requiritur  ad 
beatitudinem  hujus  vitse.  Aliqui  censent  non 
esse  actum  fidei,  sed  actum  doni  sapientise, 
quod  est  speciale  donum  Spiritus  sancti  pro- 
prium  justorum  :  hoc  enim  actus  videtur 
excellentior  actu  fidei,  quia  non  est  obscurus, 
sed  clarus,  quandoquidem  in  Christo,  et  beatis 
esse  potest.  Item  actus,  qui  beatificat,  esse 
debet  proprius  justorum;  hujusmodi  autem 
est  hic  actus  sapientise,  non  vero  actus  fidei. 
Denique  contemplatio  beatifica  debet  esse  ju- 
cundissima;  hujusmodi  autem  est  hsec,  et  ldeo 
dicitur  Sapient.  1,  sapida  scientia;  de  qua  in- 
telligi  possunt  laudes  omnes,  quse  in  Scriptura 
de  sapientia  dicuntur. 

5.  Verior  sententia.  —  Nihilominus  dicen- 
dum  est,  hujusmodi  actum  esse  actum  fidei, 
non  quemlibet,  sed  illum,  quo  anima  Deum 
ipsum  secundum  divinitatem  ejus  contempla- 
tur,  et  quoad  fieri  potest  in  hac  vita  simplici 
quodam  intuitu  intuetur,  seu  consideratur. 
Ita  colligitur  ex  D.  Thoma,  locis  citatis,  et  ex 
Augustino  1,  deTrinitat.,  cap.  3,  ubi  inquit 
beatitudinem  perfectam  consistere  in  contem- 
platione  perfecta,  quse  est  per  visionem,  quam 
in  hac  vita  participamus ,  juxta  id ,  quod 
Paulus  ait  1,  ad  Corinth.  13  :  Videmus  nunc 
per  speculum  in  cenigmate  :  ubi  certum  est 
Paulum  loqui  de  fide.  Et  ratio  est,  quia  fides 
simpliciter  est  perfectior  dono  sapientise,  ut 
plane  sentit  D.  Thomas  1,  2,  qusest.  68,  art.  2, 
nam  dona  dantur  ut  aliquo  modo  adjuvent 
fidem,  eamque  perficiant,  loquimur  enim  de 
donis  intellectus  speculativi,  quse  non  attin- 
gunt  tam  immediate  Deum  in  se,  sicut  fides  : 
unde  si  aliquam  habent  claritatem  et  eviden- 
tiam,  non  est  de  ipsis  veritatibus  fidei,  nec  de 
Deo  ipso  in  se,  sed  de  credibilitate  veritatum 
fidei,  quam  Spiritus  sanctus  speciali  modo 
confertin  donosapientiseper  altissimas  causas, 
et  per  quamdam  connaturalitatem  ad  affectum 
charitatis,  ut  latius  tractatur  dicto  loco,  aut  in 
materia  de  Gratia,  vel  Charitate;  perfectius 
autem  est  veritates  divinas,  et  Deum  ipsum 
immediate  cognoscere,  et  certitudinem  in  his 
habere ,  quamvis  obscuram ,  quam  de  sola 
credibilitate  habere  claritatem  :  et  non  potest 
esse  dubium  quin  hoc  etiam  magis  spectet  ad 


DISPUTATIO 
rationem  beatitudinis.,  quse  debet  consistere 
immediate  in  Deo  ipso  :  donum  ergo  sapien- 
tise_,  et  idem  dici  potest  de  dono  intellectus^ 
requiri  potest  ut  contemplatio  fidei  sit  in  eo 
statu  perfecta,  quem  beatitudo  requirit,  etiam 
in  bac  vita,  non  tamen  est  id.,  quod  est  preeci- 
puum  et  essentiale. 

Secundum  dubium. 
6.  Prima  sententia  in  hoc  dubio. — Secimdo 
inquiri  potest,  quis  actus  sit  principalior,  ma- 
gisque  de  essentia  bujus  beatitudinis  cognitio., 
vel  amor,  non  enim  desunt  moderni  qui  dicant 
vel  omnino,  vel  saltem  principalius  consistere 
in  intellectuali  consideratione^  dummodo  vel 
per  cbaritatem  applicetur^  vel  cbaritatem  pa- 
riat :  et  quidem  D.  Tbomas  1  ,  2 ,  queest.  3 , 
art.  5,  etiam  de  beatitudine  imperfecta  bujus 
vitse  dicit  principalius  consistere  in  contempla- 
tione^,  secundario  vero  in  actu  practico  :  et 
idem  dicit  in  4,  et  in  locis  citatis  %,  2_,  dicit 
essentiam  vitse  contemplativse  esse  in  actu  in- 
tellectus  :  requirere  vero  amorem  ut  antece- 
dentem,  vel  consequentem ,  et  adidem  potest  re- 
ferri  Augustinus  \,  de  Trinitate,  cap.  8.  Et 
fundari  hoc  potest,  quia  beatitudo  bujus  vitse 
consistit  in  participatione  futurse  :  ergo  ma- 
xime  consistit  in  majori  participatione  illius 
actus,  qui  principalior  est  in  illa  beatitudine  : 
sed  ille  est  actus  intellectus  :  ergo  in  illo  con- 
sistit  principaliter.  Minor  probatur,  quia  in 
patria  principalior  pars  beatitudinis  est  visio, 
et  illi  similior  est  cognitio,  seu  fides  :  et  ideo 
D.  ThomaS;  i,  2,  qusest.  4,  art.  3,  et  omnes 
aiunt  fidei  respondere  visionem.  Secundo  est 
ratio  vulgaris,  quia  beatitudo  bujus  vitse  esse 
debet  incboata  apprehensio  :  sed  intellectus 
est  potentia  apprebensiva  :  ergo  etiam  in  hac 
vita  per  illum  maxime  apprehendemus  finem 
ultimum.  Tertio,  quia  licetfides  in  esse  rnoris, 
sive  in  ordine  ad  ineritum,,  sit  minus  perfecta, 
quam  charitas,  quomodo  intelligitur  Paulus  i, 
ad  Corintb.  13.,  tamen  simpliciter  in  esse  entis 
est  perfectior,  sicut  D.  Tbomas  i,  2,  qusest.  66,, 
art.  3,  loquitur  de  virmtibus  intellectualibus 
ad  morales  comparatis,  ita  enim  comparatur 
fides  ad  charitatem,  est  enim  illa  virtus  intel- 
lectualis,  hsec  appetitiva  :  est  ergo  iiia  sub  ge- 
nere  absolute  perfectiori,  et  a  potentia  nobi- 
liori,  et  sub  ratione  altiori  formalis  objecti  : 
ergo  in  genere  entis  est  simpliciter  perfectior  ? 
ergo  in  illius  actu  principaliter  consistit  beati- 
tudo  hujus  vitse  :  nam  beatitudo  non  respicit 
rationem  meriti,  quin  potius  habet  rationem 
termini,  et  ultimse  perfectionis. 


VII.  SECTIO  II.  91 

7.  Secunda  sententia.  —  Secunda  sententia 
extreme  contraria  esse  potest,  hanc  beatitudi- 
nem  essentialiter  consistere  in  solo  amore, 
fidem  vero  requiri  solum  propter  amorem,  ut 
necessariam  conditionem  ex  parte  objecti.  Ita 
sentit  Cano,  lib.  9,  de  Locis,  cap.  1,  ubi  pree- 
cipue  videtur  loqui  de  beatitudine  naturali : 
tamen  quse  adducit  generalia  sunt.  Et  funda- 
mentum  esse  potest,  quia  amor  est  ultimus 
finis  harum  actionum  hujus  vitse,  est  enim 
vinculum  perfectionis,  et  omnium  prsecepto- 
rum  finis,  et  consiliorum,  omnia  enim  ordi- 
nantur  ad  perfectionem  charitatis :  et  hic  etiam 
verum  est  quod  supra  ex  Anselmo  affereba- 
mus :  affirmatur  autem  clarius  ab  Hugone  de 
Sancto  Victore,  in  cap.  1,  de  coelesti  Hierarch. 
rectum  ordinem  esse  intelligere  ut  ames,  tota 
enim  contemplatio  vel  frigida  est  et  inutilis, 
vel  ad  amorem  perficiendum  ordinanda  est : 
ergo  solus  amor  est  tota  essentia  ultimi  finis 
formalis  hujus  vitee.  Et  confirmatur,  nam  solus 
ille  discernit  inter  filios  Dei,  et  filios  perditio- 
niSj  solus  ille  est  forma  virtutum  omnium, 
solus  denique  est  substantia  Christianse  justi- 
tise :  ergo  solus  etiam  discernit  inter  hominem 
miserum  et  beatum  in  hac  vita. 

8.  Inter  has  sententias  media  via  tenenda 
est,  non  est  enim  negandum  quin  supernatu- 
ralis  cognitio  perfecta,  qualis  in  hac  vita  ha- 
beri  potest,  sit  propter  se  necessaria^  atque 
adeo  de  essentia  beatitudinis  hujus  vitee,  quia 
hsec  beatitudo  consistit  in  divina  contempla- 
tione,  ut  omnes  Patres  supra  citati  docent : 
contemplatio  autem  essentialiter  includit  co- 
gnitionem.  Item,  quia  licet  cognitio  fidei  ad 
amorem  deserviat,  tamen  etiam  per  se  est 
magna  perfectio  humanee  naturae.,  quam  spe- 
ciali  modo  conjungit  suo  fini  ultimo,  quo  non 
unit  amor :  et  ex  parte  etiam  ipsius  Dei  perti- 
net  ad  specialem  gratiam,  et  honorem  ejus,  ut 
per  fidem  cognoscatur  et  manifestetur :  ergo 
est  in  hoc  actu  propria,  et  intrinseca  ratio, 
propter  quam  per  se,  et  essentialiter  necessa- 
rius  est  ad  hanc  beatitudinem.  Item  hoc  saltem 
probant  fundamenta  primee  sententiee,  prse- 
sertim  duo  priora :  alia  vero,  quee  pro  secunda 
afferebamuSj  non  obstant,  quia,  ut  supra  dixi^ 
actus,  in  quibus  beatitudo  consistit,  licet  in 
suo  genere  unusquisque  sit  ultimus  et  optimus_, 
tamen  se  possunt  mutuo  juvare  et  invicem 
referri,  et  ita  fides  recte  ordinatur  ad  amo- 
rem :  tamen  etiam  amor  non  male  referri  po- 
test  ad  fidem :  potest  enim  aliquis  recte  inten- 
dere  perfectionem  amoris^  ut  melius  de  rebus 
divinis  sentiat,  et  constantius  credat.  Reliqua 


92 


DE  SPECIFICA  OPERATIONE,  ET  PROXIMA  POTENTIA,  ETC. 


vero  argumenta  potins  convincunt  contrarium, 
illi  enim  effectus  tribuuntur  amori,  quia  est 
veluti  ultima  forma,  quse  supponit  fidem,  quee 
sine  amore  ad  illos  effectus  non  suffieit,  sicut 
nec  ad  beatificandum :  nihilominus  tamen  ad 
omnes  illos  intrinsece  concurrit  etiam  fides,  ut 
constat  ex  materia  de  gratia. 

9.  Secundo  vero  addendum  est  principalius 
consistere  hanc  beatitudinem  in  arnore.  Ita 
colligitur  ex  Patribus  citatis,  prsesertim  ex 
Gregorio  et  Bernardo,  et  multum  etiam  favet 
Paulus  in  illo  loco  1,  ad  Gorinth.  13;  favent 
etiam  aliae  locutiones  Scripturae  sacrse,  quas 
adducit  Cajetanus,  in  quibus  beatitudo  tribui- 
tur  observationi  mandatorum  :  Beati  immacu- 
lati  in  via ,  qui  ambulant  in  lege  Domini, 
Psalm.  118,  et  Ecclesv  ultim. :  Finem  loquendi 
pariter  audiamus,  Deum  time,  et  mandata  ejus 
olserva,  hoc  est  enim  omnis  liomo :  hsec  enim 
observatio  mandatorum  in  solo  profecto  actu 
dilectionis  virtute  continetur.  Unde  sumitur 
confirmatio,  quia  illa  est  preecipua  forma,  vel 
pars  beatitudinis,  quee  maxime  rectificat.  ho- 
minem  in  ordine  ad  suum  finem  ultimum, 
magisque  eum  illi  conjungit:  sed  hoc  maxime 
facit  in  via  dilectio :  ergo.  Denique,  ut  simul 
ad  ultimam  objectionem  primae  sententioe  in 
num.  6  respondeamus,  charitas  est  sjmpliciter 
perfectior  fide,  non  solum  in  esse  moris,  aut 
meriti,  sed  simpliciter  in  suo  esse  entis :  quae 
sententia,  quia  pertinet  ad  2,  2,  non  est  hoc 
loco  fuse  tractanda,  tamen  sine  dubio  est  ma- 
gis  consentanea  Paulo,  qui  absolute  loquitur : 
solus  autem  excessus  secundum  quid  non  esset 
sufficiens,  ut  charitas  absolute  diceretur  amor  : 
et  ita  exponunt  ibi  omnes  antiqui  interpretes, 
et  hinc  Sancti  saepissime  asserunt,  inter  dona 
Dei,  quse  in  hac  vita  nobis  dantur  maximum 
esse  charitatis :  et  scholastici  antiqui  fere  ita 
sentiunt.  Sed  proesertim  est  hsec  sententia  ex- 
presse  D.  Thomse,  qusest.  23,  art.  6,  et  1  part., 
queest.  82,  art.  2,  et  1,  2,  quaest.  68,  art.  2,  ubi 
dicit :  Una  virtus  est  major  alia  secundum  ra- 
tionem  speciei,  sicut  charitas  fide,  et  spe:  et 
art.  3,  subdit  illam  virtutem  esse  simpliciter 
perfectiorem  alia  in  suo  esse,  et  entitate,  quee 
excedit  secundum  rationem  speciei,  quamvis 
secundum  quid  in  ordine  ad  amorem  sit  minus 
perfecta :  et  statim  art.  6,  ex  professo  probat 
charitatem  ita  superare  fidem  et  spem. 

10.  Ptatione  ita  potest  declarari,  quia,  vel 
censetur  fides  superare  charitatem  in  esse  entis, 
solum  quia  continetur  sub  genere  actus,  vel 
virtutis  intellectualis,  quod  est  perfectius,  quia 
nobilissima  species  ejus  excedit  omnem  virtu- 


tem  voluntatis,  et  hoc  fundamentum  (quod 
dialecticum  est)  nullius  est  momenti,  quia 
non  est  necesse  omnes  species  contentas  sub 
quocumque  genere  altiori  superare  omnes 
contentas  sub  inferiori  genere ,  ut  constat 
manifestis  exemplis  :  quis  enim  dicat  actum 
fidei  humanse  esse  perfectiorem  actu  cha- 
ritatis,  hoc  solo,  quod  est  actus  intellectus  : 
imo  etiam  sequitur  actum  visionis,  vel  phan- 
tasise  esse  perfectiorem  omni  actu  voluntatis, 
quia  continetur  sub  aliquo  altiori  genere,  actus 
enim  cognoscendi,  et  appetendi  tanquam  duo 
genera  distingui  possunt,  et  inter  illa  primum 
est  sine  dubio  perfectius.  Item  in  ipso  intellec- 
tu  scientia,  et  fides  distingui  possunt  tanquam 
duo  genera,  inter  quse  scientia  est  perfectior  : 
et  tamen  fides  supernaturalis  excellentior  est 
etiam  in  genere  entis,  quam  naturalis  scientia : 
quia  fides  innititur  in  ratione  formali  simpli- 
citer  perfectiori ,  vel  altiori ,  scilicet  in  prima 
veritate.  Inter  substantias  etiam  afferri  posset 
exemplum ,  nam  substantia  incorruptibilis 
abstrahi  potest  ut  quoddam  genus  sub  se  com- 
plectens  nobilissimas  species  substantiae,  et  ta- 
men  inde  non  sequitur  quamcumque  speciem 
contentam  sub  illo  genere  esse  simpliciter  no- 
biliorem  omni  substantia  corruptibili. 

11.  Denique  ratione  declaratur  dupliciter 
primo,  quia  heec  abstractio  generum,  vel  spe- 
cierum  solum  fundatur  in  aliqua  convenientia 
et  similitudine,  quae  inter  res  ipsas  reperitur  : 
fieri  autem  potest,  ut  res  nobilissima  et  igno- 
bilis  inter  se  habeant  aliquam  similitudinem 
et  convenientiam,  ratione  cujus  conveniantin 
aliquo  genere,  sub  quo  non  comprehenditur 
res  aliqua  alterius  generis,  quae  in  specie,  et 
perfectione  sua  habeat  medium  locum  inter 
illas,  quia  licet  sit  minus  perfecta  quam  una, 
et  perfectior  quam  alia,  fieri  potest,  ut  cum 
neutra  habeat  illam  similitudinem^,  vel  conve- 
nientiam,  quam  ipsse  haberent  interse.  Se- 
cundo,  quia  genus  comparatur  ad  differentiam, 
sicut  potentia  ad  actum  :  fieri  autem  potest,  ut 
eadem  potentia,  quse  est  capax  nobilissimi  ac- 
tus,  sit  etiam  capax  ignobilioris,  si  in  modo 
actuandi  conveniant :  quomodo  etiam  materia 
est  capax  animse  rationalis  et  inferiorum  for- 
marum.  Unde  fit  utquamvis  in  entitate  sua 
haec  materia  fortasse  sit  minus  perfecta  quam 
materia  coeli ,  nihilominus  sit  capax  alicujus 
formae  nobilioris,  quam  sit  forma  cceli,  quam- 
vis  etiam  sit  capax  aliarum  minus  nobilium. 
Ex  hoc  ergo  capite  nullum  potest  sumi  argu- 
mentum  efficax,  ut  fides  in  genere  entis  ante- 
ponatur  charitati.  Neque  etiam  sumi  potest  ex 


ISPUTATIO  V 

uobilitate  potentiee  quatenus  est  principium 
activum  sui  actus  :  nam  ut  omittam  potentias 
nostras  in  his  actibus  supernaturalibus  concur- 
rere  ut  instrumenta,  ex  quibus  per  se  non  po- 
test  sumi  efficax  argumentum  :  tamen  etiam 
respectu  eorum  actuum,  quorum  suntpropriee 
causee,  procedit  ratio  :  quia  in  causis  eequivo- 
cis,  et  universalibus  non  est  necesse,  ut  omnes 
effectus  causee  nobilioris  superent  omnes  effec- 
tus  causae  minus  perfectee,  quia  universalis 
causa  multa  complectitur,  et  non  semper  ope- 
ratur  secundum  ultimum  potentiee  suee  :  in- 
tellectus  autem  et  voluntas  sunt  causse  eequi- 
vocse  suorum  actuum,  et  universalia  principia: 
et  ideo  non  oportet  ut  quandocumque  intellec- 
tus  operatur,  aliquid  perfectius  faciat,  quam 
sit  omne  illud  quod  potest  efficere  voluntas  : 
hoc  igitur  argumentum  nullum  etiam  est. 

12.  Excluditur  a  beatitudine  supernaturali 
mce  omnis  actus  intellectus  prceter  fidem.  — 
Excluditur  etiam  delectatio  ab  essentiali  bea- 
titudine.  —  Tandem  nec  ex  objectis  formali- 
bus  potest  id  colligi,  scilicet,  quia  ratio  veri  est 
altior,  quam  ratio  boni,  nam  istee  duee  rationes 
ita  simp]iciter  et  generatim  sumptee,  compa- 
rantur  ad  intellectum,  et  voluntatem  tanquam 
rationes  adeequatee  specificantes  ipsas  poten- 
tias,  et  ideo  ex  nobilitate  illarum  rationum 
preecise  consideratarum ,  recte  potest  colligi 
excessus  unius  potentiee  ad  aliam  :  tamen  ad 
habitus,  seu  actus,  aut  habitus  intellectus,  et 
voluntatis  non  comparantur,  ut  rationes  adee- 
quatee,  et  specificantes,  sed  ut  rationes  gene- 
ricee,  sub  quibus  comprehenduntur,  verbi  gra- 
tia,  ratio  veritatis  evidentis,  aut  ratio  veritatis 
obscuree,  et  ratio  boni  increati,  vel  creati,  etc. 
Ex  quibus  sumi  possunt  variee  species  actuuin, 
vel  habituum,  quee  inter  se  differant  in  perfec- 
tione,  atque  hoc  modo  lieri  potest,  ut  aliqua 
ratio  boni  sit  perfectior  ,  quam  aliqua  ratio 
veri.  Unde  ex  hoc  eodem  principio  recte 
colligit  D.  Thomas  suam  sententiam,  quia  licet 
ratio  veri  et  boni  divini,  prout  in  seipso  est, 
ita  se  habeant,  ut  ratio  veri  excedat  aliquo 
modo  :  tamen  ratio  veri  non  ut  in  se,  sed  qua- 
tenus  ab  illo  ad  nos  dimanat,  aliquid  verum 
per  testificationem  et  revelationem  obscuram, 
illa,  inquam,  ratio  veri  inferior  est,  quam  ratio 
boni  simpliciter  :  et  ideo  charitas,  quee  respicit 
Deum  sub  llla  ratione  boni,  est  simpliciter 
perfectior,  quam  fides,  quee  sub  ratione  talis 
veri  in  illum  tendit. 

Tertium  dubium. 

13.  Tertio  dubitari  potest,  an  preeter  hos 


II  SECTIO  II.  93 

duos  actus  cognitionis  et  amoris,  sit  alius  de 
intrinseca  ratione  ,  et  essentia  hujus  beatitu- 
dinis  :  et  de  intellectu  quidem  nulla  est  difficul- 
tas,  quia  sicut  in  eo  nulla  est  alia  virtus  theo- 
logica  preeter  fidem,  ita  nullus  est  alius  actus 
quo  attingamus  Deum  in  se,  et  ideo  nuilus  alius 
potest  esse  de  essentia  beatitudinis,  etiam  im- 
perfectee.  Rursus  in  voluntate  certum  est  re- 
periri  in  via  actum  delectationis  ,  seu  fruitio- 
nis,  quee  oritur  ex  charitate,  et  divina  contem- 
platione  :  nam  primus  fructus  charitatis  est 
gaudium,  2,  2,  queest.  23,  propter  quod  dixit 
Gregorius,  hom.  14,  in  Ezechiel:  Contemplati- 
va  vita  amabilis  valde  dulcedo  est ,  quod  recte 
explicat  et  confirmat  D.  Thomas,  2,  2,  q.  180, 
art.  1,  tamen  hic  actus  non  est  censendus  de 
essentia  hujus  beatitudinis,  sed  tanquam  pro- 
prietas  consequens  ipsam  propter  rationes  ad- 
ductas  in  preecedente  sectione,  quee  eadem  pro- 
portione  applicari  possunt.  Difficultas  vero  so- 
lum  superesse  potest  de  actu  spei,  quia  theolo- 
gicus  est,  et  attingit  Deum  in  se  ,  et  inter  tria 
omnino  necessaria  ad  essentialem  perfectio- 
nem  et  justitiam  hujus  vitee  numeratur  a 
Paulo  1,  Corinth.  13,  et  a  Tridentino,  sess.  6, 
cap.  7,  can.  3,  ut  ibi  notat  Vega,  lib.  7,  c.  3, 
qui  ex  Patribus  confirmat  hunc  actum  esse  de 
essentia  justitiee  :  erit  ergo  de  essentia  beatitu- 
dinis  hujus  vitee  ;  nam  heec  maxime  videtur 
consistere  in  actuali  justitia,  ergo  Deum.  Acce- 
dit  quod  Augustinus,  Epistola  52,  et  11,  de 
Civitate,  cap.  12,  et  lib.  19,  cap.  4,  beatitudi- 
dinem  hujus  vitee  constituit  in  spe,  et  D.  Tho- 
mas,  1,  2,  queest.  5,  art.  3,  ad  primum  sub 
disjunctione  dicit  nos  vocari  beatos  in  hac  vita, 
velpropter  spem,  vel  propter  fruitionis  parti- 
cipationem.  In  contrarium  autem  esse  videtur, 
quiahic  actus  consistit  in  motu  et  tendentia, 
et  directe  repugnat  consecutioni.  Item  beati- 
tudo  imperfecta  debet  habere  proportionem 
cum  perfecta ,  sed  beatitudo  perfecta  est  tan- 
tum  in  duobus  actibus  :  ergo. 

14;.  Auctoris  decisio  satisfaciens  iitriqw 
parti. — Mihi  videtur  hominem  in  hac  vita  du- 
pliciter  posse  considerari,  primo,  ut  existentem 
in  quodam  statu,  in  quo  potest  aliquo  modo 
consequi,  et  tenere  suum  finem,  quem  statum 
posset  habere  homo  etiamsi  illi  non  esset: 
promissa  beatitudo  alia  perfecta,  et  hoc  modo 
hominis  beatitudo  nullum  actum  essentialem 
requirit,  preeter  cognitionem  et  amorem:  et 
hoc  probant  rationes  posteriori  loco  factee. 
Secundo  potest  homo  considerari ,  ut  viator 
tendens  ad  perfectam  beatitudinem  sibi  pro- 
.missam  consequendam;  et  hoc  modo  spes  dici 


94  1)E  PERFECTIONIBUS  INTELLECTUS 

potest  essentialis  huic  homini  viatori,  ut  possit 
aliquo  modo  esse  beatus,  quia  per  spem  aliquo 
modo  consequitur,  si  non  in  re  saltem  in  spe, 
et  quia  sine  spe  nullum  progressum  facere 
posset  ad  illum  terminum.  Denique  perfectio 
viatoris,  ut  sic,  in  motu  consistit,  et  ita  loqui- 
tur  Augustinus. 

Quartum  dubiwm. 

15.  Quomodo  8  beatitudines  tales  dicantura 
Ckristo.  —  Ultimo  duhitari  potest  de  aliis 
virtutibus  moralibus  maxime  propter  verba 
Christi ,  Matth, ,  quia  videtur  in  eis  ponere 
beatitudinem :  dicendum  vero  est  hsec  omnia 
non  esse  de  essentia  cum  non  attingant  Deum 
in  se,  auferre  tamen  impedimenta  charitatis, 
et  disponere  hominem  ad  perfectionem  ejus, 
et  hac  ratione  illis  tribui  aliquo  modo  beatitu- 
dinem,  ut  omnes  exponunt.  De  qua  re  legi 
potest  divus  Thomas,  2,  2,  qusest.  180. 

DISPUTATIO  VIII. 

DE   PERFEGTIONIBUS   INTELLECTUS   BEATI   EXTRA 
VISIONEM  BEATAM. 

Tres  diximus  esse  actus  prsecipuos  beatitudi- 
nis,  visionem,  amorern  et  gaudium :  ad  com- 
plementum  ergo  hujus  materise  necessarium 
est  singula  nosse.  Ac  primum  de  actu  visionis, 
cum  primus  sit  omnium,  quatuor  occurrebant 
disputanda.  Unum  de  objecto  illius :  alterum 
de  ipso  actu.  Tertium  de  principiis,  sive  causis 
a  quibus  manat.  Quartum  de  effectibus.  Sed 
quoniam  de  tribus  prioribus  in  secundo  libro 
de  attributis  Dei  negativis  abunde  est  dictum, 
pro  explicanda  incomprehensibilitate  divina 
(quod  etiam  1  part.,  qusest.  12,  divus  Thomas 
enucleate  proestitit )  supervacaneum  existima- 
mus  in  prsesenti  repetere,  quia  quod  Dei  visio 
beatitudo  hominis  sit,  non  propterea  diversam 
tractationem  postulat.  Quafe  id  quod  quarto 
loco  proposuimus  discutiendum  restat,  cum 
ad  prsesentem  materiam  de  beatitudine  pro- 
prie  ac  prsecise  attineat. 

Perfectiones  ergo,  de  quibus  nunc  agimus, 
efiectus  sunt  beatse  visionis,  quo  nomine  com- 
prehendimus  perfectiones  omnes,  quse  Beatis 
dantur,  et  debentur  ratione  illius  status,  cujus 
prima  radix,  et  quasi  essentialis  forma  est  vi- 
sio  beata,  ut  dixL  neque  enim  habet  illa  visio 
alios  effectus  proprios,  et  physicos,  est  enim 
actus  immanens,  et  perfecto  modo  procedens 
ab  habitu  perfecto,  et  ideo  nihil  uitra  se  pro- 
ducit:  inter  hos  vero  effectus,  propinquiores 


BEATI  EXTRA  VISIONEM  BEATAM. 
sunt,  qui  ad  intellectum  pertinent,  de  quibus 
primo  videndum  est,  quam  perfectionem  po- 
tissimum  includant  prseter  visionem  beatam : 
deinde  quomodo  excludant  omnem  imperfec- 
tionem  ad  intellectum  pertinentem. 

SECTIO  I. 

TJtrum  prceter  beatam  msionem  detur  Beatis 
alia  cognitio,  vel  supernaturalis  scientia. 

In  hoc  dubio  occurrunt  multa  tractanda, 
quse  per  occasionem  disputant  doctores  variis 
locis,  et  ideo  illa  attingam  breviter,  et  remit- 
tam. 

1 .  In  beatis  non  manet  fidei  actus. — De  hoc 
latius  in  tractatu  de  fide,  disput.  7,  sect.  ult. 
— Primum  est,  an  in  Beatis  simul  cum  visione 
sit  cognitio  fidei  supernaturalis.  Quod  D.  Tho- 
mas  disputat  ex  professo  1 ,  2,  quaest.  67,  a.  3, 
et  2,  2,  queestione  1,  articulis  4  et5,  et  in  3, 
dist.  31,ubi  Capreolus  latissime,  et  in  particu- 
lari  de  Christo  Domino  divus  Thomas,  3  part., 
qusest.  7,art.  3,  ubi  nonnulla  notavi,  qusehuic 
loco  possunt  sufficere  :  resolutio  enim  est  fi- 
dem,  quatenus  virtus  intellectualis  est,  non 
manere  in  Beatis. 

2.  Manent  dona  Spiritus  sancti. — Secundum 
est,  an  maneant  in  Beatis  dona  Spiritus  sancti, 
quse  ad  intellectum  pertinent,  scilicet  scien- 
tia,  sapientia  et  consilium  :  quod  disputat  di- 
vus  Thomas  1,  2,  qusest.  68,  artic.  6,  et  defi- 
nit,  manere  quia  non  includunt  essentialiter 
obscuritatcm  :  quod  etiam  attingit  idemdivus 
Thomas,  3  part.,  qusest.  7,  artic.  5  et  6.  Ubi 
de  hac  integram  edidi  disputationem,  quoe  om- 
nibus  Beatis  potest  esse  communis. 

3.  Prophetice  clonum  quo  sensu  maneat,  aut 
non  maneat  in  Beatis.  —  De  quo  puncto  latius 
in  libr.  2,  de  Attributis ,cap .  28. — Tertium  est, 
utrum  sit  in  Beatis  cognitio  Prophetica,  quod 
tractat  D.  Thomas,  2,  2,  queest.  17-4,  arfc.  5,  et 
negat :  addit  vero  in  solutione  ad  secundum, 
conferri  Beatis  revelationes  supernaturales , 
eas  vero  respectu  illorum  non  habere  prophe- 
tiee  rationem  ratione  status  beatifici.  Et  est 
breviter  advertendum  Prophetiam,  ut  sic,  iion 
dicere  specialem  rationem  cognitionis  clarse, 
vel  obscurse,  sed  solum  quod  sit  supernaturalis 
cognitio  eorum,  quse  sunt  procul,  per  divinam 
revelationem  comparata  :  esse  autem  procul 
dicuntur  ea,  quse  sunt  abdita,  et  extra  beati- 
tudinem  cognitionis,  quse  debetur  homini  in 
eo  statu,  in  quo  existit,  unde  D.  Thomas,  dicto 
art.   5,  ad  primum,  dicit  eamdem  visionem 


DISPUTATIO  VIII.  SECTIO  I. 


95 


beatificam,  quse  in  Beatis  non  est  Prophetica 
cognitio,  in  Moyse  et  Paulo  habuisse  rationem 
Prophetise  :  et  solutione  ad  tertium  indicat  ali- 
quam  supernaturalem  cognitionem  habuisse 
rationem  Prophetise  in  Christo  viatore,  quse 
jam  non  habet  illam  rationem,  quamvis  in  se 
non  sit  substantialiter  diversa,  in  quantum  illa 
denominatio  Prophetise  dicit  specialem  habi- 
tudinem  ad  subjectum  et  statum  ejus  :  sic  igi- 
tur  quantum  ad  hanc  rigorosam  denominatio- 
nem  negatur  esse  Prophetia  in  Beatis,  qui 
juxta  suum  statum  nihil  agnoscunt,  quod  pro- 
cul  ab  eis  esse  censeatur,  nam  sive  in  verbo 
formaliter,  sive  extra  verbum,  connaturale,  et 
debitum  illis  est,  ut  sciant  quidquid  eos  scire 
oportet,  ut  Gregorius  dixit  :  Quid  non  vident, 
qui  videntem  omnia  vident?  At  vero  prseter- 
missa  hac  rigorosa  denominatione,  et  consi- 
derando  substantiam  ipsam  revelationis  fieri 
potest,  ut  aliqua  cognitio,  seu  revelatio  sit  in 
Beatis  ejusdem  rationis  cum  illa,  quse  solet 
dari  Prophetis,  hsec  enim  interdum  est  obscura, 
et  hsec  non  habet  locum  in  Beatis,  interdum 
vero  evidens  et  supernaturalis ,  et  hsec  non 
repugnat  illorum  statui,  ut  magis  ex  dicendis 
patebit.  Alia  poterunt  videri  tom.  1,  in  3  part., 
disput.  21 ,  sect.  \,  nam  illa  possunt  accommo- 
dari  omnibus  Beatis. 

4.  Theologiam  nostram  manere  in  patria 
quidam  putant. — Quarto  inquiritur,  an  scien- 
tia  Theologise,  quam  hic  acquirimus,  maneat 
in  Beatis.  Quam  qusestionem  non  invenio  in 
D.  Thoma  in  terminis  disputatam  :  eam  vero 
tractant  expositores  ejusdem  in  \  part.,  q.  I, 
artic.  2,  et  ideo  breviter  attingam.  Et  quidem 
juxta  opinionem  eorum,  qui  existimant  fidem. 
manere  in  patria,  non  habet  locum  hsec  quses- 
tio,  quia  consequenter  idem  est  affirmandum 
de  Theologia  :  nos  vero  hoc  disputamus  sup- 
ponendo  fidem  non  manere,  quia  etiam  hac 
suppositione  facta,  multi  Thomistse  existimant, 
manere  Theologiam  in  patria  :  et  differentiam 
assignant,  quia  de  ratione  fidei  est  obscuritas, 
non  vero  de  ratione  Theologise,  sed  accidit  illi 
ratione  subjecti,  seu  status,  quatenus  in  fide 
fundatur  :  et  afferunt  exemplum  de  scientia 
subalternata  acquisita  ante  subalternantem  ex 
principiis  creditis,  quse  durat  etiam  post  ac- 
quisitam  subalternantem.  Sic  Cajetanus,  a.  2, 
et  Cano,  lib.  12,  de  Locis,  cap.  2,  qui  asserunt 
illud  Hieronymi  inEpist.  ad  Paulinuni,de  om- 
nibus  Scripturse  sacrse  libris,  dicentis,  disca- 
mus  in  terris  quorum  scientia  nobis  perseveret 
in  ccelis. 

5.  Tamen  heec  doctrina  et  differentia  assigna- 


ta  est  falsa,  et  mere  voluntaria,  parumque  pro- 
babilis  mihi  semper  visa  est :  unde  tam  certum 
existimo  non  manere  theologiam  hic  acquisi- 
tam  in  Beatis,  sicut  neque  fidem,  quod  vidit 
postea  Cajetanus  in  id  Pauli  ad  Corinth.  13, 
sive  scientia  destrneretur :  idem  etiam  Capreo- 
lus  licet  varius  sit,  qusest.  1,  prolog.  art.  1,  ad 
argumenta  Aureoli  et  Durandi,  et  Scoti,  contra 
1  et  2  concl.,  idem  etiam  Medina,  qusest.  67, 
art.  2.  Ratio  est,  quia  hsec  theologia,  quam 
hic  acquirimus,  tota  nititur  auctoritate  divina 
obscure  revelante,  tanquam  in  objecto  formali, 
sicut  nititur  fides,  soium  differt  ab  illa,  quia 
minus  perfecte  attingit  illam  rationem,  scili- 
cet  per  discursum :  nam  fides  assentitur  iis, 
quse  formaliter,  et  in  se  revelata  sunt :  theo- 
logia  vero  iis,  quse  in  revelatis  implicite  conti- 
nentur,  et  per  evidentem  consequentiam  de- 
ducuntur  :  tam  ergo  est  de  essentia  hujus  co- 
gnitionis  obscuritas,  sicut  est  de  ratione  fidei : 
ergo  illa  differentia  est  gratis  ficta,  aliud  enim 
est  loqui  de  Theologia  in  communi  prout  dicit 
scientiam  supernaturalem  rerum  divinarum, 
aliud  vero  de  hac  theologia  in  specie,  quse  ex 
fide  generatur  :  priori  enim  modo  accidit  theo- 
logise  esse  obscuram  eo  modo,  quo  accidit  ge- 
neri  differentia  contrahens  :  at  vero  huic  theo- 
logise  in  specie  hoc  non  accidit,  cum  conveniat 
illi  ratione  sui  objecti  formalis,  et  causarum 
per  se,  a  quibus  generatur  :  seclusis  enim  no- 
minibus  eadem  distinctio  habet  locum  in  co- 
gnitione  supernaturali  principiorum  fidei,  nam 
illi  ut  sic,  id  est,  ex  vi  generis  sui  accidit,  quod 
sit  obscura,  tamen  illi  in  tali  specie  non  acci- 
dit,  imo  in  universum  repugnat  eumdem  assen- 
,  sum,  vel  habitum,  qui  aliquando  fuit  obscu- 
rus,  in  solaque  auctoritate  fundatus,  postea 
fiat  evidens,  et  clarus :  tum  quia  necesse  est 
mutari  formalem  rationem  assentiendi;  nam 
qui  cognoscit  obscure,  necesse  est  cognoscat 
ex  auctoritate,  vel  ex  ratione  incerta  et  proba- 
bili :  qui  autem  clare,  et  evidenter  cognoscit, 
necesse  est  ut  in  evidentia  luminis,  et  in  ali- 
quibus  principiis  ex  re  ipsa  notis  nitatur  :  tum 
etiam,  quia  inductione  facta  in  omni  alia  co- 
gnitione  obscura  nunquam  reperietur  ut  eadem 
manens  fiat  clara,  ut  patet  in  opinione,  et  in 
fide  humana  et  divina  :  et  idem  est  in  illo 
exemplo  de  cognitione  conclusionum  scientise 
subalternatse,  quse  non  fundatur  in  principiis 
scitis,  sed  creditis  ex  magistri  auctoritate,  illa 
enim  non  transcendit  rationem  fidei  humanse, 
et  ideo  non  potest  ipsamet  fieri  scientia  :  ac 
tandem,  quia  cognitio  non  fit  clara  per  illu- 
minationem  aliquam  accidentalem,  seu  addi- 


96  DE  PERFECTIONIBUS  INTELLECTUS 

tionem  alicujus  qualitatis,  sicut  illuminatur 
aer,  id  enim  fictitium  est,  et  intelligibile,  sed 
fit  clara  ex  mutatione  medii,  et  ratione  assen- 
tiendi :  ergo  quando  homo  mutatur  ab  obscura 
in  claram  cognitionem,  non  fit  mutatio  in 
eodem  actu,  vel  habitu.,  sed  fit  relinquendo 
unam  cognitionem,,  et  acquirendo  aliam  :  idem 
ergo  contingit  in  mutatione  theologise  vise^  et 
patrise:  nec  Hieronymus,,  citatoloco,  docet  ali- 
quid  in  contrarium,  quia  nec  dicit  manere 
eamdem  scientiam^sedearumdemrerum  scien- 
tiam,  id  est,  divinarum  :  neque  etiam  loquitur 
de  propria  theologiae  scientia,  sed  de  intelli- 
gentia  Scripturarum,  quse  vel  ad  fidem,  vel 
ad  interpretationem  sermonum  pertinet. 

6.  Quid  ex  nostra  theologia  maneat  in  patria. 
—  Addo  vero,  quamvis  in  patria  non  maneat 
proprius  assensus  theologicuSj  et  habitus  eli- 
ciens  illam,  manere  tamen  in  memoria  species 
earum  rerum^  quas  homo  cognoscebat  in  via, 
et  ita  posse  recordari  Scripturarum  divinarum 
et  sensuum,  vel  interpretationum  earum,  quas 
in  via  comparavit,  licet  tunc  non  obscure,  ne- 
que  incerte,  sed  clare  intelligat  quis  fuerit  ve- 
tus  Scripturee  sensus  :  et  idem  dici  potest  de 
mysteriis,  et  aliis  opinionibus  theologicis. 

7.  An  scientia  per  se  infusa  ultra  visionem 
detur  in  Beatis.  —  Prima  sententia  improba- 
bilis.  —  Hinc  vero  potest  quinto  dubitari  an 
praeter  visionem  Dei.,  habeat  beatus  aliam 
scientiam  supernaturalem^  ac  per  se  infusam : 
de  quo  pauca  scripta  invenio  :  possunt  tamen 
excogitari  tres  dicendi  modi.,  primus  est,,  abso- 
lute  negans  esse  in  beatis  hujusmodi  scientiam, 
quia  non  est  fundamentum  ad  ponendam  il- 
lam,  sufficit  enim  eis  visio  beata,  et  naturalis 
scientia,  imo  nec  in  sanctis  Angelis  videntur 
Augustinus,,  aliique  theologi  agnoscere  aliud 
genus  scientise,  prseter  eam,  quse  est  in  Verbo, 
quse  est  visio  beata^  et  aliam  connaturalem 
ipsis,  quse  vocatur  in  proprio  genere  :  sed  heec 
opinio  videtur  mihi  falsa,  et  parum  probabilis,, 
propter  ea,  quse  statim  dicam. 

8.  Secunda  sententia.  —  Secundus  modus 
est,  beatos  non  habere  scientiam  aliquam  per 
se  infusam  prseter  visionem  beatam,,  nihiiomi- 
nustamen  habere  extra  Verbum  theologicam 
quamdam  scientiam  de  divinis  rebus  sua  in- 
dustria  acquisitam,  quam  eliciunt  ex  his,  quee 
vident  in  Verbo  adjuncta  connaturali  cogni- 
tione  et  discursu,  sicut  nos  ex  creditis,  et  na- 
turaliter  cognitis  elicimus  scientiam  nostram 
theologicam.  Sed  quidam  moderni,  1  part., 
quaest.  1,  art.  %  sed  haec  sententia  mihi  non 
probatur.  Primo  ergo  vix  potest  intelligi  hu- 


BEATI  EXTRA  VISIONEM  BEATAM. 

jusmodi  genus  scientise  quod  sit  possibile, 
primo  quia  illa  visio  beata  est  simplicissinia, 
et  abstrahensab  omni  discursu,  unde  quidquid 
per  eam  cognitionem  cognosci  potest,  ex  dis- 
cursu  unico  simplici  intuitu  cognoscitur  :  non 
ergo  apparet  quomodo  possit  cum  alia  naturali 
cognitioue  conjungi  ad  efficiendum  novum 
actum,  et  cognoscendum  per  discursum.  Item 
quia  admissio  hoc  genere  scientise.,  posset  in 
hujusmodi  scientiis  intermediis  in  infmitum 
procedi  :  nam  anima  Christi,  verbi  gratia,  ex 
his,  quse  cognoscit  per  scientiam  infusam  ad- 
juncta  aliqua  cognitione  naturali  posset  aliud 
genus  scientise  acquirere  :  rursus  ex  scientia 
infusa,  et  beata  posset  etiam  discurrere,  et 
elicere  aliud  genus  cognitionis  :  et  rursus  ex 
hujusmodi  scientia  intermedia  cognitionenatu- 
rali  possent  etiam  alii  varii  discursus  cognosci : 
et  semper  etiam  variaretur  cognitio,  variata 
scientia  principiorum ,  aqua  per  se  pendet, 
quod  est  plane  falsum :  signum  ergo  est,  quam- 
hbet  scientiam  ex  his  in  suo  genere  esse,  ut 
ita  dicam  ultimum  consummatum,  et  sub  lu- 
mine  suo  manifestare  omnia,  quee  ex  suis 
principiis,,  vel  in  suis  principiis  ostendere  co- 
natur  :  et  ideo  ex  natura  sua  non  posse  con- 
jungi  cum  alia  inferiori  scientia  ad  inferen- 
dum  novvim  genus  cognitionis.,  in  quo  multum 
differt  hsec  scientia,  seu  visio  beata  a  fide, 
quia  fides  ut  sic  non  manifestat  conclusionem 
in  principiis,  neque  ex  principiis,  quianon  est 
discursiva,  nec  penetrat  rem  in  se  ipsam,  sed 
tantum  assentitur  dictis.  Deinde,  quidquid  sit 
de  possibilitate  talis  scientiae,  non  est  necessa- 
ria  beatis  non  solum  propter  dicta,  sed  etiam 
quia  cognitio  conclusionis  sic  elicita,  non  po- 
test  esse  supernaturalis  in  se,  quia  ex  uno  prin- 
cipio  supernaturalis  cognito,  et  alio  naturali- 
ter  potest  elici  supernaturalis  cognitio,  si  illa 
duo  principia  per  se,  et  tanquam  propria  causa 
cognitionis  concurrant :  si  vero  alterum  eorum 
non  ita  concurrat,  sed  solum  ut  applicans,  seu 
proponens,  sicut  fortasse  contingit  in  nostra 
theologia,  licet  illa  cognitio  possit  esse  super- 
naturalis,  non  tamen  evidens,,  et  clara  quate- 
nus  talis  est  :  hoc  autem  repugnat  scientiee., 
quae  est  in  beatis  :  ergo  necesse  est  ut  talis 
cognitio  sit  naturalis,  vel  si  supernaturalis  est, 
debet  esse  per  se  infusa,  et  habita  ex  sola 
evidentia  supernaturali.  Tandem  si  hsec  scien- 
tia  admitteretur  in  beatis,  non  esset  illa  sola 
sufficiens,  ut  jam  dicam. 

9.  Secunda  sententia  vera.  ■ — Tertius  modus 
seu  opinio,  quse  mihi  probatur,  est,  extra  vi- 
sionem  infundi  beatis  aliam  scientiam  rerum 


DlSPUTATIO 

divinarum,  quee  potest  dici  theologia  evidens, 
ac  per  se  infusa  in  proprio  genere,  seu  abstrac- 
tiva.  Quam  opinionem  indicant  Gabriel,  in  3, 
dist.  14,  quoest.  unica,  art.  1,  notab.  2,  et 
Ocham,  in  4,  queest.  13,  et  eam  necesse  est  do- 
ceant  omnes,  qui  negant,  beatos  videre  in 
Verbo  formaliter  mysteria  gratiee,  sed  tantum 
causaliter  :  nam  hoc  est  dicere  cognoscere  illa 
per  scientiam  distinctam  infusam  ratione  vi- 
sionis.  Favet  etiam  D.  Thomas,  in  4,  dist.  45, 
queest.  2,  art.  5,  ad  12,  ubi  ait,  beatos  visuros 
omnia,  quse  Deus  videt  scientia  visionis,  non 
in  Verbo,  sicut  anima  Christi,  sed  extra  Ver- 
bum  :  necesse  est  ergo  fieri  per  novam  scien- 
tiam  infusam,  atque  adeo  hoc  modo  referri 
possunt  Patres,  qui  affirmant  beatos  scire  om- 
nia,  quia  non  oportet,  ut  id  sit  de  omnibus 
verum  ratione  solius  visionis  :  loquuntur  ergo 
saltemin  communi,  scilicet,  quod  pervisionem, 
vel  per  aliam  scientiam  infusam  ea  cognoscunt. 
Praeter  eos  autem,  quos  hac  de  re  citavi,  hb.  2, 
de  Attributis,  cap.  27,  sic  etiam  Athanasius, 
qusest.  11,  ad  Antiochum  Presbyterum,  de 
Vita  contemplativa,  cap.  14,  Anselmus,  in  illu- 
cidario,  versus  finem,  Bernardus,  serm.  de 
triplici  Genere  bonorum,  circa  finem,  et  Beda, 
libro  variar.  queest.,  queest.  12,  in  tom.  8. 
Ratio  adjungi  potest,  quia  licet.Beati  videant 
creaturas  in  Verbo  scientia  matutina,  tamen 
expedit  ut  habeant  scientiam  earum  in  proprio 
genere,  quee  vespertina  dicitur  :  ergo  sicut  de 
rebus  naturalibus  habent  hanc  scientiam,  ita 
et  eamdem  habere  debent  de  rebus  ac  myste- 
riis  supernaturalibus,  ut  de  gratia,  et  de  omni- 
bus  aliis,  quee  ad  illum  ordinem  pertinent :  heec 
autem  scientia  necessario  debet  esse  per  se  in- 
fusa,  et  supernaturalis  ordinis.  Confirmatur, 
quia  Beati  non  vident  in  Verbo  omnia  myste- 
ria  gratiae  quoad  omnes  circumstantias,  et  par- 
ticulares  rationes  eorum,  neque  omnia  futura 
contingentia,  neque  omnes  cordium  cogitatio- 
nes  :  ergo  ut  hoc  possint  interdum  cognoscere 
extra  Verbum,  necesse  est  ut  habeant  aliud 
genus  supernaturalis  cognitionis  hujusmodi 
rerum,  et  hanc  vocamus  nos  scientiam  infu- 
sam  extra  visionem,  ad  quam  pertinent  novee 
revelationes ,  vel  illuminationes ,  quee  fiunt 
Beatis  tam  Angelis,  quam  hominibus,  in  qui- 
bus  non  semper  necesse  est  infundi  novum 
lumen ,  nam  hoc  a  principio  factum  est , 
quando  scientia  heec  est  illis  infusa,  sed  au- 
geri  vel  in  se,  vel,  quod  probabilius  est,  per 
solam  additionem  specierum  intelligibilium. 
Tandem  hujusmodi  scientia  est  consentanea 
statui  beatorum,  et  nullam  involvit  repugnan- 
rv. 


VIII.  SECTIO  i.  97 

tiam,  neque  difficultatem  :  cur  ergo  negan- 
da  est. 

10.  Sed  ultimo  inquiri  potest,  an  ejusmodi 
scientia  sit  ejusdem  rationis  et  perfectionis  in 
omnibus  beatis,  vel  quam  habeat  diversitatem, 
et  unde  illam  habeat.  In  quo  breviter  dicen- 
dum  est,  hanc  scientiam  ejusdem  rationis  es- 
sentialis  esse  in  omnibus  Beatis,  preesertim 
hominibus,  quia  est  quasi  proprietas  manans 
ex  essentiali  beatitudine,  et  alioqui  modus 
intelligendi  omnium  hominum  est  ejusdem 
rationis  :  at  vero  quoad  individualem,  seu  ac- 
cidentalem  perfectionem  ,  non  est  ejusdem 
perfectionis  in  omnibus,  quia  accidentalia  do- 
na  beatitudinis  tam  animee,  quam  corporis, 
servabunt  proportionem  cum  essentiali  beati- 
tudine  :  potest  autem  heec  insequalitas  intelligi 
aut  in  claritate,  et  intensione  luminis,  aut  in 
perfectione  specierum  intelligibilium,  aut  in 
multitudine  earum,  seu  rerum  cognitarum,  et 
forte  in  his  omnibus  erit  varietas  :  preesertim 
tamen  in  intentione  luminis,  et  perfectione  spe- 
cierum,  et  in  rebus  cognitis  quoad  res  indivi- 
duas,  et  particulares  circumstantias,  nam  quo- 
ad  specificas  essentias  rerum,  vel  mysteriorum 
supernaturalium  credibile  est  quemcumque 
beatum  omnes  illas  cognoscere  :  unde  offere- 
bat  se  occasio  disputandi  late  de  objecto  hujus 
scientiee,  utrum  comprehendat  omnes  res  pos- 
sibiles  simpliciter,  et  an  res  naturales,  vel  tan- 
tum  supernaturales.  Rursus  de  lumine  illius 
quale  sit :  sed  heec  fere  ejusdem  rationis  in 
hac  scientia  sunt,  et  in  scientia  per  se  infusa 
animee  Christi  :  unde  sufficiant  quee  de  illa 
disputavi,  3part.,  queest.  11,  a  disput.  27. 
Tandem  probabile  videtur  ineequalitatem  hu- 
jus  scientiee  in  patria,  non  respondere  scientiee 
acquisitee  in  via,  sed  ineequalitati  meritorum, 
quia  heec  est  ut  proprietas  consequens  essen- 
tialem  beatitudinem  :  ergo  quo  essentialis  bea- 
titudo  fuerit  major,  eo  erit  perfectior  heec 
scientia :  sed  mensura  illius  ineequalitatis  sunt 
merita  :  ergo  etistius,  quodquidem  intelligen- 
dum  est  de  majori  perfectione  simpliciter,  nam 
secundum  quid,  seu  circa  aliquod  particulare 
factum,  aut  alias  similes  circumstantias,  po- 
test  interdum  excedere  qui  est  inferior  in  me- 
ritis,  quia  illius  cognitio  magis  pertinet  ad 
suum  statum,  quomodo  seepe  aliquid  revela- 
tur  inferiori  beato,  quod  non  innotescit  supe- 
riori. 

12.  Dices  :  ergo  sapientia,  vel  Theologia  ac- 
quisita  in  via,  nihil  confert  ad  majorem  sa- 
pientiam,  vel  theologiam  patriee,  etiam  extra 
Verbum.  Respondetur  per  se  :  ac  preecise  as- 

7 


98  DE  PERFECTIONIBUS  INTELLECTUS 

sumptam  nihil  conferre,  nisi  quatenus  confert 
ad  meritum,  vel  quatenus  ad  statum  alicujus 
potest  pertinere  ratione  illius  muneris,  quod 
in  via  exercuit  ut  plures  circumstantiee  de  ali- 
quibus  mysteriis  revelentur  :  vel  denique  qua- 
tenus  hujusmodi  scientise  respondet  aureola, 
quee  non  datur  propter  sapientiam  per  se,  sed 
propter  doctrinam,  et  aliorum  illuminationem, 
ut  iterum  fortasse  infra  dicemus. 

SECTIO  II. 

Utrum  in  leatitudine  perseverent,  vel  denuo 
infundantur  scientice  naturales  et  acquisi- 
Ules. 

1 .  Duo  attinguntur  in  hac  queestione,  unum 
est,  an  scientiee  hic  acquisitee  naturales  perse- 
verent  in  patria,  in  qua  re  Albertus,  in  3, 
dist.  33,  sentit  non  manere,  sed  alias  scientias 
loeo  illarum  infundi,  ita  intelligens  illud  1  ad 
Corinth.  13,  sive  scientia  destruetur.  Ratio  est, 
quia  hujusmodi  scienfiee  habent  multas  im- 
perfectiones  admixtas,  quee  repugnant  perfec- 
tionibeatitudinis.  Propter  quam  causam  vi- 
detur  in  simili  dixisse  Hieronymus  explicans 
illud  Isaiee  65  :  Oblivioni  datce  sunt  angustice 
priores,  non  manere  in  beatis  memoriam  pree- 
teritorum  malorum,  nec  peccatorum,  quee  in 
via  commissa  sunt. 

2.  Contrariasententiacommuniorest,  quam 
significat  D.  Thomas  1,  2,  queest.  67,  Capreo- 
lus,  in  3,  dist.  3,  queest.  unica,art.  3,  in  princ, 
Paludanus,  queest.  1,  art.  3,  Durandus,  q.  7, 
et  dist.  33,  queest.  4.  Et  heec  sententia  est  sim- 
pliciter  vera  :  ut  tameii  recte  explicetur,  dis- 
tinguenda  sunt  tria,  quee  in  his  scientiis  repe- 
riuntur,  species  intelligibiles,  actus  cum  habi- 
tibus,  qui  illis  respondent,  et  opiniones  variee, 
quee  in  omnibus  scientiis  miscentur.  Primo 
ergo  quod  maneant  species  intelligibiles,  non 
potest  dubitari :  constat  enim  ex  materia  de 
Anima,  et  ex  D.  Thoma,  1  part.,  queest.  89, 
animam  separatam  ex  natura  sua  posse  con- 
servare  species  intelligibiles,  quas  in  via  ac- 
quisivit,  et  per  eas  etiam  posse  intelligere, 
sunt  enim  spirituales,  et  non  habent  contra- 
rium,  unde  de  se  sunt  perpetuse,  et  quamvis 
in  fieri  pendeant  a  phantasmatibus,  non  tamen 
in  conservari.  Atque  eadem  fatione,  quamvis 
dum  anima  est  conjuncta  corpori,  per  eas  non 
intelligat  sine  conversione  ad  phantasmata, 
tamen  id  non  est  propter  essentialem  depen- 
dentiam  in  essendo,  vel  operando,  sed  propter 
concomitantiam  quamdam  ortam  ex  coujunc- 


BEATI  EXTRA  VISIONEM  BEATAM. . 
tione  ad  corpus  :  at  vero  beatitudo  non  des- 
truit  naturee  perfectionem  :  ergo  hoc  quod 
naturale  est,  perseverabit  in  patria,  quia  in 
hoc  preecise  nulla  est  imperfectio,  quee  repu- 
gnet  perfectioni  beatitudinis  :  unde  est  con- 
stans  theologorum  sententia,  conservari  in 
patria  memoriam  eorum,  quee  in  via  gesta 
sunt.  Quod  recte  etiam  docuit  Gregorius  4, 
Moral.,  cap.  42,  ubi  interpretatur  citata  verba 
Isaiee,  quod  erit  oblivio  preeteritorum  malo- 
rum,  non  ut  non  cognoscantur,  sed  ut  non 
contristent. 

3.  Secundo  de  actibus  et  habitibus  eviden- 
tibus  certum  etiam  videtur  manere  in  patria, 
quia  pertinent  ad  perfectionem  naturee,  et  non 
includunt  imperfectionem  repugnantem  illi 
statui  :  neque  etiam  erit  superfluum,  aut  dif- 
ficile  simul  variis  modis  cognoscere  res  eas- 
dem,  quia  cognitiones  illee  erunt  diversarum 
rationum,  et  a  diversis  virtutibus  et  perfec- 
tionibus  procedent. 

4.  Tertio  de  opinionibus  variis,  quee  in 
scientiis  acquisitis  adjunguntur,  dicendum  est, 
eas  proprie  quoad  actus  et  habitus  non  manere 
in  beatitudine,  quia  heec  imperfectio  repugnat 
perfectioni  illius  status,  ut  ex  sectione  sequenti 
magis  constabit.  Item,  quia  si  fides  divina  illi 
statui  repugnat,  multo  magis  humana  :  ergo 
et  opinio  :  nam  est  eadem  ratio  :  nec  vero  ne- 
cesse  est,  ablata  hac  imperfectione ,  auferri 
humanam  scientiam,  quia  talis  imperfectio 
non  est  intrinseca  tali  scientiee,  sed  ex  acci- 
denti  est  conjuncta  cum  illa.  Quo  sensu  pos- 
sent  intelligi  illa  verba  Pauli,  sive  scientia  des- 
truetur,  scilicet,  quantum  ad  imperfectionem, 
quam  in  hac  vita  habet  adjunctam  :  unde 
D.  Thomas  ibi  ea  interpretatur  quantum  ad 
imperfectionem  dependentiee  a  phantasmati- 
bus,  heec  enim  imperfectio  tolletur,  seu  des- 
truetur  in  patria,  quamvis  probabilius  fortasse 
sit  Paulum  ibi  non  loqui  de  scientia  humana, 
sed  de  divina,  quee  in  hac  vita  acquiritur,  et 
in  fide  fundatur,  heec  enim  simpliciter  destrui- 
tur  in  patria,  ut  jam  diximus.  Addendum  vero 
est,  quamvis  judicium  opinativum  non  maneat 
in  patria,  manere  tamen  memoriam  omnium 
opinionum,  quee  in  hac  vita  fuerunt,  et  ratio- 
num  probabilium,  quibus  nitebantur  :  nam 
heec  memoria  non  includit  aliquam  imperfec- 
tionem,  nec  de  se  est  exposita  periculo  falsi- 
tatis  seu  erroris  :  nec  repugnabit  etiam  ex  hu- 
jusmodi  rationibus  seu  conjecturis  judicare, 
quid  ex  vi  eorum  sit  probabilius  et  verisimi- 
lius,  quia  hoc  judicium  evidens  esse  potest. 

5.  Superest  etiam  ut  nonnihil  dicamus  de 


DISPUTATIO  VIII.  SECTIO  III. 


99 


secundo  puncto  queestionis,  erunt  enim  in  bea- 
titudine  multi  homines,  qui  hujusmodi  scien- 
tias  non  acquisierunt  in  via,  habebunt  ne  illas 
in  patria  saltem  per  accidens  infusas  ?  et  simi- 
lis  queestio  est  de  his,  qui  imperfecte  illas  ac- 
quisierunt,  an  sit  eis  adjicienda  omnis  perfec- 
tio,  quce  illis  defuit?  in  qua  videtur  mihi 
dicendum,  futurum  esse  in  beatitudine,  ut 
omnes  habeant  scientias  naturales  cum  omni 
perfectione  connaturali,  et  proportionata  in- 
tellectui  uniuscujusque ,  sicut  omnes  Angeli 
habent  naturalem  scientiam  cum  perfectione 
sibi  accommodata  :  est  enim  eadem  ratio,  nam 
homines  erunt  similes  Angelis  in  patria  cum 
proportione.  Unde  argumentor  secundo,  quia 
status  beatitudinis  esse  debet  omnium  bono- 
rum  aggregatione  perfectus,  bonorum  scilicet 
tam  gratiee  ,  quam  naturse ,  quia  unum  ex 
maximis  bonis  naturalibus  est  scientia,  et  non 
habet  aliquam  repugnantiam  cum  aliqua  su- 
pernaturali  perfectione  :  ergo.  Quod  aliter  ex- 
plicatur  tertio,  quia  illa  beatitudo,  vcl  forma- 
liter,  vel  radicaliter  satiabit  omne  rationabile 
desiderium  Beati :  sed  unusquisque  merito  ap- 
petit  naturalem  perfectionem  sui  intellectus, 
integram  et  adeequatam  :  ergo.  Tandem  pro- 
pter  hanc  causam  futura  sunt  corpora  beato- 
rum  perfecta  quoad  omnes  facultates,  et  quoad 
omnia  organa,  imo  et  quoad  omnia  accidentia 
connaturalia  corpori  humano  :  ergo  multo  ma- 
gis  idem  credendum  est  de  perfectionibus  ani- 
mee.  Et  heec  resolutio  est  consentanea  divo 
Thomee  \,  2,  queest.  3,  art.  6  et  1,  nec  video 
diffieultatem,  quee  solutionem  postulet. 

SECTIO  III. 

TJtrum  in  Beatis  possit  error,  vel  ignorantia 
reperiri? 

Omnis  imperfectio  intellectus  videtur  com- 
prehendi  sub  hoc  duplici  capite ,  ignorantiee 
quam  vocant  negationis  et  erroris,  qui  appel- 
latur  etiam  ignorantia  pravee  dispositionis  :  et 
de  utroque  dicendum  est, 

1 .  Circa  ignorantiam.,  sive  illa  consideretur 
in  actu,  quee  proprie  dicitur  inconsideratio, 
sive  in  habitu,,  quee  proprie  retinet  nomen 
ignorantiee,  advertendum  est,  utramque  posse 
reperiri  in  aliquo  vel  per  modum  negationis, 
vel  per  modum  privationis.  Priori  modo  so- 
lum  dicit  carentiam  illius  cognitionis ,  quee 
alicui  non  debetur,  vel  quee  necessaria  illi  non 
est  ad  convenientiam  ejus  status  et  perfectio- 
nem  :  posteriori  modo  dicit  carentiam  debitee 


cognitionis ,  vel  quse  necessaria  censetur  ad 
convenientem  ejus  statum.  Priori  ergo  modo 
constat  reperiri  in  Beatis  negationem  scientise 
multarum  rerum^quia,  ut  supra  vidimus,  non 
omnia  sciunt :  posteriori  autem  modo  dicen- 
dum  est,  simpliciter  eos  nullam  pati  ignoran- 
tiam,  et  hoc  modo  dicuntur  a  Patribus  omnia 
scire,  scilicet  quee  illis  sunt  opportuna,  quseque 
expedit  illos  scire  :  et  ratio  utriusque  est,  quia 
hujusmodi  ignorantia  habet  rationem  mali  : 
abest  autem  ab  illa  beatitudine  omne  malum. 
Item  quia  merito  homo  desiderat  carere  tali 
ignorantia  :  ibi  autem  completur  omne  hujus- 
modi  desiderium  :  at  vero  prior  nescientia 
(non  enim  illa  proprie  dicitur  ignorantia)  non 
habet  malum,  quia  malum  clicit  carentiam 
boni  debiti  inesse  :  sicut  quod  unus  Beatus  ca- 
reat  perfectionis  beatitudine,  quam  alius  ha- 
bet,  non  est  illi  malum  :  et  heec  de  primo. 

2.  Circa  alteram  partem  de  errore  oritur 
difficultas  ex  pvinH^  qnia  Rpati  non  omnia 
sunt:  aliqua  ergo  conjectant,  et  solum  ex  si- 
gnis  probabiliter  assequuntur  :  ergoin  judicio 
ferendo  de  hujusmodi  rebus  possunt  errare  ; 
possunt  autem  hujusmodi  res  esse  in  duplici 
genere,  scilicet  in  futuris  contingentibus,  qua? 
pendent  ex  libera  voluntate  Dei  et  creaturae, 
et  in  universum  in  mentium  cogitationibus, 
quas  in  seipsis  non  semper  intuentur,  vel 
etiam  in  aliquibus  proprietatibus  naturalibus 
rerum,  si  fortasse  eas  non  omnino  comprehen- 
dunt  :  nec  dici  potest  beatus  non  ferre  judi- 
cium  de  hujusmodi  rebus  propter  conjecturas 
solum  probabiles,  quia  nihil  repugnateoscon- 
siderare  omnes  hujusmodi  conjecturas  et  pro- 
babiles  rationes :  at  vero  sicut  consideratis 
principiis  evidentibus  non  est  in  potestate  ho- 
minis  non  ferre  judicium  certum  de  conclusio- 
ne,  ita  consideratis  probabilioribus  conjecturis 
non  est  in  potestate  hominis  suspendere  iilud 
judicium,  quod  ex  conjecturis  apparet  proba- 
bilius. 

3.  Propter  hanc  difficultatem  Holcot  in  suis 
determinationibus,  q.  9,  art.  2,  docetin  Beatis 
posse  esse  deceptionem  :  videtur  autem  loqui 
de  potentia  tantum  absoluta,  et  in  ordine  ad 
res  illas,quas  neque  beatus  videt  in  Verbo,  nec 
alia  via  scit  evidenter  :  quo  sensu  est  illius 
sententia  probabilis,  quia  nulla  apparet  aperta 
implicatio  contradictionis.  At  vero  loquendo 
de  facto,  atque  adeo  secundum  legem  ordina- 
riam,  debitam  illi  beatitudim  et  statui,  dicen- 
dum  est  nullo  modo  esse  posse  in  Beatis  erro- 
rem  seu  falsum  judicium.  Quam  sententiam 
indicavit  D.  Thomas  l,  %  q.  5,  art.  4,  latius 


100 


DE  PERFECTIONIBUS  INTELLECTUS  BEATI  EXTRA  VISIONEM  BEATAM. 


opusc.  72,  in  princ.  Omnes  enim,  inquit,  co- 
gnoscunt  Deumplena  luce,  qucenihil  erroneum 
patitur :  unde  propter  Jiujus  luminis  virtutem 
nulla  opinio  locum  lialebit.  Eadem  est  aperta 
sententia  Augustini,  lib.  12,  de  Genes.  ad  lit., 
cap.  26  :  In  statu  beatitudinis  omnia  erunt  evi- 
dentia  sine  ulla  falsitate,  sine  ulla  ignorantia, 
etc,  et  in  Enchirid.,  cap.  25,  dicit,  erroreset 
falsas  opiniones,  licet  non  sint  peccata,  inter 
tamen  mala  hujus  miserise  vitse  numerari :  et 
subdit :  Nullo  enim  modo  falleremur  in  aliquo 
vel  animi  vel  corporis  sensu,  si  jam  vera  illa 
atque  perfecta  felicitate  frueremur :  et  hinc  9, 
de  Civit.,  cap.  22,  dicit,  malos  Angelos  scepe 
falli,  bonosnunquam  :  Hinc  etiam  Prosper  1, 
de  Vita  contempl.,  c.  4 :  In  beatitudine,  inquit, 
omnia  bona,  quce  naturaliter  accepta,  peccatum 
corruperat,  reparabuntur  in  melius,  intellectus 
sine  errore,  memoria  sine  oblimone,  etc. 

4.  Ratio   vero   est,  quia   error  est  malum 
quoddam  rationalis  naturse  :  certum  est  autem 
m  lllo  beatitudinis  statu  nullum  malum  esse 
futurum :  est  enim  in  hoc  magna  differentia 
inter  carentiam  scientise,  et  positivum   erro- 
rem :  quia  carentia  alicujus  scientiee  non  sem- 
per  habet  rationem  mali,  quia  interdum  potest 
esse  mera  negatio,  quia  non  omnis  scientia  est 
debita  rationali  naturee  :  at  vero  error  positi- 
vus  semper  est  quoddam  malum,  quia  est  pra- 
va  affectio  contraria  rationali    naturee,  cui 
propterea  semper  debitum  est,  ut  careat  tali 
forma  ad  hoc,   quod  sit  bene  disposita  j  uxta 
exigentiam  suse  naturee.  Confirmatur,  ac  de- 
claratur :  nam  sicut  dolor  semper  est  malum 
appetitus,  quamvis  carentia  cujuslibet  gaudii 
non  semper  habeat  rationem  mali,  quia  potest 
esse  mera  negatio :  ita  prorsus  dicendum  est 
de  errore,  qui  minus  contrarius  est  intellectui, 
quam  sit  dolor  perfectioni  appetitus.  Confir- 
matur  secundo,  nam  propter  hanc  causam  do- 
cent  theologi,  propriam  ignorantiam  et  erro- 
rem  per  peccatum  esse  introducta,  nam  sunt 
mala  poenee,  quee  durante  innocentia  non  ha- 
berent  locum  etiam  in  statu  originalis  justi- 
tiee :  multo  ergo  minus  possunt  habere  locum 
in  statu  beatitudinis :  unde  fit  consequens  non 
esse  in  beatis  actus  incertos  et  opinativos,  quia 
de  se  sunt  imperfecti  et  falsitati  expositi :  et 
hoc  etiam  confirmat  conclusionem  positam  : 
nam  si  in  illo  statu  essent  hujusmodi  opinio- 
nes,  possent  esse  inter  beatos  contraria  judicia  ' 
et  opinionum  diversitas,  quse  maxime  repu- 
gnat  cum  felici  pace  et  tranquillitate  illius 
status :  posset  item  timeri,  ne  beatus  in  dictis 
suis  alium  deciperet,  si  non  ex  malitia,  sal- 


tem  ex  falsa  opinione,  quee  est  maxima  imper- 
fectio. 

5.  Ad  rationem  dubitandi  respondetur,  ex 
solis  conjecturis  probabilibus  seu  probabiliori- 
bus,  non  ferre  beatos  judicium  absolutum  de 
rei  veritate,  vel  falsitate,  neque  enim  verum 
est  ex  harum  rationum  et  conjecturarum  con- 
sideratione  necessitati  intellectum  ad  hujus- 
modi  assensum,  quia  sola  evidentia  veritatis 
potest  absolutam  necessitatem  intellectui  in- 
ferre  :  pendet  ergo  talis  assensus  quoad  exer- 
citium  ex  voluntate  :loquor  autem  de  absoluto 
judicio  veritatis,  quia  aliud  est  loqui  de  judicio 
probabilitatis,  nam  heec  potest  esse  evidens: 
unde  positis  et  consideratis  principiis,  ex  qui- 
bus  tale  judicium  elicitur,  potest  ad  illud  ne- 
cessitari  intellectus  :  tamen  illa  propria  prin- 
cipia  non  sunt  rationes  probabiles,  sed  demon- 
stratio  sumpta  ex  defimtione  ejus ,  quod  est 
probabile,  in  qua  omnes  rationes  probabiles 
habent  rationem  unius  extremi,  ut  probatur 
in  hoc  syllogismo:  Quidquid  talibus  rationibus 
ostenditur,  est  probabile  :  hoc  ita  ostenditur  : 
ergo  est  probabile  :  atque  hujusmodi  judicium 
non  repugnat  beatis,  quia  non  est  opinativum, 
sed  seientificum,  unde  in  illo  decipi  non  pos- 
sunt :  quantumcumque  autem  judicent  aliquid 
esse  probabile,  non  est  necesse  ut  absolute  ita 
judicent  esse  in  re,  quia  unum  non  sequitur 
necessario  ex  alio,  et  unum  est  certum  et  aliud 
incertum. 

0.  Dices  :  Quamvis  non  necessario  sequatur, 
cur  non  potest  beatus  sua  voluntate  id  facere, 
cum  non  sit  peccatum,  preesertim  quia  inter- 
dum  beatus  potest  alio  medio  scire  in  tali  ju- 
dicio  non  esse  periculum  falsitatis,  ut  si  de 
eadem  re,  de  qua  habet  probabiles  conjecturas 
per  inferiorem  cognitionem,  habeat  per  supe- 
riorem  scientiam    evidentem    cognitionem , 
quod  ita  sit  futura.  Respondetur,  cum  hoc 
pendeat  a  voluntate  beati,  ex  rectitudine  et 
perfectione  status  ejus  oriri,  ut  non  velit  as- 
sentire  cum  periculo  erroris,  quia  videt  hanc 
esse  magnam  imperfectionem  alienam  a  statu 
suo,  preesertim  cum  tale  judicium  illi  non  sit 
necessarium  ad  res  agendas,  neque  ad  cogni- 
tionem  rerum  assequendam.  Primum  constat, 
tum  quia  ad   res  agendas  sufficit  juclicium 
speculativum  de  probabilitate  rei :  tum  maxi- 
me,  quia  si  beato  expediat  hujusmodi  cogni- 
tio,  nunquam  illi  deerit  certa  et  evidens,  vel 
per  scientiam  beatam  formaliter,  vel  saltem 
causaliter  ex  ratione  illius,  per  divinam  reve- 
lationem,  quia  hocprovidentice  geuus  debetur 
statui  beatorum.  Unde  fit,  hanc  rectitudinem 


DISPUTATIO  VIII.  SECTIO  IV. 


401 


et  perfectionem  fundari  quidem  in  visione 
Dei,  non  ut  prsecise  est  visio,  id  est,  manifes- 
tatio  talium  objectorum,  sed  ut  est  essentialis 
beatitudo,  radicaliter  constituens  talem  sta- 
tum.  Secundum  vero  patet,  quia  supposita 
tota  cognitione  ac  probabilitate  rei,  judicium 
illud  absolutum  de  veritate  non  addit  perfec- 
tioni  aliquam  cognitionem.  Exquo  patet  res- 
ponsio  ad  ultimam  partem  positse  instantise, 
nam  quidquid  sit,  an  tale  judicium  ex  natura 
rei  sit  compossibile  cum  judicio  evidenti,  ta- 
men  certum  est,  esse  inutile,  et  non  pertinere 
ad  perfectionem  simpliciter  intellectus  :  et 
ideo  verisimilius  est  voluntatem  beati,  quse 
rectissima  est,  nunquam  applicaturam  intellec- 
tum  ad  exercenda  bujusmodi  judicia. 

SECTIO  IV. 

Utrum  ad  Beatitudinem  requiratur  compre- 
Jiensio. 

4.  Comprehensionis  duplex  acceptio. — Hoc 
dubium  S.  Tbomas  in  terminis  tractat  i,  2, 
quaest.  4,  art.  3,  de  quo  ejus  discipuli  inter  se 
dissentiunt.  Supponenda  est  ergo  illa  distinc- 
tio  comprehensionis,  quam  D.  Thonias,  in  so- 
lut.,  ad  i,  nam  interdum  comprebensio  signi- 
ficat  adsequatam  et  exactam  cognitionem  rei, 
et  boc  modo  non  sumitur  hoc  loco,  quia  cer- 
tum  est,  banc  comprebensionem  Dei,  hec 
necessariam  esse  ad  beatitudinena,  nec  possibi- 
lem,  ut  ostendimus,  lib.  %  de  Attribut.  Dei 
negativis,  cap.  29,  et  3  part.,  tom.  4,  disp.  26, 
sect.  4  et  2.  Alio  modo,  quem  libr.  2,  de  Attri- 
but.,  cap.  5,  n.  4,attuli,  sumiturcomprehensio 
prout  opponitur  inquisitioni,  et  est  terminus 
ejus,  quo  modo  dixit  Paulus  :  Sequor,  si  quo- 
modo  comprehendam :  et  hoc  modo  hic  sumitur, 
et  dicitur  ad  beatitudinem  necessaria. 

2.  Triplex  difficultas  tractanda.  —  Circa 
primam  difficultatem  quidsentiat. — Rejicitur. 
—  Sed  est  multiplex  difficultas.  Prima,  quid 
sit  haec  comprehensio,  an  sit  operatio  aliqua, 
vel  modus  operationis,  vel  relatio.  Secunda, 
cujus  sit  facultatis.  Tertia,  quomodo  requiri 
dicatur  beatitudinem,  an  ut  essentia,  vel  pro- 
prietas  ejus,  nam  D.  Thomas,  citato  art.  3,  hoc 
non  explicuit.  Girca  quod  Paludanus,  d.  A9, 
qusest.  8,  art.  3,  dicit,  comprehensionem  esse 
perpetuitatem  actus  beatifici,  unde  infert,  esse 
tam  in  actu  intellectus,  quam  voluntatis,  et 
requiri  ad  beatitudinem  eodem  modo,  quo 
inamissibilitatem,  de  qua  infra  dicendum  est. 
Hoec  sententia  non  habet  fundamentum,  ne- 


que  in  D.  Thoma,  neque  in  ipsa  vocis  signifi- 
catione  et  usu  :  quia  licet  concedamus  de 
ratione  comprehensionis  beatificee  esse  seter- 
nitatem,  sicut  infra  dicemus  agentes  de  ina- 
missibilitate,  tamen  non  proprietas,  sed  ipsa 
possessio,  seu  satietas  perpetua  habet  ratio- 
nem  comprehensionis.  Adde  illam  conditio- 
nem,  seu  durationem  communem  esse  com- 
prehensioni  et  non  comprehensioni,  nimirum 
delectationi,  et  aliis  rebus. 

3.  Quid  sentiat.  —  Ejus  motivum  unum  ex 
variis  locis  D.  Thomw.  —  Motivum  alterum 
ratione.  —  Est  ergo  secunda  sententia  Caje- 
tani,  in  illo  art.  3,  dicentis.  comprehensionem 
esse  relationem  resultantem  ex  prsesentia  ob- 
jecti  beatifici,  quam  dicit  esse  in  voluntate,  et 
consequenter  non  pertinere  ad  formalem  bea- 
titudinem,  sed  ex  illa  resultare.  Pro  hac  sen- 
tentia  citatur  Antonius,  4  part.,  titul.  7,  c.  7, 
§  4,  tamen  ibi  nihil  aiiud  dicit,  quam  D.  Tho- 
mas  citatus  :  Gajetanus  ergo  movetur  verbis 
D.  Thomse,  in  solutione  ad  3,  ubi  dicit,  com- 
prehensionem  esse  habitudinem  quamdam  ad 
finem  jam  habitum  :  si  ergo  est  habitudo  : 
ergo  et  relatio,  nam  idem  sunt :  item,  si  est 
ad  finem  jam  habitum  :  ergo  supponit  prse- 
sentiam,  et  possessionem  finis  :  non  ergo  for- 
maliter  facit  illam,  neque  est  ipsa  possessio. 
Rursus  ibidem  subdit,  visionem,  seu  rem  vi- 
sam,  quse  preesentialiter  adest,  esse  objectum 
comprehensionis  :  ergo  est  quid  distinctum  a 
visione  et  prsesentia  rei :  nec  refert  quod  di- 
vus  Thomas  apellet  objectum,  quia  sicut  com- 
prehensio,  licet  sit  relatio,  significatur  per 
modum  operationis,  ad  quam  consequitur,  ita 
terminus  relationis  hujus  significatur  per  mo- 
dum  objecti.  Tandem,  solutione  ad  2 ,  sentit 
D.  Thomas  comprehensionem  pertinere  ad  vo- 
luntatem,  quia  ejusdem  est  consequi,  cujus 
est  sequi  :  sed  voluntas  est  quse  prosequitur 
finem  :  illa  ergo  etiam  est  quse  consequitur. 
Item  comprehensio  respondet  spei,  ut  ibidem. 
D.  Thomas  docet,  in  corpore  articuli:  ergo  si- 
cut  spes  est  in  voluntate,  ita  et  comprehensio  : 
sed  nulla  operatio  voluntatis  habet  rationem 
comprehensionis,  ut  ostensum  est :  ergo  non 
potest  esse  nisi  aliqua  relatio.  Et  hoc  est  quod 
dixit  D.  Thomas,  solutione  ad  tertium,  com- 
prehensionem  non  esse  aliquam  operationem 
a  visione  distinctam,  sed  relationem  ex  illa 
resultantem.  Declaratur  ultimo,  quia  interdum 
voluntas  comprehendit  objectum  concupitum 
per  actus  ulterius  suppositi,  ut  quando  desi- 
derabat,  et  inquirebat  bonum  alterius  ut  sic, 
et  tamen  ipsa  voluntas  dicitur  comprehendere 


102  DE  PERFECTIONIBUS  JNTELLECTUS 

quod  inquirebat  :  ergo  necesse  est  ut  in  ea 
aliquid  resultet,  a  quo  denominetur  compre- 
hendere  :  nam  ab  actione  alterius,  ut  sic,  non 
potest  denominari :  nihil  autem  intelligi  potest 
in  ea  resuitans,  nisi  relatio. 

4.  Impugnatur  primo  ex  usu. — Secundo  per 
dilemma. — Altera  pars  dilemmatis. — Hsec  sen- 
tentia  nunquam  mihi  probari  potuit,  quia  nec 
ex  vi  significationis,  et  usn  hujus  vocis  com  - 
preliensio,  relatio  significatur,  ut  constat  ex 
communi  usu  :  neque  etiam  in  re  ipsa  intel- 
ligo,  qua3,  vel  qualis  sit  ista  relatio  :  primo 
enim  inquiro,  an  sit  rationis,  vel  realis?  Pri- 
mum  dici  non  potest,  quia  relatio  rationis  ni- 
hil  est  nisi  fmgatur,  seu  mente  concipiatur  : 
comprehensio  vero  boni  consecuti  re  ipsa  fit, 
et  ideo  ad  beatitudinem  postulatur.  Nec  dici 
potest  secundum,  quia  in  voluntate  nihil  est, 
quod  fundet  hanc  relationem  realem  :  quid 
enim  illud  est?  aut  enim  est  amor  :  et  hoc 
non,  quia  amor,  ut  sic,  solum  dicit  habitudi- 
nem  ad  amatum  ut  sic,  et  idem  est  de  delec- 
tatione,  et  alia  quacumque  operatione  volun- 
tatis  :  nec  etiam  fingi  potest  ad  quod  genus 
relationis  haec  pertineat,  quia  nec  fundatur  in 
actione,  neque  in  unitate,  neque  in  ratione 
mensurse.  Prseterea,  quia  si  aliquid  resultans 
in  voluntate  ex  visione,  posset  habere  ratio- 
nem  comprehensionis,  magis  hoc  esset  tribuen- 
dum  delectationi,  quam  ulli  relationi,  cum  ta- 
men  divus  Thomas  semper  excludat  delecta- 
tionem  aratione  comprehensionis.  Assumptum 
declaro,  quia  si  delectatio  non  est  comprehen- 
sio,  maxime  quia  supponit  bonum  preesens, 
et  possessum,  sed  hoc  ipsum  convenit  illi  re- 
lationi,  nam  resultare  dicitur  ex  prsesentia, 
seu  possessione  boni  acquisiti  :  ergo  in  hoc 
pares  sunt  :  alioqui  vero  excedit  delectatio 
quamcumque  relationem,  quia  est  satietas,  et 
quies  appetitus,  et  est  majus  bonum,  magisque 
per  se  intentum  :  ergo  vel  nihil  in  voluntate 
inhaerens  per  se  sumptum  habet  rationem  com- 
prehensionis,  vel  si  aliquid,  potius  delectatio 
quam  relatio. 

5.  Aliorum  sententia  vera.  —  Prima  ejus 
pars  probatur  primo.  —  Secundo.  —  Tertia 
opinio  imprimis  affirmat  comprehensionem 
esse  operationem,  quam  tenet  Soto,  in  4,  dis- 
tinct.  49,  qutest.  4,  art.  2,  etRichardus,art.3, 
quaest.  5  et7,  etBonaventura,  art.  \,  qusest.  5, 
ibidem.  Medina  ad  citatum  art.  3,  et  mihi 
etiam  placet.  Probatur  primo  ex  dictis  a  suffi- 
cienti  divisione,  quia  si  non  est  relatio,  nihil 
superest  quod  esse  possit  nisi  operatio,  nam 
comprehensio  manifeste  dicit  actum  ultimum, 


BEATI  EXTRA  VISIONEM  BEATAM. 
preesertim  cum  sermo  sit  de  beatifica  compre- 
hensione.  Verum  est  D.  Thomam  interdum  si- 
gnificare  comprehensionem  esse  habitum,  vel 
dispositionem  ad  operationem,  ut  patet  in  -4, 
distinct.  49,  qusest.  &,&.%,  in  corpore,  et  ad  %, 
ubi  agit  de  dotibus  in  communi  :  sed  illa  est 
minus  propria  locutio ,  ut  infra  dicam  cum 
agam  de  dotibus.  Secundo  probatur,  quia  com- 
prehensio  beatifica  idem  est  quod  consecutio, 
tentio,  adeptio,  seu  possessio  finis  ultimi,  sed 
hsec  etiam  omnia  nominant  operationem,  ut 
ex  ipsis  vocibus,  et  ex  supra  tractatis  constat, 
et  ex  D.  Thoma,  i,  2,  queest.  3,  art.  4,  dicente, 
beatitudinem  consistere  in  consecutione,  per 
quam  finis  est  adeptus,  et  jam  prsesens  inqui- 
renti,  et  eadem  quaestione,  art.  1,  hanc  conse- 
cutionem  adeptionem  vocat :  idem  queest.  1, 
art.  8,  et  qusest.  2,  art.  7,  ubi  etiam  vocat  pos- 
sessionem  boni  concupiti  :  in  omnibus  autem 
his  locis  non  est  usus  voce  comprehensionis 
usque  ad  dictum  art.  4.  Quod  autem  idem  si- 
gnificaverit  per  illam ,  patet  imprimis  ratione 
sumpta  ex  distinctione  posita  in  principio  ci- 
tati  articuli,  et  a  D.  Thoma  posita  in  solutione 
ad  1 ,  nam  heec  comprehensio  est  terminus  in- 
secutionis  :  sed  hic  terminus  est  adeptio,  sive 
consecutio  boni  inquisiti  :  ergo  heec  omnia 
idem  sunt.  Quod  D.  Thomas  sensibiii  exemplo 
declarat  :  nam  quando  aliquis  cursu,  et  motu 
alium  persequitur,  tunc  dicit  eum  comprehen- 
dere,  quando  tenet  eum  :  ipsa  ergo  tentio  est 
comprehensio  :  tentio  autem  non  est  relatio, 
sed  illa  actio,  qua  alius  tenetur.  Et  idem  colli- 
gitur  ex  illo  Pauli,  quod  D.  Thomas  adducit  ibi 
in  argumento,  sed  contra,  Sic  currite,  ut  com- 
prehendatis  :  et  ideo  D.  Thomas  ait,  compre- 
hensionem  essecoronamjustitiee,  etterminum 
cursus  spiritualis,  et  prsesentiam  finis,  et  ten- 
tionem  ejus,  ut  dicit,  solut.  ad  1.  Tertio  com- 
prehensio  numeratur  a  theologis  inter  dotes 
animee  beatee,  ut  patet  ex  D.  Thoma,  1  part., 
qutest.  12,  art.  7,  ad  1 ,  et  in  4,  distinct.  49, 
qua^st.  4,  art.  2,  et  omnes  theologi  conveniunt, 
omnes  dotes  vel  esse  operationes,  velhabitus, 
et  loquendo  de  illis  secundum  ultimam  et  pro- 
priam  perfectionem  earum,  melius  dicuntur 
operationes,  et  saltem  sunt  perfectiones  quse- 
dam,  quse  donantur  a  Deo  animse  beatse  ad 
ejus  ornatum  et  pulchritudinem  :  hoc  autem 
recte  accommodatur  operationi,  relationi  au- 
tem  minime  :  ergo  comprehensio  est  operatio. 
6.  Secundo  explicandum  est ,  qusenam  sit 
operatio  intellectus  ne,  an  voluntatis.  D.  Bona- 
ventura  supra  dicit ,  esse  specialem  actum 
voluntatis,  ut  habet  rationem  irascibilis,  quo 


DISPUTATIO  VIII.  SEGTIO  IV. 


403 


tenebit  Deum  continue,  et  certe  :  quem  actum 
distinguit  ab  amore  et  gaudio,  quse  pertinent 
ad  voluntatem,  ut  babet  rationem  concupisci- 
bilis.  Sed  neque  ipse  declarat,  qui  sit  iste  actus, 
nec  explicari  potest ,  quia  circa  Deum  ut  in  se 
est,  summum  bonum  (quomodo  a  voluntate 
attingitur)  nullus  actus  voluntatis  intelligitur 
nisi  vel  amoris,  vel  gaudii,  supposita  preesentia 
talis  boni  :  nam  alii  actus  desiderii,  vel  spei 
supponunt  absentiam.  Item  in  eo  statu  nullus 
potest  esse  actus  irascibilis  circa  Deum,  quia 
jam  non  proponitur  ut  bonum  arduum  ad  con- 
sequendum  :  neque  ibi  est  aliquod  malum  tali 
bono  contrarium,  quod  per  irascibilem  sit  fu- 
gandum.  Quocirca  omnes  alii  doctores  conve- 
niunt  comprehensionem  non  esse  operationem 
distinctam  ab  illa  in  qua  consistit  formalis 
beatitudo :  unde  Ricbardus  supra  dicit  esse  vi- 
sionem  et  amorem  :  Scotus  vero  principalifcer 
eum  tribuit  amori,  ut  supra  dixi,  quia  idem 
est  de  comprehensione,  quod  de  consecutione. 
7.  Alii  vero  dicunt  comprebensionem  esse 
visionem  ipsam  :  quas  sententia,  simpliciter  lo- 
quendo,  mibi  probatur,  licet  explicanda  sit 
juxta  dicta,  disp.  7,  sect.  4,  de  essentia  beati- 
tudinis  :  nam  licet  amor  beatificus  pertinet  ad 
perfectam  conjunctionem  cum  ultimo  fine, 
quem  inquirimus,  possit  dici  ad  comprehensio- 
nem  pertinere  :  tamen  quia  visio  est  quee  pri- 
mo  facit  preesentem  ultimum  finem,  et  quee 
primario  constituit  statum  comprebensorum , 
et  ab  illa  babet  amor  omnem  perfectionem 
propriam  illius  status,  simpliciter  dici  potest 
ipsa  visio  comprehensio  :  in  quo  sensu  acci- 
pienda  sunt  verba  D.  Thomse,  solut.  ad  3,  ci- 
tati,  art.  4,dicentis,  comprehensionem  non  esse 
aliam  operationem  prseter  visionem  :  nam  si 
docere  voluisset  comprehensionem  non  esse 
operationem,  nec  diceret  non  esse  aliam,  nec 
adderet  illam  particulam,  prceter  visionem,  sed 
simpliciter  negaret  esse  operationem  :  cum 
ergo  ita  loquitur,  significat  esse  quidem  ope- 
rationem,  non  tamen  aliam  a  visione  :  addit 
vero  comprehensionem  dicere  beatitudinem  ad 
finem  jam  habitum,  non  quia  comprehensio 
sit  relatio,  sed  quia  ratione  distinguitur  a  vi- 
sione  secundum  quamdam  habitudinem ,  ut 
ipse  etiam  declaravit,  4  part.,  qusest.  42,  a.  7, 
ad  4,  nam  visio,  ut  sic,  solum  dicit  notitiam, 
seu  manifestationem  objectiintelligibilis,  com- 
prehensio  vero  addit,  quod  sit  possessio  summi 
boni  concupiti,  aut  quod  inquiri,  vel  cupi  po- 
test.  Unde  cum  comprehensio  dicitur  impor- 
tare  habitudinem  ad  finem  jam  habitum,  non 
est  intelligendum  quod  fmis  obtentus  suppona- 


tur  comprehensionis,  sed  quod  per  ipsam  veluti 
formaliter  denominetur  obtentus  et  habitus. 

8.  Tertium  quod  explicandum  erat,  ex  nunc 
dictis  constat  :  comprehensionem  scilicet  pro- 
prie  sumptam,  et  ih  actu  secundo,  non  perti- 
nere  ad  beatitudinem  ut  quid  consequens 
ipsam,  sed  tanquam  formalem  ipsam  beatitu- 
dinem  :  quod  patet  ex  dictis  supra  de  consecu- 
tione,  et  ideo  comprehensio  dicitur  respondere 
spei  tanquam  primarius  terminus  ejus,  nam 
quod  primario  speramus  non  est  relatio  aliqua, 
vel  proprietas  ulla  beatitudinis,  sed  ipsa  beati- 
tudo  essentialis  tam  objectiva,  quam  formalis, 
id  est,  ultimus  finis  et  comprehensio  ejus. 

9.  Quomodo  comprehensio  spectet  ad  volunta- 
tem. —  Ultimo  constat  quomodo  comprehensio 
dici  possit  pertinere  ad  vohmtatem,  nam  ut 
est  realiter  ipsa  visio  constat  esse  subjective 
in  intellectu  :  ad  voluntatem  vero  pertmet  ob- 
jective,  quodammodoque  causaliter,  nam  illa 
visio  est,  quam  voluntas  maxime  cupit,  et  in- 
quirit,  et  ideo  per  illam,  quatenus  sibi  volun- 
taria  est,  dicetur  tenere  quod  cupit,  et  ex  illa 
resultat  in  voluntate  cessatio  desideriorum,  et 
spei,  juxta  illud,  Quod  videt,  quis  quid  sperat : 
Rom.  8,  et  consequenter  sequitur  quies,  seu 
gaudium  in  bono  adepto. 

40.  Per  hsec  autem  responsum  est  ad  fun- 
damenta  contrariae  sententise  prioris  :  nam 
verba  D.  Thomae,  in  illa  solutione  ad  3,  decla- 
rata  sunt  :  quod  vero  ibi  dicit  objectum  com- 
prehensionis  esse  visionem,  vel  rem  visam, 
cum  sub  disjunctione  ponatur,  satis  est  quod 
verificetur  quoad  alteram  partem  :  itaque  res 
visa  est  proprie  objectum  directum  compre- 
hensionis,  ipsa  autem  visio  non  potest  proprie 
dici  objectum,  nisi  fortasse  secundum  quam- 
dam  reflexionem,  in  quantum  etiam  ipsa  visio 
possidetur  et  habetur,  et  beatus  videns  se  vide- 
re  Deum,  quodammodo  tenet  non  solum  Deum, 
sed  etiam  ipsam  visionem,  qua  etiam  fruitur. 
Quod  vero  dicit,  in  solutione  ad  2,  comprehen- 
sionem  pertinere  ad  voluntatem ,  jam  dictum 
est,  non  esse  intelligendum ,  quod  ad  illam 
pertineat  tanquam  actus  formalis  ejus,  sed  tan- 
quam  terminus  desiderioruin  ejus  :  neque 
oportet  quod  spes,  et  id  quod  respondet  spei , 
sit  in  eadem  potentia  subjective,  quia  spes  di- 
cit  affectum  quemdam  comprehensionis ,  seu 
tentionis  boni  sperati :  non  oportet  autem  ut 
per  eamdem  facultatem  in  re  ipsa  obtineamus 
bonum,  per  quam  ad  illud  afficitur  :  ut  in  bo- 
nis  etiam  sensibilibus  videre  licet,  in  quibus 
etiam  constat  inquisitionem  et  comprehensio- 
nem  non  semper  fieri  eodem  organo ,  vel  fa- 


104 


DE  PERFECTIONE  VOLUNTATIS  BEATI,  UT  VERSATUR  CIRCA  DEUM. 


cultate.  Et  per  hoc  responsum  est  ad  alias  con- 
jecturas  :  atque  ita  niliil  aliud  de  comprehen- 
sione  dicendum  relinquitur  preeter  supra  dicta, 
de  essentiali  beatitudine ,  et  nonnihil  infra 
dicemus  agentes  de  dotibus  :  superest  ergo  ut 
ad  explicandas  perfectiones  beatse  voluntatis 
accedamus. 

DISPUTATIO  IX. 

DE  PERFECTIONE  V0LUNTATIS  BEATI,  UT  VERSATUR 
CIRCA  "DEUM. 

Hactenus  explicuimus  quid  ponat  beatitudo 
in  essentia  animee,  et  quid  in  intellectu  :  nunc 
dicendum  quid  ponat  in  voluntate  :  quod  po- 
test  numerari  inter  effectus  visionis  beatse,  ut 
nuper  dixi  :  potest  autem  voluntas  beati  ope- 
rari  aut  circa  Deum,  aut  circa  alia  objecta,  et 
in  utroque  explicandum  quantam  perfectio- 
nem  habeat.  De  priori  dicemus  in  hac  dispu- 
tatione,  quia  pertinet  ad  primariam  perfectio- 
nem  beatitudinis  :  de  reliquo  in  sequenti. 

SECTIO  I. 

Utrum  voluntas  Beati  videntis  Beum,  neces- 
sario  amet  illum  amore  charitatis  et  benevo- 
lentice. 

1 .  De  hoc  actu,  quamvis  essentialis  sit  bea- 
titudini,  pauciora  dicenda  sunt,  quam  de  vi- 
sione  beata  dictum  est  suo  loco,  quia  non  est 
tam  proprius  beatitudinis  sicut  visio,  quia  est 
communis  etiam  statui  vise  secundum  sub- 
stantiam  et  speciem,  et  intehsionem  suam,  ut 
nunc  suppono  ex  materia  de  charitate,  ex  qua 
sumo  idem  esse  objectum  proprium  ac  per  se 
amoris  viee  et  patrise,  scilicet  Deus  ut  in  se  est 
summum  bonum  et  objectum  supernaturalis 
beatitudinis,  seu  finis  ultimus  supernaturalis, 
nam  voluntas  ferturin  bonum  sibi  propositum 
prout  in  se  est,  quamvis  propositio  et  cognitio 
non  sit  ejusdem  rationis.  Deinde  suppono  ha- 
bitum  charitatis  vise  manere  in  patria,  juxta 
illud  1  Corinth.,  13  :  Charitas  nunquam  exci- 
dit.  Deinde  de  perfectione  intensiva  hujusmodi 
amoris  idem  judicandum,  quod  de  perfectione 
intensiva  gratise,  de  qua  supra  nonnulla  atti- 
gimus  :  latius  vero  dicendum  est  in  propriis 
materiis.  Solum  ergo  dicendum  est  de  illa  per- 
fectione  amoris  hujus,  qu.se  propria  est  status 
beatifici,  quee  solum  est  immutabilitas  et  ne- 
cessitas  talis  amoris  :  quse  duplex  distingui  so- 
let,  una  quoad  specificationem,    alia   quoad 


exercitium  :  supponimus  autem  de  facto  bea- 
tos  necessario  diligere  Deum,  quia  illa  beati- 
tudo  perpetua  est  :  qusestio  vero  est,  an  hoc 
solum  sit  ex  sola  intrinseca  providentia  Dei, 
an  ex  intrinseca  rei  natura. 

2o  Prima  sententia.  —  Prima  sententia  est 
beatum  tanta  necessitate  diligere  Deum,  ut 
etiam  de  potentia  absoluta  fieri  non  possit  quin 
videns  Deum  actu  ipsum  diligat.  SiciEgydius, 
quodl.  5,  queest.  6,Henricus,  quodl.  5,qusest.  6, 
et  libr.  12,  queest.  5,  qui  in  hoc  fundatur  quod 
visio  et  dilectio  ex  natura  sua  tam  intime 
uniuntur  in  eodem  objecto,  ut  separari  nullo 
modo  possit  dilectio  a  visione  :  sed  nec  per- 
cipio  satis  vim  hujus  fundamenti,  neque  aliud 
probabile  invenio  pro  hac  sententia. 

3.  Secunda  sententia.  —  Secunda  sententia 
est,  beatum  videntem  Deum  de  potentia  abso- 
luta  neque  quoad  exercitium,  neque  quoad 
specificationem  necessitari  ad  amandum,  sed 
posse  in  aliquo  casu  Deum  habere  odio.  Sic 
Holcot,  in  suis  determinationibus,  queest.  9, 
artic.  2,  et  idem  Gabriel  infra,  citandus,  quee 
sententia  ita  est  explicanda  :  nam  si  beatus  in 
Deo  nil  aliud  videat  quam  id,  quod  est  Deo 
intrinsecum_,  fieri  non  potest  ut  illum  odio 
habeat,  quia  in  Deo,  ut  sic,  nihil  videt  nisi 
summam  bonitatem  :  bonum  autem  ut  bonum 
non  potest  odio  haberi,  ut  nunc  supponimus  : 
potest  tamen  fingi  casus,  in  quo  is,  qui  videt 
Deum,  videat  fore  ab  ipso  privandum  visione 
et  perpetuo  damnandum,  et  maximis  ac  eeter- 
nis  cruciatibus  afficiendum,  tunc  enim  potest 
iste  homo  Deum  odisse  sub  ratione  malefacto- 
ris,  nam  posset  odisse  malum  illud,  quod  sibi 
videret  imminere  :  ergo  posset  etiam  odio  ha- 
bere  auctorem  illius  mali,  nam  jam  apprehen- 
deret  illum  sub  aliqua  ratione  mali,  saltem 
extrinsece  :  neque  alio  titulo  habetur  odio  a 
deemonibus. 

A.  Responderi  solet  communiter,  hujusmodi 
videntem  Deum,  necessario  videre  illammet 
pcenam  esse  eequissimam ;  et  ex  summa  boni- 
tate  procedentem,  et  ideo  non  posse  eum  ad 
odium  excitari.  Sed  heec  responsio  non  videtur 
satisfacere,  primo  quidem,  quia  fingi  potest  ut 
non  videatur  illa  pcena  infligenda  propter 
culpam,  sed  ex  Dei  absoluta  voluntate,  et  tunc 
non  esset  actio  justitiee,  sed  absoluti  dominii, 
et  quamvis  non  esset  contraria  honestati,  esset 
tamen  contraria  voluptati  et  commodo  naturee : 
ergo  haec  est  sufficiens  ratio  ut  odio  habeatur  et 
actio  propter  se,  et  agens  propter  actionem. 
Secundo,  etiamsi  actio  appareat  eequissima,  si 
aliunde  in  ea  appareat  ratio  incommodi,  potest 


DISPUTATIO 
voluntas,  pro  libertate  sua,  illam  detestari,  et 
consequenter  etiam  auctorem  ejus,  quia  tota  ra- 
dix  libertatis  quoad  specificationem  est  cognitio 
alicnjus  boni,  vel  mali  in  eodem  objecto.  De- 
nique,  ut  major  sit  difficultas,  fingere  possu- 
mus  ut  is,  qui  videt  Deum,  non  solum  videat 
futuras  pcenas,  sed  actu  etiam  jam  experiatur 
prsesentes,  ita  ut  actu  sit  in  pcenis  inferni,  et 
ibi  videat  Deum,  et  privetur  omni  gaudio,  et 
delectatione  beatifica,  et  spe  evadendi  illas 
pcenas,  tunc  enim  posset  eligere  carere  visione 
et  pcenis  simul  potius  quam  in  illo  statu  esse  : 
ergo  potest  etiam  desiderare  ut  Deus  non  sit, 
ut  ipse  possit  eis  pcenis  liberari ;  ergo  visio 
prsecise  sumpta  non  necessitat  quoad  specifi- 
cationem. 

5.  Tertia  sententia  ejusdem  Holcot  est  de 
necessitate  quoad  exercitium,  aliquando  sci- 
licet  posse  sequi  ex  visione  non  tamen  semper : 
quod  ipse  ita  declarat :  nam  imprimis  ex  parte 
objecti  requirit,  ut  nibil  videatur,  quod  possit 
impedire  amorem :  deinde  ut  ex  parte  videntis 
tanta  intensione  videat,  quae  possit  vincere 
resistentiam  voluntatis  ex  libertate  ejus  per- 
venientem,  nam  si  interdum  causatur  bac  ne- 
cessitas,  illa  est  ex  efficacia  visionis :  sed  bsec 
efficacia  est  finita  :  ergo  quae  visio  fuerit  ma- 
gis,  vel  minus  intensa,  habebit  ad  hoc  majo- 
rem,  vel  minorem  efficaciam.  Rursus  resisten- 
tia  voluntatis  est  finita,  imo  est  major,  vel 
minor,  quo  voluntas  est  perfectior,  vel  libe- 
rior :  ergo  fieri  potest  ut  tanta  sit  efficacia  vi- 
sionis,  quse  vincat  resistentiam  vohmtatis,  et 
tunc  necessitatibus  quoad  exercitium  :  et  e 
contrario  tam  remissa  potest  esse  visio,  et  de- 
bilis  ad  movendum,  ut  non  inferat  necessita- 
tem,  unde  infert,  aliquam  visionem  posse  suf- 
ficere  ad  necessitandam  voluntatem  hominis, 
quee  non  sufficit  ad  necessitandam  vohmtatem 
Angeli,  quia  est  perfectior  et  liberior. 

6.  Sed  discursus  hic  multa  falsa  supponit, 
quia  fortasse  visio  illa  nullam  habet  efficaciam 
circa  voluntatem  ut  inde  oriatur  necessitas,  et 
voluntas  in  hoc  non  habet  resistentiam,  sed 
maximam  propensionem :  apparentior  distinc- 
tio  esse  posset  de  ipsa  visione,  nam  interdum 
esse  potest  mere  speculativa  absque  ullo  judi- 
cio  practico  formali,  vel  virtuali,  quia  nihil 
repugnat  beatum  videre  Deum  prout  in  se  est 
preecise,  nihil  judicando  de  aliqua  re  creata, 
etiam  de  actu  diligendi  Deum  :  ergo  per  talem 
visionem  non  judicabitur  practice  esse  conve- 
niens,  vel  necessarium  diligere  Deum :  ergo  ex 
tali  visione  non  necessario  sequitur  amor  Dei, 
quia  ad  amandum  non  satis  est  judicare  objec- 


IX.  SECTIO  I.  105 

tum  esse  bonum,  sed  etiam  oportet  judicare 
bonum  esse  diligere  illud,  quia  qui  diligit,  non 
solum  amat  objectum,  sed  etiam  actum  qui 
intrinsece  vohmtarius  est.  Unde  multi  ex  Tho- 
mistis,  ut  Paludanus,  Ferrariensis  et  alii,  ne- 
cessitatem  illius  amoris  probant  ex  necessitate 
hujus  judicii,  Deus  est  summe  diligendus  :  si 
ergo  hoc  judicium  non  est  necessario  conjunc- 
tum  cum  visione,  neque  amor  etiam  erit,  nisi 
fortasse  tunc  quando  visio  fuerit  tam  perfecta 
ut  utrumque  comprehendat. 

7 .  Quarta  sententia  est  quae  simpliciter  ne- 
gat  ex  visione  beatifica,  qusecumque  illa  sit, 
necessario  oriri  in  voluntate  amorem  Dei  ne- 
cessitate  quoad  exercitium  intrinseca,  et  ex 
natura  rei.  Sic  Scotus,  in  1,  d.  1,  q.  4,  §  Ne- 
gativa  istius  articidi,  et  Gabriel,  ibi  qusest.  6, 
et  Supplementum  Gabrielis,  in  4,  d.  49,  q.  2, 
art.  3,  dub.  5,  Ocham  in  4,  queest.  ult.,  art.  3, 
et  est  expressa  sententia  D.Thoniee,  qusest.  21, 
de  Veritate,  art  6,  et  q.  2,  qusest.  10,  art.  2, 
generaliter,  ac  sine  limitatione  negat,  volun- 
tatem  necessitari  quoad  exercitium.  Quee  sen- 
tentiee  probantur  primo,  quia  neque  in  intel- 
lectu,  neque  in  voluntate  videntis  Deum  est 
aliqua  causa  sufficiens  ad  inferendam  necessi- 
tatem  amoris  quoad  exercitium ;  ergo  cum 
alias  voluntas  est  se  sit  potentia  libera,  nullo 
fundamento  affirmari  potest  necessario  move- 
ri.  Assumptum  declaratur  discurrendo  per 
principia  quse  cogitari  possunt  afferre  necessi- 
tatem  illam  voluntati :  nam  primo  in  intellectu 
est  objectum  visum,  scilicet  Deus,  et  hoc  non 
sufficit  ad  inferendam  necessitatem,  quia  non 
movet  voluntatem  quoad  exercitium,  sed  tan- 
tum  quoad  specificationem,neque  movet  illam 
effective,  sed  tantum  metaphorice,  seu  finali- 
ter.  Et  confirmatur,  quia  in  via  idem  objectum 
amoris  proponitur,  scilicetDeus  summebonus, 
et  tamen  non  necessitat :  ergo  objectum  ex  se 
non  est  sufficiens  causa  hujus  necessitatis  : 
nam  si  est  soladiversitascognitionis.seumodi 
repreesentandi  aut  applicandi  tale  objectum, 
non  efficeret  ad  tam  diversum  modum  ope- 
randi,  qualis  est  liber,  et  necessarius.  Secundo 
est  in  intellectu  visio  ipsa,  et  heec  multo  minus 
videtur  posse  inferre  necessitatem  propter  eas- 
dem  fere  rationes,  quia  nec  movet  quoad  exer- 
citium,  neque  est  effectiva  in  voluntate,  sed 
est  tantum  conditio  necessaria,  seu  approxi- 
matio  ex  parte  objecti.  Praeterea,  quia  illa  vi- 
sio  preecise  ut  est  visio  Dei,  et  mere  speculativa 
ex  se  non  sufficit  ad  movendam  voluntatem, 
quia  oportet,  ut  numer.  prsedict.  dicebam,  ju- 
dicare  de  ipsomet  actu  amoris  quod  sit  mihi 


406 


DE  PERFECTIONE  VOLUNTATIS  BEATI,  UT  VERSATUR  CIRCA  DEUM. 


conveniens  hic  et  nunc  :  hac  enim  ratione  in 
via,  posito  judicio  in  intellectu  quod  Deus  est 
summum  bonum  maxime  amabile,  non  sequi- 
tur  necessario  amor  in  voluntate,  quia  cum 
illo  judicio  non  necessario  conjungitur  judi- 
cium  de  ipsa  actuali  dilectione  quod  hic  et 
nunc  sit  necessaria,  vel  conveniens :  sed  simili 
modo  non  est  necesse  hoc  actuale  judicium  aut 
intrinsece  includi  in  ipsa  visione  Dei,  aut  cum 
illa  necessario  conjungi,  quia  non  est  de  ra- 
tione  summi  boni  ut  actu  diligatur  :  ergo  in 
intellectu  nullum  est  principium  sufficiens  hu- 
jus  necessitatis,  quia  prseter  illa  duo  nullum 
aliud  fingi  potest. 

8.  Rursus  ex  parte  voluntatis  possunt  illa 
duo  principia  excogitari,  primum  ipsa  volun- 
tas,  quse  naturali  impetu  videtur  tendere  in 
Deum ;  sed  hoc  non  sufficit,  tum  quia  vohmtas 
ex  se  non  est  principium  sufficiens  dilectionis, 
de  qua  agimus,  neque  ad  eam  habet  naturalem 
propensionem :  tum  etiam,  quia  ex  illa  pro- 
pensione  ad  summum  colligi  potest  necessitas 
quoad  specificationeui ,  quia  voluntas  etiam 
inclinatur  in  bonum  in  communi,  seu  in  bo- 
num  honestum  ut  sic,  et  tamen  non  necessita- 
tur  ad  diligendum  ilhid,  etiamsi  per  intellec- 
tum  actu,  et  evidenter  proponatur,  quia  in  illo 
exercitio  reperitur  bonum  particulare,  in  quod 
non  necessario  fertur  voluntas,  et  quia  illa 
naturalis  propensio  non  prodit  in  actum,  nisi 
per  propriam  efficaciam,  et  applicationem  ip- 
sius  vohmtatis,  et  in  hac  re  est  libera  vohmtas, 
et  domina  sui  actus. 

Aliud  principium  necessitans  vohmtatem 
esse  potest  charitas  infusa :  et  de  hac  fieri  po- 
test  idem  argumentum  supra  factum,  nam  in 
via  non  infert  necessitatem,  etiamsi  objectum 
sit  sufficienter  propositum :  ergo  neque  in  pa- 
tria,  quia  solus  modus  applicandi  objectum 
non  sufficit  ad  tantam  diversitatem  :  item, 
quia  charitas  est  habitus  voluntatis :  heec  au- 
tem  est  habitus  naturae  ut  in  suo  usu  subjiciat 
potentise,  cui  inest  et  sese  accommodet  modo 
operandi  illius :  et  ideo  dixit  Aristoteles  quod 
habitibus  utimur  cum  volumus :  ergo  si  ex 
voluntate  non  oritur  necessitas,  multo  minus 
oriri  potest  ex  habitu  illius. 

9.  Quinta  sententia  probabilior.  —  Quinta 
sententia  est,  posita  Dei  visione,  ex  natura  rei 
necessario  sequi  in  vohmtate  actum  dilectionis 
ejus  perfectum,  et  ex  charitate.  Ita  Capreolus, 
in  2,  d.  1,  queest.  3,  art.  I,  Paludaniis,  in 
quarta,  d.  49,  qusest.  7,  num.  22,  Cajetanus, 
1  part.,  quasst.  82,  art.  1  et  2,  et  1,  2,  q.  10, 
art.  2,  Ferrariensis,  3,  cont.  Gent.,  cap.  62,  Soto, 


in  4,  qusest.  3,  art.  4,  conclus.  4,  et  alii  disci- 
puli  divi  Thomse,  qui  uno  ore  censent,  hanc 
esse  D.  Thomee  sententiam,  quam  colligunt  ex 
dict.  qusest.  82,  art.  1  et  2,  et  qusest.  83,  a.  4, 
et  magis  insinuat  in  qutest.  6,  art.  5,  et  ad  5, 
et  qusest.  62,  art.  2,  ad  2,  et  ex  \,  2,  qusest.  5, 
art.  4,  et  ex  3,  contra  Gent.,  cap.  62.  Sed,  ut 
verum  fatear,  licet  haec  loca  sint  probabilia, 
tamen  in  multis  eorum  solum  loquitur  divus 
Thomas  de  necessitate  visionis,  omnia  autem 
quse  dicit  de  vohmtate,  possunt  explicari  de 
necessitate  quoad  specificationem :  neque  etiam 
invenio  rationem,  quee  sufficienter  demonstret 
hanc  sententiam :  eam  tamen  existimo  esse 
probabiliorem,  quam  ut  explicem  : 

10.  Ejus  prima  assertio.  —  Dicendum  est 
primo,  Deum  clare  visum  et  visionem  ejus 
esse  in  suo  genere  sufficiens  principium  ad 
movendam  et  excitandam  vohmtatem  ad  amo- 
rem  ipsius  Dei.  Probatur,  quia  non  potest  vi- 
deri  Deus,  quin  videatur  ut  summum  bonum, 
et  summe  amabilis :  ergo  necesse  est  ut  Deus 
sic  visus  sit  sufficiens  ad  trahendam  volunta- 
tem  ad  sui  amorem  quantum  est  ex  se.  Pro- 
batur  consequentia ,  quia  bonum  cognitum 
movet  et  trahit  voluntatem:  ergo  infmitum 
bonum  prout  in  se  est  cognitum,  maxime  mo- 
vebit  voluntatem,  quantum  necesse  est  ex  parte 
objecti.  Antecedens  patet  ex  supra  dictis,  dis- 
put.  5,  sect.  3,  quia  non  potest  videri  clare 
Deus,  quin  videatur  secundum  omnia  sua  at- 
tributa,  quse  in  eo  sunt  formaliter :  unum  au- 
tem  ex  preecipuis  est  quod  est,  summum  bo- 
num,  et  fons  totius  bonitatis,  et  finis  ultimus 
rerum  omnium. 

11.  Unde  probabiliter  colligo  etiam  de  po- 
tentia  absoluta  non  esse  possibilem  aliquam 
Dei  visionem,  quse  sola  ac  preecise  sumpta  abs- 
que  alia  cognitione,  vel  judicio  non  sufficiat 
ex  parte  intellectus  et  objecti,  ad  excitandum 
Dei  amorem  in  voluntate.  Probatur,  quia  si 
perfecta  Dei  visio,  qualis  nunc  est,  ad  hoc  suf- 
ficit,  et  aliqua  fingitur  ex  se  insufficiens,  ne- 
cesse  est  ut  hoc  habeat  propter  imperfectionem 
aliquam :  vel  ergo  illa  imperfectio  est  sola  re- 
missio  visionis  ex  parte  videntis,  vel  est  limi- 
tatio  aliqua  ex  parte  objecti,  nihil  enim  aliud 
fingi  potest,  cum  libro  secundo  de  Attributis, 
capite  decimo  nono,  ostensum  sit  visiones  esse 
ejusdem  speciei :  primum  autem  dici  non  po- 
test,  tum  quia,  quantumvis  sit  remissa  visio, 
est  clara  et  evidens :  ergo  facit  voluntati  prse- 
sens  objectum,  prout  in  se  est,  sed  hoc  sufficit 
vohmtati :  tum  etiam,  quia  sicut  visio  potest 
esse  remissa,  ita  etiam  et  amor :  ergo  visio  re- 


DISPUTATIO 
missa  saltem  sufficit  movere  ad  amorem  re- 
missum.  Secimdum  etiam  dici  nou  potest, 
quin  ab  illo  objecto  visio  prsescindi  non  potest, 
quin  videatur  sub  ratione  summi  boni  et  finis 
ultimi :  sicut  prsescindi  non  potest  quin  videa- 
tur  sub  ratione  omnipotentiae,  et  primi  prin- 
cipii :  boc  autem  satis  est  ad  movendam  vo  - 
luntatem. 

12.  Dices,  non  esse  satis,  quia  ex  boc  prse- 
cise  non  videtur  quod  exercitium  ipsius  actus 
amoris  bic  et  nunc  conveniat.  Respondetur, 
imo  in  ipso  objecto  indicato  et  summo  bono, 
et  summe  diligibili  boc  virtute  contineri,  et 
ideo  hoc  satis  esse  ad  movendam  voluntatem 
in  suo  genere,  preesertim  si  in  intellectu  nul- 
lum  sit  aliud  judicium  buic  repugnans  motio- 
ni,  qoalis  esset,  si  intellectus  judicaret  solum 
bic  et  nunc  non  esse  conveniens  occupari  in 
exercendo  actu  amoris  circa  tale  objectum, 
quod  judicium  non  est  in  beato,  neque  esse 
potest,  ut  dicam,  prsesertim  nulla  facta  extrin- 
seca  suppositione.  Confirmatur,,  et  declaratur, 
nam  licet  is,  qui  amat,  voluntarie  amet,  et 
ideo  dicatur  consequenter  amare  ipsum  amo- 
rem :  tamen  non  est  necesse  ut  boc  faciat  per 
actum  formaliter  reflexum,  tendendo  proprie 
in  ipsum  actum  amoris  ut  in  objectum,  sed 
satis  est  ut  in  actu  exercito  per  quamdam  re- 
fiexionem  virtualem  velit  ipsum  actum  per 
modum  actus :  ergo  similiter  ut  voluntas  mo- 
veatur  et  sufficienter  excitetur  ad  bujusmodi 
actum,  satis  est  ut  ita  proponatur  objectum, 
et  judicetur  bonum,  ut  in  ipso  judicio  virtute 
contineatur  continentia  actus,  et  exercitii  ejus : 
boc  autem  in  prsesenti  fit  eo  ipso  quod  Deus 
clare  visus  judicatur  summum  bonum,  et  ulti- 
mus  finis  simpliciter,  et  absolute  super  omnia 
diligendus. 

13.  Secunda  assertio  duplici  via  prolahilis 
de  necessitate  physica  amoris  leatifici  quoad 
exercitium.  —  Prima  via  prolatur  primo.  — 
Dicendum  secundo,  posita  Dei  visione  ex  na- 
tura  reivoluntas  necessario  sequitur  motionem 
illius  objecti  amando  illud  super  omnia  quan- 
tum  potest.  Hsec  conclusio  dupliciter  probari 
potest,  primo  ostendendo  in  illo  actu  pbysi- 
cam  et  naturalem  necessitatem,  quse  probari 
potest  primo  a  simib  a  divina  volunlate,  quse 
ad  amorem  sui  ipsius  omnino  est  defmite  de- 
terminata.,  ut  ille  amor  omnino  ac  pbysice 
necessarius  sit,  idem  ergo  dicendum  est  de 
voluntate  creata  respectu  amorisDei  visi  clare. 
Probatur  bsec  consequeutia  primo,  quia  volun- 
tas  divina  perfectior  voluntas  est  omni  volun- 
tate  creata,  et  non  obstante  bac  perfectione, 


IX.  SECTIO  I.  107 

natura  sua  determinatur  ad  amandum  sum- 
mum  bonum  clare  propositum,  et  cum  bac 
determinatione  retinet  omnem  libertatem  ne- 
cessariam  ad  essentiam  et  perfectionem  sim- 
pliciter  rationalis  voluntatis  :  ergo  dicendum 
est  idem  de  voluntate  creata.  Probatur  couse- 
quentia,,  quia  si  haec  voluntas  ponitur  libera 
respectu  illius  objecti,  vel  hoc  est  ex  perfectio- 
ne  :  et  hoc  non,  quia  perfectior  est  divina  vo- 
luntas,  unde  signum  est  hoc  non  pertinere  ad 
perfectionem  :  vel  est  ex  imperfectione,  et  hoc 
iniprimis  non  affirmant  auctores  contrarise 
opinionis,  quia  habere  dominium  sui  actus 
convenit  voluntati  ex  perfectione  sui.  Deinde 
nulla  est  ratio  cur  heec  imperfectio  tribuatur 
voluntati  creatse,  prsesertim  supposita  in  in- 
tellectu  clara  Dei  visione,  quee  sufficit  ex  parte 
intellectus  tollere  omnem  imperfectionem  , 
qua3  modum  illum  operandi  imperfectum  pos- 
set  impedire,  et  posito  in  voluntate  habitu 
charitatis  elevante  voluntatem  ad  divinum  or- 
dinem  cum  concursu  sibi  connaturali  etdebito. 
Unde  confirmatur ,  nam  creata  charitas  est 
participatio  divinoe  charitatis  per  essentiam 
quodammodo  ejusdem  ordinis :  sicut  ergo  cha- 
ritas  per  essentiam  determinata  est  natura  sua 
ad  amandum  summum  bonum,  quod  est  ob- 
jectum  ejus  :  ita  etiam  charitas  participata 
natura  est  elevata  ad  amandum  idem  summum 
bonum  sufficienter  propositum,  quod  etiam 
respicit  ut  primarium  objectum.  Nec  circafun- 
damentum  hujus  discursus  hserendum  est  circa 
opinionem  Scoti,  Durandi  et  aliorum,  qui  af- 
firmant  Deum  se  libere  amare  et  Patrem,  ac 
Filium  libere  producere  Spiritum  sanctum,  nam 
isti  auctores  non  loquuutur  in  sensu  nobis 
contrario,  id  est,  de  libertate  necessitati  oppo- 
sita,  quianec  negant,nec  negare  possunt  Deum 
tanta  necessitate  se  amare.,  ut  non  possit  se 
non  amare,  et  tam  necessario  produci  Filium, 
ac  Spiritum  sanctum,  alias  non  necessario  exis- 
teret,  et  consequenter  non  esset  Deus  :  sed  lo- 
quuntur  de  necessitate  opposita  coactioni,  aut 
naturali  actione,  ut  Scotus  loquitur,  in  qua  re., 
quamvis  de  nomine  disputent,  tamen  male  lo- 
quuntur,  ut  in  1  part:,  qusest.  -41,  latius  dis- 
putatur,  nam  ad  praesentem  queestionem  nihil 
refert. 

14t.  Ultimo  respondendo  simul  ad  fundamen- 
tum  Scoti,  ostendo  esse  in  actu  omnia  princi- 
pia,  quse  ad  necessitatem  sufficiunt  :  nam 
imprimis  objectum  cum  sit  infinitum  bonum 
per  essentiam  ex  se  habet  vim  ad  movendum 
in  suo  genere  summo  et  perfectissimo  modo  : 
ergo  quantum  est  ex  se  trabit  voluntatem  ne- 


408 


DE  PERFECTIONE  VOLUNTATIS  BEATI,  UT  VERSATUR  CIRCA  DEUM. 


cessario  ad  sui  amorem.  Nec  refert  quod  non 
moveat  efficienter,  quia  in  suo  genere  potest 
habere  motionem  aecommodatam  tali  modo 
operandi  :  unde  quamvis  objectum  dicatur 
movere  voluntatem  quoad  specificationem , 
quia  determinat  illam  ad  talem  speciem  actus : 
non  video  tamen  cur  etiam  in  suo  genere  non 
possit  dici  movere  et  excitare  etiam  quoad 
exercitium,  quia  revera  ad  hOc  allicit  volun- 
tatem  ut  exerceat  talem  actum :  et  ideo  quam- 
vis  Cajetanus,  prima  secundse,  queestio.  decima, 
articul.  secundo :  neget  hanc  neeessitatem  oriri 
ex  objecto,  sed  solum  ex  parte  potentise,  ne- 
que  ita  ibi  explicet  D.  Thomas,  verum  censeo 
non  minus  tribuendam  esse  hanc  necessitatem 
objecto  in  suo  genere,  quam  potentiee  in  suo, 
quia  revera  summa  bonitas  Dei  est,  quse  in 
genere  finis  trahit  voluntatem  ad  se ;  trahit 
autem  modo  accommodato  et  actui,  et  eximise 
bonitati.  Neque  D.  Thomas  ibi  aliud  sentit, 
quia  tantum  loquitur  de  homine  viatore  in 
genere,  ut  ibi  Conradus  explicuit,  et  Capreolus, 
in  4,  d.  4,  qusest.  3,  art.  3.  Deinde  ex  parte 
cognitionis,  seu  applicationis  illius  objecti  est 
maxima  applicatio ;  quse  esse  potest,  aut  re- 
quiri :  tum  quia  per  illam  iit  preesens  bonitas 
objecti  prout  in  se  est :  tum  etiam  quia  tanta 
necessitate  fit  prsesens,  ut  non  possit  voluntas 
intellectum  ab  eo  judicio  divertere,  ut  patet  ex 
materia  de  visione  agendo  de  necessitate  illius : 
tum  tertio,  quia  ex  vi  illius  visionis  constitui- 
tur  homo  in  statu  beatifico,  in  quo  excluditur 
omne  judicium,  omnisque  existimatio  contra- 
ria  illi  amori,  ut  statim  explicabo;  et  in  his 
omnibus  differt  visio  illius  objecti  a  cognitione, 
quse  habetur  in  via,  et  ideo  potest  ex  illa  oriri 
diversus  modus  operandi  et  diligendi,  quam  in 
via  reperiatur.  Rursus  ex  parte  potentise  repe- 
ritur  inclinatio  charitatis,  quse  omnino  est  de- 
terminata  natura  sua  ad  summum  bonum,  ut 
declaratum  est.  quee  inclinatiq  quamvis  prout 
terminatur  ad  Deum  clare  visum.  et  ut  est 
supernaturalebonum,  non  sit  connaturalis  vo- 
luntati,  tamen  non  est  illi  repugnans.  sed  po- 
tius  est  proportionata  et  consentanea,  et  sup- 
posita  charitate,  etiam  est  suo  modo  connatu- 
rale,  ut  voluntas  elevetur  ad  talem  modum 
operandi.  Quod  ita  confirmatur  ac  declaratur, 
nam  libertas  per  se  non  tendit  ad  ultimum  fi- 
nem,  sed  ad  media,  nam  connexio  cum  ultimo 
fine  potius  esse  debetdeterminata  utex  inten- 
tione  illius  procedatur  ad  electionem  medio- 
rum,  et  quia  in  ultimo  fine,  ut  sic,  non  est 
indifferentia,  sed  potius  necessitas,  cum  illo 
constat  beatitudo  :  ergo  quando  voluntas  ele- 


vatur  ad  finem  ultimum  supernaturalem,  si  ex 
parte  finis  sit  sufficiens  motio  et  applicatio, 
consentaneum  est  ipsi  voluntati,  ut  ex  parte 
sua  etiam  elevetur  ad  amandum  modo  con- 
sentaneo  fini  ultimo  :  Ex  his  ergo  principiis 
sufficienter  videtur  explicari  hsec  physica  ne- 
cessitas. 

15.  Secunda  via  prolandi  eamdem  secundam 
assertionem  ostendendo  pliysicam  necessitatem 
amoris  beatifici.  —  Secundo  principaliter  pro- 
bari  explicarique  potest  conclusio  ex  ipsa  ra- 
tione  actus,  vel  omissionis  voluntatis,  quia 
proposito  sufficienter  objecto  bono  movente  et 
excitante  voluntatem  ad  amandum  ipsum  cum 
perfecta  scientia  et  cognitione,  non  videtur  vo- 
luntas  posse  suspendere  actum,  nisi  illamet 
suspensio  sub  aliqua  ratione  boni  et  commodi 
proponatur;  sed  Deus  clare  visus  sufficienter 
moveat  voluntatem  ex  se,  et  stante  illa  visione, 
non  potest  suspensio  actus  amoris  repraesentari 
sub  aliqua  ratione  commodi  :  ergo  non  est 
possibilis  voluntati  :  ergo  necessitatur  quoad 
exercitium.  Totus  hic  discursus  fundari  potest 
in  doctrina  D.  Thomse,  4,  2,  qusest.  5,  art.  h. 
et  3,  contr.  Gent.,  cap.  62,  ubimultis  rationi- 
bus,  quse  in  snmma  in  hoc  discursu  continen- 
tur,  probat  non  posse  voluntatem  beati  aver- 
tere  intellectum  a  visione  Dei,  quia  eadem  est 
prorsus  ratio  de  voluntate  avertente  se  ipsam, 
ut  ita  dicam,  ab  amore  Dei  actuali ;  solum  po- 
test  cogitari  differentia,  nam  voluntas  ut  aver- 
teret  actum  intellectus,  indigeret  actu  positivo, 
quo  vellet  non  videre  Deum ;  et  ideo  opus  est 
ut  illud  objectum  ei  proponatur  sub  ratione 
boni ;  ad  cessandum  autem  ab  amore,  non  in- 
diget  actu,  sed  sola  negatione  actus,  et  ideo 
non  videtur  tam  necessarium  ut  illa  negatio 
proponatur  per  modum  objecti  convenientis. 
Sed  hsec  differentia  non  obstat,  quia  volunta- 
rium  virtuale,  seu  indirectum  eequivalet  vo- 
luntario  directo,  quod  fit  per  actum  positivum, 
et  ideo  si  ad  volendum  directe  per  actum  po- 
sitivum  carentiam  alterius  actus,  necesse  est 
ut  ille  proponatur  sub  aliqua  ratione  conve- 
nientis,  ad  suspendendum  voluntarie  actum 
idem  erit  necessarium. 

46.  Ostenditur  amplius  dicta  necessitas.  — 
Addo  judicium  quod  beatus  habet  de  divina 
bonitate,  quam  apprehendit  ut  maxime  diligi- 
bilem,  et  conjunctionem  cum  illa  maxime  ne- 
cessariam  ad  suam  felicitatem,  hoc,  inquam,  ju- 
dicium  ita  excitare,  et  movere  voluntatem,  ut 
sine  judicio  contrario  quo  contineatur,  ne  in 
actum  exeat,  non  videatur  illum  posse  sus- 
pendere,  quod  maxime  procedit  per  se,  et  ex 


DISPUTATIO 

natura  rei  loquendo,  nullam  addendo  extrin- 
secam  suppositionem,  quia  in  tali  amore,  nec 
lassatur  voluntas,  neque  impeditur  ab  aliis  ac- 
tionibus,  neque  aliam  rationem  incommodi  in 
eo  reperit. 

17.  Excluditur  unus  casusin  quo  Jwcneces- 
sitas  cessare  videtur.  —  At  vero  facta  aliqua 
suppositione,  videtur  esse  aliqua  difficultas, 
quse  tangitur  in  fundamentis  aliarum  opinio- 
num  :  triplex  autem  suppositio  bactenus  cogi- 
tata  est.  Prima,  quam  fingit  Holcot  supra,  sci- 
ficet,  si  videns  Deum  simul  habeat  banc  falsam 
existimationem ,  quod  nisi  cesset  ab  amore 
Dei,  erit  perpetuo  miser,  aut  aliquid  simile. 
Sed  respondetur  impossibile  esse  babere  boc 
judicium  videntem  Deum,  aut  similem  erro- 
rem;  sicut  fingi  non  potest  quod  beatus  judi- 
cet  se  peccare  amando  Deum  :  quia  tale  judi- 
cium  ex  ipsis  terminis  est  manifeste  falsum, 
et  ideo  non  potest  cadere  in  intellectum,  preeser- 
tim  ita  illustraturn,  ut  clare  videat  Deum. 

48.  Excluditur  alter  casus.  — Secunda  sup- 
positio  est  quod  Deus  prsecipiat  beato  ut  cesset 
ab  amore  sui,  vel  omnino  ab  omni  actu  vo- 
luntatis,  de  quo  dicendum  est  suppositis  quee 
in  prima  ratione  diximus,  tale  praeceptum  esse 
impossibile,  quia  necessitas  bujus  actus  est 
naturalis  et  physica,  et  ideo  non  est  in  potes- 
tate  voluntatis  cessare  ab  illa,  et  ideo  non  est 
hsec  materiapraecepti.  Deinde  esto  admittamus 
hoc  esse  in  potestate  voluntatis,  in  eo  casu  tale 
prseceptum  esset  extra  ordinem  naturse,  et  ita 
non  esset  ille  casus  contra  conclusionem  po- 
sitam.  Ac  denique  tunc  cessare  ab  illo  actu  ex 
tali  motivo,  esset  quidam  amor  Dei,  vel  for- 
malis,  vel  virtualis,  cum  propter  implendam 
ejus  voluntatem  homo  se  privaret  voluntarie 
tanto  bono. 

49.  Exduditur  tertius  casus.  — Tertia  sup- 
positio  est  quod  videns  Deum  patiatur  ab  ipso 
aliquod  maximum  detrimentum,  vel  videat  ita 
aliquando  futurum  :  et  hoc  imprimis  etiam  est 
preeter  ordinem  illius  visionis :  deinde  etiam 
posito  illo  casu,  non  posset  voluntas  aliquid 
preeter  rectam  rationem,  aut  inordinatum 
efficere,  quia,  utdisp.  sequenti,  sect.  i,  osten- 
deinus,  illa  visio  ex  vi  sua  efficit  voluntatem 
rectam,  et  ideo  in  tali  casu  fieri  non  posset  ut 
voluntas  exiret  in  actum  odii,  vel  alium  simi- 
lem,  quia  evidenter  videret  illum  actum  esse 
inordinatum,  et  Deum  non  esse  dignum  tali 
odio,  cum  quidquid  faciat,  summa  bonitate 
facere  ipse  beatus  videat,  et  ita  ab  ea  movetur 
ut  non  possit  habere  aliam  regulam  suae  vo- 
hiDtatis,  preesertim,  si  verum  est  physice  ne- 


IX.  SECTIO  I.  109 

cessitari  ad  ejus  amorem,  quia  semper  efficacia 
illius  bonitatis  est  infinite  major,  quam  cujus- 
cumque  incommodi.  Denique,  etiam  in  eo 
casu  videret  beatus  pro  eo  tempore  quo  videt, 
nullam  esse  rationem  ad  cessandum  ab  amore 
Dei,  quia  etiamsi  aliam  pcenam  tunc  patiatur, 
vel  postea  passurus  sit,  nihil  conferre  potest 
ad  vitandam,  vel  minuendam  illam  quod  cesset 
ab  amore  Dei  et  alioqui  videt  non  obstante  illa 
pcena,  quee  justissime  a  Deo  procederet,  ipsum 
esse  eeque  dignum  amore  :  ergo  nullus  casus 
fingi  potest,  in  quo  (ut  ita  dicam),  ab  intrinseco 
et  voluntarie  videns  Deum,  cesset  ab  actuali 
amore  illius. 

20.  Qucestiuncula  suborta  expeditur.  — Illa- 
tum  ex  hactenus  dictis ,  de  necesitate  quoad 
speciem.  —  Quseres,  de  quo  amore  sit  hoc 
intelligendum  de  affectivo  ne  tantum ,  an 
etiam  de  amore,  quem  vocant  obedientialem  ? 
Respondetur  de  utroque  esse  intelligendum , 
sive  intelligantur  bi  amores  tanquam  duo 
actus,  sive  tanquam  unus  perfectus,  quo  bea- 
tus  ita  unitur  Deo  ut  efficaciter  et  absolute 
velit  illi  omne  bonum,  atque  adeo  non  tantum 
velit  Deum  esse  et  frui  omnibus  bonis  suis, 
sed  etiam  velit  voluntatem  suam  in  omnibus 
implere  :  quia,  ut  recte  D.  Thomas  A,  contra 
Gentiles ,  capit.  92 ,  perfecta  amicitia  efficit 
conformitatem  voluntatum  :  amicitia  autem 
ad  Deum  est  perfecta,  et  est  ad  ipsum  tanquam 
ad  superiorem,  et  ultimum  finem,-  ad  quem 
amans  debet  se,  et  omnia  sua  referre  :  et  ideo 
efficit,  ut  qui  sic  amat,  babeat  voluntatem 
suam  conformem  divinae,  sine  qua  conformi- 
tate  ille  amor  stabilis  esse  non  posset;  atque 
ex  his  a  fortiori  sequitur  voluntatem  videntis 
Deum  necessitari  quoad  specificationem,  ad 
amorem  Dei,  quia  necessitas  quoad  exercitium 
alteram  necessitatem  includit;  imo  in  ordine 
ad  divinam  potentiam  multo  major  est  haec 
necessitas,  ut  jam  dicam. 

21.  Tertia  assertio  posse  amorem  beatificum 
cessare  de  potentia  absoluta.  —  Ultimo  ergo 
dicendum,  de  potentia  absoluta  fieri  posse  ut 
videns  Deum  ipsum  actu  non  amet ;  probatur 
facile,  quia  hic  amor  est  actus  realiter  dis- 
tinctus  a  visione,  et  per  novam  efficientiam 
fit,  quae  a  Dei  influxu  pendet  :  ergo  potest 
Deus  non  obstante  visione,  non  dare  voluntati 
concursum  necessarium  ad  efficiendum  illum 
actum  :  ergo  tunc  manebit  visio  sine  amore. : 
neque  potest  in  hoc  aliqua  repugnantia  cogi- 
tari.  Dices  :  ergo  posset  Deus  in  eo  casu  facere, 
ut  videns  ipsum,  cum  odio  habeat.  Respon- 
detur  negando  consequentiam^  quia  carentia_, 


110 


DE  PERFECTIONE  VOLUNTATIS  BEATI,  UT  VERSATUR  CIRCA  DEUM. 


benevolentiee ,  ut  longe  verius  esse  censeo. 
Quomodo  autem  talis  amor  differat  ab  amore 
infuso  charitatis,  non  spectat  ad  hunc  locum, 
sed  in  materia  de  gratia,  et  charitate  expli- 
candum  est  :  breviter  dico,  in  entitate  sua 
differre,  quia  unus  est  actus  supernaturalis 
quoad  substantiam,  alius  vero  non  :  ex  parte 
vero  principii  activi ,  quia  unus  natura  sua 
postulat  naturale  principium  et  non  alius  :  ex 
parte  denique  objecti,  quia  unus  respicit  Deum 
prout  habet  necessariam  connexionem  cum 
natura  ut  sic,  alius  respicit  Deum  prout  est 
finis  et  principium  altioris  rationis,  quam  na- 
tura  secundum  se  postulet.  Ad  fundamentum 
jam  responsum  est. 

SECTIO  II. 

Utrum  bealus  necessario  amet  suam  heatitudi- 
nem  stipematuralem,  quam  possidet,  et  qua 
fruitur. 

Diximus  de  amore  amicitiee  Dei,  pauca  ad- 
denda  sunt  de  amore  concupiscentise,  cujus 
preecipuum  objectum  est  beatitudo,  vel  objec- 
tiva,  vel  formalis  :  nam,  ut  Anselmus,  Dialogo 
de  lib.  arbit.,  dixit,amor  beatitudinis  est  amor 
proprii  coramodi ;  hic  autem  amor  potest  in- 
telligi  necessarius  in  beatitudine ,  vel  quoad 
specificationem  tantum,  vel  etiam  quoad  exer- 
citium  :  et  de  utroque  breviter  dicendum  est. 
1.  Prima  assertio  de  necessitate  quoad  spe- 
ciem.  —  Primo  certum  est,  beatum  necessitate 
quoad  spcrificationem  necessario  amare  visio- 
nem  Dei,  et  Deum  visum,  ut  est  objectum, 
quatenus  illa  visione  redditur  beatus.  Ita  su- 
mitur  ex  D.  Thoma,  1,  2,  qusest.  5,  art.  A,  et  3, 
cont.  Gent.,  cap.  62,  et  nullus  theologus  de 
hoc  dubitat :  quia  qui  videt  Deum,  non  potest 
absolute  velle  carere  tali  visione,  quia  sensu 
composilo,  id  est,  supposito  quod  illam  semel 
recipiat,  non  est  in  potestate  ejus  illam  dimit- 
tere.  Deinde  necsimpliciaffectu,  seu  desiderio 
potest  optare  carere  illa,  per  se  loquendo  :  tum 
quia,  ut  supra  dicebamus,  nulla  ratio  mali, 
aut  incommodi  in  ea  visione  apparere  potest, 
neque  e  contrario  aliqua  ratio  commodi  in  ca- 
rentia  ejus  :  tum  etiam,  quia  nullus  potest 
desiderare  non  esse  beatus,  per  se  loquendo  : 
qui  autem  videt  Deum,  videt  felicitatem  suam 
23.  Dicendum  ergo  est  in  eo  casu  volun-  •  ex  illa  visione  pendere,  seu  in  illa  consistere. 
tatem  tanto  impetu  naturee  sua  amaturam  2.  Dixi  autem,  per  se  loquendo,^  quia  si  fin- 
Deum  actu  naturali  perfectissimo,  quem  per  gatur  aliqua  extrinseca  suppositio,  non  erit 
vires  naturee  habeie  potest,  sive  ille  sit  amor  inconveniens  quod  voluntas  velit  carere  illa 
concupiscentiae ,  ut  quidam  existimant,  sive    visione  vel  perpetuo,  vel  ad  tempus  :  perpetuo 


seu  cessatio  actus  non  est  mala  moraliter,  et 
ideo  potest  Deus  esse  auctor  illius,  vel  positive 
volendo  illam,  vel  per  modum  causse  priva- 
tivee,  seu  negativse  non  influentis.  At  vero 
odium  est  intrinsece  malum,  cujus  Deus  non 
potest  esse  causa  :  et  ideo  si  ex  natura  rei 
esse  non  potest,  ut  ab  ipsa  voluntate  creata 
tanquam  a  prima  radice  prodiret,  non  potest 
Deus  speciali  modo  esse  auctor  illius  actus  in 
vidente  ipsum,  et  ideo  in  ordine  ad  ipsum 
Deum  major  est  necessitas  amoris  ipsius  Dei 
quoad  specificationem ,  quam  quoad  exerci- 
tium. 

22.  Sed  quid  si  Deus  videnti  seipsum  de- 
negat  habitum  charitatis ,  et  supernaturale 
auxilium  ad  diligendum  ipsum  amore  super- 
naturali,  quidnam  faceret  voluntas  sic  videntis 
Deum  :  et  supponendum  est  illam  non  privari 
naturali  concursu  necessario  ad  operandum 
ea,  quse  per  vires  naturse  suae  potest :  nam  si 
hoc  etiamprivaretur,  omnino  maneret  suspensa 
sine  actu.  In  hoc  casu  dicunt  quidam,  volun- 
tatem  nullum  actum  delectionis  habituram 
circa  Deum  clare  visum,  quia  supernaturalis 
visio  non  potest  ad  naturalem  amorem  exci- 
tare,  quia  voluntas  per  vires  naturse  non  po- 
test  ferriin  objectum  supernaturale,  quale  est 
Deus  clare  visus.  Sed  hoc  mihi  non  probatur, 
suppono  enim  Deum  non  negare  concursum 
naturse  debitum ,  ut  voluntas  operetur  quan- 
tum  naturaliter  potest :  nam  si  hoc  denegaret, 
manifestum  est  illam  nihil  fore  operaturam  : 
tamen  illo  posito  non  repugnat  voluntatem 
aliquid  operari  naturaliter  circa  objectum  su- 
pernaturale  cognitum,  ut  etiam  in  via  vide- 
mur  experiri.  Et  ratio  est,  quia  cum  cognitio 
tantum  requiratur  ut  objectum  fiat  preesens 
voluntati,  et  alioqui  potentia  intellectiva,  et 
anima  per  eam  vere  intelligat,  et  faciat  prae- 
sens  objectum,  licet  illud  supernaturaliter  co- 
gnoscat,  fieri  recte  potest  ut  voluntas  movea- 
tur  circa  objectum  supernaturaliter  cognitum, 
si  in  ipso  objecto  sit  aliquid,  quod  naturaliter 
diligi  possit  :  ita  vero  est  in  Deo  clare  viso, 
nam  licet  aliqua  ratione  sit  supernaturale 
objectum,  tamen  etiam  in  eo  apparet  bonitas 
naturaliter  diligibilis,  et  ipsum  etiam  objectum 
supernaturale  sub  aliqua  ratione  habet  conve- 
nientiam  cum  objecto  naturali,  sub  qua  diligi 
potest  aliquo  actu  imperfecto  et  naturali 


DISPUTATIO 
quidem,  si  Deus  homini  revelet  hanc  esse  suam 
voluntatem,  et  praesertim  si  velit,  seu  preeci- 
piat  hominem  hoc  velle  :  tunc  enim  licet  non 
posset  voluntas  avertere  intellectum  a  visione, 
seu  movere  illum  ut  suspendat  actum  visionis, 
quia,  ut  supra  dixi,  non  est  hoc  in  potestate 
ejus  :  unde  non  est  materia  preecepti :  posset 
tamen  habere  voluntarium  consensum  et  affec- 
tum,  seu  desiderium  ut  in  se  impleretur  divina 
vohmtas,  quia  actus  iste  honestus  est,  et  non 
involvit  aliquam  repugnantiam,  ob  quam  non 
possit  esse  in  potestate  vohmtatis,  et  conse- 
quenter  possit  illi  preecipi.  Dices  :  repugnat 
quod  aliquis  velit  non  esse  beatus.  Responde- 
tur,  nulla  facta  extrinseca  suppositione,  ita  est ; 
tamen  si  ex  suppositione,  divina  charitas  hoc 
postulet,  nuUa  est  repugnantia  :  quia  licet 
propria  beatitudo  sit  maximum  hominis  bo- 
num,  non  tamen  est  simpliciter  maximum  bo- 
num  super  omnia  diligenduin,  majori  enim 
pretio  amandus  est  Deus  secundum  se,  et  prop- 
ter  se,  atque  ita  propter  ipsum  Deum,  et  ut 
voluntas  ejus  impleatur,  posset  aliquis  velle 
carere  beatitudine  sua,  atque  hoc  modo  amor 
charitatis  vincit  amorem  concupiscentiae,  quia 
est  altioris  ordinis,  et  in  eum  referri  debet 
amor  concupiscentiee,  ut  rectus  sit. 

3.  Alio  modo  posset  intelligi  eum,  qui  videt 
Deum,  posse  carere  tali  visione  adtempus,  non 
solum  ob  Dei  voluntatem  et  amorem  amicitiee 
ejus,  sed  etiam  ex  amore  commodi,  ut  postea 
perfectius  videat,  verbi  gratia,  si  Paulus  vidit 
in  raptu  divinam  essentiam,  et  intellexit  opor- 
tere  eum  privari  tali  visione  aliquo  tempore, 
in  quo  multa  pro  Christo  pateretur,  per  quee 
postea  altiorem  beatitudinem  consequeretur, 
posset  velle  tunc  carere  tali  visione  propter 
majus  commodum  :  neque  enim  tunc  suam 
nollet  beatitudinem  simpliciter  loquendo,  sed 
vellet  temporalem  carentiam  ejus  propter  ma- 
jorem  perfectionem  simpliciter  ejusdem  beati- 
tudinis  obtinendam. 

4.  Si  quis  vero  recte  consideret  in  his  casi- 
bus  et  similibus,  talis  visio  Dei  non  haberetur 
per  modum  beatitudinis,  seu  non  haberet  bea- 
titudinis  statum :  quia,  utinfra,  disp.  14,  sect.  3, 
videbimus,  de  ratione  beatitudinis  est  perpe- 
tuitas  non  tantum  aptitudinalis  ex  natura  ip- 
sius  visionis ;  sed  etiam  actualis  ex  absoluto 
decreto  divinee  voluntatis  :  in  preedictis  autem 
casibus  semper  supponitur  visionem  non  dari 
ut  perpetuo  duratura  ex  tali  decreto  :  non  ergo 
sumitur  sub  propria  ratione,  seu  perfectione 
beatitudinis  :  et  ideo  loquendo  de  beatitudine 
ut  sic,  simpliciter  affirmari  potest,  voluntatem 


IX.  SECTIO  II.  111 

quoad  specificationem  necessitari  ad  amandum 
illam,  nec  posse  in  aliquo  casu  velle  privari 
illa  semel  habita ;  neque  in  hac  necessitate  est 
alia  difficultas. 

5.  Major  esse  videtur  circa  necessitatem 
quoad  exercitium,  nam  hic  amor  concupiscen- 
tiee  est  imperfectus ;  ergo  non  est  necesse  ut 
beati  illum  exerceant  in  beatitudine,  quidquid 
enim  per  illum  velle  possunt,  amare  etiam  pos- 
sunt  per  amorem  charitatis,  nam  ex  motivo 
hujus  virtutis  possunt  sibi  velle  beatitudinem  : 
ergo  nulla  est  necessitas  quod  semper  actu 
exerceant  illum  amorem.  Gonfirmatur,  quia 
hic  est  quidam  amor  sui,  non  autem  necesse 
est  u t  beatus  semper  se  amet,  quia  non  respi- 
cit  se  ipsum  ut  summum  bonum,  vel  ultimum 
finem  sui  :  ergo. 

6.  Secunda  assertio  contraria,  per  triplex 
pronuntiatum.  —  Nihilominus  communis  sen- 
tentia  est  beatum  semper  ac  necessario  esse 
in  hoc  actuali  amore  suee  beatitudinis.  Ita  Du- 
randus,  in  4,  d.  49,  q.  8,  Paludanus,  queest.  7, 
Major,  queest.  8,  Gapreolus,  in  1,  dist.  1,  q.  3, 
ad  argumenta  Adee  contra  quartam  conclusio- 
nem,  Gonradus,  l,  2,  queest.  5,  art.  4,  Ferra- 
riensis  4,  cont.  Gent.,  cap.  62,  circa  quintam 
rationem,  quibus  locis  D.  Thomas  favet  huic 
sententiee,  quee  mihi  etiam  probatur.  In  ejus 
vero  explicatione  tria  breviter  dicenda  sunt. 
Primum,  hunc  amorem  proprii  coinmodi,  et 
beatitudinis  propriee  sub  hac  ratione  habere 
locum  in  beatis,  quod  facile  patet  ex  supra 
dictis,  disp.  7,  sect.  1,  tractando  de  essentia 
beatitudinis,  et  quomodo  amor  ad  illam  requi- 
ratur,  ubi  ex  Augustino  nonnulla  adduximus. 
Et  ratio  est,  quia  hic  amor  est  valde  consenta- 
neus  inclinationi  naturee,  et  ex  se,  et  objecto 
suo  est  honestus,  nullamque  imperfectionem 
includit  statui  beatorum  repugnantem,  quia 
licet  comparatus  ad  amorem  charitatis  dicatur 
imperfectus  negative,  seu  minus  perfectus 
quam  ille  :  tamen  non  est  imperfectus  priva- 
tive,  neque  in  se,  neque  respectu  subjecti,  quia 
neque  in  se  privatur  aliqua  perfectione  sibi 
debita  in  ratione  actus  honesti  et  consentanei 
rationi  :  neque  etiam  subjectum  privat  aliqua 
majori  perfectione  :  neque  in  hoc  invenio  dif- 
ficultatem  alicujus  momenti. 

7.  Secundum  est  hunc  amorem  in  beatis 
esse  supernaturalem  prout  terminatur  ad  su- 
pernaturalem  beatitudinem,  et  ad  Deum.  ut 
objectum  ejus,  et  bonum  supernaturale  ipsius 
beati.  Probatur,  quia  talis  amor  supernatura- 
lis  est  possibilis,  ut  coUigetur  ex  D.  Thoma,  2, 
2,  q.  17,  a.  6,  ad  3  et  8,  ubi  sentit,  in  via  hu- 


112 


DE  PERFECTIONE  VOLUNTATIS  BEATI,  UT  VERSATUR  CIRCA  DEUM. 


jusmodi  amorem  concupiscentiae  Dei,  et  beati- 
tudinis  supernaturalis  esse  actum  elicitum  a 
virtute  spei,  quee  est  virtus  theologalis  per  se 
infusa,  quee  non  elicit  actum  nisi  per  se  infu- 
sum  et  supernaturalem  :  et  ab  effectu  probari 
potest  ex  ipso  actu  spei,  seu  efiicacia  desiderii, 
et  intentione  obtinendi  supernaturalem  beati- 
tudinem;  liic  enim  actus  per  se,  et  intrinsece 
sequitur  ex  illo  amore  :  sed  bic  actus  est  su- 
pernaturalis  :  ergo  et  ille  amor.  Deinde,  ille 
amor  si  in  suo  genere  sit  perfectus  et  efficax, 
et  sufficiens  est  ad  determinandam  volunta- 
tem  ut  absolute  velit  media  necessaria  ad  illam 
beatituclinem  obtinendam,  unde  vimquamdam 
et  efficaciam  habet  movendi  voluntatem  ad  ser- 
vanda  preecepta  etiam  supernaturalia ,  juxta 
illudpsalm.  118  :  Inclinavi  cormeum  adfacien- 
das  justificationes  tuas,  propter  retributionem : 
ergo  necesse  est  ut  talis  amor  sit  divini  ordi- 
nis  et  supernaturalis.  Denique  objectum  hu- 
jus  amoris  supernaturale  est :  ergo  ut  efficaci- 
ter  ametur  condigno,  et  proportionato  ainore, 
necessarius  est  amor  supernaturalis.  Si  autem 
ille  actus  secundum  se  possibilis  est,  dubitari 
non  potest  quin  in  beatis  locum  habeat,  nam 
eis  non  repugnat  ratione  status,  seu  prsesen- 
tiee  boni  consecuti,  quia  amor  ex  se  abstrahit 
ab  essentia  et  preesentia  :  unde  non  minus 
perfecte  haberi  potest  in  preesentia  boni  amati, 
quam  in  absentia,  et  alioqui  amor  propriee 
beatitudinis  maxime  conveniens  est  ad  statum 
perfectum  beatificum ;  quia  non  potest  censeri 
beatus  qui  non  amat,  quod  habet,  ut  preeter 
Augustinum  supra  citatum  dixit  Anselmus,  in 
lib.  de  Lib.  arb.  Ac  denique  ad  perfectionem 
ejusdem  status  pertinet,  ut  unaqueeque  res  in 
suo  genere  ametur  amore  proportionato  et 
perfecto  :  amor  ergo  illius  beatitudinis  in  illo 
statu  supernaturalis  est,  sicut  ipsa  beatitudo, 
quia  licet  hic  amor  videatur  esse  amor  pro- 
prise  naturae,  tamen  per  illum  amatur  natura 
in  ordine  ad  supernaturalia,  et  quatenus  apta 
est  conjungi  supernaturali  fini,  et  ideo  talis 
amor,  si  sit  proportionatus ,  excedit  limites 
naturee. 

8.  Tertium  est,  probabilius  videri  hunc 
amorem  ex  natura  rei  esse  necessarium  et  con- 
naturalem  visioni  beatee.  Quee  assertio  probari 
potest  duplici  discursu  facto,  sect.  preeced., 
quia  etiam  Deus  sub  hac  ratione  est  summum 
bonum  beatis,  in  quo  nulla  ratio  mali,  vel  dis- 
convenientiee  apparere  potest,  et  ipsemet  amor 
perpetuo  exerceri  potest  sine  ullo  fastidio,  vel 
incommodo,  et  necessarius  est  ad  completam 
beatitudinis  perfectionem  :  unde  in  carentia 


illius  nulla  ratio  commodi  apparere  potest. 
Sed  hoc  melius  confirmatur  ex  dicendis,  se- 
quenti  sectione,  nam  quoad  hoc  eadem  fere 
ratio  est  de  illo  amore,  et  de  delectatione 
beata. 

SECTIO  III. 

Quale  sit  gaudium,  quod  beati  habent  in  Deo, 
et  de  Beo  clare  viso;  qualisve  sit  fruitio. 

1 .  Primanotatio  quod  fruitionondistinguitur 
a  visione,  vel  amore. — De  fruitione  in  genere, 
seu  in  communi  tractat  D.  Thomasl,  2,  q.  11, 
ex  professoque  dicendum  est,  tract.  2,  disp.  7, 
quid  sit,  et  quod  objectum  et  causas  habeat, 
nunc  tanquam  certum  supponitur  primo  loco 
fruitionem  beatificam  non  esse  actum,  vel 
rem  distinctam  a  visione,  amore  et  gaudio, 
quia  in  beatis  nullus  alius  actus  excogitari  po- 
test  in  intellectu  et  voluntate,  qui  ad  Deum 
ipsum  terminetur,  et  ad  beatificandum  homi- 
nem  pertineat,  et  in  hoc  omnes  doctores  con- 
veniunt;  disputant  tamen  qualis  illorum  sit 
fruitio,  quod  ad  queestionein  de  nomine  spec- 
tat.  Ego  vero  nunc  ut  probabilius  sumo  frui- 
tionem  proprio  et  communiori  usu  significare 
gaudium  bcatifioum :  qua  significatione  sup- 
posita,  certum  de  fide  est  futuram  in  beatis 
fruitionem,  seu  spiritualem  delectationem  de 
Deo,  seu  de  beatitudine  sua.  De  hoc  gaudio 
loquitur  Christus,Matth.  25 :  Intra  in  gaudium 
Domini  tui  ;  et  Joan.  1 5  :  Hcec  locutus  sum 
vobis  ut  gaudium  meum,  etc,  et  mfra  :  Petite 
et  accipietis,  ut  gaudium  vestrum  sit  plenum, 
c.  16,  ubi  est  illud,  gaudium  vestrum  nemo  tol- 
let  a  vobis,  1 ,  Petri  4,  communicantes  Christipas- 
sionibus  gaudete,  etc.  In  Psalmis  sunt  multa 
similia  verba  :  Exultabunt  sancti  in  gloria : 
et,  torrente  voluptatis  tua?  potabis  eos  :  et,  in 
wternum  exultabunt.  De  qua  re  sunt  etiam  op- 
tima  testimonia  in  Apocalypsi,  prsesertim  ul- 
timis  capitibus,  et  ratione  etiam  naturali  hoc 
ostenditur,  quia  delectatio  oritur  ex  consecu- 
tione  boni  amati;  "sed  beati  possident  sum- 
mum  bonum  summe  amatum  :  ergo  necesse 
est  ut  illo  summe  delectentur. 

2.  Secunda  notatio  quod  amor  beatorum  ami- 
citice  est. — Secundo  loco  supponendum,  hoc 
beatificum  gaudium  duplex  intelligi  posse , 
aliud  amicitise  de  bonis  Dei  in  se ;  aliud  con- 
eupiscentise  de  propria  beatitudine  tanquam 
de  proprio  commodo;  de  priori  recte  intelli- 
guntur  verba  illa  beatorum  in  Apoc.  19  :  Quo- 
niam  regnavit  Dominus  Deus  noster  omnipo- 


DISPUTATIO 
tens,  gaudeamus  et  exultemus.  Item  de  hoc 
gaudio  docet  D.  Thomas  2,  2,  qusest.  28,  per 
totam,  esse  proprium  actum  et  fructum  cha- 
ritatis,  nam  ejusdem  est  amare  alicui  bonum, 
et  gaudere  quod  tale  bouum  possideat ;  sed  ex 
charitate  diligimus  bonum  Deo  propter  se,  et 
hic  amor  est  in  beatis  summe  perfectus,  et  ipsi 
beati  vident  aperte  Deum  fruentem  infinitis 
bonis  suis  :  ergo  ex  eadem  charitate  Dei  maxi- 
me  de  hoc  objecto  delectantur,  nec  solum  de 
bonis  ipsius  Dei  in  se,  sed  etiam  de  illius  prse- 
sentia  fruimtur  hoc  gaudio,  quia  delectari  de 
prsesentia  amici  fructus  est  amicitise. 

3.  Dari etiam  ibi  amorem concupiscenthe sua- 
detur  primo  auctoris. — Aliud  gaudium,  scilicet 
de  propria  beatitudine,  ut  est  proprium  bo- 
num,  fundari  etiam  potest  in  prsedictis  Scrip- 
turse  sacree  locis,  qui  absolute  loquuntur  de 
gaudio  pleno  et  perfecto  :  item  facit  illud 
ps.  15  :  Adimplebis  me  lcetitia  cum  vultu  tuo, 
delectationes  in  dextera  tua,  usque  in  finem ; 
et  similia  frequenter.  Probari  etiam  potest  ex 
his,  quse,  sect.  1,  dicta  sunt  de  amore,  nam 
amor  et  gaudium  boni  possessi  vel  sunt  idem 
re,  et  ratione  distinguuntur,  vel  unum  ex  alio 
naturaliter  consequitur,  et  ita  utrumque  seque 
conjunctum  esse  in  beatitudine,  docet  Augus- 
tinus  14,  de  Civ.,  c.  9,  et  lib.  de  Symb.  ad 
Gatech.,  c.  ll,ethoc  sensu  10,Confess.,  c.  23, 
beatitudinem  vocat  gaudium  de  veritate.  Se- 
cundo  potest  suaderi,  quia  in  via  spes  beati- 
tudinis  parit  gaudium,  juxta  illud  Pauli,  Spe 
gaudentes,  quod  gaudium  ad  amorem  concu- 
piscentise  spectat,  sicut  spes  ipsa  :  ergo  multo 
magis  beatitudo  re  ipsa  obtenta  pariet  simile, 
seu  proportionale  gaudium.  Tandem  ratione, 
quia  delectatio,  seu  gaudium  consequitur  ope- 
rationem  tanto  perfectius,  quanto  operatio  ipsa 
perfectior  est,  unde  Aristoteles  10,  Eth.,  c.  4, 
7  et  10,  dicit  operationem  sapientise  esse 
maxime  delectabilem,  et  delectationem  ipsam 
esse  decorem  et  perfectionem  sapientise;  sed 
visio  beatifica  est  perfectissima  operatio,  et 
contemplatio  sapientiee  :  ergo  ex  illa  preecise 
sumpta  ut  est  maxima  perfectio  operantis,  se- 
quitur  velut  propria  passio  ejus  gaudium  et 
delectatio.  Atque  eadem  ratio  formari  potest 
considerando  illam  visionem  sub  ratione  ten- 
tionis  summi  boni,  nam  delectatio  sequitur 
ex  consecutione  boni  amati.  Et  hoc  modo  dixit 
D.  Thomas  4,  cont.  Gent.,  cap.  92,  et  in  4, 
d.  48,  q.  i,  art.  3,  impossibile  esse  videre  es- 
sentiam  bonitatis  quin  sequatur  delectatio. 
Quod  adeo  certum  theologis  visum  est,  ut  qui- 
dain  ex  eis  dixerint,  etiam  de  poteutia  abso- 

IV. 


IX.  SECTIO  III.  413 

luta  impossibile  esse  hujusmodi  delectationem 
a  visione  separari,  ut  Goffredus ,  quodl.  7 , 
queest.  5, Henricus,  quodl.  1,  q.  l,etquodl.  12, 
qusest.  5,  iEgydius,  quodl.  5,  queest.  6,  quam 
rem  dubiam  reliquit  Capreolus,  in  1,  d.  1, 
q.  1,  ad  4,  contra  6  concl.,  et  in  4,  d.  49, 
q.  2,  ad  5,  contra  1  conclusionem.  Sed  hoc 
nec  necessarium,  nec  verum  est,  ut  probari 
potest  ex  dictis,  sect.  1,  de  amore;  quia,  ut 
nunc  suppono,  delectatio  non  est  in  ipsa  ope- 
ratio,  quse  •  deleetat,  sed  res,  seu  qualitas  ab 
illa  distincta,  sive  sit  passio,  sive  actio  ejus, 
qui  delectatur  :  requirit  ergo  efficientiam  dis- 
tinctam  ab  operatione,  ergo  et  concursum  dis- 
tinctum  Dei  :  potest  ergo  Deus  illum  suspen- 
dere,  et  ita  impedire  delectationem ;  preeser- 
tim  quia  delectatio  vel  est  amor,  vel  quid 
posterius  amore :  si  ergo  amor  impediri  potest, 
multo  magis  delectatio  :  satis  ergo  est  quod  ex 
natura  rei  sit  conjuncta  cum  tali  operatione  : 
sicut  dolor  ex  natura  rei  conjunctus  est  ne- 
cessario  cum  tali  alteratione,  et  tamen  Deus 
potest  facile  etficere  ut  stante  iUa  alteratione 
impediatur  dolor. 

4.  Tertio  loco  de  hoc  duplici  gaudio  multa 
quseri  possuut,  quse  communia  sunt  omni  de- 
lectationi,  ut  an  sit  passio,  vel  actio  appetitus, 
an  supponat  amorem,  aut  quomodo  ab  illo 
distinguatur,  et  similia,  quee  D.  Thomas,  1 ,  2, 
qusest.  31  et  sequentibus,  tractat.  de  Delecta- 
tione  sensibili,  quee  est  passio  sensus,  et  attin- 
git  queest.  11,  etnos  fortasse  inferius,  tract.  4, 
disp.  1,  sect.  6,  ex  professo  de  delectatione 
disputabimus,  et  videri  potest  in  tract.  2,  dis- 
put.  7,  sect.  1,  nunc  tria  illa,  quee  de  visione 
dixi,  et  de  amore,  insinuari  hic  possunt  de  hac 
delectatione,  inquiri  scilicet  potest  de  objecto 
ejus,  de  substantia  ejus  et  principio,  a  quo 
procedit :  quse  tria  in  priori  delectatione  cha- 
ritatis  difficultatem  non  habent,  nam  constat 
objectum  ejus,  bonum  esse  divinum,  prout  in 
se  est,  et  prout  jam  inest,  et  convenit  ipsi  Deo, 
respectu  cujus  gaudii,  visio,  seu  reprsesentatio 
illius  boni  est  conditio  necessaria,  sicut  est  co- 
gnitio  respectu  omnis  actus  voluntatis;  pro- 
pria  vero  ratio  objectiva  talis  gaudii  est  quod 
Deus  sit  tantum,  ac  tale  bonum,  quale  est. 
Solum  est  advertendum,  sicut  charitas  prima- 
rio  amat  Deum,  secundario  vero  creaturas 
propter  Deum ;  ita  etiam  primario  gaudet  de 
bono,  et  felicitate  increata  ipsius  Dei,  seu  de 
bonis  intrinsecis  ejus ;  secundario  vero  gau- 
dere  potest  de  bonis  creatis  quatenus  extrin- 
sece  pertinent  ad  ipsum  Deum;  gaudium  au- 
tem  beatificum  ut  sic  proprie  cst  de  bono 


iU 


DE  PERFECTIONE  VOLUNTATlS  BEATI,  UT  VERSATUR  CIRCA  DEUM. 


increato,  qnia  illud  est  proprium  objectum 
beatitudinis,  et  ita  illud  gaudium  per  se  est 
necessarium  in  beatitudine :  gaudium  vero  de 
aliis  objectis  creatis  non  est  ita  necessarium, 
sicut  dicendum  est  etiam  de  amore.  Atque 
hinc  constat  hoc  gaudium  esse  ejusdem  ordi- 
nis  et  substantiee  cum  amore  charitatis  Dei,  et 
ab  eodem  habitu  seu  principio  manare. 

5.  Degauclio  seu  delectatione  ex  amore  con- 
cufiscentice,  qucestiunc.  1 .  —  De  alio  gaudio, 
quod  est  maxime  proprium  beatitudinis,  in- 
quiri  potest  primo,  quod  objectum  habeat,  an 
ipsum  Deum,  vel  -visionem  Dei,  vel  utrumque 
simul  :  quae  eadem  queestio  fuse  in  tractatis 
de  Spe,  disp.  1,  ubi  habet  proprium  locum, 
videri  potest,  et  ideo  brevissime  illam  expe- 
diam.  Durandus,  in  l,d.l,  q. 2,  et  in  4,  d.49, 
q.  5  dicit,  fruitionem  et  delectationem  hanc 
nullo  modo  esse  de  Deo  imntediate,  ut  de  ob- 
iecto  Quod,  sed  de  visione  Dei,  et  immediate 
de  Deo  ut  objecto  Cui,  seu  circa  quod,  et  idem 
dixerat  de  Spe  in  3,  d.  29,  q.  2.  Fmidamentum 
eius  est,  quia  delectatio  est  de  bono  inheerente, 
Deus  autem  est  bonum  extrinsecum  solum 
tanquam  objectum,  et  causa  visionis  :  item 
delectatio  formaliter  est  de  bono  consecuto  ut 
sic  et  ideo  sequitur  operationem  :  ergo  im- 
mediate  versatur  circa  consecutionem  ipsam  : 
circa  rem  autem  consecutam  solum  mediate, 
quatenus  circa  illam  versatur  operatio,  quee 
estconsecutio. 

6.  Secunda  opinio  est,  delectationem  hanc, 
habere  pro  objecto  Deumipsum  solum,  ut  est 
bonum  summum  in  se,  visionem  autem  solum 
esse  conditionem  necessariam  sine  qua  illud 
bonum  non  posset  delectationi  objici.  Pro  hac 
opinione  citari  possunt  Scotus,  in  \,  clist.  1, 
qusest.  i,  art.  2,  Gabriel,  queest.  4,  art.  2,  sed 
hi  auctores  loquuntur  de  fruitione,  per  quam 
intelligunt  delectationem  Dei  super  omnia  ex 
charitate :  atque  in  re  ipsa  fere  eodem  modo 
loquitur  Paludanus,  in  4,  d.  49,  q.  4,  art.  2, 
licet  ex  instituto  Durandum  impugnet :  magis 
indicathanc  sententiam  Gajetanus,  2,  2,  q.  17, 
art.  5  quamvis  explicationem  adniittat,  ut 
dicam  num.  seq.  Fundari  potest  heec  opinio, 
quia  delectatio,  de  qua  agimus,  est  proprie 
beatifica,  si  non  ut  essentia,  saltem  ut  intrin- 
seca  passio  ex  natura  rei  inseparabilis  ab  illa, 
quantumvis  prsecise  considerata  :  ergo  versa- 
tur  solum  circa  objectum  proprium  beatifi- . 
cum  :  hoc  autem  objectum  est  Deus  solus,  ut 
supra  dictum  est  in  disp.  5,  sect.  2,  et  sic  ex- 
plicatur,  nam  si  mente  concipiamus  aliquem 
videre  Deum  solum,  et  nullam  rem  creatam, 


etiam  ipsam  visionem,  ita  ut  non  videat  se 
videre,  ille  esset  beatus  essentialiter,  et  ex  na- 
tura  rei  habeiet  hanc  delectationem  beatifi- 
cam,  et  tunc  non  posset  delectari  de  visione, 
sed  solum  de  Deo  ipso,  quia,  cum  delectatio  sit 
actus  appetitus,  non  potest  versari  circa  ali- 
quam  rem  ut  objectum,  nisi  illa  supponatur 
cognita  :  in  eo  autem  casu  solus  Deus  cognos- 
citur,  et  non  visio  ipsa  :  ergo  solus  ipse  est  ob- 
jectum  talis  delectationis  beatificee. 

7.  Tertia  et  vera  sententia  est  objectum 
hujus  delectationis  esse  Deum  ipsum,  et  visio- 
nem  Dei,  lta  ut  delectatio  sit  immediate  de 
utroque  per  modum  unius  objecti  adeequati. 
Hanc  sententiam  significat  Capreolus,  in  i, 
d.  i,  q.  i,  art.  7,  concl.  5,  et  ad  argumenta 
contra  illam,  et  ibi  Gregorius,  queest.  3,  art.  i, 
Marsilius,  in  1,  qusest.  4,  art.  2,  quamvis  hi 
auctores  non  satis  distincte  explicent  hoc  ob- 
jectum,  neque  propriam  rationem  hujus  de- 
lectationis.  Idem  sentit  Conradus  agens  de  de- 
lectatione  in  communi  1,  2,  q.  32,  art.  1, 
circa  5.  D.  Thomas  aperte  in  4,  d.  49,  q.  4, 
art.  1,  q.  1,  ubi  sic  inquit  :  Visio  est  delecta- 
Mlis  dupliciter,  uno  modo  ex  parte  oljecti,  in 
quantum  id,  quod  videtur,  delectabile  est,  alio 
modo  ex  parte  visionis,  in  quantum  ipsum  vi- 
dere  delectabile  est,  delectamur  enim  cognoscendo 
mala,  quamvis  ipsa  mala  nos  non  ddectent : 
quia  ergo  visio  leatifica  est  perfectissima,  ideo 
utroque  modo  delectabilis  est  :  ad  lioc  autem 
quod  visio  sit  delectabilis  ex  parte  visionis  re- 
quiritur  quod  sit  facta  connaturalis  videnti :  ut 
vero  sit  delectabilis  ex  parte  rei  visce,  oportet 
ut  ipsum  visibile  sit  conveniens,  et  quod  sit  con- 
junctum.  In  quibus  verbis  imprimis  considerari 
potest,  quod  licet  delectatio  heec  sit  objecto 
visionis,  tamen  ut  ipsum  delectet  tali  modo, 
necessaria  est  ipsa  visio  :  et  hoc  sensu  dixit 
Cajetanus,  visionem  esse  conditionem  neces- 
sariam,  ut  Deus  sit  objectum  deleclationis. 
Quod  duplici  ratione  verum  est,  primo  quia 
est  cognitio  :  secundo  quia  est  consecutio,  et 
bonum  non  delectat  nisi  sit  obteutum,  cum 
hoc  tamen  stat  (quod  Cajetanus  non  negavit) 
quod  ipsa  visio  sit  etiam  veluti  pars  objecti : 
circa  quod  versatur  h&ec  delectatio  :  nam  heac 
duo  convenire  possunt  eidem  rei,  quia  et  per 
se  bona  est,  et  conveniens,  et  preeterea  est  con- 
junctio,  seu  unio  alterius  rei  convenientis  : 
sicut  ut  sanitas  delectet,  necesse  est  nobis  in- 
heereat,  et  tunc  delectamur,  et  de  sanitate  ipsa, 
et  de  inheesione  ejus,  quee  unio  et  est  necessa- 
ria  ut  sanitas  delectet,  et  est  ipsa  pars  queedam 
objecti  delectationis  :  et  hoc  sensu  dixit  divus 


DISPUTATIO  IX.  SECTIO  III 
Thomas  1,2,  q.  32.,  art.  i,  in  corp.,  et  ad  1, 
nulla  bona  esse  clelectabilia  nisi  quatenus  ap- 
prehenduntur  ut  babita. 

8.  Deinde  ex  preedictis  verbis  D.  Tliomse 
colligitur  ratio  hujus  assertionis,  nam  impri- 
mis  visio  ipsa  est  magna  beati  perfectio,  et 
actu  illi  inhseret,  atque  est  prsesens  :  ergo  est 
objectum  delectationis  :  sicut  in  reliquis  ope- 
rationibus  delectatio,  quse  ex  illis  consequitur, 
circa  ipsas  versatur.  Denique  id  consecutum 
delectat,  quod  desideratur  futurum  :  in  hac 
autem  vita  desideramus  visionem  :  ergo  ipsa 
etiam  habita  delectat :  et  idem  est  de  amore. 
Rursus,  Deus  ipse  est  etiam  summum  bonum 
beati :  ergo  illud  bonum  consecutum  delectat 
ratione  sui  et  non  tantum  ratione  operationis  : 
imo  talis  operatio  delectat  maxime  ratione  sui 
objecti.  Confirmatur  eodem  argumento,  quia 
illud  delectat  obtentum,  quod  speramus  obti- 
nendum  :  speramus  autem  non  quia  solum  vi- 
sionem  Dei,  sed  etiam  Deum  ipsum,  est  merces 
niagna  nostra  nimis  :  hac  enim  ratione  spes 
est  virtus  theologica  et  superat  religionem  : 
ergo. 

9.  Neque  est  verum  quod  Duranclus  sumit, 
rem  supposito  distinctam  non  posse  esse  objec- 
tum  delectationis ,  quia  talis  res  potest  esse 
bonum  quoddam,  et  commodum  appetentis, 
et  ideo  amari  potest  amore  concupiscentise : 
ergo  eadem  ratione  potest  esse  objectum  de- 
lectationis,  licet  ad  hoc  requirat  ut  conditionem 
necessariam  unionem  aliquam,  seu  tentatio- 
nem :  sicut  divitise  possessee  delectant  avarum 
ubi  non  solum  delectat  possessio,  sed  res  pos- 
sessa:  et  Verbum  divinum  unitum  humanitati 
Christi  est  maximum  bonum  ejus,  et  maxime 
delectat  ipsam  animam,  in  qua  delectatione 
non  est  sola  unio  objectum,  sed  etiam  ipsum 
Verbum  divinum  unitum :  et  ita  patet  respon- 
sio  ad  fundamentum  Durandi.  Aliud  vero  quod 
ipse  urget,  est,  quia  Deus  non  potest  esse  ob- 
jectum  tristiliee,  secl  solum  ratione  suorum 
effectuum,  et  quamvis  a  Marsilio,  Cajetano  et 
aliis  latius  solvatur  aliter,  facile  tameu  potest 
expediri  negaudo  paritatem  rationis  :  nam 
Deus  per  se  est  pulcherrimum  objectum,  et 
maxime  convenieus,  unde  ex  se  habet  ut  de- 
lectare  possit :  tamen  ex  se  non  habet  aliquod 
disconveniens,  et  ideo  non  potest  esse  secun- 
dum  se  objectum  tristitiae,  sed  solum  ut  causa 
efficiens  aliquod  malum  disconveniens. 

10.  Ad  fundamentum  secundse  sententise 
respondetur,  quod  sicut  visio  Dei  simul  est 
directa  visio  Dei,  et  reflexa  sui,  et  proprie  est 
beatitudo  sub  priori  ratione :  ita  etiam  delec- 


115 


tatio  quamvis  per  modum  unius  terminetur 
ad  Deum  visum,  tamen  proprie  dicitur  beati- 
fica  :  quatenus  terminatur  ad  Deum,  quem 
respicit  tanquam  primarium  objectum :  conse- 
quenter  verohabet,  ut  etiam  attingat  visionem. 
Neque  hoc  repugnat  actui  beatifico  :  posset 
autem,  quod  in  illo  argumento  insinuatur, 
metaphorice  inquiri,  an  possit  hsec  delectatio 
terminari  prsecise  ad  visionem,  et  non  ad 
Deum,  vel  e  contrario.  Sed  heec  speculatio  nunc 
non  est  necessaria,  quia  ad  summum  tractari 
potest  de  potentia  absoluta,  quia  ex  naturarei 
certum  existimo  non  posse :  quia,  sicut  illa 
duo,  Visio  et  Deus,  constituunt  unum  finem 
ultimum,  ita  et  unum  objectum  illius  clelecta- 
tionis,  qua3  immediate  consequitur  ex  illa  ope- 
ratione  ratione  sui,  et  objecti  ejus,  et  ad  hoc 
satis  est,  quod  beatus  videndo  Deum,  necessa- 
rio  videat  se  videre  illa  virtuali  refiexione, 
quae  in  ipsa  visione  includuutur :  de  qua  re 
legatur  Scotus  in  2,  dist.  -42,  queest.  unica. 

TJ.  Secundo  inquiri  potest,  an  hsec  delec- 
tatio  sit  quoad  substantiam  suam  supernatura- 
lis.  Respondetur  ita  esse  juxta  supra  dicta  de 
amore,  in  sect.  4,  quia  est  eadem  ratio,  et  juxta 
doctrinam  divi  Thomse  2,  2,  qusest.  17,  art.  6 
et  8,  ubi  sentit,  gaudium  spei  esse  supernatu- 
rale ;  ergo  multo  magis  gaudium  de  consecu- 
tione  rei.  Tandem  adjungo  rationem,  quia 
delectatio  consequitur  operationem,  et  maxime 
contemplationem,  teste  Aristotele,  citato  n.  3, 
ergo  necesse  est,  ut  delectatio  sit  ejusdem  or- 
dinis,  cujus  estoperatio,  ad  quam  consequitur: 
et  ideo  ad  operationem  sensibilem  sequitur 
delectatio  sensibilis,  ad  operationem  spiritua- 
lem  delectatio  spiritualis :  ergo  ad  operationem 
maxime  supernaturalem  delectatio  supernatu- 
ralis :  esset  enim  valde  imperfecta,  seu  ineffi- 
cax  illa  suprema  contemplatio,  si  non  posset 
parere  delectationem  sibi  proportionatam,  et 
sui  ordinis,  prsesertim  quia  objectum  hujus 
delectationis  non  est  minus  supernaturale , 
quam  objectum  visiouis  :  neque  contra  hoc 
invenio  rationem  alicujus  momenti. 

12.  Solum  superest,  requiri  tertio,  a  quo 
principio  seu  habitu  oriatur  illa  delectatio, 
quia  nullus  videtur  esse  habitus  infusus,  seu 
supernaturalis,  a  quo  sit :  in  quo  cpiatuor  ex- 
cogitari  possunt  modi  dicendi.  Primus  est, 
non  esse  necessarium  habitum,  quia  posita 
visione  cum  summa  facilitate  fit,  quod  non 
placet,  quia  visio  non  est  principium  eliciens 
ipsam  delectationem,  sed  objectum,  vel  con- 
ditio  objecti;  actus  autem  supernaturalis  abs- 
que  alia  difficultate  requirit  principium  infu- 


DE  ALIIS  PERFECTIOMIBUS  VOLUNTATIS  BEATI. 


sum,  ut  connaturaliter  efficiatur  quod  maxime 
necessarium  est  in  delectatione  :  ut  ait  D.  Tho- 
mas.  Secundusmodus  est  elici  a  charitate,  quod 
insinuant  multi  Thomistee  :  sed  non  placet, 
quia  ille  actus  est  specie  distinctus,  et  habet 
objectum  valde  diversum,  ob  quam  rationem 
gaudium  beatitudinis  in  spe  non  elicitur  a  cha- 
ritate,  sed  ab  spe  ipsa,  quamvis  possit  a  cha- 
ritate  imperari,  et  in  finem  suum  referri.  Ter- 
tius  modus  est,  hunc  actum  elici  ab  speciali 
habitu,  qui  beatis  infunditur  in  voluntate, 
quod  significant  Bonaventura  et  Richardus , 
contra  quos  agam,  disp.  sequenti,  sect.  2, 
num.  9,  quia  revera  hic  habitus  non  est  ne- 
cessarius,  et  ideo  verum  existimo  eumdem  ha- 
bitum,  qui  in  via  est  spes,  manere  in  patria 
ad  eliciendum  hunc  actum,  quia  ejusdem  prin- 
cipii  est  amare  bonum,  et  desiderare  si  absit, 
et  delectari,  si  sit  consecutum,  de  qua  plura 
in  citata  materia  de  spe,  et  legi  possunt,  quee 
attigi  3  p.,  qusest.  7,  art.  4. 

DISPUTATIO  X. 

DE   ALIIS   PERFECTIONIBUS   VOLUNTATIS   BEATI. 

Duplex  intelligi  potest  perfectio  voluntatis 
Beati,  una  formalis,  seu  inheerens,  quee  in  acti- 
bus  seu  habitibus  consistit  :  altera  dici  potest 
objectiva  :  nam  quia  voluntas  est  appetitus  to- 
tius  suppositi ,  ideo  omnis  perfectio  suppositi 
potest  dici  complementum  voluntatis,  seu  de- 
sideriorum  ejus,  et  ideo  utraque  ex  his  perfec- 
tionibus  potest  explicari  aut  per  ipsam  positi- 
vam  perfectionem,  aut  per  exclusionem  mali 
contrarii,  quse  potest  esse  malum  culpee,  aut 
qusecumque  imperfectio  ,  seu  incommoditas 
naturse,  de  quibus  dicam. 

SECTIO  I. 

Utrum  voluntas  Beati  ex  vi  beatitudinis  ita  sit 
in  bono  conftrmata,  ut  facta  sit  impecca- 
Ulis  ? 

4 .  Primo  est  error  Origenis,  qui  censuit,  vo- 
luntates  Beatorum  esse  mutabiles  de  bono  in 
maluni,  ut  patet  ex  2,  lib.  de  Princip.,  capite 
tertio,  unde  de  sanctis  Angelis  etiam  dixit,  in- 
terdum  esse  negligentes,  et  culpam  incurrere 
in  suis  ministeriis  peragendis,  ut  in  homil.  13, 
in  Lucam ,  et  24,  in  Numer.,  qui  afferebat  il- 
lud  Job.  4 :  Ecce  qui  serviunt  ei  non  sunt  sta- 
biles,  et  in  Angelis  suis  reperit  pravitatem,  et 
cap.  15  •'  Oosl>i  non  sunt  v.nmdi  in  conspectu  ejus. 


id  est  habitatores  cceli.  Fundamentum  est,  quia 
in  beatis  manet  liberum  arbitrium  creatum, 
quod  est  radix  omnis  culpse. 

2.  Sed  in  hac  re  conclusio  Gatholica  est,  in 
beatis  secundum  legem  a  Deo  statutam  non 
posse  esse  aliquam  maculam  culpse.  Dupliciter 
enim  contrarius  error  intelligi  potest  :  primo, 
quod  manente  in  Beatis  beatitudine,  possit  in 
eis  simul  esse  culpa.  Secundo,  quod  possint 
quidem  Beati  peccare,  ita  tamen  ut  statim  pec- 
cando  beatitudinem  amitterent :  et  in  hoc  pos- 
teriori  sensu  videtur  errasse  Origenes :  sed  hic 
error  est  contra  perpetuitatem  et  securitatem 
illius  beatitudinis,  de  qua  infra  :  in  primo  vero 
sensu  nullum  invenio  id  asseruisse,  nam,  ut 
dixit  Augustinus,  Beatus  est,  qui  nihil  mali 
vult  :  unde  necesse  est ,  ut  si  aliquid  mali 
vult,  hoc  ipso  desinat  esse  beatus.  Preeterea 
hoc  constat  ex  illis  Scripturse  sacree  locis,  in 
quibus  requiritur  innocentia,  et  puritas  ad 
illum  statum,  in  quo  nihil  potest  esse  inquina- 
tum,  Sapient.  1 ,  unde  psalmo  139  :  Habita- 
bunt  recti  cum  vultu  tuo,  et  ad  Hebr.  12  :  Pa- 
cem  sectamini  cum  omnibus ,  et  sanctimoniam , 
sine  qua  nemo  videbit  Deum  :  unde  Matth.  5  : 
Beati  mundo  corde ,  quoniam  ipsi  Beum  vide- 
bunt,  et  alia  hujusmodi.  Alia  vero  testimonia 
ex  Patribus  afferemus  in  qucest.  de  amissibili- 
tate  beatitudinis.  Ratio  est,  quiabeatitudo  con- 
summata  est  status  omnium  bonorum  aggre- 
gatione  perfectus,  et  ideo  ab  illo  excluditur 
omne  malum  ,  et  preecipue  culpae.  Tandem 
culpa,  si  sit  mortalis ,  privat  amicitia  divina  : 
si  vero  venialis,  privat  perfecta  dilectione  ac- 
tuali,  efficitque  dignum  poena  :  heec  autem 
omnia  repugnant  statui  beatitudinis. 

3.  Neque  contra  hoc  obstant  illa  testimonia 
Job,  nam  habent  facilem  sensum ;  quia  cum 
servi  Dei  dicuntur  non  esse  stabiles,  intelligi 
potest  quantum  est  ex  parte  naturee  createe, 
nisi  aliquando  dono  Dei  ita  firmentur,  ut  sint 
impeccabiles  :  quod  vero  dicitur  de  Angelis 
peccantibus,  recte  intelligitur  de  malis  angelis, 
qui  in  via  peccarunt,  ut  exponunt  Gregorius, 
lib.  5,  Moral.,  capit.  28,  et  Anselmus,  lib.  An- 
notat.  in  Job,  et  Hieronymus,  in  Isaiee  24, 
circa  finem,  quamvis  ibi  nos  legimus ,  in  An- 
gelis  suis  reperit  pravitatem ,  aliee  versiones 
habeant,  reperit  inconstantiam,  quod  potest  in 
eodem  sensu  exponi,  quantum  est  ex  condi- 
tione  naturee.  Sic  etiam  intelligi  possunt  alia 
verba,  quod  cosli  non  sunt  mundi,  etc.  ;  licet 
non  sit  necesse  id  intelligi  de  munditia  a  culpa, 
sed  a  quacumque  imperfectione  naturee,  quo- 
modo  dixit  Dionysius,  Angelos  purgari  non  a 


DISPUTATIO 

culpa,  sed  a  nescientia.  Quo  sensu  etiam  de 
ipsis  coelis  materialiter  possunt  illa  verba  in- 
telligi,  quia  non  carent  multis  imperfectioni- 
bus,  prsesertim  ad  divinam  perfectionem  com- 
parati,  quomodo  Job  29 :  Et  stellce  non  sunt 
mundce  in  conspectu  ejus. 

4.  Preecipua  vero  difficultas  bujus  queestio- 
nis  consistit  in  assignanda  causa  et  modo  bujus 
impeccabilitatis  Beatorum ,  an  sit  intrinseca , 
vel  omnino  extrinseca  :  est  enim  multorum 
tbeologorum  sententia,  Beatos  ex  vi  visionis 
Dei  non  fieri  impeccabiles,  sed  solum  ex  ex- 
trinseca  providentia,  seu  manutenentia  Dei, 
qui  statuit  vel  nunquam  cum  eis  concurrere 
ad  peccatum,  vel  ita  necessitari  illos  ad  aman- 
dum  Deum  super  omnia ,  ut  nunquam  possint 
ab  illo  amore  cessare.  Ita  Scotus,  in  1,  d.  i, 
qusest.  4,  et  in  4,  d.  43,  qusest.  9  et  10,  et  dist. 
49,  qusest.  6  ;  Gabriel,  in  1,  d.  1,  qusest.  9,  et 
in  2,  d.  7,  qusest.  1 ;  Ocham,  in  1,  d.  1,  q.  1 ; 
Gregorius,  in  1,  dist.  7,  qusest.  2,  art.  2,  circa 
finem  ;  Supplementum  Gabrielis,  in  4,  d.  19, 
qusest.  2,  art.  3,  dub.  6.  Potest  autem  ha^c 
opinio  dupliciter  explicari,  uno  modo,  quod 
Beatus  non  necessitetur  ad  videndum  Deum, 
et  ideo  possit  ab  illa  visione  cessare,  et  eo  tem- 
pore,  quo  cessaverit  peccare.  Sed  neque  bic 
sensus  est  ad  mentem  dictorum  auctorum  ne- 
que  adrem,  tum  quia  supra,  disp.  7,  probatum 
est,  illam  visionem  esse  necessanam  :  tum 
maxime  quia  admisso  illo  modo  mutationis, 
non  vere  diceretur  beatus,  seu  videns  Deum 
peccare ,  quia  prius  ponitur  privatus  visione 
et  beatitudine  :  et  ita  ille  modus  dicendi  magis 
est  contra  perpetuitatem  illius  beatitudinis , 
quam  contra  impeccabilitatem.  Secundus  sen- 
sus  est,  quod  stante  visione,  simul  esse  possit 
peccatum  actuale,  nisi  Deus  impediat :  et  ratio 
hujus  est,  quia  voluntas  Beati  ex  vi  suae  liber- 
tatis  naturabs  peccare  potest  :  sed  nibil  est  in- 
trinsecum  in  ipso  beato,  quod  auferat  vel  im- 
pediat  hanc  libertatem  aut  inferat  necessita- 
tem  adnon  peccandum  :  ergo.  Probatur  minor, 
quia  vel  illud  est  visio,  vel  amor  :  non  amor, 
quia  ipse  amor  non  est  necessarius,  neque  ha- 
bet  formalem  contrarietatem  cum  quocumque 
peccato  :  non  visio,  quia  illa  multo  minorem 
contrarietatem  habet,  cum  sit  in  intellectu,  et 
peccatum  in  voluntate ,  quam  rationem  am- 
plius  urgebimus  explicando  contrariam  sen- 
tentiam. 

5.  Verior  tamen  sententia  est,  beatos  intrin- 
sece  et  ex  rei  natura  fieri  impeccabiles  ex  vi 
illorum  actuum,  quibus  constituuntur  essen- 
tialiter  beati.  Hsec  est  sententia  D.  Thomse,  1, 


X.  SECTIO  I.  117 

2,  qusest.  4,  art.  4,  et  1  p.,  qusest.  62,  art.  8, 
et  3,  contra  Gentes,  cap.  62,  etlib.  4,  cap.  92, 
et  qusest.  22,  de  Veritat.,  art.  6,  et  qusest.  2, 
art.  8,  Capreoli  et  Scoti,  locis  citatis,  Durandi, 
in  2,  dist.  7,  qusest.  1,  et  dist.  23,  qusest.  1,  et 
in  A,  dist.  49,  qusest.  8,  Bichardi,  in  2,  d.  7, 
art.  1,  qusest.  1,Majoris,  in  1,  d.  49,  qusest.  8, 
Paludani,  ibi  qusest.  7,  art.  2.  Fundamentum 
generale  esse  potest,  quia  visio  Dei  natura  sua 
est  perfectissima  beatitudo  :  ergo  natura  sua 
secum  affert  perf  ectionem  maxime  necessariam 
beatitudini,  qualis  est  immutabilitas  in  bono, 
seu  in  rectitudine  voluntatis.  Quam  rationem 
late  explicat  D.  Thomas,  in  illo  cap.  92,  4, 
cout.  Gentes,  prsesertim  ratione  1  et  8,  sed  sa- 
tisfieri  posset  dicendo,  hinc  solum  colligi  illi 
visioni  debitum  esse  illum  providentise  mo- 
dum,  quo  Deus  protegit  ita  beatum,  ut  illum 
peccare  non  sinat,  sic  enim  multse  alise  per- 
fectiones  illius  status  dicuntur  connaturales 
beatis  :  oportet  ergo  in  particulari  exponere, 
an  et  quomodo  ipsa  visio  vi  sua  intrinseca  et 
connaturali  habeat  hanc  efficaciam  ut  liberum 
arbitrium  natura  sua  mutabile  ita  contineat 
in  officio,  ut  illud  non  relinquat  declinare 
ad  malum  :  in  qua  re  explicanda  tres  sunt  di- 
versi  modi. 

6.  Primus  modus  explicandi  est,  solam  vi- 
sionem  per  se  et  prsecise  sumptam  esse  suffi- 
cientem,  non  tamen  ut  est  visio  solius  Dei,  sed 
quatenus  per  illam  videt  beatus  in  Verbo  om- 
nes  res  et  actiones  ad  se  pertinentes,  et  omnes 
circumstantias,  quse  possunt  voluntatem  rec- 
tam  efficere,  et  ad  malum  inclinare :  est  enim 
principium  Pbilosophise  moralis,  non  posse 
voluntatem  peccare,  nisi  prsecedente  aliquo 
defectu  in  intellectu  practico,  vel  speculativo 
errore,  vei  inconsideratione ,  juxta  id  quod 
dicit  Aristoteles,  3,  Ethic,  cap.  1 :  omnis  pec- 
cans  est  ignorans :  quia  ergo  iha  visio  excludit 
ab  intellectu  omnem  defectum  tam  erroris 
quam  inconsiderationis  circa  res  agendas,  ideo 
facit  voluntatem  impeccabilem :  ita  supra  Du- 
randus  et  D.  Tbomas,  4,  contra  Gentes,  c.  92, 
art.  5,  et  illum  approbant  cseteri  Thomistse. 

7.  Sed  in  hac  sententia  duo  dici  possunt: 
unum  est,  hunc  modum  unionis  esse  sufficien- 
tem  ad  hanc  rectitudinem,  et  hoc  est  valde 
probabile,  tamen  incertum  quantum  ad  duo  : 
primo,  quia  illud  principium  morale,  quod 
prsesupponitur,  est  valde  dubium,  intellectum 
de  impotentia,  seu  de  necessitate  simpliciter : 
nam  bcet  verum  sit,  quod,  moraliter  ac  regu- 
lariter  loquendo,  nunquam  accidat,  volunta- 
tem  labi  absque  defectu  intellectus,  et  ideo 


418 


DE  ALIIS  PERFECTIONIBUS  VOLUNTATIS  BEATI. 


posset  hoc  dici  moraliter  impossibile,  tamen 
quod  voluntas  ex  absoluta  potentia  et  libertate 
sua  non  possit  eligere  malum  sub  aliqua  ra- 
tione  boni  deleetabiiis  stante  omni  considera- 
tione  intellectus  de  quacumque  malitia  et  tur- 
pitudine  aetus,  quamvis  probabile  sit :  est  ta- 
men  dubium,  et  ad  probandum  difficile :  ut 
infra,  tract.  5,disp.  5,  sect.  1,  dicetur,  et  1.  7, 
de  Angelis  tractans  latius  a  cap.  4,  at  vero 
impeccabilitas  beatorum  non  tantum  debet 
esse  moraliter,  sed  absolute,  ita  ut  nullo  modo 
possit  contrarium  accidere.  Secundo,  quia  sup- 
ponit  bic  modus  aliam  rem  dubiam,  scilicet 
quod  Beati  videant  in  Verbo  omnes  suas  ac- 
tiones  et  omnes  circumstantias  earum :  quia, 
ut  alias  dixi,  intract.  de  Att.  neg.,  I.  2,  c.  28, 
id  non  sequitur  necessario  ex  vi  visionis,  neque 
videtur  debitum  statui  eorum,  si  intelligatur 
formaliter  per  ipsammet  visionem  beatificam: 
nam  si  intelligeretur  tantum  oausaliter,  revera 
esset  incidere  in  opinione  Scoti;  quia  nihil 
aliud  esset  quam  dicere,  deberi  beato  ratione 
visionis  ut  in  singulis  actionibus  illuminetur 
et  dirigatur  ex  parte  intelleetus,  ut  voluntas 
non  possit  deficere. 

8.  Alterum  quod  dici  potestin  hac  sententia, 
est,  hunc  modum  esse  necessarium  ad  hanc 
impeccabilitatem,  ita  tamen  ut  visio  Dei,  qua- 
tenus  pra^cise  intelligitur  terminata  ad  Deum, 
non  sit  sufficiens  ad  hanc  rectitudinem  :  et 
quoad  hoc  existimo  hanc  sententiam  esse  con- 
trariam  D.  Thomee,  unde  quoad  hanc  partem 
non  sequuntur  eam  discipuli  ejus,  quia,  citato 
art.  5,  totam  rationem  hujus  impeccabilitatis 
constituit  in  hoc,  quod  per  illam  visionem  vi- 
detur  Deus,  qui  est  ipsa  essentia  bonitatis. 
Censeo  etiam  esse  falsam  hanc  partem :  tum 
quia  ex  illa  sequitur  cum  preecisa  visione  Dei 
ut  sic,  absque  visione  creaturarum  ex  natura 
rei  posse  esse  peccatum :  tum  etiam,  quia  se- 
quitur  illam  visionem  non  rectificare  volunta- 
tem  quatenus  beatificat,  cum  non  beatificet 
ut  visio  creaturarum,  sed  ut  visio  Dei;  heec 
autem  esse  falsa  ostendam  in  discursu  quses- 
tionis. 

9.  Secundus  modus  explicandi  est,  visionem 
quidem  Dei  prcecise  quatenus  summum  bonum 
est,  esse  sufficientem  ad  hanc  impeccabilita- 
tem,  non  tamen  immediate  per  seipsam,  sed 
mediante  amore  :  itaque  visio  necessitat  ad 
amandum,  et  amor  ad  non  peccandum,  et  hoc 
modo  visio  est  tota  radix  hujus  impeccabilita- 
tis.  Ita  Capreolus,  in  1,  d.  1,  q.  1,  conolus.  4, 
Sotus,  in  4,  d.  49,  qurest.  3,  art.  4,  concl.  4, 
et  eadem  fuit  sententia  Victorise,  ut  refert 


Medina,  1,  2,  qusest.  4,  art.  4,  quam  ipse  vide- 
tur  interdum  sequi,  interdum  relinquere. 

10.  In  hac  etiam  sententia,  sicut  in  prsece- 
denti,  duo  continentur,  unum  est,  hunc  mo- 
dum  esse  sufficientem  ad  hanc  impeccabilita- 
tem,  et  hoc  existimo  verissimum,  et  consenta- 
neum  imprimis  D.  Thomee,  4,  contra  Gentil., 
capite  92,  ubi  in  6  ratione,  inquit :  Quamdiu 
voluntas  nostra  finem  uliimum  non  consequitur, 
et  acl  fruitionem  illius  pervenit,  perverti  potest; 
et  ratione  7,  dicit,  proprium  esse  amoris  facere 
voluntates  conformes  se  amantium,  et  ideo 
voluntates  beatorum  esse  conformes  Deo,  et 
ita  fierirectas:  expressius  id  explicat,  q.  24," 
de  Veritate,  art.  8.  Deinde  est  consentaneum 
sanctis  Patribus,  Gregorio  5,  Moral.,  cap.  27, 
alias  29,  juxta  illud:  Ecce  qui  serviunt  ei  non 
sunt  stabiles:  Angelica,  inquit,  natura  in  se- 
metipsa  mutabilis  est,  quam  mutabilitatem  vin- 
cit  per  Tioc,  quod  ei,  qui  semper  idem  est,  vin- 
cnlis  amoris  colligatur ;  Augustino  2,  de  Gen. 
ad  lit.,  cap.  36  :  Sancti  Angeli  illani  incom- 
mutabilitatis  substantiam  ita  concipiunt ,  ut 
visione,  atque  amore  eam  prceponant  omnibus, 
et  secundum  eamjudicent  de  onmibus,  et  in  eam 
dirigantur  ut  agantur,  et  ex  ea  dirigant  quid- 
quid  agant;  et  idem  14,  de  Civit.,  cap.  9,  inter 
alia :  ubi  amor  boni  immntabilis  est,  profecto 
si  dici  potest  mali  cavendi  timor  securus  est : 
idem  13,  de  Trinitate,  cap.  5,  et  Isidoro  1,  de 
Summo  bono,  cap.  12,  Anselmo,  lib.  de  Casu 
diaboli,  cap.  6.  Tandem  ratione,  quia  supra, 
disp.  9,  sect.  \,  ostensum  est,  ex  visione  illa 
sequi  necessario  amorem  perfectum,  et  super 
omnia;  sed  hic  amor  prorsus  repugnat  cum 
actuali  peccato :  ergo,  etc. 

11.  Dices,  quamvis  peccatum  virtualiter  et 
interpretative  repugnetamori,  non  tamen  for- 
maliter  per  directam  oppositionem  circa  proxi- 
mum  objectum  :  hoc  enim  modo  amori  est 
contrarium  oclium,  qui  comparantur  ut  ten- 
dentia  et  fuga;  conversio,  formalis  aversio 
respectu  ejusdem  ;  non  sic  autem  comparatur 
omne  peccatum  etiam  mortale  ad  amorem, 
nam  formaliter  est  tantum  conversio  qusedam 
ad  bouum  creatum,  in  qua  virtualiter  inclur 
ditur  aversio  a  Deo :  potest  autem  fieri  ut 
etiamsi  quis  actu  amet  Deum,  convertatur  ad 
creaturam,  non  considerando,  neque  adver- 
tendo  virtualem  repugnantiam  actuum  illo- 
rum  :  atque  hoc  modo  non  videtur  reptignare 
eum,  qui  amat,  peccare  per  inconsiderationem, 
ut  in  intellectu  repugnat  esse  duos  actus  for- 
maliter  contrarios  respeet:  cjusdem  ;  tamensi 
quis  assensumprsebeatprincipio  alicui,  ex  quo 


DISPUTATIO 
necessario  sequitur  conclusio,  et  non  conside- 
ret  vim  illationis,  fieri  potest  ut  cum  assensu 
principii  habeat  assensum  virtualiter  opposi- 
tum  circa  contradictorium  conclusionis,  qnod 
ex  illo  sequitur,  et  in  voluntate  possnnt  facile 
poni  exempla,  ut  de  illo,  qui  vult  sanitatem, 
et  similiter  vult  eomedere  rem  contrariam  sa- 
luti,  nou  eonsiderans  esse  contrariam. 

12.  Respondetur,  ex  vi  amoris  actualis  per- 
fecti  Dei,  et  efficacis  fieri  ut  homo  in  omnibus 
operibus  suis  advertat,  ne  aliquid  illi  amori 
admittat  contrarium,  quia  hoc  pertinet  ad  per- 
fectionem  illius  amoris,  quia  per  illum  tendit 
homo  in  Deum  ut  in  ultimum  finem,  et  ad  il- 
lum  refert  se,  et  omnia,  et  ideo  ipsemet  amor 
sollicitathominem  ut  nihil  operetur  contrarium 
tali  amori,  et  consequenter  ut  non  se  exponat 
periculo  taliter  operandi :  ac  denique  ut  in 
omni  actione  sua  consideret,  an  repugnet,  vel 
sit  consentanea  tali  amori :  et  ideo  cum  tali 
amore  repugnat  esse  peccatum,  quia  neque 
esse  potest,  considerandorepugnantiam,  quam 
habet  cum  amore,  ut  per  se  patet :  nec  non 
considerando  :  quia  vel  cum  tali  amore  non 
erit  inconsideratio,  vel.  si  fuerit,  non  erit  cul- 
pabilis,  quia,  ut  dixi,  ipse  amor  efficit  ut  homo 
adhibeat  diligentiam  necessariam  et  sufficien- 
tem  ad  tollendam  inconsiderationem  culpabi- 
lem.  Et  hsec  tam  procedunt  depeccato  veniali, 
quam  de  mortali,  quia  amor  beatorum  est 
perfectius,  non  tantum  intrinsece,  sed  etiam 
objective,  et  excludit  consequenter  quidquid 
non  potest  referri  in  ipsum  Deum,  et  quidquid 
actuali  dilectioni  perfecte  repugnat,  et  utrum- 
que  horum  convenit  peccato  veniali:  et  quoad 
hanc  ultimam  partem  hsec  sententia  etiam  ab 
Scoto,  Gregorio,  aliisque  non  negatur. 

13.  Alterum  quod  in  eadem  sententia  con- 
tinetur  exclusivum  est,  nempe  hunc  modum 
ita  esse  necessarium  ad  impeccabilitatem  bea- 
torum,  ut  sine  actuali  amore  non  possit  intel- 
ligi,  unde  fit,  si  contingat  Deum  suspendere 
concursum  ad  actum  amoris  manente  visione, 
illam  non  satis  esse  ad  necessario  cavendum 
omne  peccatum  :  et  hoc  sensu  non  tam  ex- 
presse  asseritur  ab  auctoribus  citatis  pro  hac 
sententia,  insinuatur  tamen,  quia  alias  non 
satis  explicarent  causam  hujus  impeccabilita- 
tis.  Et  potest  suaderi  sic,  quia  visio  sola  ut  sic 
formaliter,  et  ex  parte  actus  non  habet  repu- 
gnantiam  formalem,  vel  virtualem  cum  pec- 
cato,  quia  visio  est  in  intellectu,  peccatum  in 
voluntate,  et  quia  visio,  ut  sic,  non  dicit  velle, 
neque  nolle  nec  formaliter,  nec  virtute.  Dein- 
de,  neque  ex  parte  objecti  habet  quod  neces- 


X.  SECTIO  I.  119 

sario  impediat  peccatum,  quia  fieri  potest  ut 
objectum  peccati  nullo  modo  cadat  sub  visio- 
nem,  neque  etiam  connexio,  vel  contrarietas 
inter  illud  objectum  et  objectum  visionis.  Nec 
tandem  videtur  illa  visio  habere  hanc  virtu- 
tem  causaliter,  nimirum  efficicendo  ut  homo 
semper  advertat  repugnantiam,  vel  habitudi- 
nem,  quse  esse  potest  inter  objectum  peccati 
et  Deum  ipsum  visum,  quia  illa  visio  non  est 
tendentia  in  finem  sicut  amor,  neque  habet 
vim  impulsivam  sicut  habet  amor,  seu  volun- 
tas,  cujus  est  applicare  caeteras  potentiasad 
suos  actus,  quia  est  inclinatio  in  finem. 

14.  Atque  hinc  oritur  etiam  difficultas  circa 
ratiouem  qua  D.  Thomas  utitur  in  citato  lo- 
co,  1,  2,  queestione  quarta,  art.  4,  nimirum, 
quod  vohmtas  videntis  Deum  ita  se  habet  ad 
bonitatem  divinam,  sicut  voluntas  se  habet 
absolute  ad  bonum  in  communi  :  unde  colli- 
gitur  quod  sicut  voluntas  nihil  potest  velle  nisi 
sub  ratione  boni,  ita  voluntas  videntis  Deum 
nihil  potest  velle  nisi  sub  ratione  divinee  bo- 
nitatis  :  unde  tandem  concludit,  non  posse 
peccare ;  videtur  enim  illa  proportio  non  te- 
nere  in  omnibus  prout  necessarium  est  ad  vim 
illationis,  nam  bonum  in  communi  est  uni- 
versale  universalitate  prgedicationis ,  bonitas 
vero  divina  solum  universalitate  continentise 
et  causahtatis  :  unde  fit  ut  bonum  in  communi 
formaliter  includatur  in  omnibus  aliis  bonis ; 
bonitas  autem  divina  non  ita  includitur,  et 
ideo  non  videtur  eadem  ratio  :  nam  voluntas 
quidquid  amat,  dicitur  amare  sub  ratione  boni 
in  communi,  non  per  modum  intentionis,  et 
electionis;  neque  quia  feratur  in  rationem 
boni  sub  ratione  abstracta,  sed  solum  quia 
fertur  in  objectum  sub  aliqua  ratione  boni, 
in  qua  necesse  est  illam  communem  includi  : 
at  vero  ut  feratur  in  objectum  creatum  sub 
ratione  divinae  bonitatis,  necesse  est  ut  fiat 
per  modum  electionis  et  intentionis,  quia  una 
bonitas  non  includitur  in  altera,  et  ideo  potest 
una  ad  alteram  referri  ut  ad  finem :  ergo,  se- 
cluso  amore ,  seu  actu  circa  ipsum  finem , 
nulla  est  necessitas  volendi  csetera  omnia  ut 
substant  illi  fini.  Ergo  vel  ratio  D.  Thomse  est 
inefficax,  vel  accommodanda  huic  opinioni, 
ita  ut  sensus  ejus  sit,  esse  quidem  aliquam 
proportionem  inter  illa  duo  quantum  ad  hoc, 
quod  sicut  voluntas  operatur  propter  bonum, 
ita  voluntas  videntis  Deum  non  impedita,  nec 
privata  aliqua  perfectione  sua ,  operatur  pro" 
pter  Deum  :  quamvis  modus  et  causa  hujus 
proportionis  non  sit  eadem  in  utroque. 

15.   Tandem  potest  specialiter  confirmari 


120 


DE  ALIIS  PEBFECTIONIBUS  VOLUNTATIS  BEATI. 


heec  sententia  in  peccato  omissionis  :  nam  licet 
demus  qnod  volnntas  videntis  Deum,  si  vult, 
debeat  velle  in  drdine  ad  Deum  :  tamen  in 
cessatione  actus,  non  videtur  necessarium  ut 
apponat  hanc  habitudinem,  seu  relationem, 
et  alioqui  est  libera,  et  secluso  amore,  nihil  est 
quod  illam  necessitet  ad  exercendum  actum 
circa  creaturam,  quia  suppono  visionem  nihil 
manifestare  de  tali  creatura  :  ergo  non  ob- 
stante  visione  poterit  continere  actum  eo 
tempore,  quo  preeceptum  urget. 

16.  Sententia  rectius  explicans  fundamen- 
tum  conclusionis  in  num.  5.  —  Sed  quamvis 
heec  argumenta  difficilia  sint,  placet  tamen 
tertia  sententia,  quam,  citato  art.  k,  docet  Ca- 
jetanus,  scilicet  ipsam  visionem  per  se  ratione 
sui  objecti,  nempe  summee  bonitatis  divinee, 
esse  sufficiens  principium  ad  excludenduni 
omne  peccatum,  et  potestatem  peccandi  :  nam 
heec  videtur  esse  mens  D.  Thomee  ibi,  ut  patet 
ex  ratione  ejus ;  possumus  autem  id  quadam 
experientia  facere  credibile,  nam  si  quis  sit 
in  actuali  Dei  contemplatione,  et  preeterea  si 
consideret  bonitatem  ejus,  et  efficaciter  judicet 
illi  esse  debitum  ut  in  ipsum  omnia  referan- 
tur,  vix  potest  intelligi  quod  tunc  voluntas 
actu  admittat  peccatum  aliquod,  nisi  prius 
intellectus  cesset  ab  illa  :  ergo  multo  magis 
visio  clara  ipsius  bonitatis  Dei  potens  erit  ad 
continendam  in  officio  voluntatem.  Deinde 
illud  objectum  sic  visum  ex  se  necessitat  vo- 
luntatem  quo  ad  exercitium  ad  amorem  sui : 
ergo  quamvis  demus  Deum  suspendere  con- 
cursum,  et  hac  ratione  deesse  actum,  adhuc 
intelligimus  ipsam  voluntatem  quantum  in  se 
est  toto  impetu  naturee,  et  charitatis  manere 
propensam  ad  illud  objectum  :  ergo  hoc  satis 
est,  ut  intelligatur  voluntas  quoad  specifica- 
tionem  necessitari  ut  nihil  velle  possit,  quod 
non  sit  sub  divina  bonitate  contentum,  seu 
actu  referri,  et  ordinari  ad  illam.  Quod  tertio 
sic  explicatur  ex  D.  Thoma,  4;  contr.  Gent., 
capit.  92,  ratione  4*  ubi  sic  argumentatur  : 
Cuicumque  sufficit  quod  habet,  non  queerit 
aliquid  extra  illud  :  sed  videnti  Deum  sufficit 
Deus,  et  hoc  vicletur  per  ipsam  visionem,  alio- 
qui  per  illam  non  fieret  beatus  :  ergo  nihil 
potest  velle  extra  Deum,  id  est,  quod  non  sit 
Deus,  vel  ad  Deum  non  pertineat,  ac  sit  refer- 
ribile  in  ipsum.  Ac  fere  in  idem  redit  quod  in 
tertia  ratione  ibidem  ait,  Deum  necessario  vi- 
deri  sub  ratione  boni  completi,  in  quo  appeti- 
tus  conquiescit. 

17.  Quarta  probatio  ac  summaria. — Tan- 
dem  summa  rationum  omnium  ad  heec  duo 


principia  reducitur.  Unum  est  quod  per  illam 
visionem  in  tanta  eestimatione  et  pretiohabetur 
Deus,  et  bonitas  ejus,  ut  judicetur  esse  bonum 
omnibus  preeferendum,  nihilque  esse  aman- 
dum,  quod  ab  illo  faciat  quoquo  modo  aver- 
tere  voluntatem,  quodque  non  sit  conforme 
et  consentaneum  illi :  et  hoc  significavit  An- 
selmus  supra,  dicens  Angelos  beatos  non  posse 
peccare,  quia  vident  nihil  plus  velle  posse, 
quam  id,  quod  sunt  adepti.  Alterum  princi- 
pium  est,  illud  bonum  adeptum  divinum,  et 
visionem  ejus,  tanta  efficacia  convertere  ad  se 
totam  animam,  et  attentionem  ejus,  ut  ex  vi 
illius  nunquam  possint  converti  ad  volendum 
aliquid,  quod  non  sit  prius  regulatum  ab  eis 
cum  divina  bonitate,  an  sit  illud  consenta- 
neum  sibi,  necne,  quia  ut  dixit  Augustinus, 
tractans  illud  psalm.  35  :  Inebriabuntur  ab 
ubertate  domus  tuce ,  cum  accepta  fuerit  illa 
ineffabilis  visio ,  perit  quodammodo  humana 
mens,  et  ft  divina  :  atque  ita  inebriatur  ab 
ubertate  domus  Dei,  et  ideo  in  omnibus,  quee 
amat,  respicit  Deum  ipsum,  et  confert  quid- 
quid  amandum  est  cum  bonitate  ejus,  ut  illud 
tantum  amet,  quod  est  illi  consentaneum. 

18.  Dices,  ex  his  omnibus  ad  summum 
probari,  durante  visione  non  posse  committi 
peccatum,  ita  ut  illa  duo  simul  in  eodem  in- 
stanti  permaneant  :  non  tamen  probari,  fieri 
non  posse,  ut  is,  qui  videt  Deum,  peccet,  et 
peccando  amittat  visionem,  ita  ut  primum  esse 
peccati  sit  primum  non  esse  visionis  :  sicut 
etiam  gratia  ex  natura  rei  est  incompossibilis 
cum  peccato,  ita  ut  non  possint  esse  simul,  et 
nihilominus  qui  est  in  gratia,  potest  peccare 
amittendo  gratiam  in  instanti,  quo  peccat. 
Item  non  est  dubium  quin  possit  aliquis  videre 
Deum,  aliquo  tempore,  et  in  ultimo  instanti 
ejus  privari  visione,  et  in  eodem  peccare.  Res- 
pondetur,  rationes  factas  eadem  proportione 
applicatas  probare,  cum,  qui  videt  Deum,  non 
posse  amittere  visionem  ratione  peccati,  ita  ut 
intelligatur  prius  natura  peccare,  quam  amit- 
tat  visionem,  quod  necessarium  esset  ad  veri- 
tatem  illius  causalis ,  Perdit  visionem  qui 
peccat,  nam  hic  fit  visionem  de  se  esse  ineffi- 
cacem ,  et  insufficientem  ad  impediendum 
peccatum,  et,  ut  ita  dicam,  posse  vinci  a  pec- 
cato,  quando  quidem  peccatum  fuit  causa  ex- 
cludendi  illam,  et  prius  natura  inteUigitur 
.commissum,  quam  visio  exclusa  :  ostensum 
est  autem  visionem  de  se  talem  esse,  ut  non 
det  locum  peccato  :  et  ideo  non  est  simile  illud 
exemplum  de  gratia ,  sed  potius  confirmat 
quod  dictum  est,  nam  habitualis  gratia  secun- 


MSPTJTATIO 
dum  se  non  est  per  se  efficax  ut  omnino  im- 
pediat  peccatum  ex  necessitate,  et  confirmet 
in  bonurn  :  et  ideo  fieri  potest  ut  per  peccatum 
excludatur  :  neque  etiam  est  eadem  ratio  in 
alio  exemplo,  quia  si  Deus  prius  natura  tollat 
visionem,  jam  non  vincitur  visio  per  peccatum, 
et  ideo  si  alioqui  voluntas  naturse  suse  re- 
linquatur ,  non  est  repugnantia  quod  tunc 
peccet. 

19.  Ex  his  facile  respondetur  ad  difficultates 
positas  in  confirmatione  primse  sententiae.  Ad 
primam  positam  in  numero  13,  dicitur,  quod 
licet  actualis  amor  moveat,  et  impellat  in  ge- 
nere  causse  efficientis,  tamen  summa  Dei  bo- 
nitas  clare  visa  movet  sufficienter  in  suo  ge- 
nere,  scilicet  in  genere  finis,  et  voluntas  ac 
tota  anima  saltem  impetu  naturse  est  in  illam 
propensa,  et  per  visionem  etiam  excitatur  ut 
nihil  amet  nisi  in  ordine  ad  illam  bonitatem : 
et  hoc  satis  est  ut  voluntas  nunquam  possit 
deficere.  Ad  secundam  difficultatem,  qua?  est 
circa  rationem  D.  Thomse  respondetur,  pro- 
portionem  in  hoc  consistere,  quod  sicut  bonum 
in  communi,  vel  secundum  se,  vel  prout  in 
singulis  bonis  inclusum  sufficienter  movet  in 
genere  finis,  et  supposito  naturali  impetu  vo- 
luntatis,  necessitat  illam  ut  nihil  velle  possit 
nisi  ut  contentum  sub  ratione  boni :  ita  etiam 
bonitas  Dei  clare  visa  in  eodem  genere  finis 
habet  eamdem  efficaciam  respectu  voluntatis 
toto  impetu  naturse  propensee  in  ipsum,  licet 
haec  efficacia  oriatur  ex  diversis  principiis, 
quod  nec  D.  Thomas  negat,  nec  rationi  ejus 
obstat.  Ad  tertiam  de  omissione  respondetur 
eadem  proportione,  nam  quando  aliquid  est 
voluntarie  omittendum,  ipsamet  Dei  visio  ne- 
cessitat,  ut  prudenter  prius  consideretur  an 
omittendum  sit,  et  consequenter  an  actus  op- 
positus  omissioni.  qui  efficiendus  proponitur, 
habeat  necessariam  connexionem  cum  divina 
bonitate,  necne,  et  tunc  necessitatur  voluntas 
ad  id  volendum  quod  judicatum  est  necessa- 
rium,  juxta  divinam  voluntatem,  seu  bonita- 
tem. 

20.  Hinc  vero  oriebatur  illa  difficilis  quses- 
tio,  quomodo  in  beatis  maneat  libertas,  prae- 
sertim  respectu  actuum  praeceptorum,  et  maxi- 
me  posito  actuali  amore  Dei  necessario :  quam 
tractat  Anselmus,  in  dialogodeLibero  arbitr., 
et  Augustinus,  in  Enchirid.,  cap.  105,  et  22, 
de  Givitat.,  cap.  ult.,  qui  contenti  sunt  respon- 
dere,  eo  beatos  magis  liberos  esse,  quo  sunt  a 
peccato  liberiores  :  sed  heec  videtur  eequivoca- 
tio  verbi.  Resolutio  est,  in  eo  casu  vel  nonesse 
magis  liberos  ad  obediendum,  quam  ad  aman- 


X.  SECTIO  I.  121 

dum,  vel  certe  libertatem  esse  positam  in  hoc, 
quod  possunt  varios  actus  exercere,  et  sub 
diversis  rationibus,  et  motivis  operari  ad  prse- 
ceptum  implendum  :  unde  fit  ut  liberum  eis 
sit  hunc  vel  illum  actum  elicere,  quod  satis 
est  ut  in  re  ipsa  actus  semper  sit  liber :  quod 
latius  tractavi,  3  part.,  queest.  18,  disput.  39, 
ad  quod  conducit  etiam  disputatio  trigesima 
septima. 

21 .  An  saltem  de  potentia  aisoluta  possit  esse 
actuale  peccatum  cimi  visione. — Sed  supersunt 
duo,  quae  inquiri  possunt.  Primum  est,  an 
saltem  de  potentia  absoluta  fieri  possit,  utbea- 
tus  peccet :  nam  qu33  hactenus  dicta  sunt  ad 
summum  probant  ex  natura  rei,  potest  autem 
saepe  Deus  facere,  ut  quee  natura  sua  repu- 
gnant  in  eodem  subjecto,  per  suam  potentiam 
simul  in  illo  conjungantur.  Respondetur,  hoc 
nullo  modo  fieri  posse,  primo  quia  si  adsit 
amor,  est  specialis  repugnantia  propter  con- 
trarietatem  inter  amorem  et  peccatum  :  et  li- 
cet  in  aliis  contrariis  fieri  possit  ut  interdum 
sint  simul,  tamen  in  actibus  vitalibus  exis- 
timo  habere  specialem  repugnantiam,  quia 
unus  destruit  objectum  alterius,  et  ideo  invol- 
vunt  immediatam  contradictionem,  ut  signi- 
ficavit  D.  Thomas,  4,  contr.  Gent.,  capite  92, 
ratione  2.  Deinde  etiam  secluso  actuali  amore 
in  aliis,  quae  natura  sua  repugnant,  ut  per  di- 
vinam  virtutem  conjungantur,  necesse  est  ut 
ad  illa  Deus  speciali  modo  operetur,  vel  con- 
servando  effectum,  vel  confortando,  seu  neces- 
sitando  causam  secundam  ad  agendum ;  non 
potest  autem  Deus  hoc  preestare  in  peccato, 
quia  non  potest  voluntatem  speciali  modo  mo- 
vere  ad  illud  committendum,  et  aliunde  non 
potest  privare  suam  bonitatem  clare  visam  illa 
efficacia,  quam  habet  ad  attrahendam  ad  se 
voluntatem  :  neque  etiam  potest  privare  vo- 
luntatem  naturali  impetu  ad  ipsum,  et  ideo 
non  potest  tollere  principia  unde  oritur  heec 
repugnantia,  neque  aliquid  efficere,  quo  im- 
pediatur. 

22.  Dices  :  Posset  Deus  impedire,  seu  non 
concurrere  cum  hujusmodi  homme  vidente 
ipsum  ad  considerandam  repugnantiam,  quoe 
estinter  actum  peccati  et  divinam  bonitatem. 
Respondetur,  hoc  imprimis  non  esse  consen- 
taneum  divinae  bonitati :  deinde  posito  illo 
casu  talem  inconsiderationem  non  esse  volun- 
tatem,  neque  culpabilem,  et  ideo  quamvis  ra- 
tione  illius  esset  materialis  defectus  in  voluU- 
tate,  non  imputaretur  ad  culpam,  quandoqui- 
dem  non  esset  tali  homini  potestas  ad  perfecte 
deliberandum  ea  quse  necessaria  sunt  ad  vi- 


122  DE  ALIIS  PERFECTIONIBUS  VOLUNTATIS  BEATI. 

tandum  talem  defectum.  Objiciunt  alii,  nam 

posset  Deus  hominem  actualiterpeccantem  ad 

se  videndum  elevare,  sed  tunc  simul  essetpec- 

catum  cum  visione  :  ergo.   Respondetur  ne- 

gando  minorem,,  in  eo  enim  casu  primum  esse 

visioniS;  esset  primum  non  esse  peccati ;  neque 

enim  posset  Deus  necessitate   voluntatem  ad 

perseverandum  in  actu  peccati;  vel  certe  si 

necessitaret,  jam  non  esset  peccatum  ;  neque 

etiam  potest  voluntas  libertate  sua  magis  con- 

servare  actuale  peccatum  simul  cum  visione, 

quatn  inchoare  illud,,  eadem  enim  est  utrius- 

que  ratio. 

23.  An  possit  saltem  habituale peccatum  cum 
msione  conservari.  —  Hinc  secundo  et  ultimo 
inquiri  potest  in  hoc  dubio ,  an  de  potentia 
absoluta  possit  Deus  saltem  efficere,  ut  simul 
cum  visione  maneat  peccatum  habituale  :  qui- 
busdam  enim  videtur  hoc  etiam  implicare 
contradictionem,  vel  quia  visio  ex  se,  et  natura 
sua  facit  voluntatem  rectam,  velquia  repugnat 
Deo  tantum  donum  tribuere  homini  iniquo,  efc 
sibi  inimico,  cum  odio  sint  Deo  impius,  et  im- 
pietas  ejus.  Sap.  14.  Item,  quia  alias  talis  homo 
et  esset  beatus,  quia  haberet  visionem  Dei;  et 
non  esset  beatus,  quia  esset  in  peccato.  Aliis 
vero  videtur  hoc  fieri  posse  de  potentia  abso- 
luta,  Medinse,  citato  articul.  4,  concl.  3,  signi- 
ficat,  Durando,  in  4,  dist.  49,  qusestione  quar- 
ta,  et  mihi  videtur  probabdius,  quia  neque 
physice ,  neque  moraliter  invenio  repugnan- 
tiam,seu  contradictionem.  Physice  dicuntur  ea 
repugnare,  quae  in  propriis,  seu  intrinsecis 
rationibus,  et  formalibus  affectionibus  contra- 
dictionem  involvunt  ;  hoc  autem  non  reperi- 
tur  in  prsesenti,  quia  visio  formaliter  tantum 
est  perfectio  intellectus  ,  et  non  redundat  ne- 
cessario  in  essentiam  animse,  vel  vohmtatem, 
in  quibus  peccatum  formaliter  existit,  quate- 
nus  includit  privationem  gratiae  et  aversionem 
voluntatis. 

24.  Dices  :  licet  non  sit  necessarium  posita 
visione  infundi  gratiam  in  essentiam  animae, 
tamen  necesse  est ,  ut  ex  vi  visionis  sit  debita 
talis  gratia  :  ergo  etiamsi  maneat  carentia  gra- 
tise  :  ergo  etiamsi  maneat  carentia  gratise,  ta- 
men  non  poterit  manere  sub  ratione  privationis, 
sed  tantum  sub  ratione  purse  negationis :  ergo 
non  potest  sub  ratione  culpae  manere.  Respon- 
detur  imprimis,  non  proprie  deberi  gratiam 
ratione  visionis  ;  sed  potius  visionem  deberi 
ratione  gratise  :  proprie  vero  dicendum  visio- 
nem  natura  sua  supponere  gratiam ;  non  est 
autem  repugnantia  quod  homo  ratione  culpee 
sit  dignus  carentia  gratise,  et  visionis,  quee  ad 


illam  ex  natura  rei  debetur  dignitate,  seu  de- 
bito  morali,  et  tamen  quo  1  Deus  non  ablata 
ipsa  culpa  det  aliquod  donum  homini,  etiam  si 
sit  illo  indiguus  ,  et  tunc  carentia  gratiae  non 
tantum  duraret  in  ratione  negationis  ,  sed 
etiam  privationis,  quia  esset  homini  volunta- 
ria  per  relationem  ad  actum  prseteritum  ,  et 
esset  debita  debito  morali  ratione  culpse  non- 
dum  remissaa  :  nec  repugnant  simul  hsec  duo, 
scilicet  quod  aliqua  forma  quodammodo  sit 
debita  naturaliter  secundum  proportionem  ad 
naturam  ,  vel  ad  aliquem  actum,  et  tamen 
quod  privatio  ejus  sit  alio  titulo  debita  debito 
morali  ratione  culpse.  Atque  etiam  hgec  ratio 
procedit  de  voluntate,  cujus  obliquitas  non 
necessario  tollitur  forraaliter  per  visionem  : 
neqne  obstat  quod  posita  visione  necessario 
constituitur  voluntas  in  eo  statu,  in  quo  non 
potest  peccare,  quoe  videtur  summa  ejus  rec- 
titudo,  per  quam  tollitur  omnis  relatio,  et  mo- 
ralis  conversio  ad  peccatum,  hoc,  inquam,  non 
obstat,  quia  illa  rectitudo  ex  visione  provenit 
quasi  objective  tantum ;  et  ex  parte  votuntatis 
solum  est  qusedam  inclinatio  naturalis  ad  bo- 
num  :  per  haec  autem  non  destruitur  formali- 
ter  moralis  habitudo,  seu  conversio  ad  pecca- 
tum  commissum  non  retractatum,  neque  re- 
missum  :  maxime,  quia  ipsa  actualis  dilectio 
non  habet  formalem ,  et  immediatam  repu- 
gnantiam  cum  habituali  culpa  :  ergo  multo 
magis  illa  aptitudinalis  ,  seu  objectiva  rectitu- 
do  voluntatis  non  est  immediate  repugnans 
cum  culpa  habituali  physice  :  igitur  nulla  est 
in  hoc  implicatio  contradictionis ;  moraliter 
autem  videtur  illud  repugnare,  quia  involvit 
aliquid  turpe,  seu  honestati  contrarium,  quale 
est  mentiri  Deum ,  et  hujusmodi  etiam  repu- 
gnantia  non  est  in  praesenti,  quia  licet  Dens 
odio  habeat  peccatorem,  ut  peccator  est,  id  est, 
culpam  ejus  detestando  ;  potest  tamen  amare 
eum,  qui  peccator  est,  eique  benefacere  non 
tantum  naturalia  dona,  sed  etiam  supernatu- 
ralia  conferendo ;  sicut  nunc  dat  peccatori  fi- 
dem,  et  spem,  et  interdum  donum  prophetise, 
et  alia  similia  ,  posset  ergo  similiter  dare  vi- 
sionem  ,  maxime  pro  aliquo  tempore,  in  quo 
nec  contra  justitiam  faceret,  cum  sit  dominus 
donorum  suorum,  neque  contra  aliquam  aliam 
virtutem,  quia  si  id  vellet  facere,  non  deesset 
Deo  honesta  aliqua  ratio,  propter  quam  id  fa- 
•ceret.  An  vero  in  eo  casu  dicendus  esset  ille 
homo  beatus,  necne,  queestio  esse  potest  de 
modo  loquendi  :  dici  tamen  posset  fore  tunc 
beatum  quoad  essentiam,  non  vero  quoad  sta- 
tum  et  perfectionem  beatitudinis ,  quae  requi- 


DISPUTATIO 
rit  omnium  bonorum  aggregationem,  ut  in 
suo  statu  perfecto  constituta  sit. 

SECTIO  II. 

Qmbus  virtutibus  ornetur  voluntas  Beatorum. 

i.Prima  duMtandiratio. — Secundaratio. — 
Ratio  dubii  oritur  primo  ex  dietis  prsecedenti 
sectione,  nam  si  voluntas  illa  peccare  non  po- 
test,  nulla  indiget  virtute,  quia  virtus  circa 
difficile  versatur  :  in  illo  autem  statu  nulla 
difficultas  est  in  bono  operando.  Secundo , 
esto  sit  tibi  necessaria  aliqua  virtus,  sufficiet 
charitas,  tum  quia  beati  omnia  operautur  per- 
fectissimo  modo  :  ergo  immediate  referunt 
omnia  in  Deum ,  ut  finem  supernaturalem  : 
ergo  sufficit  illis  cbaritas  ad  supplenda  omnia  : 
tum  etiam,  quia  in  illis  non  est  spes,  neque 
virtutes  morales,  quia  non  exercent  actus  ea- 
rum  ,  preesertim  temperantise  et  fortitudinis, 
quia  neque  babent  pericula,  in  quibus  fortiter 
se  gerant,  neque  passiones  alias  quas  vincant. 

2.  Quazstio  trimembris.  —  Durandi  opinio 
quoad  duo  priora  membra.  —  In  bac  qusestione 
tria  inquiri  possunt.  Primum  an  beatus  reti- 
neat  in  patria  omnes  habitus  virtutum ,  quos 
habuit  in  via.  Secundum  ,  an  exerceat  actus 
eorum.  Tertium,  an  habeat  virtutem  aliquam, 
cujus  non  est  capax  in  via.  Circa  primum  et 
secundum  multa  dici  possent,  tamen  quia  aliis 
locis  tractari  solent,  breviter  expediam.  Est 
ergo  quorumdam  opinio,  in  patria  non  manere 
virtutes  omnes  morales  ,  quse  sunt  in  via  :  sic 
Durandus,  in  3,  d.  33,  qusestion.  4,  nam  quse- 
dam  ex  his  virtutibus  (inquit)  sunt  in  appetitu 
sensitivo,  ut  fortitudo  et  temperantia,  et  haec 
non  manent  in  anima  separata,  quia  non  ma- 
net  subjectum  earum  :  nec  necessarium  putat 
reparari  in  resurrectione,  quia  non  existimat 
fieri  posse,  ut  eadem  numero  restituantur, 
neque  oportere,  ut  aliae  numero  distinctffi  in- 
fundantur,  cum  ibi  non  sint  necessariee  ad 
exercendos  actus,  neque  ad  mortificandas  pas- 
siones,  quee  in  corporibus  gloriosis  erunt  paca- 
tissimee.  De  virtutibus  autem  voluntatis  con- 
cedit  quoad  habitus  manere  in  patria,  si  acqui- 
sitse  sunt  in  via,  quia  subjectum  earum  manet, 
et  non  habent  a  quo  corrumpantur  :  negat 
tamen  ibi  exercere  actus  suos,  sed  manere  so- 
lum  ad  ornatum :  et  in  hoc  ultimo  cum  Durando 
sentiunt  aliqui  Thomistee. 

3.  Communis  opinio  et  vera.  —  Primum 
pronuntiatum  pro  habitibus  virtutum.  —  At 
vero  communior  sententia  est  ,  voluntates 
beatorum  perfici  omnibus  virtutibus,  et  exer- 


X.  SECTIO  II.  123 

cere  aliquos  actus  earum  :  quod  si  quse  ex  his 
virtutibus  sunt  in  appetitu  sensitivo,  eas  di- 
cunt  etiam  futuras  in  beatis,  quando  in  eis 
fuerit  appetitus  sensitivus,  quod  erit  post  re- 
surrectiouem.  Hsec  est  sententia  D.  Thomse, 
4,  2,  quaestion.  67,  art.  1,  ex  Augustino,  14-, 
de  Civitate,  cap.  9,  idem  D.  Thomee  in  4,  dist. 
14-,  queest.  4,  art.  3,  qusest.  3,  Alensis,  A,  part., 
queest.  98,  memb.  3,  art.  3,  §  4,  qui  adducit 
Augustinum,  lib.  6,  Musicse  :  idem  sentiunt 
alii  tum  in  -4,  dist.  44,  et  in  3,  dist.  33,  prse- 
sertim  Bonaventura  ,  qusest.  6  ,  Richardus  , 
art.  4  ,  quaest.  6,  Gabriel,  qusest.  4,  art.  3, 
dub.  3.  Qua3  sententia  vera  est,  et  sic  expli- 
canda.  Nam  primo  dicendum  est,  omnes  habi- 
tus  virtutum  qui  sunt,  vel  es-e  possunt  in  vo- 
luntate  viatorum  ,  manere  in  voluntate 
quantum  ad  substantiam  ,  seu  entitatem 
eorum.  Ratio  est  ,  quia  omnes  istae  sunt 
virtutes ,  et  perfectiones  simpliciter ,  neque 
beatitudo  includit  perfectionem  aliquam  quae 
hanc  excludat :  nam  potius  beatitudo  da  se  re- 
quirit  omnem  suppositi  perfectionem  ad  suum 
complementum,  neque  hee  virtutes  in  fcrmali 
et  essentiali  sua  ratione  includunt  aliquam 
imperfectionem  perfectioni  beatitudinis  repu- 
gnantem  :  et  ideo  dixit  D.  Thomas  manere 
virtutes  morales  in  beatis  quoad  formale  ea- 
rum.  Quod  sic  probatur  secundo,  quia  omnes 
hae  virtutes  respiciunt  bonum  honestum  ut  sic, 
et  inclinant,  atque  afficiunt  voluntatem  ad  tale 
bonum ,  et  de  se  augent  virtutem  operandi 
recte  circa  illud  :  hoc  autem  totum  ad  perfec- 
tionem  spectat :  atque  hoc  magis  constabit  ex 
sequentibus. 

A.  Secundum  pronuntiatum  pro  actihcs.  — 
Secundo  dicendum  est,  omnes  has  virtutes 
posse  exercere  aliquem  actum  in  beatitudine, 
alioqui  videri  possent  superfluee,  neque  fere 
esset  major  ratio,  ob  quam  illce  manerent  po- 
tius  quam  fides,  imo  non  essent  censendae  vir- 
tutes,  ac  perfectiones  simpliciter,  si  in  opposi- 
to,  ac  perfectissimo  statu  nihil  possent  operari. 
Ratione  sic  declaratur  ,  quia  sicut  voluntas 
essentialiter  est  appetitus  tendeus  in  bonum  , 
cujus  primarius  actus  est  amor,  ad  quem  alii 
consequuntur,  ita  virtutes  voluntatis,  quse  il- 
lam  perficiunt  modo  illi  accommodato,  suut 
veluti  affectiones  qusedam  optimi ,  quod  est 
honestum  :  ergo  primario  inclinant  illam  ad 
amandum  hujusmodi  bonum,  et  consequenter 
ut  illud  desideret,  si  illo  caret,  et  illud  exequa- 
tur,  saltem  si  potest,  et  oportet,  vel  illo  gau- 
deat,  si  jam  illud  possidet :  ex  quibus  actibus 
saltem  amor  et  gaudium  tales  sunt,  ut  nullam 


124 


DE  ALIIS  PERFECTIONIBUS  VOLUNTATIS  BEATI. 


includant  imperfectionem  :  possunt  ergo  ha- 
beri  in  quocumque  statu  perfectissimo  circa 
quodcumque  bonum  sub  quocumque  honesto 
motivo :  ergo  nulla  potest  excogitari  virtus  in 
voluntate ,  quse  non  possit  habere  actum  per- 
fectum  in  beatitudine.  Quod  posset  inductione 
explicari,  nam  hoc  supra  explicatum  reliqui- 
mus  in  virtute  spei,  quse  maxime  videri  posset 
repugnare  statui  beatorum.  Atque  idem  est  de 
fortitudine :  nam  martyr,  verbi  gratia,  maxime 
gaudet  quod  se  fortiter  gesserit  in  tolerandis 
doloribus,  et  superandis  periculis,  qui  actus  si 
fiat  ex  motivo  et  honestate  illius  virtutis  ,  ad 
fortitudinem  spectat  :  sic  etiam  D.  Thomas, 
in  4,  ubi  supra  dixit,  manere  pcenitentiam  in 
beatis,  qui  licet  non  doleant  de  peccatis  com- 
missis,  gaudent  tamen  de  satisfactione  Deo 
facta  et  remissione  consecuta. 

5.  Tertium  pronuntiatum  limitans  secun- 
dum.  —  Tertio  dicendum ,  has  virtutes  non 
posse  in  patria  exercere  omnes  actus,  quos  ef- 
ficiunt  in  via.  Patet  simili  inductione  in  spe 
et  pcenitentia  :  et  idem  est  de  temperantia  et 
fortitudine,  de  quibus  propterea  dixit  D.  Tho- 
mas  non  manere,  quia  non  manet  omnino  illa 
materia ,  circa  quam  possunt  exercere  aliquos 
actus.  Et  hsec  est  ratio  hujus  assertionis,  scilicet 
quia  hic  aliqui  sunt  hujusmodi  actus,  qui  in- 
cludunt ,  vel  supponunt  imperfectionem  ex 
parte  objecti,  scilicet  vel  absentiam  alicujus 
boni,  vel  praBsentiam  alicujus  mali. 

6.  Primum  corollarium  ex  clictis.  —  Atque 

hinc  intelligitur  primo,  quando  aliquse  ex  his 

virtutibus  negantur  esse  in  beatis,  ut  in  aliquo 

sensu  hoc  verum  sit,  non  esse  intelligendum 

de  ipsa  virtute  secundum  se,  et  quoad  entita- 

tem  ejus,  sed  ut  connotat  habitudinem  ad  ali- 

quem  actum  imperfectum  cum  proxima  apti- 

tudine,  et  dispositione  ad  faciendum  iilum,  sic 

enim  non  est  spesin  beatis,  etc.  Et  eodem  modo 

negari  potest   quod  sit  in    eis    continentia , 

quia  heec  vox  significat  virtutein  in  statu  im- 

perfecto  :  sicut  etiam  simpliciter  negari  potest 

quod  maneat  in  beatis  potestas  peceandi,  etsi 

maneat  voluntas  creata,  quia  non  manet  jam 

ita  disposita  ut  possit  deficere.  Quod  si  quis 

credat,  habitum  virtutis  per  diversum  modum 

gradus,  seu  entitatis  partialis  esse  principium 

diversorum  actuum  ;  consequenter  dicere  pos- 

set  manere  secundum  eum  gradum,  vel  enti- 

tatem,  quee  est  principium  actus  perfecti,  non 

vero  quoad  alium  gradum,  vel  partialem  enti- 

tatem,  quee  est  principium  actus  imperfecti, 

et  repugnantis  illi  statui ;  tamen  quia  commu- 

nius  est,  eumdem  habitum  indivisibiliter  esse 


principium  omnium  actuum,  prsesertin  cum 
illi  actus  inter  se  sint  ita  connexi,  et  unus  ex 
alio  oriatur;  ideo  verius  est,  habitum  quidem 
in  se  eumdem  omnino  esse,  et  durare,  et  solum 
ob  diversum  statum,  diversamque  objecti  ap- 
plicationem,  et  repreesentationem  diversos  ac- 
tus  exercere,  et  in  ordine  ad  illos  diversas  de- 
nominationes  recipere. 

7.  Secundum  corollarium. — Colligitur  se- 
cundo,  manere  in  beatis  non  tantum  virtutes 
per  se  infusas,  sed  etiam  acquisitas,  quse  vel 
conservantur,  si  in  via  fuerunt  acquisitse,  vel 
per  accidens  infunduntur,  vel  perficiuntur,  si 
quid  eis  deerat,  sicut  supradixi,  disp.  8,  sect.  2/ 
de  scientiis  naturalibus,  quiain  eo  statu  debet 
esse  natura  omni  ex  parte  perfecta,  non  solum 
gratuita,  sed  et  connaturali  perfectione.  Atque 
eadem  ratione  idem  dicendum  censeo  de  habi- 
tibus  appetitus,  si  qui  in  illo  sint ;  nam  proprie, 
virtutes  omnes  etiam  morales  sunt  primario  in 
voluntate :  quia  ratio  est  eadem  scilicet,  quod 
appetitus,  et  omnes  potentiae  sensitivse  debent 
in  eo  statu  esse  perfectae  omni  perfectione  sibi 
connaturali  et  proportionata.  Item,  quia  ibi 
erunt  perfectissimse  delectationes  sensibiles, 
quibus  beati  utentur  moderatissime,  et  secun- 
dum  rectam  rationem  :  neque  refert  quod  ibi 
erunt  omnes  appetitus  passiones  moderatse,  et 
subordinatse  rectae  rationi,  nam  hoc  ipsum  fiet 
per  intrinsecam  virtutem  et  perfectionem, 
quia  hic  modus  melior  et  perfectior  est.  Prop- 
ter  quam  rationem  dixi  in  materia  de  Incarna- 
tione,  disput.  19,  has  virtutes  esse  in  Christi 
humanitate,  sicut  etiam  fueruut  in  Adamo  in 
statu  innocentise. 

8.  Tertium  corollarium.  —  Tertio  infertur, 
etiam  esse  futura  in  beatis  illa  tria  Spiritus 
sancti  dona,  quse  ad  voluntatem  spectant  : 
quod  probari  potest  eadem  ratione  proportio- 
naliter.  Solum  posset  esse  dubitatio  de  timore, 
de  quo  videri  possunt  quae  de  Christo  Domino 
dixiin  citata  materia,  disp.  20,  sect.  2,  eadem 
enim  est  ratio  de  ceeteris  beatis. 

9.  Circa  tertium  membrum  qucestionis  in 
num.  2,  aliquorum  opinio.  —  Circa  tertium 
punctum  bujus  queestionis  positum  in  n.  2, 
est  opinio  Richardi,  in  4,  d.  49,  articulo  3, 
qusestione  7,  qui  tribuit  beatis  specialem  vir- 
tutem,  seu  habitum  voluntatis,  quem  ponit 
inter  dotes  animse,  quem  dicit  esse  ad  elicien- 

.  dum  actum  securitatis :  hunc  enim  existimat 
esse  actum  voluntatis,  quatenus  in  ea  est  ratio 
irascibilis;  nam  versatur,  inquit,  circa  Deum 
ut  est  objectum  summe  bonum,  et  directe  op- 
ponitur  timori.  Sic  fere  Bonaventura  ibi  a.  1 , 


DISPUTATIO 
queest.  5,  licet  differat,  quia  non  vocat  illum 
actum  securitatem,  sed  tensionem,  seu  com- 
prehensionem.  Ocham  etiam  et  alii  idem 
sentiunt:  sed  ego  nullum  video  fundamen- 
tum. 

10.  Quare  probabilius  existimo  nullum  vir- 
tutis  habitum  infundi  beatis  in  voluntate,  qui 
non  potuerit  esse  in  eisdem  in  statu  viee  quan- 
tum  ad  substantiam  et  entitatem  ipsius  habi- 
tus.  Ratio  est,  quia  omne  honestum  bonum, 
quod  per  visionem  repreesentatur  voluntati, 
potest  etiam  per  fidem  proponi,  si  non  ad 
fruendum,  saltem  ad  amandum  et  desideran- 
dum,  quia  voluntas  potest  ferri  in  bonum  se- 
cundum  se,  vel  in  bonum  absens  quacumque 
ratione  cognitum :  ergo  voluntas  in  via  est  ca- 
pax  cujuscumque  virtutis,  quee  circa  bonum 
honestum  versetur :  unde  cum  alias  justitia, 
quee  per  gratiam  et  cum  gratia  infunditur,  sit 
essentialiter  perfecta  et  integra,  cum  ea  infun- 
duntur  voluntati  omnes  virtutes,  quee  illam 
possunt  perficere  in  ordine  ad  dilectionem  cu- 
juscumque  boni  honesti.  In  quo  est  magna 
differentia  inter  intellectum  et  voluntatem, 
quia  status  viee,  et  status  patriae  primo  ac  per 
se  distinguuntur  ex  parte  intellectus  videntis, 
vel  credentis,  quia  actus  sunt  essentialiter  di- 
versi,  et  requirunt  omnino  principia  diversa, 
et  ideo  necesse  est  in  intellectu  aliquod  lumen 
infundi  in  patria,  quod  non  infunditur  in  via : 
in  voluntate  autem  id  non  est  necessarium, 
quia  rectitudo  voluntatis  supponitur,  et  per  se 
non  differt  essentialiter  ab  ea,  quee  est  in  pa- 
tria,  sed  solum  perficitur  vel  accidentaliter, 
vel  ex  parte  objecti  consecuti;  neque  actus  ille 
securitatis,  vel  consecutionis  est  proprie  actus 
distinctus,  qui  requirat  specialem  virtutem  in 
voluntate :  nam  tentio,  vel  comprehensio,  ut 
supra,  disputatione  8,  sectione  4,  dictum  est, 
vel  solum  est  actus  intellectus,  vel  si  aliquo 
modo  ad  voluntatem  spectat,  nihil  aliud  est, 
quam  uniri  Deo  per  amorem  perfectum  :  se- 
curitas  vero,  ut  infra,  disp.  14,  latius,  ex  parte 
intellectus  est  cognitio  perpetuitatis  beatitudi- 
nis,  et  divinee  voluntatis,  ac  promissionis,  vel 
carentia  timoris,  quse  nullum  specialem  actum 
dicit,  vel  perfectus  amor,  ac  delectatio,  quia 
circa  beatitudinem  sic  proportionatam  volun- 
tas  fertur  sub  ratione  boni,  et  non  desiderando, 
nec  sperando :  ergo  amando,  vel  gaudendo  de 
bono  divino,  vel  de  proprio  commodo,  et  ad 
hos  actus  suffieiunt  virtutes,  seu  habitus  supra 
explicati :  omnis  autem  alius  actus  est  excogi- 
tatus  sine  fuudamento,  nam  cum  voluntas  sit 
essentialiter  appetitus,  non  potest  ferri  in  bo- 


X.  SECTIO  III.  128 

num,  nisi  per  modum  affectus,  vcl  appetentis ; 
ergo  per  amorem,  vel  gaudium. 

SECTIO  III. 

Utrum  voluntas  Beati  necessario  habeat  com- 
plementum  omnium  desideriorum  suorum. 

1 .  Ratio  dubii  est  primo,  quia  in  ipsamet 
essentiali  Reatitudine  non  habet  beatus  quid- 
quid  perfectionis  haberi  potest  :  ergo  semper 
habet  quod  amplius  desideret,  nec  potest  bea- 
titudo  ipsa  omnino  hoc  desiderium  excludere : 
quomodo  posset  intelligi  illud  l,  Petri  1  :  In 
quem  desiderant  Angeli  prospicere  :  quia  sem- 
per  desiderant  magis,  ac  magis  videre.  Secun- 
do  in  cseteris  bonis  non  semper  habent  Reati 
perfectionem  completam,  nam  imprimis  deest 
illis  corporis  beatitudo,  quam  desiderant,  ut 
colligitur  ex  Apocal.  6,  et  idem  dici  potest  de 
aliis  bonis  externis,  ut  est  societas  aliquorum, 
et  salus  eorum,  quos  amant,  etc,  qua  ratione 
in  Angelis  sanctis  sicut  interdum  est  oratio, 
quee  non  impetrat,  ita  possunt  esse  desideria 
quee  non  implentur :  et  anima  Ghristi  Domini, 
preesertim  tempore  viee,  fuerunt  similia  desi- 
deria,  quamvis  tunc  fuerit  beata  :  ergo  beati- 
tudo  non  omnino  excludit  hunc  actum,  neque 
omni  ex  parte  satiat  voluntatem.  Et  ratio  ad- 
jungi  potest,  quia  beatitudo  non  necessario 
secum  affertaggregationem  omnium  bonorum, 
quee  voluntas  appetere  potest. 

2.  In  contrarium  est  doctrina  Augustini,  13, 
deTrinit.,  cap.  5,  clicentis  :  OmnesBeatihabent 
quod  volunt,  quamvis  non  omnes,  qui  habent 
quod  volunt,  continuo  sint  Beati :  unde  conclu- 
dit  illam  sententiam  :  Beatus  est  qui  halet 
ovmia  quce  vult,  et  nihil  mali  vult,  et,  cap.  7, 
subjungit  :  In  illa  beatitudine  perfecta  quid- 
quid  ambitur  aderit,  nec  desiderabitur  quod  non 
aderit.  Eamdemque  doctrinam  habet  D.  Tho- 
mas,  art.  4,  queest.  5,  et  sumitur  ex  Aristotele, 
1  Ethic,  cap.  7,  dicente  felicitatem  esse  per- 
fectum  bonum  sufficiens ,  et  nulliusrei  indigens, 
quod  repetit  libr.  10,  cap.  6.  Imo  Scriptura 
sacra  videtur  hoc  seepe  docere,  psalm.  16  :Sa- 
tiabor  cnm  apparuerit  gloria  tua,  et  aliis  locis, 
quee  supra,  disp.  9,  sect.  3,  de  gaudio  et  de- 
lectatione  dicta  sunt.  Ratio  est,  quia  deside- 
rium,  quod  non  impletur,  affligit  animam,  et 
supponit  imperfectionem,  nam  est  de  bono 
nondum  habito,  quod  bonum  vel  est  deside- 
ranti  conveniens  secundum  preesentem  statum, 
vel  non  :  si  est,  quomodo  deesse  potest  beato  ? 
Si  non  est,  quomodo  potest  ab  illo  desiderari, 


i26 


DE  ALIIS  PERFECTIONIBUS  VOLUNTATIS  BEATI. 


cum  non  possit  nisi  ordinatissimos  actus  ha- 
bere?  Tandem  qui  desiderat,  adhuc  est  in  via; 
beatitudo  autem  habet  rationem  ultimi  termi- 
ni :  ergo  necesse  est  secum  afferat  complemen- 
tum  omnium  desideriorum. 

3.  In  hac  re  id,  quod  probant  rationes  pos- 
teriori  loco  factee,  absolute,  et  simpliciter  lo- 
quendo,  verum  est  :  indiget  tamen  explica- 
tione  et  limitatione  :  unde  est  advertendum, 
sermonem  esse  posse  vel  de  voluntate  ut  tendit 
in  ipsum  objeetum  beatificum,  seu  formalem 
consecutionem  ejus,  veluttendit  in  alia  bona, 
vel  sua,  vel  totius  suppositi,  vel  aliorum,  qui 
ad  ipsum  aliquo  modo  pertinent.  Rursus  du- 
pliciter  intelligi  potest  beatitudinem  afferre 
complementum  desideriorum,  uno  modo  per 
se  ipsam,  alio  modo  radicaliter  ut  causa  illo- 
rum  :  unde  fn  ut  dupliciter  possimus  loqui  de 
beatitudine,  uno  modo  ratione  essentise  illius, 
alio  modo  ratione  status,  qui  includit  omnem 
perfectionem  concomitantem  essentiam. 

4.  Dicendum  primo,  beatitudinem  per  se- 
ipsam,  ac  formaliter  satiare  voluntatem  qua- 
tenus  tendere  potest  in  ipsum  objectum  beati- 
ficum,  seu  consecutionem  ejus.  Hoc  est  per  se 
manifestum,  et  maxime  probatur  argumentis 
secundo  loco  factis,  neque  contra  hoc  procedit 
prima  ratio  dubitandi  proposita,  quia  licet  se- 
cundum  remotam  capacitatem  quilibet  beatus 
sit  capax  majoris  perfectionis,  tamen  secun- 
dum  proximain  unusquisque  habet,  quantum 
habere  potest,  quantumque  sibi  debetur,  et 
ideo  nihil  amplius  desiderat,  preesertim  cum 
habeat  voluntatem  suam  omnino  conformem 
divinee  voluntati,  et  videat  secundum  divinam 
ordinationem,  et  providentiee  rationem  talem 
beatitudinis  gradum  sibi  destiuatum  :  est  ergo 
illo  contentus,  neque  amplius  desiderat.  Nec 
verba  illa  ex  epistola  Petri  citata  habeut  illum 
sensum,  sed  eis  indicatur  quanto  gaudio  et 
affectu  beati  semper  videant  Deum,  ut  ibi  om- 
nes  exponunt,  et  optime  Beda,  t.  8,  lib.  Var. , 
queest.  9. 

5.  Secundo  dicendum  est,  essentialem  bea- 
titudinem  non  implere  per  seipsam  formaliter 
omnem  appetitum  seu  desiderium  beati.  Ita 
Scotus,  in  4,  d.  49,  queest.  6,  art.  1,  existimat 
tamen  id  esse  contra  D.  Thomam,  sed  sine 
causa,  ut  ait  Gajetanus,  1,  2,  queest.  5,  art.  4, 
quia  nunquam  divus  Thomas  oppositum  do- 
cuit,  ut  patet  in  illo  art.,  et  in  4,  d.  49,  q.  i, 
art.  1,  queest.  4,  et  res  est  adeo  clara,  ut  vix 
possit  esse  de  iila  controversia  :  quia,  ut  seepe 
dictum  est,  formalis  beatitudo  non  est  aggre- 
gatio  bonorum  omnium,  qu?e  inesse  possunt 


beato,  et  quee  ab  illo  desiderari  possunt :  ergo 
preeter  illam  formalem  beatitudinem  appetit 
beatus  aliqua  alia  bona  :  ergo  sola  ipsa  per  se 
ac  formaliter  non  satiat  omnem  appetitum 
beati. 

6.  Tertio  dicendum,  beatitudinem  consti- 
tuere  hominem  in  eo  statu,  in  quo  habeat 
complementum  omnium  desideriorum  suorum, 
atque  ita  radicaliter,  et  quasi  fundamentaliter 
beatitudinem  aff  erre  hanc  perfectionem,  quam- 
vis  non  simul,  nec  pro  quovis  tempore  illam 
afferat,  sed  opportuno  tempore  juxta  ordinem 
divinee  providentiee.  Priorem  partem  hujus 
assertionis  probant  argumenta  quee  in  n.  2- 
allata  sunt,  et  facile  probari  potest  ex  dictis, 
disp.  6,  sect.  3,  de  essentia  beatitudinis  :  nam 
essentia  rei  est  raclix,  et  fons  omnium  pro- 
prietatum  et  perfectionum,  quee  tali  rei  deben- 
tur :  ergo  similiter,  etc.  Posteriorem  vero  par- 
tem  hujus  assertionis  probant  rationes  dubi- 
tandi  in  principio  positee. 

7.  Sed  advertendum  est,  quod  licet  status 
beatitudinis,  si  omni  ex  parte  completus  sit  et 
perfectus,  requirat  etiam  hanc  perfectionem 
omni  ex  parte  consummatam  :  tamen  inter- 
dum  reperiri  essentialem  beatitudinem  absque 
perfectione  completa  iliius  status,  ut  nunc  est 
in  animabus  beatis,  quibus  adhuc  deest  illa 
perfectio,  quee  ex  conjunctione  ad  corpora  in 
illas  redundabit,  quia  secundum  divinee  pro- 
videntiee  ordinem  non  fuit  expediens  simul 
beatificari  totum  hominem  corpore  et  animo 
constitutum  :  quamdiu  ergo  status  ille  non 
est  compleius  in  qualibet  perfectione  intrin- 
seca,  vel  extrinseca,  potest  intelligi  in  anima- 
bus  beatis  aliquod  desiderium  nondurn  com- 
pletum,  quia  hoc  non  est  contra  essentialem 
beatitudinem,  neque  includit  imperfectionem 
ejus,  sed  accidentalis  tantum  beatitudinis,  ut 
infra  dicemus,  disp.  13,  sect.  1,  n.  1. 

8.  Deiideria  non  sollicitant  leatum.  — :  Est 
etiam  advertendum,  ut  secundam  rationem  in 
contrarium  factam  obiter  dissolvamus,  hoe 
desiderium,  quocl  interdam  potest  esse  in  bea- 
tis,  etsi  sit  de  bono  nondum  habito  in  reipsa, 
tamen  si  absolutum  est  desiderium  et  efficax, 
quantum  cst  ex  parte  beati,  semper  esse  de' 
bono  suo  tempore  opportuno  infallibiliter  ob- 
tinendo :  pro  quo  tempore  a  beato  desideratur, 
et  non  antea,  nam  semper  habet  hoc  deside- 
rium  juxta  mensuram  divinee  voluntatis,  et 
subordinatum  illi.  Unde  fit,  ut  ex  tali  deside- 
rio  nulla  anxietas  oriri  possit,  quia  dilatio  il- 
lius  non  est  invohmtaria ,  neque  etiam  est 
aliquis  timor,  quod  suo  tempore  implendum 


DISPUTATIO  XI.  SECTIO  I. 


427 


non  sit,  ex  qtiibus  oriri  solet,  ut  desideriurn 
non  impletum  affligat  animam  :  est  ergo  ille 
actus  per  modum  simplicis  affectus  habendi 
tale  bonum  convenienti  tempore,  quod  etiam 
quodammodo  censetur  preesens  in  radice,  et 
infallibili  spe  :  quod  si  quee  videntur  esse  de- 
sideria  in  beatis  de  rebus,  quee  nunquam  fient, 
verbi  gratia,  de  salute  amici,  qui  non  salvabi- 
tur,  illa  non  sunt  absoluta,  nec  simpliciter 
efficacia  ex  parte  beatorum,  sed  solum  sunt 
simplices  affectus  subordinati  divinse  volun- 
tati  et  providentise  ,  quam  magis  cupiunt  in 
omnibus  rebus  impleri ;  et  ita  id,  quod  juxta 
divinam  voluntatem  absolutam  in  hujusmodi 
rebus  fit,  est  etiam  magis  conforme  voluntati 
beati.  De  qua  re  videri  possunt  quee  in  simili 
materia  dixi  tractando  de  voluntate  Christi, 
3  part.,  qusest.  8,  disput.  38,  ubi  multa,  quee 
dicta  sunt  de  actibus  voluntatis  Christi,  ap- 
plicari  possunt  ad  voluntatem  beatorum. 

9.  Nec  malum  prcesens  illum  contristat.  — 
Atque  ex  his  a  fortiori  sequitur  beatos  non 
esse  capaces  tristitiee,  loquendo  ex  natura  rei, 
et  seclusis  miraculis  :  quia  si  non  possunt  ca- 
rere  aliquo  bono  sibi  debito  et  proportionato, 
multo  minus  possunt  habere  aliquod  malum 
prsesens,  quod  est  proprium  objectum  tris- 
titise,  prcesertim  quia  ex  vi  visionis  beatae 
tanto  gaudio  afficiuntur,  et  in  tanto  pretio 
habent  lllud  bonum,  quod  possident,  ut  cse- 
tera  omnia,  quai  illi  bono  contraria  sunt,  qua- 
si  pro  nihilo  ducant.  Rursus  si  aliqua  mala 
interdum  commisertmt,  jam  nullo  modo  illa 
cousiderant  ut  prsesentia,  sed  abolita,  et  ideo 
licet  ea  odio  habeant,  non  tamen  dolent  de  eis, 
sed  potius  gaudent  de  illis  bonis,  quye  occa- 
sione  illorum  malorum  Deus  in  eis  est  opera- 
tus.  Denique  cum  in  omnibus  habeant  suam 
\oiuntatem  contbrmem  divinee,  et  omnia  con- 
siderent  sub  ordme  divinee  providentiae,  nihil 
est,  quod  eos  contristet,  sed  potius  valde  de- 
lectautur  contemplantes  divinam  sapientiam, 
et  admirabilem  providentiam  in  ipsis  etiam 
malis,  quse  in  aliis  fieri  contingunt.  Sic  igitur 
est  voluntas  beatorum  in  omnibus  perfecta. 

DISPUTATIO  XI. 

DE   D0TIBUS,    AURE0LIS,    ET    FRUCTIBUS  ANIM-E 
BEAT^:. 

In  hac  disputatione  nulla  fere  nova  res  ex- 
plicanda  occurrit,  quee  ad  essentialem  beati- 
tudinem  spectet,  tamen  ad  materise  comple- 
mentum,  et  intelligendos  theologos^,  qui  de 


hac  re  scribunt,  oportet  explicare  quasdam 
metaphoricas  locutiones,quibus  heec  beatitudo 
animarum  sanctarum  explicata  est,  et  nonnihil 
etiam  addere  de  accidentali  gloria  earum. 

SECTIO  I. 

Utrum  sint  aliquce  dotes  in  anima  ieata,  et 
quid,  et  quot  sint. 

1.  Quid  in  prcesenti  significet  Dos.  —  Circa 
primum  supponenda  est  metaphora  hujus  vo- 
cis,  Dos,  quia  interdum  habet  generalem,  et 
absolutam  significationem,  quomodo  quselibet 
perfectio,  et  ornamentum  vise  dicitur  dos  ejus : 
sic  enim  qui  pollet  ingenio,  etc,  dici  solet 
ornatus  magnis  dotibus.  Interdum  vero  sumi- 
tur  haeo  vox  ex  speciali  metaphora  matrimo- 
nii,  id  enim  quod  datur  sponsse  in  matrimonio 
ad  sustentanda  lllius  onera,  solet  dotis  nomine 
appellari,  et  hinc  translata  est  metaphora  ad 
animam  beatam,  ut  D.  Thomas,  in  4,  dist.  49, 
art.  I,  et  ibi  cseteri  theologi,  et  habet  funda- 
mentum  in  Seriptura  sacra,  nam  unio  animae 
cum  Deo  per  charitatem,  et  justitiam  despon- 
satio  dicitur,  2,  Cor.  11  :  Despondi  enim  vos 
uni  viro  virginem  castam  exhibere  Christo,  et 
Ephes.  5  :  Sacramentum  hoc  magnum  est,  ego 
autem  dico  in  Christo  et  Ecclesia :  et  idem  dici 
potest  de  quacumque  anima  sancta:  hoc  autem 
spirituale  matrimonium  in  statu  viee,  quantum 
est  ex  vi  ejus,  non  est  omnino  indissolubile, 
in  patria  vero  fit  omnino  irrevocabile,  et  tunc 
proprie  traducitur  sponsa  in  domum  sponsi. 
Et  ideo  theologi  hanc  metaphoram  prosequen- 
tes  addiderunt,  tunc  specialiter  dotari,  et  or- 
nari  vel  a  Deo,  ut  a  patre,  vel  a  Christo,  ut  a 
sponso,  non  ad  sustinenda  onera  illius  matri- 
monii,  quae  nulla  sunt,  sed  ut  condigne  fruan- 
tur  illo  statu,  de  quo  Apocal.  21,  dicitur  :  Vidi 
civitatem    sanctam    Jerusalem    novam   sicut 
sponsam  ornatam  viro  suo. 

2.  Primum  consectarium  ex  data  explicatio- 
ne,  quando  dentur  dotes.  —  In  anima  Christi  et 
Angelis  cur  non  sint  dotes  proprie.  —  Ex  hac 
vocis  explicatione  facile  intelligitur  primo, 
dari  dotes  in  animabus  beatis  quando  dantur 
illis  perfectiones,  et  dona  illi  statui,  ac  spon- 
sationi  spirituali  accommodata.  Solum  est  quod 
possit  inquiri,  quia  sequitur  etiam  in  anima 
Christi,  et  Angelis  ponendas  esse  dotes,  quod 
theologi  non  admittunt.  Respondetur,  quoad 
rem  significatam  non  esse  dubium  quin  tota 
illa  perfectio,  qua?  in  puris  hominibus  vocatur 
dos,  sit  in  Christo  et  Angelis  :  metaphora  au- 


128  DE  DOTIBUS,  AUREOLIS  ET 

tem  dotis  non  ita  proprie  illis  accommodatur, 
ut  D.  Thomas  docet,  citato  loco,  art.  3  et  A, 
quia  si  in  Christo  consideretur  unio  naturarum, 
non  habet  proprie  rationem  desponsationis, 
quse  solet  esse  inter  personas  distinctas,  et 
ejusdem  naturee  specificae  :  si  vero  considere- 
tur  unio  inter  Verbum  et  humanitatem,  est 
etiam  alterius  ordinis,  et  non  est  etiam  ibi 
similitudo  in  natura;  atque  eademratione  non 
dicuntur  Angeli  proprie  desponsari  Deo  ut 
Beo,  neque  Christo  ut  homini,  quia  non  sunt 
ejusdem  naturse,  et  propterea  cessat  metaphora 
dotis,  etsi  facile  etiam  extendi  possit,  quia 
etiam  anima  interdum  dicitur  desponsari  Deo, 
ut  Deus  est,  quatenus  qui  adhceret  Deo,  unus 
spiritus  fit  cum  eo ,  et  hoc  modo  convenit  An- 
gelis,  et  suo  modo  animas  Christi. 

3.  Secundum  consectarium  de  quidditate  do- 
tium.  —  Dotem  esse  habitum  probabile  est. — 
Colligitur  secundo  quid  sint  istse  dotes,  sunt 
enim  illse  perfectioues,,  quibus  anima  ornatur., 
ut  uniatur  Deo  :  solet  autem  a  theologis  inquiri 
an  sit  habitus  vel  actus  :  quod  sint  habitus, 
docet  D.  Thomas,  d.  dist.  A9,  quaest.  4,  art.  2, 
et  art.  5,  queest.  2,  et  sequitur  ibi  Richardus, 
art.  3,  qusest.  1,  Paludanus,  qusest.  8,,  artic.  3, 
et  alii :  estque  satis  probabile  si  consideremus 
metaphoram  :  nam  dos  significat  usum  ali- 
quem^  seu  facultatem  ad  utendum  :  ergo  in 
anima  beata  dos  non  significat  operationem, 
qua?  est  per  modum  usus,  sed  dispositionem,, 
vel  facultatem,  qua3  datur  ad  bonum  usum  : 
sicut  etiam  in  corporibus  gloriosis  dicuntur 
futurse  dotes,  quse  non  sunt  operationes,,  sed 
qualitates,  vel  facultates,  quibus  corpus  illud 
est  aptum  ad  operationem,  vel  in  se  est  recte 
dispositum. 

4.  Probabile  esse  operationem.  — Alii  volunt 
esse  operationes,  quod  sentit  Bonaventura, 
d.  A9,  art.  1,  q.  $,  et  Soto,  quoest.  A,  art.  3. 
Rationes  ejus  non  sunt  magni  momenti,,  nam 
in  eo,  quod  assumit,  lumen  glorise  non  posse 
vocari  dotem,  petit  principium.,  et  aperte  est 
contra  D.  Thomam,  supra  ad  3,  quod  etiam 
ait,  respectu  fruitionis  non  dari  habitum  qui 
sit  principium  ejus,  falsum  est,  nam  juxta  sen- 
tentiam  ipsius,  qui  ponit  fruitionem  in  intel- 
lectu,  lumen  glorise  est  principium  ejus  :  juxta 
veram  autem  sententiam  jam  nos  supra,  d.  9, 
sect.  3,  assignavimus  in  voluntate  habitum,  a 
quo  eliciturfruitio.  Ratioesse  potest,  quia  dos 
hic  significat  perfectionem  omnino  propriam 
beatitudinis  :  propria  autem  perfectio  beatitu- 
dinis  est  actus  secundus,  non  primus.  Unde 
divus  Thonias.,  hic,  quamvis  metaphoras  dotis 


FRUCTIBUS  ANIMiE  KEA.TM. 
non  meminerit,  tamen  loquendo  de  perfectio- 
nibus ,  quas  sunt  dotes,  semper  loquitur  de 
operationibus ,  ut  sunt  visio,  comprehensio, 
delectatio.,  et  eodem  modo,  et  sub  nomine  do- 
tium  loquitur  in  1  pv  qusest.  12.,  art.  1,  ad  1, 
et  super  6  ad  Hebrv  lectione  1,  et  hoc  potest 
defendi  :  si  tamen  spectemus  accommodatio- 
nem  metaphorre,,  prior  loquendi  modus  vide- 
tur  aptior. 

5.  Tertium  consectarium  de  num.  dotium. — 
Tertio  facile  intelligitur  quot  sint  istee  dotes, 
omnes  enim  theologi  conveniunt  in  ternario 
numero  solum  propter  quamdam  perfectio- 
nem  et  analogiam,  quia  hse  dotes  correspon- 
dent  virtutibus  Theologicis  viee,,  quse  sunt  tres; 
tamen  in  enumerandis  illis  non  conveniunt. 
PrimoRichardus  supranumerat  visionem^  amo- 
rem  et  securitatem,  ut  his  dotibus  perficiantur 
tres  potentiai;  intellectuSj  voluntas  concupis- 
cibilis.,  et  irascibilis  :  sed  jam  ostendi  securi- 
tatem  non  esse  habitum,  neque  actum  irasci- 
bilis,  unde  nec  proprie  numeratur  dos  distinc- 
ta,  quia  soluni  est  conditio  cujuscumque  actus, 
et  perfectionis  perpetua3.  Secundo  D.  Bona- 
ventura,  supra,  art.  1,  quasst.  5,,  numerat  vi- 
sionem.,  comprehensionem  et  delectationem  : 
qua3  opinio  est  in  re  probabilis ;  tamen  in 
sensu,  quo  asseritur  ab  ipso,  nobis  non  pro- 
batur :  sentit  enim  comprehensionem  esse  ope- 
rationem  distinctam  a  visione  et  delectatione^ 
et  pertinere  ad  irascibilem,  quod  supra  im- 
probatum  est.  Tertio  Paludanus  numerat  vi- 
sionem,  delectationem  et  dilectionem  :  com- 
prehensionein  omittit,  quia  putat  non  esse  nisi 
tantum  conditionem  perpetuitatis  in  quolibet 
actu.,  quod  supra  rejectum  est. 

6.  Videtur  tamenhasc  opinio  Paludani  per  se 
probabilis,  quia  illae  tres  perfectiones  sunt  re- 
ipsa  distincta3  :  comprehensio  autem  solum 
ratione  distinguitur  a  visione  et  amore.  Di- 
vus  Thomas,  locis  citatis,  numerat  illa  tria, 
visionem,  comprehensionem  et  delectationem, 
quem  Soto  et  alii  sequuntur,  et  explicat  illa 
proportione,  quiavisio  respondet  fideitanquam 
perfectum  imperfecto,  et  tanquam  prasmium 
accommodatum  tali  merito  :  consecutio  res- 
pondet  spei  tanquam  termino  ejus  :  delectatio 
vero  amori,  ut  quies  ejus  :  et  juxta  hanc  sen- 
tentiam  facilius  loqui  possumus,  etsi  in  re  ipsa 
proprie  tantum  sit  una  propria  dos  animas  bea- 
ta3,  qua3  est  lumen  glorise,  quo  disponitur  ani- 
ma  ad  propriam  operatiouem  illius  status  : 
reliquaenim  anima3  ornamenta.,  quibus  unitur 
Deo,  communia  sunt  statui  via3,  et  patrias  : 
etsi  aliquam  perfectionem  propriam  ibi  ha- 


DISPUTATIO 
bent,  eam  solum  participant  ex  conjunctione 
cnm  lumine  glorise,  seu  cum  visione,  si  loqua- 
mur  in  actu  secundo  :  tamen  distinctius  ex- 
plicando  perfectionem  illius  status,  est  optima 
accommodatio  D.  Thomse  :  nam  gratia  et  cha- 
ritas  non  numerantur  inter  dotes,  vel  propter 
illam  rationem,  quia  ex  se  abstrahunt  ab 
statu  viee,  vel  quia  in  illis  consistit  substantiale 
vinculum  illius  desponsationis,  perficitur  enim 
vinculum  matrimonii  mutuo  consensu  :  visio 
autem  et  comprehensio  numerantur  ut  dis- 
tincta,  quia  saltem  distinguuntur  ratione  for- 
mali,  et  quia  visio,  ut  visio,  est  quasi  funda- 
mentum  illius  status,  comprehensio  vero  est 
essentiale  complementum  beatitudinis,  quibus 
adjungitur  delectatio,  quee  est  propria  perfec- 
tio,  et  quasi  decor  ilhus  status  prsebens  illi 
quasi  aviditatem  et  suavitatem.  Et  haec  sint 
satis  de  hac  metaphora. 

SEGTIO  II. 

Utrum  in  beatis  sit  aliqua  beatitudo  acciden- 
talis. 

1 .  Hsec  qusestio  est  ad  explicandas  aureolas 
et  fructus.  Ratio  dubii  est,  quia  beatitudo  res- 
pondet  ut  corona  meritorum,  sed  meritis 
unum  respondet  prsemium  adsequatum,  et  con- 
dignum,  quod  est  beatitudo  essentiahs,  ut  Au- 
gustinus  dixit  :  Visio  est  tota  merces  :  ergo 
nulla  est  beatitudo  accidentalis  :  quse  prseter 
essentialem  conferatur  :  aut  enim  heec  omnino 
danda  esset  gratis,  et  hoc  gratis  diceretur  :  vel 
propter  meritum,  et  hoc  non,  quia  eisdem 
meritis  solum  unum  prsemium  adsequatum 
respondet.  In  contrarium  vero  est  communis 
omnium  sententia,  quam  ut  certam  ex  com- 
muni  consensu  et  traditione  omnium  Patrum 
docent  theologi. 

2.  Prima  assertio  certa  dari  beatitudinem 
accidentalem.  —  Est  igitur  in  hac  re  certum, 
prseter  essentialem  beatituclinem  esse  in  ani- 
mabus  beatis  aliqua  accidentaliaprsemia,  quse 
nomine  beatitudinis  accidentalis  significari 
solent.  Sic  omnes  theologi,  et  habet  fundamen- 
tum  in  Scriptura  sacra :  nam  Luc.  15,  dicitur : 
Ita  gaudium  erit  in  ccelo  super  uno  peccatore, 
et  csetera,  et  infra  :  Gfaudium  erit  coram  An- 
gelis  Dei,  ubi  sine  dubio  est  sermo  de  novo 
gaudio,  et  extra  visionem  beatam  :  de  quo  in- 
telligi  potest  illud  psalm.  149  :  Exultabunt 
sancti  in  gloria,  lcetahmtur  in  cubilibus  suis, 
exaltationes  Dei  in  gutture  eorum.  Facit  etiam 
illud  Sap.  3  :  Fulgebunt  justi,  et  ceetera,  his 

IV 


XI.  SECTIO  II.  129 

enim  verbis  significantur  perfectiones,  et  ho- 
nores  distincti  a  visione  beata.  Denique  de  lm- 
jusmodi  accidentali  prsemio  communiter  intel- 
liguntur  verba  Christi,  Matth.  19,  Vos,  qui 
reliquistis  omnia,  etc,  sedebitis  super  sedesju- 
dicantes,  etc.  Ratione  declarari  potest,  quia 
nulla  est  essentia  creata,  quee  non  indigeat  ali- 
quo  accidenti  ad  complementum  suse  perfec- 
tionis  :  formalis  autem  beatitudo  essentialis 
creatum  quid  est,  et  formaliter  non  continet 
omnem  perfectionem  beati :  ergo,  etc. 

3.  JSfotatio  pro  secunda  assertione. — Secundo 
ut  hoc  amplius  declaretur,  supponendum  est 
hanc  beatitudinem  accidentalem  non  ita  ap- 
pellari,  quia  sit  accidens  animse,  hoc  enim 
modo  etiam  beatitudo  essentialis  est  accidens 
animse :  dicitur  ergo  accidentalis,  quia  accidit 
ipsi  beatitudini  essentiali.  Sed  est  ulterius  ad- 
vertendum,  si  in  prsedicta  generali  significa- 
tione  sumatur,  etiam  delectationem  ipsam  bea- 
tificam  posse  vocari  accidentalem,  quia  u  t  supra, 
disp.  6,  sect.  3,  dictum  est,  in  toto  rigore  est 
extra  essentiam  formalis  beatitudinis  :  nunc 
autem  non  ita  loquimur,  sed  beatitudo  acci- 
dentalis  condistinguitur  ab  omnibus  actibus 
beatificis  supra  enumeratis  :  quia  delectatio 
est  ita  per  se  secundo  conjuncta  cum  formali 
beatitudine,  ut  quodammodo  censeatur  unum 
cum  illa,  nam  etiam  Aristoteles  dixit,  delecta- 
tionem  esse  intrinsecam  perfectionem  opera- 
tionis,  ad  quam  consequitur  :  unde  nonnulli 
theologi  definiunt  hanc  beatitudinem  acciden- 
talem  esse  actum  aliquem  animse  qui  versatur 
circa  objectum  creatum,  ut  videre  est  apud 
Richardum,  in  4,  d.  49,  art.  5,  qusest.  1,  et 
Suppl.Gabriel.,  ibi  qusest.  3,  imo  D.  Thomas, 
1  p.,  qusest.  95,  art.  4,  definit,  esse  gaudium 
de  bono  creato  :  sub  gaudio  comprehendens 
forte  cognitionem,  et  reliqua  omnia,  quse  ad 
hujusmodi  actum  sunt  necessaria :  imo  non 
videtur  ex  solo  objecto  creato  satis  definiri  hsec 
beatitudo  accidentalis,  quia  cognitio  qusehbet, 
quam  habet  beatus  extra  visionem,  etiamsi  sit 
de  Deo  per  scientiam  infusam,  non  pertinet  ad 
essentialem  beatitudinem,  sed  accidentalem, 
et  tamen  versatur  circa  objectum  increatum, 
nisi  dicatur  semper  hujusmodi  cognitionem 
esse  per  aliquod  medium  creatum,  et  hac  ra- 
tione  comprehendi  sub  prsedicta  regula  :  sicut 
e  contrario  visio  creaturarum  in  Verbo  non 
proprie  pertinet  ad  beatitudinem  accidentalem, 
quamvis  terminetur  ad  objectum  creatum,  quia 
realiter  fit  per  ipsambeatitudinem  essentialem, 
et  per  medium  increatum. 

4.  Secunda  assertio  quid  importet  beatitudo 


130  DE  DOTIBUS,  AUREOLIS  ET 

accidentalis. —  Proprie  igitur  et  generaliter 
loquendo,  beatitudo  accidentalis  est  qiiEelibet 
perfectio  beati,  quse  versatur  extra  objectum 
beatificum,  quod  est  Deus,  prout  beatificum 
est,  id  est,  prout  est  clare  visus  :  loquor  autem 
de  perfectione  supernaturali,  sic  enim  nunc  de 
beatitudine  agimus  :  quae  definitio  patet  ex 
dictis.  Quando  vero  supra  dixi,  beatitudinem 
consistere  in  actu  secundo,  etiam  bsec  acciden- 
talis  beatitudo  in  simili  perfectione  consistere 
intelligitur  :  nam  babitus,  seu  principia,  quse 
ad  actus  secundos  requiruntur,  non  compu- 
tantur  inter  beatitudinem  essentialem,  vel  ac- 
cidentalem ;  sed  ad  illum  ordinem  pertinere 
censentur,  ad  quem  spectant  eorum  actus  se- 
cundi,  seu  ultimi.  Unde  fit,  hujusmodi  genus 
beatitudinis  accidentalis  tam  in  actibus  intel- 
lectus,  quam  voluntatis  reperiri  posse,  quia 
utrique  necessarii  sunt  ad  majorem  decentiam, 
seu  decorem  beatitudinis,  ad  quem  pertinet 
bsec  accidentalis  beatitudo,  ut  dixit  D.  Thomas, 
in  ht,  d.  49,  qusest.  5,  art.  I,  ad  1. 

5 .  Vncle proveniat  clicta  heatitudojuxta  quam- 
dam  D.  Thomce  doctrinam. — Tertio  ut  cau- 
sam  et  rationem  hujus  beatitudinis  explice- 
mus,  et  rationem  dubitandi  dissolvamus,  de- 
claranda  est  radix  propria  unde  oriatur  haec 
beatitudo.  In  qua  re  est  difficilis  doctrina, 
quam  D.  Thomastradit  variislocis,  preesertim 
\,  q.  95,  art.  4,  et  ad  Rom.  8,  lect.  5  et  1, 
ad  Cor.  3,  lect.  2,  distinguit  enim  in  actibus 
meritoriis  viee  duplicem  bonitatem,  seu  digni- 
tatem,  unam  provenientem  ex  gratia,  seu  re- 
latione  et  imperio  charitatis  :  aliam  ex  pro- 
prio  objecto,  seu  quantitate  operis  :  et  priori 
bonitati  dicit  respondere  beatitudinem  essen- 
tialem  :  posteriori  vero  beatitudinem  acciden- 
talem,  quam  dicit  esse  gaudium  de  tali  boni- 
tate. 

6.  Heec  vero  doctrina  duas,  vel  tres  patitur 
difficultates.  Prima  est,  quia  videtur  suppo- 
nere  bonis  operibus  meritoriis  ex  gratia,  et 
charitate  factis  non  respondere  praemium  es- 
sentialis  beatitudinis  ratione  proprise  bonitatis, 
sed  solum  ratione  charitatis  :  consequens  au- 
tem,  ut  existimo,  omnino  falsum  est :  sequela 
patet,  nam  constituamus  aliquem  dantem 
eleemosynam,  alium  dantem  sanguinem  pro 
Christo  ex  eadem  gratia  et  ex  eodem  actu  cha- 
ritatis,  vel  huic  respondet  major  gloria  essen- 
tialis,  vel  non  :  si  respondet,  ergo  ratione 
illius  bonitatis,  in  qua  superat :  ergo  ratione 
illius  bonitatis,  quam  habet  ex  objecto  :  nam 
in  hac  sola  superat,  in  reliqua  enim,  quae  est 
ex  gratia  et  charitate,  ponebantur  sequales  : 


FRUCTIBUS  ANIM.-E  BEATvE. 
ergo  falsum  est  dicere,  huic  bonitati  respon- 
dere  tantum  accidentalem  beatitudinem,  al- 
teri  vero  essentialem.  Si  vero  neuter  habiturus 
est  ratione  illorum  operum  majorem  essentia- 
lem  beatitudinem  :  ergo  illi  operi  meritorio 
nullum  proprium  prsemium  respondet  essen- 
tialis  beatitudinis :  nam  sialiquod  responderet, 
oporteret  illud  esse  insequale  juxta  insequalita- 
tem  operis,  caeteris  paribus  :  quod  autem  hoc 
consequens  sit  falsum,  nunc  supponitur  ex 
materia  de  merito,  et  certe  per  se  satis  incre- 
clibile  est  non  esse  majoris  meriti  essentialis 
martyrium,  quam  eleemosynam,  si  charitas 
sit  sequalis,  prsesertim  cum  Scriptura  sacra 
non  tantum  charitati,  sed  etiam  aliis  virtutibus 
promittat  vitam  seternam,  et  essentialem  bea- 
titudinem,  et  eodem  modo  loquuntur  Concilia, 
ut  patet  ex  Tridentino,  sess.  6. 

7.  Secundo,  ex  altera  parte  est  difficultas, 
quia  non  apparet  vera  illa  distributio  praemio- 
rum,  nam  ipsi  charitati,  et  actibus  elicitis  ab 
ea  non  tantum  respondet  essentiale  praemium, 
sed  etiam  accidentale  illud,  quod  dicitur  esse 
gaudium  de  bono  creato  :  nam  si  beatus  re- 
vocans  in  memoriam  bona  opera,  qua?  in  via 
perfecit,  gaudet  se  credidisse,  aut  passum  esse 
pro  Christo,  multo  magis  gaudet  se  amasse 
Deum  super  omnia,  quia  hoc  majus  bonum 
est :  nec  potest  dici  quod  hoc  gaudium  perti- 
neat  ad  fruitionem  ipsam  beatam,  quia  non 
est  de  bono  illo,  quod  actu  possidet  beatus, 
sed  de  preeterito,  quod  fuit  causa  illius  beati- 
tudinis.  Undeillud  gaudium  non  est  simpliciter 
necessarium  quoacl  actum  secundum,  sicut  est 
ipsa  fruitio  beata  :  ergo  nulla  est  illa  diffe- 
rentia  inter  bonitatem  charitatis,  et  aliarum 
virtutum. 

8.  Tertio  est  alia  difficultas,  quia  hujusmodi 
gaudium  non  sufficit  ad  explicandam  beatitu- 
dinem  accidentalem,  de  qua  agimus,  nec  po- 
test  esse  sufficiens  praemium  bonorum  operum 
secundum  se.  Probatur,  quia,  ut  recte  Ri- 
chardus,  loco  citato,  gaudium,  quod  est  in 
beatis  ipsis  recogitantibus  bona  opera,  non 
habet  propriam,  et  specialem  rationem  pree- 
mii,  quia  praemium  debet  esse  a  pramiiante : 
hoc  autem  gaudium  nascitur  quasi  ex  natura 
rei  ex  intrinseca  virtute  ipsorum  beatorum  : 
sed  illud  gaudium  habet  propriam  rationem 
prsemii,  quod  speciali  modo  a  Deo  infunditur : 
hoc  autem  gaudium,  de  quo  agimus,  est  prio- 
ris  generis,  cujus  signum  est,  quia  hoc  gau- 
clium  esse  potest,  non  solum  de  operibus  bonis 
factis  in  gratia,  sed  etiam  factis  in  peccato 
mortali,  nam  sine  dubio  gaudet  beatus  de  bo- 


DISPUTATIO 
nitate  illorum,  et  quod  illa  fecerit :  item  simile 
gaudium  est  non  solum  de  propriis,  sed  etiam 
de  alienis  :  item  esse  potest  de  operibus  gratiee, 
quee  Deus  in  ipso  beato  operatus  est  absque 
merito  ejus,  ut  quod  tali  gratia  eum  preevene- 
rit,  etc. ;  ergo  non  est  in  boc  gaudio  sufficiens 
ratio  preemii,  seu  beatitudinis  accidentalis. 

9.  Auctoris  doctrina  inponenda  radice  acci- 
dentalis  beatitudinis.  —  Dicendum  ergo  est,  re 
ipsatambeatitudinernessentialem,  quam  acci- 
dentalem,  si  per  modum  preemii  considerentur, 
eisdem  operibus  nostris,  seu  meritis  respon- 
dere.  Quod  duplici  ratione  contingit,  primo 
quia  talis  perfectio  accidentalis  continetur 
quasi  in  radice  essentiali,  et  veluti  ex  natura 
rei,  ac  secundum  debitum  providentiee  modum 
ex  illa  consequitur  :  sicut  autem  a  pbilosopbis 
dicitur,  qui  dat  formam,  dat  consequentia  ad 
forrnam,  ita  qui  meretur  beatitudinis  essen- 
tiam,  meretur  accidcntia,  quee  illam  conse- 
quuntur  :  et  boc  totum  babet  rationem  unius 
prsemii.  Secunda  ratio  esse  potest,  quia  Deus 
non  solum  dat  mensuram  lonam,  et  condignam, 
sed  etiam  confertam  et  supereffluentem ,  Lu- 
cee  6,  unde  interdum  ultra  ordinarium  et  con- 
dignum  preemium  eonfert,  seu  promittit  spe- 
ciales  preerogativas,  seu  honores,  et  gaudia 
propter  aliqua  virtutis  opera,  juxta  volunta- 
tern,  vel  admirabilem  rationem  sapientiee  suee. 
Unde  considerari  potest,  quod  sicut  in  aliis 
rebus  preeter  proprietates  omnino  intrinsecas, 
quee  consequuntur  specificam  rationem  essen- 
tialem,  sunt  queedam  accidentia  intrinseca, 
quee  reperiuntur  in  omnibus  individuis  cum 
aliqua  varietate  pro  diversitate  illorum  :  alia 
vero  sunt  accidentia  magis  extrinseca  et  con- 
tingentia  :  ita  in  beatitudine  preeter  essen- 
tiam  beatitudinis  et  gaudium  beatificum  sunt 
multee  perfectiones  accidentales  quidem,  ta- 
men  ita  intrinsecee,  ut  vel  ex  natura  rei, 
vel  ex  lege  Dei  consentanea  ipsis  rebus,  sem- 
per  sint  conjunctee  cum  essentiali  beatitu- 
dine,  ut  sunt  perfectiones  intellectuales  supra 
enumeratee,  et  gaudia  de  bonis  creatis  paulo 
ante  explicata  :  et  ad  bunc  ordinem  spec- 
tant  queedam  bona  extrinseca,  de  quibus  pos- 
tea  dicemus,  ut  est  mutua  amicitia,  et  fami- 
liaritas  justorum,  bonor  ruutuus,  qui  ab  aliis 
exhibetur,  babitatio  in  tali  loco,  et  huc  etiam 
pertinent  omnes  perfectiones  corporis  quee 
omnia  dicimus  radicaliter  contineri  in  essen- 
tiali  beatitudine  :  aliee  vero  sunt  perfectiones 
singulares  datee  ex  speciali  Dei  providentia,  ut 
sunt  aureolee,  cujusmodi  esse  possunt  aliquee 
extraordinariee  revelationes  et  gaudia,  quee 


XI.  SECTIO  II.  131 

illas  concomitantur,  quee  aut  ex  speciali  privi- 
legio,  vel  officio,  aut  certe  ex  Dei  liberalitate 
conceduntur. 

10.  Prima  olsenatio  circaD.  Thomam  n.  5, 
allatum. — Neque  in  hoc  ullam  invenio  difficul- 
tatem,  preeter  auctoritatem  D.  Thomee  supra 
citatam,  de  qua  hoc  loco  duo  tantum  dicam. 
Primum,  non  esse  mihi  verisimile,  D.  Tho- 
mam  voluisse  negare  omnibus  bonis  operibus 
essentiale  meritum  beatitudinis,  preeterquam 
actibus  charitatis ;  nam  revera  illa  opinio 
nullum  habet  fundamentum,  neque  in  Scrip- 
tura,  neque  in  Patribus,  neque  in  ratione,  nec 
ullam  speciem  probabilitatis ,  aut  pietatis, 
preesertim  cum  idem  D.  Thomas,  \,  2,  q.  114,, 
a.  A,  licet  dicat  meritum  primario  fundari  in 
charitate,  addit  tamen  secundario  fundari  in 
operibus  aliarum  virtutum,  et  non  loquiturde 
merito  preemii  accidentalis,  sed  expresse  de 
merito  vitee  externee :  et  solutione  ad  2,  addit, 
hoc  meritum  crescere  ex  magnitudine ,  seu 
difficultate,  quam  opus  habet  ex  objecto  :  et  2, 
1,  queest.  104,  art.  3,  dicit  rationem  meriti 
sumi  ex  virtute  obedientiee,  et  queecumque  vir- 
tutum  opera  ex  hoc  esse  meritoria  apud 
Deum,  quod  fiunt,  ut  obediatur  voluntati  ejus  : 
et  loquitur  formaliter  de  obedientia  ut  distin- 
guitur  a  charitate,  etsi  addat  nunquam  sepa- 
rari.  Denique  secunda  difficultas  supra  posita 
occasionem  preebet  explicandi  primam,  quia 
incredibile  est  D.  Thomam  negasse,  de  actibus 
elicitis  a  charitate  in  via  posse  esse  gaudium 
accidentale  in  patria  :  ergo  sicut  tribuens 
D.  Thomas  his  actibus  speciali  titulo  acciden- 
tale  preemium  operibus  aliarum  virtumm,  non 
intendit  eis  omnino  negare  essentiale. 

11.  Dicendum  secundo,  duo  potuisse  inten- 
dere  D.  Thomam  unum  est,  opera  aliarum  vir- 
tutum  non  esse  meritoria  preemii  essentialis, 
nisi  sint  informata  aliquo  modo,  et  elevata  per 
charitatem,  unde  non  fit  totam  rationem  me- 
riti  in  eis  sumendam  esse  ex  sola  charitate, 
sed  complementum,  et  quasi  ultirnam  et  con- 
stitutionem  meriti,  et  ideo  ceeteris  paribus  ex 
parte  charitatis,.  poterit  esse  majus  meritum 
ex  parte  alterius  virtutis,  quia  licet  tale  opus 
non  sufficiat  ad  meritum  sine  charitate,  tamen 
hoc  ipso  quod  est  dignius  ex  se  est  etiam  ap- 
tius,  ut  ad  majorem  rationem  meriti  elevetur  : 
alterum  est,  in  ipsismet  operibus  virtutum 
considerari  posse  aut  bonitatem  creatam,  quam 
in  se  habent,  aut  habitudinem  ad  Deum  finem 
ultimum,  in  cujus  gloriam  cedunt,  et  ad  quem 
tendunt  vel  ponder.e  suo,  vel  relatione  formali, 
vel  virtuali,  vel  habituali  operantis  :  hcec  ergo 


432  DE  DOTIBUS,  AUREOLIS  ET 

opera  priori  consideratione  preecise  sumpta 
sufficiunt  ad  generale  quoddam  gaudium  :  ta- 
nien  sub  posteriori  ratione  sunt  apta  ad  me- 
rendum  Deum  ipsum,  si  aliee  conditiones  me- 
riti  concurrant.  Quod  videtur  voluisse  D.  Tho- 
mas,  in  illo  loco  citato,  2,  2,  non  enim  necesse 
est,  ut  semper  attendamus  rationem  formalem 
obediendi  Deo  :  tamen  quia  heec  sufficit  ad  me- 
ritum,  quia  virtualiter  includitur  in  operibus 
virtutum,  etiam  sub  ea  ratione  illa  sufficient, 
prsesertirn  si  sint  opera  supernaturalia,  et  pro- 
portionata  supernaturali  fini :  atque  eadem  est 
ratio  de  cbaritate,  quoe  boc  modo  virtute  inclu- 
ditur  in  bis  operibus  :  quod  satis  commode 
explicatur  a  contrario,  nam  in  peccato  distin- 
gui  solet  conversio  et  aversio,  et  conversioni 
dicitur  respondere  pcena  sensus,  aversioni  ve- 
ro  pcena  damni,  et  tamen  utraque  pcena  res- 
pondet  cuilibet  peccato  mortali,  quia  formali- 
ter,  vel  virtualiter  includit  utramque  rationem 
preedictam  :  unde  illa  distributio  pcenarum 
non  intelligitur  esse  secundum  diversos  actus, 
sed  secundum  diversas  considerationes  cujus- 
cumque  actus  :  et  ita  explicari  potest  alia  pro- 
portio,  seu  distributio  preemiorum,  ut  satis 
explicatum  est. 

SEGTIO  III. 

Utrum  sint,  quid  sint,  et  quot  aureolre,  et  fruc- 
tus,  et  quomodo  inter  se  distinguantur. 

1.  Aureolas  dari.  —  Beatitudinis  preemium 
solet  in  Scriptura  sacra  coronee  nomine  signi- 
ficari,  1,  ad  Gorinth.  9,  et  4,  Jacobi,  1,  l,  Petri, 
6  et  5,  nam  corona  signum  est  victoriee,  et  di- 
gnitatis  regiee  :  beati  autem  et  cum  Christo  re- 
gnant,  et  de  inimicis  ejus  victoriam  reporta- 
runt :  illa  autem  corona,  quantum  ad  essen- 
tiale  preemium  spectat,  aurea  dicitur,  Apoc.  4 
et  19,  propter  ejus  eximiam  perfectionem  et 
excellentiam  :  atque  hinc  quoddam  acciden- 
tale  preemium  aliquorum  beatorum  corona 
aureola  dicitur  ab  omnibus  scholasticis  in  4, 
d.  49,  qui  hanc  vocem  sumpserunt  ex  glossa 
super  25,  Exodi,  ubi  fit  mentio  coronee  aureolee, 
quee  in  mensa  templi  preecipiebatur  supponi 
coronse  aureee,  quam  per  anagogem  accom- 
modat  beatis,  et  sumpsit  ex  Beda  1,  de  Ta- 
bern.,  cap.  6,  de  quibus  legatur  D.  Thomas, 
dist.  49,  queest.  5,  quem  transcripsit  Soto, 
queest.  5,  et  Bichardus,  late  art.  5,  per  totum, 
Supplementum  Gabriel.,  queest.  4. 

2.  Secundo  conveniunt  omnes  has  aureolas 
esse  tres,  Martyrum,  Virginum  et  Doctorum : 
quasimprimis  sumunt  ex  Scriptura  sacra,  nam 


FRUCTIBUS  ANTMiE  BEAT^. 

de  aureolis  Virginum  intelligunt  Beda,  et  alii 
illud  Apocal.  44  :  Cantabant  canticum  novum, 
et  nemo  polerat  dicere  canticum.  etc,  ubi  spe- 
cialis  preerogativa  virginibus  tribuitur  :  de 
quibus  etiam  dicitur  quod  sequuntur  agnum 
quocumque  ierit,  et  quod  habent  nomen  agni, 
et  nomen  patris  ejus  scriptum  in  frontibus  suis : 
de  Martyribus  intelligunt  illud  Apocal.  7  : 
Amicti  stolis  albis,  et palmce  in  manibus eorum : 
et  subditur :  Hi  sunt,  qui  venerunt  ex  magna 
trihulatione ,  etc,  etsi  probabile  sit,  ibi  sermo- 
nem  esse  de  omnibus  beatis  :  lege  Franciscum 
Bibeyram,  circa  utrumque locum :  significatur 
etiam  aureola  Martyrum  illis  verbis  Christi, 
Matth.  10  :  Qui  me  confessus  fuerit  coram  ho- 
minibus,  etc  De  doctoribus  est  expressus  lo- 
cus  Danielis  1 1 :  Qui  ad  justitiam  erudiunt 
multos ,  quasi  stellce  fulgebunt  in  perpetuas 
cetemitates :  quem  sic  intelligit  Hieronymus 
et  late  Perera,  libr.  15,  in  Danielem  :  facit 
etiam  illnd  Matth.  5  :  Qui  fecerit  et  docuerit, 
hic  magnus  vocabitur.  Bationem  reddit  divus 
Thomas,  quia  corona  respondet  victoriee,  et 
ideo  tribus  insignioribus  victoriis  tres  respon- 
dent  aureolee  coronee  :  tres  sunt  enim  preecipui 
hostes  Christi,  Mundus,  de  quo  triumphant 
Martyres  :  Caro,  de  qua  Virgines  :  Deemon, 
contra  quem  doctores,  et  contra  ejus  insidias 
gregem  Christi  tuentur :  et  ideo  his  tribus  vin- 
cendi  ordinibustresaureolee  respondent:  quod 
si  circa  hoc  est  aliqua  difficultas,  statim  attin- 
getur. 

3.  Tertio  disputant  quid  sint  hee  aureolee, 
quidam  existimant,  non  esse  in  anima,  sed  fu- 
turas  esse  in  corporibus  beatis  :  quod  commu- 
niter  rejicitur,  quia,  licet  verum  sit,  etiam  in 
corporibus  futurum  esse  aliquem  specialem 
splendorem,  non  est  cur  animabus  negetur, 
cum  gloria  corporum  ex  animabus  redundet, 
et  cum  in  illis  sit  preecipua  ratio  victoriee. 
Unde  in  preedictis  testimoniis,  preesertim  Apo- 
calypsi ,  indicatur,  beatos  jam  possidere  has 
aureolas.  Alii  dixerunt ,  has  aureolas  nihil 
aliud  esse  preeter  visionem  beatam  datam  hoc 
vel  illo  titulo  :  itaque  quatenus  propter  mar- 
tyrium  datur,  dicitur  aureola  martyrum.  Sed 
hoc  est  contra  mentem  Bedee  et  aliorum,  qui 
de  aureolis  loquuntur,  quia  illa  potius  dicetur 
aurea  Martyrum,  quam  aureola.  Item  quia  ille 
titulus  solum  addit  habitudinem  seu  respec- 
tum  :  at  vero  in  preedictis  testimoniis  signifi- 
catur  aliqua  specialis  perfectio.  Divus  Thomas 
dicit  esse  gaudia  propria  et  specialia  de  illis 
insignibus  victoriis  propter  propriam  excel- 
lentiam,  quam  habent  ex  objecto,  juxta  doc- 


DISPUTATIO 
trinam  illius  explicatain,  sectione  praecedenti, 
num.  10  et  H. 

4.  Si  objicias,  in  hoc  sensu  esse  plures  au- 
reolas.  Respondetur,  in  uno  sensu  esse  verum, 
scilicet,  quatenus  aureola  significare  potest 
quamcumque  accidentalem  perfectionem  ad- 
ditam  eoronae  aureae :  tamen  specialiter  ac- 
commodatum  esse  illud  nomen  ad  significanda 
propria  praemia,  quae  respondent  tribus  illis 
insignioribus  victoriis.  Quia  vero  boc  gau- 
dium  non  tam  videtur  esse  speciale  praemium, 
quam  quid  consequens  ex  natura  rei  ad  essen- 
tiam  beatitudinis,  et  ad  rectitudinem  volunta- 
tis  beatorum,  ideo  audendum  videtur  praeter 
illud  gaudium,  quod  per  se  sequitur  ex  bis 
principiis,  conferri  a  Deo  bis  Sanctis  aliquos 
speciales  bonores  propter  dictos  speciales  titu- 
los,  ut  verisimile  est  conferri  doctoribus  ma- 
jorem  aliquam  divinarum  rerum  intelligen- 
tiam,  et  Virginibus  significatur  dicto  loco 
Apocalypsi  darispecialis  conjunctio  cumCbris- 
to,  seu  quod  specialiter  deputatae  sunt  ad  lau- 
des  ejus  canendas  :  et  de  Martyribus  similiter. 
Tamen  inbocsensuetiamobjicitur,  quia  etiam 
Apostolis,  vel  pauperibus  voluntariis  videtur 
promissus  specialis  bonor ;  babent  ergo  etiam 
aureolam  :  sunt  ergo  plures.  Et  forte  idem  est 
de  aliis  Sanctis  babentibusspecialesdignitates, 
ad  quod  dicendum  ex  D.  Tboma  non  esse  in- 
conveniens  aliis  etiam  dari  specialia  praemia, 
tamen  illa  tria  in  boc  genere  esse  potissima, 
et  ideo  singulariter  numerari. 

5.  Quid  sint  fructios. — Ex  bis  facile  constat 
quid  sitdicendum  de  fructibus  beatorum:  nam 
metaphora  fructus  et  essentiali  beatitudini,  et 
cuilibet  praemio  accommodari  potest:  tamen 
D.  Tbomas  specialiter  vult  significare  queedam 
praemia  accidentalia,quae  correspondent  virtuti 
charitatis,  etita  explicat fructum  30,60  et  100, 
dequibus  loquitur  Christus  Dominus,  Matth  1 3, 
et  dicit,  respondere  castitati  conjugatorum, 
viduarum  et  virginum,  et  explicat  per  illud 
gaudium  accidentale  de  his  virtutibus.  Et  po- 
test  hoc  facile  sustineri,  et  est  consentaneum 
Hieronymo,  Matth,  13,  tamen  Theophylactus, 
ibi  et  Anselmus,  accommo  lant  illos  tres  fruc- 
tus  profitentibus  vitam  contemplativain  100, 
activam  cum  singulari  perfectione  60,  et  acti- 
vam  communem  30.  Et  idem  fere  Gregorius, 
bomil.  15,  iu  Ezecb.,  nec  fere  differt  Athana- 
sius,  Epist.  ad  Amon,  Augustinus,  lib.  Queest. 
evangel.,  quaest.  9,  illa  tria  accommodat  Mar- 
tyribus ,  Virginibus  ,  Conjungatis  :  idemque 
fere  Cyprianus,  libr.  de  Habitu  Virg.  Ego  vero 
existimo  illis  tribus  gradibus  significari  omnes 


XIII.  SECTI0  I.  133 

justos  in  quibus  alii  sunt  perfecti,  alii  medio- 
cres,  alii  infimi,  quod  signifieavit  Augustinus, 
lib.  de  sancta  Virginit.,  cap.  45  et  46.  Unde 
non  est  necesse  ibi  esse  sermonem  de  acciden- 
talibus  praemiis,  sed  de  materia  et  qualitate 
praemii  essentialis,  ut  citati  Patres  significant, 
et  ex  professo  Hieronymus,  lib.  1  et  2,  contra 
Jovin.,  et  epistol.  ad  Pamach.,contra  eumdem, 
Cyprianus,  Epistol.  76,  tamen  quiaaliadiversi- 
tas  in  praemio  accidentali  huic  non  repugnat, 
facile  potest  sustineri,  et  accommodari  scho- 
lasticorum  doctrina. 

DISPUTATIO   XII. 

DE  IN^QUALITATE  BE  ATITUDINIS . 

Diximus  hactenus  de  perfectionibus  Beati- 
tudinis,  omnibus  Beatis  communibus:  sequi- 
tur  dicendum  de  differentia  earum  inter  se,  de 
qua  tria  tractari  solent.  Primum  an  sit  talis 
aliquas  inaequalitas  inter  Beatos  ?  Secundum, 
in  quo  consistat?  Tertium,  quae  sit  ejus  radix? 
Quae  tria  nos  exequimur  in  libro  2,  de  Attri- 
butis  Dei  negativis,  cap.  20  et  21. 

DISPUTATIO  XIII. 

DE   SUBJECTO,  SEU    STATU,    IN   QU0  P0SSTT  H0M0 
CONSEQUI  SUPERNATURALEM  BEATITUDINEM. 

Tres  status  possunt  ordine  considerari  in 
preesenti  disputatione.  Primus  vitae  moralis, 
de  quo  jam  in  libro  2,  de  Attributis  Dei  ne- 
gativis,  cap.  30,  dubitationem  hanc  expedivi- 
mus.  Secundus animae  separatae,quem  hancin 
quaestionem  tractabimus.  Tertius  animae  rur- 
sum  unitae  corpori  jam  immortali,  de  quo  in 
subsequenti. 

SECTI0  I. 

Utrum  anima  separata  de  facto  consequatur 
ieatitudinem  supernaturalem  perfectam  an- 
tequam  corpori  uniatur  ? 

Supponendum,  de  potentia  absoluta  esse  in 
anima  separata  capacitatem  ad  illam  visionem 
et  ad  omnia  spiritualia  bona,  quae  ad  illam 
consequuntur,  quia  visio  est  actus  spiritualis 
nonindigens  corpore.  Est  ergoquaestio  delege 
statuta  a  Deo,  quae  per  factum  ipsum  optime 
explicatur. 

1.  Lactantius,  libr.  3,  divin.  Institut.,  ca- 
pite  21,  docuit,  animam  separatam  ante  diem 
Judicii  nec  videre  Deum,  nec  habere  aliquam 


DE  SUBJECTO,  SEU  STATU,  IN  QUO  POSSIT  HOMO  CONSEQUI,  ETC. 


134 

cognitionem  sui  status,  sed  manere  incertam 
usque  ad  illum  diem.  Soleut  etiam  citari  verba 
Ambrosii,  et  aliorum  Patrum  :  sed  non  est  hic 
sensus  illorum,  ut  dixi,  3  part.,  queest.  59, 
disput.  52,  ubi  ostendi,  dari  judicium  particu- 
lare  in  instanti  mortis,  in  quo  anima  certa 
redditur  de  suo  statu,  et  recipit  vel  condignum 
preemium,  vel  pcenam  suo  statui  debitam,  quod 
constat  evidenter  ex  parabola  Lazari  et  Divi- 
tis  :  unde  contraria  sententia  est  hseretica. 

2.  Alii  dicunt,  animam  separatam,  quan- 
tumvis  justam  et  purgatam,  non  recipere  vi- 
sionem  beatam  ante  diem  Judicii.  Vigilantius, 
ut  ait  Hieronymus,  libro  contra  illum,  vide- 
tur  fuisse  in  hoc  errore,  et  putaverit  adhuc 
manere  in  sinu  Abrahse,  ibique  frui  qniete  et 
pace,  non  tamen  videre  Deum,  neque  Chris- 
tum.  Tribuitur  etiam  Grsecis  et  Armenis,  ut 
Guido  Garmelio  et  Castro,  verbo  Armeni,videri 
potest  Bellarminus,  libro  1,  de  Cultu  Sancto- 
rum,  cap.  1,  videtur  sequi  Tertuilianus,  libro 
de  Anima,  cap.  7,  9,  56,  59,  Ireneeus,  libr.  1, 
contra  Hsereses,  cap.  31,  aperte  sentit  omnes 
justos  descendere  in  sinum  Abrahse :  an  vero 
ibi  careant  visione  beata  non  explicat :  videa- 
tur  libro  2,  capit.  62,  et  libro  4,  capit.  43,  et 
Chrysostomus,  homil.  40,  in  Genesin,  et  53,  in 
Matth. 

3.  Sit  ergo  certum  animas  sanctas  plene 
purgatas  non  detineri  in  loco  aliquo  inferni, 
sed  in  nobiliorem  recipi,  ubi  cum  Christo  re- 
gnant.  Probatur  latius  circa  mysterium  de 
descensu  Christi  ad  inferos,  juxta  illud,  morsus 
tuus  ero  inferne,  et  illud,  ascendens  in  altum, 
quoddocuit  Augustinus  20,  deCivitate,  c.  15, 
et  constabit  ex  dicendis:  quando  vero  nunc 
dicuntur  animee  requiescere  in  sinu  Abrahse, 
non  significatur  ille  materialis  locus,  in  quo 
Sancti  detinebantur  ante  Christi  adventum , 
sed  locus,  in  quo  Sancti  cum  Christo  requies- 
cunt,  ut  bene  Bernardus,  sermbne  4,  de  om- 
nibus  Sanctis,  et  Augustinus,  quaest.  38,lib.  2, 
Qusest.  Evangel.,  Justinus  Martyr,  queest.  60, 
75  et  76,  ad  Gentes ,  Nicephorus ,  libr.  1, 
Historiarum,  c.  31,  et  lib.  2,  cap.  22,  putant 
animas  justas  detineri  in  Paradiso  terrestri,  et 
ad  illum  locum  tantum  fuisse  eductas  a  Chri- 
sto  ab  inferis  :  fundantur  in  illis  verbis,  Hodie 
mecum  eris  in  Paradiso.  Favent  Patres,  qui 
hunc  locum  intelligunt  de  Paradiso  terrestri. 
Sed  quia  hoc  late  disputo,  2tom.,  3  part.,  so- 
lum  hic  adverto  secundum  principia  fidei  non 
posse  intelligi  de  Paradiso  terrestri,  quia  est 
certissimum,  Cliristum  eo  die  non  fuisse  in 
Paradiso  terrestri,  quia  est  cle  fide,  statim  a 


morte  descendisse  ad  inferos,  et  eadem  fere 
certitudine  verum  est  illic  mansisse  usque  ad 
horam  resurrectionis.  Unde  est  heec  sententia 
quoad  hanc  circumstantiam  etiam  erronea. 

4.  Est  etiam  certum,  animas  sanctas  plene 
purgatas  ad  ccelestem  locum  ascendere ;  sic 
omnes  veteres,  Cyprianus,  libro  de  Exhortat. 
Mart.,  Basilius,  tract.  de  40  Mart.,  Nazianze- 
nus,  Orat.  de  Basil.,  Leo  papa,  sermone  de 
sancto  Laurentio,  Augustinus,  de  Prcedestinat. 
Sanctorum,  cap.  14  et  20,  de  Civitate,  c.  13- 
et  J5,  de  Trinitate,  cap.  23,  Auctor  de  eccle- 
siasticis  Dogmat.,  c.  79,  convincitur  ex  mys- 
terio  ascensionis  Christi  in  ccelum  juxta  illud, 
Captivam  duxit :  ubi  ad  hoc  propositum  pon- 
derat  Gregorius  verba  Christi :  Ubi  fuerit  cor- 
pus.  Sicut  ergo  certum  est,  Christum  ascen- 
disse  in  ccelum,  ita  certum  est  de  justis,  qui 
cum  ipsoregnant.  Vide  Gregorium,  4  Dialog., 
cap.  25,  et  4  Moralium,  cap.  27,  Hieronymum, 
contra  Vigilantium,  non  longe  a  principio. 

5.  Probatur  etiam  exPaulo  2,  ad  Corinthios, 
5  cap.,  dicente  :  Scimus  quoniam  si  terrestris 
domus  nostra,  etc,  ubi  observandum  primo 
per  terrenam  domum  quosdam  intelligere  to- 
tum  mundum  inferiorem,  qui  in  die  Judicii 
destruendus  est.  Unde  colligunt,  nos  non  ha- 
bitaturos  ccelum  usque  ad  diem  Judicii,  quam 
expositionem  refellit  Chrysostomus,  hom.  10, 
in  illam  epistolam ;  dixerat  enim  Paulus,  c.  4, 
exteriorem  hominem  corrumpi,  interiorem  ve- 
ro  renovari  de  clie  in  diern,  et  ideo,  cap.  \, 
subdit  post  plenam  corporis  dissolutionem  se- 
qui  ccelestem  animse  inhabitationem  ,  quam 
omnes  cupientes,  nollemus  tamen  corporibus 
spoliari,  sed  supervestiri :  quia  vero  id  fieri 
non  potest  secundum  divinam  ordinationem, 
subdit,  audemus,  et  bonam  voluntatem  liabemus 
peregrinari  a  corpore,  et  prresentes  esse  ad  Do- 
minum:  loquitur  ergo  de  dissolutione  a  corpo- 
re,  postquamdicit,  sequi  societatem  cum  Chris- 
to,  quam  expositionem  sequuntur  Greeci  et 
Latini.  Secundo  observandum,  circa  illud  ver- 
bum,  (edificationem,  ex  Deo  habemus  domum 
non  manufactam .-  per  eam  domum  multos  in- 
telligere  corpus  gloriosum,  quod  speramus  fu- 
turum  domicilium  animse  nostree,  tribuendam 
non  statimpost  destructionemterrensedomus; 
sed  in  diem  Judicii,  ut  Tertullianus  supra, 
cap.  42 ;  alii  vero  expositores  judicant,  hoc 
esse  contra  mentem  Pauli,  qui  consolatur  fi- 
deles,  et  animat  ad  mortem  libenter  sustinen- 
dam,  eo  quod  sit  via  ad  ccelestem  patriam  : 
ergo  non  est  verisimile  eum  loqui  de  resur- 
rectione,  et  expectatione  corporis  gloriosi,  sed 


DISPUTATIO 
de  ccelesti  patria,  cle  qua  dixit  Christus  Lucse, 
12  capite:  Faclte  vobis  amicos,  etc,  ut  cum 
defeceritis  (id  est,  vita  excesseritis),  recipiant 
vos  in  cetema  tabernacula:  et  Joann.  14:  In 
domo  Patris  mei  mansiones  multce  sunt,  Mat- 
thsei,  25  cap. :  Intra  in  gaudium  Domini  tui. 
Et  Bernardus,  variis  in  locis,  preecipue  sermone 
quarto  de  omnibus  Sanctis,  et  serm.  2  et  5, 
videtur  dicere,  animas,  si  bene  purgatse  sint, 
statim  ferri  in  ccelum,  fruique  clara  visione 
humanitatis  Christi,  non  tamen  consequi  es- 
sentiam  beatitudinis,  etsi  alibi  videatur  tri- 
buere  Sanctis  ccelestem  beatitudinem,  ut  ser- 
mone  de  sancto  Malachia,  qui  habetur  in  fine 
operum,  post  vitam  ejusdem  sancti,  et  sermo- 
ne  secundo  de  sancto  Victore,  et  de  sancto 
Benedicto,  citanturque  alii  Patres  in  hanc  sen- 
tentiam. 

6.  Ultimo  tamen  certum  de  fide  est,  animas 
sanctas  plene  purgatas  post  Christi  Domini 
mortem  statim  frui  visione  Dei  clara,  et  bea- 
titudine  supernaturali  ac  perfecta  animse  :  et 
probatur  primo  ex  variis  Scripturse  sacrse  lo- 
cis.  Primus  est  ex  2,  Corinth.,  5  cap.,  jam 
tractatus,  quem  bene  explicat  ibi  D.  Thomas, 
et  opusculo,  cap.  6,  cap.  9,  et  4,  contra  Gent., 
cap.  91,  prsecipue  illa  verba  :  Qnamdiu  smnus 
in  corpore,  peregrinamur  a  Domino,  per  fidem 
enim  ambulamus.  Ergo  relicto  corpore  non  am- 
bulabimus  per  fidem,  sed  per  speciem,  haben- 
do  Deum  prsesentem.  Confirmatur  exillo  1,  ad 
Corinthios,  13capite:  Cumvenerit,  quod  per- 
fectum  est.  Ergo  si  cessat  status  fidei,  incipit 
statim  seternitas  visionis,  ut  ibi  Chrysostomus, 
Ambrosius  et  Augustinus  14,  deTrinitat.,  c.  2, 
Hieronymus,  iisdem  locis,  Gregorius  Magnus, 
4  Dialogorum,  cap.  25,  et  4  Moralium,  c.  27, 
alias  32.  Secundus  locus  est  Lucee,  23  capite  : 
Hodie  mecum  eris  in  Paradiso.  Videatur  Chry- 
sostomus,  homilia  de  Cruce  et  latrone,  Hiero- 
nymus,  epistol.  3,  Augustinus,  epist.  57,  ad 
Dardanum,  et  12,  Genes.  ad  litteram,  cap.  34, 
divus  Thomas,  in  Catech.  super  Lucam,  et  ad 
Hebr.  9,  ubi  per  Christi  passionem  ait  esse 
ablatum  impedimentum  et  apertam  januam. 
Unde  Patres  in  Novo  Testamento  dicunt,  hoc 
esse  discrimen,  quod  statim  obtinetur  beatitu- 
do  si  nullum  sit  personale  impedimentum. 
Unde  in  initio  preedicationis  (et  sit  tertius  lo- 
cus)  dicitur  appropinquasse  regnum  Dei,  Matt. 
4,  quod  confirmat  Innocentius  III,  in  c.  Mino- 
ri,  de  quo,  et  preecedenti  testimonio  multa  in 
2tom.,  3  part.,  disput.  43  et  44,  et  ideo  illa 
hoc  loco  prsetermitto.  Pro  quarto  loco  afferri 
possunt  dicta  de  regno  ccelesti  in  Apocal.,  et 


XIII.  SECTIO  I.  135 

alibi  repetitur,  Sanctos  regnare  cum  Christo 
in  ccelo :  illud  vero  regnum  potissime  consistit 
in  visione  beata,  nequein  locum  beatorum  quis 
admittitur,  nisi  qui  jam  est  capax  beatitudinis : 
sicut  neque  in  infernum  descendit,  nisi  qui 
jam  est  in  eo  statu,  in  quo  passurus  sit  pcenas 
damnatorum:  undeante  adventumChristijusti 
non  ascendebant  in  ccelum,  quia  non  erant  vi- 
suri  Deum  :  unde  dicitur  Deus  esse  ibi  specia- 
liter,  qma  ibi  se  manifestat,  ut  in  suo  throno 
etregno,  Matth.  5  et  18,  Isai.  66. 

7.  Secundo  probatur  ex  definitione  Eccle- 
siee,  quam  veritatem  definit  Benedictus  XI,  in 
Extravag . ,  quam  ref erunt  Mar  silius,  in  4,  q .  1 3, 
art.  3,  Castro,  verbo  Beatitudo,  heeres.  6,  et 
Innocentius^  dict.  cap.  Majores,  et  Concilium 
Francfordium,  Epistol.  ad  Episcopos  Hispanise, 
et  Florentinum  ,  in  litt.  unio.,  Tridentinum, 
sess.  25,  in  decreto  de  Vener.  Sanctorum , 
Moguntinum,  capit.  49  et  46.  Sanctorum  tes- 
timonia  preeter  dicta  videantur  in  Bellarmino, 
ubi  supra  :  ratio  vero  est,  quia  meritum  vitee 
eeternee  in  morte  consumatur:  ergo  si  neque 
ex  parte  naturee  rei,  nec  personee  est  impedi- 
mentum,  statim  datur  preemium,  juxta  divi- 
nam  legem.  Non  morabitur  apud  te  opus  mer- 
cenarii  usque  mane  .-  cur  enim  manerent  ani- 
mee  sanctee  sine  fructu  meriti  extra  viam,  et 
sine  gaudio  preemii  extra  patriam?  ergo.  Con- 
firmatur  exemplo  Angelorum,  qui  finita  via 
statim  acceperunt  prsemium :  et  malorum, 
quibus  statim  datur  pcena  seterna  in  morte, 
Luc.  16,  est  autem  Deus  pronior  ad  miseran- 
dum  et  preemiandum. 

8.  Ocham  vero  in  opere  6  dierum,  et  Gerson, 
serm.  de  Paschate,  dicunt  Joannem  XXII,  de- 
finiisse  contrarium :  sed  verum  est  illum  fuisse 
valde  propensum  in  hanc  sententiam,  eamque 
persuaclere  statuisse,  non  tamen  ut  Pontificem 
defmivisse,quiaBenedictus  XI,  in  sua  Extrav., 
dicit,  speciali  Dei  providentia  raptum  fuisse 
antequam  aliquid  defmiisset.  Nec  credendum 
est  Ocham,  qui  fuit  illi  infestissimus,  potuitque 
illam  sine  errore  defendere,  quia  Innocentius 
in  illis  decretis  non  definivit  ex  professo  hanc 
veritatem,  sed  obiter,  et  quasi  aliud  agens  : 
unde  ejus  assertio  non  erat  habita  ut  definitio 
fidei,  vel  non  erat  intellecta  de  clara  Dei  vi- 
sione,  sed  de  regno  ccelesti  cum  Christo  Domi- 
no,  de  quo  potuerunt  intelligi  sine  aperta  hse- 
resi  Sanctorum  testimonia,  cum  non  essent 
satis  ab  Ecclesia  declarata,  prsesertim  cum 
sint  alia  testimonia  Scripturee  sacrse,  quse  oc- 
casionem  preebere  potuerant  ad  contrarium 
opinandum. 


136 


DE  SUBJECTO,  SEU  STATU,  IN  QUO  POSSIT  HOMO  CONSEQUI,  ETC. 


9.  Objiciuntur  Scripturse  sacrse  testimonia, 
ubi  signiflcatur  praemium  bonorum  operum 
reservandum  in  diem  Judicii,  Matth.  25,  2,  ad 
Corinth.  6,  2,  ad  Timoth.  4 :  Reposita  est  mi- 
hi,  etc.  Matth.  20  :  Facto  vesperi  unicuique 
datur  denarius,  Joan.  14  :  Vado  parare  vobis 
locum  :  iterum  veniam  ,  etc,  unde  particula, 
veniam,  secundum  adventum  significat,  et  sub- 
ditur,  in  illa  die  vos  cognoscetis,  quia  ego  in 
Patre,  quod  de  die  Judicii  intelligunt  Augusti- 
nus,  tit.  39,  Cyrillus,  lib.  9,  cap.  46  et47,  sic 
videtur  intelligi  illud  1,  Joan.  3  :  Similes  ei 
erimus :  et  illud  Apocal.  6  :  Vidi  subtus  altare 
animas  interfectorum,  etc,  quibus  respondetur, 
sustinete  modicum,  donec  impleatur  numerus 
fratrum  suorum,  datur  eis  stola  prima,  id  est, 
visio  humanitatis,  et  promittitur  alia  in  finem 
mundi,  id  est,  visio  divinitatis.  Et  ratio  est, 
quia  prsemium  quod  proponitur  tanquam  co- 
rona  tribuenda,  et  distribuenda  inter  multos, 
non  est  reddenda  donec  constet  de  omnium 
meritis  :  possentque  de  hoc  testimonia  multa 
sanctorum  Patrum  afferri. 

10.  Sed  ad  hanc  totam  conjecturam  dicen- 
dum  est,  preemium  meritorum  cum  publico 
honore,  et  solemni  pompa,  et  manifestatione 
omnium  bonorum  operum  dandum  esse  in  die 
Judicii  generalis,  quod  significatur  prioribus 
testimoniis,  non  tamen  excludi  judicium  par- 
tieulare,  nec  remunerationem,  quee  unicuique 
dabitur  in  illa  die  juxta  sua  merita  :  et  in  utro- 
que  sensu  potest  intelligi  Matth.  20,  quia  no- 
mine  vesperi,  potest  intelligi  vel  finis  mundi, 
vel  vitee  uniuscujusque  :  et  sic  possunt  exponi 
verba  Joan.  14  :  Iterum  venio,  scilicet,  de  ad- 
ventu  per  solam  efficaciam  et  virtutem ,  ut 
Christus  Dominus  advenit  in  morte  uniuscu- 
jusque  cum  venit  ad  judicium  :  si  intelligan- 
tur  de  visibili  adventu,  intelligendus  est  ille 
adventus  futurus,  ut  in  corpore,  et  anima  om- 
nes  suos  recipiat  ad  se,  ut  exponitur  illud,  cnm 
apparuerit,  similes  ei  erimus,  etc,  cum  ad  ju- 
dicandum  venerit,  erimus  ei  similes  in  gloria, 
et  claritate  corporum,  quia  videbimus  Deum, 
etc,  sicut  Paulus,  ad  Coloss.  3,  dicit,  cum  ap- 
paruerit  Cliristus,  etc,  etsi  posset  illud  cum 
apparuerit,  apud  Joan.,ad  nos  solum  referri, 
dixerat  enim,  nondnm  apparuit  quod  erimus, 
subdit,  cum  apparuerit,  scilicet,  quod  futuri 
sumus,  tunc  erimus  similes,  apparebit  hoc 
omnibus  in  die  Judicii,  singulis  in  die  mortis. 
Locus  Apocalypsis  confirmat  catholicam  veri- 
tatem,  per  stolam  primam,  intelligimus  glo- 
riam  animse,  per  secundam  gloriam  corporis. 
Quo  sensu  multi  Patres  possunt  exponi.  De  al- 


tari  vero  lege  Riberam.  Ad  rationem  respon- 
detur.  Nam  in  illo  preemio  utriusque  justitiee 
perfecta  ratio  servatur,  seclusis  imperfectioni- 
bus,  et  ideo  unicuique  finito  labore  suo,  et 
ablatis  impedimentis,  datur  quantum  ei  debe- 
tur,  sine  ulla  mora,  quod  ad  perfectionem  jus- 
titiee  commutativse  spectat :  postea  finitis  om- 
nium  victoriis  fit  publica  manifestatio,  et  re- 
muneratio  unicuique  datur  juxta  proportionem 
meritorum,  quod  ad  perfectam  rationem  jus- 
titiee  distributivae  pertinet,  de  quo  multa  ci- 
tata  disputatione  de  judicio  generali  et  parti- 
culari. 

SECTIO  II. 

Utrum  eadem  supernaturalis  beatitudo  futura 
sit  animabus  iterum  corporibus  conjunctis. 

Duas  partes  potest  habere  hsec  qusestio. 
Prima  est  absoluta,  utrum  heec  beatitudo  ha- 
beri  possit  in  corporibus  :  secunda,  utrum  sit 
habenda  cum  eadem  perfectione.  Vide  Augus- 
tinum,  I 2,  de  Civit.,  cap.  26,  et  lib.  22,  cap. 
26,  et  Castro,  verb.  Resurrect.,  hseres.  1,  ubi 
referunt  quosdam  errores  circa  hanc  rem. 

1.  Dicendum  breviter  est,  animas  et  esse 
futuras,  et  posse  esse  beatas  post  corporum 
resurrectionem,  eadem  supernaturali  Dei  bea- 
titudine  in  visione  Dei  consistente.  Est  de  fide, 
ut  patet  ex  dictis,  sect.  prsecedenti,  prsesertim 
in  ultima  objectione,  num.  10.  Unde  est  illud 
Danielis  1 2 :  Qui  dormiunt  in  terrce  pulvere,  vigi- 
labunt  in  vitam  wternam,  et  Jo.  5.  Omnes  qui 
in  monumentis  sunt,  etc,  et  1,  ad  Thessal.  4, 
ab  illis  verbis  :  si  enim  credimus  quod  JES  US 
mortuus  est,  etc  Ratio  est,  quia  si  anima  esset 
privanda  illa  visione  propter  corpus,  multo 
melius  esset  illi  nunquam  redire  ad  corpus, 
talisque  reditus  potius  esset  poena,  quam  prae- 
mium ,  et  quia  illa  visio  per  se  non  pendet  a 
corpore ,  et  alias  corpus  in  resurrectione  tale 
erit,  ut  nihil  animam  impediat  in  suis  operibus. 
Denique  ad  perfectionem  humanee  naturse 
spectat,  ut  non  solum  anima,  sed  homo  conse- 
quatur  beatitudinem  suam  :  non  est  autem 
homo,  nisi  corpore  constet,  pertinet  etiam  ad 
perfectam  rationem  prsemii  et  justitise,  et  si- 
cut  anima  in  corpore  meruit,  ita  etiam  in  cor- 
pore  praemium  recipiat,  ut  sicut  corpus  fuit 
particeps  laboris,  sit  etiam  praamii  et  gaudii. 

2.  In  secunda  parte  assertionis  Magister,  in 
4,  ait,  beatitudinem  hanc  futuram  est  intensive 
majorem  in  animabus  gloriosis  corporibus  uni- 
tis ,  refertque  Hieronymus,  favet  Augustinus, 
12,  de  Genes.  ad  litter.,  cap.  35,  ibique  divus 


DISPUTATIO  XIII.  SECTIO  II. 


137 


Thomas,  quaest.  1,  art.  4,  quaestiuncula  prima, 
et  Bonaventura,  2.  part.  distinct.,  art.  primo, 
quaest.  prima,  Richardus,  art.  2,  quaest.  7, 
Marsilius,  quaest,  13,art.  3,  Henricus,  quodl.7, 
qusest.  6,  videtur  favere  Concilium  Florenti- 
num  supra  dicens,  convenit  inter  Qrcecos  et 
Latinos  animas  ante  corporum  resurrectionem 
perpetua  felicitate  frui,  licet  perfectius  postea. 
Fundamentum  est  duplex  ,  primum  quia  ubi 
perfectius  est  esse,  perfectior  est  operatio  :  sed 
anima  conjuncta  corpori  habet  perfectius  esse, 
quia  habet  statum  sibi  maxime  connaturalem : 
ergo,  etc.  Secundum  est,  quia  anima  separata 
appetit  corpus  suum,  et  ex  illo  appetitu  retar- 
datur  ne  tanta  attentione,  et  intensione  videat 
Deum.  Abulensis  vero,  Matth.  5,  quaest.  63,  ait 
remittendam  esse  aliquantulum  Dei  visionem 
ex  unione  animae  ad  corpus  :  fundamentum 
esse  potest,  quia  anima  separata  est  Deo  simi- 
lior  et  abstractior  ,  atque  adeo  expeditior  ad 
Dei  visionem,  quae  abstractissime  est  elicienda. 
3.  Dicendum  primo,  visio  Dei  nihil  minui- 
tur  propter  conjunctionem  animae  ad  corpus. 
Hsec  conclusio  est  certissima ,  et  in  ea  conve- 
niunt  omnes  theologi,  et  aliqui  referunt,  Be- 
nedictum  XI  illam  definivisse ,  ut  videre  licet 
in  Joanne  Villano,  lib.  11,  Histor.  Florent., 
cap.  18.  Probatur  autem,  quia  illa  visio  con- 
siderari  potest  aut  ut  praemium  meritorum, 
aut  ut  visio,  vel  beatitudo  :  priori  ratione  di- 
minui  non  potest,  quia  merita  non  minuun- 
tur,  et  preemium  illis  promissum  est  aeternum, 
ut  statim  latius  videbimus,  disputatione  se- 
quenti  :  si  vero  consideretur  ut  visio,  nullam 
causam  habet  diminutionis,  quia  lumen  glo- 
riae  manet  idem,  et  Deus  non  illi  auxilium  de- 
bitum  negat  :  posito  autem  lumine  intellectus 
necessitatur  ad  videndum  quantum  per  illud 
connaturaliter  videri  potest :  nec  denique  cor- 
pus  illud  impedire  poterit  animam,  tum  quia 
illa  visio  nullo  modo  pendet  a  corpore,  tum 
etiam,  quia  cum  corpus  illud  jam  sit  spirituale, 
ut  Paulus  loquitur,  perfecte  subditur  animae  in 
omnibus  actionibus  illius,  nullumque  impedi- 
mentum  illi  affert :  et  ideo,  si  proprie  loqua- 
mur,  anima  separata  non  est  abstracta,  nec 
expeditior,  quam  unita  illi  corpori,  quia  licet 
quando  est  separata  non  se  communicet  cor- 
pori,  et  hac  ratione  videatur  actualiter  magis 
abstrahere  a  corpore,  et  operationibus  ejus, 
tamen  in  ordine  ad  spirituales  actus  exercen- 
dos  tam  independens  manet  a  corpore,  sicut 
antea  erat  :  si  vero  consideretur  ut  beatitudo, 
etiam  ex  hac  parte  requirit  immutabilitatem, 
ut,  seq.  disp.,  dicetur,  quia  si  vel  ex  parte  amitti 


posset :  hoc  ipsum  esset  magna  imperfectio  et 
quodammodo  posset  contristare  beatum,  et 
praeterea  resurrectio  potius  esset  in  detrimen- 
tum,  quam  in  utilitatem,  et  appetitus  corporis 
elicitus  irrationabilis  esset,  quia  impediret  ma- 
jusbonum. 

4.  Dicendum  secundo  :  Beatifica  visio  non 
est  futura  intensior  post  corporum  resurrectio- 
nem  :  sic  docet  D.  Thomas,  1,2,  q.  4,  art.  5, 
prsesertim  in  solutionibus  argumentorum :  Ca- 
jetanus  ibi,  Durandus,  in  4,  dist.  49,  quaest.  7, 
Paludauus,  quaest.  6,  Major,  quaest.  13,  Sup- 
plementum  Gabriel.,  quaest.  5,  art.  2,  Soto, 
qusest.  2,  art.  4.  Et  probatur  eodem  discursu 
facto  in  praecedenti  conclusione,  quia  merita 
non  crescunt,  ut  enim  suppono,  extra  statum 
vitae  praesentis  non  sunt  merita  :  ergo  nec 
crescit  essentiale  pra3mium,  quod  estvisio,  quae 
nulli  datur,  nisi  ut  preemium  et  eadem  ratione, 
si  consideretur  ut  haereditas  filiorum Dei,  non 
habet  unde  augeatur,  quia  gratia  non  augetur, 
quia  nulla  est  causa  augmenti  ejus.  Atque  ea- 
dem  ratio  est  si  illa  visio  consideretur  ut 
beatitudo,  habet  enim,  ut  sic,  rationem  ultimi 
termini,  et  ideo  non  solum  postulat  ut  non 
possit  diminui,  sed  etiam  ut  non  possit  augeri, 
alioqui  quantum  ad  illud  augmentum  esset 
beatus  quasi  in  via,  et  non  esset  plene  quietus 
in  beatitudine  essentiali.  De  quo  lege  D.  Tho- 
mam,  1  part.,  qusest.  62,  art.  8.  Tandem  si 
physice  consideretur  ut  visio,  nullam  etiam 
habet  causam  augmenti,  quia  non  augetur  lu- 
men  gloriee,  nihil  enim  ad  illius  augmentum 
confert  unio  ad  corpus,  nec  fingi  potest  alia 
causa  augmenti  ejus  :  nec  ergo  crescit  divinus 
concursus,  quia  datur  ratione  luminis,  prout 
est  illi  connaturalis  :  lumen  autem  illud  antea 
agebat  quantum  poterat,  quia,  ut  dictum  est, 
naturaliter  et  necessario  agit  :  unde  fit,  ut 
etiam  intellectus  cum  eo  conetur  et  operetur 
quantum  potest :  confirmatur,  nam  supra  os- 
tensum  est,  perfectionem  visionis  mensuran- 
dam  esse  ex  lumine. 

5.  Denique  fundamenta  in  contrarium  nul- 
lius  sunt  momenti,  nam  anima  conjuncta  re- 
vera  non  habet  in  se  perfectius  esse,  quam 
separata:  sed  unum  et  idem,  solum  differt, 
quia  conjuncta  habet  illud  communicatum 
corpori,  unde  etiam  habet  novum  modum 
unionis,  qui  ad  perfectionem  visionis  nihil 
confert,  cum  nec  sit  principium  ejus,  nec  con- 
ditio  ad  illam  hecessaria,  ut  recte  D.  Thomas 
significat.  Quare  nihil  ad  preesens  refert  dispu- 
tare,  quis  status  sit  melior  et  connaturalior 
animee  extra,  vel  in  corpore  :  nam  quidquid 


138 


DE  IMMUTABILITATE  ET  PERPETLTTATE  BEATITUDINIS. 


horum  dicatur,  nihil  ad  visionem  refert :  nec 
etiam  appetitus  animie  separatse  potest  obstare 
perfectioni  illius  visionis,  quia  si  loquimur  de 
appetitu  pro  pondere  naturse,  ille  non  est  ac- 
tus  animae,  nec  distrahit  illam :  si  vero  de 
appetitu  elicito,  ille  est  ordinatissimus,  ut  in 
superioribus  dictum  est :  et  ideo  nihil  inde  se- 
quitur.  Lege  D.  Thomam,  in  4  d.,  49  q.,  2 
art.,  qusestiunc.  3,,  ad  4. 

6.  Ultimo  vero  addenclum  estfuturam  esse 
post  resurrectionem  beatitudinem  quamdam 
perfectiorem  extensive.  Ita  docent  theologi  ci- 
tati,  et  hsec  est  mens  Concilii  Florentini,  et  eo- 
dem  modo  explicat  Augustinum  D.  Thomas  : 
est  tamen  difficile  accommodare  ad  verba,  et 
rationes  ejus  :  quidquid  tamen  de  hoc  sit,  res 
ipsa  est  clara,  quia  anima  per  unionem  ad 
corpus  quodammodo  extensive  perficietur  in 
se,  et  in  operationibus  suis :  poterit  ergo  tunc 
non  solum  per  se  ipsam,  sed  etiam  per  corpus 
aliquo  modo  frui  et  delectari  bonis  seternis  : 
ergo  extensive  quoad  aliquas  operationes  per~ 
ficietur  in  resurrectione,  quo  modo  etiam  fiet, 
ut  ratione  visionis  divinae  corpus,  etiam  ipsum 
sit  perfectissimum,  et  multis  ac  variis  dotibus 
exornatissimum,  quod  quidem  ipsum  sine  du- 
bio  spectabit  ad  quamdam  perfectionem  exten- 
sivam  ipsius  animse. 

DISPUTATIO  XIV. 

DE   IMMUTABILITATE    ET    PERrETUITATE 
BEATITUDINIS. 

SECTIO  I. 

Utrum  felicitas  supematuralis  Sanctorum 
futura  sit  perpetua. 

1.  Fertur  communiter  error  Origenis  ne- 
gantis  perpetuitatem  beatitudinis,  et  ponentis 
perpetuam  vicissitudinem  felicitatis  et  mise- 
riae.  Sic  tribuit  Origeni  Augustinus,  hseres.  43, 
addens,  neminem  posse  Origenem  excusare. 
Hieronymus,  Epist.  59,  ad  Avit.,  et  Epipha- 
nius,  Epistol.  ad  Joan.,  Hieronyinus,  cap.  61, 
qusest.  60,  inter  Epist.  Hieronymi,  Theophy- 
lus  Alexandrinus ,  in  2,  Epistol.  Pasch. ,  et 
sumitur  ex  Origene  2,  Periar.,  cap.  5  et  se- 
quentibus,  et  lib.  2,  cap.  3,  Pamphilus  vero, 
et  alii  excusant  Origenem,  et  afferunt  alia  loca 
in  contrarium  :  sed  hoc  parum  refert,  ut  late 
Hieronymus,  Apolog.  contra  Rufmum  :  le- 
gatur  Augustinus  12,  de  Civitate,  cap.  13, 
20  et  alibi,  et  Gregorius,  lib.  24,  Moral.,  ca- 
pite  16. 


2.  Prima  assertio  affirmans  de  ficle  proba- 
tur.  —  Primo  certum  sit,  statum  supernatu- 
ralis,  ac  perfectee  beatitudinis  fore  perpetuum. 
Est  de  fide,  imo  articulus  fidei,hoc  enim  sensu 
confitemur  in  Symbolo,  nos  spectare  vitam 
eeternam,  et  repetitur  frequenter  in  Scriptura 
sacra,  ut  illudMatth.  25:  Venite  benedicti,  etc, 
et  infra  :  Et  ibunt  hi  in  vitam  ceternam,  etc. 
Solum  posset  quis  dicere  hsec  et  similia  testi- 
monia  non  convincere,  quia  in  Scriptura  ssepe 
dicitur  seternum,  quod  per  multa  seecula  est 
duraturum,  etsi  in  rigore  non  careat  fine,  seu 
principio.  Respondetur,  inprsesenti  sumi  pro- 
prie,  et  in  rigore  prout  significat  durationem 
sine  fine  :  hoc  autem  constat,  tum  ex  intelli- 
gentia,  et  sensu  Ecclesise,  et  Sanctorum  om- 
nium  :  tum  ex  proprietate  verbi  seepe  repetiti, 
et  in  re  tanti  momenti,  quse  continet  prseci- 
puam  Dei  promissionem,  et  quia  in  aliis  locis 
satis  est  hoc  explicatum,  ut  Apoc.  3  :  Foras 
non  egredietur  amplius:  1,  ad  Thessal.  4:  Sic 
semper  cum  Domino  erimus,  et  ideo  I,  Petri  1, 
dicitur  hsereditas  illa  incorruptibilis,  inconta- 
minata  et  immarcescibilis ,  et  cap.  5,  dicitur, 
immarcescibilis  glorice  corona:  ratione  decla- 
rabitur  infra. 

3.  Secunda  assertio  quoad perpehdtatem  per- 
fectionum  negativarum.  —  Dicendum  secundo, 
non  omnes  perfectiones  beatitudinis  esse  eo- 
dem  modo  perpetuas  et  eeternas.  Sicdeclaratur, 
nam  imprimis  duplex  perfectio  potest  distingui 
in  illo  statu  :  una  positiva,  altera  quasi  priva- 
tiva,  quae  consistit  in  carentia  omnia  mali  tam 
culpoe,  quam  poenae.  De  hac  posteriori  nihil 
aliud  occurrit  dicendum :  nisi  quod  perpetuo 
durabit  eodem  modo,  et  absque  ulla  mutatio- 
ne,  quia  haec  perfectio  est  integra,  et  totalis  in 
suo  genere,  id  est,  omnino  excludens  quidquid 
habet  veram  rationem  mali,  in  quo  nulla  erit 
unquam  diminutio,  vel  mutatio.  De  quo  multa 
Apocal.  7, 21  et  29,  et  supra  ostensum  est,  hoc 
pertinere  ad  statum  beatitudinis. 

4.  Quoacl  perpetuitatem  positivarum.  —  At 
vero  positiva  perfectio  duplex  distingui  potest, 
una  per  modum  actus  primi,  alia  per  modum 
actus  secundi :  prior  perpetuo  durabit  eadem 
numero,  et  in  individuo  immutabilis ;  sic  enim 
durabit  gratia,  lumen  gloriae,  et  similes  pro- 
prietates,  quia  in  his  maxime  consistit  perpe- 
tuitas  hujus  status,  nec  mutatur,  necamittun- 
tur,  nisi  per  peccatum.  Item  de  perfectionibus 
corporum,  quse  consistunt  veluti  in  actu  primo, 
dicitur  1,  ad  Corinth.  15,  quod  surgit  corpus 
in  incorruftionem .-  ergo  multo  magis  id  ve- 
rum  est  de  perfectionibus  animse.  At  vero  aliee 


DISPUTATIO 

perfectiones,  quse  consistunt  in  actu  secundo, 
qucedam  sunt  pertinentes  ad  accidentalem  bea- 
titudinem,  et  hse  suo  quidem  modo  erunt  per- 
petuse,  non  tamen  ita^  ut  esedem  numero  per- 
severent,  quia  nihil  est,  quod  necessitet  heatos 
ad  habendos  semper  eosdem  numero  actus 
considerationis,  aut  gaudii  circa  bona  creata  : 
erit  ergo  in  his  perpetuitas  quoad  duo;  pri- 
mum  quia  semper  erit  in  potestate  beatihabere 
hujusmodi  gaudia,  et  actus  prout  sibi  placue- 
rit,  nam  semper  conservat  principia  illorum 
per  modum  actus  primi,  quo  sua  voluntate  uti 
potest;  secundo  quoad  quamdam  perpetuam 
vicissitudinem  horum  actuum  et  gaudiorum, 
quia  cogitatione  unius  rei  transibunt  ad  cogi- 
tationem  alterius,  etc.  Alii  vero  sunt  actus  se- 
cundi,  in  quibus  consistit  essentialis  beatitudo, 
vel  cum  illa  habent  intrinsecam  connexionem, 
et  in  his  erit  perpetuitas  et  incommutabilitas 
in  ipsismet  actibus,  etiam  individuo  semper 
manentibus,  absque  ulla  mutatione,  quee  in 
illis  fiat :  et  hoc  modo  intelligenda  est  proprie 
eeternitas  illius  vitse,  et  sic  dicuntur  Angeli 
semper  videre  faciem  Patris,  et  de  illo  gaudio 
dicitur :  Gaudium  vestrum  nemo  tollet  a  vobis: 
et  supra,  disp.  9.,  ostendi  hos  actus  esse  ne- 
cessarios :  ergo  iidem  numero  semper  perse- 
verant,  nec  possunt  augeri,  vel  diminui,  ut 
supra  etiam  dixi,  disput.  prseced.,  sect.  ult., 
num.  4. 

5.  Objicies  contra  hanc  perpetuitatem  bea- 
titudinis,  nam  illa  danda  est  tanquam  merces, 
et  prsemium  nostrorum  meritorum  :  ergo  non 
habebit  majorem  perfectionem,  quam  nostris 
meritis  debeatur  :  sed  nostris  meritis  non  de- 
betur  seternitas  praemii.  Probatur,  quia  in  nos- 
tris  meritis  duo  possunt  considerari,  unum 
perfectio  intensiva,  seu  quantitas  eorum,  et 
hsec  satis  superque  compensatur  intensiva  per- 
fectione  beatitudinis  :  secundum  est  duratio 
meritorum,  quse  est  temporalis,  et  finita  :  ergo 
compensabitur  etiam  sufficienter  duratione  fi- 
nita  ipsius  prsemii :  ergo  non  est  unde  seter- 
nitas  beatitudinis  debeatur  nostris  meritis,  sed 
superat  potius  omnem  proportionem  eorum, 
sicut  infinitum  superatfinitum.  Hanc  difficul- 
tatem  attigit  Scotus,  in  4,  d.  49,  q.  6,  et  in 
summa  respondere  videtur,  illam  beatitudinem 
futuram  esse  seternam,  non  ex  vi  meritorum, 
sed  ex  libertate  Dei.  Atque  idem  sentit  Sup- 
plementumGabriel.,  qusest.  k,  et  ipse  Gabriel, 
in2,  d.  27. 

6.  Hsec  vero  sententia  dupliciter  intelligi 
potest,  et  in  utroque  modo  est  falsa,  etsi  non 
in  eodem  gradu.  Prior  sensus  est  quod  beati- 


XIV.  SECTIO  I.  139 

tudo  seterna,  ut  seterna,  non  sit  prsemium 
beatorum,  ita  ut  nos  non  mereamur  aeterni- 
tatem,  et  perpetuam  conservationem  illius 
beatitudinis,  nec  nobis  ex  justitia  respondeat : 
et  hunc  sensum  existimo  esse  plusquam  fal- 
sum,  contra  communem  sententiam  theologo- 
rum  in  2,  dist.  27,  ut  latius  in  1,  2,  q.  114, 
tractatur.  Colligitur  ex  Tridentino,  sess.  6, 
can.  32,  definiente,  mereri  nos  vitam  cetemam, 
et  eodem  modo  loquitur  passim  Scriptura  2,  ad 
Corint.  4  :  Quod  momentaneum  est,  et  leve , 
ceternum  glorice  pondus  operatur,  etc,  ipsa 
ergo  opera  nostra  operantur  per  modum  me- 
riti  prsemiuin  aeternum,  ut  sic,  et  ideo  illa  co- 
rona  dicitur  incorruptibilis,  l,  ad  Corint.  9. 
Denique  ubi  est  promissio  sub  conditione 
operum  facta  justis,  est  meritum,  sed  Deus 
promittit  non  solum  visionem,  sed  eeternam 
visionem  sui  propter  bona  opera,  Apocal.  3  : 
Q.ui  vicerit,  etc. ,  foras  non  egredietur  amplius, 
etc,  1,  ad  Timot.,  6,  et  aliis  locis  supra  citatis  : 
ergo  meremur  non  solum  visionem,  sed  etiam 
eeternitatem  visionis,  neque  auctores  citati  id 
negant,  ut  existimo.  Dices,  ergo  supposito  nos- 
tro  merito  ut  nunc  est,  non  posset  Deus  etiam 
de  potentia  absoluta  privare  beatum  beatitu- 
dine.  Respondetur  concedendo,  ethaec  est  cer- 
ta  securitas  beatorum,  quia  sciunt  non  posse 
Deum  esse  injustum,  nec  negare  seipsum. 

7.  JEternitas  respondet  nostris  meritis ,  quia 
procedunt  eco  gratia  de  se  perpetua.  —  Item, 
quia  tendunt  ad  terminum  perpetuum.  —  Se- 
cundus  sensus  esse  potest,  quod  in  nostris  ope- 
ribus  nihil  sit,  propter  quod  eis  respondeat 
seternitas  in  preamio,  sed  quod  totum  fuerit  ex 
acceptatione  Dei,  et  liberalitate ,  et  hunc  exis- 
timo  esse  sensum  illorum  auctorum,  qui  etiam 
est  falsus,  quia  perfecta  ratio  meriti,  et  pree- 
mii,  praeter  promissionem,  requirit  sufficien- 
tem,  et  condignam  proportionem,  haec  autem 
explicari  potest  varie  ;  primo  modo,  quia  gra- 
tia,  quantum  est  de  se,  est  perpetua,  et  ideo 
opera,  quse  ab  illa  procedunt,  quantum  est  ex 
vi  illius,  postulant  perpetuum  prsemium,  sal- 
tem  quantum  est  ex  parte  Dei,  id  est,  quod  a 
Deo  non  auferatur,  quamdiu  homonon  posue- 
rit  impedimentum  :  et  ideo  etsi  nostra  opera 
formaliter  temporalia  sint,  tamen  veluti  in  se- 
mine  et  radice  continent  sufficientem  causam 
oeternitatis.  Deinde  exparte  ipsius  terminiex- 
plicari  hoc  potest,  quia  opera  nostra,  quse  in 
obsequium  Dei  fiunt,  veluti  natura  sua  ten- 
dunt  ad  perfectam  conjunctionem  cum  ipso 
Deo,  in  qua  beatitudo  consistit  :  unde  ex  se 
habent,  quod  sint  proportionata  media  ad  il- 


440 


DE  IMMUTABILITATE  ET  PERPETUITATE  BEATITUDINIS. 


lum  finem.  Qnod  etiam  Aristoteles  ex  parte 
cognovit,  1,  Ethic,  cap.  9,  dicens,  si  quo  est 
munus  Deorum  eis  consentaneuin,  credendum 
esse  felicitatem  a  Diis  ipsis  dati,  eamque  esse 
divinum  quoddam  preemium  virtutis,  ergo 
quidquid  fuerit  connaturale,  et  intrinsecum 
illi  beatitudini,  et  conjunctioni  cum  ultimo 
fine,  habebit  etiam  proportionem  et  condigni- 
tatem  cum  nostris  operibus,  preesertim  si  ad 
eumdem  ordinem  pertineant :  eeternitas  autem 
est  intrinseca  illi  beatitudini  et  visioni :  non 
est  ergo  ex  sola  extrinseca  acceptatione  ad- 
juncta,  sed  fundata  in  ipsa  connaturali  pro- 
portione  rerum.  Deo  supersunt  in  boc  discursu 
probanda ,  scilicet ,  perpetuitatem  esse  con- 
naturalem  illi  beatitudini  tam  ut  visio  Dei, 
quam  ut  perfecta  beatitudo  est,  quod  fiet  dua- 
bus  queestionibus  sequentibus. 

SECTIO  II. 

Utrum  leatitudo  sit  natura  sua  incorruptibilis , 
ac  perpetua. 

\ .  Probatur  pars  negativa  quoad  perpetui- 
tatem  in  actu,  seu  ex  se. — Ratio  dubitandi  esse 
potest,  quia  aut  est  sermo  de  perpetuitate  in 
actu,  aut  in  aptitudine,  seu  in  debito  et  radice. 
Priori  modo  neque  visio  Dei,  neque  ulla  crea- 
tura  potest  esse  perpetua  ex  se,  et  ab  intrin- 
seco,  quia  necesse  est  ut  pendeat  a  Deo  in  se, 
et  consequenter  quod  ab  illo  recipiat  perpetui- 
tatem  essendi :  unde  hoc  modo  esse  intrinsece 
perpetuum  est  proprium  Dei.  Atque  eodem 
sensu  negant  aliqui  tbeologi  esse  aliquarn 
creaturam  necessariam  ex  se,  ac  perpetuam : 
ac  similiter  in  Patribus,  et  interdum  in  Con- 
ciliis  hoc  sensu  dicitur,  omnem  creaturam  esse 
corruptibilem,  et  ex  Dei  benignitate  accipere 
perpetuitatem,  ut  latius  \  part.,  qusest.  61. 

2.  Arguitur  etiam  contra  perpetuitatem  in 
Tiabitu  seu  in  radice.  —  Si  vero  sit  sermo  in 
secundo  sensu,  non  potest  aliqua  creatura  esse 
necessaria,  ac  perpetua,  nisi  in  quantum  habet 
talem  naturam,  cui  supposito  quod  semel  exi- 
stat,  debetur  perpetua  conservatio  ejusdem 
esse,  et  hoc  modo  Angeli,  et  cceli  sunt  perpe- 
tui,  sed  hoc  dici  non  potest  de  visione  beata, 
seu  lumine  glorise,  quod  perinde  est.  Probatur 
primo,  quia  nulli  accideati  debetur  esse  per 
se,  sed  ratione  subjeeti,  ergo  si  accidens  est 
tale,  quod  non  est  debitum  subjecto,  non  po- 
terit  illi  esse  debita  conservatio  in  esse,  sed 
lumen  gloriae  cum  sit  supernaturale,  non  est 
"debitum  subjecto,  cui  inest   (loquimur  enim 


physice ) :  ergo  neque  illi  est  debita  conserva- 
tio  in  esse :  ergo  neque  incorrnptio,  vel  perpe- 
tuitas.  Secundo  id  amplius  explicatur,  quia, 
teste  Aristotele,  privatio  est  principium  cor- 
ruptionis :  sed  intellectus  noster  ex  se  est  sub- 
jectus  privationi  talisluminis,  nam  illud  lumen 
est  forma  extrinsecus  illi  adveniens:  ergo  est 
in  illo  subjecto  sufficiens  principium  corrup- 
tionis  talis  luminis:  unde  de  facto,  etiam  ah- 
quando  corruptum  est  tam  lumen,  quam  visio 
beata :  ut  in  Paulo,  vel  Beata  Virgine,  si  vidit 
aliquando  divinam  essentiam,  nam  illa  visio 
paulo  post  corrupta  est.  Unde  argumentor 
tertio,  nam  gratia  est  qualitas  corruptibilis,  ut 
experientia  constat,  nam  quotidie  corrumpitur : 
ergo  multo  magis  lumen  glorise.  et  visio  beata. 
Patet  consequentia,  quia  gratia  censetur  no- 
bilior  forma  in  illo  ordine,  et  quia  comparatur 
ad  lumen,  ut  essentia  ad  facultatem  :  non  po- 
test  autem  esse  incorruptibilior  natura,  quam 
proprietas  ejus.  Quarto,  quia  ad  rationem  bea- 
titudinis  non  est  necessaria  heec  perpetuitas 
sed  satis  est,  quod  Deus  statuerit  perpetuo 
conservare  perfectionem,  in  qua  consistit  bea- 
titudo,  ut  patet  in  gloria  corporis,  et  dotibus 
ejus  :  sunt  enim  corruptibiles  ex  se,  cum  sint 
in  subjecto  corruptibili,  et  tamen  habent  per- 
petuitatem  ad  ratiouem  beatitudinis  sufficien- 
tem.  Propter  heec,  preesertim  propter  primum 
argumentum,  quidam  ausi  sunt  ita  loqui,  ut 
dicerent  illam  beatitudinem  esse  corruptibilem 
natura  sua.  Quse  opinio  improbabilis  omnino 
est,  nam  in  re  nihil  potest  fere  dicere  diversum 
a  ceeteris  auctoribus,  et  in  modo  loquendi 
aliena  est  a  tota  antiquitate,  et  a  modo  lo- 
quendi  etiam  Scripturse,  et  Sanctorum,  et 
propter  infirmum  fundamentum,  ut  videbi- 
mus. 

3.  Dicendum  vero  est,  illam  beatitudinem 
natura  sua  esse  incorruptibilem,  ac  perpetuam 
non  minus  vere,  ac  proprie,  quam  sirit  cceli, 
aut  animee  nostree.  Sic  D.  Thomas,  1,  2,  q.  5, 
art.  4,  ad  1,  ubi  ait,  per  hanc  beatitudinem 
elevari  hominem  ad  participationem  eeterni- 
tatis :  et  clarius  1  part.,  queest.  10,  art.  3,  inter 
entia  natura  sua  immutabilia,  et  seterna  ponit 
visionem  Dei,  quam  dicit  propterea  vocari  in 
Scriptura  vitam  eeternam:  et  a.  5,  ad  \,  illam 
visionem  mensurari  non  tantum  eevo,  sed  etiam 
seternitate  participata :  idem  in  2,  distinct.  2, 
queest.  1,  art.  4,  ad  4,  Cajetanus,  locis  citatis, 
Scotus,  in  4,  dist.  49,  qusest.  3,  art.  4,  et  omnes 
Thomistee.  Idem  Scotus,  dist.  49,  qusest.  6, 
quia  eodem  modo  loquitur  de  visione  sicut  de 
Angelis :  neque  inter  scholasticos  est,  qui  con- 


DISPUTATIO  XIV.  SECTIO  II. 


141 


tradicat.  Favet  Augustinus,  13,  de  Trinitate, 
cap.  8  et  12,  de  Civitate,  cap.  20,  et  lib.  22, 
cap.  30,  Fulgentius,  de  Fide  ad  Petrum,  c.  23, 
estque  elegans  locus  Bernardi,  sermone  31,  in 
Cantic,  neque  contemnendee  sunt  locutiones 
Scripturee  sacrse,  in  liwreditatem  incorruptibi- 
lem,  incontaminatam ,  et  immarcescibilem,  et 
illnd,  alii  quiclem  ut  corruptibilem  coronam 
accipiant,  nos  autem  incorruptam,  et  similes, 
quee  omnino  proprium  possunt  habere  sensum. 

A.  Definitio  rei  per  suspensionem  superna- 
turalem  infiuxus  non  constituit  rem  corrupti- 
lilem.  —  Ratione  vero  pbilosopbica  probatur, 
quia  creatura  non  potest  alia  ratione  dici  in- 
corruptibilis,  et  perpetua,  nisi  quia  neque  ha- 
bet  contrarium,  neque  aliquod  principium  in- 
trinsecum  corruptionis,  et  consequenter  neque 
extrinsecum  creatum :  sed  solum  potest  desi- 
nere  esse  per  suspensionem  divini  influxus: 
hsec  autem  omnia  conveniunt  tam  lumini  glo- 
rise,  quam  visioni  beatse.  Major  constat  ex 
Aristotele  et  consensu  omnium  sapientum,  a 
quibus  petendee  sunt  rerum  definitiones,  et 
non  pro  libito  confingendse  :  patet  inductione 
in  rebus  incorruptibilibus,  et  ratione,  quia  ille 
modus,  seu  possibilitas  amittendi  esse  per  so- 
lam  suspensionem  influxus  divini,  non  est  se- 
parabilis  a  creatura :  ergo  neque  ex  hoc  solo 
capite  potest  creatura  dici  corruptibilis,  prout 
nunc  loquimur,  neque  carentia  illius  necessa- 
ria  est  ad  corruptibilitatem :  ergo  non  potest 
in  creatura  major  incorruptibilitas  reperiri 
quam  illa,  quee  excludit  omnem  alium  modum 
amittendi  esse.  Probatur  minor,  et  imprimis 
quod  lumen  non  habeat  contrarium,  patet, 
quia  hoc  in  universum  commune  est  omni 
lumini  in  suo  ordine  perfecto.  Dices,  error  est 
contrarius  illi  visioni,  et  consequenter  habitus 
ille  erit  contrarius  lumini.  Respondetur  non 
esse  contraria,  quia  nec  sunt  ejusdem  ordinis, 
nec  possunt  mutuo  se  expellere,  illa  enim  visio 
sic  perficit  subjectum,  ut  reddat  illud  omnino 
incapax  erroris  sibi  contrarii,  nec  versantur 
proprie  circa  idem  subjectum,  ut  idem,  quia 
error  respicit  subjectum  quatenus  naturaliter 
perfici  potest,  aut  deficere :  visio  autem  elevat 
subjectum,  et  altiori  modo  perficit  secundum 
capacitatem  obedientialem  ejus. 

5.  Visio  beata  nullam  causam  internam  cor- 
ruptionis  vendic&t.  — ■  Rursus  quod  nullse  sint 
causee  corruptionis  in  illa  visione,  patet,  quia 
subjectum  est  incorruptibile,  et  lumen  a  nullo 
alio  pendet  nisi  a  solo  Deo,  neque  visio  pendet 
nisi  ab  intellectu,  et  lumine,  quse  perpetua 
sunt,  et  necessario  operantur  in  illo  statu,  et 


illis  debetur  concursus  divinus  accommodatus  •" 
quod  si  loquamur  de  causa  morali  corruptio- 
nis,  quse  potest  esse  solum  peccatum,  etiam 
illa  omnino  excludit  illud :  ergo  nulla  potest 
cogitari  hic  causa  intrinseca  corruptionis,  vel 
extrinseca  creata. 

6.  Secundo  (ut  simul  primo  fundamento 
contrario  satisfaciamus),  quod  forma  sit  super- 
naturalis,  non  est  sufficiens  causa  ut  dicatur 
corruptibilis :  quis  enim  unquam  locutus  est 
ita,  aut  quis  dicat  unionem  hypostaticam,  so- 
lum  quia  supernaturalis,  non  esse  natura  sua 
indissolubilem  et  incorruptibilem,  quin  potius 
eo  maxime  indissolubilis  est,  quia  est  maxime 
divini  ordinis,  et  supra  totam  capacitatem  na- 
turalem  creaturse,  elevans  illam  ad  quemdam 
ordinem  superantem  omne  agens  contrarium, 
et  omnem  modum  corruptionis  :  quod  fere 
idem  reperitur  in  visione.  Deinde,  illud  quod 
dicitur  de  debito  conservationis,  primo  non 
esset  admodum  necessarium :  nam  supposito 
quod  res  existat,  ut  ex  se  habet  perpetuo  du- 
rare,  satis  est,  ut  nulla  creatura  possit  illi  au- 
ferre  esse,  et  quod  illi  non  sit  debitum  non 
esse,  nam  hoc  ipso  pertinet  ad  divinam  provi- 
dentiam,  ut  conservet  creaturam  in  esse,  quam 
produxit,  cui  nec  debetur  non  esse,  neque 
aliunde  aufertur  esse,  et  fortasse  nulli  crea- 
turse  majori  debito  debetur  conservatio  in  esse. 
Exemplum  philosophicum  esse  potest,  nam 
motus  cceli,  teste  Aristotele,  perpetuus  est  na- 
tura  sua,  quamvis  valde  probabile  sit  non  esse 
debitum  ccelo  secundum  privatam  naturam 
considerato,  nam  ad  perpetuitatem  satis  est, 
quod  illi  non  repugnet,  et  quod  aliunde  non 
habeat  contrarium,  nec  principium  corruptio- 
nis.  Sed  ultra  hoc,  quamvis  animse,  vel  intel- 
lectui  secundum  se  non  debeatur  visio,  seu 
lumen,  tamen  lumini,  ut  sic,  ex  natura  sua 
debetur  tale  subjectum :  ergo  postquam  in  illo 
est,  etiam  illi  debetur  ex  natura  sua  conservari 
in  illo  subjecto  quamdiu  aliunde  non  expelli- 
tur.  Rursus,  ut  proprie  loquamur,  nec  consi- 
derandum  est  solum  subjectum,  nec  solaforma, 
sed  hoc  compositum  ex  utraque,  quod  proprie 
fit  vel  desinit  esse :  hoc  autem  compositum  ex 
se  indissolubile  est;  illi  autem,  saltem  ratione 
formse,  debetur  semper  conservari,  et  non  dis- 
solvi,  si  aliunde  non  corrumpatur  :  sicut  huic 
composito  ex  intellectu,  et  lumine  debetur 
concursus  ad  videndum,  quia  licet  non  debea- 
tur  intellectui  secundum  se,  debetur  tamen 
huic  composito  ratione  formse  :  ergo  simile 
judicium  ferendum  est  de  concursu,  seu  in- 
fluxu  ad  existendum,  quod  licet  non  debeatur 


U2 


DE  IMMUTABILITATE  ET  PERPETUITATE  BEATITUDIKIS. 


subjecto  secnndnm  se,  debetur  tamen  huic 
composito  ratione  formae. 

7.  Ex  his  patet  responsio  ad  primam,  ac 
prsecipuam  rationem  dubitandi  positam  in  n.  2. 
Ad  secundam  vero  de  privatione,  dicitur  im- 
primisj  non  quamcumque  privationem  possi- 
bilem  sufficere  ad  principium  corruptionis,  sed 
illam,  quee  oritur  ex  capacitate,  seu  appetitu 
ad  positivam  formam  repugnantem.  Deinde  in 
intellectu  proprie  secundum  se  non  est  pri- 
vatio  visionis,  sed  mera  negatio  :  si  autem  ali- 
quo  modo  est  illa  privatio,  solum  est  in  ordine 
ad  absolutam  Dei  potentiam  per  capacitatem 
obedientialem ;  et  hoc  modo  concedo  in  ordine 
ad  illam  posse  lumen  corrumpi,  sicut  posset 
etiam  Deus  corrumpere  ccelum^  seu  annihilare 
Angelum;  id  autem  non  satis  est  utres  dica- 
ttir  natura  sua  corruptibilis,  ut  dixi,,  et  patet 
responsio  ad  confirmationem  de  visione  Pauli, 
in  eodem  n.  2,  illa  enim  si  semel  fuit,  et  pree- 
sertim  si  ex  lumine  gloriee  processit,  ex  se  in- 
corruptibilis  erat  :  Deus  autem  potuit  illam 
non  conservare.  Addit  vero  Medina,  loco  illo 
duodecimo,,  articulo  quarto,  si  illa  visio  non 
processit  a  lumine,  sed  a  solo  auxilio,  dicen- 
dam  esse  potius  corruptibilem,  quam  incor- 
ruptibilem,  quia  existitmodo  prseternaturali,  et 
ex  se  non  petit  semper  ita  conservari  :  sed 
quamvis  queestio  forte  sit  de  modo  loquendi,, 
non  admitterem,  qualitatem  natura  sua  incor- 
ruptibilem  aliquando  esse  ex  se  corruptibilem, 
physice  loquendo,  quia  corruptibile,  et  incor- 
ruptibile  differunt  natura  sua  genere.  Unde  in 
eo  casu  dicerem,  illam  visionem  natura  sua 
postulare  connaturalem  moduna,  quo  semper 
conservetur,,  et  hoc  satis  esse  ut  sit  incorrupti- 
bilis,  quamvis  modus  ille_,  quod  fieret  sine  lu- 
mine  non  postulet  ex  se,  ut  sit  perpetuus,  sicut 
gratia,  quse  fit  medio  Sacramento.,  natura  sua 
postulat  conservari,  quamdiu  in  subjecto  non 
est  aliquid  repugnans,  quamvis  illa  dependen- 
tia,  quam  habet  in  fieri,  a  Sacramento  non 
postulet  semper  conservari,  quia  est  prseter- 
naturalis,,  et  est  alia  magis  connaturalis  ex  na- 
tura  sua  incompossibilis  quam  illa. 

8.  Unde  patet  responsio  ad  tertium  de  gra- 
tia,,  nam  etiam  illa  de  se  postulat  perpetuita- 
tem,  et  secum  illam  affert,  si  sit  in  statu  per- 
fecto :  at  in  via  potest  aliqua  ratione  corrumpi, 
quia  est  in  statu  imperfecto,  et  quodammodo 
preeternaturali,  et  adhuc  in  illo  non  est  physice 
corruptibilis  intrinsece,,  quia  non  habet  ali- 
quod  physicum  principium  intrinsecum  cor- 
mptionis,  sed  solum  morale,  quod  est  pecca- 
tiun. 


9.  Ad  quartum  dicitur,  si  ratio  beatitudinis 
formaliter  solum  consideretur,  satis  esse  quod 
perpetuo  duret,  sive  hoc  habeat  natura  sua, 
sive  ab  extrinseco  conservante ;  si  tamen  con- 
sideretur  res  illa,  in  qua  perfecta  beatitudo 
consistit,  valde  consentaneum  rationi  est,  ut 
illa  ex  se  postulet  perpetuitatem,,  quia  si  ex  se 
est  sufficiens  ad  beatificandum,  necesse  est  ut 
saltem  ex  se  postulet  eas  perfectiones,  quae  ad 
perfectam  beatitudinem  necessariee  sunt  :  at- 
que  ita  constatnon  solumvisionem,  sed  etiam 
omnes  dotes  animse  beatse  ex  se  esse  aliquo 
modo  incorruptibiles,  nam  amor  et  fruitio  Dei 
sicut  ab  intrinseco  habent  necessitatem,  ita  et 
perpetuitatem,  reliqua  vero  satis  est,  quod  ha- 
beant  hanc  incorruptibilitatem  quoad  actus 
primos,  ut  dixi.  De  dotibus  autem  corporis  non 
est  hic  disputandum,  sed  in  illis  satis  est,  quod 
habeant  incorruptibilitatem  accommodatam 
subjecto,  quia  illud  non  est  simpliciter  ne- 
cessarium  ad  perfectam  beatitudinem,  ut  dic- 
tum  est. 

SECTIO  III. 

Utrum  de  ratione  beatiludinis  sit,  quod  sit 
actu  perpetuo  duratura. 

1.  Hicjnm  non  est  queestio  de  intrinseca 
natura,  seu  aptitudine  ad  durandum,  sed  de 
actuali  duratione  perpetua,  quse  ultra  rei  na- 
turam,  et  entitatem  nihil  addit,  nisi  quod  ex- 
trinseca  causa  perpetuo  sit  conservatura  rem 
talem,  quod  est  separabile  ab  ipsa  re.  Et  hinc 
oritur  ratio  dubitandi,  quia  beatitudo  hsec  est 
quid  creatum  ;  sed  non  est  de  ratione  alicujus 
creaturee,  quod  sit  perpetuo  duratura,  nam  li- 
cet  Deus  creet  Angelum,  et  pro  uno  die  tan- 
tum  illum  sit  conservaturus,  nihilominus  pro 
tunc  esset  verus  Angelus,  et  haberet  quidquid 
est  de  ratione  ejus  :  ergo  similiter  si  Deus  con- 
ferat  visionem  alicui  uno  die  duraturanx,  illa 
erit  perfecta  et  essentiahs  beatitudo,  et  dum 
durat,  constituet  vere  beatum  :  ergo  quod  per- 
petuo  sit  duratura,  non  est  de  ratione  beatitu- 
dinis.  Ratio  a  priori  esse  videtur,  quia  preeter 
naturam  rei  hoc  nihil  addit  nisi  extrinsecum 
decretum  Dei  statuentis  conservare  perpetuo 
talem  rem,  sed  propter  extrinsecam  denomina- 
tionem  non  mutatur  natura  rei  :  ergo.  Item 
quidquid  consideratur  in  perpetua  duratione 
prseter  id,  quod  actu  non  est  in  re,  concipitur 
a  nobis  ut  quid  futurum,  sed  illud  ut  sic  non 
potest  pertinere  ad  proesentem  beatitudinem, 
quia  homo  non  fit  beatus  nisi  per  id,  quod 
actu  jam  habet :  ergo  quod  postea  res  sit  du- 


DISPUTATIO  XIV.  SECTIO  III. 


143 


ratura,  nec  ne,  non  spectat  ad  actualem  beati- 
tudinem  :  Nisi  quis  dicat  pertinere  media  co- 
gnitione  prsesenti,  quatenus  scilicet  beatus  co- 
gnoscit  nunc  se  non  esse  ultro  visione  privan- 
dum,  ex  qua  cognitione  securitas  oritur,  vel  in 
illa  consistit.  Sed  contra  hoc  est,  quia  hfec  ipsa 
cognitio  non  est  de  ratione  beatitudinis,  quia 
neque  est  visio  Dei,  neque  amor,  nec  circa 
objectum  increatum,  et  per  se  necessarium 
versatur. 

2.  In  contrarium  autem  est,  quia  omnes  sa- 
pientes,  qui  de  beatitudine  loquuntur,  requi- 
runt  actualem  perpetuam  durationem  ad  veri- 
tatem  ejus ;  Aristoteles,  i,  Ethic,  cap.  5  et  7  : 
Ver  nec  mia  facit  hirundo,  nec  unus  dies,  idem 
cap.  9  et  40,  ac  lib.  19,  cap.  7,  quae  loca  ex- 
plicans  D.  Thomas,  cum  aliis  dicit  ad  beatitu- 
dinem  requiri  diuturnam,  stabilem,  seu  per- 
petuam  durationem  felicitati  proportionatam, 
ita  ut  si  sit  imperfecta  felicitas  hujus  vitse, 
requirat  stabilitatem  status  hujus  vitse,  vel 
saltem  ut  habeat  immobilitatem  perfectioni 
hujus  vitse  accommodatam ;  si  ergo  sit  beati- 
tudo  perfecta  simpliciter,  requiret  perpetuita- 
tem  simpliciter.  Atque  eadem  est  sententia 
Augustini  ubicumque  loquitur  de  hac  materia, 
quam  sic  explicat,  nam  si  beatitudo  deserit  vo- 
lentem,  rion  potest  dici  felicitas,  quam  aliquis 
volens  deserit,  si  autem  deserit  nolentem  quo- 
modo  beata  vita  est,  quse  ita  est  in  vohmtate, 
ut  non  sit  in  potestate,  aut  quomodo  potest 
esse  felix,  qui  se  amissurum  timet,  quod  maxi- 
me  amat.  Ita  fere  13,  de  Trinitat.,  cap.  8  et 
12,  de  Civit.,  cap.  20,  et  1  de  Morib.  Eccles., 
cap.  3,  eadem  videtur  esse  sententia  D.  Thomse 
1,  2,  qusest.  5,  art.  A,  qui  eadem  fere  ratione 
utitur. 

3.  In  hac  dubitatione  D.  Thomas  ibid.  affir- 
mat,  ad  hanc  beatitudinem  necessariam  esse, 
ut  amitti  non  possit :  non  tamen  satis  explicat, 
an  hoc  sit  simpliciter  necessarium,  ut  homo 
possit  dici  beatus,  vel  solum  pertineat  ad  quod- 
dam  complementum  et  statum  beatitudinis  : 
neque  magis  hoc  explicat  Cajetanus  aut  alii 
Thomistee.  Ceeteri  vero  theologi  fere  respon- 
dent  sub  distinctione  seepe  repetita,  quod  si 
beatitudo  sumatur  pro  operatione  perfectissi- 
ma  intensive,  perpetuitas  non  est  de  ratione 
ejus ;  si  vero  sumatur  pro  perfectissima  inten- 
sive  et  extensive,  sic  necessario  includere  per- 
petuitatem.  Ita  fere  Scotus,  in  4,  d.  59,  q.  6, 
Durandus,  queest.  9,  Supplementum  Gabriel., 
qusest.  2,  art.  3,  d.  7,  Ocham,  qusest.  ult., 
art.  -4,  d.  G,  Major,  quaast.  12,  d.  ult.,  simpli- 
citer  affirmant  de  ratione  beatitudinis  esse  per- 


petuitatem,  quomodo  etiam  loquitur  Soto, 
qusest.  3,  art.  A,  concl.  3,  quamvis  addat  Ma- 
jor,  queestionem  videri  de  nomine,  quod  mihi 
quidem  etiam  ita  videtur  :  nam  considerando 
essentiam  et  naturam  illius  operationis,  in  qua 
beatitudo  consistit,  constatperpetuitatem  hanc 
non  esse  de  ratione  ejus,  ut  probant  rationes 
dubitandi  priori  loco  positse  in  num.  1 .  Si  vero 
consideremus  conditionem,  quam  requirit  illa 
operatio  quatenus  nomine  beatitudinis  signi- 
ficatur,  ut  sufficiens  sit  ad  conferendum  homi- 
ni  omnem  effectum,  quem  beatitudo  requirit, 
est  sine  dubio  necessaria  illa  perpetuitas.  At- 
que  ita  locuti  sunt  auctores  citati  posteriori 
loco  in  num  2,  et  sic  nobis  loquendum  est. 

A.  Simpliciter  itaque  dicendum,  visionem 
Dei,  et  amorem,  ut  possit  denominare  homi- 
nem  simpliciter  beatum,  requirere  ut  perpe- 
tuo  duratura  sint.  Hoc  potest  duplici  ratione 
explicari,  primo  cum  D.  Thoma,  in  citato  ar- 
ticulo,  quia  beatitudo,  ut  talis  sit,  oportet  ut 
sit  sufficiens  ad  satiandum  appetitum  hominis, 
et  excludendam  anxietatem,  et  timorem,  qui 
tristitiam  ingerere  possit ;  sed  ad  hoc  non  suf- 
ficit  illa  operatio,  nisi  perpetua  sit,  nam  timor 
amittendi  illam  non  posset  non  causare  tris- 
titiam,  quod  maxime  verum  habet  de  appetitu 
ipsiusmet  beatitudinis  essentialis,  nam  hic 
maxime  satiari  debet,  et  revera  non  satiatur 
per  operationem  temporalem,  nam  cum  ipsa 
potentia,  et  capacitas  sit  perpetua,  appetit  in- 
separabiliter  conjungi  suo  ultimo  fini.  Et  hinc 
oritur  secunda  ratio,  quee  sumitur  etiam  ex 
D.  Thoma,  1  part.,  qusest.  12,  art.  7,  ad  1, 
in  illis  verbis  :  Beatus  videndo  Deum  compre- 
hendit  ipsum,  quia  mdendo  liabet  sibi  prcesen- 
tem,  in  potestate  sua  habens  eum  semper  videre : 
ubi  significat,  hanc  potestatem  semper  vi- 
dendi  esse  de  ratione  consecutionis,  ut  conse- 
cutio  est  :  dixi  autem  supra  beatitudinem 
consistere  in  conservatione  simpliciter,  non 
autem  dicitur  consequi  divitias,  verbi  gratia, 
qui  solum  accipit  potestatem  utendi  illis  uno, 
vel  altero  die  :  nisi  absolute  consequatur  ple- 
num  dominium,  et  plenam  potestatem  utendi 
illis,  quam  appetebat :  sic  ergo  quamvis  Paulus 
viderit  Deum  brevi  tempore,  non  censetur 
consecutus  Deum,  donec  inamissibiliter  illum 
videat :  ergo  non  potest  dici  simpliciter  beatus, 
donec  habeat  visionem  perpetuo  duraturam. 
Quod  tandem  a  contrario  potest  explicari, 
nam  qui  ad  tempus  caret  visione  beata,  si  pos- 
tea  speret  illam  consequi,  non  potest  dici  mi- 
ser,  ut  patet  de  animabus  purgatorii :  ergo  et 
e  contrario  qui  ad  tempus  videt,  sed  timet 


\U  DE  HIS  QU#I  AD  NATURALEM 

privari  visione,  non  potest  dici   simpliciter 
beatus. 

5.  Ad  rationes  dubitandi,  si  contra  hoc 
fiant,  respondetur,  quamvis  hsec  perpetuitas 
physice  non  addat  visioni  entitatem  aliquam, 
addere  tamen  firmitatem  quaindam,  et  perma- 
nentiam  ejusdem  entitatis,  quselicet  proveniat 
a  causa  efficiente  extrinseca,  tamen  in  ipsamet 
visione  quasi  reperitur,  et  reddit  illam  sestima- 
bilem,  ut  majus  quoddam  bonum,  quod  non 
speratur  futurum,  sed  jam  totum  prsesens 
habetur  hoc  ipso  quod  a  sua  causa  procedit  ex 
immutabili  proposito  conservandi  illam ,  et 
hsec  satis  sunt  ut  illa  visio  veluti  affecta  hac 
conditione  habeat  rationem,  seu  statum,  in 
quo  possit  habentem  simpliciter  denominare 
beatum. 

6.  Petitur  autem  in  illa  tertia  ratione  dubi- 
tandi,  an  cognitio  hujus  perpetuitatis  sit  etiam 
eodem  modo  necessaria  ad  beatitudinem,  quse 
fere  coincidit  cum  alia  qusestione,  quam  trac- 
tat  Ocham,  et  Supplementum  GabrieL,  supra, 
an  securitas  sit  de  ratione  beatitudinis;  ad 
quam  ipsi  respondent  simpliciter  negando, 
quiaponunt  securitatem  in  actu  quodam  iras- 
cibili,  quod  nos  supra,  disp.  11,  sect.  \,  im- 
probavimus,  dicentes,  securitatem  nihil  dif- 
ferre  a  prsedicta  cognitione.  Nihilominus  tamen 
respondeo  verum  esse  propter  rationem  illam 
tertiam,  quod  haec  cognitio  non  versatur  circa 
Deum,  sed  circa  objectum  creatum,  et  si  ali- 
quo  modo  potest  circa  Deum  versari,  solum  est 
quatenus  in  eo  cognosci  potest  voluntas  quse- 
dam  libera  conservandi  in  homine  formalem 
beatitudinem  :  est  ergo  illa  cognitio  conditio 
necessaria  ex  parte  beati,  ut  possit  omnino 
satiari  desiderium  ejus,  et  hsec  est  differentia 
inter  perpetuitatem  et  cognitionem  perpetui- 
tatis,  nam  illa  est  necessaria  ex  parte  illius 
operationis,  quse  est  beatitudo,  nam  sine  illa 
conditione  etiam  de  se  non  est  sufficiens  ad 
beatificandum  et  satiandum  •;  at  vero  cognitio 
perpetuitatis  solum  ex  parte  subjecti  est  ne- 
cessaria,  nam  visio  hoc  ipso  quod  perpetua  est 
de  se  sufficit  ad  satiandum  appetitum,  oportet 
tamen  ut  cognoscatur,  quia  appetitus  satiari 
non  potest,  nisi  prsecisa  cognitione. 

DISPUTATIO  XV. 

DE   HIS    QUJE    AD  NATURALEM  BEATITUDINEM    . 

PERTINENT. 

De  hac  re  aliqua  supra  dicta  sunt,  quse  hic 
sunt  supponenda,  tradentes  enim  nonnullas 


BEATITUDINEM  PERTINENT. 
divisiones  beatitudinis,  disp.  4,  sect.  3,  osten- 
dimus,  necessarium  esse  dari  aliquam  beatitu- 
dinem  hominis  naturalem.  Deinde,  tractando 
de  objecto  beatitudinis,  disp.  5,  sect,  2,  ostendi 
solum  Deum  esse  objectum  beatitudinis  etiam 
naturalis,  quoniam  ipse  solus  est  finis  ultimus 
hominis  quacumque  ratione  consideretur. 
Rursus,  disputando  de  essentia  formalis  beati- 
tudinis,  disp.  6,  sect.  2,  conclusimus  commune 
esse  beatitudini  naturalf,  ut  in  operatione  con- 
sistat,  et  consequenter  illam  debere  esse  ope- 
rationem  mentis,  seu  partis  inteliectivse,  se- 
cundum  quam  est  homo  capax  Dei.  Reliquum 
ergo  est  ut  aliqua  addamus,  quse  de  hac  bea- 
titudine  desiderari  possunt :  quse  fere  ad  simi- 
litudinem  eoruin,  quse  de  supernaturali  beati- 
tudine  dicta  sunt,  erunt  explicanda. 

SECTIO  I. 

In  quo  consistat  proprie  luec  heatitudo 
naturalis. 

\ .  Omissis  aliorum  philosophorum  senten- 
tiis,  de  quibus  supra  dictum  est,  sententia 
Aristotelis,  ut  etiam  attigimus,  in  disp.  30, 
Metaphysicse,  sect.  \i,  a  num.  36,  in  hoc  ne- 
gotio  est,  propriam  et  perpetuam  beatitudinem 
hominis  consistere  in  contemplatione  substan- 
tiarum  separalarum,  quod  prsesertim  intelli- 
gendum  est,  ratione  divinse  substantise,  vel  na- 
turse,  csetera  vero  omnia  requiri  ut  dispositio- 
nes  quasdam  ad  hanc  contemplationem.  Sic 
toto  libr.  4,  Ethic,  et  libr.  10,  cap.  8  et  9,  et 
ideo  7,  Polit.,  cap.  3,  hanc  contemplationem 
prsefert  omni  humanse  actioni,  etiam  guber- 
nationi  Reipublicse,  et  ideo  5,  Metaphysicse, 
cap.  2,  sapientiam  laudat,  et  prsefert  omnibus, 
et  libr.  12,  cap.  7,  dicit,  Deum  contemplatione 
sui  esse  beatum,  nos  vero  quando  illi,  ut  pos- 
sumus,  similes  efficimur.  Hanc  sententiam 
secutus  est  D.  Thomas  1,  2,  qusest.  3,  art.  5, 
et  qusest.  4,  art.  3,  et  1  part.,  qusest.  62, 
art,  1  et  64,  art.  1,  ad  1,  idem  3,  cont.  Gentv 
cap.  M,  et  in  3,  dist.  29,  qusest.  2,  et  expo- 
nendo  Aristotelem.  Cujus  rationes  sunt  primo, 
quia  contemplatio  est  de  se  diuturnior,  magis- 
que  perpetua,  est  enim  immaterialior,  et  ca- 
rens  contrario.  Secundo,  quia  est  per  se  suffi- 
ciens  magis  quam  csetera,  quia  propter  se 
quseritur,  et  non  propter  aliud,  et  quia  est 
operatio  maxime  operabilis,  quia  est  maxime 
consentanea  naturse  secundum  gradum  supre- 
mum  ejus.  Unde  est  quarta  ratio,  quia  est 
perfectissima  operatio,  et  maxime  propria  ho- 


DISPUTATIO  XV.  SEGTIO  I. 


145 


minis,  in  qua  maxime  differt  a  brutis_,  et  cum 
Deo,  et  substantiis  immaterialibus  convenit. 
Denique^  quia  per  hanc  actionem  fit  homo 
maxime  familiaris  Deo. 

2.  Secunda  sententia  ait,  consistere  hanc 
beatitudinem  in  amore  Dei  naturali  super 
omnia.  Tenet  Cano_,  lib,  9,  de  Locis.,  cap.  9, 
ubi  reprehendit  Aristotelem,  quod  omnino 
fuerit  oblitus  hujus  actus^  et  Scotus  4,  dist.  49, 
qusest.  3,  art.  2,  qui  tamen  existimat  Aristo- 
telem  sub  contemplatione  amorem  compre- 
hendisse.,  quia  rationes  ejus  non  magis  proce- 
dunt  de  actu  intellectus,  quam  voluntatis,,  ipse 
quoque  existimat  voluntatem  esse  perfectiorem 
potentiam  :  accedit,  quod  queelibet  cognitio 
naturalis  Dei  potest  esse  in  peccatore,  unde 
solus  amor  esse  videtmv,  qui  conjungit  homi- 
nem  perfecte  cum  suo  fine  ultimo  naturali. 

3.  Heec  queestio,  suppositis  supra  dictis, 
disp.  6  et  1,  de  beatitudine  supernaturali,  fa- 
cile  expediri  potest.  Dicendum  est  consequen- 
ter,  hanc  beatitudinem  consistere  in  perfectis- 
sima  naturali  conjunctione  cum  Deo  per  intel- 
lectum  et  voluntatem,  quantum  ex  creaturis 
naturali  lumine  intellectus  cognosci  potest. 
Quod  est  verum  sive  loquamur  'de  homine  ex 
anima,  et  corpore  composito_,  sive  de  anima  se- 
parata ;  et  hoc  sequuntur  auctores  supra  citati 
in  simili ;  neque  ab  illa  discrepat  Scotus  et 
Soto,  dist.  49,,  qusest.  5,  art.  4,  conclus.  5, 
Medina  1,  1,  qusest.  3,  art.  7,  qui  sic  etiam 
Aristotelem  intelligunt,  nam  inter  alia  dixit, 
illam  contemplationem  facere  sapientem_,  vel 
amicum,  et  carum  Deo,  1  Ethic..,  cap.  7,  et  7 
Polit.j  cap.  i,  etahbi  requirit  virtutem  animi 
ad  beatitudiuem. 

4.  Rationes  sunt  claree,  nam  imprimis  quod 
divina  cognitio  sit  necessaria,,  satis  probatur 
rationibus  Aristotelis  :  item,  quia  est  queedam 
assecutio  supremi  boni  hominis  :  item,  quia 
satiat  perfectissimum  quemdam  appetitum^  et 
capacitatem  hominis  :  denique,,  quia  per  hunc 
actum  intelligit  homo  suum  ultimum  fmem; 
estque  non  solum  propter  aliud,  sed  propter 
se  expetibilis.  Advertendum  est,  valde  errare 
eos_,  qui  dicunt_,  hanc  beatitudinem  ex  parte 
intellectus  consistere  in  clara  visione  Dei_,  ut 
est  prima  causa  naturalis,  quod  interdum  vi- 
dentur  insinuare  qui  ponunt  naturalem  appe- 
titum  ad  videndum  Deum ;  est  enim  hoc  om- 
nino  falsum,  quia  illa  visio,  utcumque  conside- 
retur,  est  supernaturalis,,  et  non  debita  naturoe, 
et  posset  homo  creari  absque  ordinatione  ad 
illam  consequendam,,  ut  supra,  disp.  A,  sect.  3, 
a  num.  3_,  ostensum  est,  neque  quidquam  re- 

IV. 


fert  distinctio  de  visione  Dei,  ut  prima  causa, 
vel  sub  alia  ratione,  quia  omnis  visio  Dei  est 
ejusdem  rationis,,  et  per  eam  videtur  Deus  ut 
in  se  est,  tam  ut  trinus,  quam  ut  unus,  et  tam 
ut  auctor  graties  quam  naturee. 

5.  Altera  vero  pars  de  amore  mihi  videtur 
certissima  propter  rationes  factas_,  num.  2_,  in 
quo  est  maxime  notanda  differentia  inter 
supernaturalem  et  naturalem  beatitudinem, 
quod  in  supernaturali  visio  intellectus  neces- 
sario  secum  affert  amorem,  et  ideo  non  potest 
ulla  ratione  sola  cognitio  dici  essentialis  bea- 
titudo  integra;  quis  enim  dicat  dsemonem  esse 
essentialiter  beatum  naturali  beatitudine,  quia 
habet  perfectam  cognitionem  naturalem  Dei, 
cum  non  habeat  amorem  ?  Item  potest  sic  ex  - 
plicari,  quia  homo  et  est  ens  physicum  et  mo- 
rale  :  ergo  nisi  utraque  ratione  sit  consum- 
matus,  et  ultimate  perfectus,  non  potest  dici 
beatus  :  quamvis  autem  per  cognitionem  in 
esse  physico  valde  perficiatur,  tamen  in  esse 
morali  tota  ejus  perfectio  pendet  ex  amore  : 
ergo  maxime  pertinet  ad  beatitudinem  essen- 
tialem  naturalem  ejus. 

6.  In  beatihtdine  naturali  simpliciter  prce- 
fertiir  amor.  —  Queeres,,  quis  horum  preecipue 
requiratur  in  hac  beatitudine.  Omissis  opinio- 
nibus,  supra  disput.  1,  sect.  1,  tractatis,  mihi 
videtur  utendum  distinctione  paulo  ante  insi- 
nuata  :  nam  si  consideretur  homo  in  genere 
naturse,  et  entis  physici,  preecipua  pars  est 
cognitiO;  quia,  ut  suppono,,  est  perfectus  actus_, 
et  supremus  perfectissimee  potentiee^  atque 
adeo  perfectissimus  in  genere  entis,,  quod  est 
preecipue  verum  de  anima  separata,  et  idem 
est  probabile  de  toto  homine,,  quia  cum  cogni- 
tio  Dei;  in  utroque  statu  sit  abstractiva,  et  per 
effectus ;  forte  non  est  essentialiter  diversa,  et 
quia  in  ordine  naturalis  beatitudinis  homo  in 
hac  vita^  non  tantum  considerandus  est  ut 
viator,  sed  ut  existens  in  eo  statn,  in  quo  na- 
turaliter  beatificandus  est_,  quia  extra  hunc 
statum  non  potest  naturaliter  beatificari  totus 
homo_,  sed  anima  tantum,  ut  statim  dicam^ 
sect.  seq.,  at  vero  considerando  hominem  ut 
morale  agens,  preecipua  pars  beatitudinis  ejus 
est  amor,  quia  solus  ille  est  efficax  principium 
honestatis,  et  rectitudinis  in  humanis  opera- 
tionibus,  quod  non  habet  speculatio  naturalis. 
Unde  si  altera  ex  his  operationibus  eligenda 
esset,  preeferendus  esset  amor,  quia  revera 
est  magis  necessarius  ad  bonitatem  et  hones- 
tatem  simpliciter,  et  non  est  infaUibiliter  con- 
junctus  cum  illa  cognitione,  unde  etiam  fit,  ut 
magis  pertineat  ad  amorem  Dei  propter  se. 

10 


U6 


DE  HIS  QVJE  AD  NATURALEM  BEATITUDINEM  PERTINENT. 


7.  Vera  cognitio,  speculativa  ne,  an  practica 
prceferatur  ad  beatitudinem  naturalem. —  Hinc 
facile  constat  qusenam  cognitio  naturalis  maxi- 
me  ad  beatitudinem  pertineat,  speculativa,  an 
practica.  Aristoteles  enim  et  D.  Thomas,  spe- 
culativam  maxime  requirunt;  quod  procedit 
considerato  homine  in  esse  naturee;  tamen  in 
ordine  ad  mores  maxime  necessaria  est  cogni- 
tio  practica,  etsi  non  sit  excludenda  specula- 
tiva,  in  qua  practica  fundatur,  imo  ipsa  prac- 
tica  cognitio  quamvis  necessaria  sit,  non  tamen 
proprie  propter  se,  et  ut  pars  beatitudinis,  sed 
ut  conditio  ad  amorem  requisita. 

8.  Ultimo  facile  constat,  quomodo  aliae  ani- 
mi  virtutes,  vel  earum  operationes  ad  hanc 
beatitudinem  requirantur.  Aristoteles  ait,  se- 
cundario  requiri,  quia  vere  in  eis  non  consis- 
tit  essentia  naturalis  beatitudinis,  sunt  tamen 
vel  dispositiones  ad  eam  prserequisitse,  vel  pro- 
prietates  illam  comitantes.  Atque  idem  judi- 
cium  esse  potest  de  aliis  scientiis  intellectus  : 
idemque  proportionaliter  dicendum  de  aliis 
corporis  bonis,et  fortunse,  quse  requiri  possunt 
ut  instrumenta,  vel  media  necessaria  ad  beati- 
tudinem,  non  vero  proprie  ut  pars  beatitudi- 
nis,  ut  dicam,  sectione  sequenti,  ubi  solvemus 
difficultates  omnes,  quse  in  doctrina  data  pos- 
sunt  occurrere. 

SECTIO  II. 

Quomodo  possit  homo  acquirere  beatitudinem 
naturalem. 

1.  Suppositio  ad  qucestionis  decisionem.  — 
Ut  intelligatur  difficultas  hujus  qusestionis, 
quomodo  possit  homo  consequi  beatitudinem 
naturalem,  constituamus  hominem  in  ordine 
ad  finem  ultimum  suum  conditum  in  puris 
naturalibus,  id  est,  neque  orclinatum  ad  altio- 
rem  finem,  quam  sit  naturse  debitus,  neque  in 
se  habentem  alias  facultates,  vel  virtutes  prse- 
ter  eas,  quse  naturam  comsequuntur,  vel  per 
naturales  actus  comparari  possunt,  neque  ex 
parte  Dei  recipientem  alia  beneficia,  neque 
aliud  providentise  genus,  quam  sit  ordini  na- 
turse  consentaneum,  nam  ad  intelligendam 
propriam  nostrse  naturse  conditioneru,  oportet 
prsescindere  omnia  quse  supra  naturam  sunt, 
quod  non  solum  per  intellectum  fieri  potuit, 
'ed  re  ipsa  potuit  fieri  a  Deo,  quod  mihi  fere 
tam  certum  est,  quam  est  certum  omnia  hsec 
supernaturalia  bona  esse  mere  gratuita.,  et 
nullo  modo  nostrae  naturea  debita. 

2.  Arguitur  negative  imprimis  ece  parte  in~ 
tellectus  quoad  statum  prcesentis  vitce. — Secun- 


do,  arguitur  ex  parte  voluntatis.  —  Tertio,  ex 
parte  appetitus  sensitivi.  —  Quarto,  ex  parte 
amissibilitatis  cui  subest  naturalis  beatitudo. — 
Quo  posito  principio,  multiplex  oritur  difficul- 
tas  in  preesenti  quaestione,  quse  sic  explicatur, 
nam  si  homo  potest  consequi  beatitudinem  na- 
turalem,  vel  hoc  est  in  statu  prsesentis  vitee, 
vel  in  statu  animse  separatse,  vel  in  aliquo 
statu,  in  quo  post  primam  separationem  iterum 
anima  esset  corpori  unienda  :  in  nullo  horum 
statuum  :  ergo  nullo  modo.  De  statu  preesen- 
tis  vitse  probatur  variis  modis,  primo  ex  parte 
intellectus,  quia  in  hac  vita  vix  potest  cogni- 
tio  Dei  acquiri ,  et  quamvis  ab  uno ,  vel  altero 
possit,  non  tamen  communiter  ab  hominum 
multitudine  :  beatitudo  autem  esse  debet  bo- 
num  commune,  nam  alise  res  naturales  ut  plu- 
rimum  consequi  possunt  suum  finem  in  pluri- 
bus  individuis,  cur  non  lmmana  natura  ?  Rur- 
sus,  qui  possunt  aliqualem  cognitionem  Dei 
assequi,  illam  fere  semper  habent  admixtam 
multis  opinionibus  incertis,  et,  quod  pejus  est, 
multis  erroribus,  unde  est  axioma  theologo- 
rum,  non  posse  hominem  suis  viribus  assequi 
sine  errore  omnes  veritates  naturales,  et  prse- 
sertim  divinas.   Secundo,  ex  parte  vohmtatis 
multorum  opinio  est,  non  posse  hominem  in 
pura  natura  diligere  super  omnia  Deum  amore 
proprio   benevolentioe,  quia  quoad  naturales 
vires  non  est  potentior  homo  in  pura  natura_, 
quam  sit  nunc  in  natura  lapsa,  in  qua  non  po- 
test  diligere  Deum  sine  gratia.  Rursus  licet 
admittamus  posse  aliquo  modo,  tamen  certum 
est  non  posse  perseveranter  :  non  est  autem 
beatitudo,  quse  non  est  diuturna.  Unde  est  ter- 
tia  difficultas  ex  parte  appetitus,  ex  quo  fit,  ut 
non  possit  homo  constans  ex  his  contrariis  vi- 
ribus  suis  vitare  omnia  peccata,  etiam  morta- 
fia,  et  contra  legem  naturse  :  ergo  non  posset 
homo  sibi  relictus  non  esse  miser,  quia  non 
posset  vitare  peccatum  mortale,  et  post  illud 
commissum,  non  posset  viribus  suis  illud  a  se 
expellere,  nec  remissionem  illius  naturaliter 
consequi;  homo  autem  existens  in  peccato, 
dignus  est  seterna  pcena  et  miseria.  Quarto, 
hinc  fit  ut  in  hac  vita  necessario  desit  aliqua 
perfectio  necessaria  ad  beatitudinem,  quse  est 
perpetuitas,  primum^  quia  heec  vita  non  est 
perpetua;  hoc  tamen  non  multum  urget,  sa- 
tis  enim  esset  si  beatitudo  duraret  quamdiu 
durat  vita.  Secundo  id  probatur,  qui  fere  nul- 
lus  est,  nec  esse  potest  per  naturam,  qui  in  eo 
statu  toto  tempore  vitse  perseveret,  et  quamvis 
demus,  posse  hoc  accidere,  nullus  tamen  est, 
qui  de  hoc  possit  esse  securus,  sed  semper  sub 


DISPUTATIO 

timore  cadendi  ab  eo  statu ;  qusenam  ergo  erit 
haec  felicitas,  ut  omittam,  non  posse  hominem 
in  hac  vita  habere  csetera  omnia,  quse  ad  sta- 
tum  beatitudinis  necessaria  sunt,  quia  non 
posset  carere  doloribus  aliisque  miseriis. 

3.  Quoad  statum  separationis  arguitur  etiam 
negative  primo.  —  De  statu  animse  separatae 
quoad  cognitionem  habet  minorem  difficulta- 
tem,  quia  tunc  posset  per  se  ipsam  evidenter 
cognoscereDeum:  tamen  estdifficultas  in  hoc, 
quod  adhuc  illa  cognitio  non  satiaret  appeti- 
tum  ejus,  nam  esset  imperfecta  ;  nam  viso 
effectu  desideramus  videre  causam  etiam  in 
se.  Secunda  difficultas  etiam  ex  parte  volun- 
tatis  fere  eodem  modo  urget,  tum  quia  si  ac- 
tus  ille  amoris  superat  naturales  vires  volun- 
tatis  conjunctse  corpori,  etiam  separatse  ;  quia 
ejus  vires  naturales  esedem  sunt  in  utroque 
statu :  tum  maxime,  quia  si  homo  ex  hac  vita 
non  potest  decedere  sine  aversione  ab  ultimo 
fine,  manebit  necessario  illa  aversio  in  anima 
separata,  quam  non  poterit  per  naturales  vi- 
res  a  se  expellere,  neque  cum  illa  poterit  esse 
beata.  Tertio  est  specialis  difficultas,  quia  na- 
turali  appetitui  non  satisfit  per  solum  felicem 
statum  animse  separatae,  nisi  totus  homo  bea- 
tificetur,  quia  aliee  res  omnes  non  perveniunt 
ad  suos  fines  in  una,  vel  altera  parte,  sed  in 
tota  natura,  et  quia  ad  providentiam  auctoris 
naturae  pertinet  ut  totus  homo,  qui  bene  vel 
male  operatur,  beatus  fiat  vel  miser. 

4.  Quoad  statum  remionis  arguitur.  —  De 
statu  tandem  reunionis  habet  ille  certe  pri- 
mam  et  secundam  difficultatem  supra  posi- 
tam,  et  aliam  propriam,  quia  ille  status  sup- 
ponit  resurrectionem  hominis,  quse  nec  natu- 
ralis  est,  nec  naturse  debita,  et  preeterea  illa 
admissa  quaerendum  superest,  quale  esset  cor- 
pus,  ad  quod  esset  anima  reditura :  quia  si 
esset  tale,  quale  nunc  habemus,  redeunt  diffi- 
cultates  positee  in  primo  membro,  et  prseterea 
semper  futuri  essemus  in  quodam  perpetuo 
circulo  mortis  et  resurrectionis;  si  vero  esset 
alterius  conditionis,  jam  esset  preeter  debitum 
naturee  :  nullo  ergo  modo  intelligi  potest  homo 
beatus  in  pura  natura.  Ut  respondeamus,  sup- 
ponamus  quod  alibi  dixi,  aliud  esse  loqui  de 
facultate  proxima  ad  eliciendos  actus,  in  qui- 
bus  consistit  beatitudo,  aliud  de  facultate  ad 
exequenda  omnia  media,  vel  tollenda  omnia 
impedimenta  beatitudinis. 

5.  Prima  assertio. — Probatur  quoad  actum 
intellectus.  —  Item  quoad  actum  voluntatis.  — 
Denique  generaliter  quoad  actus  in  quibus  stat 
ratio  beatitudinis.  —  Dicendum  primo,  homi- 


XY.  SECTIO  II.  147 

nem  ex  natura  sua  habere  facultatem  per  se 
sufficientem  ad  eliciendum  illos  aetus,  in  qui- 
bus  consistit  beatitudo.  Sic  D.  Thomas,  1,  2, 
q.  5,  art.  5,  nam  hanc  beatitudinem  natura- 
lem  vocat  beatitudinem  imperfectam,  et  hoc 
sensu  dicit,  posse  viribus  naturee  acquiri.  Pro- 
batur,  quia  certum  est,  hominem  viribus  na- 
turae  posse  consequi  aliquam  veram  Dei  cogni- 
tionem,  ut  1  part.,  queest.  2  et  12,  dicitur,  et 
constat  experientia;  quod  vero  hsee  cognitio 
sufficiat,  non  obstantibus  difficultatibus,  n.  2, 
positis,  infra  patebit.  Rursus  de  actu  amoris 
benevolentiae,  et  super  omnia  Dei  auctoris  na- 
turee,  mihi  certum  est  (et  nescio  an  aliquis 
hoc  negaverit)  esse  in  voluntate  humana  per 
se,  et  secundum  naturam  suam  consideratam 
vim,  et  efficaciam  naturalem  sufficientem  ad 
eliciendum  illum  actum,  ideo  enim  omnes  fa- 
tentur  hominem  in  statu  innocentiee  potuisse 
viribus  naturee  elicere  talem  actum,  et  idem 
concedunt  de  Angelis:  et  eadem  ratio  est  de 
anima  separata.  Ex  quo  aperte  concluditur 
voluntatem  per  se  esse  ad  hoc  potentem,  ut 
probat  ratio  facta,  quia  voluntas  in  quocum- 
que  statu  est  eadem  omnino  quoad  naturam 
intrinsecam  et  vires  naturales  :  quod  si  aliqui 
docent  in  statu  naturee  lapsse  non  posse  elicere 
hunc  actum,  non  est  ex  defectu  virtutis  activee 
per  se,  sed  ex  impedimentis,  scilicet  quia  illa 
virtus  in  hoc  statu  ita  est  impedita,  ut  non 
possit  tam  perfectum  actum  perficere  :  quod 
an  consequenter  dicatur,  alibi  dicendum  est : 
nunc  nobis  sufficit,  quod  facultas  per  se,  et 
intrinseca  non  deest.  Et  ratio  est,  quia  ille 
actus  non  est  in  sua  substantia  supernaturalis, 
nec  regulatur,  nisi  ratione  naturali :  ergo  fa- 
cultas  per  se  elicitiva  illius  est  etiam  naturalis. 
Tandem  in  hoc  differt  naturalis  beatitudo  a 
supernaturali,  quod  illa  consistit  in  actibus, 
ad  quos  natura  dedit  facultatem,  et  capacita- 
tem  in  suo  ordine  proportionatam,  ut  colli- 
gitur  ex  D.  Thoma,  1,  2,  q.  109,  ad  ult.,  et 
1  p.,  q.  23,  et  62,  a.  1,  et  hac  ratione  dicemus 
infra,  disp.  seq.,  esse  in  homine  appetitum  ad 
naturalem  beatitudinem,  non  vero  ad  super- 
naturalem :  ergo  si  aliqua  est  in  homine  na- 
turalis  beatitudo,  necesse  est  ut  sit  naturalis 
facultas  in  homine  ad  eliciendas  illas  actiones, 
in  quibus  consistit. 

6.  Secunda  assertio  probatur  multipliciter. 
— Dicendum  secundo  :  Possibile  est  hominem 
consequi  hanc  beatitudinem  naturalem  per 
media  naturee  proportionata  et  consentanea. 
Hsec  conclusio  probari  potest  primo  rationibus 
communibus,  quod  media  esse  debent  propor  - 


148  DE  HIS  QU^  AD  NATURALEM 

tionata  fini,  hinc  enim  colligiinus  ad  superna- 
turalem  beatitudinem  assequendam  necessaria 
esse  supernaturalia  media.  Item,  quia  natura 
non  inclinat  ad  finem  nisi  per  sufficientia  me- 
dia  :  neque  auctor  naturse  unum  instituit,  seu 
ordinat  nisi  per  aliud,  quia  esset  valde  dimi- 
nuta  providentia.  Item  quia  omnes  alise  natu- 
rse  createe  possunt  assequi  suos  fines  naturales 
per  media  consentanea  naturse  ;  cur  ergo  na- 
tura  humana  erit  in  hoc  pejoris  conditionis  ? 
Denique  hoc  videntur  supposuisse  omnes  phi- 
losophi,  qui  de  beatitudine  disputaverunt ;  ta- 
men  in  particulari  hoc  melius  probabitur,  et 
declarabitur  satisfaciendo  difficultatibus  initio 
positis. 

7.  Expediuntur  difficultates,  in  num.  5.  — 
Primo  igitur  ex  tribus  statibusibi  consideratis, 
tertius,  positus  n.  4,  relinquendus  est,  non 
enim  existimo  illum  pertinere  ad  ordinem 
naturse,  ut  recte  probant  rationes  ibi  insinua- 
tse,  et  latius  disputatum  est  in  materia  de  Re- 
surrectione,  3p.,  tom.  2,  disp.  7,  sect.  7.  Nec 
obstat  specialis  difficultas  ibi  insinuata,  quia 
non  est  necesse  ut  homo  possit  consequi  aliter 
suum  finem,  quam  potest  existere,  nulla  enim 
res  naturalis  aliud  postulat,  nisi  quod  dum 
existit  possit  suum  finem  consequi :  sicut  ergo 
homo  secundum  naturam  integram  corrupti- 
bilis  est,  secundum  animam  vero  est  immor- 
talis  et  seternus,  ita  satis  est,  quod  pro  ali- 
quo  tempore  possit  naturaliter  esse  beatus  in 
toto  composito,  perpetuo  vero  solum  in  a- 
nima. 

8.  Quid  de  beatitudine  priorum  duorum  sta- 
tuum  senserint  philosophi.  —  Circa  alios  vero 
duos  status  videtur  esse  controversia  inter  an- 
tiquos  philosophos :  nam  Aristoteles,  1,  Ethic, 
cap.  10,  significat  naturalem  beatitudinem  in 
hac  vita  esse  comparandam,  et  irridet  Solo- 
nem  eo  quod  dicit,  beatitudinem  solum  con- 
tingere  homini  post  mortem :  at  vero  Plato,  in 
Cratil.  etPhsedon.,  e  contrario  asseruit,  beati- 
tudinem  reservari  in  sseculum  futurum;  ex 
quo  Clemens  Alexandrinus,  lib.  5  Stromat., 
circa  princ,  hsec  refert  verba  :  JSfon  dico  fieri 
posse,  ut  omnes  Tiomines  sint  beati  prwterquam 
pauci,  donec  vixero,  bona  autem  spes  est  fere  ut 
postquam  excessero  omnia  consequar.  Et  in  ea- 
dem  sententia  est  Tullius,  lib.  de  Finib.,  et 
alii,  quos  refert  Eugubinus,  1.  10,  cap.  41,  ubi 
reprehendit  Aristotelem,  quod  oblitus  fuerit 
vitse  futurse  :  sed  non  existimo  Aristotelem  in ' 
hoc  errasse.  Dicendum  estergo,  utrumqueesse 
aliquo  modo  verum,  nam,  ut  paulo  ante  dice- 
bam,  homo  in  unoquoque  statu  eo  modo,  quo 


BEATITUDINEM  PERTINENT. 
est,  potest  conjungi  suo  ultimo  fini,  in.quo 
consistit  essentiahs  beatitudo.  Item  probatur 
illa  ratione,  quia  non  solum  pars  hominis,  sed. 
homo  ordinatur  ad  beatitudinem  naturalem: 
ergo  oportet  ut  non  solum  anima,  sed  etiam 
homo  possit  aliquo  modo  beatificari :  et  hoc 
est  quod  intendit  Aristoteles,  qui  addit  4,  Eth., 
cap.  7,  hominem  non  posse  beatificari  quo  ho- 
mo  est,  sed  quo  est  in  ipso  divinius,  et  ideo, 
inquit,  conandum  esse,  ut  Jiomo  se  ipsum  perfi- 
ciat  secundum  id,  quod  in  ipso  dwinius  est,  id. 
est,  non  tantum  secundum  id,  quod  est  mor- 
tale,  sed  secundum  id  etiam,  quod  immortale 
est :  quia  vero  pro  statu  hujus  vitse  nulla  na- 
turalis  beatitudo  esse  potestnon  admixta  variis 
imperfectionibus  et  incommodis,  ideo  ait  Aris- 
toteles  beatificari  hominem  hic,  tamen  ut  ho- 
minem  :  quia  vero  anima  separata  erit  libe- 
rior  ab  omnibus  his  incommodis,  quse  corpus 
consequuntur ;  ideo  alii  philosophi  reservari 
dicebant  beatitudinem  ad  illum  statum,  et 
prsesentem  vitam  solum  esse  veluti  viam  quam- 
dam  ad  illum  statum  consequendum ,  quod 
Aristoteles  non  negavit,  sed  addidit  hic  esse 
aliqualem  beatitudinis  modum,  atque  hinc 
soluta  relinquitur  secunda  difficultas  in  secun- 
do  membro  seu  statu  posita,  in  num.  3,  alise 
duse  communes  erantcumaliispositis,num.  2, 
in  primo  membro,  sive  statu. 

9.  Ad  difficultates  in  num.  2  generatim.  — 
Ad  quas  primo  in  genere  dici  potest,  hominem 
quidem  habere  in  se  intrinsecas  facultates  per 
se  sufficientes  ad  consequendam  beatitudinem 
naturalem,  et  exercendo  actus,  qui  sunt  media 
ad  illam,  et  hoc  satis  esse  ut  hoc  dicatur  pos- 
sibile  possibilitate  physica.  QuOd  vero  impedi- 
menta  extrinseca  tantam  homini  difficultatem 
ingerant,  ut  moraliter  non  possit  semper  uti 
ea  facultate  physica,  et  accidentarium,  et  ex- 
trinsecum  est,  proveniens  ex  quadam  mirabili 
compositione,  quse  est  in  homine  ex  naturis 
adeo  distantibus ,  ut  sunt  caro  et  spiritus,  et 
ex  appetibus  contrariis,  quam  imperfectionem 
non  tenetur  auctor  naturse  auferre.  Deinde 
hinc  fit,  quod  licet  gratis  daremus,  nullum 
hominem  naturse  suse  relictum  assecuturum 
de  factobeatitudinem  naturalem,  non  inde  fie- 
ret  aut  ipsam  in  se  esse  impossibilem  natura- 
liter,  aut  media  non  esse  naturse  proportio- 
nata  :  sed  solum  sequitur  hanc  naturam  tot 
esse  implicatam  obstaculis,  ut  moraliter  non 
valeat  omnia  vitare  :  sed  quia  hsec  non  satis- 
faciunt,  quando  videtur  pertinere  ad  provi- 
dentiam  auctoris  naturse,  ut  ita  provideat,  et 
subveniat  defectibus  rerum  naturalium ,  ut 


DISPUTATIO  XVI.  SECTIO  I.  149 

possint  assequi  suos  fines,  ideo  aliquid  amplius    gratiam    et  supernaturalia  dona   illi  confe- 
est  ad  singulas  difficultates  dicendum.  rendo. 

10.  Ad  primam  de  cognitione  respondetur, 
veram  Dei  cognitionem  naturalem  esse  ita  pos- 
sibilem  homini,  ut  multi  illam  assequantiur, 
nec  necesse  est  ut  in  hac  vita  omnes  possint 
vacare  huic  speculationi,  et  scientiae  naturali, 
sed  satis  est  ut  possint  aliquo  modo  cognoscere 
Deum  esse,  et  quod  possint  se,  et  omnia  illa 
in  illum,  ut  in  ultimum  finem  referre.  Neque 
etiam  est  mirandum,,  quod  hoc  ipsum  raro,  et 
in  pauciorihus  contingat,  quia  heec  est  condi- 
tio,  et  imperfectio  humanee  naturee,  et  quia  hoc 
pendet  ex  libertate ;  unde  fit.,  ut  etiam  beati- 
tudinem  supernaturalem  pauci  assequantur.  et 
inter  Angelos  multse  species  caruerunt  sua 
beatitudine.  Ad  secundam  de  amore  jam  res- 
ponsum  est  ad  priorem  partem  ejus :  altera 
vero  pars  de  perseverante  amore  coincidit  cum 
difficultate  tertia. 

11.  Ad  quam  dicitur  primo  quod  qui  ex  hac 
vita  decederent  ante  usum  rationis,  statim  asse- 
querentur  in  alia  naturalem  beatitudinem. 
Secundo,  qui  brevi  tempore  ratione  uterentur, 
possent  moraliter  se  conservare  sine  peccato_, 
quia  hoc  possibile  est  tempore  brevi,  etiam 
homini  lapso,  et  in  puris  naturalibus,  fortasse 
id  posset  fieri  aliquantulum  longiori  tempore, 
non  quia  intrinseca  compositio.,  et  impedimen- 
ta,  quee  inde  proveniunt,  essent  alia,  sed  quia 
impedimenta  extrinseca  essent  minora_,  nam 
in  eo  statu  non  est  consideranda  impugnatio 
deemonis,  ad  providentiam  enim  Dei  pertinet 
ut  hanc  non  permittat,  nisi  dando  sufficientem 
gratiam  ad  illam  superandam.  Ablata  autem 
illa  deemonis  pugna_,  multa  alia  impedimenta 
auferentur,  quee  ex  illa  sequuntur.  Tertio_,  est 
probabile  Deum  daturum  fuisse  homini  in  eo 
statu  aliquod  providentiae  genus,  quo  et  mo- 
raliter  posset  conservari  sine  lapsu,  preesertim 
mortalij  et  quo  etiam  obtineret  remissionem 
peccati,  si  quantum  in  se  est,  faceret,  vel  se 
converteret  in  Deum  amore  naturali  super 
omnia,  qui  sine  hoc  genere  providentiee  vix 
posset  homo  non  esse  miser :  heec  autem  pro- 
videntia  non  esset  debita  homini,  proprie  lo- 
quendo,  sed  esset  ex  quadam  liberalitate  Dei, 
quam,  ut  ita  dicam.,  Deus  sibi  ipsi  deberet,  id 
est,  suse  providentiee  et  sapientiee,  ac  bonitati 
differret  autem  a  providentia  gratiae  in  hoc, 
quod  per  eam  non  elevaretur  homo  ad  fi- 
nenx,  vel  media  supernaturalia,  sed  tantum 
tollerentur  impedimenta,  ut  posset  bene  na- 
turaliter  operari  :  melius  autem  Deus  ho- 
mini  providit,  et  omnes  difficultates  abstulit, 


DISPUTATIO  XVI. 

DE  iPPETITU  BEMITUDINIS. 

Divus  Thomas,  i,  2_,  in  queestione  de  conse- 
cutione  beatitudinis  hanc  partem  addidit  de 
appetitu.,  imo  videri  potest,  debuisse  hoc  du- 
bium  ante  alios  articulos  preemittere,  quando 
tendentia  in  beatitudinem  a  Uaturali  appetitu 
incipit,  et  ideo  forte  Scotus,  dist.  49,  queest.  2, 
articul.  i,  hunc  ordinem  mutavit ;  tamen  non 
immerito  D.  Thomas  hanc  disputationem  in 
postremum  locum  suee  queestionis  reservavit, 
quia  objectum  appetibile  prius  cognosci  debet, 
quam  appetitus,  et  ideo  cognita  ratione  beati- 
tudinis,  facilius  explicabitur  appetitus  ejus. 
Supponenda  ergo  est  vulgaris  distinctio  appe- 
titus  innati  et  eliciti,  quorum  prior  solum 
consistit  in  pondere  naturee,  et  ideo  commnnis 
est  cum  aliis  viventibus  et  inanimatis,  et  in 
quibus  inest,  perpetuo  inest ;  posterior  vero 
consistit  in  actu  vitali  proveniente  ex  cogni- 
tione  :  unde  est  proprium  viventium  vita  ani- 
mali  vel  rationali,  et  solum  adest  quando  vi- 
vens  actu  operatur  et  cognoscit  :  de  utroque 
est  dicendum  tam  respectu  beatitudinis  super- 
naturalis  quam  naturalis,  vel  in  communi,  vel 
in  particulari. 

SECTIO  I. 

Utrum  Tiomo  appetitu  innato  appetat  natu- 
ralem  beatitudinem  inparticulari,  et  in  com- 
muni? 

i .  Primo  de  beatitudine  naturali  in  parti- 
culari  res  est  sine  controversia,  hominem  il- 
lam  appetere  appetitu  innato  :  sic  omnes,  in  4, 
dist.  49,  Scotus,  queest.  6,Durandus,  queest.S, 
Paludanus,  queest.  7,  Major,  queestion.  6.  Ra- 
tiones  sunt  claree  :  primo,  quia  in  homine  est 
capacitas  naturalis  ad  hanc  beatitudinem  tam 
passiva,  quam  etiam  facultas  activa  :  omnis 
autem  potentia  naturaliter  inclinatur  ad  actum 
sibi  connaturalem,  preesertim  ad  perfectissi- 
mum  :  omne  enim  perfectibile  appetit  suam 
perfectionem  :  beatitudo  autem,  ut  seepe  dic- 
tum  est,  est  maxima  perfectio,  et  si  naturalis 
sit,  est  etiam  proportionata.  Tandem  appetitus 
sciendi  maxime  naturalis  est,  beatitudo  autem 
est  perfectissima  queedam  pars  hujus  scientiee. 
Et  idem  fieri  potest  de  amore  :  atque  hinc  se- 


150  DE  APPETITU 

quitur,  cum  dictum  sit,  hanc  beatitudinem 
consistere  in  cognitione  et  amore  Dei,  hunc 
appetitum  naturaliter  tendere  in  Deum,  ut  in 
finem  ultimum,  proprium  et  particularem,  et 
in  cognitionem  et  amorem  ejus,  tanquam  in 
illius  consecutionem.  Quod  late  probat  divus 
Thomas,  3,  contra  Gentes,  capite  25  et  sequen- 
tibus.  Et  de  hoc  ad  minimum  intelligitur  illud 
Augustini :  Fecisti  nos  Domine  ad  te,  et  inquie- 
tum  estcor  nostrum  donec  perveniamus  adte,  1, 
Confess.,  cap.  1.  Rationes  suut  eeedem  quse 
supra  factse. 

2.  In  qua  potentia  insit  innatus  appetitus 
ad  ieatitudinem. — Solent  vero  inquirere  scho- 
lastici,  in  qua  facultate  hominis  sit  hic  appe- 
titus.  Paludanus,  quem  sequitur  Soto,  existi- 
mat  esse  in  voluntate,  quia  est  appetitus  totius 
suppositi,  videntur  tamen  in  suo  discursu 
eequivocationem  committere,  et  ab  appetitu 
innato  transferre  sermonem  ad  elicitum.  Du- 
randus  collocat  in  intellectu,  in  quo  etiam 
existimat  esse  naturalem  appetitum  sciendi , 
quia  hic  appetitus  non  distinguitur  a  capaci- 
tate  naturali,  quam  unaquseque  potentia  habet 
ad  actum  suum.  Alii  distinctione  utuntur,  di- 
centes,  hunc  appetitum  esse  in  utraque  poten- 
tia,  tamen  proprie  esse  in  voluntate,  sicut 
etiam  esse  potest  in  appetitu  sensitivo  in  or- 
dine  ad  objecta  proportionata,  quia  istee  po- 
tentiee  tendunt  in  bonum  sub  ratione  boni ;  in 
intellectu  vero,  et  in  aliis  facultatibus  esse  im- 
proprie,  quia  non  tendunt  in  bonum  sub  ra- 
tione  boni,  sed  sub  ratione  veri,  vel  aliis  par- 
ticularibus  rationibus.  Ita  Fonseca,  1,  Meta- 
physicee,  qusest.  1,  sect.  3. 

3.  Mihi  videtur  fere  distinctio,  et  queestio 
de  modo  loquendi.  Supponendo  ergo  formaliter 
beatitudinem  includere  actum  intellectus  et 
voluntatis,  est  non  clubium,  quin  ex  ea  parte, 
qua  includit  amorem,  appetitus  ejus  omnino 
sit  in  voluntate,  ut  recte  Sco.tus,  non  solum 
quia  voluntas  est  appetitus  universalis ,  sed 
quia  est  proprium  perfectibile  per  illum  ac- 
tum  :  at  vero  qua  parte  consistit  in  actu  in- 
tellectus  proximus  appetitus  ejus  naturalis  est 
in  intellectu,  ut  recte  probat  fundamentum 
Durandi  :  sicut  etiam  appetitus  formee  est  im- 
mediate  in  materia  prima,  et  in  universum 
omnis  potentia  inclinatur  in  suum  actum ;  et 
quamvis  forte  tota  heec  appellatio  appetitus 
metaphorica  sit  in  eo  modo,  quo  est,  non  est 
cur  dicatur  improprius,  quia  licet  intellectus 
inclinetur  ad  operandum  circasuumobjectum 
sub  ratione  veri,  tamen,  ut  habet  appetitum 
innatum,  inclinatur  in  suum  actum  sub  ratio- 


BEATITUDINIS. 

ne  boni,  et  perfectionis  sibi  convenientis  :  at 
vero  quodammodo  mediate  etiam  voluntas 
pondere  naturse  inclinatur  in  actum  intellec- 
tus,  quia  inclinatur  ad  appetendum  per  actum 
elicitum  omnem  hominis  perfectionem,  qua- 
rum  una  ex  preecipuis  est  heec  cognitio  intel- 
lectus  :  inclinatur  ergo  voluntas  in  actum  in- 
tellectus,  non  ut  actum  suum,  sed  ut  objec- 
tum.  Addi  potest,  si  verum  est,  hos  actus  etiam 
manere  immediate  ab  ipsa  substantia  animee, 
hunc  appetitum  innatum  etiam  in  ipsa  sub- 
stantia  inesse  tanquam  in  radicali,  et  princi- 
pali  principio  illorum,  ex  illo  generali  prin- 
cipio,  quod  omnis  vis  activa  naturaliter  est 
propensa  ad  actum  suum. 

4.  De  appetitu  ad  beatitudinem  in  communi 
auctorum  controversia.  —  Jam  de  beatitudine 
in  communi  est  nonnulla  diversitas  inter  auc- 
tores.  Scotus,  loco  citato,  et  queest.  1  Trologi, 
negat  habere  hominem  appetitum  innatum  ad 
beatitudinem  in  communi :  quia  natura,  in- 
quit,  ad  determinatam  et  particularem  perfec- 
tionem  tendit :  unde  tendere  in  universalem, 
proprium  videtur  actus  eliciti.  Quod  funda- 
mentum  adeo  universale  non  videtur  verum, 
quia  etiam  appetitus  naturalis  potest  esse  ad 
objectum  commune,  sicut  est  appetitus  mate- 
riee  ad  formam :  imo  hoc  ipso  quod  potentia 
potest  per  actum  elicitum  appetere  objectum 
commune,  videtur  necessario  supponi  appeti- 
tus  innatus  ad  bonum  illud  :  posset  tamen  in 
p^rticulari  urgeri  argumento  Scoti,  quia  ap- 
petitus  innatus  solum  est  ad  veram  beatitudi- 
nem,  non  ad  falsam,  haec  autem  beatitudo 
tantum  est  una  in  particulari,  scilicet  Deus  et 
consecutio  ejus  :  ergo  hic  appetitus  non  est  in 
beatitudinem  in  communi,  quia  solum  videtur 
esse  communis  prout  abstrahit  a  vera  et  falsa 
beatitudine. 

5.  Secunda  assertio.  —  Nihilominus  dicen- 
dum  est  secundo  cum  communi  sententia,  esse 
in  homine  naturaiem  appetitum  ab  beatitudi- 
nem  etiam  in  communi.  Sic  reliqui  theologi 
citati:  videri  potest  Cajetanus,  1  p.,qua3st.  82, 
art.  I;  explicatur  primo,  quia  actus  ille  elici- 
tus,  qtio  potest  homo  amare  beatitudinem  in 
communi,  est  valde  connaturalis  et  proportio- 
natus  naturee  :  ergo  est  in  homine  appetitus 
innatus  ad  amorem  illum  :  ergo  et  ad  beatitu- 
dinem  in  communi,  saltem  ut  est  objectum 
ejus,  quia  etiam  ipsum  objectum  totum  est 
proportionatum  naturee.  Secundo,  quia  licet 
beatitudo  rigorose  sumpta  pro  essentia  beati- 
tudinis  dicat  determinatos  actus,  tamen  abso- 
lute  pro  statu,  includit  collectionem  omnium 


DISPUTATIO 

bonorum  :  unde  hoc  modo  beatitudo  in  com- 
muni  nihil  aliud  est,  quam  perfectio,  seu  con- 
gregatio  bonorum  omnium  :  sed  homo  natu- 
raliter  appetit  hoc  appetitu  innato,  abundare 
omnibus  bonis  sibi  convenientibus  :  ergo  hoc 
etiam  modo  appetit  naturaliter  beatitudinem 
in  communi.  Tertio,  quamvis  naturalis  beati- 
tudo  objectiva  sit  tantum  una  numero  in  par- 
ticulari ,  tamen  beatitudo  formalis  in  variis 
actibus  reperiri  potest  :  ergo  ex  hoc  capite 
appetitus  hic  non  limitatur  ad  unum  actum, 
sed  tendit  in  ipsam  rationem  beatitudinis,  quee 
communis  est  omnibus  illis  :  ergo  ex  hoc  etiam 
capite  tendit  in  beatitudinem  in  communi,  li- 
cet  appetitus  naturee  tendat  in  rem  determi- 
natam,  tamen  in  illa  includitur  ratio  commu- 
nis,  et  ratione  iUiuspotissime  appetitur.  Et  hac 
etiam  ratione  recte  dicitur  appetitus  innatus 
tendere  in  communem  rationem  vel  beatitu- 
dinis,  vel  alterius  boni :  nam  revera  natura- 
lem  appetitum  inclinari  ad  commune  bonum 
nihil  aliud  est,  quam  inclinari  veluti  sub  dis- 
junctione  ad  hunc,  vel  illum  aetum,  in  quo 
invenitur  illa  communis  perfectio,  nam  hac 
ratione  ille  appetitus  est  quasi  indifferens  ad 
multa,  et  erit  contentus  quolibet  illorum  dum- 
modo  in  se  contineat  rationem  illam  commu- 
nem.  Atque  sic  patet  responsio  ad  fundamen- 
tum  Scoti,  in  numero  quarto. 

SECTIO  II. 

TJtrum  liomo  appetat  appetitu  innato  superna- 
turalem  hiatitudinem,  quw  consistit  in  vi- 
sione  Dei. 

1 .  Prima  opinio  afftrmativa. — Prima  senten- 
tia  affirmat,  esse  in  homine  hujusmodi  appe- 
titum  :  sic  Scotus,  dist.  49,  queest.  9  et  10,  et 
q.  1  Prologi,  Durandus,  qusest.  49,  queest.  8, 
conjuncta  cum  qusest.  4,  Puludanus,  ibi,  q.  7, 
art.  1,  Major,  quaest.  6,  clarius  Soto,  queest.  2, 
art.  1,  et  lib.  1,  de  Natura  et  Grat.,  cap.  4, 
Henriquez,  in  Summa,  art.  3,  queest.  4  et  5, 
art.  4,  qusest.  3,  et  clarius,  queest.  5,  D.  Tho- 
mas  videtur  seepe  favere  in  tota  hac  materia, 
preesertim  1,  2,  quaest.  3,  art.  8,  et  queest.  5, 
art.  3,  ad  3,  et  1  p.,  queest.  12,  art.  1,  et  3  p., 
queest.  9,  art.  2,  ad  3,  et  aliis  locis  quee  trac- 
tabo,  sectione  sequenti,  citatur  Augustinus 
illis  verbis  :  Fecisti  nos,  Domine,  ad  te,  etc. 

2.  Heec  sententia  duobus  modis  potest  fun- 
dari  ac  defendi :  prior  est,  quod  in  homine  sit 
potentia  naturalis  vel  activa,  vel  passiva,  vel 
utraque  ad  videndum  Deum,  nam  omni  natu- 
rali  potentiee  innatus  est  appetitus  ad  suum 


XVI.  SECTIO  II.  151 

actum,  ut  constat  exPhilosophia.  Antecedens, 
quod  attinet  ad  potentiam  passivam,  constat 
ex  lllo  Augustini,  lib.  1,  de  Preedestinat.  Sanct., 
cap.  4,  5  et  7  :  Posse  habere  ftnem  naturre  est 
hominum,  haiere  autem  gratiam  est  ftdelium. 
Nam  eadem  est  ratio  de  visione,  quee  est  de 
fide.  Item  quia  illud  est  naturale,  quod  est  in- 
separabiliter  conjunctum  cum  natura  ex  vi 
ipsius  naturee  :  sed  heec  capacitas  est  necessa- 
rio  conjuncta  cum  natura  humana  ex  vi  ip- 
sius  :  unde  fieri  non  potest,  etiam  per  poten- 
tiam  Dei,  ut  separetur  ab  ipsa.  Tertio  icl  de- 
clarat  Henricus,  quia  si  materia  prima  ex  vi 
capacitatis  innatee,  quam  nunc  habet,  posset 
occupare  formas  naturales  et  supernaturales, 
omnes  eeque  appeteret,  et  quia  omnium  esset 
naturaliter  recipere :  ergo  similiter  intellectus, 
etc.  Scotus  adhibet  exemplum  de  anima  ratio- 
nali,  quee  naturaliter  appetit  unionem,  et  ite- 
ratam  unionem  ad  corpus,  quia  utriusque  est 
naturaliter  capax,  quamvis  non  omnes  posset 
naturaliter  capax,  quamvis  non  possit  utram- 
que  naturaliter  accipere,  sed  solum  primam 
unionem.  Altera  vero  pars  de  potentia  activa 
in  superioribus  tractata  est,  quia  omnis  po- 
tentia  ad  efficiendum  actum  vitalem  est  natu- 
ralis,  etc. 

3.  Secundus  modus  defendendi  est,  abstra- 
hendo  a  potentia  naturali,  nam  ad  appeten- 
dum  aliquid,  satis  est  quod  illud  sit  bonum,  et 
perfectio  appetentis ,  sive  illud  naturale  sit, 
sive  supernaturale  :  ergo  ad  hunc  etiam  appe- 
titum  non  est  necessaria  naturalis  potentia, 
sed  sufficit  obeclientialis  congenita,  et  innata 
ipsi  naturee.  Antecedens  declaratur,  quia  res 
solum  appetitur  ut  conveniens  :  ergo  quo  fue- 
rit  magis  conveniens  et  perfectior ,  eo  erit 
appetibilior  :  ergo  etiam  si  supernaturalis  sit, 
poterit  appeti,  imo  et  magis  appeti,  quam  si 
sit  naturalis,  quia  supernaturalitas  non  dimi- 
nuit  rationem  boni,  sed  auget  potius,  et  ideo 
licet  in  ordine  ad  consecutionem  talis  perfectio 
sit  supernaturalis,  quia  consecutio  dicit  ordi- 
nem  ad  virtutem  agendi ,  tamen  in  ratione 
appetibilis  erit  maxime  naturalis,  quia  sim- 
pliciter  est  bona  et  conveniens.  Confirmatur 
a  signo  ex  appetitu  elicito,  quia  hoc  ipso,  quod 
aliquid  cognoscitur  ut  conveniens,  quamvis 
apprehendatur  ut  supernaturale  ,  statim  vo- 
luntas  appetitu  elicito  naturali  tendit  in  illud, 
quia  illa  supernaturalitas  non  minuit,  sed  au- 
get  rationem  boni  et  amabilis  :  ergo  idem  est 
de  appetitu  iniiato,  nam  ille  appetitus  elicitus 
oritur  ex  naturali  pondere  et  inclinatione , 
quam  voluntas  habet  ad  bonum  :  ergo  siguum 


152  DE  APPETITU 

est,  illud  pondus  esse  ad  omne  bonum,  sive 
naturale  sit,  sive  supernaturale. 

4.  Quo  pacto  quidam  accipiant  lianc  opinio- 
nem.  —  Hanc  sententiam  defendunt  aliqui  ex 
discipulis  D.  Thomee  sub  quadam  distinctione, 
seu  limitatione  :  dicunt  enim  hunc  appetitum 
innatum  esse  ad  videndum  Deum,  ut  primum 
naturee  auctorem,  et  naturalem  finem,  quo- 
modo  solum  includit  ea  attributa,  quee  de  illo 
naturaliter  cognosci  possunt:  non  vero  ad  viden- 
dum  Deum  ut  auctorem  gratiee.  Sic  Conradus, 
i,  2,  q.  3,  art.  8,  et  solet  attribui  Ferrariensi ; 
sed  ille  loquitur  de  appetitu  elicito,  ut  infra  di- 
cam.  Fundatur  heec  opinio,  quia  Deus  ut  prima 
causa  habet  necessariam  connexionem  cum 
natura ;  viso  autem  effectu  naturaliter  deside- 
ratur  videri  causa. 

5.  Heec  vero  opinio  inter  omnes  mihi  maxi- 
me  displicet,  nam  et  fundamentum  ejus  ad 
summum  procedit  de  appetitu  elicito,  de  quo 
infra.  Et  preeterea  distinctio  illa,  ut  alias  dixi, 
non  habet  locum  in  visione  clara  Dei,  de  qua 
agimus,  quia  si  videtur  Deus,  vel  aliqua  attri- 
buta  ejus,  necesse  est  videre  totam  essentiam 
Dei :  non  potest  ergo  natura  inclinari  ad  visio- 
nem  Dei  sub  una  ratione,  quin  absolute  incli- 
netur  ad  videndum  Deum  prout  in  se  est  tri- 
nus,  et  unus,  et  simpliciter  omnipotens  tam 
ad  opera  naturae,  quam  gratiee,  et  finis  ulti- 
mus  omnium  creabilium,  sive  naturalia  sint, 
sive  supernaturalia.  Confirmatur,  quia  illa 
visio  Dei,ut  prima  causa  est,  est  tam  super- 
naturalis  sicut  esse  potest ;  ergo  est  eadem  ratio 
de  illa,  et  de  visione  Dei,  sub  quacumque  ra- 
tione. 

6.  Dicendum  ergo  est,  in  homine  non  esse 
appetitum  innatum  ad  videndum  Deum  clare, 
et  prout  in  se  est,  et  consequenter  nec  ad  su- 
pernaturalem  beatitudinem  :  sic  ex  professo 
Cajetanus,  1  part.,  queest.,  1,  art.,  1,  etq.,12, 
art.,  1,  nam  licet  distinctionem  adhibeat,  ta- 
men  quantum  ad  illam  loquitur  de  appetitu  eli- 
cito,  et  Ferrariensis,  l,  cont.  Gent.,  cap.  5,  et 
lib.  3,  cap.  51,  Capreolus,inProlog.,  queest.  i, 
late  Medina,  1,  2,  queest.  3,  artic.  8,  et  Tho- 
mistee  frequentius  hanc  defendunt  sententiam : 
D.  Thomas  autem  non  videtur  satis  clare  in 
hac  materia  locutus,  multum  tamen  favet  huic 
sententiee,  nam  ubicumque  distinguit  beatituj 
dinem  hominis ,  distinguit  duplicem,  aliam 
naturalem,  aliam  vero  supernaturalem,  ut  sta- 
tim  dicam:  et  aperte  eam  videtur  docere,  q.  22, 
de  Veritat.,  articulo  septimo. 

7.  Primo  fundata  est  heec  opinio  in  duobus 
principiis  contrariis.  Primum  est,  quia  in  ho- 


BEATITUDINIS. 

mine  non  est  -potentia  ulla  naturalis,  neque 

activa,  neque  passiva,  nec  totalis,  nec  partia- 

lis  ad  videndum  Deum,  sed  obedientialis  tan- 

tum.  Secundum  principium  est  solam  poten- 

tiam  obedientialem  non  sufficere  ad  appetitum 

naturalem  :   primum,   quantum  ad  alteram 

partem  de  potentia  activa,   est  traditum,  in 

tractatu  de  Attributis  neg.,  et  probatum  ex  su- 

pernaturalitate  actionis  et  termini  ejus,   in 

quo  non  est  distinguere  aliquid  naturale,  et 

supernaturale,  sed  totum  est  entitas  simplici- 

ter  supernaturalis,  quee  licet  conveniat  cum 

aliqua  entitate  naturali  in  ratione   communi, 

seu  generica  :  tamen  illa  ratio  generica  non 

potest  dici  naturalis,  sed  ad  summum  abstra- 

hens  a  naturali  et  supernaturali,  quce  tamen 

ut  contracta  est  per  supernaturalem  differen- 

tiam,  jam  est  etiam  elevata  ad  ordinem  super- 

naturalem.    Quee  omnia  latius  sunt  in  illo 

tractatu  exposita  ;  atque  in  hoc  solum  aucto- 

res  hujus  opinionis,  sed  Scotus,  Sotus,  aliique 

auctoresTprimee  opinionis  consentire  videntur : 

ideo  enim  conantur  defendere,  posse  esse  ap- 

petitum  naturalem,  quamvis  activa  vis  sit  om- 

nino  supernaturalis.  Et  potest  sic  confirmari, 

quia  naturalis  activitas  limitata  est,  et  habet 

certum  terminum  in  perfectione,  et  intensione 

effectus ;  commensuratur  enim  pefectioni  na- 

turee  :  si  ergo  natura  est  finitee  perfectionis, 

activitas  ejus  erit  ad  actum  finitum  et  deter- 

minatum  :  sed  vis  ad  efficiendam  supernatu- 

ralem  beatitudinem ,  quantum  est  ex  parte 

natureenostreenullumhabet  terminum,  sed  in 

infinitum  potest  perfectiorem,  et  perfectiorem 

visionem  efficere,  et  posset  infinitam,  nisi  ex 

parte  ipsius  effectus  non  repugnaret  :  ergo  si- 

gnum  est  non  fundari  illam  actionem  in  acti- 

vitate  connaturali  potentiee,  sed  obedientiali. 

Deinde  cum  actio  heec ,  et  terminus  ejus  sit 

omnino  supernaturalis,  interrogo  cur  dicatur 

intellectus  -habere  ad  visionem  potentiam  na- 

turalem  ?  an  quia  de  facto  ad  illam  concurrat 

per  suam  naturalem  entitatem,  et  hoc  non  sa- 

tis  est  :  nam  aqua,  verbi  gratia,  etiam  con- 

currit  per  suam  naturalem  entitatem  ad  affec- 

tionem  gratiee  :  dicetur  ergo  aqua  habere  po- 

tentiam,  et  appetitum  naturalem  ad  illam 

actionem,  quod  est  plane  absurdum,  vel  hoc 

dicitur  specialiter  de  intellectu ,  quia  vitaliter 

concurrit.  Sed  hoc  etiam  non  sufficit,  nam  ad 

illum  etiam  concursum  sufficit  potentia  obe- 

dientialis  :  cur  enim  non  poterit  Deus  uti  po- 

tentia  vitali  tanquam  vitali  instrumento  ?  aut 

sicut  aliee  qualitates  sunt  in  potentia  obedien- 

tiali  respectu  Dei  ad  actionem  sui  ordinis,  non 


DISPUTATIO  XVI.  SECTIO  I. 


153 


etiam  erunt  potentise  vitales  impotentia  obe- 
dientialiad  aliquas  actiones  vitales,  quse  subhac 
ratione  possunt  dici  sui  ordinis  :  neque  enim 
est  de  ratione  actus  vitalis  quod  procedat  a 
principio  proximo  tanquam  a  principali ,  sed 
solum  quod  ita  ab  illo  procedat,  ut  per  se  or- 
dinetur  ad  informandum  ipsum  principium, 
et  quod  heec  informatio  illam  actionem  per  se 
prsesupponat.  Quod  totum  intelligi  potest 
etiamsi  principium  concurrat  per  potentiam 
obedientialem  :  nullum  ergo  est  sufficiens  fun- 
damentum  ad  asserendam  hanc  naturalem  po- 
tentiam,  et  alioqui  est  generalis  regula,  quod 
talis  est  potentia  qualis  est  actus,  et  quod  po- 
tentia  inferioris  ordinis  natnra  sua  non  est 
instituta  ad  actionem  superioris  ordinis. 

8.  Atque  eisdem  fere  rationibus  probari  po- 
test  altera  pars  de  potentia  passiva,  heec  enim 
non  dicitur  naturalis,  nisi  in  ordine  ad  natu- 
ralem  actuin,  et  ad  perfectionem  consentaneam 
naturaa,  et  ad  naturale  agens,  nam  ut  Aristo- 
teles  alias  dixit,  omni  naturali  potentise  passi- 
vee  correspondet  potentia  activa  naturahs.  Item 
eodem  modo  interrogo,  cur  dicatur  naturalis, 
an  solum  ut  congenita  cum  natura^  et  hoc 
modo  etiam  potentia  ad  unionem  hypostaticam 
dicetur  naturalis :  nullus  vero  sic  loquitur : 
non  potest  autem  cogitari  alia  ratio  specialis  : 
potentia  igitur  naturalis  non  dicitur  ex  habi- 
tudine  ad  principium,  ut  ita  dicam^  unde  ma- 
nat,  seu  ab  entitate^  in  qua  fundatur,  seu  cum 
qua  identificatur,  nam  hoc  modo  omnis  po- 
tentia  obedientialis  est  idem  cum  quacumque 
entitate  creata,  cujuscumque  ordinis,  vel  ra- 
tionis  illa  sit :  dicitur  ergo  in  ordine  ad  actum, 
quem  talis  natura  ex  se  postulat,  tanquam  suee 
naturee  debitum,  quod  dici  non  potest  de  su- 
pernaturah  beatitudine  respectu  nostree  natu- 
ree.  Et  hic  etiam  apphcaripotestiUa  conjectura, 
quod  naturalis  potentia  est  ad  determinatum 
actum  certee  intensionis,  et  perfectionis  :  heec 
autem  capacitas  nullum  habet  terminum^  sed 
in  infinitum  potest  mehorem,  et  meliorem  vi- 
sionem  recipere.  Unde  obiter  sumitur  argu- 
mentum  ad  confirmandam  conclusionem^  quia 
si  in  homine  esset  hic  naturalis  appetitus, 
nunquam  posset  repleri  et  satiari,  quia  qua- 
cumque  visione  data,  adhuc  appetit  mehorem 
appetitu  hoc  innato,  quia  est  capax  ihius  ca- 
pacitate  hac  radicali,  quae  in  iUa  opinione  Da- 
turalis  dicitur,  in  qua  fundatur  hic  appetitus. 
Aliis  modis  probant  hanc  partem  de  hac  po- 
tentia  non  naturali,  Capreolus,  Cajetanus_, 
FerrariensiS;  sed  haec  videntur  sufficere. 
9.  Superest  ut  probemus  aliud  principium, 


scilicet  obedientialem  potentiam  non  sufficere 
ad  appetitum  naturalem :  et  primo  manifestis 
exemphs,  quis  enim  dicat  appetere  humanam 
naturam  naturaliter  unionem  hypostaticam 
solum^,  quia  habet  potentiam  obedientialem  ad 
Ulam  :  aut  corpus  humanum  appetere  natura- 
liter  claritatem  Solis,  et  multa  similia  exempla 
possunt  afferri.  Deinde  si  intelligantur  termini, 
est  aperta  repugnantia,,  nam  appetitus  innatus 
non  dicit  rem  aliquam,  aut  realem  modum 
distinctum  a  capacitate  naturali :  sed  exphcat 
per  metaphoricam  vim,,  et  naturam  ipsius  po- 
tentiee  naturalis :  si  ergo  sub  nomine  capacita- 
tis  non  dicetur  naturalis,  sed  obedientialis_, 
cur  potest  dici  in  Ula  fundari  appetitum  natu- 
ralem.  Preeterea  facit  etiam  Ulud  argumentuin, 
quod  hic  appetitus  innatus  nunquam  esset  sa- 
tiandus :  prsetereafundarnentuni,  propter  quod 
id  asserebatur,  id  est,  quia  nuUum  appetibUe 
in  ratione  appetibilis  est  supernaturale,  est 
revera  falsum,  et  periculosum_,  alias  nuUum 
esset  appetibile  tam  supernaturale  in  suo  esse^ 
quod  non  possit  viribus  naturse  perfecte,  et  ef- 
ficaciter  appeti  et  amari :  quod  esse  omnino 
falsum  judicatur  in  materia  de  Gratia,  et  nunc 
ostendam  in  sectione  sequenti. 

10.  Ex  his  ergo  concluditur  argumentum. 
Appetitus  innatus  fundatur  in  potentia  natu- 
rali :  sed  in  homine  non  est  potentia  naturalis 
ad  supernaturalem  beatitudinem  :  ergo  neque 
appetitus  innatus.  Quse  ratio  confirmari  potest 
aho  discursu  sumpto  ex  principiis  supra  positis, 
nam  ostendimus  esse  in  homine  aham  natu- 
ralem  beatitudinem  preeter  hanc  supernatura- 
lem,  et  consequenter  iUam  appetere  appetitu 
innato :  appetit  ergo  iUam  quasi  ultimam  per- 
fectionem  suam^  alias  non  appeteret  tanquam 
beatitudinem :  ergo  illo  appetitu  non  appetit 
ulteriorem  perfectionem,  quia  sicut  impossibile 
est  dari  duos  ultimos  fines  respectu  ejusdem  : 
ita  impossibile  est  naturaliter  appetere  duas 
perfectiones  tanquam  ultimas,  seu,  quod  idem 
est,  per  modum  beatitudinis.  Quare  juxta 
priorem  sententiam  consequenter  dicendum 
esset,  appetitum  naturee  non  sistere  in  aliqua 
perfectione  naturali,  ut  in  ultimo  fine  formali, 
et  consequenter  nuUam  dari  beatitudinem  na- 
turalem,  praeter  istam  supernaturalem,  atque 
adeo  non  posse  creari  hominem  ordinatum  ad 
ultimum  finem  suum,  quin  sit  ordinatus  ad 
hanc  beatitudinem  supernaturalem :  unde  re- 
vera  fit  ordinationem  ad  hunc  finem  esse  in- 
trinsece  debitam  naturee  humanee,  quia  nihil 
est  magis  debitum,  quam  ordinatio  ad  ulti- 
mum  finem;  hoc  enim  consequens  visum  est 


154  DE  APPETITU 

semper  mihi  plusquam  falsum,  neque  credo 
illud  concedere  auctores  contrarise  sententise : 
quibus  autem  modis  discursum  factum  subter- 
fugerent,  nec  satis  video,  nec  tempus  est  id 
examinandi. 

11.  Ultimo  adjungi  possunt  confirmationes 
multse,  quse  vulgares  sunt,  et  in  dictis  aucto- 
ribus  legi  possunt,  ut  quod  appetitus  naturse 
est  efficax  in  suo  ordine,  unde  non  extenditur 
ultra  id,  quod  est  possibilenaturse.  Itein,  quod 
non  est  possibile,  non  est  bonum  in  ordine  na- 
turse,  appetitus  autem  tendit  in  bonum :  ergo 
appetitus  naturalis  ad  id  solum  tendit,  quod 
est  bonum  in  ordine  naturali.  Affert  etiam 
Cajetanus  illud  Aristotelis,  in  lib.  de  Coelo, 
quod  natura  dans  inclinatiouem  ad  aliquem 
motum ,  dat  organa  ad  illum.  Fundamenta 
contrarise  sententise  in  prima  probatione  nos- 
trse  sententise  sunt  expedita,  prseter  confirma- 
tionem  de  appetitu  elicito  de  quo  jam  dico. 

SECTIO  ULTIMA. 


Utrum  possU  Tiomo  appetitu  elicito  appetere 
naturaliter  beatitudinem. 


Hsec  qusestio  intelligi  potest  tam  de  beatitu- 
dine  naturali,  quam  de  supernaturali  in  parti- 
culari  etincommuni :  illud  autem  naturaliter 
sumi  potest  vel  ut  distinguitur  a  supernaturali, 
vel  ut  separatur  a  libero,  quia  quod  necessa- 
rium  est,  naturale  dicitur,  quia  natura  incli- 
natur  ad  unum  :  hic  prsecipue  intendimus 
priorem  sensum,  nam  de  posteriori  agitur  1, 
2,  qufflst.  9et  10. 

1.  Assertio  affirmativa  de  naturali  beatitu- 
dine. — Probatur  quoad  beatitudinem  in  com- 
muni.  —  Circa  beatitudinem  naturalem  dicen- 
dum,  hominem  posse  naturaliter  appetere 
illam  appetitu  elicito  et  efficaci,  quantum  est 
ex  parte  hominis.  Hoc  patet,  nam  imprimis 
si  sit  sermo  de  beatitudine  in  communi,  illa 
ut  sic  proponitur  ut  summum  bonum  hominis, 
et  ut  proportionatum  et  connaturale  :  imo  in 
illo  objecto  ut  sic  nulla  apparet  ratio  mali ; 
ergo  non  solum  potest  ab  homine  amari  na- 
turaliter,  verum  etiam  non  potest  odio  haberi, 
nam  omne  odium  fundatur  in  aliquo  amore, 
et  omnis  amor  est  alicujus  boni,  et  omne  bo- 
num  includitur  in  beatitudine  in  communi, 
unde  qui  amat  aliquod  bonum,  hoc  ipso  vir- 
tute  amat  beatitudinem  in  communi,  ut  supra 
dixi.  Quin  potius  addunt  aliqui,  quamvis  non 
semperhomo  necessario  appetat  beatitudinem, 


BEATITUDINIS. 

quia  non  semper  de  illa  cogitat,  tamen  si  co- 
gitat,  et  actu  consideret  bonitatem  ejus,  ex  hac 
suppositione  non  posse  illam  non  amare, 
etiam  quoad  exercitium,  quod  est  difficilius, 
etsi  ad  hunc  locum  non  pertineat. 

2.  Probatur  etiam  de  beatitudine  in  parti- 
culari. — De  beatitudine  autem  naturali  in 
particulari,  facile  etiam  probatur,  quia  quid- 
quid  homo,  seu  voluntas  appetit  appetitu  in- 
nato,  potest  etiam  appetere  appetitu  elicito 
naturali,  si  intercedat  cognitio,  quia  objectum 
est  proportionatum,  et  facultas  in  potentia 
non  deest :  sed  ostendimus  hominem  appetere 
hanc  naturalem  beatitudinem  appetitu  innato, 
et  naturaliter  potest  cognoscere  illam  esse 
maximam  perfectionem  suam  ;  potest  ergo 
illamappetere  appetitu  elicito  naturali.  Potest- 
que  adhoc  confirmandum  afferri  illud  Aristote- 
les  1,  Metaphy.,  cap.  1 :  Homo  naturaliter  scire 
desiderat,  nam  illud  non  solum  de  appetitu 
innato,  sed  de  elicito  etiam  exponunt  inter- 
pretes  :  et  D.  Thomas  etiam  1,  2,  q.  10,  a.  1 
et  2, 2,  q.  166,  a.  2,  naturalis  autem  beatitudo 
est  quffldam  pars  perfectissima  scientise,  cum 
in  Dei  cognitione  consistat,  atque  eadem  ratio 
est  de  amore.  Quod  autem  Aristoteles  dixit, 
naturaliter,  non  sumpsit  quidem  ut  distingui- 
tur  a  supernaturali  appetitu,  nihil  enim  de 
supernaturalibus  cogitare  potuit,  unde  multi 
colligunt  Aristotelem  voluisse,  non  solum  actu 
naturali,  sed  etiam  necessitate  quadam  vo- 
luntatem  appetere  sapientiam,  seu,  quod  pe- 
rinde  est,  naturalem  beatitudinem,  necessitate, 
inquam,  saltem  quoad  specificationem  :  quod 
forte  est  verum  per  se  loquendo,  seu  quantum 
est  ex  parte  objecti,  et  seclusis  extrinsecis  im- 
pedimentis.  Proprius  tamen  sensus  est  quod 
homo  diligit  illam  quodam  appetitu  valde  con- 
sentaneo  naturse  :  unde  potest  inferri  alius 
sensus  convenienter  explicatus,  ut  dictum  est. 

3.  De  supernaturalis  beatitudinis  appetitu 
naturali  controversia. —  Circa  supernaturalem 
beatitudinem  non  est  dubium,  quin  per  auxi- 
lium  gratiffl  possit  homo  illam  appetere  actu 
elicito  :  de  actu  vero  mere  naturali  est  diffi- 
cultas.  D.  Thomas  enim  dicit,  hominem  na- 
turaliter  appetere  banc  beatitudinem  actu  eli- 
cito,  imo  inde  concludit  illam  esse  possibilem, 
et  perfectam  beatitudinem,  utpatet  1,  2,  q.  3, 
art.  8,  et  1  part.,  qusest.  20,  art.  1  et  3,  con- 
tra  Gentes,  cap.  25,  51  et  57.  In  contrarium 
vero  est,  quod  illud  objectum  est  supernatu- 
rale,  et  quia  si  homo  hanc  beatitudinem  na- 
turaliter  appeteret,  non  quiesceretextraillam. 
Item  quia  appetitio  elicita  fundatur  in  innata : 


MSPUTATIO 

cum  ergo  hic  non  sit  appetitus  innatus,  ut  os- 
tendi,  neque  erit  elicitus  naturalis. 

A.  De  hoc  multa  scribunt  Cajetanus,  loco 
citato,  et  1  part.,  queest.  I,  art.  \,  Conradus, 
Ferrariensis,  dict.  cap.  51,  qui  in  hoc  conve- 
niunt ,  ut  propter  auctoritatem  D.  Thomee 
fateantur  appetitum  elicitum  supernaturalis 
beatitudinis  esse  aliquo  modo  naturalem,  ne- 
gant  tamen  sub  omni  ratione  naturalem,  et 
ideo  variis  distinctionibus  utuntur.  Cajetanus 
enina,  d.  q.  3,  a.  8,  dicit,  appetitum  videndi 
Deum  dici  naturalem,  quia  inest  naturee  ut 
subjecto,  non  quia  in  modo  sit  naturalis  :  sed 
hoc  nihil  valet,  quia  hoc  modo  et  gratia,  et 
ipsa  visio  dicetur  naturalis^  quia  inest  naturee 
ut  subjecto  :  at  D.  Thomas  non  ita  loquitur. 
Secundo  distinguit  ibid.  hominem  naturaliter 
desiderare  videre  Deuna,  ut  est  una  ex  causis 
necessariis  ad  effectum  naturee,  non  tamen 
desiderare  naturaliter  videre  quid  est  Deus 
absolute,  ut  Deus  est.  Heec  vero  distinctio  aut 
coinciditcum  distinctione  Ferrariensis,  de  qua 
statim  :  aut  est  intelligibilis,  quia  licet  moti- 
vum  hujus  desiderii  possit  esse  necessaria  illa 
connexio,  quee  est  inter  effectus  naturales  et 
Deum  :  tamen  terminus,  seu  quod  desideratur 
est  visio  Dei :  ergo  per  hunc  actum  desideratur 
videri  Deus,  prout  in  se  est.  Aliter  idem  Caje- 
tanus,  1  part.,  distinguit  ex  parte  hominis, 
qui  vel  esse  potest  in  solo  lumine  naturee,  vel 
illuminatus  aliquo  modo  per  gratiam,  de  hac 
beatitudine  supernaturali :  priori  modo  negat 
posse  hominem  naturaliter  appetere  illam  bea- 
titudinem,  quianon  potest  apprehendere  illam 
ut  bonum  sibi  possibile  :  posteriori  modo  con- 
cedit,  et  ita  exponit  D.  Thomas  de  homine  in 
hoc  statu  esse  locutum.  Hanc  vero  doctrinam 
improbat  Ferrariensis  dicens,  hoc  esse  preeter 
intentionem  D.  Thomee,  qui  loquitur  de  ho- 
mine  quatenus  ea  cognitione  ducitur,  quee 
ex  naturali  cognitione  effectuum  naturalium 
oritur,  et  per  eam  excitatur  ad  desiderium 
videndi  causam  talium  effectuum. 

5.  Et  preeterea  nec  primum  membrum  dis- 
tinctionis  est  universim  verum  :  nec  secun- 
dum  expedit  difficultates,  ut  videbimus.  Aliter 
distinguit  Ferrariensis  de  visione  Dei,  ut  est 
prima  causa,  vel  ut  est  objectum  supernatura- 
lis  beatitudinis.  Priori  modo  dicit  naturaliter 
appeti,  et  ita  exponit  D.  Thomas  non  tamen 
posteriori  modo.  Heec  tamen  distinctio  supra, 
sect.  preec,  n.  A,  est  impugnata,  quia  ipsa 
prima  causa  prout  in  se  visibilis  est,  ex  hoc 
ipso  preecise  habetquod  sit  objectum  superna- 
turale,  quia  in  ratione  primee  causse  includitur 


XYI.  SECTIO  II.  155 

quod  sit  actus  purus,  et  suum  esse  ex  hoc  prse- 
cise  habet  quod  sit  objectum  naturaliter  invi- 
sibile  creaturae  :  ergo  et  quod  sit  objectum  su- 
pernaturale,  seu  supernaturalis  beatitudinis. 
Item  ostendi  visionem  primee  causee  esse  tam 
supernaturalem,  quam  potest  esse  beatifica  vi- 
sio,  imo  etiam  omnino  eamdem. 

6.  Mihi  ergo  aliter dicendum  occurrit,  primo 
non  posse  hominem  naturaliter  habere  appe- 
titum  elicitum  absolutum,  et  efficacem  illius 
beatitudinis  supernaturalis  consequendee.  Hanc 
conclusionem  mihi  probant  rationes  posteriori 
loco  factse,  existimo  esse  rem  certam,  quia  hic 
appetitus  est  proprius  actus  spei  infusee,  per 
quam  intendimus  efficaciter  tendere  in  illam 
beatitudinem,  eamque  consequi  divina  gratia 
adjuti.  Preeterea  hic  appetitus  efficax  virtute 
includit  absolutam  voluntatem  exequendi  om- 
nia  necessaria  ad  illam  beatitudinem  conse- 
quendam  :  sed  hanc  voluntatem  non  potest 
homo  habere  suis  viribus  naturalibus ;  si  enim 
non  potest  habere  naturaliter  efficacem  volun- 
tatem  credendi  vera,  et  supernaturali  fide, 
quee  est  medium  necessarium,  quomodo  pote- 
rit  habere  aliam  voluntatem,  quee  hanc  conti- 
net,  et  plures  alias?  nec  D.  Thomas  unquam 
locutus  est  de  hac  voluntate,  neque  ad  hanc 
sufficit  quod  objectum  in  se  sit  bonum,  et  ex- 
cellentissimum ,  sed  oportet  ut  sit  proportio- 
natum,  et  possibile  ipsi  naturee :  quare  heec 
conclusio  procedit  tam  de  homine  in  pura 
cognitione,  quam  illuminato  per  fidem,  nam 
semper  indiget  in  voluntate  auxilio  elevante, 
et  adjuvante  ad  hujusmodi  actum  efficacem. 

7.  Dicendum  secundo,  circa  hanc  beatitu- 
dinem  supernaturalem  potest  homo  habere 
appetitum  naturalem  imperfectum,  et  simpli- 
cis  cujusdam  complacentiee,  qui  conditionatus 
actus  dici  solet,  quia  in  objecto  includit  vir- 
tualem  conditionem :  de  hoc  actu  optime  in- 
telliguntur  loca  D.  Thomee,  et  experientia 
constare  potest,  nam  heereticus  habet  hunc 
affectum,  et  Gentilis  habebit,si  semel  concipiat 
illam  beatitudinem.  Item,  quia  hic  affectus 
esse  potest  circa  impossibilia,  nec  contra  hoc 
procedunt  rationes  factee,  quia  circa  materiale 
objectum  supernaturale  bene  potest  naturalis 
facultas  habere  aliquem  actum  imperfectum 
sub  ratione  aliqua  naturali,  aut  communi,  seu 
abstrahenti  a  naturali,  et  supernaturali :  sic 
enim  naturaliter  credi  potest  fide  humana 
mysterium  Trinitatis,  et  ita  etiam  desiderari 
potest  supernaturalis  beatitudo,  quatenus  in 
ea  apprehenditur  communis  ratio  boni  seu 
beatitudinis  :  quo  circa  hic  affectus  esse  potest 


150  DE  APPETITU 

non  solum  in  homine  illuminato  ex  ratione 
supernaturali;  sed  etiam  in  pura  natura. 

7.  Primum  discrimen  inter  appetitionem  na- 
turalem  ex  lumine  naturce,  et  ex  revelatione. — 
Secundum  discrimen.  —  Solum  est  duplex  dif- 
ferentia,  quia  ex  revelatione  facile  apprehen- 
ditur  illa  beatitudo  ut  magnum  bonum,  et 
possibile ,  tamen  ex  solo  naturali  discursu  vix 
posset  in  mente  hominis  cadere,  non  tamen 
repugnaret  aliquo  modo  et  conditionate  appre- 
hendi,  id  est,  quod  esset  bonum  videre  pri- 
mam  causam ,  si  esset  possibile.  Secunda  dif- 
ferentia  est,  quia  postquam  per  revelationem 
constat  homini  esse  ordinatum  ad  illam  beati- 
tudinem  ,  homo  toto  affectu,  non  quidem  per- 
fecto,  sed  quantum  ipse  potest,  illam  desiderat, 
nec  est  contentus ,  nec  quietus  extra  illam , 
saltem  in  via  :  at  vero  stando  in  pura  natura, 
licethomo  conciperet  aliquale  desiderium  con- 
ditionatum  illius  visionis,  tamen  si  prudenter 


BEATITUDINIS. 

se  gereret,  non  esset  inquietus,  sed  esset  sua 
naturali  sorte  contentus  :  sicut  etiam  posset 
homo  illo  modo  appetere  intelligere  sine  dis- 
cursu,  qui  tamen  appetitus  nec  sollicitaret,  nec 
inquietaret  animam,  quia  cognosceret  esse  de 
re  valde  aliena  ab  humana  natura,  atque 
propter  hanc  causam  non  esse  necesse^  ut  hu- 
jusmodi  affectus  elicitus  oriatur  proprie  ex  ap- 
petitu  innato  ad  illam  rem,  circa  quam  appe- 
titus  elicitus  versatur.,  ut  manifeste  patet  de 
aliis  velieitatibus ,  quse  versantur  circa  impos- 
sibilia  :  sed  oritur  ex  affectu  innato  ad  aliquam 
rationem  communem,  quam  mens  applicat  in 
objecto  superante  naturam  :  unde  fit,  ut  vo- 
luntas  simplici  affectu  adheereat  illi  rei  sub 
illa  praecisa  ratione  consideratae.  Atque  ita 
solutee  sunt  omnes  rationes  dubitandi  supra 
positse,  et  absoluta  materia  de  Beatitudine ,  ad 
laudem  et  gloriam  Omnipotentis  Dei,  Beatissi- 
mse  Virginis  Mariee,  etc. 


FINIS  TRACTATUS  DE  FINE  H0MINIS. 


!Cf2? 


TRACTATUS  SEGUNDUS. 

DE 

VOLUNTARIO  ET  INVOLUNTAEIO. 

PROOEMIUM. 

Post  tractationem  de  beatitudine,  agendum  de  actibus  humanis,  quoniam  sunt 
potissima  media,  quibus  hsec  beatitudo  comparatur.  Est  autem  de  his  actibus  com- 
mune,  et  veluti  prima,  ac  generalis  conditio  eorum,  ut  a  voluntate  deliberata  pro- 
cedant,  unde  voluntarii  nominantur,  et  ideo  hanc  eorum  conditionem  in  primis 
declaramus,  in  quo  partim  Aristotelem  sequimur,  partim  deserimus.  Ille  enim 
postquam  in  libr.  1 .  Ethicor.  de  beatitudine  disseruit :  in  2  tractat.  de  habitibus, 
et  virtutibus,  quse  sunt  principia  humanorum  actuum :  in  3  vero  incipit  agere  de 
voluntario  et  involuntario,  Quia  vero  hse  conditiones  primo,  ac  per  se  reperiuntur 
in  actibus,  et  cognitio  actuum  prior  est,  quam  habituum,  prgeit  disputatio  de  volun- 
tario,  quam  etiam  tradit  Aristoteles,  lib.  2  Ethicor.  adEudemum,  etlibr.  1,  Magn. 
moralium,  cap.  12,  Nyssenus,  /.  5,sucePhilosophice,cap.  1,  2  et  3,  Damasc,  /.  2, 
deFidey  capit.  20,  et  Scholastici  nonnulla  attigerunt  in  secundadistinction.  29et25. 


ELENCHUS  TRACTATUS  SECUNDI 

DE  VOLUNTAM)  ET  INYOLUNTARIO  IN  GENEUE,  DEQUE  ACTIBUS  VOLUNTABHS 

IN  SPECIALI. 


Prooemium.  DISPUTATIO  II. 

DTSPTTTATTO  T  DE  intolt™tarioj'  violento  et  coacto,  com- 

UlOrUlAllU    1.  PREHENDENS   SECTIONES   SEX. 

de  voluntamo  et  libero,  eorumque  compara-  i   Quid  sit  involuntarium  simpUciter,  et 

tione,  complectens  sectiones  sex.  quomodo  se  habeat  ad  coactum  et 

1  Quid  sit  aliquid  esse  voluntarium.  violentum. 

2  Vtrum  in  actibus  humanis  reperiatur  2  Quce  res  possint  esse,  seu  denominari 

tiberum  excludens  necessitatem.  violentce. 

3  Quid  sit  esse  liberum  in  humanis  ac-  3  Utrum  Deus  possit  inferre  violentiam 

tibus,  et  quo  pacto  a  perfecto  vo-  rebus  creatis. 

luntario  distinguatur.  4  Vtrum  Deus  possit  necessitatem,  aut 

4  Quotuplex  sit  voluntarium.  violentiam  creatce  voluntati  inferre 

5  Utrum  sit  aliquid  voluntarium  indi-  in  seipsa. 

rectum  quod  actum  voluntatis  non  5  Utrum  Deus possit  inferre  coactionem 

requirat,  et  quid  sit  necessarium  ad  voluntati  in  seipsa. 

illud.  6  Utrum  possit  homo,  seu  voluntas  hu- 

6  In  quibus  rebus  inveniatur  volunta-  manasimplicitercogiad  acius  alia- 

rium.  rum  potentiarum,  etc% 


158 


ELENCHUS  TRACTATUS  SECUNDI. 


DISPUTATIO  III. 


DE   VOLUNTARIO  MIXTO   CUM   METU,  VEL  CONCU- 
PISCENTLA,  COMPLECTENS  SECTIONES  QUATUOR. 

1  Utrum  quce  ex  soto  metu  fiunt,  sint 

involuntaria  simpliciter  ratione  ip- 
sius  metus. 

2  Utrum  quce  ex  solo  metu  fiunt,  sint 

saltem  invotuntaria  secundum  quid 
ralione  ipsius  metus. 

3  Utrum  concupiscentiaaugeatvotunta- 

rium. 
k  Utrum  concupiscentia  causet  aliquo 
modo  invotuntarium. 

DISPUTATIO  IV. 

DE  IGNORANTIA  UTRUM  CAUSET  VOLUNTARIUM,  AUT 

INVOLUNTARIUM,     COMPREHENDENS     TRES     SEC- 
TIONES. 

1  Utrum  recte  dividatur  ignorantia  in 

antecedentem,    concomitantem,    et 
consequentem,  et  quo  sensu. 

2  Utrum  et  quce  ignorantia  causet  vo- 

luntarium,  vet  invotuntarium. 

3  Ulrum  actuatis  inconsideratio  faciat 

non  votuntarium  actum  quoad  con- 
ditionem  ignoratam. 

DISPUTATIO  V. 

DE    CIRCUMSTANTLTS,    SEU  ACCIDENTIBUS    HUMANO- 
RUM  ACTUUM,    CONTINENS   TRES   SECTIONES. 

1  Utrum  sint  aliquce  circumstantice  ac- 

tus  humani  internce  et  externce. 

2  Quot  sint  circumstantice  humanorum 

actuum. 

3  Quid  necesse  sit  ut  circumstantice  af- 

ficiant  actum  moratem. 

DISPUTATIO  VI. 

DE  VOLUNTATE  ET  INTENTIONE,  ACTIBUSQUE  IN- 
TELLEGTUS  PRjEVHS,  CONTINENS  SECTIONES  SEP- 
TEM. 

1  De  objeclis,  rationibus,  et  differentiis 

voluntatis  atque  intentionis. 

2  Utrum  votuntas  et  intentio  versentur 

aliquo  modo  circa  media. 

3  Utrum  votuntas  et  intentio  sint  actus 

tiberi,  an  necessarii. 

4  Utrum  ad  actum  votuntatis  sit  neces- 

saria  cognitio. 


5  Qualis  esse  debet  prcedicta  cognitio. 

6  In  quo  genere  causce  concurrat  cogni- 

tio  ad  actum  voluntalis :  et  an  in- 
tellectus  moveat  voluntatem  quoad 
exercitium,  vet  quoad  specificatio- 
nem. 

7  A  quo  moveatur  votuntas  quod  exer- 

citium  in  actu  circa  finem. 

DISPUTATIO  VII. 

DE   FRUITIONE,   CONTINENS   SECTIONES   TRES. 

1  Utrum  fruitio  sit  actus  voluntatis. 

2  Quodnam  sit  fruitionis  objectum. 

3  Quomodo  gaudium  ab  amore  distin- 

guatur. 

DISPUTATIO  VIII. 

DE  ELECTIONE  ET  CONSENSU,  AG  DE  COGNITIONE 
PR^VIA  AD  TALEM  ACTUM,  CONTINENS  SEGTIO- 
NES   QUINQUE. 

1  Quid  sit  etectio,  quod  ejus  objectum, 

et  cujus  potentice  sit  actus. 

2  Utrum  consensus  sit  actus  volunlatis 

ab  electione  distinctus. 

3  Quomodo   distinguantur    etectio ,    et 

consensus  ab  intentione  finis,  et  si- 
mul  quomodo  versentur  circa  finem. 

4  Utrum  actus  etectionis  sit  liber. 

5  De  cognitione  necessaria  ad  electio- 

nem. 

DISPUTATIO  IX. 

DS   USU  ET   IMPERIO,    GONTINENS   SEGTIONES  TRES. 

1  Quid  sit  usus,  et  quod  ejus  objectum. 

2  Utrum  usus  sit  actus  ab  electione  dis- 

linctus. 

3  Quce  cognitio  antecedat  usum,  et  si- 

mut  quid  sit  imperium,  etut  distin- 
guatur  ab  usu. 

DISPUTATIO  X. 

DE   ACTIBUS   IMPERATIS   A  VOLUNTATE    IN  COMMU- 
NI,   IN   TRES   SEGTIONES  DISTRIBUTA. 

1  Utrum  actus   votuntatis   et   rationis 

imperentur. 

2  Utrum  actus  appetitus  sensitivi  irnpe- 

rentur. 

3  Utrum  imperium  et  actus  imperatus 

sint  unus  actus. 


TRAGTATUS  SEGUNDUS. 

DE  VOLUNTARIO 

ET  INVOLUNTARIO. 


DISPUTATIO  I. 

DE   VOLUNTARIO  ET  LIBERO,    EORUMQUE    COMFARA- 
TIONE. 

Qamvis  D.  Thomas,  1,  2,  qusest.  6,  solum 
proponat  dispntationem  de  volnntario,  mihi 
tamen  visnm  est  de  ratione  liberee  actionis  dis- 
serore,  tum  quia  nimis  necessaria  est  heec  ra- 
tio  ad  cognoscendum  actum  moralem,  cujus 
gratia  tota  hsec  disputatio  statuitur :  tum  etiam, 
quia  neque  ipsa  ratio  voluntarii  perfecte  co- 
gnosci  potest,  nisi  cum  libero  conferatur :  non 
possunt  autem  comparari,  nisi  prius  singula 
cognoscantur.  Dicemus  ergo  an  utraque  ha- 
rum  rationum  in  humanis  actibus  reperiatur, 
et  quid,  ac  quotuplex  sit. 

SECTIO  I. 

Quid  sit  aliquid  esse  volmtarium. 

i.  TJna  definitio  voluntarii. —  Altera. — 
Oijectiones  contra  proximas  definitiones. — Di- 
vus  Thomas,  q.  6,  art.  \,  definit  illam  actio- 
nem  esse  voluntariam,  qua  est  a  principio  in- 
trinseco  cum  cognitione.  Aristoteles  autem  3, 
Ethic,  c.  I,  quem  sequuntur  Nyssenus  et  Da- 
mascenus  nonnihil  huic  definitioni  addere 
videtur.  Dicit  enim  actionem  esse  voluntariam, 
cujus  principium  est  in  agente,  sciente  singula, 
in  quibus  est  ipse  actus :  id  est,  cognoscente 
conditiones,  quse  actum  circumstant,  quas  ap- 
pellamus  cireumstantias,  ut  hi  auctores  expli- 
cant.  In  utraque  autem  definitione  est  difficul- 
tas,  quoniam  prior  videtur  plura  eomplecti, 
quse  non  necessario  sunt  voluntaria,  ut  assen- 
sus  scientise  est  a  principio  intrinseco,  et 
procedit  ex  perfecta  cognitione  principiorum, 
et  tamen  ex  se  non  est  voluntarius  :  simihter 


actio,  quoe  fit  habitus,  est  a  principio  intrin- 
seco,  et  potest  esse  cum  cognitione  objecti 
talis  habitus,  et  tamen  per  se  non  est  volun- 
taria,  e  contrario  vero  aliqua  videntur  esse 
voluntaria,  quibus  illa  definitio  non  convenit : 
nam  si  quis  alium  occidat,  me  vidente  et  gau- 
dente,  nihil  tamen  agente,  illa  occisio  mihi  est 
voluntaria,  et  tamen  non  est  a  principio  in- 
trinseco  respectu  mei,  cum  principium  ejus 
non  sit  in  me.  Quse  ohjectio  etiam  procedit 
circadefinitionem  Aristotelis,  circaquam  etiam 
urget,  quia  non  videtur  esse  de  ratione  vo- 
luntarii  cognitio  circumstantiarum  omnium, 
tum  quia  alias  in  brutis,  et  pueris  non  reperi- 
retur  voluntarium,  quod  est  contra  ipsos  cita- 
tos  auctores  :  tum  etiam,  quia  alias  omnis 
actio,  quse  fit  cum  ignorantia  alicujus  circum- 
stantise,  hon  esset  voluntaria,  et  consequenter 
nec  peccatum,  quod  est  per  se  manifeste  fal- 
sum. 

2.  Varice  acceptiones  voluntarii.  — Ut  expli- 
cemus  has  definitiones,  incipiamus  prius  ab 
ipsa  re,  ad  quam  cognoscendam  oportet  dis- 
tinguere  varias  significationes  hujus  vocis 
voluntarium  :  ut  enim  ex  ipsa  voce  consistat, 
a  voluntate  dictum  est.  Unde  quidquid  sub  vo- 
luntate  cadit ,  generali  ratione  voluntarium 
dici  potest ,  tamen  hinc  distingui  possunt  va- 
rise  acceptiones  voluntarii.  Duobus  enim,  aut 
tribus  modis  aliquid  cadit  sub  voluntatem. 
Primo  ut  objectum  tantum,  et  non  ut  effectus, 
neque  ut  actus  voluntatis ;  et  hoc  potius  dicitur 
volitum,  quam  voluntarium,  prout  nunc  de 
illo  agimus.  Exemplum  est  in  objectione  facta 
de  morte  ab  alio  effecta  me  consentiente^  non 
cooperante  :  sic  etiam  generatio  eeterna  dicitur 
Patri  esse  voluntaria  objective,  seu  concomi- 
tanter,  non  principiative.  Secundo  modo  cadit 
aliquid  in  voluntate  tanquam  effectus  seu  ac- 
tus  ejus,  quod  dicitur  causaliter  voluntarium, 


160  DE  V0LUNTARI0  ET  LIBERO, 

seu  principiative,  de  quo  erit  in  prsesenti  pree- 
cipuus  sermo,  et  hoc  modo  dicuntur  voluntarii 
actus,  tum  etiam  eliciti,  tum  etiam  imperati  a 
voluntate.  Est  autem  considerandum  nihil  esse 
voluntarium  hoc  posteriori  modo  quin  sit 
etiam  voluntarium  priori  modo  etsi  non  con- 
vertantur,  nihil  enim  potest  a  voluntate  pro- 
cedere  aliquo  modo  _,  quin  sit  ab  ea  aliquo 
modo  volitum  :  quidquid  autem  est  volitum  a 
voluntate,  induit  aliquo  modo  rationem  objecti 
sui.  Sed  circa  ea,  quse  hoc  posteriori  modo  vo-  ' 
luntaria  sunt,  oportet  etiam  advertere  ,  quse- 
dam  esse  in  voluntate  immediate,  ut  actus  ab 
ea  elicitus  :  quaedam  vero  mediate,  id  est,  me- 
diis  actibus  elicitis,  ut  sunt  actus  imperati, 
sub  quibus  effectus  eorum  comprehendo,  inter 
quos  heec  est  differentia ,  quod  actus  imperati 
ita  sunt  voluntarii  causaliter,  ut  sint  etiam 
proprie  voluntarii  objective.  Sunt  enim  actus 
imperati  propria  objecta  elicitorum  actuum, 
per  quos  imperantur,  ut  cum  aliquis  voluntarie 
facit  eleemosynam  ,  exterior  actus  dandi 
eleemosyuam  est  proprium  objectum  interio- 
ris  voluntatis  dandi  illam,  atque  ita  illa  actio 
est  proprie  voluntaria,  et  ut  effectus,  et  ut  ob- 
jectum.  At  vero  ipsainterior  volitio,  quse  est 
actus  elicitus,  ita  est  voluntaria,  et  volita  ut 
actio ,  seu  actus  ut  non  sit  proprie  objectum 
volitum,  quia  necesse  est  hujusmodi  actum 
habere  objectum  a  se  distinctum,  circa  quod 
directe  versetur.  Unde  solum  ipse  est  volitus 
intrinsece,  et  per  se  ipsum  per  quamdam  vir- 
tualem  reflexionem,  quam  in  se  includit,  et 
ideo  dicitur  volitus  per  modum  actus  non  per 
modum  objecti. 

3.  Quid  sit  voluntarium  ut  objectum.  —  His 
positis  constat  primo  voluntarium  ut  objec- 
tum,  seu  concomitans  tantum,  nihil  aliud  esse 
quam  denominationem  quamdam  in  objecto 
voluntatis  manentem  ab  actu  ejus ,  quo  vult, 
seu  complacet  in  tali  objecto  :  sicut  esse  ama- 
tum  est  denominatio  qusedam  in  objecto,  seu 
re  amata  ab  actu  amantis,  nam  idem  est  esse 
volitum,  quod  esse  amatum,  et  (ut  dixi)  idem 
est  esse  hoc  modo  voluntariunx,  quod  esse  vo- 
litum  :  sed  hujusmodi  voluntarium  non  satis 
est  ad  aliud,  de  quo  modo  tractamus  ;  nam 
disputamus  de  voluntario,  quod  constituit  ac- 
tum  humanum,  ad  quod  non  sufficit  volunta- 
rium  tantum  objectivum,  ut  per  se  constat. 

4.  Quid  voluntarium  ut  actus  imperatus.  — 
Secundo  facile  ex  dictis  constat  quid  sit  volun- 
tarium  per  modum  actus  imperati,  nihil  enim 
aliud  est ,  quam  habitudo  ,  seu  denominatio 
qusedam  in  actu  imperato  ab  actu  elicito,  cujus 


EORUMQUE  COMFARATIONE. 
est,  et  objectum,  et  effectus,  non  enim  alia  ra- 
tione  actus  imperatus  voluntarius  dicitur,  nisi 
quia  procedit  ab  actu  elicito  voluntario,  et  ab 
ipso  quodammodo  informatur ,  et  cum  illo 
constituit  unum  actum  moralem,  ut  dicam, 
quae  per  se  sunt  satis  clara.  Tota  ergo  difficul- 
tas  revocatur  ad  actus  elicitos. 

5.  Quid  ut  actus  elicitus.  —  Actus  %t  quali- 
tas  etiam  est  volitus  per  se  et  non  tantum  per 
suam  dependentiam  a  voluntate. — Tertio  potest 
colligi,  esse  voluntarium  in  actu  elicito,  nihil 
aliud  esse  quem  esse  actum,  ita  immediate 
manentem  a  voluntate,  ut  per  se  ipsum  intrin- 
sece  sit  volitus  per  virtualem  ,  et  intrinsecam 
reflexionem  in  ipso  inclusam.  Hoc  fere  constat 
ex  dictis ,  quia  inter  hunc  actum  et  volunta- 
tem,  non  mediat  alius  actus  :  ergo  necesse  est, 
ut  se  ipso,  et  per  immediatam  habitudinem  ad 
ipsam  voluntatem  dicatur  voluntarius.  Sed 
hoc,  ut  amplius  explicetur,  distinguamus  in 
ipso  actu  elicito  duas  rationes,  alteram  quali- 
tatis,seu  termini,alteram  dependentise,seu  ac- 
tionis  :  videtur  ergo  dici  posse  actum  ipsunx, 
quatenus  est  qualitas  qusedam ,  esse  volunta- 
rium  ab  actione  seu  dependentia  ,  per  quam 
manat  a  voluntate ,  ipsam  vero  actionem  se 
ipsa  esse  voluntariam  per  immediatam  habi- 
tudinem  ad  ipsam  voluntatem,  nam  actus  non 
est  a  voluntate ,  nisi  mediante  actione  :  actio 
vero  immediate  per  se  ipsam  :  sed  tamen  licet 
hoc  ex  parte  verum  sit,  non  tamen  sufficit  ad 
propriam ,  et  formalem  denominationem  ex- 
plicandam  :  verum  quidem  est  in  actu  imma- 
nente  ,  ut  voluntarius  sit ,  necessariam  esse 
illam  dependentiam  a  voluntate ,  ut  principio 
proximo  efficiente,  tum  quia  in  omni  actu  vi- 
tali  est  hoc  proportionale  necessarium,  ut  pos- 
sit  existere,  et  suam  potentiam  informare  : 
tum  etiam  quia  supponimus  hunc  actum  esse 
voluntarium,  non  tantum  objective,  sed  etiam 
causaliter  ;  voluntarium  autem  causaliter  ne- 
cessario  requirit  dimanationem  a  voluntate, 
quee  cum  in  hoc  actu  elicito  non  sit  per  alium 
actum,  necesse  est  quod  sit  per  intrinsecam 
dependentiam. 

6.  Est  tamen  voluntarius  per  intrinsecam  re- 
flexionem .  —  Addendum  vero  est  etiam  ipsum 
actum  quatenus  in  facto  esse  informatvolun- 
tatem,,  et  constituit  illam  volentem  non  tantum 
constituere  illam  volentem  objectum,  sed 
etiam  ipsummet  actum  per  virtualem  reflexio- 
nem  in  illo  inclusam ,  quod  etiam  agendo  de 
voluntariaproductione  Spiritus  sancti  explicui, 
lib.  sexto  de  Trinitat.,  cap.  quarto,  a  num. 
septimo.  Nam  actus  ipse,  ut  actus  est,  intrin- 


DISPUTATIO 
sece  includit,  quod  sit  volitus  ,  neque  intelligi 
potest  voluntatem  constitui  volentem ,  id  est, 
voluntarie  tendentem  in  objectum,  quin  vir- 
tualiter  velit  ipsam  tendentiam  ,  seu  inclina- 
tionem  ,  ut  sit  per  possibile  ,  vel  impossibile 
amaret  objectum  per  amorem  impressum  ab 
alio  sine  efficientia  ejus,  revera  non  tantum 
non  eliceret  ipsam  efficientiam,  sed  etiam  ne- 
que  ipsum  amorem,  neque  voluntarie  et  spon- 
tanee  amaret  :  ergo  signum  est  bujusmodi 
actum,  non  solum  denominari  voluntarium  a 
dependentia  in  genere  causeeefficientis,sed  per 
seipsum  formaliter  ex  vi  suee  informationis,  in 
quo  differt  bujusmodi  actus  ab  omni  alio,  qui 
non  sit  a  voluntate  elicitus. 

7.  Dices,  quamvis  boc  appareat  vernm  in 
actibus  vohmtatis,  qui  sunt  per  modum  prose- 
cutionis,  ut  sunt  amor,  et  alii,  qui  tendunt  in 
bonum  sub  ratione  boni :  non  tamen  in  acti- 
bus,  qui  sunt  per  modum  fugee,  ut  tristitia, 
odium,  etc,  nam  bi  actus  sunt  potius  nolitio- 
nes  queedam,  quam  volitiones :  unde  non  de- 
nominant  sua  objecta  voluntaria,  sed  potius 
involuntaria :  ergo  nonpossunt  bujusmodi  ac- 
tus  esse  voluntarii  se  ipsis,  et  tamen  sunt 
eliciti  a  voluntate,  et  vohmtarii  eidem,  cujus 
signum  evidens  est,  quia  in  eis  esse  potest 
peccatum  et  meritum,  ut  in  tristitia  de  bono 
opere  et  dolore  de  peccatis  :  ergo  non  potest 
ratio  voluntarii  preedicto  modo  sufficienter  ex- 
poni  in  omnibus  actibus  elicitis. 

8.  Ad  banc  objectionem  respondetur  primo 
eumdem  actum  esse  posse  directam  nolitio- 
nem  objecti,  et  virtualem  volitionem  sui  ip- 
sius;  nam  licet  tristitia,  verbi  gratia,  absolute 
et  simpliciter  videatur  involuntaria ,  tamen 
supposito  tali  modo  preesentiee  est  voluntaria, 
nam  voluntarie  quis  fugit  malum  sibi  inbee- 
rens,  etsi  absolute  nolit  sibi  esse.  Nec  refert, 
quod  idem  actus  respectu  objectisit  nolitio,  et 
respectu  sui  sit  virtualis  volitio,  quia  heec  duo 
non  opponuntur,  cum  sint  respectu  diverso- 
rum,,  etmodis  diversis.  Secundo  potest  bocde- 
clarari  ex  D.  Thoma,  prima  secundee,  queest. 
sexta,  articul.  tertio,  ad  secund.  Si  dicamus 
omnes  actus,  qui  a  nobis  explicantur  per.  mo- 
dum  nolitionis  et  fugee,  reipsa  esse  volitiones 
quasdam,  si  ad  propria  objecta  comparentur, 
et  inductione  boc  explicatur,  nam  odium  alte- 
rius,  est  actus  per  modum  fugee,  et  dicitur  esse 
nolitio  queedam,  et  tamen  revera  est  velle  illi 
malum,  et  similiter  dolor  de  peccatis,  qui  ex- 
plicaturper  banc  vocem,  nollem  peccasse,  idem 
est  quod  vellem  non  peccasse,  nam,  ut  recte 
dicit  divus  Tbomas.  illud  verbum  nollem,  si 

iv, 


I.  SECTIO  I.  161 

per  solam  negationem  explicetur,  non  tam 
dicit  actum  quam  negationem  actus  :  si  autem 
positive  deelaretur,  nihil  aliud  esse  potest, 
quam  voluntas  carendi  seu  non  babendi  ali- 
quid.  Cujus  signum  etiam  esse  potest,  quia  ex 
vi  talis  actus  moventur  aliee  facultates,  et  or- 
gana  corporis  ad  fugiendum,  vel  alias  actio- 
nes,  quee  non  fiunt  nisi  voluntate  positiva  effi- 
ciendi  illas.  Hoc  autem  posito  facile  inteUigi- 
tur  bos  actus  posse  esse  seipsis  voluntarios,  ut 
facile  patet  ex  dictis. 

9.  Exfonitur  jam  mlgaris  definitio  volun- 
tarii.  —  Quarto  facile  est  ex  dictis  explicare 
definitionem  communem  voluntarii  ab  Aristo- 
tele  traditam,  merito  enim  ait  voluntarium 
debere  esse  a  principio  intrinseco^,  quia  necesse 
est,  ut  oriatur  a  proprio  appetitu  innato,  qui 
sit  in  agente  :  et  in  bac  particula  convenit 
motus  naturalis  cum  voluntario :  differt  tamen 
voluntarius  a  violento ,  qui  est  a  principio 
extrinseco,  ut  infra  dicam^  disputat.  secunda, 
section.  prima,  a  num.  quinto.  Addunt  vero 
citati  auctores  voluntarium  procedere  ex  co- 
gnitione,  ut  illum  distinguant  a  motu  natura- 
li,  ut  sic,  hic  est  enim  consentaneus  appetitui 
naturee,  ille  vero  debet  esse  ab  appetitu  eli- 
ciente  et  vitali,  qui  appetitus  sequitur  formam 
apprehensam,  et  ex  cogitatione  resultat,  nec 
ferri  potest  in  incognitum,  et  ideo  recte  dici- 
tur  voluntarium  esse  ex  cognitione,  quod  non 
tantum  est  intelligendum  concomitanter,  sed 
etiam  causaliter,  ita  ut  cognitio  sit  aliquo 
modo  fons  et  origo  ipsius  voluntarii.  Et  ita 
est  explicata  definitio  D.  Thomee :  de  aliavero 
particula  addita  ab  Aristotele  dicam  solvendo 
objectiones,  in  numero  undecimo. 

10.  Suadetur  data  explicatio . — Quod  autem 
nomine  voluntarii  hoc  significetmv,  quod  per 
dictam  definitionem  explicatmv,  non  tam  est 
probandum,  quam  sumendum  ex  communi 
vocis  significatione :  potest  tamen  sic  explicari, 
nam  constat  esse  in  aliquibus  rebus  hunc  mo- 
dum  appetencli  vitalem^  et  elicitum  ortum  ex 
cognitione,  quia  appetitus  elicitus  iu  hoc  su- 
perat  pondus  naturee.  Sicut  ergo  aliquis  motus 
est  ex  solo  impetu  naturee,  ita  actus  aliquis  est 
ex  appetitu  eliciente,  et  sicut  illud  habet  pro- 
prium  nomen,  et  dicitur  naturalis :  ita  etiam 
ille  alius  motus  indiget  proprio  nomine :  ad 
illud  ergo  significandum  impositum  est  nomen 
voluntarium,  ut  constat  ex  communi  usu,  et 
ideo  hoc  nomen  nunquam  tribuitur  iis,  quee 
sine  cognitione  operantur,  imo  hinc  derivata 
est  heec  vox  ad  specialiter  significandum  ea, 
quee  sola  propria  voluntate  fiunt  absque  ullo 

U 


165  DE  VOLUNTARIO  ET  LIBERO, 

extremo  impellente.  Sic  1,  Petri  5 :  Non  turpis 
lucrigratia,  sed  voluntarie.-et  interdnm  etiam 
ea,  quee  fiunt  sine  obligatione,  dicuntur  vo- 
luntaria,  sic  etiam  quo  sit  prompto  animo, 
dicitur  specialiter  voluntarium  :  significatur 
ergo  hac  voce  ille  motus,  qui  oritur  ex  proprio 
appetitu  eliciente,  et  ideo  necesse  est,  ut  sit  a 
principio  intrinseco  cum  cognitione. 

11.  Ultimo  facile  est  respondere  ad  objec- 
tiones  factas :  assensus  enim  conclusionis  per 
se  non  est  voluntarius,  sed  naturalis,  nisi  qua- 
tenus  imperari  potest  a  voluntate  quoad  exer- 
citium,  quia  neque  per  se  est  intrinsece  voli- 
tus,  sicut  actus  appetitus,  neque  procedit  ex 
cognitione  sui  proprii  objecti  circa  quod  ver- 
satur,  sed  potius  ipse  est  cognitio  sui  objecti, 
motus  autem  voluntarius  procedit  ex  cogni- 
tione  objecti,  circa  quod  versatur,  et  ita  est 
intelligenda  defmitio.  Alia  vero  objectio  de 
occisione  ab  alio  facta,  et  mihi  voluntaria, 
procedit  de  voluntario  objective  tantum,  non 
causaliter :  defmitio  autem  intelligitur  de  pro- 
prio  voluntario  causaliter.  Ad  aliam  objectio- 
nem  circa  particulam,  quam  Aristoteles  addit, 
et  D.  Thomas  omisit;  dici  potest  Aristotelem 
defmivisse  voluntarium  perfectum  et  ratio- 
nale  :  D.  Thomam  vero  abstractius  fuisse  lo- 
cutum,  quod  est  probabile,  sed  difficile  propter 
objectiones  ibi  factas,  et  ideo  aliter  dici  posset, 
illam  particulam,  cognoscente  singula,  in  qui- 
bus  est  actio,  non  esse  absolute,  et  simpliciter 
intelligendam,  sed  per  distributionem  accom- 
modatam.  Itaque  unumquodque  voluntarium 
requirit  cognitionem  omnium  proprietatum, 
quee  sub  illud  cadunt,  seu  quse  necessarise  sunt, 
ut  actio  appetatur.  Unde  si  sit  perfectum  vo- 
luntarium,  requirit  cognitionem  omnium  con- 
ditionum  absolute,  et  simpliciter :  si  vero  sit 
imperfectum,  sufficit  cognitio  illius  materialis 
objecti  circa  quod  versatur,  atque  eadem  ra- 
tione  ignorantia  unius  circumstantise  efficiet, 
ut  actio  non  sit  voluntaria,  quoad  illam  cir- 
cumstantiam :  poterit  tamen  esse  voluntaria, 
quoad  substantiam,  et  alias  circumstantias, 
quse  cognoscuntur,  de  qua  re  iterum  infra, 
disput.  5,  ubi  tractabitur  ille  locus  Aristotelis. 

SECTIO  IL 

tftrum  in  actihus  humdnis  reperiatur  liberum 
necessitatem  excludens* 

1.  Voluntarium  dari  consentiunt  omnes  de 
libero  dissentiuntmfideles.- — Girca  voluntarium 
non  oportuit  specialiter  tractare  queestionem, 


EORUMQUE  COMPARATIONE. 
an  sit,  quia  si  semel  intelligatur,  quid  illa  voce 
significetur,  nihil  est  notius  ipsa  experientia, 
quam  esse  in  homine  actiones  spontaneas,  et 
voluntarias,et  ita  neque  cum  catholicis,  neque 
cum  haereticis  fuit  de  hoc  ulla  controversia:  at 
vero  de  libertate  est  maxima,  et  est  sermo 
de  voluntate  excludente  necessitatem,  ne  sit 
queestio  in  modo  loquendi,  ut  infra,  disputa- 
tione  sequenti,  sect.  4,  latius.  Fuit  autem  in 
hac  re  antiquus  error  negans  reperiri  in  ho- 
mine  motum  liberum  proprie  dictum,  et  ex- 
plicatum.  Sed  in  hoc  errore  sunt  varii  modi, 
et  varia  principia,  quee  possunt  ad  quatuor 
capita  revocari,  quse  attingunt  varias  difficul- 
taces  ad  alias  materias  pertinentes :  unde  tan- 
tum  indicabo  illas,  et  designabo  loca,  breviter 
explicans,  quod  ad  intelligentiam  hujus  ma- 
terise  fuerit  necessarium. 

2.  Primus  error  negans  libertatem  ob  fatum, 
vel  influxum  caeli. — Primus  error  revocathanc 
necessitatem  in  causam  extrinsecam,  quam 
fatum  appellat,  et  nomine  fati  intelligit  seriem 
naturalium  causarum,  et  preecipue  ccelorum 
influxum.  In  hoc  errore  fuerunt  Stoici,  quos 
imitati  sunt,  hseretici  PrisciHianistse ,  contra 
quos  videri  potest  Concilium  Bracharense  I, 
can.  9,  Leo  papa,  epistol.  95,  cap.  6,  Hierony- 
mus,  epist.  66,  Augustinus,  cont.  Hseres.  70, 
qui  in  35,  eumdem  errorem  tribuit  Bardeesa- 
no :  tamen  Epiphanius,  heeres.  56,  potiusrefert 
eum  contra  fatum  scripsisse,  et  idem  colligi- 
tur  ex  Eusebio,  lib.  4,  Histor.,  cap.  11.  Hi 
tamen  infideles  in  duobus  errabant,  quia  tam 
inevitabilem  putabant  esse  hujus  fati  necessi- 
tatem,  ut  nec  divinee  providentiee,  ac  potentiee 
eam  subjicerent,  contra  quem  errorem  agitur 
in  1  part.,  queest.  19,  22  et  25.  Secundo  erra- 
bant  existimantes  ccelos  posse  directe  influere, 
et  immutare  intellectum  et  voluntatem  homi- 
nis,  quod  est  signum,  ut  ait  divus  Thomas,  eos 
existimasse  animam  hominis  esse  materialem, 
nihilque  inter  intellectum  et  sensum  distinxis- 
se,  quam  rem  attingit  D.  Thomas,  1,  1,  q.  9., 
art.  5,  latius  1  part.,  queest.  115,  art.  4,  et 
queest.  116,  art.  1,  et  1,  cont.  Gent.,  cap.  84 
et  85,  quinimo  non  solum  materiales  seu  cor- 
porales  causas,  verum  nec  spirituales  creatas 
posse  immediate  immutare  hominis  volunta- 
tem,  ostendit  idem  D.  Thomas,  1  part.,  q.  104, 
105  et  111, 

3.  Secundus  error  tollens  libertatem  ob  Dei 
impulsum  in  voluntatem.  —  Secundus  error 
tribuit  necessitatem  etiam  causee  extrinsecse, 
non  tamen  creatas,  sed  divinse  motioni :  sic 
Calvinus  et  alii  haretici,  qui  dicunt  volunta- 


DISPUTATIO  I. 
tem  nostram  non  posse  libere  operari,  qnia  in- 
diget  divina  motione  determinante  illam  ad 
operandum,  vel  certe,  quia  subjecta  est  dis- 
positioni  divinee  voluntatis,  per  quam  ita  sunt 
ordinata  omnia  antequam  fiant  ut  non  possint 
aliter  fieri,  aut  evenire.  Imo  Augustinus  5,  de 
Civit.  Dei,  cap.  8,  ex  Seneca,  lib.  de  Benefic, 
et  epist.  lb,ita  explicat  Stoicorum  sententiam, 
ut  scilicet,  per  fatum  intellexerint  banc  dis- 
positionem  divinee  voluntatis,  et  indicat  in  boc 
sensu  non  esse  improbandam  illorum  senten- 
tiam.  Sed  intelbgendus  est  dummodo  non  sen- 
tiant  eam  divinam  dispositionem  necessitatem 
imponere  humanee  voluntati,  ut  exponit  divus 
Thomas,  1  part.,  queest.  116,  art.  3. 

A.  Prior  modus  explicandi  prcedictum  erro- 
rem.  —  Fundamentum  hujus  erroris  altero  ex 
duobus  modis  potest  explicari,  prior  est,  bas 
duas  conditiones,  scilicet  operari  libere,  et  ope- 
rari  cum  dependentiaa  prima  causa  esse  prorsus 
repugnantes,  ita  ut  non  possint  eidem  facultati 
simul  convenire,  nam  hinc  necessario  sequitur 
nullam  esse  causam  creatam  natura  sua  libe- 
ram  in  agendo,  quia  omnis  causa  creata  ne- 
cessario  pendet  in  agendo  a  concursu  primee 
causee,  non  potest  autem  eadem  res,  seu  cau- 
sa  ex  natura  sua  habere  conditiones  repu- 
gnantes. 

5.  Hoc  fundamentum,  seclusis  etiam  prin- 
cipiis  fidei,  de  quibus  statim,  nulla  ratione  ve- 
risimili  probari  potest,  quia  heec  repugnantia, 
neque  oriri  potest  ex  parte  causee  createe,  ne- 
que  ex  parte  Dei.  Primum  constat,  quia  quam- 
vis  libertas  in  agendo  sit  perfectio  simpliciter 
simplex,  tamen  non  postulat  ex  se  intinitam 
perfectionem  simpliciter  in  genere  entis,  nisi 
sit  in  summo  perfectionis  gradu,  quem  habet 
in  Deo,  sicut  videre  licet  in  aliis  perfectionibus 
simpliciter,  quales  sunt  esse  intellectualem, 
immortalem,  etc,  neque  enim  aliqua  specia- 
lis  ratio  de  hac  perfectione  afferri  potest,  quia 
libertas,  ut  sic,  non  oritur  immediate  ex  infi- 
nitate,  sed  ex  perfecta  intelligentia  ad  propo- 
nendum  diversa  bona  appetitui  singulorum 
rationem,  et  utilitatem,  et  incommoda  ponde- 
rando,  quod  totum  reperiri  potest  in  natura 
finita.  Neque  etiam  ex  parte  Dei  potest  oriri 
heec  repugnantia,  tum  propter  generalem  ra- 
tionem,  quod  nullus  effectus repugnat  ex  parte 
potentiae  Dei,  nisi  in  se  involvat  contradictio- 
nem  aliquam  :  tum  etiam  quia  Deus,  cum  sit 
omnipotens  et  infinite  sapiens,  unicuique  rei 
providere  potest  juxta  modum  naturee  illius 
accommodatum.  Nec  denique  in  re  ipsa  est 
repugnantia  quod  operatio  sit  libera,  et  depen- 


SECTIO  II.  163 

dens  a  superiori  causa,  quia  potest  dependere 
absque  eo  quod  superior  causa  determinat  in- 
feriorem  per  concursum  suum,  et  absque  ulla 
posterioritate  in  causando,  sed  cum  omnimoda 
simultate,  et  concomitantia  in  eo  concursu. 
Neque  quod  heec  duo  sint  possibilia,  nulla  est 
repugnantia,  nec  difficultas,  quee  probabiliter 
ostendi  possit :  hoc  autem  posito  facile  intelli- 
gitur  dependentiam  a  superiori  causa  non  re- 
pugnare  cum  libera  determinatione  causee  in- 
ferioris,  de  qua  re  latius  in  materia  de  peccatis 
et  gratia,  et  1  part.,  queest.  19. 

6.  Secundus  modus  explicandi  eumdem  erro- 
rem.  —  Secundo  modo  potest  fundari  hic  er- 
ror,  scilicet,  ut  non  oriatur  ex  repugnantia 
ipsius  rei,  sed  ex  sola  divina  voluntate  :  juxta 
quam  intelligentiam  non  negat  heec  sententia 
hominem  esse  liberi  arbitrii  in  actu  primo,  id 
est,  habere  in  se  facultatem  operandi  ex  se 
indifferentem,  nisi  aliunde  ab  extrinseco  ne- 
cessitetur.  Deinde  non  negat  posse  Deum  si 
velit  concedere  homini,ut  utatur  hac  facultate 
sua  in  actu  secundo  dando  illi  concursum  ac- 
commodatum  :  affirmat  tamen  Deum  de  facto 
voluisse  determinare  suo  arbitrio  voluntates 
nostras  ad  omnes  actus  tam  bonos,  quam  ma- 
los,  idque  fortasse  ut  ostenderet  potentiam 
suam,  et  dominium  quod  habet  nostrarum  vo- 
luntatum,  et  ut  omnia,  quee  futura  sunt,  ine- 
vitabiliter  suo  arbitrio  disponeret  independen- 
ter  a  nostro.  Et  ad  hoc  confirmandum  conge- 
runt  heeretici  plura  testimonia  male  intellecta 
tam  sacreeScripturee,  quam  Sanctorum  Patrum, 
preesertini  Augustini,  quorum  intelligentiam 
infra  indicabo. 

7.  Sed  in  hoc  etiam  sensu  est  improbabilis 
hic  error.  Primo,  quia  de  divina  voluntate  et 
dispositione,  quee  in  naturis  rerum  fundamen- 
tum  non  habet,  sed  potius  eis  adversatur,  ni- 
hil  rationabiliter  affirmari  potest,  quod  reve- 
latum  non  sit,  aut  ex  revelatis  colligatur,  hoc 
autem  quod  hic  error  affirmat,  non  solum  re- 
velatum  non  est,  sed  potius  contrarium  in  sacra 
Scriptura  continetur ,  ut  statim  ostendam. 
Deinde  est  contra  perfectionem,  et  sapientiam 
divinee  providentiee  immutare  in  omnibus  ac- 
tionibus,  et  suppositis  humanis  modum  ope- 
randi  connaturalem  illis,  quin  potius  propter 
hanc  potissimum  causam  Deus  permittit  pec- 
cata,  ut  hominem  suee  libertatis  committat, 
neque  id  pertinere  poterat  ad  manifestationem 
divinee  potentiee,  tum  quia  satis  eam  ostendit 
si  interdum  hoc  faciat,  et  utatur  humana  vo- 
luntate  suo  arbitrio,  eique  necessitatem  impo- 
nat  aliquando,  nam  si  semper  id  faceret,  po- 


464  DE  VOLUNTARIO  ET  LIBERO, 

tius  videretur  carere  potentia  ad  concurrendum 
cum  humana  voluntate  salva  ejus  libertate  : 
deinde,  quia  majoris  est  sapientiee  et  potentiee 
omnia  ita  disponere,  ut  infallibiliter  ita  fiant, 
sicut  per  divinam  providentiam  disposita  sunt, 
et  tamen  quod  libere  fiant,  quee  per  volunta- 
tem  rationalem  facienda  sunt :  hoc  autem  esse 
possibile  Deo,  supposita  infinita  ejus  scientia 
et  potentia,  non  esset  difficile  ostendere,  sed 
id  spectat  ad  materiam  de  providentia,  et  de 
gratia.  Omitto  esse  contra  divinam  bonitatem 
inclinare,  seu  determinare  humanam  volunta- 
tem  ad  malum,  seu  peccatum,  quod  etiam 
preedictus  error  consequenter  asserit. 

8.  Tertius  error  tollens  libertatem  ob  appetitum 
sensitivum. — Tertio  erratum  est  circa  hanc  li- 
bertatem  hominis,  fcribuendo  necessitatem  non 
causis  extrinsecis.,  sed  intrinsecis,  non  ex  parte 
animee,  sed  ex  parte  corporis,  ita  ut  corpus 
passibile,  et  subjectum  fomiti,  et  inordinatis 
affectibus  appetitus  sensitivi  necessitatem  vo- 
luntati  imponat,  nec  relinquat  illam  libere 
operari.  Juxta  quem  dicendi  modum  non  ne- 
gatur  simpliciter  voluntatem  secundum  se  esse 
liberam,  seu  capacem  liberee  actionis,,  nam  si 
esset  separata  a  corpore,  vel  si  in  ipso  corpore 
haberet  corpus  ipsum  sibi  omnino  subjectum., 
posset  uti  suo  dominio  et  libertate,  a  qua  ta- 
men  impeditur  ratione  talis  corporis.  Hic  vi- 
detur  esse  sensusheereticorum  hujus  temporis, 
qui  dicunt  hominem  in  statu  innocentiee  ha- 
buisse  usum  liberi  arbitrii,  per  peccatum  ta- 
men  illum  amisisse,  ita  ut  jam  non  sit  liber, 
sed  servus  peccati,  ut  late  Roffensius,  art.  1, 
contra  Lutherum  et  alii  recentiores.  Afferunt 
tamen  hi  haeretici  plura  ex  sacris  Scripturis, 
et  prsecipue  ex  Augustino,  quorum  intelligen- 
tiam  infra  breviter  indicabo.  Rationem  vero 
nullam  afferunt,  quia  revera  est  omnino  irra- 
tionabilis  error,  nam  si  corpus  passibile,  et 
affectus  appetitus  quantumvis  inordinati,,  non 
auferunt  usum  rationis,  neque  etiam  auferre 
poterunt  rationem  liberi  arbitrii,  si  rationabi- 
lis  voluntas  ex  se,  et  natura  sua  libera  est,  quia 
appetitus  non  infiuit  directe  in  voluntatem, 
neque  illam  physice  movet,  aut  determinat, 
ut  tractatdivus  Thomas,  1,  2,  queestion.  nona 
et  decima,  et  in  queestion.  99,  et  ex  ipsa  expe- 
rientia  constat  esse  in  potestate  hominis  non 
consentire  concupiscentiee  et  motioni  ejus,  et 
in  sacra  Scriptura  nihil  est  frequentius,  ut  in- 
fra  citabinius,  a  n.  11. 

9.  Quartus  error  tollens  libertatem  ex  ipsa 
natura  potentiarum  animce.  —  Arguitur  pro 
hoc  errore  quoad  intellectum,—  Quartus  modus 


EORUMQUE  COMPARATIONE. 
asserendi  hanc  necessitatem  fundatur  in  in- 
trinseca  natura  ipsarum  potentiarum  hominis, 
quia  nimirum  omnes  sunt  determinatee  ad 
unum,  etiam  supremee,  quales  sunt  intellectus 
et  voluntas.  De  intellectu  id  facile  probatur, 
nam  quoad  specificationem  determinatus  est 
ad  assentiendum  vero,  et  dissentiendumfalso, 
nec  potest  aliter  ferre  judicium;  quoad  exer- 
citium  vero,  aut  determinatur  a  natura  ipsa 
convictus  evidentia  veritatis,  aut  si  hoc  modo 
non  determinatur,  non  potest  seipsum  deter- 
minare  ad  actum,  sed  indiget  extrinseco  mo- 
vente  determinante.  Cujus  ratio  est,  quia  om- 
nis  determinatio  ad  operandum  necessario  esse 
debet,  aut  naturalis  ex  solo  impetu  naturee, 
aut  voluntaria  ex  inclinatione  elicita  operan- 
tis :  omnis  enim  operans,  aut  operatur  preecise, 
quia  est  talis  naturee,  aut  quia  vult,  et  appetit 
operationem;  actus  autem  intellectus  non  est 
per  se,  et  intrinsece  voluntarius,  quia  hoc  est 
proprium  actionis  appetitivse  virtutis :  ergo  si 
talis  actus  intellectus  non  est  niere  naturalis 
et  necessarius,  oportet,  ut  sit  voluntarius,  non 
per  seipsum,  sed  per  determinationem  ab  actu 
alterius  potentiee :  ergo  necesse  est  ut  ab  illa 
determinetur  ad  talem  actum,  et  non  a  se.  Et 
hsec,  ut  existimo,  est  ratio  a  priori,  ob  quam 
intellectus  non  potest  esse  potentia  formaliter 
libera. 

10.  Arguitur  quoad  voluntatem.  —  Rursus 
voluntas  necessario  sequitur  definitum  judi- 
cium  intellectus;  ergo  neque  etiam  ipsa  est 
potentia  libera;  sed  determinata  ad  unum: 
ergo  in  illa  potentia  nulla  est  actio  libera. 
Assumptum  declaratur,  quia  voluntas  est  po- 
tentia  rationalis,  unde  necessario  sequitur 
ductum  rationis,  nam  sicut  non  potest  ferri 
nisi  in  cognitum  per  intellectum,  ita  non  po- 
test  ferri  aliter  quam  judicatum  est.  Et  ideo 
docent  morales  philosophi  et  theologi,  non 
posse  esse  defectum  in  voluntate,  quin  prius 
sit  in  intellectu,  nam  si  intellectus  prius  recte 
proponat  et  judicet,  non  potest  voluntas  non 
recte  eligere  :  ergo  signum  est  voluntatem 
necessario  sequi  judicium  rationis :  quod  si 
interdum  videtur  non  ita  facere,  ideo  est,  quia 
intellectus  non  recte  judicat,  nec  satis  consi- 
derat  omnia,  quee  necessaria  sunt  ad  moven- 
dam  voluntatem.  Et  hinc  obiter  videntur  ener- 
vari  rationes  multee,  et  signa  libertatis,  quae 
afferri  solent,  quales  sunt  correctiones,  repre- 
hensiones,  consilium,  punitio,  et  hujusmodi. 
Nam  heec  quidem  (inquiunt)  viderentur  su- 
perflua  si  homo  non  esset  liber,  nam  ex  his 
solum  conciudi  videtur  hominem  esse  ratio- 


DISPUTATIO 
nalem,  et  heec  omnia  deservire,  ut  recte  ju- 
dicet,  et  apprehendat,  quid  bonum  sit,  et  agen- 
dum;  nam  hoc  posito  statim  sequitur  voluntas. 
Si  ergo  applicato  objecto,  et  medio  sufficiente 
intellectus  necessario  judicat,  et  voluntas  ne- 
cessario  sequitur  intellectum  recte  judicantem, 
nullibi  est  vera  libertas.  Quam  difficultatem 
late  Buridanus,  3,  Ethic,  queest.  1,  tractat, 
ubi  propter  eam  indicat  libertatem  arbitrii  non 
posse  ratione  naturali  constare :  in  quam  sen- 
tentiam  citatur  etiam  Andreas  de  Novo  Castr(  J 
in  i,  dist.  45. 

11 .  Assertio  affirmativaet  de  fide,  de  quavide 
etiam  prologom.  4,  de  Gfrat.,  cap.  7.  —  Dicen- 
dum  est  autem  in  humanis  actionibus  reperiri 
liberum  non  tantum  coactioni,  sed  etiam  ne- 
cessitati  oppositum,  de  cujus  ratione  est,  ut 
includat  indifferentiam,  seu  potestatem  agen- 
di  et  non  agendi,  seu  agendi  hoc,  aut  contra- 
rium.  Heec  est  veritas  fidei,  quee  ex  variis  locis 
sacree  Scripturee  aperte  coUigitur.  Clariora  sunt 
illa,  in  quibus  tribuitur  homini  optio,  seu  elec- 
tio,  ut  Deut.  30 :  Testes  invoco  ccelum  et  terram, 
quod  proposuerim  vobis  vitam  et  mortem,  male- 
dictionem  et  benedictionem :  elige  ergo,  etc, 
similia  habeiitur  Josue  24 :  Optio  voMs  datur 
eligere,  quod  placet.  Eccles.  24:  Apposui  tibi 
ignem  et  aquam,  ad  quod  volueris  extende  ma- 
num :  quee  verba  tractans  Augustinus,  lib.  de 
Gratia  et  libero  Arbitrio,  c.  12  :  Ecce,  inquit, 
apertissime  videmus  expressum  nostrce  liberta- 
tis  arbitrium.  Videri  etiam  possunt  alia  testi- 
monia  apud  eumdem  Augustinum,  libro  de 
Gratia  et  libero  Arbitrio,a  cap.  2,  et  apud  Cy- 
priauum,  3,  ad  Quirinum,  cap.  52.  Faciunt 
etiam  illa  testimonia,  in  quibus  tribuitur  ho- 
mini  dominium  suarum  actionum,  Genes.  4 : 
jSubter  te  erit  appetitus  tuus,  et  tu  dominaberis 
illius:  quem  locum  ad  rem  prsesentem  optime 
declarat  Prosper,  2,  de  Vocat.  Gent.,  cap.  4, 
hinc  etiam  illud  Eccles.  31 :  Qui  potuit  trans- 
gredi,  et  non  est  transgressus,  ideo  stabilita 
sunt  bona  illius  in  Domino  :  non  esset  enim 
dignus  laude,  vel  preemio,  nisi  libere  id  fecis- 
set :  et  ideo  dicitur  Prov.  4 :  Rectos  cursus  fac 
pedlbus  tuis  :  ut  bene  declarat  Augustinus. 
Denique  4  Reg.,  12,  et  n.  30,fit  expressa  men- 
tio  liberi  arbitrii  humani,  et  frequentia  sunt 
hujusmodi  testimonia  in  sacra  Scriptura. 

12.  Secundo  afferri  possunt  varia signa  liber- 
tatis  ex  sacra  Scriptura  et  Patribus  desumpta. 
Primum  est  potestas  dominandi,  juxta  illud 
Gen.  1  :  Facia.nus  hominem  ad  imaginem,  etc, 
atprcesit,  etc,  nam  qui  non  est  dominus  sua- 
rum  actionum,  multo  minus  esse  potest  alia- 


I.  SECTIO  II.  165 

rum  rerum  :  unde  sancti  Patres  communiter 
exponunt  hominem  esse  ad  imaginem  Dei  ra- 
tione  liberi  arbitrii.  Secundum   est  potestas 
peccandi,  quse  neque  intelligi  potest  sine   li 
bertate,  non  tantum  coactionem,  sed  necessi- 
tatem  absolutam  excludente,  ut  late  Augusti- 
nus,  de  vera  et  falsa  Religione, cap.  i  4,  Prosper, 
lib.  2,  de  Vocat.  Gent.,  cap.  14,  Justinus,  q.  88, 
ad  Gent.,  ubi  libertatem  dicit  esse  ponendam 
in  definitione  peccati,  Clemens  Alexandrinus, 
lib.  2,  Strom. :  Libera  electio  peccatum  inchoat, 
Basilius^  homil.  9,  quod  Deus  non  sit  auctor 
malorum;  hac  enim  potissimum  de  causa  pec- 
catum  non  refunditur  in  auctorem  naturse, 
quia  non  ex  necessitate  naturee  oritur,  sed  ex 
libertate  voluntatis.  Tertium  signum  huic  si- 
mile  est  preeceptum,  nam,  ut  ait  Augustinus 
de  Grat.  et  lib.  Arbitr.,  cap.  2  :  Quomodo  pos- 
set  Deus  prohibere  ne  velimus,  aut  prcecipere, 
ut  velimus,  si  ad  volendum  necessitamur  ?  et 
epist.  46 :  Eo  ipso  quod  pneceptum  est,  obedien- 
tiam  nostram  requirit,  quce  nulla  esse  potest 
sinelibero arbitrio.  Simihalegi possunt  inAtha- 
nasio,  lib.  de  Incarnat.  Verbi,  Origene,  homil. 
12,  in  Numer.  Quartum  signum  est  reprehen- 
sio  poenee  non  tantum  ad  terrorem,  vel  emen- 
dationem  futurorum,  sed  etiam  per  se  in  vin- 
dictam  mali  commissi.  Ac  denique  divinum 
judicium  de  humanis  operibus,  nam,  ut  ele- 
ganter  Augustinus,  epist.  46  :  Si  non  est  Dei 
gratia,  quomodo  Deus  salvat  mundum;  et  si  non 
est  liberum  arbitrium,  quomodo  judicat  mun- 
dum  ?  Vide  Prosperum  et  Justinum,  queest.  9, 
Eusebium,  6de  Preep.,  cap.  5,  et  lib.  1,   De- 
monstrat.,  cap.  9,  et  lib.  4,  cap.  i,  et  sequen- 
tib.,  Ireneeum,  4,  cont.  Hseres.,  cap.  9  et  29, 
Cyrillum   Hierosolymitanum ,   5,  catech.  4, 
Origenem,  hom.  20,  in  Num.  Dionysius,  4, 
cap.   de  Divin.   nom.,  in  fine,  ait:  Sed  dicet 
quispiam  infirmitati  supplicinm  non  deberi,  sed 
veniam :  si  non  suppeteret  potestas,  recte  se  ha- 
beret  oratio. 

13.  Tertio  principaliter  addere  possumus 
testimonia  Patrum,  ex  quibus  constat  hanc 
fuisse  perpetuam  traditionem  et  consensum 
Ecclesiee.  Sed  quia  hujusmodi  testimonia  sunt 
frequentia  et  vulgaria,  solum  designabo  loca, 
scilicet  in  Clemente  Romano,  epist.  3,  Decre- 
tali,  et  Dionysio,  de  Eccles.  Hierarch.,  cap.  2, 
p.  3,  Justino,  dialog.  9,  cum  Triphone,  satis 
post  medium,  queest.  8,  ad  Orhod.,  Lactantio, 
4,  de  Sapient.,  cap.  11,  Athanasio,  orat.  cont. 
idola,  Cypriano,  epist.  18,  libr.  de  Unit.  Eccl., 
Nysseno,  toto  lib.  7  suee  Philosophiee,  Nazian- 
zeno,  orat.  1,  38  et42,  Damasceno,  lib.  2,  de 


166  DE  VOLUNTARIO  ET  LIBERO, 

Fide,  cap.  16,  Ambrosio,  lib.  2,  de  Fide  ad 
Grat.,  cap.  3,  Hieronymo,  epist.  ad  Damasc. 
de  Filio  prodigo,  Augustino,  preeter  loca  cita- 
ta  i,  Retract.,  cap.  9  et  16. 

14.  Quarto  accedit  definitio  Ecclesiee.  Nam 
Concilium  Bracharense  supra  citatum  :  Concilia 
item  contra  Pelagianos  congregata,  veritatem 
hanc  vel  defmiunt,  vel  aperte  supponunt.  Pe- 
lagius  enim  non  solum  liberum  arbitrium  co- 
gnoscebat,  verum  ilii  soli  tribuebat  bona  opera 
hominis,  et  initium  salutis.  Concilia  vero  ad- 
mittunt  liberum  arbitrium  operari  in  homine, 
divina  tamen  gratia  excitatum  et  adjutum ; 
Ccelestinus  papa,  epist.  1  ad  Episcopos  Galliee, 
cap.  14  et  15.  Expressius  hoc  tradidit  et  defi- 
nivit  Tridentinum,  sess.  6,  et  Pius  V,  et  Gre- 
gorius  XIII;  in  bullis  contra  Michaelem  Baium 
hanc  damnant  propositionem,  quod  voluntarie 
fit,  etiamsi  necessario  fiat,  liiere  fit;  in  quo 
docent  esse  in  homine  libertatem  non  solum 
excludentem  coactionem,  cjuse  voluntario  op- 
ponitur,  sed  etiam  necessitatem  simpliciter, 
quee  absolute  tollat  potestatem  agendi  et  non 
agendi.  Ultimo  uti  possumus  rationibus,  quee 
peti  possunt  partim  ex  dictis  inter  referendos 
errores,  partim  ex  iis  quee  dicemus. 

1 5.  Si  liomo  non  esset  natura  sua  liber,  non 
posset  elevari  ad  libere  operandum. — Ex  hac 
veritate  sequitur  primo,  facultatem  libere  ope- 
randi  esse  intrinsecam  homini,  et  connatura- 
lem  illi.  Itaque  qnod  homo  libere  operetur, 
non  est  aliquid  extrinsece  superadditum  ho- 
mini  miraculose,  aut  per  supernaturalia  dona 
infusa,  sed  est  intrinseca  proprietas  suee  na- 
turee.  Hoc  constat  ex  dictis,  nam  quod  homo 
sit  ad  imaginem  Dei,  et  capax  dominii,  natu- 
rale  est  ipsi,  et  ideo  etiam  si  privetur  omnibus 
supernaturalibus  donis,  perseverat  in  illo  quod 
sit  ad  imaginem  Dei.  Similiter  potestas  pec- 
candi  ex  intrinseca  infirmitate  naturee  oritur. 
Denique  quod  homo  sit  rationalis,  naturale  est 
ipsi.  Ex  hoc  autem  preecise  oritur,  quod  sit 
liberi  arbitrii,  nam  heec  libertas  oritur  ex  ra- 
tione,  ut  communiter  dicitur,  id  est,  ex  eo 
quod  ratio  potest  universalem  rationem  boni 
et  mali  attingere,  et  in  unoquoque  objecto  co- 
gnoscere  quid  bonitatis  aut  malitiee  habeat,  et 
quam  conuexionem  habeat,  vel  cum  fine  in- 
tento,  vel  cum  hominis  natura  ponderare  : 
hoc  autem  totum  naturale  est  homini  saltem 
in  iis  rebus,  quee  lumine  natureecognoscuntur. 
Unde  addo  ulterius  fieri  non  potuisse,  ut  homo 
elevaretur  ad  libere  operandum ,  nisi  ex  sua 
natura  haberet  aliquam  facultatem  liberam, 
quia  si  omnis  potentia  humana  natura  sua 


EORUMQUE  COMPARATIONE. 
esset  determinata  ad  unum,  neque  possetextra 
illud  versari,  quia  non  potest  ferri  extra  suum 
objectum,  neque  posset  ipsa  ex  se  suspendere 
suum  actum,  quia  non  posset  naturam  suam 
mutare,  neque  contra  suam  naturalem  incli- 
nationem  operari. 

16.  Dices  :  Potest  Deus  efficere,  ut  potentia 
natura  sua  libera  necessario  operetur  etiam 
in  iis,  in  quibus  est  de  se  libera  :  ergo  etiam 
potest  facere,  ut  potentia  ex  natura  sua  deter- 
minata  ad  necessariam  operationem  operetur 
iibere,  et  cum  indifferentia.  Respondetur  ne- 
gando  consequentiam,  nam  quando  potentia 
libera  necessitatur  ad  operandum,  non  muta- 
tur  intrinsece  natura  ejus,  quasi  in  actu  primo 
(ut  sic  dicam),  semper  enim  manet  de  se  libera, 
et  indifferens  ad  illum  actum,  et  objectum, 
impeditur  tamen  ne  in  actu  secundo  utatur 
illa  libertate.  At  vero  si  potentia  necessaria 
libere  esset  operatura,  oporteret  ipsam  in  se 
quoad  actum  primum  immutari,  quia  non  po- 
test  intelligi,  ut  potentia,  quee  natura  sua  ha- 
bet  intrinsecam  impotentiam  ad  suspenden- 
clum  suum  actum  per  se  ipsam  intrinsece,  et 
vohmtarie  recipiat  contrariam  potestatem,  quee 
ad  libertatem  requiritur  absque  interna  mu- 
tatione  ipsius  potentiee  :  quomodo  enim  po- 
tentia  manens  determinata  ad  unum,  erit 
simul  indifferens  respectu  ejusdem  actus,  pree- 
sertim  cum  heec  indifferentia  magis  consistat 
in  aptitudine,  et  potestate  ipsius  potentiee, 
quam  in  aliqua  intrinseca  potestate  ipsius  ac- 
tus  liberi,  ut  infra.  Denique  necessitas  potest 
provenire  ab  extrinseco,  neque  ex  se  aliud 
postulat,  et  ideo  nihil  obstat  quominus  poten- 
tia  ab  intrinseco  libera,  extrinsecus  necessite- 
tur ;  at  vero  libertas  debet  esse  ab  intrinseco, 
et  ideo  si  non  oriatur  ex  interna  facultate 
ipsius  potentiee,  fieri  non  potest  ut  ab  extrin- 
seco  proveniat. 

17.  Sed  contra,  nam  ad  actus  supernatura- 
les  non  habet  homo  naturalem  libertatem, 
cum  non  habeat  naturalem  potestatem,  et  ta- 
men  per  gratiam,  et  supernaturaliter  accipere 
potest  liberam  facultatem  illos  operandi.  Rur- 
sus  e  contrario  homo  videns  Deum  necessitatur 
ad  amandum  ipsum,  et  tamen  supernaturaliter 
fieri  potest,  ut  ille  amor  sit  iiber,  si  homo  ac- 
cipiat  supernaturalem  potestatem  ad  suspen- 
dendum  illum  actum. 

18.  Respondeo  ad  priorem  partem,  volun- 
tatem  hominis  ex  solis  viribus  naturee  non 
haberc  completam  libertatem  circa  actus  su- 
pernaturales,  ut  argumentum  probat,  habere 
tamen  libertatem  (ut  sic  dicam)  inchoatani, 


DISPUTATIO 

seu  fundamentum  completse  libertatis,  quod 
habere  non  posset,  nisi  ipsa  esset  natura  sua 
libera.  Quod  ita  declaro,  nam  ex  duobus,  quae 
ad  libertatem  requiruntur,  quae  sunt  potestas 
agendi  et  nonagendi,  hoc  secundumpotestvo- 
luntas  exse  circaactussupernaturales,  quiali- 
cet  non  possit  eos  efficere  sine  auxilio  gratise, 
potest  tamen  omittere  et  suspendere,  quia  ad 
hoc  non  postulat  supernaturales  vires,  hoc 
autem  non  posset  nisi  natura  sua  esset  domina 
suornm  actuum.  Circa  alterum  vero,  scilicet 
potestatem  agendi,  non  habet  ex  se  completas 
vires,  habet  tamen  capacitatem  obedientialem 
passivam  et  activam,  ut  possit  elevari  ad  illos 
actus,  quae  fnndatur  in  universali  capacitate 
voluntatis,  qua  tendere  potest  in  bonum,  ut 
sic,  inde  enim  fit,  ut  possit  elevari  ad  aman- 
dum  libere  omne  bonum,  quod  ex  se  non  ne- 
cessitat  voluntatem,  quiahaec  libertas,  ut  supra 
dixi,  oritur  ex  facultate  rationis  ponderantis 
in  quolibet  objecto  propriam  rationem  boni, 
quod  etiam  servatur  in  objectis  supernatura- 
libus,  quando  voluntas  elevatur  ad  operandum 
circa  illa ;  nam  tunc  etiam  illa  ducitur  ratione 
suo  etiam  modo  elevata,  et  cognoscente  super- 
naturalia  objecta. 

49.  Ad  alteram  partem  respondetur  nun- 
quam  posse  fieri,  ut  amor  Dei  clare  visi  sit  in 
se  intrinsece,  ac  formaliter  liber,  quia  non  po- 
test  voluntas  per  intrinsecam  ac  voluntariam 
suspensionem  talis  actus  illo  carere,  sed  ad 
summum  fieri  potest  quod  Deo  suspendente 
concursum  voluntas  careat  illo  actu,  et  conse- 
quenter  etiam  fieri  potest,  ut  quoties  homo 
velit,  Deus  suspendat  illum  concursum  :  si  ta- 
men  homo  videns  Deum  possit  habere  talem 
voluntatem  sub  aliqua  ratione  boni,  tunc  ca- 
rentia,  vel  suspensio  talis  amoris  esset  libera, 
non  per  se  ipsam,  sed  per  denominationem 
ab  alia  voluntate  libera,  quse  necessario  sup- 
ponit  facultatem  natura  sua  liberam  a  qua 
procedat  :  et  hoc  modo  non  repugnat  actum 
natura  sua  necessarium  fieri  liberum  per  de- 
nominationem  extrinsecam,  et  subordinatio- 
nem  ad  potentiam  liberam.  Sic  enim  etiam 
nutritio,  quae  ex  se  necessaria  est,  potest  a 
Deo  constitui  sub  dominio  voluntatis  :  nos  au- 
tem  agemus  de  actu  libero  ex  se  per  imme- 
diatam  habitudinem  ad  potentiam  elicientem. 

20 .  Secundo  sequitur  ex  dictis  per  peccatum 
originale  non  esse  amissam  naturalem  facul- 
tatem  liberi  arbitrii :  usum  autem  ejus  nec 
per  peccatum,  nec  per  gratiam  impediri  sem- 
per.  De  hac  veritate  tractatur  late  in  materia 
de  peccato  originali  et  de  gratia.  Nunc  autem 


I.  SECTIO  II.  167 

declaratur  breviter.  Primo  quidem  ex  sacris 
Scripturis,  et  aliis  testimoniis  adductis,  lo- 
quuntur  enim  de  homine  lapso,  et  prout  de 
facto  operatur,  aut  male  suo  arbitrio,  aut  bene 
per  divinam  gratiam.  Deinde  ratione,  quia 
peccatum  originale  non  mutavit  humanam 
naturam,  quoad  intrinseca  et  essentialia,  neque 
quoacl  proprietates  connaturales  intrinsece  ab 
illa  manantes,  quarum  una  est  facultas  libere 
operandi,  quee  ratio  convincit  de  libertate, 
quoad  actum  primum,  quoad  usum  vero  ejus 
sufficiunt  quse  dicta  sunt  referendo  secundum, 
et  tertium  errorem  in  n.  3  et  8. 

21 .  Solvitur  ratio  quam  pro  se  afferre  pos- 
sent  Jueretici. — Contra  totam  hanc  doctrinam 
de  libera  hominis  actione  multa  objichmt  hee- 
retici  ex  sacra  Scriptura  et  Patribus,  prseser- 
tim  ex  Augustino  ,  et  ratione,  sed  quod  ad 
rationem  spectat,  nulla  est,  quse  intrinsece, 
et  proprie  attingat  difficultatem ;  nisi  quse 
tacta  est  in  quarto  dicendi  modo,  n.  9,  allato, 
quse  apud  me  non  convincit,  seclusa  visione 
beata  voluntatem  necessitari  ad  sequendum 
dictamen  intellectus,  absolute  et  simpliciter 
loquendo.  Quod  ideo  addo,  quia  ex  vi  unius 
prioris  voluntatis  subsecuto  aliquo  j  udicio  intel- 
lectus,  potest  voluntas  necessitari  ad  alium  ac- 
tum  extrinsece,  ut  ab  electione;  sed  tunc  sal- 
vatur  libertas  in  priori  actu,  quem  posset  vo- 
luntas  tollere  etiam  post  subsecutum  aliud 
judicium,  et  ita  simpliciter  non  necessitatur 
ad  sequentem  actum.  Tamen,  absolute  lo- 
quendo,  et  non  supposito  aliquo  actu  libero 
voluntatis,  non  necessitatur  voluntas  ad  se- 
quendum  judicium  intellectus,  quantumvis 
practicum  esse  fingatur,  de  qua  re  dicendum 
est  infra  agendo  de  actibus  voluntatis,  et  vi- 
deri  potest  quod  ad  hanc  rem  attigimus,  lib.  1, 
de  Preedestin.,  c.  16,  a  n.  6. 

22.  Explicantur  loca  Scripturce  non  recte 
ao  eis  addticta. — Deinde  quod  attinet  ad  Scrip- 
turam  afferuntur  illa  loca,  in  quibus  Deus  di- 
citur  immutare  corda  hominum ,  operari  in 
nobis  velle  et  perficere,  trahere  hominem,  et 
similia.  In  quibus  omnibus  duo  tantum  obser- 
vanda  sunt.  Primum,  hsec  omnia  dici  ratione 
excitantis,  seu  preevenientis  gratise,  prsesertim 
efficacis,  cnjustamen  efficacia  non  consistit  in 
necessitate  inferenda,  sed  in  hoc,  quod  Deus 
infmita  sua  sapientia,  ita  movet  hominem, 
sicut  scit  esse  opportunum,  ut  ipse  consentiat, 
ita  Augustinus,  de  Spir.  et  Litter.,  c.  34,  et  see- 
pissime  contraPelagium.  Secundum  est,  in  his 
locutionibus  significari  Deum  esse  principalem 
auctorem  hujusmodi  operum,  non  tamen  ex- 


168  DE  VOLUNTARIO  ET  LIBERO, 

cludi  liberam  cooperationem  nostrain,  ut  op- 
time  tractat  Nazianzenus,  orat.  30. 

23.  Item  loca  Augustini.  —  Tandem  ex  Au- 
gustino  objici  solent  varia  loca  in  quibus  dicit 
hominem  per  peccatum  amisisse  libertatem, 
et  factum  esse  servum  peccati,  et  necessitatem 
peccandi,  incurrisse.  Sed  in  his  et  similibus 
est  magna  aequivocatio  in  nomine  illo  liberta- 
tis,  quia  non  sumitur,  ut  significat  indifferen- 
tiam  in  operando,  sed  ut  significat  carentiam 
cujusdam  servitutis,  ut  latius,  et  commodius 
explicabo,  sequentisectione. 

SECTIO  III. 

Quid  sit  esse  liberum  in  humanis  actibus,  et  quo 
modo  aperfectovoluntario  distinguatur. 

1.  Quid  sit  liberum  in  actu  primo.  —  Non 
movetur  queestio  de  deliberatione  in  actu  pri- 
mo,  seu  de  facultate  libera,  quia  non  de  po- 
tentiis,  sed  de  actibus  disputamus,  quamvis  ex 
his,  quee  diximus,  et  quee  dicemus,  constat 
hanc  libertatem  nihil  aliud  esse.  quam  vim 
quamdam  operandi  cum  dominio,  seu  virtute 
ad  suspendendum  actum,  etiam  positis  omni- 
bus  requisitis  ad  operandum,  ut  latius  docui 
in  Metaphysica  quee  vis  non  est  res  distiucta  a 
voluntate,  sed  est  naturalis  perfectio  ejus, 
quamvis  oriatur  ex  perfectione  intellectus  : 
quomodo  dici  solet  liberum  arbitrium  esse  fa- 
cultatem  voluntatis  et  rationis,  D.  Thomas,  1, 
2,  q.  1,  art.  \.  Libertas  autem  actualis  consi- 
derari  potest  vel  in  actu  imperato,  vel  in  actu 
elicito  :  in  priori  nihil  aliud  est  quam  emana- 
tio,  seu  denominatio  actus  imperati  ab  elicito 
libero  :  in  tantum  enim  actus  imperatus  est 
liber,  in  quantum  ab  efficacia  actus  eliciti  li- 
beri  pendet,  et  ab  illo  quodammodo  informa- 
tur  moraliter. 

2.  Liberum  in  actu  secundo  idem  esse  ac  per- 
fecte  voluntarium  qui  putent.  —  Tota  ergo  dif- 
ficultas  revocatur  ad  actum  elicitum,  quid  in 
eo  sit  esse  liberum,  et  quomodo  se  habeat  ad 
voluntarium  perfectum.  In  qua  re  multi  theo- 
logi  sentiunt  nihil  aliud  esse  actum  esse  libe- 
rum,  quam  esse  perfecte  voluntarium.  Ita  sen- 
tit  Almainus,  tract.  \,  Moral.,  cap.  \,  dicit 
enim  illud  esse  perfecte  voluntarium  quod  ita 
est  in  potestate  operantis,  ut  positis  omnibus 
requisitis  ad  agendum,  possit  ab  illo  fieri,  et 
nou  fieri :  in  eadem  sententia  est  Scotus,  in  \ , 
d.  2,  q.  3,  d.  10,  queest.  unic,  quodl.  16,  art.  1, 
et  3,  ubi  docet  Spiritum  sanctum  procedere  li- 
bere^  quamvis  necessario  producatur,  quia  ni- 


EORUMQUE  COMPARATIONE. 
mirum  perfecte  voluntarie  producitur.  Sed 
consideranda  est  diversitas  inter  hos  auctores, 
quamvis  enim  in  hoc  conveniant,  quod  libe- 
rum  et  voluntarium  perfectum  confundant, 
tamen  diverso  moclo,  nam  Almainus  non  so- 
lum  ad  liberum,  sed  etiam  ad  perfectum  vo- 
luntarium  videtur  requirere  indifferentiam,  et 
dominium  actionis.  Scotus  autem  neque  ad 
voluntarium,  neque  ad  liberum  hoc  requirit, 
sed  solum  quod  procedat  ex  perfecta  cogni- 
tione  :  atque  idem  sentit  Henricus,  quodl.  3, 
queest.  17,  et  quodl.  6,  q.  1,  et  quodl.  9,  q.  5, 
circa  fin.,  et  in  Summ.,  art.  6,  q.  1,  in  quibus 
locis  multa  dicit  obscure,  quse  longum  esset  re- 
ferre.  Eidem  sententiee  favet  Durandus  in  2, 
d.  24.,  ubi  in  q.  1,  videtur  liberum  a  necessa- 
rio  distinguere,  tamen  in  q.  2,  subdit  aliud 
esse  loqui  de  libertate  absolute,  aliud  de  liber- 
tate  arbitrii,  nam  libertas  arbitrii  (inquit)  ex- 
cludit  necessitatem,  non  tamen  libertas  abso- 
lute,  nam  si  actio  procedat  ab  intellectu  et  vo- 
luntate,  hoc  ipso  libera  est.  Unde  sentit  libe- 
rum  absolute  dictum  idem  esse,  quod  volunta- 
rium  perfectum,  quod  magis  declarat  in  d.  39, 
q.  3,  et  eamdem  fere  doctrinam  habet  Bona- 
ventura,  in  2,  dist.  25,  art.  2,  queest.  2,  insinuat 
Capreolus,  ibi  ad  argumenta  Henrici,  cont.  1 
concl..,  preesertim  ad  5.  Favet  huic  sententiee 
D.  Thomas,  in  1,  2,  queest.  6,  nam  art.  2,  ad 
ult.  dicit  voluntarium  perfectum  includere  po- 
testatem  operandi,  in  quo  favet  opinioni  Al- 
maini,et  idem  sentit,  queest.  21,  art.  2,  et  1  p., 
quaest.  41,  art.  2,  et  q.  83,  art.  2,  ad  3.  Tan- 
dem,  qusest.  10,  de  Potent.,  art.  2,  ad  5,  plane 
docet  opinionem  Scoti,  et  concludit  Deum  ama- 
relibere  se  ipsum,  licet  necessario.  Atque  hunc 
dicendi  modum  libenter  amplectuntur  haere- 
tici  hujus  temporis,  ut  in  modo  loquendi  do- 
ceant  nos  esse  liberos,  quia  perfecte  voluntarie 
operamur,  quamvis  re  ipsa  negent  nos  esse 
dominos  nostrorum  actuum. 

3.  Potest  tamen  fundari  hsec  opinio  primo 
in  modo  loquendi  sacrse  Scripturse  ,  in  qua 
perseepe  ponitur  voluntarium  pro  libero,  et  e 
contrario  ,  et  omnia ,  quae  voluntarie  fiunt, 
censentur  laude  digna,  Psalm.  53 :  Voluntarie 
sacrificabo  tibi,  id  est,  libere,  teste  Ambrosio, 
2,  de  Fide,  cap.  3,  sic  ad  Hebrseos,  10,  Vohm- 
tarie  peccantibus  nobis,  etc.  Unde  2,  Macha- 
beeorum,  \ ,  ut  faciatis  ejus  voluntatem  corde 
onagno,  et  animo  volenti.  Deuteronom. ,  12, 
Exod.  35,  Paralip.  28,  habentur  similia  testi- 
monia,  quee  frequentia  sunt. 

4.  Secundo  favent  huic  sententiee  nonnul- 
lee  locutiones  Sanctorum  difficiles.  Damasce- 


DISPUTATIO  I. 

nus,  1. 2,  cap.  24:  Quod  sponte  fit,  laudem  et 
vituperationem  comitem  habet,  quee  est  proprie- 
tas  actionis  liberoe,  et  idem  babet  Nyssenus, 
lib.  5  Philosophise,  cap.  1,  unde,  c.  3,  subdit, 
voluntarium,  et  involuntarium  in  Ms  quce  in 
potestate  nostra  sunt,  consistunt :  dicuntur  au- 
tem  esse  in  potestate  nostra,  quse  sunt  nostri 
arbitrii.  Unde  etiam  Damascenus,  lib.  3,  c.  22, 
dicit  voluntatem  esse  volitionem,  ac  liberum 
appetitum  :  sumit  autem  voluntatem  pro  actu, 
non  pro  potentia.  Difficilius  Augustinus,  libr. 
de  Nat.  et  Grat.,  cap.  46,  cum  objecisset  vo- 
luntatis  arbitrio  privari  eum,  qui  naturali  ne- 
cessitate  constringitur,  respondet  absurde  hoc 
dici,  quia  non  privatur  voluntate  propter  bu- 
jusmodi  necessitatem ;  sentit  ergo  solum  vo- 
hmtarium,  etiam  si  non  opponatur  necessario, 
esse  liberum  ea  libertate,  quce  ad  peccandum 
sufficit,  atque  idem  sentitin  Enchirid.,  c.  105, 
ubibabet  illam  vulgarem  sententiam;  Autvo- 
luntas  non  est,  aut  libera  dicenda  est ,  idem 
lib.  5,  de  Civit.,  cap.  23  et  30,  lib.  de  duabus 
Animabus,  contr.  Manicb.,  cap.  10,  lib.  1, 
Retract.,  cap.  15,  ubi  voluntarium  dicit  esse 
animi  motum  cogente  nullo,  et  statim  subdit 
fere  idem  de  libero.  Idem  sentit  Anselmus, 
lib.  de  liber.  Arb.,  ubi  ad  libertatem  non  re- 
quirit  indifferentiam,  sed  potestatem  volendi 
rectitudinem  ipsam  propter  se.  Bernardus  e- 
tiam,  lib.  de  Grat.  et  lib.  Arb.,  definit  volun- 
tarium  esse  motum  liberum,  et  serm.  81,  in 
Cantica,  et  infra,  quod  volnntarie  fit,  etiam  si 
ex  necessitate  fiat,  liberum  est. 

5.  Tertio  possumus  adjungere  rationem , 
quia  illa  actio  est  libera,  in  qua  bomo  se  ip- 
sum  movet,  ex  perfecta  advertentia  rationis; 
sed  boc  totum  est  de  ratione  voluntarii  perfec- 
ti:  ergo  heec  duo  idem  sunt.  Vel  aliter  ex 
Augustino ;  nam  illud  aliquis  facit  libere  quod 
facit  quia  vult,  et  si  nollet  non  faceret :  ergo 
operatur  libere,  atque  adeo  idem  sunt  libere 
et  voluntarie  operari.  Denique  liber  modus 
operandi  est  ultima  perfectio  rationalis  appe- 
titus,  sed  de  ratione  hujus  appetitus  est,  ut 
voluntarie  operetur,  et  de  perfectione  ejus  est, 
ut  operetur  voluntarie :  ergo  perfectio  huj  us 
appetitus  consistit  in  operatione  perfecte  vo- 
luntaria  :  ergo  idem  est  operationem  esse  li- 
beram,  et  esse  perfecte  voluntariam. 

6.  Primum  duMum  in  hac  controversia. — In 
hac  qusestione  multa  continentur,  quee  opor- 
tet  distinguere,  ut  inteliigamus,  in  quo  possit 
esse  controversia  de  re,  in  quo  vero  de  modo 
loquendi,  et  ne  conveniamus  cum  heereticis, 
neque  in  re,  neque  in  loquendi  modo.  Prima 


SEGTIO  III.  169 

queestio  maxime  ad  rem  spectans  est  utrum 
in  voluntate  humana  prseter  illum  modum 
operandi  ex  perfecta  cognitione  et  intrinseco, 
ac  vitali  impulsu  per  se  ipsum  volito  (in  quo 
ratio  voluntarii  consistit,  ut  supra  dixi)  sit 
etiam  alia  conditio  operationis,  quse  consistat 
in  indifferentia,  seu  independentia  a  potentia 
indifferente,  quse  potest  agere  et  non  agere. 

7.  Et  in  hoc  sensu  constat  certa  resolutio 
qusestionis  ex  dictis  supra,  sect.  1,  num.  11, 
de  qua  etiam  videri  possunt  tradita,  lib.  1,  de 
Auxiliis,  a  prineipio,  et  prologom.  l,de  Gratia, 
scilicet  in  actibus  humanis  utramque  condi- 
tionem  reperiri :  hoc  enim  sensu  ostendimus 
esse  de  fide,  esse  in  homine  operationem  li- 
beram,  nontantum  coactioni,  sedetiam  neces- 
sitati  oppositam.  Ex  quo  plane  sequitur  has 
duas  rationes  vohmtarii  et  liberi  in  praedicta 
significatione  sumpti  prout  nunc  illo  utimur, 
esse  distinctas  saltem  definitione  et  ratione 
formali,  nam  altera  consistit  solum  in  hoc, 
quod  potentia  se  determinet  ad  suum  actum, 
volendo  ipsum  per  se  ipsum  ;  altera  vero  in 
hoc,  quod  actus  dicat  habitudinem  ad  poten- 
tiam,  qua3  potest  agere  et  non  agere,  quas  duee 
rationes  plane  diversee  sunt,  et  evidentius  con- 
stabit  infra,  cum  ostendemus  illas  esse  separa- 
biles,  et  unam  posse  augeri  cum  altera  minui- 
tur.  Unde  in  hac  prima  queestione  nulla  est 
controversia  cum  Catholicis,  sed  cum  hsereti- 
cis,  cum  quibus  jam  actum  est. 

8.  Secundum  dubium.  —  Secunda  queestio 
esse  potest,  esto  ratio  libere  sit  distincta  a  ra- 
tione  voluntarii,  an  necessario  illam  supponat, 
seu  includat  :  non  enim  desunt  theologi,  qui 
dicant  posse  esse  actionem  liberam  ,  quamvis 
non  sit  voluntaria.  Sed  isti  ad  summum  lo- 
quuntur  de  voluntario  et  libero  indirecto,  de 
quibus  postea,  nunc  vero  agimus  de  volunta- 
rio  ac  libero  directo. 

9.  De  quibus  dicendum  est  actum  liberum 
includere  essentialiter  rationem  voluntarii, 
quse  videtur  esse  communis  sententia,  et  pro- 
batur  primo,  quia  liberum  arbitrium  formali- 
ter  :  et  essentialiter  est  vohmtas  :  ergo  actus 
liber  per  se,  et  ut  elicitus  a  potentia  libera  es- 
sentialiter  est  elicitus  a  libero  arbitrio  :  ergo 
intrinsece  includit,  quod  sit  voluntarius,  nam 
hoc  per  se  convenit  actui  a  voluntate  elicito. 
Secundo  sic  declaratur,  quia  actus  liber  elici- 
tur  a  potentia,  quae  natura  sua  non  est  deter- 
minata  ad  unum  :  ergo  necesse  est  ut  ipsa  se 
determinet  ad  suam  operationem  liberam  : 
non  potest  autem  se  determinare  nisi  volendo 
talem  operationem,  quia  intelligi  non  potest, 


170  DE  V0LUNTARI0  ET  LIBERO, 

quod  potentia  ex  se  indifferens  ad  opposita,  ad 
alteram  partem  determinetur,  nisi  quia  vult  ; 
ergo  necesse  est,  ut  illa  determinatio  libera  sit 
voluntaria  per  seipsam,  loquendo  de  primo 
actu  libero  elicitive,  ut  nunc  loquimur,  nam  si 
sit  liber  per  denominationem  a  priori  actu, 
erit  etiam  voluntarius  per  denominationem  ab 
eodem  ,  quia  est  eadem  proportionalis  ratio  ; 
tamen  cum  non  possit  in  infinitum  procedi, 
necessario  sistendum  est  in  aliquo  actu,  qui 
primo,  et  per  se  sit  liber  per  immediatam  di- 
manationem  a  potentia  libera,  et  liunc  necesse 
est  per  se  ipsum  esse  voluntarium,  et  in  se  in- 
cludere  necessariamdeterminationem  potentise 
ad  hunc  actum  potius,quam  adoppositum,nam 
in  hujusmodi  potentia ,  quae  se  determinat  ad 
suum  actum,  determinari  ad  operandum,  et 
operari  non  sunt  distincta,  quia  neque  opera- 
tio  potest  intelligi  sine  determinatione,  nec 
determinatio  sine  operatione,  quia  necessario 
esse  debet  actus  secundus  additus  potentise. 
Atque  hincobiterconfirmatur  ratiosupratacta, 
sectione  secunda,  num.  nono  :  ob  quam  sola 
potentia  appetitiva  potest  esse  formaliter  li- 
bera,  quia  in  sola  illa  potest  actus  esse  per 
se  ipsum  voluntarius  et  determinatio  libera 
includit  essentialiter  rationem  voluntarii. 
Et  ex  hoc  ipso  principio  sumenda  est  ratio,  ob 
quam  ad  solam  potentiam  appetitivam  potest 
pertinere  munus,  seu  officium  movendi  alias 
potentias  efficaciter  quoad  exercitium,  de  quo 
infra. 

10.  Tertium  dulium.  —  Tertia  qusestio , 
utrum  e  contrario  ratio  voluntarii  sit  etiam  in- 
separabilis  a  ratione  liberi.  Sunt  enim,  qui  di- 
cant,  quod  licet  voluntarium  in  communi  ab- 
strahendo  a  perfecto  et  imperfecto  possit  re- 
periri  absque  libero,  non  tameii  voluntarium 
perfectum  ,  ita  ut  ratio  liberi  sit  veluti  diffe- 
rentia  specifica,  et  contrahens  commune  vo- 
luntarium  ad  rationem  voluntarii  perfecti. 
Quod  sentit  Almainus,  citatus  n.  2,  et  sequitur 
Conradus,  1,  2,  q.  6,  a.  2,  et  loquuntur  proprie 
de  libertate  necessitati  opposita.  Et  ratio  eo- 
rum  esse  potuit ,  quia  perfectum  voluntarium 
esse  debet  ex  sola  et  propria  determinatione 
voluntatis,  quoe  solum  reperitur  in  determina- 
tione  libera,  nam  si  sit  necessaria,  jam  non  est 
avoluntate,  sed  anatura  :  unde  magis  videtur 
esse  ab  extrinseco,  quam  ab  intrinseco  :  defuit 
ergo  ibi  perfecta  ratio  voluntarii. 

11.  Dicendum  tamen  est  liberum  non  esse 
de  ratione  voluntarii  perfecti,  posseque  hujus- 
modi  voluntarium  siue  libero  reperiri.  Exem- 
plum  est  in  amore  beatifico  circa  Deum  clare 


EORUMQUE  C0MPARATI0NE. 
visum,  ille  enim  non  est  liber  in  propria  signi- 
ficatione,  qua  nunc  utimur,  ut  in  superioribus 
tract.  1,  disputat.  9,  sect.  1,  n.  7,  contra  Sco- 
tum  probatum  est  :  et  similiter  amor  quo  Deus 
se  amat,  et  quo  Pater  et  Filius  producunt 
Spiritum  sanctum  ,  est  omnino  necessarius 
absque  controversia ,  alias  Spiritus  sanctus, 
ut  etiam  contra  eumdem  Scotum  arguebam , 
lib.  6  ,  de  Trinitat. ,  cap.  4 ,  non  necessa- 
rio  esset;  quis  autem  neget,  aut  beatos  amare 
Deum  perfecte  vohmtarie,  aut  (quod  absurdius 
est)  Deum  amare  se  ipsum  ,  et  Patrem  et  Fi- 
lium  producere  Spiritum  sanctum  ex  volunta- 
rio  perfecto.  Ratione  vero  ostenditur,  nam  hu- 
jusmodi  voluntarium  quamvis  non  sit  liberum, 
potest  procedere  ex  ratione  et  cognitione  per- 
fecta ;  et  ex  perfecta  voluntatis  faeultate  ope- 
rantis  toto  suo  impetu  et  conatu  juxta  perfec- 
tissimam  propensionem  suam  ;  ergo  nihil  ibi 
deest  ad  perfecte  voluntarium.  Antecedens 
constat  facile  ex  exemplis  adductis  :  conse- 
quentia  vero  patet,  quia  voluntarium  est,  quod 
est  ex  cognitione  ab  intrinseco ;  ergo  quod  est 
ex  perfectissima  cognitione,  et  maxime  ab  in- 
trinseco,  erit  perfecte  voluntarium.  Confirma- 
tur,  quia,  ut  supra,  sect.  2,  n.  5,  dixi,  nec  li- 
bertas  dicit  perfectionem,  simpliciter  respectu 
cujusque  objectl,  nec  necessitas  dicit  semper 
imperfectionem  ;  sed  voluntatis  perfectio  in 
hoc  consistit,  ut  feratur  in  unum  quodque  ob- 
jectum,  modo  illi  debito  pro  qualitate  illius, 
et  juxta  mensuram  bonitatis  et  necessitatis 
ejus  :  ergo  quando  voluntas  fertur  in  objectum 
necessario,  eo  quod  excellentia  objecti  postu- 
lat  illum  modum  tendendi  ,  quoe  excelientia 
perfecte  cognoscitur  ab  operante  ;  tunc  volun- 
tas  perfectissimo  modo  tendit,  et  alioqui  fertur- 
ex  intrinseco  impulsu  :  ergo  nihil  illi  deest 
ad  perfectissimum  volimtarium.  Neque  enim 
refert,  quod  objiciebatur  supra,  in  fiue  n.  10, 
determinationem  illam  voluntatis  videri  esse 
a  natura,  et  non  a  voluntate  :  tum  quia  licet 
sit  a  natura  radicaliter,  tamen  effective,  et  vi- 
taliter  est  ab  ipsa  voluntate ,  unde  non  est  ab 
extrinseco,  sed  ab  intrinseco  :  tum  etiam,  quia 
illamet  ratio  naturse  includitur  in  essentia 
ipsius  voluntatis  :  est  enim  voluntas  essentia- 
liter  natura  qusedam  :  unde  operari  ex  naturali 
impetu  ipsius  voluntatis,  non  excludit  quin 
operatio  talis  sit  omnino  ex  voluntate ,  atque 
adeo  perfecte  voluntaria. 

12.  Quartmn  dubium.  —  Quarta  quaestio 
plane  de  modo  loquendi  est,  utrum  actus  per- 
fecte  voluntarius,  etiamsi  sit  simpliciter  neces- 
sarius,  dicendus  sit  liber,  nam  Scotus  citatus, 


DISPUTATIO  I, 

et  alii  contendunt  ita  esse  appellandum,  in  quo 
favent  modo  loquendi  hsereticorum  hujus  tem- 
poris,  et  ideo  cavendum  est  hoc  locutionis  ge- 
nus,  quamvis  in  re  non  possit  esse  differentia, 
dummodo  constet  libertatem ,  quse  tali  actui 
tribuitur,  non  esse  illam,  quae  necessaria  est 
ad  merendum,  et  ad  peccandum,  itautpecca- 
tum  tribuatur  ad  culpam  operanti.  Atque  hoc 
modo  est  certissimum  actum  illum  non  esse 
liberum  ea  libertate ,  quee  proprie  necessaria 
est  ad  liberum  arbitrium.  Unde  philosophi, 
qui  dixerunt  Deum  operari  ex  necessitate  na- 
turee,  non  negabant  illum  operari  per  intellec- 
tum  et  voluntatem ,  et  consequenter  perfecte 
voluntarie  :  negabant  tamen  eum  esse  liberi 
arbitrii,  quam  tamen  libertatem  fides  catho- 
hca  illi  attribuit  :  hsec  ergo  libertas  propria 
non  est  in  prsedicto  actu  necessaria. 

13.  Primus  gradus  liberi,  seu  libertatis.  — 
Ut  vero  hoc  plenius  explicetur,  et  intelligan- 
tur  varia  loca  Sanctorum  supra  in  hac,  et  su- 
periori  sectione  insinuata ,  notandum  est  libe- 
rum  ex  primaeva  impositione  significare  id 
quod  est  sui  juris,  et  alteri  non  est  subjectum: 
unde  videtur  directe  excludere  relationem 
servitutis  :  unde  in  1.  Libertas,  ff.  de  Statu  ho- 
minum,  dicitur,  libertas  est  facultas  ejus  quocl 
cuique  facere  libet,  nisi  quod  ei,  et  lege  prohi- 
bitum  est.  Atque  ita  vulgari  sermone  homo  in- 
genus  dicitur  liber  ,  atque  hinc  translata  est 
hsec  vox  ad  significandam  libertatem  volun- 
tatis  nostrse  :  in  qua  varii  gradus  considerari 
possunt,  dicitur  enim  voluntas  nostra  libera  a 
coactione,  nam  coactio  est  magna  queedam 
servitus,  et  ideo  carentia  illius,  libertas  dici 
potest,  et  in  hoc  sensu  operatio  perfecte  vohm- 
taria,  quantumvis  necessaria,  potest  dici  libe- 
ra,  quia  nihil  coactionis  habet,  et  in  hoc  sensu 
est  vera  propositio  Augustini,  voluntas ,  aut 
voluntas  non  est,  aut  libera  dicenda  est,  si  intel- 
hgatur  de  actu,  nam  de  ipsa  potentia  res  esset 
facilior. 

14.  Secundus  gradus.  —  Secundus  gradus 
est,  in  quo  excluditur,  non  tantum  coactio, 
sed  etiam  necessitas  simpliciter,  et  heec  est  per- 
fectior  libertas,  cum  majorem  subjectionem 
excludat,  et  hoc  sensu  nos  loquimnr  de  liber- 
tate  juxta  usum  magis  receptum.  Sic  etiam 
loquitur  ssepe  Augustinus,  et  videre  licet,  lib. 
de  Perfectione  justitise,  respons.  9,  et  in  eodem 
sensu  (ut  opinor)  \  Retractat.,  cap.  15,  volun- 
luntatem  esse  motum  animi  cogente  nullo ,  nam 
ibi  cogere  sumit  pro  eodem,  quod  est  necessi- 
tatem  imponere ,  ut  constat  ex  contextu,  qui 
modus  loquendi  est  frequens  apud  Patres,  ut 


SECTIO  III.  171 

patet  ex  Cyrillo,  catech.  4,  et  Ireneeo,  cap.  71 , 
Bernardo  ,  de  lib.  Arb. 

15.  Tertius  gradus.- — Tertius  gradus  exclu- 
dit  non  tantum  coactionem  et  necessitatem 
absolutam,  sed  etiam  necessitatem  infirmitatis 
(ut  sic  dicam),  et  inductionis,  seu  pravee  con- 
suetudinis,  quae  libertas  est  perfectior,  et  dici- 
tur  fuisse  in  statu  innocentiee,  in  quo  voluntas 
erat  libera  a  captivitate  corporis  mortalis,  et  a 
fomite,  quo  inducitur  ad  peccandum,  et  hanc 
voco  infirmitatem  humanee  naturee  :  atque  hoc 
sensu  dicitur  homo  peccando  amisisse  liberta- 
tem,  et  incurrisse  necessitatem  peccandi,  non 
quia  in  aliquo  actu  simpliciter  necessitetur, 
sed  quia  absolute  non  potest  vitare  omnia  pec- 
cata  mortalia  sine  Dei  gratia,  venialia  autem, 
neque  per  gratiam,  quee  ordinarie  datur,  se- 
clusis  privilegiis.  Atque  hoc  sensu  videtur  lo- 
qui  Goncilium  Carthaginense,  cum  ad  Inno- 
centium  scribit,  nostrum  liberum  arbitrium 
per  gratiam  Dei  vere  fieri  liberum,  dum  a 
carnalium  concupiscentiarum  dominatione  li- 
beratur.  Et  in  eodem  sensu  intelligendus  est 
Augustinus  ubicumque  de  hac  materia  loqui- 
tur,  et  prsesertim  in  illo  libro  de  Perfect.  jus- 
titiee,  respon.  9,  ubisic  ait:  Victa  vitio ,  in  quo 
cecidit  voluntarie,  caruit  libertate  naturcs,  sci- 
licet  hac  perfectissima  libertate,  et  sic  dicitur 
ibidem  necessitatem  peccandi  per  peccatum 
inductam,  non  excludere  quin  homo  sua  li- 
bertate  peccet.  Et  eodem  modo  intelligendus 
est  Bernardus,  serm.  81,  in  Cantic,  nec  mul- 
tum  differt,  quod  dicit  D.  Thomas,  queest.  6, 
de  Malo,  art.  unico,  ad  23,  scilicet  hominem 
peccando  liberum  arbitrium  perdidisse,  quan- 
tum  ad  libertatem  a  miseria,  et  ad  24,  dicit 
quod  consuetudo  peccandi  facit  necessitatem 
non  simpliciter,  sed  in  repentinis. 

16.  Quartus  gradus.  —  Quartus  gradus  ad- 
jungi  potest,  quod  libertas  dicat  non  tautum 
carentiam  necessitatis  simpliciter,  sed  etiam 
obligationis ;  sic  1 ,  ad  Corinth.  7  :  Non  liabens 
necessitatem ,  sed  potestatem  habens  suce  volun- 
tatis.  Et  hinc  etiam  quando  lex  est  imposita, 
quanto  est  suavior,  et  magis  in  amore,  quam 
in  timore  fundatur,  eo  magis  dicitur  lex  liber- 
tatis,  et  contraria  lex  servitutis,  de  quo  vide 
Ireneeum,  2,  contr.  Heeret.,  cap.  29,  et  Au- 
gustinum,toto  lib.  de  Spiritu  et  Littera. 

17.  Quintum  dubium.  — Quinta  quaestio,  in 
actu,  qui  simul  est  voluntarius  et  liber,  quid 
sit,  vel  quid  addat  esse  liberum,.  Quidam  enim 
existimant  esse  aliquid  reale  intrinsecum  ipsi 
actui,  quodpotest  fieri  verisimile  :  primo,  quia 
hoc  esss  liberum  est  magna  perfectio  actus, 


172  DE  VOLUNTARIO  ET  LIBERO, 

nam  ratione  illius  est  dignus  laude,  vel  capax 
meriti,  si  bonus  sit,  et  e  eontrario  dignus  poe- 
na,  si  malus.  Secundo,  quia  in  hoc  esse  libero 
fundatur  totum  esse  morale,  quod  est  aliquid 
reale  in  actibus.  Tertio,  quia  si  esse  volunta- 
rium,  est  aliquid  reale  in  acfu,  cur  non  esse 
liberum,  cum  non  sit  minus  perfectum. 

18.  Dicendum  vero  est  actum  esse  liberum, 
prseter  voluntarium  perfectum,  solum  addere 
habitudinem,  seu  denominationem  a  potentia 
eliciente  actum,  et  habente  potestatem  ad  sus- 
pendendum  illum,  seu  eliciendum  oppositum. 
Hsec  opinio  tribui  solet  Seoto,  in  2,  d.  40,  et 
Durando,  d.  30.  Sed  in  his  locis  nihil  dicunt 
hi  auctores  ;  Durandus  vero,  in  2,  d.  38,  favet 
huic  sententiae,  quatenus  dicit,  esse  morale 
nihil  addere  supra  ipsum  actum  in  esse  natu- 
rse  prseter  denominationem  a  potentia.  Ratio 
vero  fundamentalis  est,  quia  ex  hoc  preecise 
quod  concipiatur  actus  perfecte  voluntarius, 
et  a  potentia,  quse  ita  operatur,  ut  sit  in  facul- 
tate  ejus  non  operari,  intelligitur  actus  liber ; 
posito  autem  quocumque  alio  modo,  seu  enti- 
tate  intrinseca,  etprsecisa  hac  beatitudine,  seu 
denominatione,  non  intelligetur  actus  liber  ; 
ergo  superfluum  est  fmgere  hujusmodi  mo- 
dum,  seu  entitatem. 

19.  Ha3c  autem  ratio  duobus  modis  potest 
explicari  et  confirmari.  Prior  est,  quia  in  po- 
tentia  libera  in  actu  primo  duplex  potestas  in- 
telligitur,  prior  ad  eliciendum  actum,  poste- 
rior  ad  retinendum  illum,  quatenus  ergo  elicit 
actum,  utitur  priori  potestate,  et  ille  influxus 
preecise  consideratus  sufficit  ad  voluntarium, 
quia  hoc  ipso  est  actus  a  principio  intrinseco 
cum  cognitione  ;  at  vero  ex  vi  illius  influxus 
prcecise  non  intelligitur  actus  liber,  nisi  intel- 
ligatur  facultate  operante,  altera  potestas,  per 
quam,  ut  sic  nihil  influit  in  actum,  quia  non 
est  potestas  agendi,  sed  potius  non  agendi ; 
ergo  actus  non  consummatur  in  esse  liberi  per 
positivum  influxum  potentioe,  sed  per  denomi- 
nationem  a  potentia  quatenus  potest  non  agere: 
ergo  non  constituitur  per  aliquod  intrinsecum 
additum  actui  supra  rationern  voluntarii. 

20.  Secundus  modus  explicandi  ratione,  est 
distinguendo  ea,  quae  in  actu  possunt  consi- 
derari.  Primum  est  entitas  ipsius  actus,  ut  est 
qualitas  qusedam,  et  in  e,o,  ut  sic,  non  intelli- 
gitur  ratio  liberi :  quia  hsec  ratio  intrinsece  in- 
cludit  dimanationem  activam  a  potentia,  sine 
qua  neque  intelligi  potest  libertas,  quia  hsec 
non  potest  primo  consistere  in  recipiendo,  sed 
in  actione ;  nisi  quis  fortasse  dicat  actum  ex  vi 
suse  entitatis  intrinsecee,  postulare  talem  mo- 


EORUMQUE  C0MPARAT10NE. 

dum  dimanationis  cumlibertate.Ethacratione 
ex  vi  suse  entitatis  intrinsece  dici  posset  libe- 
rum  :  quod  ita  declaratur,  quia  talis  actus  ne- 
cessario  ineludit  hanc  reflexionem,  quia  per 
illum  vult  potentia,  quse  de  se  est  indifferens 
determinari  ad  hanc  partem  potius  quam  ad 
aliam,  quod  non  convenit  actui  necessario,  at- 
que  in  hoc  sensu  vere  dicetur  libertas  includi 
in  ipsa  entitate.  Sed  quamvis  haec  responsio 
videatur  apparens,  et  subtilis,  tamen  re  vera 
non  est  necessaria,  nec  facilis  intellectu  :  quia 
quando  potentia  de  se  indifferens  in  actu  pri- 
mo  determinatur  ad  unum  objectum  tantum 
elicit  simplicem  appetitionem  illius  objecti,  et 
hoc  ipso  determinat  suam  indifferentiam  ad 
illud  objectum,  et  illum  actum  :  sed  hoc  to- 
tum  fit  per  actum  ipsum,  ut  voluntarium  sup- 
posita  indifferentia  potentiee :  ergo  superfluum 
estfingere  alium  modum  entitatis,  seu  reflexio- 
nis.  Ac  prseterea  totum  hoc  non  sufficit  sine 
modo  dimanationis,  seu  dependentise  actus  a 
potentia. 

21 .  Cum  actus  idem  transit  de  libero  in  ne- 
cessarium,oportetut  ejus  dependentia  varietur. 
— Secundo  ergo  considerari  potest  in  actu  libero 
actualis  dependentia  ipsius  qualitatis  a  poten- 
tia  vitali,  et  possetquis  dicere  hanc  dependen- 
tiam  esse  taleminactulibero,  utnonpossitesse 
ejusdem  rationis  in  actu  necessario,  atque  ita 
illam  esse  quid  intrinsecum  actui  a  quo  deno- 
minatur  libera.  Sed  circa  hoc  considerandum 
est  actum,  qui  ex  natura  sua  postulat  fieri  li- 
bere,  interdum  fieri  posse  necessario  Deo  ne- 
cessitante  potentiam,  et  tunc  verum  mihi  vi- 
deturnecessarium  esse  mutare  dependentiam, 
quam  actus  ex  natura  sua  haberet  ex  sua 
potentia,  et  sub  illa  libere  fieret,  quia  intelligi 
non  potest  actum  ex  se  liberum  fieri  necessa- 
rio,  nisi  facta  aliqua  mutatione,  vel  in  ipso 
actu,  vel  in  dependentia  actus  a  potentia.  Sed 
hic  non  fit  mutatio  in  actu,  ut  suppbnimus, 
neque  in  aliqua  alia  re,  quia  sine  mutatione 
intellectus,  vel  alterius  potentise  potest  Deus 
necessitatem  inferre  voluntati  :  ergo  necesse 
est  mutationem  fieri  in  dependentia  ipsa. 

22.  Quod  aliter  confirmatur,  nam  si  Deus 
nunc  concurrit  cum  libera  voluntate  servata 
libertate  ejus,  et  postea  stante  eodem  objecto 
infert  illi  necessitatem  ad  eumdem  actum,  ne- 
cesse  est,  ut  aliter  concurrat  :  quomodo  enim 
potentia  extraheretur  a  suo  connaturali  modo 
operandi,  nisi  Deus  aliter  in  illam,  vel  cum 
illa  efficeret?  necesse  est  ergo,  quod  concur- 
sus  Dei  sit  distinctus  :  ergo  et  concursus  ipsius 
voluntatis,  variata  enim  actione  respectu  cau- 


DISPUTATIO  I 

see  primee,  necesse  est  etiam  variari  respectu 
causee  secundse,  quia  est  una,  et  indivisibilis 
actio  :  dependentia  ergo  actus  liberi  respectu 
necessitatis  ab  extrinseco  provenientis  est  ali- 
quid  intrinsecum  actui  distinctum  a  concursu 
necessitante,  nihilominus  tamen  illa  dependen- 
tia  non  denominaret  actum  liberum  nisi  cum 
denominatione  et  habitudine  ad  potentiam 
habentem  vim,  etfacultatem  ad  suspendendum 
talem  influxum  per  se  ipsam  ab  intrinseco  : 
ergo  esse  liberam  ultimo  constituitur  per  iianc 
denominationem.  Unde  probabilissimum  est, 
si  actus  liber  fiat  necessarius  intrinsece,  non 
esse  necessarium  mutare  hanc  dependentiam, 
sed  solam  diversam  applicationem  objecti,  ut 
si  quis  ddigat  Deum  libere  per  fidem,  et  im- 
mediate  transeat  ad  visionem,  poterit  continua- 
re  eumdem  actum  amoris  necessario  amando 
ab  intrinseco,  et  tunc  non  oportet  mutare,  nec 
qualitatem,  nec  dependentiam  ejus,  quia  hoc 
solo  quod  ratione  diversse  cognitionis  intelli- 
gatur  voluntas  impotens  ad  suspendendum  ac- 
tum,intelligituractusesse  necessarius,  etiamsi 
fiat  per  eamdem  dependentiam  :  et  idem  in- 
telligi  poterit  in  actibus  indeliberatis  volun- 
tatis,  nam  ex  sola  advertentia  eorum  sine  mu- 
tatione  physica  facta  in  voluntate  intelligun- 
tur  manere  liberi,  quia  ex  vi  solius  advertentiee 
rationis  voluntas  fit  potens  ad  tollendum  ac- 
tum  :  ergo  sola  dependentia  sine  habitudine 
adpotentiampotentemsuspendere  actum,  non 
dat  formalem  esse  liberum. 

23.  Quid  alii  ulterius  considerent  in  actu, 
libero. — Tertio  prseter  hsec  duo  fingi  posset  in 
actu  aliquis  alius  modus  intrinsecus,  a  quo 
denominaretur  liber.  Tamen  hoc  multo  majori 
ratione  rejiciendum  est,  quia  neque  explicari 
potest  quid  sit  iste  modus,  neque  quse  sit  ne- 
cessitas  ponendi  illum :  ac  denique  quia  sem- 
per  illo  posito  urget  illa  ratio  quod  solus  ille 
sine  habitudine  ad  facultatem  habentem  vir- 
tutem  ad  suspendendum  illum  actum,  non 
constitueret  esse  actum  liberum :  haec  autem 
habitudo  adjuncta  rationi  voluntarii  perfecti 
statim  constituet  liberum  sine  illo  modo :  ergo 
ille  superfluus  est.  Quod  tandem  confirmatur, 
quia  stante  eodem  voluntario,  atque  eodem 
influxu  positivo  voluntatis,  potest  augeri,  vel 
minui  liberum  mutatis  causis  extrinsecis,  ut 
sunt  passio,  vel  advertentia  rationis,  quia  ra- 
tione  illarum  intelligitur  esse  in  voluntate  ma- 
jor,  vel  minor  potentia  ad  suspendendum  ac- 
tum :  ergo  signum  est  rationem  liberi  consum- 
mari  in  hac  habitudine,  seu  denominatione 
ab  hac  potestate. 


SECTIO  III.  173 

24.  Instantice  nonnullw  contra  nunc  dicta 
removentur. — Neque  obstat  quod  libertas  dicat 
perfectionenx,  nam  dicit  illam  si  physice  lo- 
quamur,  tum  in  ipso  actu  primo,  nam  facultas 
illa  ad  agendum,  et  non  agendum  est  magna 
perfectio:  tum  etiam  in  ipso  actu  secundo, 
quatenus  natura  sua  aptus  est  ita  fieri  a  tali 
potentia:  hoc  autem  non  addit  perfectionem 
physicam,  sed  moralem,  ad  quam  sufficit  cle- 
nominatio  ab  ipsa  potentia  prout  a  nobis  ex- 
plicata  est.  Atque  eadem  ratione  sufficit  hoc 
esse  liberum,  ut  sit  fundamentum  ipsius  esse 
moralis,  de  quo  dicam  suo  loco.  Neque  est 
eadem  ratio  de  voluntario,  ut  facile  constat  ex 
dictis,  nam  voluntarium,  ut  sic  perficitur,  et 
consummatur  in  positivo  influxu,  et  appetitu 
voluntatis,  et  ideo  intrinsece  continetur  in  ip- 
somet  actu  :  liberum  autem  ultra  hoc  addit 
habitudinem  ad  eumdem  appetitum,  quatenus 
potest  suspendere  actum  suum,  a  quo.,  ut  sic, 
nihil  positivum,  aut  intrinsecum  recipit.  Ex 
quo  recte  confirmatur  supra  dictum,  scilicet 
esse  liberum  non  esse  intrinsecam  rationem 
voluntarii,'sed  considerationem  superadditam, 
sine  qua  potest  voluntarium  reperiri.  Colligitur 
etiam  hinc  hoc  esse  liberum  nihil  repugnare 
cum  perfectione  voluntarii,  neque  illud,  per 
se  loquendo,  minuere,  ut  quidam  existima- 
runt,  quia  nec  minuit  illud  ex  parte  intellec- 
tus,  nam  potius  ad  actualem  libertatem  requi- 
ritur  perfecta  cognitio  intellectus :  neque  etiam 
ex  parte  voluntatis,  quia  stante  libertate  potest 
suo  toto  conatu,  et  affectutendere  in  objectum, 
et  in  hoc  consistit  perfectio  voluntarii  ex  parte 
voluntatis.  Nec  refert  quod  voluntarium  con- 
sistit  in  determinatione  ad  unum,  liberum 
vero  in  indifferentia  ad  utrunique,  quo  viden- 
tur  conditiones  repugnantes :  non  tamen  sunt, 
quia  libertas  actualis,  seu  exercita  etiam  re- 
quirit  determinationem  ad  alteram  partem  in 
ipso  actu  secundo,  indifferentiam  vero  in  actu 
primo  seu  facultate,  ad  quam  dicit  habitudi- 
nem. 

25.  Ad  fundamentum  in  numero  tertio  et 
sequentibus. — Ad  fundamenta  adducta  in  con- 
trarium,  a  num.  3.,  quod  attinet  ad  omnia  tes- 
timonia  dicemus  duo.  Primum  in  omnibus  illis 
sermonem  esse  de  homine  viatore,  in  quo  vo- 
luntarium  perfectum,  et  liberum  se  semper 
comitantur  in  omni  actu,  et  hinc  fit,  ut  indif- 
ferenter  vocent  actionem  liberam  voluntariam, 
et  e  contrario:  quod  etiam  attigimus^lib.  6,  de 
Trinit.,  cap.  3,  et  eadem  ratione  D.  Thomas, 
i,  2,  queest.  6,  voluntarium  perfectum  expli- 
cuitper  potestatem  operandi,  et  non  operandi, 


474  DE  VOLUNTARIO  ET  LIBERO, 

loquitur  enim  de  homine  quatenus  per  actus 
suos  in  beatitudinem  tendit.  Secundum  est 
voluntarium  perfectum  et  liberum  ex  eadem 
radice  oriri,  scilicet,  ex  perfecta  cognitione 
intellectnali,  ex  quo  fii,  ut  nunquam  subjecto 
separentur,  omne  enim  agens  liberum  potest 
perfecte  voluntarie  operari,  et  e  couverso,  et 
hac  de  causa  unum  pro  alio  frequenter  usur- 
patur.  Ad  rationem  autem  ibi  tactam  in  n.  5, 
solutio  etiam  est  facilis :  nam  perfectio  liber- 
tatis  licet  conjuncta  sit  cum  perfectione  volun- 
tarii  modo  nuper  exposito,  tamen  formaliter 
non  sunt  omnino  idem,  ut  dictum  est. 

SECTIO  IV. 

Quotuplex  sit  voluntarium  ? 

\ .  Prima  divisio  voluntarii.  —  Secunda  di- 
visio.  —  Diximus  an,  et  quid  sit  voluntarium, 
consequens  est,  ut  explicemus  aliquas  divisio- 
nes  ex  quibus  nonnullee  sunt  clariores,  qute 
ex  dictis  colligi  possunt.  Primo  enim  dividi 
potest  voluntarium  in  illud  quod  objective 
tantum,  seu  concomitanter  se  habet,  et  in  vo- 
luntarium  active,  seu  causaliter,  de  quo  dic- 
tum  est,  sect.  i.  Secundo  posterius  volunta- 
rium  subdividitur  in  voluntarium  imperatum, 
seu  quod  est  tale  per  clenominationem  ab  alio 
actu.,  et  elicitum,  quod  per  seipsum  est  intrin- 
sece  voluntarium  per  denominationem  intrin- 
secam,  quod  etiam  explicatum  est  supra. 

2.  Tertia  divisio.  —  Tertia  divisio  est  in 
perfectum  et  in  imperfectum ,  quam  attigit 
D.  Thomas,  4,  2,  queest.  6,  art.  2,  de  qua  plura, 
sect.  ultima  hujus  disput.  Nunc  circa  volunta- 
Hum  imperfectum  (nam  perfectum  jam  satis 
explicatum  esfc),  solum  adverto  non  satis  ex- 
plicari  per  ordinem  ad  appetitum,  seu  cogni- 
tionem  sensitivam,  nam  etiam  in  voluntate 
potest  esse  voluntarium  imperfectum,  ut  con- 
stat  ex  motibus  primo  primis,  qui  ex  imper- 
fecta  advertentia  rationis  procedunt :  Illud  ergo 
erit  voluntarium  imperfectum,  quod  procedit 
ex  imperfecta  cognitione  objecti  non  satis  di- 
judieando,  et  considerando  ratione  boni  et 
mali,  quse  in  ipso  sunt.  Unde  fit,  ut  in  hoc 
imperfecto  voluntario  possit  esse  magna  lati- 
tudo_,  qualis  esse  potest  in  advertentia  imper- 
fecta,;  tamen  in  ea  divisione  communiter  su- 
mitur,  ut  excludit  a  voluntario  perfectum  usum 
rationis,  qui  ad  libertatem  sufficiat,  juxta  ca- 
pacitatem  objecti,  quomodo  facile  explicatur 
hoc  membrum  per  privationem  alterius  mem- 
bri. 


EORUMQUE  COMPARATIONE. 

3.  Quarta  divisio.  —  Quarto  dividi  potest 
voluntarium  in  se,  et  in  alio,  quse  divisio  con- 
fundi  solet  cum  alia  divisione  voluntarii  in 
directum  et  indirectum :  sed  nos  illas  distin- 
guimus  claritatis  gratia :  quod  videtur  fecisse 
D.  Thomas,  1  part.,  queest.  77,  art.  1,  et  q.  3, 
de  Malo,  art.  I,  ubi  voluntarium  in  alio  vocat 
voluntarium  implicitum  et  virtuale:  Volunta- 
rium  ergo  in  se  satis  clarum  est,  tunc  enim 
aliquid  dicitur  in  se  voluntarium ,  quando  in 
se  est  volitum,  ita  ut  voluntas  immediate  ver- 
setur  circa  illud,  vel  per  actum  proprium,  si 
sit  voluntarium  directum,  vel  per  carentiam 
actus,  si  sit  indirectum,  ut  dicam. 

4.  Exponitur  secundum  membrum  prcedicta? 
divisionis.  —  Circa  voluntarium  autem  in  alio, 
est  imprimis  advertendum  interdum  vocari 
voluntatem  interpretativam,  quae  preesumitur 
futura  fuisse  in  aliquo  si  advertisset,  aut  si  rem 
cognovisset,  ut  quando  per  epicheiam  fit  ali- 
quod  contra  tenorem  legis,  dicitur  actus  ille 
interpretative  voluntarius  legislatori,  quia  si 
hic  et  nunc  cognovisset  circumstantias  talis 
actus,  voluisset  illum  fieri,  sed  si  quis  recte 
consideret,  hoc  non  est  propter  voluntarium, 
nam  si  quis  omnino  ignorans  casu  occidisset 
inimicum,  ita  tamen  esset  dispositus,  quod  si 
sciret  esse  inimicum  facilius  occideret,  iiod 
propterea  actio  illa  censetur  illi  voluntaria, 
quin  potius  Aristoteles  vocavit  illam  non  vo- 
luntariam,  et  dici  etiam  potest  non  involunta- 
ria.  Unde  hsec  interpretatio  potius  deservit, 
ut  actio  censeatur  non  esse  contra  voluntatem 
alterius,  verbi  gratia,  superioris,  quam  ut 
censeatur  esse  ab  ejus  voluntate^  et  ideo  dico 
non  esse  voluntariam  illi .,  neque  invohmtariam 
quod  est  observandum  adferendum  judicium  in 
rebus  moralibus,  quse  pendeant  ex  voluntate  al- 
terius,  et  interdum  dici  solet  sufficere  in  eis  vo- 
luntatem  interpretativam.  Sed  oportet.distinc- 
tione  uti,  nam  si  ad  honestatem  actum  sufficit, 
quod  non  sit  alteri  involuntarius,  verbi  gratia, 
quod  non  sit  prohibitus  a  superiore,  tunc  satis 
erit  voluntas  interpretativa,  si  revera,  morali- 
ter  loquendo,  talis  sit :  si  autem  necessaria  est 
positiva  voluntas,  seu  positivus  infiuxus  alte- 
rius  proccdens  ex  voluntate  ejus,  tunc  satis 
non  erit  interpretativa  voluntas  prsedicto  modo 
explicata,  quia  revera  nulla  est,  ut  dixi,  ut  in 
materia  de  confessione,  si  ad  valorem  actus 
necessaria  est  jurisdictio  a  superiore  collata, 
non  sufficit  prsedicta  interpretatio,  sed  necesse 
est,  ut  aliquo  modo  constet  de  superioris  vo- 
luntate.  Quocirca  hoc  voluntarium  interpreta- 
tivum  non  est,  de  quo  in  praesenti  agimus,  quia 


DISPUTATIO 
voluntarium  in  alio,  non  solum  non  est  invo- 
luntariiun,  sed  est  vere,  ac  positive  volunta- 
rium,  non  quidem  per  actum,  qui  immediate 
ad  ipsum  terminetur,  in  lioc  enim  distinguitur 
a  voluntario  in  se,  sed  per  actum,  qui  termi- 
natur  immediate  ad  illud,  in  quo  virtualiter, 
seu  moraliter  contineri  censetur  id  quod  dici- 
tur  voluntarium  in  alio,  ut  cum  quis  vult  co- 
medere  cibum  suse  saluti  contrarium,  eegritudo 
inde  contracta  dicetur  voluntaria  non  in  se, 
sed  in  alio,  id  est,  in  appetitu  cibi. 

5.  Primum  dubium  circa  proxime  dicta  de 
voluntario  in  alio,  quid  exigat  ex  parte  intel- 
lectus. — Circa  boc  autem  voluntarium  duo  in- 
quiri  possunt,  primum,  quid  ex  parte  intellec- 
tus  sit  ad  illud  necessarium.  In  quo  breviter 
dicendum  requiri  ut  aliquo  modo  sit  cognitum, 
quia  sicut  nibil  est  volitum,  quin  prsecogni- 
tum,  ita  nibil  est  voluntarium  quin  aliquo 
modo  cadat  sub  cognitione  operantis.  Sed  boc 
dupliciter  potest  accidere  primo  quocl  sit  di- 
recte  preevisum  :  s.ecundo,  quod  sit  in  potes- 
tate  operantis  illud  preecogitare,  et  animad- 
vertere,  ac  quod  ex  negligentia  boc  facere 
omiserit  :  et  uterque  modus  satis  est  ad  bu- 
jusmodi  vohmtariiim,  ut  ex  D.  Tboma  colligi- 
tur,  i,  2,  queest.  73,  art.  8,  et  quidem  in  pri- 
mo  modo  cognitionis  nulla  est  difficultas,  in 
secundo  vero  est  maxima,  quam  attingemus 
in  disput.  4-,  agentes  de  ignorantia. 

6.  Secundum  dubium  quid  exigat  ex  parte 
voluntatis,  uta  quibusdam  resolvitur. — Secun- 
do  dubitatur  in  boc  puncto,  quid  requiratur 
ad  bujusmodi  voluntarium  ex  parte  voluntatis  : 
cum  enim  in  bujusmodi  voluntario  duo  sint 
objecta,  quorum  unum  ex  alio  sequitur,  et 
ideo  dicitur  voluntarium  in  illo  :  videri  potest 
ad  bujusmodi  voluntarium  satis  esse,  quod  illa 
duo  objecta  sint  inter  se  connexa,  et  quod 
connexio  sit  aliquomodoprsevisa  ut  volito  uno 
objecto  censeatur  volitum  aliud,  quod  ex  illo 
sequitur,  nam  si  hoc  non  sufficit  ad  bujusmodi 
voluntarium,  sequitur  culpam  peccatoris  esse 
Deo  voluntariam  boc  ipso,  quod  vult  dare  illi 
concursum  suum  preevidens  infallibiliter  pec- 
catumfuturum.  Sequitur  etiam  mortem  inno- 
centis  esse  voluntarium  militibus  comburen- 
tibus  domum,  boc  solo  quod  voluntarie  effi- 
ciunt  combustionem,  ex  qua  vident  futuram 
esse  mortem  innocentis. 

7.  Propter  beec  dici  solet  preeter  connexio- 
nem  rerum,  et  scientiam  ex  parte  intellectus 
necessariam  esse  obligationem  vitandi  unum, 
ne  sequatur  aliud,  sine  qua  nullum  erit  volun- 
tarium  in  alio,  atque  ita  in  dictis  exemplis  illa 


I.  SECTIO  IV.  475 

non  sunt  voluntaria  ex  defectu  hujus  obli- 
gationis.  Aliis  vero  hoc  non  placet,  quia  pree- 
ceptum  cum  sit  extrinsecum,  nihil  videtur 
posse  conferre  ad  voluntarium :  quod  esse  debet 
abintriuseco,  sedsolum  ad  hocest  necessarium 
preeceptum  :  ut  id  quod  alioqui  voluntarium 
est  imputetur,  vel  non  imputetur  ad  culpam  : 
actus  enim  non  ideo  est  voluntarius  quia  est 
malus,  velcontra  prseceptum,  sed  potius  e  con- 
trario,  ut  actus  sit  nialus,  et  contra  preeceptum 
proprie  preercquirit,  ut  sit  voluntarius  :  ergo 
preeceptum  non  causat  voluntarium,  sed  sup- 
ponit. 

8.  Decisio  auctoris  per  distinctionem — Mihi 
tamen  in  hac  re  distinctione  utendum  vide- 
tur ;  duobus  enim  modis  accidere  potest,  ut  po- 
sita  actione  in  se  voluntaria  aliquid  sequatur. 
Primo  quod  sequatur  per  se  ex  vi  meee  actionis 
preecise  sumptee.  Secundo  quod  non  sequatur 
per  se_,  neque  ex  vi  illius  tantum,  sed  ex  aliis 
adjunctis  :  ita  tamen,  ut  hic  et  nunc  infailli- 
biliter  sequatur,  et  sequendum  preevideatur. 
Exemplum  vulgare  est,  si  quis  videat  alium 
peccaturum  eo  quod  ipse  clat  eleemosynam, 
vel  aliquid  simile  operatur.  Primo  ergo  quan- 
do  effectus  est  prioris  rationis,  ut  censeatur 
voluntarius  in  alio,  sufficit  ex  parte  voluntatis. 
quod  prior  actus  sit  voluntarius  directe,  et  in 
se  nulla  habita  ratione  preecepti.  Ita  sumo  ex 
D.  Thoma,  1,2,  q.  37,  a.  8,  ubi  rationem  in- 
dicat,  quia  talis  effectus  per  se  censetur  consti- 
tuere  unum,  et  ad  eamdem  speciem  pertinere 
cum  sua  causa.  Et  hoc  sensu  habet  verum, 
quod  dici  solet,  qui  vult  antecedens,  vel  etiam 
consequens  sufficienti  cognitione  supposita. 
Unde  in  hujusmodi  voluntario  preeceptum  so- 
lum  ad  hoc  conferre  potest,  ut  illud  volunta- 
rium  sit  turpe,  vel  honestum,  nam  si  effectus, 
verbi  gratia,  prohibitus  sit,  necesse  est,  ut  sit 
etiam  prohibita  causa,  ex  qua  per  se,  et  ex 
prsecisa  virtute  illius  sequitur  talis  effectus, 
nam  cum  heec  duo  sint  inseparabilia  physice, 
multo  magis  erunt  moraliter. 

9.  Secundo  addendum  est,  quando  affectus 
sequitur  tantum  posteriori  modo,  ut  censea- 
tur  vohmtarius  in  alio,  necessariam  esse  obli- 
gationem  vitandi  unum  ne  sequatur  aliud,  ut 
in  simili  dicemus  explicando  sequentem  divi- 
sionem,  et  hoc  confirmant  adducta  exempla  : 
et  ratio  est,  quia  ut  aliquid  sit  voluntarium, 
prout  nunc  de  illo  agimus,  necessarium  in 
primis  est,  ut  sit  volitum,  et  deinde  ut  sit  ali- 
quo  modo  a  voluntate  :  nihil  autem  hic  inve- 
nitur  secluso  preecepto.  Primum  patet,  quia 
aliud  est  esse  permissum,  aliud  esse  volitum, 


176  DE  VOLUNTARIO  ET  LIBERO, 

ut  constat  ex  comniuni  sensu  omnium,  et  ex 
ipsa  vocum  significatione ,  nam  permissum 
abstrahit,  seu  prsescindit  a  voluntario  et  in- 
voluntario,  sed  in  eo  casu  talis  effectus  solum 
est  permissus,  seclusa  obligatione,  et  ideo  non 
imputatur  ad  culpam  etiamsi  malus  sit.  Item 
ille  effectus  non  est  volitus  in  se,  ut  constat, 
neque  in  alio,  quia  non  continetur  virtute  in 
illo  :  ergo  nullo  modo  est  volitus  :  ergo  ex  hoc 
capite  non  est  voluntarius,  unde  neque  esse 
potest  a  voluntate  tanquam  a  causa,  quia  vo- 
luntas  nihil  causat  nisi  volendo  ;  item  quia 
mere  per  accidens  sequitur  ex  eo,  quod  vo- 
luntas  vult :  secus  vero  est  si  superaddatur 
voluntas  transgrediens  tale  preeceptum,  cen- 
setur  etiam  causa  moralis  effectus  subsecuti,  et 
ideo  iUi  attribuitur  tanquam  voluntarie  cau- 
santi,  non  enim  est  causa  omnino  necessaria, 
aut  naturalis,  est  ergo  voluntaria.  Ratio  vero 
reddi  potest,  quia  ratione  prsecepti  illa  causa, 
et  effectus  ex  illa  secuti,  quamvis  physice  tan- 
tum  per  accidens  connectantur,  nec  unum  sit 
causa  alterius  :  tamen  moraliter  censentur  ha- 
bere  rationem  unius  objecti  disconvenientis, 
seu  evitandi  a  voluntate  ,  et  ideo  voluntas 
unius  censetur  virtualis  voluntas  alterius.  Item 
addi  potest,  quod  non  existente  preecepto, 
effectus,  qui  omnino  per  accidens  sequitur, 
non  pertinet  ad  voluntatem  :  ratione  autem 
prsecepti  pertinet  ad  illam  moraliter,  quia  te- 
netur  vitare  illud  quoad  possit,  et  ideo  si  non 
faciat,  censetur  moralis  causa  illius. 

10.  Unde  non  obstat  objectio,  n.  7,  facta, 
quia  licet  prseceptum  videatur  quid  extrinse- 
cum,  tamen  illo  posito  fit  moralis  queedam 
mutatio  in  objecto,  ratione  cujus  est  in  illo 
major  connexio  moralis,  quam  esset,  secluso 
praecepto,  et  ita  etiam  magis  pertinet  ad  ope- 
rantem  :  et  quamvis  prius  sit  esse  voluntarium, 
quam  esse  culpabile,  non  tamen  semper  est 
prius,  quam  esse  preeceptum,  loquendo  de  vo- 
luntario  in  actu  secundo,  ut  loquimur  :  nam 
prseceptum  supponit  quidem  quod  ille  cui  im- 
ponitur,  sit  capax  voluntarise  operationis.  Po- 
test  tamen  esse  ratio,  quod  aliquid  reputetur 
moraliter  voluntarium  in  actu  secundo,  quod 
sine  pra^cepto  non  reputaretur,  quatenus  ex 
prsecepto  mutatur  habitudo  moralis  objecto- 
rum,  tam  inter  se,  quam  in  ordine  ad  ope- 
rantem. 

11.  Primum  consectarium  ex  dictis.  —  Ex 
quo  intelligitur  primo  ad  hoc  voluntarium  non 
satis  esse  quodcumque  prseceptum,  quod  sit 
veluti  extrinsecum,  et  per  accidens  ratione  talis 
operationis ,  sed  necessarium  est  prseceptuni, 


EORUMQUE  C0MPARATI0NE. 
quo  quis  teneatur  vitare  ne  inde  sequatur  alius 
effectus,  quia  hujusmodi  preeceptum  est,  quod 
facit  prsedictam  moralem  mutationem  in  ob- 
jecto,  et  non  quodlibet  aliud  :  ut  si  quis  te- 
neatur  abstinere  a  cibo  ratione  preecepti  Ec- 
clesiastici,  non  vero  ne  sequatur  inde,  verbi 
gratia,  pollutio  nocturna,  quamvis  transgre- 
diatur  praeceptum  jejunii,  non  ideo  censebitur 
voluntaria  talis  pollutio,  nec  tenebitur  illam 
vitare  propter  vitandiim  alterum  effectum,  sed 
aliunde. 

12.  Secundum  consectarium. — Secundo  col- 
ligo  ex  omnibus  dictis  posse  eumdem  actum, 
esse  voluntarium  in  alio  causaliter,  et  tamen 
esse  in  se  involuntarium  objective,  ut  si  quis 
actu  directo  omnino  nolit  hominem  occidere, 
et  tamen  velit  emittere  sagittam  non  adhibita 
sufficienti  diligentia,  ne  hominem  occidat, 
tunc  enim  homicidium  si  fieri  contingat,  est  in 
se  involuntarium  formaliter  ratione  prioris 
actus,  et  tamen  est  voluntarium  in  alio,  et 
virtualiter,  ratione  posterioris  actus.  Et  ratio 
est,  quia  illi  duo  actus  in  se  non  sunt  formali- 
ter  contrarii,  et  alioqui  cum  voluntas  sit  libera, 
quamvis  nolit  homicidium,  potest  non  appli- 
cari  actu  ad  exhibendam  diligentiam  necessa- 
riam  ne  sequatur  homicidium  :  et  ideo  dixi 
illudesse  mvohmtarium  objective  potius  quam 
causaliter. 

13.  Qiiinta  divisio.  — Ultimo  dividitur  vo- 
luntarium  in  directum  et  in  indirectum.  Di- 
rectum  est  illud,  in  quod  directe  tenditvoluntas 
peractum  suum,etideo  in  eo  explicando  nulla 
est  difficultas.  Indirectum  vero  quadam  gene- 
rali  significatione  dici  solet  omne  illud,  quod 
moraliter  censetur  esse  a  voluntate,  ac  si  illud 
expresse  vellet,  quamvis  ipsa  non  eliciat  pro- 
prium  actum,  quo  illud  velit,  et  in  hoc  sensu 
etiam  voluntarium  in  alio,  de  quo  hactenus 
dictum  est,  dici  potest  indirectum,  quia  voluu. 
tas  non  recta  tendit  in  illud,  sed  per  aliud 
nos  vero  in  hac  divisione  strictius  sumimus 
'voluntarium  indirectum,  ut  sit  illud,  quod  est 
a  voluntate  volente,  et  operante  per  actum  po- 
sitivum,  sive  id  sit  immediate,  seu  virtute,  et 
de  hoc  indirecto  voluntario  est  specialis  diffi- 
cultas,  sequenti  sectione,  tractanda. 

SECTIO  V. 

XJtrum  sit  aliquod  voluntarium  indirectum, 
quod  actum  voluntatis  non  requirat ;  et  quid 
sit  ad  illud  necessarium  ? 

1.  Exfonitur  quwstio.  —  Hsec  quaestio  vi- 
detur  coincidere  cum  alia,  quam  D.  Thomas 


DISPUTATIO  I, 

attigit,  1,  2,  qusest.  75,  art.  5,  utrum  possit 
esse  omissio  sine  actu  :  sed  quamvis  sint  si- 
miles,  non  tamen  sunt  omnino  eeedem,  tum 
quia  hic  non  agimus  de  sola  omissione,  seu 
privatione,  sed  etiam  de  effectibus,  seu  actibus 
positivis  :  tum  etiam,  quia  omissio,  ut  ibi  su- 
mitur,  includit  rationem  culpae,  hic  autem 
voluntarium  abstrahit  a  culpa  :  est  ergo  quees- 
tio  diversa,  quamvis  ex  resolutione  praesentis 
qusestionis  pendeat  alterius  resolutio.  Aliqui 
theologi,  quossequiturVasquez,  1,2,  disp.  93, 
cap.  2,  opinati  sunt,  non  posse  aliquid  esse 
voluntarium  sine  actu  positivo  vohmtatis,  quia 
si  hoc  voluntarium,  de  quo  agimus,  non  est 
in  actu  primo,  sed  secundo,  non  potest  esse 
sine  aliquo  actu  secundo  :  item  si  vohmtas  an- 
tea  non  volebat,  sed  nunc  vult,  sive  id  sit  di- 
recte,  sive  indirecte,necesse  est  esse  mutatam, 
non  mutatur  autem  nisi  per  actum.  Denique 
ita  videtur  sentire  divus  Thomas,  dicta  q.  75, 
art.  5,  ubi  negat  posse  esse  omissionem  sine 
actu,  ubi  in  eamclem  sententiam  citari  solent 
Alensis,  Henricus,  Adrianus,  Capreolus. 

2.  Sententia  auctoris  in  Jiac  prima  parte 
tiiuli.  —  Nihilominus  dicendum  est,  per  se 
loquendo,  et  ex  vi  voluntarii  non  repugnare 
aliquando  esse  sine  actu  per  solam  liberam 
suspensionem  actus,  ita  divus  Thomas,  i,  2, 
queest.  6,  art.  3,  et  omnes  Thomistse,  Almai- 
nus,  tract.  1,  Moral.,  cap.  4.  Et  probatur,  quia 
libertas  voluntatis  includit  potestatem  agendi 
et  non  agendi:  ergo  cognito  objecto,  quod  ne- 
cessitatem  illi  non  inferat,  potest  non  operari 
ex  vi  suse  libertatis :  ergo  illa  carentia  actus 
est  in  voluntate  ex  libertate  ejus:  erit  ergo 
voluntaria :  tum  quia  est  libera,  et  liberum 
supponit  voluntarium :  tum  quia  eo  modo,  quo 
est,  oritur  ab  intrinseca  potentia  voluntatis  ex 
cognitione :  ad  hujusmodi  autem  suspensionem 
actus,  non  requiritur  actus,  sed  satis  est  ca- 
rentia  influxus  :  non  ergo  ad  omne  volunta- 
rium  est  necessarius  actus.  Confirmatur,  nam 
talis  suspensio  actus  sit  contra  preeceptum,  quo 
quis  teneatur  velle,  vel  operari,  est  culpabilis : 
ergo  est  voluntaria,  quia  voluntarium  est  de 
intrinseca  ratione  culpee.  Nec  D.  Thomas  est 
sibi  contrarius,  preedicto  enim  art.  3,  explicuit 
quid  per  se  et  formaliter  requiratur  ex  vi  vo- 
luntarii,  in  alio  vero  loco  declaravit,  quid  de 
facto  accidat,  moraliter  loquendo,  in  humanis 
actionibus.  Neque  rationes  dubitandi  urgent, 
quia  hujusmodi  voluntarium  indirectum  non 
intelligitur  per  modum  actus  secundi  positivi, 
sed  potius  per  modum  privationis  ejus,  ad  quam 
sufficere  potest  aliqua  mutatio  in  operante, 


SECTIO  V.  177 

quamvis  ipsa  non  sit  physice  in  voluntate,  sed 
tantum  moraliter,  ut  jam  explico. 

3.  Disseritur  secuncla  pars  tituli. — Superest 
enim  ulterius  inquirendum,  quid  sit  necessa- 
rium,  ut  voluntas  aliquid  velit  hoc  modo  indi- 
recto.  Et  imprimis  conveniunt  omnes  necessa- 
riam  esse  aliquam  cognitionem,  seu  adverten- 
tiam  ex  parte  intellectus  propter  rationes  f actas 
in  preecedenti  sectione,  in  quarta  divisione, 
quod  intelligendum  est  juxta  ibi  dicta  :  atque 
hinc  fit,  ut  non  omnis  carentia,  seu  negatio 
actus  liberi  censeatur  voluntaria,  quia  non  ca- 
dit  sub  cognitionem,  nec  de  iUa  semper  actus 
cogitamus.  Secundo  etiam  est  certum  necessa- 
rium  esse,  ut  sit  in  potestate  voluntatis,  quid- 
quid  est  indirecte  voluntarium,  quia  quod  noa 
est  in  potestate  voluntatis,  non  est  ab  illa :  non 
ergo  iUi  attribui  potest  tanquam  volenti,  et 
causanti  illud,  quee  duo  diximus  esse  de  ra- 
tione  voluntarii  prout  de  illo  agimus. 

A.  An  requiratur  prceceptum  ad  voluntarium 
indirectum.  —  Solum  est  controversia,  an  re- 
quiratur  etiam  prseceptum,  quo  quis  teneatur 
facere,  quod  vohmtarie  indirecte  omittit.  Nam 
D.  Thomas,  1,  2,  queest.  6,  hanc  conditionem 
requirit,  et  Cajetanus  ibidem,  et  in  queest.  18, 
art.  9.Probatur,  namsi  contingat  moriproxi- 
mum  ex  defectu  alimenti,  cui  ego  subvenire 
possem,  sed  non  obligabar,  quia  ego  indige- 
bam,  tunc  illa  mors  non  est  mihi  voluntaria, 
quia  licet  possem  illam  vitare,  non  teneor,  te- 
nebar  ergo.  Aliud  commune  exemplum  est, 
quia  peccatum  non  est  vohmtarium  Deo,  et  si 
possit  impedire  illud,  et  non  faciat,  solum  quia 
non  tenetur:  est  ergoheec  conditio  necessaria. 
Et  ratio  esse  potest,  quia  tunc  effectus  non  est 
directe  volitus,  neque  etiam  interpretative,  et 
secundum  moralem  existimationem,  alioqui 
imputaretur  volenti :  at  vero  voluntarium  in- 
directum  solum  esse  videtur  per  quamdam 
moralem  interpretationem.  Alii  non  existi- 
mant  esse  prseceptum  necessarium  ad  hoc  vo- 
hmtarium  indirectum,  sic  Almainus  supra  : 
quia  aliud  est  imputari,  vel  non  imputari  ad 
culpam,  aliud  vero  esse  voluntarium :  primum 
pendet  ex  preecepto,  secundum  autem  minime, 
tumpropterrationesadductas  in  simili  puncto, 
sectione  prsecedenti :  tum  etiam,  quia,  qui 
potest  et  sciens,  ac  videns  non  facit,  sponte  sua 
omittit,  etiamsi  facere  non  teneatur  :  ergo 
voluntarie.  Item  libere  omittit,  quia  non  ex 
necessitate  :  ergo  voluntarie,  ab  inferiori  ad 
superius  affirmative. 

5.  Alii  distinctione  utuntur,  nam  ad  liberum 
indirectum  non  existimant  esse  necessarium 

12 


178 


DE  VOLUNTARIO  ET  LIBERO,  EORUMQUE  COMPARATIONE. 


prseceptum,  ad  voluntarium  autem  esse:  at- 
que  ita  aliquid  esse  liberum  isto  modo,  quod 
non  est  voluntarium,  ita  Medina,  citato  loco 
D.  Thomse,  et  fundari  potest,  quia  in  dicto 
exemplo,  quando  non  teneor  subvenire  proxi- 
mo  morienti,  mors  ejus  mihi  est  libera,  quia 
possum  illam  vitare  et  non  vitare :  non  est  au- 
tem  voluntaria,  quia  non  est  a  me  volita,  ne- 
que  effecta. 

6.  In  hac  re  advertendum  est  in  hoc  genere 
voluntarii  indirecti  aliquid  posse  considerari, 
ut  in  se  voluntarium,  aliquid  autem,  ut  volun- 
tarium  in  alio.  Voluntarium  quidem  in  se  est 
illud,  quod  est  immediate  in  voluntatis  potes- 
tate,  qualis  est  actus  liber  elicitus,  seu  potius 
carentia  ejus,  hsec  enim  immediate  est  volun- 
taria  ab  ipsa  vohmtate,  in  qua  ipsa  inest  im- 
mediate,  et  in  cujus  potestate  existit.  Potest 
etiam  dici  in  se  voluntarium  hoc  modo  id  quod 
immediate  manat  ab  hac  voluntate  tanquam 
quid  imperatum  ab  illa,  ut  quando  quis  non 
vult  dare  eleemosynam,  seu  indirecte  vult  ca- 
rentiam  actus  eleemosynae ;  ibi  enim  sunt  duo, 
unum  est  carentia,  seu   suspensio  interioris 
voluntatis,  alterum  est  carentia,  seu  negatio 
exterioris  actionis  :  utrumque  ergo  voco  vo- 
luntarium  in  se,  primum  immediate  per  se, 
seu  a  voluntate,  secundum  mediate,  seu  ra- 
tione  prioris  omissionis,  ad  quam  comparatur, 
vel  tanquam  objectum;  vel  tanquam  actus 
imperatus  ad  elicitum;  vel  tanquam  effectus 
per  se  ad  causam  vohmtariam;  nam,  ut  Aris- 
toteles  dixit,  sicut  affirmatio  est  causa  affir- 
onationis,  ita  negatio  negationis.  Unde  sicut 
in  actibus  positivis  actus  elicitus,  et  imperatus 
immediate  sunt  in  se  voluntarii  directe,  ille 
per  se  ipsum,  hic  vero  per  illum,  ita  in  omis- 
sionibus  oppositis  his  actibus  eadem  est  pro- 
portionalis  ratio  quoad  voluntarium  indirecte : 
voluntarium  autem  in  alio  dicitur  effectus  sub- 
secutus  ex  tali  carentia  actus  imperati,  vel 
eliciti,  ut  est  mors,  verbi  gratia,  vel  submersio 
navis,  quse  subsecuta  est  ex  eo  quod  alius  non 
subvenit,  illa  enim  non  est  in  se  volita  etiam 
indirecte,  sed  solum  quatenus  in  alio  priori 
volito  virtute  continetur. 

7.  Dicendum  primo.  Ut  omissio,  aut  caren- 
tia  actus  eliciti  sit  in  se,  et  per  se  vohmtaria 
indirecte,  non  est  necessarium  prseceptuni,  sed 
satis  est,  quod  homo  sciens,  et  videns  pro  sua 
libertate  non  eliciat  actum.  Probatur,  quia 
talis  suspensio  actusnon  estomnino  necessaria, 
nec  coacta,  neque  ab  extrinseco :  ergo  eo  modo 
quo  est  ab  intrinseco  ex  cognitione,  est  volun- 
taria,  nam  quod  est  a  voluntate  cum  cogni- 


tione,  id  vocatur  voluntarium  :  illa  autem 
carentia  actus  eo  modo,  quo  habet  esse,  est  a 
voluntate  directa  per  rationem  judicantem  in 
eo  actu,  vel  objecto  esse  aliquid  mali,  vel  sal- 
tem  nihil  esse,  propter  quod  ex  necessitate  sit 
appetendum.  Tandem,  nam  tunc  homo  omittit 
actum  non  quia  cogitur,  nec  quia  non  potest : 
ergo  quia  vult  saltem  indirecte.  Prseterea  hic 
urget  illud  argumentum  quod  adjuncto  prse- 
cepto  talis  omissio  imputaretur  ad  culpam, 
sed  tunc  prseceptum  non  causaret  voluntarium, 
quia  non  causat  aliquam  connexionem  inter 
illam  suspensionem  actus,  et  voluntatem,  sed 
solum  facit  esse  prohibitam  illam  actus  suspen- 
sionem  :  ergo,  secluso  prsecepto,  illa  esset  per 
se  voluntaria,  quia  voluntarium  non  consistit 
in  hoc  quod  sit  contra,  vel  juxta  preeceptum, 
sed  in  hoc  quod  sit  a  voluntate  media  cogni- 
tione.  Unde  confirmatur,  nam  per  actum  posi- 
tivum  certum  est  illam  suspensionem  posse 
esse  directe  voluntariam  absque  prcecepto,  vel 
in  se,  ut  si  quis  directe  vellet  hodie  non  audire 
Missam,  vel  in  alio,  ut  si  quis  hodie  velit  stu- 
dere  tempore  quo  posset  audire  sacrum,  etiam 
cum  sufficienti  advertentia  :  ergo  eadem  ra- 
tione  potest  esse  indirecte  vohmtaria,  etiamsi 
non  adsit  prasceptum.  Vide  D.  Thomam  1,  2, 
qusest.  71,  art.  5,  ad  2,  et  in  2,  disp.  35,  art.  3, 
ad  5,  ubi  agens  de  hac  suspensione  actus  di- 
cit  esse  vohmtariam,  quia  est  in  potestate  vo- 
luntatis,  et  de  preecepto  nihil  dicit. 

8.  Secundum  pronuntiatum . — Dicendum  se- 
cundo  omissionem  actus  imperati,  quae  im- 
mediate  per  se  sequitur  ex  omissione  actus 
eliciti,  etiam  esse  voluntariam  indirecte  abs- 
que  praecepto.  Hsec  conclusio  sequitur  ex  pree- 
cedenti,  nam  sicuti  actus  imperatus  denomi- 
natur  voluntarius  ab  elicito,  ex  quo  imme- 
diate  sequitur  ita  carentia  actus  eliciti  :  ergo 
si  hsec  est  voluntaria,  etiam  illa.  Item  hsec  ca- 
rentia  est  a  voluntate,  ex  regula  illa  Aristote- 
lis,  quod  sicut  affirmatio,  etc,  ergo  est  ali- 
quo  modo  volita,  et  causeata  per  se,  et  vi  sus- 
pensionis  inferioris  actus  :  ergo  est  voluntaria. 
Tandem  hic  possunt  applicari  omnes  rationes 
factse  in  priori  conclusione. 

9 .  Tertiumpronuntiatum : — Dicendumtertio, 
quod  quidquidper  se  ac  simpliciter  sequitur  ex 
vi  prioris  omissionis  actus  eliciti,  et  imperati, 
estetiam  voluntariumindirecte  in  alio,  etiamsi 
pra?ceptum  non  interveniat.  Probaturex  dictis, 
praecedente  sect.,  in  4  divisione;  quia  qui  vult 
causam,  vult  etiam  virtualiter  effectum,  qui  ex 
vi  illius  per  se,  ac  necessario  sequitur,  non 
ratione  prsecepti,  sed  ratione  virtualis  conti- 


DISPUTATIO 
nentiee  unius  in  alio  :  ergo  qui  vult  indirecte 
causam,  vult  etiam  indirecte  effectum  in  illa 
virtualiter  contentum  praedicto  modo,  nam 
ille  effectus  redundat  in  voluntatem  causan- 
tem  et  volentem  per  se  illum  effectum  :  ergo 
est  voluntarius,  saltem  indirecte,  et  in  alio. 
Denique  quoad  haec  eadem  est  ratio  de  volun- 
tario  directo  et  indirecto. 

10.  Quartum  pronuntiatum. — Unde  quarto 
addendum  est,  si  effectus  sequatur  per  accidens 
ex  omissione,  seu  carentia  actus  voluntatis,, 
illum  non  esse  voluntarium,  nisi  prseceptum 
interveniat.  Hoc  constat  ex  dictis  in  illa  4  di- 
visione,  nam  quoad  hoc  eadem  est  ratio  de 
voluntario  in  alio  per  actum  positivum,  vel  per 
carentiam  actus,  quia  talis  effectus  per  acci- 
dens  non  est  a  voluntate,  ut  a  causa  physica, 
cum  per  accidens  sequatur.  In  quo  differt 
multum  ab  ipsa  omissione,  seu  carentia  actus, 
nam  illa  per  se  est  a  voluntate  libera,  eo  modo 
quo  habet  esse  :  neque  etiam  talis  effectus  est 
a  vohmtate,  ut  a  causa  morali,  si  ad  illam  non 
pertineat  vitare,  seu  impedire  illum  effectum. 
Et  hoc  etiam  probant  exempla  adducta  n.  k, 
in  priori  sententia :  at  vero  quando  intervenit 
preeceptum,  jam  effectus  prohibitus  pertinet 
ad  voluntatem,  ut  ad  causam  moralem.,  et  cen- 
setur  moraliter  unum  quid  cum  ipsa  omis- 
sione,  et  ideo  si  omissio  est  voluntaria,  in  illa 
est  etiam  voluntarius  effectus  inde  secutus, 
unde  fit,  in  universum  loquendo,  nullum  ef- 
fectum  positivum  esse  hoc  modo  indirecte  vo- 
luntarium,  nisi  intercedat  praeceptum,  quia 
effectus  positivus  nunquam  per  se  sequitur  ex 
carentia  actus,,  quia  causa  privativa,  ut  sic, 
non  potest  per  se  influere  in  effectum  positi- 
vum.  Exemplum  est  in  gubernatore  navis, 
qui  non  subvenit  existentibus  in  periculo  sub- 
mersionis,  nam  illa  submersio  est  effectus  po- 
sitivus,  qui  per  accidens  sequitur  ex  negatione 
auxilii  alterius,  et  ideo  si  ille  teneatur  suc- 
currere,  et  non  faciat,  illa  submersio  est  illi 
prsedicto  modo  voluntaria,  si  autem  non  est 
vohmtaria,  non  est  volita.,  sed  permissa  :  secus 
vero  est  de  effectu  privativo,  nam  una  priva- 
tio  per  se  potest  sequi  ex  alia. 

11.  Instantia  contra  rntnc  dicta.  —  Dices, 
ergo  in  preedicto  casu,  et  quandocumque  homo 
non  subveniat  homini  existenti  in  periculo 
mortis,  vel  certe  si  quis  non  comedat,  ita  ut  se 
mori  permittat,  in  his  casibus  mors  erit  volun- 
taria,  quia  est  privatio  qusedam,  quae  ex  alia 
privatione  voluntaria  sequitur.  Respondetur 
negando  consequentiam  nisi  interveniat  obli- 
gatio,  quia  quamvis  mors  sit  privatio,  non  est 


I.  SECTIO  V.  179 

necesse  ut  per  se  sequatur  ex  quacumque  alia 
privatione  eo  vel  maxime,  quia  nunquam  se- 
quitur  immediate  ex  negatione  auxilii.,  sed 
mediante  aliqua  actione  physica  et  positiva, 
vel  aquae  suffocantis,  vel  caloris,  aut  alterius 
agentis  alterantis  corpus,  quse  actio  positiva 
non  sequitur  per  se  ex  priori  omissione. 

12.  Quintum  pronuntiatum  Mpartitum.  — 
Ultimo  dicendum,  in  hac  re  idem  esse  de  libero 
et  de  voluntario,  nullum  enim  est  liberum 
indirectuna,  quod  non  sit  etiam  voluntarium, 
neque  etiam  e  contrario.  Prior  pars  ratione 
supra  facta  convinci  potest.,  nam  quod  est  li- 
berum,,  eo  modo  quo  est,  necessario  esse  debet 
a  libero  arbitrio  ;  sed  liberum  arbitrium 
essentialiter  est  voluntas  :  ergo  esse  debet 
a  vohmtate  :  ergo  oportet  ut  sit  voluntarium. 
Deinde  probatur  facta  inductione  explicando 
rem  ipsain,  cum  omissio,  seu  carentia  actus 
liberi,  sicut  est  libera,  ita  etiam  est  voluntaria_, 
ut  ostensum  est,  ideo  enim  est  libera,  quia  est 
in  potestate  voluntatis  potentis  facere  actum, 
et  non  facere,  quse  humano  modo,  et  cum  suf- 
ficienti  cognitione  illum  impedit ,  sed  hoc 
ipsum  satis  est  ad  voluntarium  indirectum,  ut 
dixi :  si  vero  sit  sermo  de  effectu ,  jam  etiam 
ostendi  quando  per  se  sequitur .,  vel  etiam  per 
accidens  interveniente  preecepto,  illum  esse 
voluntarium,  sicut  etiam  est  liber  :  at  vero 
quando  est  effectus  per  accidens,  et  non  inter- 
venit  prseceptum,  tunc  non  magis  potest  dici 
effectus  liber  ,  quam  voluntarius  :  interrogo 
enim,  si  dicatur  liber  ille  effectus,  quid  illa 
voce  significetur  :  aut  enim  quod  fit  libere  per- 
missus,  et  hoc  modo  dicetur  etiam  volunta- 
rius,  quia  etiam  est  voluntarie  permissus  :  aut 
significatur,  quod  est  libere  factus  :  vel  volitus, 
et  hoc  est  falsum,  quia  neque  est  factus,  nec 
volitus,  ut  dixi,  a  tali  voluntate  :  ergo.  Unde 
explicatur  aliter,  quia  duobus  modis  potest  dici 
effectus  mihi  liber  in  actu  primo,  qui  tantum 
significat  aptitudinem ,  seu  potestatem  :  scili- 
cet  vel  ex  parte  objecti,  quatenus  est  diligibile, 
sive  factibile  a  libero  arbitrio  :  vel  ex  parte 
voluntatis  ,  quse  potest  illud  velle  et  nolle. 
Atque  si  hoc  modo  dicatur  ille  effectus  liber , 
est  extra  rem ,  quia  agimus  de  libero  in  actu 
secundo  :  et  preeterea  illo  modo  etiam  potest 
dici  vohmtarius  ille  effectus  aptitudine,  seu  in 
actu  primo.  Alio  modo  dicitur  effectus  liber  in 
actu  secundo,  et  ad  hoc  necesse  est,  ut  sit  a 
voluntate  libera  actualiter ,  et  sic  non  potest 
dici  liber,  sicut  nec  vohmtarius,  quia  revera 
non  est  a  voluntate  :  nullum  ergo  est  liberum 
indirectum,  quod  non  sit  voluntarium. 


180  DE  V0LUNTARI0  ET  LIBERO 

13.  Posterior  pars  pronuntiati.  —  Atque  in 
prseseuti  fit  etiam  conversio,  ut  in  posteriori 
parte  conclusionis  dixi,  quod  nullum  sit  vo- 
luntarium  indirectum,  quod  non  sit  etiam  li- 
berum.  Et  ratio  est,  quia  hoc  liberum  indirec- 
tum  immediate  fundatur  in  potestate,  quam 
habet  voluntas  ad  suspendendum  actum  suum 
positis  requisitis  ad  agendum  :  fundatur  ergo 
in  voluntate  :  imo  hoc  voluntarium  est  quod- 
dam  actuale  exercitium  libertatis.,  et  ideo  fieri 
non  potest  quin  sit  etiam  liberum  :  unde  haec 
est  differentia  inter  positivam  actionem  et 
suspensionem  actionis  ab  intrinseco,,  quod  illa 
esse  potest,  et  a  causa  indifferente,  et  a  causa 
determinata  ad  unum  :  hsec  vero  tantum  esse 
potest  a  causa  indifferenti.  Ad  argumenta 
aliarum  opinionum  in  n.  4  et  5  satis  est  res- 
ponsum  ex  dictis.  D.  Thomas  autem  explican- 
dus  est  juxta  quartum  pronuntiatum.,  quando 
enim  requirit  prseceptum  ad  hoc  vohmtarium 
indirectum,  non  loquitur  de  carentia  actus, 
sed  de  positivo  effectu,  qui  ex  illa  sequitur. 

SECTIO  VI. 

In  quilus  rebus  inveniatur  voluntarium. 

1.  Cur  sola  causa  materialis  et  efficiens  vo- 
luntarii  nunc  tractentur.  —  Explicata  ratione 
voluntarii,  et  variis  modis  ejus,  sequebatur 
dicendum  de  causis,  effectibus  et  proprietati- 
bus  voluntarii.  Sed  de  hac  postrema  parte 
tractatD.  Thomas,  \,  2,  q.  1,  de  effectibus  au- 
tem  nullum  fecit  specialem  sermonem :  nam 
fere  ea  omnia,  quee  de  actibus  humanis  dicen- 
da  sunt,  pertinent  ad  effectus  voluntarii  et  li- 
beri :  inter  causas  vero  formales  nulla  est  di- 
versa  ab  ipsa  ratione  voluntarii ,  prsesertim 
cum  actus  voluntarius  ipse  sit  forma,  et  actus 
ultimus  :  finalis  vero  causa  satis  est  explicata 
in  principio  hujus  materiae,  tract.  \,  disp.  2, 
ubi  ostendimus  actus  humanos,  seu  volunta- 
rios  esse  propter  fmem:  et  hac  ratione  dixi- 
mus  etiam  in  superioribus,  voluntarium  oriri 
ex  cognitione,  quia  finis  non  movet  nisi  co- 
gnitus.  Dicendum  ergo  est  de  causa  materiali, 
seu  subjectiva,  cum  qua  fere  coincidit  causa 
efficiens,  quia  voluntarium  cum  per  se  primo 
reperiatur  in  actu  vitali  et  immanenti,  ab  eo- 
dem  fit,  in  quo  subjectatur. 

2.  In  quibns  swppositis  subjectetur  volunta-* 
Hum. — De  perfecto. — De  imperfecto.—Possu- 
mus  autem  triplex  subjectum  voluntarii  di- 
stinguere,  unum  reinotum,  quod  est  supposi- 
tum,  aliud  propinquius,  quod  est  potentia,  aliud 


EORUMQUE  C0MPARATI0NE. 
proximum  et  immediatum,  quod  est  ipse  ac- 
tus.  De  primo  supposita  distinctione  voluntarii 
in  perfectum  et  imperfectum,  dicendum  bre- 
viter,  voluntarium  perfectum  in  solis  rationa- 
bilibus  creaturis  reperiri,  quia  in  solis  illis  est 
perfecta  cognitio,  ex  qua  sequitur  voluntarium 
perfectum,  nam  solaratio  cognoscit  in  objecto 
diligibili  propriam  rationem,  propter  quam 
potest  appeti,  vel  non  appeti.  Voluntarium 
autem  imperfectum  reperitur  in  omnibus,  quee 
vivunt  vita  saltem  sensitiva,  non  autem  in 
reliquis,  quse  cognitione  carent :  utrumque 
facile  constat,  nam  voluntarium,  ut  dixi,  se- 
quitur  cognitionem :  non  ergo  potest  esse  in 
rebus,  quee  cognitione  carent,  sed  est  in  eis 
appetitus  innatus,  et  motus  naturalis.  At  vero 
quae  participant  cognitionem,  saltem  sensiti- 
vam,  possunt  proprio  appetitu  a  se  elicito  fcrri 
in  res  cognitas,  et  ex  illo  appetitu  moveri, 
atque  ita  aliquo  modo  voluntarie  operari.  Ex 
quibus  colligitur  ex  divisionibus  voluntarii 
positis,  sect.  A,  duas  primas  habere  locum  in 
utroque  voluntario,  perfecto  et  imperfecto,  at- 
que  adeo  omnia  illa  membra,  etiam  in  brutis 
suo  modo  inveniri,  nam  in  eis  esse  potest  vo- 
luntarium  objectivum,  et  causale,  et  volunla- 
rium  intrinsece,  et  per  intrinsecam  denomina- 
tionem,  duse  autem  divisiones  sequentes  so- 
lum  voluntario  perfecto  attribui  possunt,  unde 
omnia  illa  membra  solum  in  rationalibus  re- 
periuntur,  nam  in  solis  illis  solum  esse  potest 
voluntarium  indirectum,  nam  hoc,  utdixi,  li- 
bertatem  requirit :  libertas  autem  non  est  sine 
ratione :  voluntarium  etiam  in  alio  supponit 
potestatem  cognoscendi  quomodo  possit  unum 
ex  alio  sequi,  vel  in  alio  contineri :  quam  re- 
rum  comparationem  sola  ratio  efficere  potest, 
et  ideo  hi  duo  modi  voluntarii,  sunt  omnino 
proprii  personse  rationales. 

3.  In  qua  potentia  subjectetur  voluntarium. 
— De  secundo,  seu  proprio  subjecto  nihil  fere 
occurrit  dicendum,  nam  constat  ex  dictis  ap- 
petitum  vitse  esse  hujusmodi  subjectum  volun- 
tarii,  appetitum  quidem  rationalem  voluntarii 
perfecti,  appetitum  autem  sensitivum,  vel  ra- 
tionalem,  etiam  imperf ecto  modo  opertintem, 
voluntarii  imperfecti ;  nam  hcet  actiones  alia- 
rum  facultatum  denominentur  voluntarise,  ta- 
men  hsec  denominatio  provenit  ab  actu  pro- 
prio,  et  elicito  ab  appetitu  vitali,  et  ideo  ip- 
sum  voluntarium  proprium  in  illo  subjectatur, 
non  in  aliis  facultatibus.,  quse  motioni  illius 
subduntur. 

A.  In  quo  actu  subjectetur \—*Intentioprwstat 
electioni  in  ratione  voluntarii.  —  In  ratione  ta- 


DISPUTATIO 
men  liberi  se  mutuo  superant. — Ex  quibus  con- 
stat,  quid  sit  dicendum  de  tertio  puncto,  nam 
sicut  solus  actus  elicitus  a  voluntate,  vel  ap- 
petitu,  est  per  se  intrinsece  voluntarius ,  ita 
ratio  voluntarii  in  solo  hujusmodi  actu  pro- 
prie  et  immediate  inest :  Atque  hinc  etiam  fit 
omnem  hujusmodi  actum  posse  esse  capacem 
hujusmodi  voluntarii.  Solum  est  advertenda 
differentia  inter  actus  appetitus  et  voluntatisj 
nam  in  appetitu  omnes  actus  sunt,  ut  ita  di- 
cam,  queedam  simplices  tendentiee  in  objecta, 
ita  ut  unus  non  oriatur  proprie  ex  intentione 
objecti  alterius,  sed  ex  simplici  objecti  propo- 
sitioue  :  unde  fit,  ut  omnes  quantum  est  ex 
parte  appetitus,  sint  eeque  voluntarii,  si  csetera 
sint  paria.  At  vero  in  voluntate  est  qusedam 
origo  unius  actus  ab  alio  in  quantum  volun- 
tas  ex  intentione  finis  eligit  media,  et  hinc  fit, 
ut  intentio  sit  perfectius  vohmtaria,  quam 
electio,  qnia,  propter  quodunumquodquetale,  et 
illud  magis ;  intentio  autem  finis  est  per  se 
voluntaria,  electio  vero  medii,  propter  inten- 
tionem  finis  :  ergo  heec  intentio  est  perfectiori 
modo  voluntaria,  sicut  finis  ipse  est  magis  ap- 
petibilis  quam  medium,  quia  est  per  se  appe- 
tibilis,  medium  autem  propter  ipsum.  Secus 
tamen  esse  videtur  in  ratione  liberi,  in  qua 
videntur  se  mutuo  separari  hi  duo  actus  sub 
diversis  ratiombus  :  electio  autem  communiter 
existimatur  communiter  magis  libera,  quam 
intentio :  nam  intentio  finis  immediate  oritur 
ex  appetitu  naturali  voluntatis  ad  bonum  : 
electio  autem  oritur  ex  proprio  appetitu  ab 
ipso  operante  concepto,  et  ideo,  ut  inlra  vide- 
bimus,  dici  solet  voluntas  se  ipsam  movere  in 
electione  mediorum  :  in  intentione  autem  fi- 
nis,  moveri  ab  auctore  naturee,  et  ideo  etiam 
dixit  Aristoteles,  3,  Ethic,  cap.  k,  consulta- 
tionem  proprie  esse  de  mediis,  non  de  fine.  Ex 
consultatione  vero  oriri  videtur  maximus  usus 
libertatis,  unde  quanto  plura  media,  magisque 
similia,  vel  sequalia  per  consultationem  inve- 
niuntur,  tanto  major  libertas  in  electione  re- 
peritur.  Aliunde  vero  habet  intentio  aliquid 
majoris  libertatis,  in  quantum  ipsa  immediate 
oritur  ex  libera  voluntate  :  electio  autem  ha- 
bet  quamdam  necessitatem  ab  intentione,  nam 
illa  stante,  necesse  est  electionem  fieri,  vel 
unius  medii  determinate,  si  illud  tantum  in- 
veniatur,  vel  saltem  alicujus  medii  proportio- 
nati,  si  plura  sunt. 


II.  SECTIO  I. 


181 


DISPUTATIO  II. 

DE  mVOLUNTABIO  VI0LENT0  ET  C0AGT0. 

Oppositorum  cognitio  ad  eamdem  doctrinam 
pertinet,  et  alterius  notitia  ad  alterum  perfec- 
tius  cognoscendum  conducit,  et  ideo  post  de- 
claratum  voluntarium  dicendum  consequenter 
est  de  involuntario  illi  opposito,  nam  illius 
scientia  multum  ad  res  morales  necessaria  est, 
de  quo  eadem  fere  tractanda  occurrunt,  quee 
de  voluntario,  et  quoniam  fere  nunquam  invo- 
luntarium  reperitur  sine  aliqua  vi,  vel  coac- 
tione,  ideo  heec  erunt  explicanda  simul. 

SECTIO  I. 

Quid  sit  involuntarium  simpliciter,  et  quomodo 
se  habeat  acl  coactum  et  violentum. 

1 .  Involuntarii  triplex  acceptio.  —  In  hac 
qusestione  preecipue  explicanda  est  ratio,  et 
propria  significatio  harum  vocum,  et  quomodo 
eis  uti  debeamus,  ne  in  eequivoco  laboremus. 
Girca  involuntarmmigitur  advertendumest  tri- 
busmodisdiciposse,  scilicet,  negative,  privati- 
veetcontrarie.Primo  modo  involuntarium  dicit 
tantum  negationem  voluntarii,  quee  significa- 
tio  est  valde  impropria  et  inusitata :  sic  enim 
involuntarium  tribui  poterit  rebus  inanimatis, 
et  actionibus  naturalibus,  quee  a  voluntate  ne- 
que  eliciuntur,  neque  imperantur,  quod  tamen 
non  est  in  usu.  Involuntarium  privative  dicit 
etiam  negationem  voluntarii,  tamen  in  sub- 
jecto  capaci  oppositi  voluntarii,  quomodo  ad 
involuntarium  non  requiritur  quod  sit  contra 
positivum  impetum,  seu  appetitum  voluntatis, 
sed  satis  est,  quod  non  sit  ex  voluntario  con- 
sensu,  quem  ipsa  voluntas  posset  habere,  et 
hoc  etiam  nisi  aliquid  aliud  addatur,  non  est 
proprie  involuntarium,  utsumiturex  Aristotele, 
Ethicor.,  cap.  1.  Proprie  igitur  involuntarium 
sumitur  contrarie,  et  est  illud  quod  est  contra 
positivum  actum,  seu  appetitum  elicitum  vo- 
luntatis,  ut  satis  patet  ex  ipsa  nominis  signifi- 
catione. 

2.  Dubium  contra  involuntarium  nunc  ex- 
plicatum.  —  Queeri  potest  qualisnam  debeat 
esse  actus  voluntatis  cui  hoc  involuntarium 
opponitur,  ut  proprie,  ac  contrarie  tale  sit  :  et 
est  ratio  dubii,  quia  duplex  potest  esse  hujus- 
modi  actus  voluntatis,  unus  absolutus,  qui  ex- 
plicatur  hac  voce,  nolo  :  alius  conditionatus, 
seu  secundum  quid^  qui  explicatiur  hac  voce 


182 


DE  INVOLUNTARIO  VIOLENTO  ET  COACTO. 


nollem  :  non  videtur  autem  necessarius  prior 
actus,  nam  vel  liomo  potest  impedire  in  quod 
voluntarie  patitur  ,  vel  non  potest  :  si  potest 
et  absoluto,  et  efficaci  actu  non  vult  id  pati, 
revera  impedit ,  et  consequenter  non  erit  ali- 
quid  involuntarium  in  ipso  :  si  autem  non  po- 
test  impedire,  non  poterit  habere  actum  abso- 
lutunx,  quo  illud  nolit,  nam  hujusmodi  actus 
non  est  nisi  de  objecto  hic  et  nunc  indicato 
possibili,  ut  qui  ducitur  ad  violentam  mortem, 
quam  hic  et  nunc  judicat  inevitabilem,  non 
potest  habere  hunc  actum,  nolo  mori,  sed 
simplicem  affectum  nollem  mori^  et  tamen 
involuntarie  moritur.  In  contrarium  est,  quia 
si  hic  simplex  affectus  sufficit,  dicendum  erit 
multa  fieri  Deo  involuntaria,,  proprie,  et  con- 
trarie.,  quia  multa  fiunt,  qii6e  per  simplicem 
affectum,  seu  antecedentem  voluntatem  nollet 
fieri,  mors  etiam  Ghristi  dicenda  esset  involun- 
taria  :  ac  denique  dicendum  esset  voluntatem 
posse  cogi  ad  volendum  invohmtarie,,  quia 
potest  necessitari  ad  volendum  ,  nolens  per 
alium  simplicem  affectum,  seu  nolleitatem. 

3.  Enodatur.  —  Respondetur  ad  involunta- 
rium  sintpliciter  necessarium  esse,  ut  sit  contra 
positivum  affectum  de  se  efficacem  ad  impe- 
diendum  contrarium  motum,  quantum  est  ex 
parte  operantis.  Hoc  probant  imprimis  adducta 
inconvenientia  posteriori  loco ,  et  ex  ipsa  no- 
minis  significatione  demonstratur.  Nam  illud 
est  involuntarium  simpliciter,  quod  est  contra 
voluntarium  simpliciter  :  ergo  ut  sit  hoc  modo 
involuntarium,  necessarium  est,  ut  sit  coutra 
talem  impetum  ,  et  affectum  voluntatis ,  cum 
quo  simul  esse  non  possit  voluntarium  simpti- 
citer :  sed  ad  hoc  non  sufficit  quilibet  simplex 
affectus,  seu  nolleitas,  quia  cum  hoc  actu  esse 
potest  contraria  voluntas  absoluta,  et  efficax  : 
ergo  ille  simplex  affectus  non  sufficit  ad  invo- 
luntarium  simpliciter ;  requiritur  ergo  actus 
aliquo  modo  efficax. 

4.  Neque  contra  hoc  obstat  objectio  facta, 
quia  circa  ea,  quee  non  sunt  impossibilia  ex  se, 
et  simpliciter,  sed  solum  hic  et  nunc  ex  cir- 
cumstantiis,  potest  esse  voluntas  efficax,  quan- 
tum  est  ex  parte  operantis,  quia  licet  non 
possit  esse  actus,  qui  de  facto  moveat  ad  opus^ 
verbi  gratia,  adresistendum,  vel  impediendum 
effectum  invohmtarium,,  qui  actus  explicatur 
illa  voce,  noto,  tamen  potest  esse  actus,  qui  re 
vera  procedit  ex  toto  affecto,  et  impetu  volun- 
tatis,  quee  ita  est  disposita,  ut  ex  vi  illius  actus 
sit  parata  ad  faciendum  quidquid  potest,  ut 
impediat  illum  effectum.  Unde  si  aliquid  oc- 
currit  possibile,  statim  requiritur  illud  ex  vi 


talis  effectus  :  quod  si  de  facto  per  illud  nihil 
operatur,  non  est  ex  inefficacia  appetitus_,  sed 
quia  nihil  offertur  ut  possibile  :  et  ideo  dixi 
hunc  affectum  debere  esse  efficacem  quantum 
est  ex  parte  operantis  :  non  est  autem  hujus- 
modi  simplex  affectus  :  cum  quo  stat  voluntas 
contraria,  ut  fuit  in  Christo,  et  in  Martyribus 
voluntarie  morientibus.  Dixi  autem  hoc  esse 
necessarium  ad  involuntarium  simpliciter,  quia 
ea  quee  sunt  contra  simplicem  affectum,  si 
alioqui  sunt  ex  consensu  absoluto  voluntatis, 
possunt  dici  involuntaria  secundum  quid,  ut 
postea  videbimus. 

5.  Ex  his  sequitur  primo  quomodo  se  ha- 
beant  involuntarium  ac  violentum ,  est  enim 
violentum,  teste  Aristotele  3  Ethic,  cap.  1, 
quod  est  ab  extrinseco  passo  non  conferente 
vim,  nam  quod  est  ab  intrinseco,  vel  est  natu- 
rale,  quia  oritur  ex  principiis  intrinsecis  na- 
turee,  vel  oportet  sit  spontaneum  ex  propria 
voluntate  ortuin,  et  ita  non  erit  violentum :  est 
ergo  de  ratione  violenti  ut  sit  ab  extrinseco 
principiO;  non  tamen  satis  est  id,  nam  si  passio 
extrinsecus  proveniens  sit  consentanea  appeti- 
tui  naturali  passivo,  utest,  verbi  gratia,  gene- 
ratio  respectu  materiae  primae^  non  poterit  dici 
violenta,  sed  naturalis  potius,  et  ideo  addit 
Aristoteles  aliam  particulam.,  passo  non  confe- 
rente  vim,  id  est,  neque  cooperante,  neque 
consentientej  neque  per  appetitum  elicitum 
neque  per  naturalem.  Quin  potius  non  satis 
est,  utnon  consentiat,  quia  violentianonsolum 
dicit  negationem,  sed  contrarietatem.  Unde 
etiamsi  in  passo  non  sit  appetitus  ad  recipien- 
dam  formam,  seu  motum.,  dummodo,  neque 
etiam  sit  appetitus  positivus  contrarius^  non 
poterit  dici  actio  violenta,  sed  neutra,  sicut  est 
motus  ignis  circularis  in  propria  sphsera,  et 
multi  idem  dicunt  in  motu  cceli  respectu 
particularis  naturse  ejus,  et  ideo  recte  Scotus, 
in  4,  distinct.  29,,  particulam  illam,  passo  non 
conferente  vim,  explicandum  censet  contrariee, 
id  est,  resistente,  et  sic  etiam  exponendus  est 
Aristoteles  5,  de  Generat.  animal.,  cap.  8,  cum 
dicit  violentum  prceter  naturam,  id  est,  contra 
naturam.,  ut  idem  Aristoteles  dixit,  sect.  I, 
Probl.,  qusest.  6,  etlib.  2  Ethicor. 

6.  Imo  addunt  aliqui  ad  violentum  necessa- 
rium  esse,  ut  sit  contra  appetitum  activum^ 
id  est,  fundatum  in  activa  potentia.  Sed  hoc 
neque  in  Aristotele,  neque  in  ratione  habet 
fundamentum,  nam  etiam  principium  passi- 
vum  est  pars  integree  naturse  :  ergo  quee  sunt 
contra  appetitum  passivum,  sunt  vere  contra 
naturam,  seu  contra  appetitum  naturee  :  ergo 


DISPUTATIO  II.  SECTIO  1. 
erunt  violenta,  quia  neque  sunt  naturalia, 
neque  neutra.  Item  hsec,  et  ab  extrinseco  pro- 
veniunt,  et  in  eis  passum  non  confert  vim, 
sed  potius  in  eis  quoad  potest  resistit.  Denique 
nulla  potest  reddi  ratio  quare  vis  illata   ap- 
petitui  passivo  non  sit  vera  violentia,  nam  si 
potentia  passiva  naturalis  sufficit,  ut  motus 
sit  naturalisj  eur  non  sufficiet  contraria  re- 
pugnantia,,   ut  sit  violentus?  Atque  hoc  satis 
colligitur  ex  Divo  Thoma,  1,  2,  queastione  6, 
art.  4,  ad  2,  et  art.  5,  ad  2.  Addendum  est  au- 
tem,  sicut  de  involuntario  diximus  debere  esse 
contra  appetitum  elicitum  de  se  efficacem,  ita 
ad  violentum  simpliciter  nece.ssarium  esse,  ut 
sit  vel  omnino  contra  appetitum  naturalem, 
vel  contra  elicitum  efficacem,  seu  principium. 
Unde  si  contingat  actionem  aliquam,  vel  mu- 
tationem  esse   consentaneam  aliqui  appetitui 
naturae,  et  repugnantem  alteri,  sicut  motus 
progressivus,   verbi  gratia,  qui  ex  parte  re- 
pugnat  corpori;  ut  grave  est,  tamen   est  con- 
sentaneus  illi  ut  animale  est,  tunc  in  hujus- 
modi  casu  mutatio  non  erit  violenta,  nisi  sit 
simpliciter  ab  extrinseco,  quod  non  contingit 
in  preedicto  exemplo.,  et  in  errore  intellectus, 
vel  similibus,  et  tunc  necessarium  est,  ut  sit 
contra  potissimam  inclinationem  naturee,  ut 
corruptio  ex  parte  materiee  dici  potest  natura- 
lis,  tamen  respectu  suppositi  dicitur  simplici- 
ter  violenta,  quia  est  contra  potissimam  incli- 
nationem  ejus  pervenientem  ex  parte  formae, 
et  sic  de  aliis.  Atque  haec  de  violento. 

7.  Collatio  violenti  cum  involuntario .  — -Ex 
quibus  licet  colligere,  juxta  mentem  Aristote- 
lis,  et  communem  usum  hujus  vocis,  violen- 
tum  latius  patere,  quam  involuntarium  .■  nam 
est  commune  viventibus,  et  non  viventibus  : 
involuntarium  autem  solum  in  rebus  cognos- 
centibus  reperitur.  Licet  vero  hsec  sit  propria 
significatio  vocis,  claritatis  tamen  gratia  ute- 
mur  condistinguendo  illam  ab  involuntario, 
ita  ut  involuntarium,  tantum  dicatur  id,  quod 
est  contra  appetitum  elicitum,  violentum  vero 
quod  est  contra  innatum,  siquidem  illud  pri- 
mum  non  statim  infertur  ex  hoc  secundo  : 
nam  ex  potestate,  et  amplitudine  voluntatis 
fieri  potest,  ut  quee  sunt  innaturalia,  sint  vo- 
luntaria,  et  e  contrario,  ut  aliqua  sint  invo- 
luntaria,  quae  non  repugnant  appetitui  naturee, 
sed  potius  sunt  illi  consentanea ,  et  fortasse 
aliunde  etiam  accidere  potest  ex  parte  objecti, 
ut  involuntarium  latius  pateat,  quam  violen- 
tum,  ut  ex  sequentibus  constabit.  Advertendum 
tamen  ex  Durando  in  4,  distinct.  40,  quaest.  3., 
et  in  1,  distinct.  25.,  queest.  3,  hsec  omnia  in- 


183 
telligenda  esse  de  violentia  efficaci  et  abso- 
luta,  quae  infert  suum  effectum  nullo  spectato 
consensu  patientis,  est  enim  illa  violentia 
inefficax,  quse  fit  per  minas,  tormenta,  et  do- 
lores  illatos  ad  extorquendum  consensum,  quse 
in  jure  dicitur  vis  qusedam,  tamen  haec  non 
est  proprie  violenta,  sed  ad  metum  reducitur, 
de  quo  postea  in  disputatione  sequenti  dic- 
turi  sumus,  atque  hoc  ipsum  observandum  est 
in  his,  quae  dicemus  de  coactione. 

8.  Disseritur  secunda  pars   tituli.  —  Se- 
cundo  principaliter  sequitur  ex  dictis.,  quid  sit 
coactum,  et   quomodo   ad  involuntarium   et 
violentum  comparetur,  seepe  enim  pro  eodem 
sumitur,  quod  violentum,  ut  colligitur  ex  Aris- 
totele  3,  Ethic,  cap.  1,  et  lib.  2,  ad  Eud.,  et 
D.  Thoma,  in  citatis  articulis.  Tamen,  ut  no- 
tavit  Durandus  in  %  dist.  25,  qusest.  A,  con- 
tractius  sumitur  interdum,  nam  inanimatanon 
dicuntur  proprie  cogi,  sed  violentiam  pati : 
unde  coactio  in  rigore  videtur  esse  vis  illata 
contra  internum  appetitum  elicitum,  quod  col- 
ligi  potest  ex  ipsa  etymologia  vocis,  dicitur 
enim  coactum  quasi  contra  actum,  seu  contra 
actionem,  et  appetitum  elicitum  ab  ipso  pa- 
tiente  :  sic  igitur  coactum  fere  coincidit  cum 
involuntario,  unde  ad  illud  necessarium  erit, 
ut  sit  contra  appetitum  simpliciter,  non  dicitur 
autem  quis  simpliciter  appetere,  nisi  quod  de 
se  efficaciter  appetit,  et  ideo  quando  quis  pro- 
jiciet  merces  in  mare,  ut  naufragium  effugiat, 
non  clicitur  proprie,  ac  simpliciter  cogi^  quia 
licet  habeat  aliquam  repugnantiam  in  volun- 
tate,  tamen  non  est  contra  efficacem  volunta- 
tem,  quam  hic  et  nunc  habet,  nimirum  sal- 
vandi  vitam  illo  medio,  cum  non  possit  alio. 
Atque   hac  etiam  ratione  non  dicentur  esse 
coacta^  quse  sunt  per  se  ac  simpliciter  impos- 
sibilia,  quamvis  contingat  esse  contra  aliquem 
simplicem  affectum,  ut  non  dicatur  homo  pro- 
prie  cogi  ad  non  volandum,  etiamsi  doleat, 
quod  caret  illa  potestate  naturali  volandi,  vel 
si  appetat  simplici  affectu  volare,  quia  ille  af- 
fectus  nullo  modo  est  efficax,  nec  de  se  opera- 
tivus,  atque  hoc  modo  coactum  coincidit  cum 
involuntario.  Utrum  vero  ex  parte  objecti  ali- 
quee  res  possint  denominari  involuntariae,  quse 
non  possint  dici  proprie  coactse,  fortasse  est 
queestio  de  nemine,  de  qua  sequenti  sectione. 
9.  Quidsit  molestum. — Quid  necessarimn. — 
Atque  hinc  obiter  constat,  quod  Aristoteles  su- 
pra  tetigit,  quod  dicatur  molestum,  hoc  enim 
solum  proprie  tribuitur  rebus  cognoscentibus.,. 
et  simillimum  videtur  coacto,  tamen  molestum 
proprie  dicitur  quatenus  infert  aliquem  dolo- 


DE  INVOLUNTARIO  VIOLENTO  ET  COACTO. 


rem,  vel  tristitiam  :  preeterea  constat  ex  dictis 
quid  sit  necessarivm,  nam  ex  vi  nominis  tan- 
tum  significat  determinationem  ad  unum  abs- 
que  indifferentia  ad  oppositum,  et  hoc  modo 
reperiri  potest  necessitas  in  motu  violento,  et 
coacto,  et  in  naturali,  et  voluntario :  nam  po- 
test  esse  necessitas  ab  intrinseco,  et  ab  extrin- 
seco :  et  ad  illam  potest  passum  interdum  con- 
ferre  vim,  interdum  non  conferre.  Notat  au- 
tem  D.  Thomas,  queest.  22,  de  Veritate,  art.  5, 
ex  Augustino  5,  de  Civitat.,  cap.  10,  aliam 
esse  necessitatem  naturalis  inclinationis ,  et 
heec  est,  quee  non  repugnat  voluntario :  alia 
vero  esse  necessitatem  coactionis,  quee  volunta- 
rio  repugnat. 

40.  Prima  divisio  voluntarii. — Ultimo  prin- 
cipaliter  possumus  ex  dictis  colligere,  quotu- 
plex  sit  involuntarium.  Potest  enim  aliquis 
queerere,  utrum  omnes  divisiones,  quse  de  vo- 
luntario  supra,  disput.  4,  sect.  1,  datee  sunt, 
possint,  servata  proportione,  involuntario  ac- 
commodari.  Et  quidem  divisio  illa  voluntarii 
in  perfectum  et  imperfectum,  attribui  etiam 
potest  involuntario ,  nam  opposita  versantur 
circa  idem  :  sicut  ergo  potest  esse  voluntarium 
in  voluntate,  et  in  appetitu,  ita  etiam,  et  in- 
voluntarium :  erit  ergo  unum  perfectum ,  et 
alterum  imperfectum,  nam  est  eadem  propor- 
tionalis  ratio. 

11.  Secunda  divisio  voluntarii  in  causale  et 
objectivum,  non  accommodatur  involuntario. — 
At  vero  divisio  involuntarium  causale,  et  ob- 
jectivum,  non  habet  locum  in  involuntario, 
quia  nullum  est  involuntarium  causale,  sed 
tantum  objectivum.  Et  ratio  est  in  promptu, 
quia  voluntarium,  ut  sic,  est,  vel  esse  potest  ab 
intrinseco,  et  ideo  non  potest  oriri  ex  intrin- 
seco  appetitu  :  non  potest  ergo  dici  involunta- 
rium,  quia  ab  appetitu  causetur,  sed  solum, 
quia  appetitus  illud  detestatur,  seu  non  vult, 
quod  est  esse  tantum  objective  involuntarium. 
Confirmatur,  quia  voluntas  non  operatur  per 
nolitionem,  ut  nolitio  est ;  nam  si  nolitio  in- 
terdum  est  principium  operationis,  illud  est  in 
quantum  includit  volitionem  alicujus  objecti, 
ut  supra  dictum  est,  atque  hac  ratione  ipsa,  ut 
sic,  est  voluntaria  per  se  ipsam,  et  quidquid 
ab  illa  procedit,  est  voluntarium  ratione  illius, 
involunlarium  autem  est  objectum  nolitionis, 
ut  nolitio  est :  ergo  non  est  a  voluntate,  ut  a 
principio  :  nihil  ergo  est  involuntarium ,  nisi 
objective  tantum. 

12.  Neque  Tiabet  locum  divisio  inper  se,  et 
per  aliud.—Atque  hinc  fit  tertiam  divisionem 
voluntarii  in  voluntarium  per  sef  et  per  aliud, 


seu  intrinsece,  vel  per  extrinsecam  denomina- 
tionem,  non  habere  locum  in  involuntario  : 
nihil  enim  est  involuntarium  per  se  ipsum,  et 
intrinsece,  sed  solum  per  extrinsecam  deno- 
minationem  ab  actu  nolitionis,  qui  est  in  vo- 
luntate,  quia  nihil  est  intrinsece  voluntarium, 
nisi  quod  immediate  elicitur  ab  appetitu,  seu 
vohmtate :  nolitio  autem  ipsa,  quse  a  voluntate 
elicitur,  non  est  involuntaria,  sed  voluntaria 
potius,  ut  disi,  et  per  se  patet,  quia  est  libera, 
et  a  principio  intrinseco  :  nihil  ergo  relinqui- 
tur,  quod  per  se  ipsum  possit  esse  intrinsece 
involuntarium.  Item,  quia  numero  preecedenti, 
dictum  est  nihil  esse  involuntarium,  nisi  ob- 
jective  tantum  :  ergo  solum  per  denominatio- 
nem  ab  actu  objicitur,  non  autem  per  modum 
actus :  nam  omnis  actus,  de  quo  hic  est  sermo, 
est  causaliter  ab  appetitu. 

13.  Habet  tamen  locum  divisio  in  se,  et  in 
alio. — Interest  in  Jiac  divisione  inter  volunta- 
rium  et  involuntarium.  —  Quarta  autem  divi- 
sio  applicari  potest  ipsi  involuntario,  nam  quod 
detur  involuntarium  in  se,  per  se  notum  est, 
hujusmodi  enim  est  illud  quod  immediate,  et 
directe  fugit  voluntas  per  nolitionem  suam. 
Nisi  quis  forte  dicat  voluntatem  nihil  fugere, 
nisi  quatenus  aliquid  aliud  vult,  fugit  enim 
formam  appetendo  privationem  ejus,  vel  for- 
mam  contrariam,  et  ita  videtur  nil  fugere  di- 
recte  et  in  se,  sed  tantum  in  alio,  scilicet  in  eo 
quod  voluntas  vult.  Sed  hoc  parum  refert,  et 
videtur  pertinere  ad  loquendi  modum,  nam 
sicut  idem  actus  est  volitio,  et  nolitio  respectu 
diversorum,  ita  totum  objectum  ejus  censetur 
unum,  et  ita  censetur  etiam  voluntas  directe, 
et  in  se,  vel  refutare,  vel  amare,  id  quod  in 
illo  objecto  continetur  servata  proportione  ad 
dictum  ipsius.  Proprie  ergo  dicetur  involunta- 
rium  in  alio,  quando  effectus  continetur  in 
causa  involuntaria,  vel  e  converso,  sicut  de 
voluntario,  in  sect.  illa  4,  disput.  1,  dictum 
est.  Sed  est  in  hoc  differentia,  nam  ad  hujus- 
modi  involuntarium,  non  satis  est,  quod  causa 
sit  per  se,  et  sufficiens,  sed  oportet,  ut  sit  etiam 
necessaria,  quia  si  effectus  potest  sequi  ex  va- 
riis  causis  per  se,  et  sufficientibus,  quamvis 
aliquis  nolit  aliquam  illarum,  non  sequitur 
nolle  effectum,  quia  posset  illum  velle  ob  aliam 
causam,  quod  secus  est  in  voluntario.  Et  ratio 
est  clara,  quia  ad  ponendum  effectum  sufficit 
ponere  unam  causam  per  se  sufficientem,  ad 
tollendum  vero  id  satis  non  est,  sed  oportet 
omnem  similem  causam  auferre.  Unde  conse- 
quenter  fit  multo  minus  reperiri  effectum  in- 
^voluntarium  in  causa  per  accidens,  sive  inter- 


DISPUTATIO 

veniat  praeceptum,  sive  non,  in  nolitione  enim 
talis  conditionis  dicetur  involuntarius  talis  ef- 
fectus  propter  eamdem  rationem  :  intelligen- 
dum  est  autem  talem  effectum  esse  involun- 
tarium  prout  esse  potest  ab  ipso^  qui  non  vult 
causam,  vel  conditionem  necessariam  adhi- 
bere,  nam  cum  hoc  stat,  quod  possit  esse  vo- 
luntarius  objective,  prout  est  ab  alia  causa. 

44.  Q/iid  de  divisione  directi  et  indirecti. — 
Tandem  quod  attinet  ad  quintam  divisionem, 
et  ex  dictis,  et  per  se  notum  est  posse  darivfo'- 
rectum  involuntarium ,  indirectum  vero  dari 
non  potest  eo  modo  quo  de  voluntario  expli- 
catum  est,  scilicet  per  negationem  actus,  nam 
hoc  ipso  quod  tollatur  omnis  actus,  poterit 
quidem  res  esse  non  voluntaria,  non  tamen 
involuntaria  contrarie,  nam  de  hujus  ratione 
est,  ut  repugnet  positivo  appetitui  voluntatis, 
sicut  supra,  num.  5,  dicebamus  ad  violentum 
non  satis  esse  carentiam  appetitus,  sed  neces- 
sarium  esse  positivum  appetitum  naturalem 
repugnantem.  Potest  autem  ex  Aristotele  3, 
Ethicor.,  cap.  2,  colligi  quidam  modus  invo- 
luntarii  indirecti,  qui  potius  pertinet  ad  invo- 
luntarium  interpretativum ,  et  reduci  potest 
ad  involuntarium  in  alio,  sed  illud  proprie  non 
reperitur,  nisi  interveniente  ignorantia,  et 
ideo  illudmeliusexplicabimus.,  in  disputatione 
quarta. 

SECTIO  II. 

Qua?  res  possint  esse,  seu  denominari  vio- 
lentcB. 

4 .  De  quibusnam  sit  qu&stio  explicatur.  — 
Non  est  de  agente,  nec  de  patiente. — In  hac 
qusestione  sermo  est  de  violento  stricte,  ut  dis- 
tinguitur  a  coacto,  seu  involuntario,  et  non 
inquirimus  subjectum ,  seu  suppositum,  cui 
potest  violentia  inferri,  jam  enim  dictum  est 
omnes  res  creatas,  quee  habent  appetitum  na- 
turalem,  posse  pati  violentiam,  quatenus  pati 
possunt  aliquid  tali  appetitui  repugnans,  sed 
inquirimus  formam,  seu  mutationem,  in  qua 
potest  ipsa  violentia  inferri,  quee  fit  quasi  ob- 
jectum  appetitui  repugnans  :  constat  autem 
ex  definitione  Aristotelis,  in  omni  violentia 
intervenire  passum,  et  agens  extrinsecum, 
unde  necesse  est  inveniri  etiam  actionem,  pas- 
sionem  et  terminum.  De  agente  autem  nulla 
est  qusestio,  nam  constat  agens  non  pati  vio- 
lentiam,  sed  inferre  potius,  subjectum  autem 
quod  substat  passioni,  ipsum  per  senon  potest 
sibi  esse  violentum,  quia,  ut  sic,  nihil  ab  ex- 
trinseco  patitur.  In  quo  differt  violentum  ana- 


II.  SECTIO  II.  485 

turali,  quia  per  solam  rationis  comparationem, 
seu  distinctionem,  potest  dici  aliquid  esse  na- 
turale  alicui,  ut  est  naturale  Deo  esse  bonum, 
et  communicativum  sui,  et  potentia  materise 
dicitur  ei  naturalis,  et  similiter  animae  aptitu- 
do  ad  informandum,  quia  cum  naturale  sit 
intrinsecum,  non  requirit  distinctionem  ex  na- 
tura  rei :  violentum  vero  cum  sit  ab  extrinseco, 
semper  requirit  distinctionem  ab  eo  qui  est 
violentum  :  superest  ergo,  ut  de  tribus  aliis 
capitibus  dicamus,  sub  quibus  complectimur 
negationes  et  privationes  eorum. 

2.  Arguitur  quod  actio  possit  esse  violenta 
agenti,  ac  adeo  de  illa  procedere  qucestionem. — 
Circa  actionem  certum  est  posse  esseviolentam 
passo,  quia  est  illi  ab  extrinseco,  et  potest  re- 
pugnare  appetitui  ejus.  Difficultas  ergo  est,  an 
possit  esse  interdum  violenta  agenti,  ut  agens 
est.  Videtur  esse  posse,  nam  interdum  agens, 
praesertim,  quod  est  veluti  principium  univer- 
sale,  potest  agere  aliquid  repugnans  potissi- 
mse  inclinationi  ejus,  ut  intellectus  efficit  er- 
rorem,  qui  repugnat  inclinationi  ad  verum, 
quae  in  ipso  est  maxima,  et  similiter  voluntas 
efficit  actum  repugnantem  inclinationi  ad  bo- 
numhonestum :  erit  ergo  talis  actio  violenta  ipsi 
agenti.  Gonfirmatur  saltem  de  potentia  abso- 
luta,  nam  calor,  verbi  gratia,  potest  a  Deo  ele- 
vari,  et  necessitari  ad  frigefaciendum  :  erit 
ergo  talis  actio  violenta  calori,  cum  sit  contra 
naturalem  inclinationem  ejus  ad  calefacien- 
dum. 

3.  Probabilius  tamen  est,  actionem,  ut  ac- 
tionem,  non  posse  esse  violentam  agenti.  Quod 
imprimis  colligitur  ex  definitione  Aristotelis, 
passo  non  conferente  vim  :  supponit  ergo  vio- 
lentiam  proprie  tantum  esse  in  passo.  Deinde 
actio  prout  est  ab  agente  respectu  illius  non 
potest  dici  esse  ab  extrinseco  proprie,  cum 
oriatur  ex  interna  virtute  agentis.  Deinde  dixi 
supra,  agens  ut  agens,  non  pati  violentiam, 
sed  potius  inferre  :  agens  autem,  ut  sic,  actio- 
ne  completur  :  ergo  actio  ut  sic,  non  est  iili 
violenta.  Praeterea,  quod  alicui  est  conve- 
nieus,  non  est  violentum  illi,  sed  agere,ut  sic, 
non  est  disconveniens  agenti,  nisi  aliunde  in 
ipso  recipiatur  passio,  seu  formadisconveniens. 
Tandem  vel  actio  est  ab  agente  propria  vir- 
tute  operante  :  et  sic  oritur  ex  naturali  pro- 
pensione  ejus,  atque  idem  est,  si  sit  ab  ipso, 
ut  ab  instrumento  connaturali,  et  a  natura 
destinato  ad  illam  actionenr,  nam  etiam  talis 
actio  est  illi  connaturalis,  cum  sit  juxta  insti- 
tutionem  naturse  :  vel  est  actio  instrumenti 
artificialis,  et  quodammodo  elevari  per  artem 


186 


DE  INVOLUNTARIO  VIOLENTO  ET  COACTO. 


humanam,  et  iu  hac  actione  interdum  antece- 
dit  motio  violenta  ipsius  instrumenti,  in  qua 
ipsum  potius  est  passum,  quam  agens,  tamen 
supposita  illa  motione  actio,  quse  postea  subse- 
quitur,  connaturalis  est  tali  instrumento,  ut 
lapis  sursum  projectus,  naturaliter  postea  im- 
pellit  aerem,  verbi  gratia,  quia  illa  motio, 
qua3  antecedit,  solum  est  veluti  applicatio 
agentis,  quod  postea  agit  virtute  sua,  et  hoc 
modo  dixit  Aristoteles,  libro,  2,  ad  Eudemium, 
posse  interdum  aliquid  cogi  ad  agendum,  quia 
ut  agat  prius  in  se  recipit  motum  contra  inter- 
num  impetum.  Vel  denique  actio  est  ab  in- 
strumento  divinitus  elevato,  et  sic  quamvis 
naturalis  non  sit,  neque  etiam  violenta,  sed  est 
supra  naturam. 

4.Neque  contrahoc  obstatratio  in  principio 
facta,  quia  illa  actio,  de  qua  ibi  est  sermo, 
quamvis  videatur  repugnans  alicui  inclinationi 
agentis,  tamen  cum  sit  a  principio  intrinseco, 
non  potest  esse  violenta,  et  propterea  non  ha- 
bet  rationem  formoe  repugnantis  proprie  qua- 
tenus  actio  est,  sed  quatenus  est  in  agente,  et 
ponit  in  illo  formam  repugnantem  inclinationi 
ejus,  sub  qua  ratione  magis  habet  rationem 
passionis,  quam  actionis.  Ad  confirmationem 
de  divino  instrumento  respondetur,  duo  ibi 
posse  considerari.  Primum  est  quod  calor, 
verbi  gratia,  privatur  actione  calefaciendi,  et 
de  hoc  statim  a  num.  sequent^  nam  id  est  per 
accidens,  non  enim  per  se  sequitur  ex  divina 
elevatione,  sed  vel  ex  substractione  concursus, 
vel  ex  repugnantia  passi.  Secundum  est,  quod 
agens  illud  elevatur  ad  actionem  super  natu- 
ram  ejus,  et  hoc  etiam  non  facit  eam  violen- 
tam,  ut  dixi  :  quod  vero  illa  actio  videatur 
contraria  actioni  connaturali  talis  instrumenti, 
videtur  quidem  esse  quoddam  violentise  genus. 
Dicendum  tamen  proprie  non  esse  violentiam: 
tum  quia  illa  est  alterius  generis  ab  actione 
naturali,  et  ideo  non  est  proprie  contra  natu- 
ralem  impetum:  tum  etiam,  quia  nihil  ponit 
in  ipso  agente,  quod  sit  ipsi  contrarium,  ne- 
que  est  ab  ipso,  ut  operante  per  virtutem  na- 
turalem. 

5.  Arguitur  dari  posse  violentiam  saltem  in 
carentia  actionis.  —  Sed  quseres,  an  saltem  in 
carentia  actionis  possit  esse  violentia :  nam 
Aristoteles,  lib.  2,  ad  Eudem.,  videtur  id  af- 
firmare,  dicens,  quando  foris  quispiam  prceter 
impetum  intrinsecum  moverit ,  sedaveritve,  id 
vi  fieri  affirmamus.Deinde  quando  grave  sur- 
sum  detinetur,  vim  patitur,  quia  non  permit- 
titur  agere  in  se  motum.  Denique  illa  privatio 
est  contra  inclinationem  naturee,,  atque  ita 


sentit  Durandiis,  in  2,  distinct.  23,  quoest.  8, 
et  sequuntur  Medina,  1,  2,  queest.  6,  ad  5,  et 
alii. 

6.  Oppositum  magis  probatur  fundamento 
limembri. — Contrarium  vero  sentit  Paludanus^, 
in  4,  dist.  29,  quaest.  \,  art.  l,Cajetanus,  1  pv 
q.  82,  art.  1.  Potestque  fundari,  nam  agens 
duobus  modis  potest  impediri  ab  agendo  :  pri- 
mo  naturaliter.,  aut  ex  resistentia  passi.,  aut  ex 
distantia  ejus,  aut  ex  defectu  alicujus  alterius 
conditionis  requisitae  ad.  agendum,  et  tunc  certe 
nulla  videtur  esse  violentia^  quia  solum  est 
naturale  agenti,  ut  agat  positis  omnibus  re- 
quisitis,  et  juxta  proportionem  virtutis  suae 
supra  resistentiam  passi :  quod  vero  illee  con- 
ditiones  omnes  ponantur  semper,  et  quod  in 
passo  non  sit  resistentiamajor,  neque  aequalis_, 
hoc  neque  est  debitum  agenti,  neque  est  con- 
tra  inclinationem  ejus,  sed  estquasdam  imper- 
fectio,  quas  sequitur  ex  limitatione  ejus,  unde 
posito  tali  defectu,  et  resistentia  naturaliter 
cessat  ab  agendo.  Secundo  modo  potest  agens 
carere  actione  supernaturaliter  per  substrac- 
tionem  divini  auxilii,  seu  concursus  :  et  in  hoc 
etiam  non  videtur  esse  violentia  proprie :  quia 
vel  esset  in  ipsa  negatione  concursus,  vel  in 
carentia  actionis,  quas  inde  sequitur.  Non  pri- 
mum,  quia  licet  concursus  dicatur  debitus  se- 
cundum  quamdam  propensionem  naturse :  non 
tamen  hoc  debitum  est  tam  rigorosum,  ut  ne- 
gatio  ejus  possit  dici  violenta,  sicut  non  potest 
dici  injuriosa  eo  vel  maxime,  quod  ille  con- 
cursus  nihil  est  in  ipso  agente,  ut  sic,  unde  ex 
negatione  ejus  non  privatur  aliqua  perfectione 
sibi  intrinseca :  at  vero  negato  auxilio,  carentia 
actionis  (quod  erat  secundum)  necessario,  ac 
naturaliter  sequitur  ex  intrinseca  imperfec- 
tione  virtutis  creatse,  quse  nihil  agere  potest 
sine  auxilio  superioris  causee  :  unde  sicut  est 
illi  naturale  agere  cum  tali  auxilio,  ita  videtur 
esse  naturale  carere  actione,  si  auxilio  desti- 
tuatur  :  ergo  ex  nullo  capite  carentia  actionis 
potest  esse  violenta.Et  confirmari  potest,  quia 
in  hac  carentia  agens  non  habet  rationem  passi, 
nec  privatur  aliqua  perfectione  :  Aristoteles 
autem  defmit  violentiam  per  ordinem  ad  pas- 
sum.  Unde  licet  fortasse  heec  dissensio  tantum 
sit  in  modo  loquendi,  tamen  hic  posterior  mihi 
magis  probatur.  Nec  repugnat  Aristoteli,  quia 
verbum  sedare,  in  rigore  non  significat  priva- 
tionem  actionis,  sed  motus,  ita  ut  idem  sit 
quod  quiescere,  et  in  hoc  reperiri  potest  vio- 
lentia,  ut  probat  exemplum  de  lapide  sursum 
detento :  ac  deinde  Aristoteles  dixit  aliquem 
cogi  ad  agendum;  non  immediate  in  ipsa  ac- 


DISPUTATIO 

tione,  sed  in  aliquo  motu  antecedenti,  unde 
etiam  e  contrario  posset  cogi  ad  non  agendum 
in  aliquo  motu  antecedenti  violento,  ut  si  ignis 
deorsum  feratur  ne  calefaciat,  et  sic  de  aliis.Et 
hactenus  de  actione  a  num.  2. 

7.  ln  passione  et  termino  ejus  posse  cerni 
violentiam. — Circa  alias  partes  quaestionis  po- 
sitas,  num.  d,  simul  dicemus  de  utraque  pas- 
sione  scilicet,  ettermino  ejus,  quiatota  ratio, 
seu  violentia  passionis  sumitur  in  ordine  ad 
formain,  quee  per  illam  inducitur,  quatenus 
illa  violenta  esse  potest.  De  utraque  ergo  est 
certum  posse  esse  violentam,  ut  facile  potest 
exdictis  ostendi.  Sed  est  considerandum,  quod 
sicut  positiva  forma,  non  est  proprie  mala, 
aut  disconveniens  ratione  positivae  perfectionis 
preecise  sumptum,  nam  perfectio,  ut  perfectio, 
non  videtur  posse  esse  disconveniens,  sed  ha- 
bet  rationem  mali  quatenus  secum  affert  ali- 
quam  imperfectionem,  vel  privationem  alicu- 
jus  formae  convenientis,  et  desideratee  per  na- 
turalem  appetitum,  ita  nulla  mutatio,  seu 
forma  positiva  videtur  esse  violenta  praecise 
ex  perfectione  sua,  quia  perfectio,  ut  sic,  non 
est  contra  appetitum  naturae,  nam  sicut  Aris- 
toteles  dixit  naturam  non  per  se  intendere  pri- 
vationem,  sedpositivum,  ex  quo  sequitur  pri- 
vatio,  ita  appetitus  naturalis  non  per  se  inten- 
dit  privationem  alicujus  perfectionis,  sed  solum 
quatenus  resultat  ex  aliqua  perfectione,  ad 
quam  ipse  tendit :  ergo  positiva  perfectio  non 
est  contra  appetitum  naturee,  seu  violenta 
prsecise  ratione  sui,  sed  propter  privationem 
adjunctam.  Et  adhuc  addendum,  oportere  hu- 
jusmodi  formam  ejusdem  esse  ordinis  natura- 
lis  cum  ipso  subjecto,  nam  proprie  contraria 
ejusdem  generis  esse  debent,  et  appetitus  na- 
turalis  tantum  est  ad  formam  sibi  connatura- 
lem,  et  consequenter  detestaturformam  contra- 
riam.  Unde  si  forma  sit  superioris  ordinis,  res- 
pectu  illius  non  est  appelitus  contrarius,  sed 
est  capacitas  neutra,  seu  obedientialis. 

8.  Spoliatio  formce  connaturalis  etiam  non 
inducta  alia  forma,  est  violenta.  — Atque  tan- 
dem  hinc  sequitur  posse  dari  violentiam  om- 
nino  privativam,  sisubjectum  privetur  forma, 
ad  quam  habet  naturalem  appetitum,  etiamsi 
id  fiat  absque  adjunctione  alicujus  formee , 
quia  talis  privatio  necessario  futura  est  ab  ex- 
trinseco,  et  per  eam  subjectum  vere  mutatur 
mutatione  saltem  privativa,  in  quo  differt  hsec 
mutatio  a  privatione  actionis,  nt  sic,  et  ideo 
in  illa  subjectum  revera  habet  rationem  passi, 
quod  non  confert  vim,  cum  resistat,  et  repu- 
gnet :  utpotest,per  naturalem  appetitum. 


II.  SECTIO  II.  187 

9.  An  destructio  in  fleri  sic  molentarei  des- 
tructce. — Sed  quaeres,  utrum  talis  mutatio  pos- 
sit  dici  violenta  respectu  rei,  quae  per  illam 
destruitur.  Videtur  enim  mors  violenta  homini 
seu  animali,  quamvis  per  ipsam  destruatur, 
est  enim  contra  appetitum  naturalem  se  con- 
servandi  in  esse,  et  est  ab  extrinseco.  Dicen- 
dum  tamen  proprie  violentum  non  dicirespectu 
rei  qua3  desinit  esse, sed  respectu subjecti,  quod 
manet  sub  tali  mutatione,  nam  sicut  naturale 
supponit  appetitum,  et  consequenter  subjec- 
tum  cui  forma,  vel  mutatio  naturalis  sit,  ita 
violentum  supponit  appetitum,  et  subjectum 
cui  repugnet,  nam  contraria  circa  idem  ver- 
santur.  Et  confirmatur,  nam  annihilatio  An- 
geli  non  potest  dici  proprie  violenta,  quia  est 
negatio  totius  esse,  quia  deest  subjectum,  cui 
fiat  violentia.  Unde  sicut  creatio  propter  hanc 
causam  non  est  naturalis  actio,  seu  mutatio, 
sed  alterius  ordinis  :  ita  etiam  annihilatio  non 
est  innaturalis  (ut  sic  dicam)  seu  violenta  mu- 
tatio,  sed  aliquid  majus.  Et  confirmatur,  quia 
perpetuo  non  esse,  non  est  violentum  proprie  : 
alioqui  nunquam  creare  rem  aliquam  creabi- 
lem,  esset  illi  violentiam  inferri,  quod  est 
aperte  contra  sensum  omnium  :  ergo  eadem 
ratione  cuilibet  rei  non  existenti,  ut  sic,  non 
fit  violentia. 

10.  Dices  ad  hoc  satis  esse  rem  fuisse,  sed 
contra,  quia  hoc  tantum  dicit  respectum  ra- 
tionis,  seu  determinationem  extrinsecam  :  er- 
go  nihil  potest  conferre  ad  violentiam,  quas 
nunc  fit  :  alioqui  etiam  posset  sumcere,  quod 
sit  res  futura.  Ac  deinde  interrogo,  quando 
fiat  violentia  rei,  quae  fuit,  et  jam  non  est : 
aut  enim  eo  tempore,  quo  existebat,  et  hoc 
non  est  ad  rem,  quia  tunc  erat  subjectum  per- 
severans  sub  mutatione,  et  non  per  illam  des- 
tructum,  quod  intendimus  esse  necessarium  : 
vel  fit  illa  violentia  etiam  toto  tempore,  quo 
res  non  existit,  postquam  semel  fuit  :  et  hoc 
est  plane  falsum  :  quis  enim  dicat  nunc  pati 
violentiam  hominem  ante  centum  annos  mor- 
tuum,  solum  quia  non  conservatur  in  esse  : 
velfithascviolentiasolum  in  tempore  imme- 
diato  post  instans,  in  quo  res  desinit  esse,^  et 
hoc  etiam  dici  non  potest,  quia  non  est  major 
ratio  de  illo  momento,  quam  de  toto  tempore 
subsequenti.  Igitur  mutatio  non  est  violenta 
respectu  rei,  quae  destruitur,  sed  respectu  sub- 
jecti,  sicut  frigus  non  est  violentum  calori, 
sed  subjecto  connaturaliter  calido.  Et  idem 
dicendum  servata  proportione  de  corruptione 
subjecti,  nam  ratione  totius  alterationis,  quee 
antecedit  instans  corruptionis,  potest  dici  vio- 


188 

lenta,  supposito,  quod  corrumpitur,  quod  ha- 
bet  rationem  passi  respectu  totius  alterationis. 
At  vero  ipsa  substantialis  corruptio  non  est 
proprie  violenta  respectu  suppositi,  sed  aliquid 
inajus,  quia  privat  illud  suo  esse  simpliciter  : 
respectu  etiam  materiee  primee  non  est  vio- 
lenta,  quia  materiam  acl  illam  confert  vim  per 
appetitum,  quem  habet  ad  omnem  formam. 
Solum  in  homine  potest  aliquo  modo  dici  vio- 
lenta  respectu  animee ,  quee  vere  manet  in 
instanti  corruptionis,  et  privatur  modo  exis- 
tendi  sibi  intrinseco  contra  suum  naturalem 
appetitum,  de  quo  in  tractatu  de  Aninia,  1.  6, 
cap.  9. 

SECTIO  III. 

Utrum  Deus  possit  inferre  violentiam  rebus 
creatis  ? 

1 .  Exposito  quid  sit  violentia,  et  in  quibus  ea 
reperiatur,  et  cui  inferri  possit,  superest  expo- 
nendum  a  quo  possit  inferri.  Et  quidem  ex 
principiis  positis  breviter  posset  dici  violen- 
tiam  posse  inferri  ab  omni  agente  extrinseco, 
quod  babeat  vim  agendi  superiorem  resisten- 
tise  passi,  nam,  ut  pbilosophi  dicunt  a  pro- 
portione  majoris  in^equalitatis  sequitur  actio, 
ex  quo  videtur  sequi,  si  agens  creatum  potest 
inferre  violentiam  passo  sibi  subjecto,  multo 
magis  id  posse  Deum  respectu  creaturarum, 
quia  vis  agendi  Dei  potentior  est. 

2.  Nihilominus  multi  theologi  negant  posse 
Deum  inferre  violentiam  creaturis,  non  quia 
non  possit  efficere  in  creatura  quidquid  alia 
creatura  potest,  sed  quia  hoc  ipso  quod  actio 
illa  fit  a  Deo,  non  est  violenta,  quia  jam  non 
fit  passio  non  conferente  vim.  Probatur,  quia 
omnis  creatura  habet  appetitum  innatum  ad 
obediendum  Deo  in  omni  actione,  vel  muta- 
tione  ab  ipso  proveniente  :  nihil  ergo  resistere 
potest  actioni  Dei  :  ergo  actio  Dei  nuUi  potest 
esse  violenta.  Antecedens  probatur,  quia  ap- 
petitus  innatus  cum  sit  a  Deo,  est  maxime  or- 
dinatus  :  ergo  magis  inclinatur  ad  universale 
bonum,  quam  ad  particulare  :  ergo  magis  ad 
obediendum  Deo,  qui  est  universalissimum 
bonum,  quam  ad  proprias  et  particulares  per- 
fectiones.  Quod  potest  exemplis  declarari,  nam 
habet  ratione  motus  aquee  sursum  ad  replen- 
dum  vacuum,  non  est  violentus,  quia  est  ex 
inclinatione  ad  commune  bonum  :  et  idem 
mulli  censent  de  motu  fluxus  et  refluxus  ma- 
ris,  et  similiter  motus  appetitus  sensitivi  ex 
imperio  voluntatis  non  est  violentus,  etiamsi 
interdum  sit  contra  propriam  inclinationem 


DE  INVOLUNTARIO  VIOLENTO  ET  COACTO. 

ad  bonum  delectabile,  quia  est  ex  appetitu  ad 
obediendum  superiori  moventi :  ergo  similiter. 
Hanc  sententiam  tenent  Conradus,  1,  %  q.  6, 
art.  4,  et  Cajetanus,  1  part.,  queest.  82,  art.  1, 
et  3  part.,  qusest.  44,  art.  2,  et  videtur  sane 
favere  D.  Thomas,  qusest.  \,  de  Potent.,  art.  3, 
ad  \,  et  qusest.  6,  art.  \,  ad  17,  ubi  inquit, 
quod  a  Deo  fit  in  his  inferioribus,  non  esse 
volentum  :  atque  idem  significat  de  quacum- 
que  impressione  corporum  superiorum  in  in- 
feriora,  licet  videatur  eis  contraria,  quia  in 
omni  re  (inquit)  est  naturalis  orclo  et  habitudo 
ad  causam  superiorem.  Quod  repetit,  4  part., 
queest.  105,  art.  6,  et  in  citato  art.  2,  3  part., 
ad  \,  ubi  citat  Augustinum  26,  cont.  Faust., 
cap.  3,  dicentem ,  id  esse  unicuique  rei  natu- 
rale,  quod  ille  fecerit,  a  quo  est  omnis  modus, 
numerus,  et  ordo  naturce  :  et  21,  de  Givit., 
cap.  8,  dicit  nihil  esse  contra  naturam,  quod 
fit  Dei  voluntate,  cum  uniuscujusque  rei  creatcs 
natura  voluntas  Dei  sit. 

3.  Secunda  sententia  affirmat  posse  Deum 
violentiam  inferre  creaturis,  hoc  est,  ex  hoc 
solo  capite  quod  actio  sit,  non  repugnare  quod 
sit  violenta,  si  aliunde  non  repugnat.  Sic  Bo- 
naventura,  in  2,  distinct.  25,  2  part.,  dist.  8, 
art.  2,  queest.  1,  ubi  dicit,  quamvis  Deus  non 
inferat  violentiam  creaturee  quantum  ad  po- 
tentiam  obedientise,  inferre  tamen  quantum 
ad  inclinationem  specialis  naturae  :  et  D.  Tho- 
mas  potest  adduci,  qusest.  6,  de  Potent.,  art.  1, 
ad  1,  2  et  3,  ubi  dicit  Deum  multa  agere  in 
creaturisquantum  adsingulares  naturas  earum 
illis  contraria,  licet  non  sint  contra  universa- 
lem  ordinem  totius  naturae  :  et  ita  explicat  Au- 
gustinum  supra  citatum :  idemhabet,  q.  13,  de 
Verit.,  art.  \,  ad  2  et  3,  et  in  2,  distinct.  18, 
quaest.  1,  art.  3,  et  probatur  ex  definitione 
Aristotelis,  nam  Deus  operatur  in  creatura 
tanquam  agens  extrinsecum,  ut  constat,  et 
creatura  potest  non  conferre  vim  actionis  ejus: 
ergo  talis  actio  erit  violenta  creaturae,  etiamsi 
a  Deo  fiat,  nam  convenit  illi  tota  violenti  de- 
finitio.  Minor  probatur  primo  exemplis,  nam 
si  Deus  moveat  lapidem  sursum,  vel  immediate 
per  se  calefaciat  aquam,  talis  motus  a  Deo  im- 
pressus  non  minus  repugnat  naturse  lapidis, 
vel  aquse,  quam  si  ab  agente  creato  fieret,  nam 
est  omnino  ejusdem  modi  et  rationis :  quod 
autem  sit  ab  hoc,  vel  illo  agente,  est  denomi- 
natio  valde  extrinseca,  preesertim  respectu  ap- 
petitus  naturalis.  Quod  confirmatur  maxime, 
quia  appetitus  naturalis  non  respicit  immediate 
agens,  sed  formam,  et  consequenter  mutatio- 
nem  qua  perficitur  passum  ;  ergo  quod  forma 


DISPUTATIO  II 

vel  mutatio  sit  ab  hoc,  vel  illo  agente,  non 
variat  appetitum  naturalem,  si  illa  sit  ejusdem 
rationis.  Confirmatur  etiam,  quia  sola  potentia 
obedientialis  non  videtur  sufficere  ut  actio  non 
sit  violenta,  quia  potentia  obedientialis  ut  sic, 
non  fundat  appetitum  naturalem,  sed  solam 
non  repugnantiam  :  ergo  si  aliunde  forma,  vel 
mutatio  facta  in  passo,  est  contra  illius  natu- 
ram,  non  erit  satis  potentia  obedientialis  res- 
pectu  agentis  ut  non  sit  violenta :  sicut  si  Deus 
moveat  brutum  contra  appetitum  elicitum 
ejus^  nibilominus  illa  motio  erit  coacta  :  nam 
licet  in  bruto  possit  considerari  potentia  ad 
obediendum  Deo  in  illo  motu^  nibilominus  illa 
non  excludit  appetitum  elicitum,  cui  motio  illa 
est  contraria.,  sicut  non  excludit  etiam  appeti- 
tum  naturalem,  cui  motio  divina  potest  etiam 
esse  contraria. 

4.  Dissensio  inter  bas  sententias  videtur  so- 
lum  de  modo  loquendi,  nam  in  re  vixdifferunt, 
cum  omnes  fateantur  Deum  posse  immutare 
creaturam  prseter  naturalem  inclinationem 
ejus,  ut  est  talis  particularis  natura.  Tamen  in 
rigore,  ac  proprie,  videtur  mihi  distinctione 
utendum :  duobus  enim  modis  potest  Deus  im- 
mutare  per  positivam  actionem  creaturam, 
privando  illam  aliquam  naturali  perfectione 
sibi  debita,  ad  quam  babet  naturalem  propen- 
sionem.  Primo  movendo  illam  eodem  modo, 
quo  posset  naturali  agente  moveri  et  ad  for- 
mam  ejusdem  rationis,  ut  accidit  in  exemplis 
supra  positis  de  motu  lapidis  sursum  ac  de 
calefactione  aquae.  Alio  modo  potest  moveri  ad 
formam  superioris  ordinis  excedentem  totum 
ordinem  naturae,  omnemque  vim  naturalium 
agentium,  qui  duo  modi  sunt,  ut  dixi,  per  ac- 
tionem  positivani,  nam  per  mutationem  priva- 
tivam  etiam  potest  Deus  privare  creaturam 
perfectione  naturali,  nullam  inducendo  in  eam 
formam  positivam. 

5.  Dicendum  primo  in  priori  genere  actio- 
nis  positivee  Deum  posse  violentiam  inferre 
creaturse.  Quod  mibi  satis  probat  adducta  in 
posteriori  sententia,  num.  3,  nam  revera  illud 
de  potentia  obedientiali  bic  non  satisfacit,  nam 
respectu  talis  mutationis  eadem  est  capacitas 
in  creatura  respectu  Dei,  et  respectu  cujus- 
cumque  agentis  superioris  quod  possit  vincere 
resistentiam  ejus.  Et  idem  dicendum  si  Deus 
privet  creaturam  forma  debita  et  connaturali, 
absque  alia  forma  positiva  in  illa  effecta,  quia 
nunc  etiam  privatur  creatura  sua  perfectione 
contra  appetitum  naturalem  suum,  qui  nullo 
modo  manet  expletus,  et  ideo  semper  appetit 
suam  perfectionem  naturalem. 


.  SECTIO  III.  189 

6.  Ultimo  dicendum,  quando  Deus  movet 
creaturam  adformam  supernaturalem,  nullam 
illi  inferre  violentiam,  quia  non  agit  in  illam 
contra  appetitum  naturae,  sed  supra  illam : 
et  quidem  si  talis  forma  per  se  non  inducat, 
nec  requirat  privationem  alicujus  naturalis 
perfectionis,  ut  est  in  infusione  gratia?,  aut 
scientise,  tunc  nulla  est  difficultas,  quia  talis 
actio  nullo  modo  est  repugnans  naturce,  quam- 
vis  neque  etiam  sit  ex  appetitu  naturali  ejus  : 
at  vero  quando  talis  actio  privat  aliqua  perfec- 
tione  naturali,  ut  contingit  in  unione  bypos- 
tatica,  per  quam  privatur  creatura  propria 
subsistentia,  et  in  conservatione  accidentium 
sine  subjecto,  per  quam  privantur  naturali  in- 
hserentia,  tunc  est  major  difficultas  anilla  actio 
dicenda  sit  violenta,  quia  ex  eo  capite  videtur 
esse  contra  appetitum  naturee  :  tamen  proprie 
non  clicitur  violenta,  sed  supernaturalis,  quia 
cum  forma  inducta  sit  superioris  ordinis,  non 
habet  propriam  contrarietatem  cum  naturali 
forma,  quia  proprie  contraria  sunt  ejusdem 
generis  :  unde  nec  proprie  repugnat  appetitui 
naturae,  quia  hic  appetitus  non  excedit  ordi- 
nem  naturalem,  et  preesertim  quia  nunc  altiori 
modo  perficitur  per  altiorem  formam,  et  quoad 
has  formas  deservire  potest  potentia  obedien- 
tialis,  ut  ratione  illius  non  fiat  violentia,  qua- 
tenus  per  illam  creatura  est  capax  altioris  for- 
mee,  quam  sit  illa,  ad  quam  habet  naturalem 
appetitum,  et  ita  non  procedunt  contra  hanc 
partem  argumenta  secundse  sententise  in  nu- 
mero  tertio. 

7.  Argumenta  autem  prioris  opinionis  qua- 
tenus  possunt  contra  primam  conclusionem 
procedere  solvenda  sunt.  Ad  preecipuum  fun- 
damentum  dicitur  nullam  esse  inordinationem 
in  natura,  etiamsi  per  appetitum  naturalem 
interdum  repugnet  motioni  divinae,  tum  quia 
appetitus  ille  naturalis  necessario  inest,  et  in- 
separabiliter  :  tum  etiam^  quia  in  illa  actione 
tantum  operatur  Deus  ut  agens  superioris  vir- 
tutis,  et  non  proprie  ut  auctor  ipsius  naturse, 
seu  quatenus  potestatem  habet  ad  immutan- 
dam  iliam  supra  naturam  ejus.  Ad  exempla 
adducta  respondetur,  ad  illud  de  appetitu  sen- 
sitivo,  non  moveri  violenter  a  voluntate,  quia 
nunquam  ita  movetur  a  voluntate^,  quin  ipse 
se  moveat  ab  intrinseco,  et  ideo  semper  move- 
tur  connaturali  modo  per  propositionem  ali- 
cujus  objecti,  in  quodappetitu  ferri  potest  per 
proprium  actum.  Ad  aliud  exemplum  de  mo- 
tione  aquae  sursum,  respondetur  revera  esse 
violentam,considerata  particularinatura  aquae, 
bcet  respectu  ordinis  totius  universi  ab  auctore 


190 


DE  INVOLUNTARIO  VIOLENTO  ET  COACTO. 


naturse  instituti  non  dicatur  violenta,  sed  na- 
turalis,  quia  est  necessaria  ad  conservandum 
debitum  naturse  ordinem  :  atque  ita  explican- 
dus  est  D.  Thomas,  locis  illis  citatis,  ut  non  in- 
telligatur  de  particulari  natura  uniuscujusque 
rei,  sed  de  naturali  ordine  totius  universi. 

8.  Dices  interdum  operari  Deum  contra  soli- 
tum  ordinem  totius  universi,  ut  docet  ipse  di- 
vus  Thomas,  1,  2,  qusest.  40,  art.  A,  ad  2,  et 
queest.  1,  de  Potent.,  art.  3,  ad  1.  Respondetur 
ex  eodem,  tunc  proprie  non  operari  Deum 
contra  naturam,  quia  totus  hic  ordo  universi 
ab  ipso  manavit,  et  licet  sit  consentaneus  par- 
ticularibus  naturis  rerum,  et  accommodatus 
ad  conservationem  universi,  tamen  ipse  posset 
aliter  instituere,  et  aliter  conservare  :  unde  si 
sua  voluntate  illud  immutet,  nulli  facit  proprie 
violentiam  :  unde  si  totus  hic  ordo  universi 
consideretur  ut  conjunctus  et  subordinatus 
auctori  suo,  sic  quidquid  Deus  in  illo  operetur, 
non  agit  contra  universalem  ordinem  universi, 
et  causarum  ejus,  cum  in  ordine  Deus  et  vo- 
luntas  ejus  supremum  locum  teneat,  atque  ita 
exponendus  est  Augustinus,  qui  etiam  est  le- 
gendus  de  Genesi  ad  litter.,  cap.  17,  ubi  recte 
declarat  et  distinguit  quomodo  creaturse  sub- 
dantur  Deo  interdum  secundum  capacitatem 
naturalem,  interdum  vero  secundum  obedien- 
tialem. 

SECTIO  IV. 

Utrum  Deus  possit  necessitatem,  aut  violentiam 
creatce  voluntati  inferre  in  se  ipsa  ? 

1 .  Exponitur  sensus  quwstionis.  —  Quse  hac- 
tenus  in  communi  diximus,  eo  tendunt,  ut  ea 
quse  ad  voluntatem  spectant,  facilius  in  hac  et 
sequentibus  sectionibus  explicentur.  Sumimus 
autem  in  prsesenti  violentum  in  ea  stricta  si- 
gnificatione  qua  distinguitur  a  coacto,  et  appe- 
titui  innato  contrarium  est.  Deinde  proponitur 
queestio  specialiter  de  Deo,  quia  supponimus 
ex  ap.,  et  \,  2,  qusest.  9  et  10,  nullum  agens 
creatum  posse  immediate  immutare  volunta- 
tem,  aut  aliquid  in  ipsa  immediate  efficere, 
sed  solum  auctorem  ejus  :  unde  fit  multo  mi- 
nus  posse  creaturam  aliquam  inferre  vim,  vel 
necessitatem  voluntati,  et  ideo  solum  est  quses- 
tio  de  Deo  ipso  :  agimus  autem  hic  de  volun- 
tate  ipsa  secundum  se,  et  in  se  :  nam  de  illa 
ut  versatur  circa  actum  imperatos,  vel  circa 
res  alias,  in  sectione  ultima  dicendum  erit.  In 
voluntatem  autem  ipsa  solum  possunt  a  nobis 
intelligi  vel  habitus,  vel  actus,  vel  horum  pri- 
vationes,  nam  cum  voluntas  sit  essentialiter 


potentia  operativa,  et  receptiva  suorum  ac- 
tuum,  tantum  suis  actibus,  vel  habitibus  ad 
illos  ordinatis  perfici  potest,  aut  eis  privari  : 
de  his  ergo  tribus  sigillatim  dicendum  est. 

PUNCTUM   I. 

An  in  recipiendo  aliquem  habitum  possit  voluntas  pati 
violentiam. 

2.  Pars  negans  vera  suadetur.  —  Primo  de 
habitibus  dicendum  est,  licet  possit  Deus  sua 
sola  virtute  infundere  habitus  in  voluntate,  et 
consequenter  necessitare  illam  ad  eos  recipien- 
dos,  non  tamen  posse  per  hanc  actionem  vio- 
lentiam  illi  inferre.  In  hoc  videntur  convenire 
auctores  omnes  infra  citandi.  Et  ratio  est 
aperta,  quia  non  potest  hujusmodi  habitus  vo- 
luntati  a  Deo  infusus  esse  contra  naturalem  in- 
clinationem  ejus.  Quod  ita  patet,  quia  vel  ille 
habitus  est  per  se  infusus  et  supernaturalis, 
vel  per  accidens,  et  naturalis  :  prior  habitus 
quamvis  non  sit  ex  naturali  appetitu,  non  est 
tamen  contra  illum,  sed  supra  illum,  et  est 
magna  perfectio  ipsius  naturse  :  ergo  illa  infu- 
sio  non  potest  esse  violenta;  habitus  vero  ac- 
quisitus  semper  est  juxta  naturalem  capacita- 
tem  et  potentiam  voluntatis  :  unde  in  illius 
receptione  vim  confert  voluntas,  et  per  natu- 
ralem  appetitumpassivum,  etquodammodoper 
activum,  quatenus  naturalem  propensionem 
habet  ad  illos  actus,  ad  quos  talis  habitus  ordi- 
natur,  sunt  enim  naturales  illi,  et  virtute  na- 
turali  illos  valet  efficere. 

3.  Dices  :  Interdum  hi  habitus  sunt  contra 
potissimam  inclinationem  voluntatis,  ut  habi- 
tus  vitiorum,  qui  repugnant  inclinationi  ad 
bonum  honestum,  quse  in  voluntate  est  maxi- 
ma  :  ergo  efficere  ab  extrinseco  habitus  hos  in 
voluntate  erit  illi  violentum.  Respondeo  pri- 
mo  quod  etiam  inferius,  tract.  A,  disput.  A, 
sect.  2,  a  num.  5,  et  in  Metaphysica,  disp.  M, 
sect.  13,  num.  17,  trado,  mihi  probabilius 
videri  Deum  se  solo  non  posse  hujusmodi  ha- 
bitus  vitiorum  infundere  in  voluntate  :  repu- 
gnat  enim  et  bonitati,  et  summse  sapientise  ac 
prudentise,  quam  Deum  servare  in  omnibus 
operibus  suis  necesse  est.  Unde  potest  argu- 
mentiun  retorqueri  ad  confirmandam  conclu- 
sionem,  nam  Deus  non  potest  infundere  in  vo- 
luntate  habitus  pravos;  habitus  autem  honesti 
non  possunt  esse  violenti  voluntati,  cum  sint 
maxime  consentanei  naturali  ejus  perfectioni 
et  inclinationi ;  habitus  autem  indifferentes, 
vel  nulli  sunt,  ut  multi  volunt,  vel  si  sunt,  ut 
forte  est  verius,  illi  necessario  sunt  conformes 


DISPUTATIO 
alicui  naturali  inclinationi  voluntatis,  et  non 
repugnant  superiori  inclinationi,  cum  non 
sint  pravi  :  ergo  in  eorum  effectione,  vel  re- 
ceptione  non  potest  esse  violentia.  Addo  deinde, 
licet  demus  posse  Deum  infundere  habitus  vi- 
tiosos,  nihilominus  illa  non  posset  dici  violen- 
tia,  quia  iicet  repugnent  alicui  inclinationi 
perfectiori,  tamen  simpliciter  in  receptione 
talis  formse  passum  confert  vim  per  naturalem 
potentiam  quam  habet :  sicut  quando  mate- 
ria  prima  privatur  meliori  forma,  et  imper- 
fectiorem  accipit,  non  patitur  violentiam,  quia 
inclinatio  ad  utramque  formam  est  naturalis, 
et  fundata  in  quadam  universali  potentia,  quse 
non  respicit  hanc,  vel  illam  formam,  sed  abso- 
lute  formam,  quse  per  generationem  possit  illi 
uniri :  sic  enim  se  habet  voluntas  ad  suos  ac- 
tus,  et  habitus  generatim  sumptos ;  et  hac 
etiam  ratione  quando  voluntas  suis  actibus 
acquirit  sibi  similes  habitus  vitiosos,  non  pa- 
titur  vim,  sed  potius  illam  confert  ad  talem 
actionem  et  receptionem. 

4.  Dices  etiam  posse  Deum  efficere  in  volun- 
tate  aliquam  qualitatem,  quee  neque  sit  actus 
vitalis,  neque  habitus  operativus,  sed  absoluta 
qusedam  dispositio,  qualis  est  vel  gratia  in 
anima,  vel  albedo  in  corpore  :  ergo  per  infu- 
sionem  talis  qualitatis  poterit  efficere  violen- 
tiam  voluntati.  Respondetur  primo  negando 
antecedens,  nam  cum  voluntas  essentialiter  et 
adsequate  sit  ordinata  ad  objectum  et  actus 
suos,  non  potest  perfici,  neque  est  capax  ali- 
cujus  qualitatis,  quse  non  habeat  inclinatio- 
nem  ad  idem  objectum,  vel  ad  aliquid  ab  illo 
contentum,  et  ideo  vel  esse  debet  actus  secun- 
dus,  vel  si  est  primus,  necesse  est  ut  aliquo 
modo  disponat  ad  secundum,  et  hunc  vocamus 
habitum ;  perfectio  enim  debet  esse  accommo- 
data  :  unde  non  est  dubium  quin  secundum 
capacitatem  naturalem  voluntas  non  sit  capax 
aliarum  qualitatum.  Unde  secundo  responde- 
tur  negando  consequentiam,  nam  licet  demus 
posse  Deum  id  facere,  erit  tamen  secundum 
potentiam  obedientialem  voluntatis,  et  ideo 
talis  forma  non  erit  violenta,  quia  non  erit 
contra,  sed  supra  appetitum  naturse. 

PUNCTUM  II. 

An  in  spoliatione  alicujus  actus  vel  habitus  pati  possit 
volunlas  violentiam  ? 

5.  Secundo  de  privatione  tam  actus,  quam 
habitus,  dicendum  est  posse  Deum  necessitare 
voluntatem  ut  careat  quovis  actu,  vel  habitu, 
et  per  hunc  modum  posse  illi  aliquam  violen- 


II.  SECTIO  IV.  491 

tiam  inferre,  Prior  pars  per  se  nota  cst,  quia 
duobus  modis  potest  Deus  facere  ut  in  volun- 
tate  nulla  sit  operatio,  vel  impediendo  cogni- 
tionem  intellectus,  aut  alia  qnee  ad  illam  requi- 
runtur  :  vel  certe  suspendendo  concursum 
suum  positis  omnibus  aliis  requisitis  ad  agen- 
dum ;  et  uterque  modus  est  facilis  :  nam  cum 
Deus  sit  omnipotens,  potest  immutare  poten- 
tias,  et  separare,  vel  impedire  objecta  prout 
voluerit ;  cum  vero  sit  liber,  potest  suo  arbi- 
trio  non  dare  concursum  suum  :  atque  eadem 
ratione  potest  duobus  modis  efficere  ut  volun- 
tas  careat  habitu,  vel  non  conservando  illum 
postquam  factus  est,  vel  non  infundendo  illum, 
seu  non  concurrendo  cum  actu  ut  per  illum 
fiat. 

6.  Posterior  autem  pars  conclusionis  videtur 
repugnare  hisquae  dicta  sunt,sect.  2,  anum.  6, 
sciiicet  carentiam  actionis  non  esse  violentam 
respectu  agentis,  nam  eadem  videtur  esse  ra- 
tio  de  carentia  habitus  respectu  voluntatis; 
quod  sicut  carentia  actus  non  est  violenta,  nec 
carentia  habitus  esse  potest,  quia  si  Deus  non 
infert  violentiam  negando  voluntati  concur- 
sum  ad  actum,  neque  etiam  infert  illam  ne- 
gando  actum  concursum  ad  efficiendum  habi- 
tum,  etiam  supponendo  concursum,  quo  habi- 
tum  conservat. 

7.  Nihilominus  prsedictam  partem  conclu- 
sionis  tenet  Marsilius,  in  %  qusest.  16,  art.  5, 
dub.  penult.,  et  Almainus,  tractatu  2,  MoraL, 
cap.  %  et  Medina  i,  2,  qua^st.  6,  art.  4.  Et 
ratio  est,  quia  Deus  tunc  non  tantum  privat 
voluntatem  concursu  ad  agendum,  sed  etiam 
privat  intrinseca  et  connaturali  perfectione, 
ad  quam  habet  naturalem  capacitatem  et  pro- 
pensionem  :  convenit  ergo  huic  privationi  tota 
definitio  Aristotelis,  nam  est  ab  extrinseco, 
passo  non  conferente  vim.  Quo  circa  non  est 
eadem  ratio  de  privatione  actionis  prsecise  ut 
actio  est  manans  ab  agente,  nam  ut  sic  non  est 
perfectio  agentis,  neque  illud  immutat :  unde 
in  prsesenti  violentia  non  tam  consistit  in  ca- 
rentia  actionis,  quam  in  carentia  actus,  qui  est 
forma  voluntatis.  Quod  sic  potest  explicari, 
nam  si  per  possibile,  vel  impossibile,  Deus 
efficeret  in  voluntate  actum  amoris  sine  effi- 
cientia  ipsius  voluntatis,  nulla  intercederet 
violentia,  quia  voluntas  reciperet  formam  sibi 
intrinsecam  et  connaturalem ;  quamvis  modo 
extraordinario  et  supernaturali :  non  est  ergo 
hsec  pars  contraria  his  quse  supra  dicta  sunt  de 
carentia  actionis. 

8.  Aliter  vero  videtur  impugnare  hanc  par- 
tem  Durandus,  in  2,  d.  25,  qusest.  4,  quia  licet 


492 


DE  INVOLUNTARIO  VIOLENTO  ET  COACTO. 


actus  voluntatis  sit  perfectio  ejus,  tamen  non 
est  perfectio  necessaria,  sed  libera:  ergo  ca- 
rentia  ejus  non  est  violenta.  Patet  consequen- 
tia,  quia  non  est  contra  naturalem  inclinatio- 
nem,  nam  ad  actus  liberos  non  est  inclinatio 
naturalis,  sed  libera.  Respondetur  argumen- 
tum  bene  probare  banc  carentiam  non  esse 
violentam  quando  est  ex  propria  voluntatis 
potestate,  quia  tunc  non  est  ab  extrinseco., 
sed  ab  intrinseco :  non  vero  procedit  argumen- 
tum  quando  provenit  ab  extrinseco  :  et  com- 
mittitsequivocationemin  inclinatione  naturali, 
nam  si  boc  verbo  significetur  inclinatio,  quee 
naturaliteracnecessarioproditin  actum  suum,, 
sic  verum  est  in  voluntate  non  esse  inclinatio- 
nem  naturalem  ad  bos  actus  ;  si  vero  signifi- 
cetur,  ut  significari  debet,  sola  capacitas,  seu 
pondus  naturse  ad  suam  ultimam  perfectio- 
nem,  sic  falsum  est  in  voluntate  non  esse  pon- 
dus  naturale  ad  actum  liberum  :  alioqui  non 
esset  in  nobis  naturalis  inclinatio  ad  actus  vir- 
tutum,  quod  est  falsum.,  quia  isti  actus,  quam- 
vis  liberi,  sunt  magna  perfectio  voluntatis. 
Adde  posse  etiam  voluntatem  privari  actu  ne- 
cessario  contra  internum  impetum^ut  si  videns 
Deum  privatur  omni  actu  amoris  ipsius.  Ad- 
vertit  autem  bene  Paludanus,  in  4,  dist.  19, 
q.  4 ,  art.  \ ,  ex  duobus  modis  supra  positis  in 
num.  5;  quibus  potest  voluntas  privari  actu, 
scilicet  vel  impediendo  cognitionem,  aut  alia 
proerequisita  ad  agendum,  velpositis  omnibus 
requisitis  per  solam  negationem  concursus  : 
in  priori  modo  non  inveniri  proprie  violen- 
tiam,  quia  non  est  debitum  voluntati  ut  babeat 
semper  parata  omnia  requisita  ad  agendum., 
unde  si  ex  defectu  illorum  careat  actu,  non 
est  propria  violentia,  sed  imperfectio  natura- 
liter  consequens.  At  vero  in  secundo  modo  re- 
peritur  aliquod  violentise  genus,  ut  dictum  est, 
quia  jam  tunc  est  voluntas  veluti  in  ultima 
dispositione  ut  recipiat  ultimam  perfectionem 
sibi  connaturalem,  eaque  ab  extrinseco  pri- 
vatur. 

PUNCTUM  IIL 
An  operatio  aliqua  voluntatis  possit  illi  esse  violenta  ? 

9.  Rationes  utrinque  dubitandi.  —  Tertio 
circa  actus  est  major  difficultas,  quam  late 
tracto  prologom.  i,  de  Gratv  cap.  4  et  5.  Et 
ratio  dubii  est,  quia  bi  actus  necessario  sunt 
ab  intrinseco  :  ergo  non  possunt  esse  violenti. 
In  contrarium  vero  est,  quia  Deus  potest  ne- 
cessitare  voluntatem  ad  actum  natura  sua  fi- 
beruin,  et  aliquo  modo  contrarium  inclinationi 


naturali,  verbi  gratia,  ad  appetitum  non  exis- 
tendi  :  ergo  ibi  intercedit  violentia  tum  in 
modo  agendij  tum  etiam  in  actu  ipso. 

40.  Prima  sententia.  —  Ejus  ratio  quoad 
priorem  partem  de  necessitale. — In  bac  re  pos- 
sunt  esse  duee  extremse  sententise.  Prima, 
Deum  non  posse  necessitare  voluntatem,  et 
ideo  non  posse  illi  violentiam  inferre  in  acti- 
bus  positivis.  Hujus  opinionis  nullum  invenio 
auctorem  quoad  priorem  ejus  partem,  in  qua 
est  difficultas  :  potest  autem  suaderi  boc  modo, 
quia  non  potest  Deus  ita  movere  voluntatem 
ad  agendum  bujusmodi  actum,  quin  maneat 
in  illa  potentia  ad  non  agendum,  quia  bsec  est 
essentialiter  ipsa  voluntas,  et  intrinseca  ejus 
natura,  qua  privari  non  potest :  quo  sensu  dixit 
Marsilius  citatus,  num.  1,  non  posse  Deum 
privare  voluntatem  bbertate  sua ;  ergo  fieri 
non  potest  quin  actus  a  tali  libertate  procedens 
sit  liber,  Probatur  consequentia,  quia,  disp.  4, 
sect.  3,  dictum  est  libertatem  in  actu,  nibil 
aliud  esse,  quam  denominationem  a  potentia, 
quse  potest  non  agere ;  sed  talis  actus  procedit 
a  potentia  quee  potest  non  agere  :  ergo  ab  illa 
necessario  existit  ac  denominatur  liber.  Et 
forte  propter  banc  causam  vulgare  est  apud 
nonnullos  Tbomistarum  necessitatem  prove- 
nientem  ex  divina  motione  non  esse  necessa- 
riam  simpliciter,  sed  tantum  ex  suppositione, 
et  ideo  non  tollere  libertatem.  Gonfirmatur 
primo,  nam,  ut  supra  ex  Augustino  et  aliis 
adduximus,  et  tractat  etiam  D.  Tbomas^  4  p., 
q.  82,  art.  4  et  2,  necessitas  tantum  est  du- 
plex,  coactionis  et  naturalis  :  in  voluntate  au- 
tem  non  babet  locum  necessitas  coactionis,  ut 
in  sequenti  sectione  dicam :  ergo  nec  potest 
esse  ulla  necessitas  in  actibus  natura  sua  libe- 
ris,  cum  illi  non  babeant  naturalem  necessita- 
tem,  ut  constat.  Potissima  denique  difficultas 
pro  bac  opinione  est,  quia  non  videtur  possi- 
bilis  modus,  quo  possit  Deus  necessitatem  im- 
ponere  voluntatl,  ut  infra,  an.  ^S^inquiremus. 

44.  Secunda  sententia.  —  Altera  sententia 
omnino  contraria  prseeedenti  est,  posse  Deum 
necessitare,  et  consequenter  etiam  violentiam 
inferre  voluntati  in  actibus  positivis,  et  natura 
sua  liberis.  Sic  sentiunt  Marsilius  et  Almainus 
citati  in  n.  1,  Gabriel,  iu  1,  d.  25,  queest.  4, 
art.  3,  et  inclinat  etiam  Medina,  4,  2,  qusest.  Q, 
art.  k,  et  de  priori  parte  dicemus  a  numero 
sequenti.  Posterior  vero  de  violentia  videtur 
satis  probari  argumento  supra  facto,  quia  tunc 
voluntas  cogitur  ad  operandum  modo  repu- 
gnante  suse  naturae:  patitur  ergo  vim.  Confir- 
matur,  nam  n.  5;  dictum  est  voluntatem  pati 


MSPUTATIO 

violentiam  aliquam,  quando  necessitatur  ad 
non  efficiendum  in  se  actum,  quem  posset 
efficere  positis  omnibus  requisitis :  ergo  eadem 
ratione  patietur  hujusmodi  violentiam  quando 
necessitatur  ad  efficiendum  in  se  actum  quem 
possit  non  efficere  positis  omnibus  requisitis. 

12.  Prima  assertio. — Dicendum  primo  posse 
Deum  necessitare  voluntatem  ad  operandum, 
quando  ipsa  de  se  nullam  haberet  necessita- 
tem,  et  est  sermo  de  necessitate  simpliciter, 
quee  tollat  libertatem  in  actu.  Heec  est  com- 
munis  sententia  theologorum,  in  2,  dist.  45, 
nemine  contradicente,  quem  ego  viderim :  et 
eam  aperte  supponit  D.  Thomas,  1,  2,  q.  6, 
art.  4,  et  Scotus,  in  4,  d.  49,  queest.  6,  §  Dico 
ergo.  Ratio  conclusionis  estilla  vulgaris,  quia 
nulla  potest  in  hoc  ostendi  implicatio  contra- 
dictionis,  quod  patebit  tractando  modum,  quo 
id  Deus  potest  efficere.  Nominales  id  probant, 
quia  Deus  potest  efficere  se  solo  actum  in  vo- 
hmtate,  illa  tantum  passive  se  habent:  ergo 
hoc  modo  potest  illam  necessitare  ad  volen- 
dum,  vel  nolendum.  Consequentia  est  evidens, 
quia  sine  efficientia  non  potest  esse  libertas, 
prsesertim  cum  agens  sit  infinitse  potentiee,  cui 
passum  non  possit  resistere :  ergo  si  Deus  se 
solo  possit  efficere  actum  in  voluntate,  volun- 
tas  necessario  illum  recipiet :  ergo  eadem  ne- 
cessitate  recipiet  effectum  formalem  ejus,  qui 
est  velle,  vel  nolle.  Tamen  hic  modus  supponit 
sententiam,  quam  supra  judicavimus  falsam, 
nimirum  actum  vitalem  posse  informare  suam 
potentiam,  si  ab  iUa  non  fluat.  Unde  dicen- 
dum,  etiamsi  necessarium  sit  ut  voluntas  ef- 
fective  concurrat  ad  suum  actum,  nihilominus 
Deum  posse  efficere  ut  necessario  concurrat, 
quia  cum  sit  infinitee  potentiee,  potest  movere 
creaturam,  non  solum  ut  recipiat,  sed  etiam 
ut  agat  ad  nutum  voluntatis  suee;  cor  enim 
regis  in  manu  Dei  est,  et  quocumque  voluerit 
inclinabit  illud,  Proverbior.  21,  nam  si  Deus 
potest  elevare  creaturam  ut  faciat  effectum 
supra  totam  virtutem  suam  naturalem,  quid 
mirum  est  quod  ita  possit  movere  voluntatem 
ut  illam  faciat  necessario  operari  ?  Sed  adhuc 
in  explicando  modo  hujus  motionis  est  diffi- 
cultas. 

13.  Secundo  modo  explicari  hoc  potest  ex 
parte  intellectus,  supponendo  quod  sicut  vo- 
luntas  ad  eliciendum  actum  suum  indiget  ju- 
dicio  intellectus  proponentis  objectum  sub  ra- 
tione  boni,  aut  mali,  ita  ut  eadem  voluntas 
possit  libere  suspendere  suum  actum  circa  ob- 
jectum  propositum,  vel  habere  actum  contra- 
rium,  necessarium  est  ut  intellectus  advertat, 


II.  SECTIO  IV.  193 

vel  saltem  advertere  possit,  in  objecto  esse  ali- 
quam  rationem,  propter  quam  potest  omitti 
seu  refutari,  vel  saltem  non  esse  in  illo  tantam 
rationem  boni,  ut  necessitatem  secum  afferat : 
potest  ergo  Deus  facere  ut  intellectus  judicet 
in  objecto  unicam  rationem  boni,  aut  mali,  et 
impedire  illum  ne  possit  advertere  aliquam 
aliam  rationem  in  objecto,  quee  possit  movere 
voluntatem  vel  ad  efficiendum  actum  contra- 
rium,  vel  ad  suspendendum  actum  illum.  Hic 
modus  dicendi  est  probabilis,  nam  fundamen- 
tum  quo  nititur  probabile  est,  de  quo  supra, 
in  disp.  1,  sect.  3,  n.  21,  tamen  non  est  suffi- 
ciens,  nam  revera  hoc  solum  est  dicere  posse 
Deum  necessitare  voluntatem  ad  actum  inde- 
liberatum  ex  parte  rationis  et  advertentige  in- 
tellectus,  quomodo  in  motibus  primo  primis 
necessitatur :  Deusautem  non  solum  hoc  (nihil 
enim  esset  singulare  in  illo),  sed  positis  etiam 
ex  parte  intellectus  omnibus  preerequisitis  ad 
operandumlibere,etcumperfectadeliberatione 
potest  facere  ut  voluntas  necessario  operetur, 
nam  in  hoc  etiam  nulla  est  implicatio  contra- 
dictionis :  et  hoc  etiam  probat  illa  ratio  in 
n.  12,  sumpta  ex  efficacia  divinee  motionis  seu 
elevationis. 

14.  Tertio  modo  dici  potest  Deum  necessi- 
tare  voluntatem,  imprimendo  illi  aliquam  qua- 
litatem,  seu  habitum,  qui  omnino  illam  de- 
terminet  ad  unum  actum,  etad  unam  rationem 
objecti,  et  ad  tale  exercitium  talis  actus,  si 
posita  sint  omnia  requisita  ad  agendum.  Sed 
hic  modus  mihi  probari  non  potest,  quia  non 
existimo  qualitatem  creatam  posse  mutare 
modum  connaturalem  operandi  voluntatis , 
contrariumque  inducere,  prseter  id  quod  ratio 
judicat,  et  objectum  cognitum  exigit,  quia  ex 
hoc  principio  intrinsece  oritur  libertas  volun- 
tatis,  et  solus  Deus  propter  infinitam  poten- 
tiam  habet  hanc  vim  supra  voluntatem,  ut 
posset  illa  uti  extra  modum  naturalem  ejus. 
Quin  potius  eo  ipso  quod  iUa  qualitas  esset  in 
voluntate  ut  in  subjecto,  et  per  modum  actus 
primi  subordinaretur  ex  se  libertati  voluntatis, 
quia  non  transcenderet  rationem  habitus  :  ha- 
bitibus  autem,  ut  dixit  Aristoteles  utimur  cum 
volumus,  sunt  enim  ad  adjuvandas  potentias, 
non  ad  cogendas  illas. 

15.  Quartomodo  dicipotest  Deum  posse  ne- 
cessitare  ad  unum  actum  per  subtractionem 
concursus  ad  omnem  alium  actum.  Qui  mo- 
dus  recte  explicat  necessitatem  quoad  specifi- 
cationem,  ut  per  se  patet,  non  tamen  deelarat 
necessitatem  quoad  exercitium,  quia  ad  sus- 
pendendum  actum  nullus  est  necessarius  con- 

13 


194 

cursus.  Posset  vero  quis 
proposito  objecto  non  posse  suspendere  om- 
nem  actum  suum,  sed  necessario  aliquem  eli- 
cere,  quamvis  ei  liberum  sit  facere  hunc,  aut 
illum  :  si  ergo  impediatur  ex  negatione  con- 
cursus  ne  ullum  alium  possit  efficere  preeter 
unum,  necessitabitur  etiam  quoad  exercitium 
ad  efficiendum  illum.  Sed  boc  etiam  displicet, 
quia  existimo  illud  fundamentum  simpliciter 
esse  falsum,  quia  nihil  est  quod  magis  necessi- 
tet  simpliciter  voluntatem  ad  efficiendum  ali- 
quem  actum  confuse,  quam  hunc,  vel  illum 
determinate.  Etdeinde  etiam  si  illud  supposi- 
tum  esset  verum,  naturaliter  loquendo,  et  re- 
licta  voluntate  suee  naturse  cum  pleno  concur- 
su,  tamen  supponendo  aliunde  Deum  negare 
suumconcursumad  omnesactus  preeter  imum, 
non  recte  infertur  voluntatem  operari  neces- 
sario  illum  unum  quoad  exercitium,,  quia  non 
est  magis  determinata  ad  illum  unum  actum, 
quam  antea  esset,  quamvis  defectu  concursus 
non  possit  alium  effectum  efficere  :  ex  quo  se- 
quitur  potius  in  illo  casu  suspendere  posse  om- 
nem  actum  suum  propter  defectum  concursus. 
16.  Dicendum  ergo  Deumposse  efficerehanc 
necessitatem  in  voluntate  solum  concurrendo 
ad  actum  ejus  aliter,  quam  natura  libera  vo- 
luntatis  postulet :  cum  enim  concursus  divinus 
nihil  aliud  sit  quam  depeudentia  ipsius  actus 
creati  a  voluntate  divina,  et  hsec  dependentia 
in  particulari  et  determinata  non  sit  de  es- 
sentia  actus,  poterit  Deus  illam  immutare  ; 
quamvis  enim  essentiale  sit  actui  pendere  a 
DeOj  at  vero  pendere  hac  numero  dependentia, 
non  est  essentiale,  sed  potest  per  varias  actio- 
nes,  seu  dependentias  pendere.  Quod  autem 
possit  hunc  concursum  variare^  et  per  hunc 
modum  necessitare  voluntatem,  ita  declaro. 
Nam  concursus  debitus  liberee  actioni  oriri 
debet  ex  voluntate  divina  quasi  indifferente  et 
applicante  suam  potentiam  ad  concurrendum 
cum  vohmtate  creata,,  prout  ipsa  se  determi- 
naverit  ad  hunc,,  vel  illum  actum  :  potest  au- 
tem  Deus  non  ita  applicare  concursum  suum 
voluntati  humanse,  sed  per  suam  voluntatem 
absolutam,  et  efficaciter  operaturam  velle  ut 
creata  vohmtas  hic  et  nunc  operetur  hunc  ac- 
tum,  et  solum  illi  dare  determinatum  et  effi- 
cacem  concursum  ad  illum  actum,  quo  posito 
non  poterit  voluntas  non  cooperari  cum  illo., 
solum  quia  natura  et  efficacia  talis  concursus 
necessario  secum  affert  influxum  causse  se- 
cundee.  Et  hoc  potest  confirmari  exemplo  ad- 
ducto  de  instrumentis  divinis,  eorumque  ele- 
vatione,  nam  aqua  applicata  corpori  non  so- 


DE  INVOLUNTAMO  VIOLENTO  ET  COACTO. 

dicere  voluntatem  lum  non  necessario  confert  gratiam  animae  ex 
natura  sua,  verum  etiam  non  potest,  et  tamen 
Deus  quando  illam  elevat  ut  instrumentum,, 
eam  necessitat  ad  illam  actionem,  quod  non 
aliter  fach%  quam  per  efficacem  voluntatem 
suam.,  dando  illi  talem  concursum,  qui  secum 
necessario  habeat  conjunctum  influxum  crea- 
turse  per  potentiam  obedientialem  ejus  acti- 
vam.  Ad  hunc  ergo  modum  facile  intelligi  po- 
test  in  voluntate. 

17.  Sed  contra  :  ergo  quando  Deus  ita  ne- 
cessitat  voluntatem,  prius  natura  ipsa  concur- 
rit  et  influit  in  actum,  quam  voluntas  creata : 
consequens  autem  est  impossibile.  Sequela  pa- 
tet,  quia  tunc  creata  voluntas  non  concurrit 
se  determinando  ad  actum,  sed  determinata 
a  divina  voluntate.  Unde  voluntas  divina  tunc 
non  solum  facit  actum  humanee  voluntatis, 
sed  etiam  facit  ut  faciat,  non  per  aliquod  auxi- 
lium  excitans  distinctum  ab  ipso  actu ,  ad 
quem  necessitat  vohmtatem  humanam ,  sed 
per  ipsammet  motionem  efficacem,  per  quam 
illam  determinat  et  concurrit :  ergo  necesse 
est  ut  prius  natura  voluntas  divina  concurrat. 
Quod  autem  hoc  sit  impossibile,  patet ;  quia 
ubi  non  est  distinctio,  non  potest  intercedere 
prioritas  ex  natura  rei :  concursus  autem  divi- 
nus  et  actus  voluntatis  non  sunt  duo  ex  natura 
rei  distincti,  sed  est  una  indivisibilis  actio,  quae 
dicit  essentialiter  respectum  ad  utramque  cau- 
sam,  quam  solum  per  rationem  et  inadeequa- 
tos  conceptus  nos  distinguimus  secundum  ha- 
bitudines  ad  ipsas  causas :  ergo  inter  unum 
concursum  et  alium  non  potest  esse  vera  prio- 
ritas  naturee,  maxime,  quia  haec  prioritas  fun- 
datur  in  reali  causalitate ;  unus  autem  concur-" 
sus  non  est  realis  causa  alterius,  quia  non  sunt 
duo  nisi  secundum  rationem.  Denique  uterque 
est  de  essentia  illius  dependentiae,,  seu  actio- 
nis,  per  quam  fit  talis  actus. 

18.  Respondetur  primo  negando  sequelam 
intellectam  de  propria  prioritate  naturee,  et  de 
concursu  Dei  prout  recipitur  in  creatura,  quo- 
modo  non  distinguitur  in  re  ab  actione  ipsius 
creaturae,  de  illo  enim  ut  sic,  procedit  argu- 
mentum  factum.  Et  ad  probationem  sequelse 
respondetur  ex  illa  solum  probari  subordina- 
tionem  inter  humanam  voluntatem  et  divi- 
nam,  ita  ut  hac  efficaciter  movente  necesse  sit 
illam  moveri,  seu  operari,,  non  tamen  sine  sua 
catisalitate,  neque  prius  natura  quam  ipsamet 
operetur,  quia  iUa  causalitas  divina  nihil  po- 
nit  in  voluntate  prius  natura  quam  ipsamet 
concurratj  nec  causat  in  illa  aliquid  prsevium 
ad  actionem  ejus,  sed  solum  aliquid  concomi- 


DISPUTATIO 
tans  determinatum  ad  imum  ex  efficacia  talis 
voluntatis  divinse.  Unde  secundo  dicitur.,  si 
loquamur  non  de  concursu  Dei  prout  recepto 
in  creatura,  sed  de  voluntate  efficaci,  quoe  est 
in  ipso  Deo,  et  est  principium  hujus  concursus, 
sic  concedi  potest  illam  voluntatem  esse  prio- 
rem  actione  nostrse  voluntatis,  quia  est  vera 
causa  illius.  Et  hoc  ad  summum  probat  ratio 
facta,  nec  contra  illudproceditalteraobjectio, 
quia  illa  voluntas  revera  est  distincta  a  con_ 
cursu  voluntatis  creatse  et  causa  illius.  Dices : 
Eodem  modo  voluntas,  per  quam  Deus  con- 
currit  ad  actus  liberos,  est  prior  quam  concur- 
sus  voluntatis  nostree.  Respondetur  in  hoc 
habere  aliquam  similitudinem,  tamen  differre, 
quia  illa  voluntas  de  se  est  indifferens  ad  pree- 
bendum  concursum  ad  hunc,  velillum  actum, 
unde  non  determinat  voluntatem  humanam  ; 
altera  autem  voluntas  de  qua  hic  loquimur, 
est  absolute  determinata  ad  unum,  et  propter 
efficaciam  suam,  et  subordinationem  inferioris 
potentiee,  secum  necessario  affert  determina- 
tionem  illius. 

19.  Respondetur  ad  rationem  contrarice  sen- 
tentice  principalis,  in  num.  10.  —  Undeetiam 
facile  patet  responsio  ad  fundamentum  contra- 
riee  sententiee  positum,  num.  1  0,  nam  licet  in 
eo  casu  in  voluntate  maneat  libertas  radicalis, 
seu  in  actu  primo ;  tamen  respectu  talis  actio- 
nis  non  influit  ut  libera  est,  quia  non  habet 
potestatem  ad  suspendendum  illum  concur- 
sum,  et  ideo  non  sufficit  talis  potentiee  libertas 
ad  denominandum  actum  liberum :  neque  e- 
tiam  obstat  quod  heec  necessitas  videatur  esse 
ex  suppositione,  et  consequenter  quod  sit  tan- 
tum  secundum  quid,  et  non  tollat  libertatem 
simpliciter,  quia  quando  suppositio  est  talis 
quee  antecedit  determinationem  vohmtatis, 
et  illam  physice  determinat  ad  unum,  tunc 
necessitas  ex  tali  suppositione  est  necessitas 
sirnpliciter,  quia  effectusnecessariomanat  tunc 
a  causa  totali,  nec  relinquitur  in  inferiori  po- 
tentia  talis  modus  agendi,  quem  possit  ipsa 
suspendere  :  et  ideo  qui  dicunt  semper  Deum 
movere  voluntatem  isto  modo,  neque  posse 
aliter  concurrere  ad  actum  ejus,  imprudentes 
tollunt  usum  libertatis,  neque  explicare  pos- 
sunt  qua  alia  via  possit  Deus  necessitare  vo- 
luntatem. 

20.  Secunda  assertio  concordans  cum  poste- 
riori  parte  primce  sententice  de  violentia. — -Ul- 
timo  addendum  in  hac  necessitate  non  pro- 
prie  intervenire  violentiam  voluntatis.  Proba- 
tur  breviter,  quia  duo  possunt  in  hac  motione 
considerari :  unum  est  actus  ipse  quem  volun- 


II,  SECTIO  V.  im 

tas  necessario  efficit:  et  ille  non  potest  dici 
violentus,  nam  et  est  a  principio  intrinseco, 
cum  sit  actus  vitalis,  et  necessario  aliquo  modo 
est  consentaneus  appetitui  naturali  ipsius  vo- 
luntatis  etiam  passivo,  quia  necesse  est  ut  talis 
actus  sit  vel  appetitio  boni,  vel  fuga  mali,  et 
ad  utrumque  habet  voluntas  appetitum  natu- 
ralem.  Secundo  potest  ibi  considerari  depen- 
dentia  ipsius  actus  a  vohmtate :  et  hsec  etiam 
deficit  a  ratione  violenti;  quia  est  a  principio 
intrinseco,  et  quia,  ut,  sect.  2,  n.  3,  diximus, 
actio,  ut  actio,  non  est  violenta  principio  agen- 
di :  ac  denique,  quia  licet  non  sit  omnino  con- 
naturalis,  est  tamen  superioris  ordinis,  et  non 
proprie  contra,  sed  preeter  naturam.  Quod 
potest  etiam  exemplo  declarari,  nam  si  lapis 
deorsum  moveatur,  velocius  tamen  quam  pos- 
set  per  internam  gravitatem,  non  dicetur  mo- 
tus  violentus  etiam  quantum  ad  illum  modum, 
sed  est  ultra,  seu  supra  naturam  :  per  hsec 
autem  satis  patet  ad  fundamentum  contrariee 
sententiee. 

SECTIO  T. 

Utrum  JDeus  possit  inferre  coactionem  nolun- 
tati  in  seipsa. 

1.  Titulus  expositus  est  in  principio  preece- 
dentis  sectionis.  Nam  coactio  hoc  loco  preecise 
-sumitur  ut  est  contraria  appetitui  elicito,  et 
potest  considerari  in  tribus  illis  rebus,  de  qui- 
bus  in  illa  sectione  disputatum  est,  scilicet  in 
habitibus,  seu  iii  qualibet  qualitate  infusa  per 
modum  actus  primi,  aut  in  actibus  secundis, 
aut  in  privatione  eorum. 

2.  Prima  assertio  affirmativa  de  coactione 
acl  formce  positivce  receptionem. — Girca  primum 
res  certa  est,  posse  Deum  cogere  voluntatem 
ad  recipiendum  quemcumque  habitum,  seu 
actum  primum,  cujus  ipsa  sit  capax,  quia  vo- 
luntas  potest  quantum  in  ipsa  est  nolle  talem 
actum  vel  receptionem  ejus,  et  nullo  modo 
illam  velle,  quia  talis  infusio,  vel  receptio  ha- 
bitus,  nec  per  seipsam  intrinsece  voluntaria 
est,  nec  necessario  secum  affert  aliquem  actum 
quo  voluutas  illam  velit :  potest  ergo  esse  om- 
nino  involuntaria,  et  alioqui  voluntas  per  suam 
nolitionem,  quantumvis  de  se  absolutam  et 
efficacem,  non  potest  divinam  efficientiam 
impedire :  potest  ergo  Deus  hujusmodi  actus 
efficere  in  voluntate  omnino  contra  internum 
impetum  ehcitum  ejus,  et  heec  est  coactio,  et 
ita  in  hoc  conveniunt  omnes  auctores  citati. 
Nec  repugnat  D.  Thomas,  vel  quia  nihil  de 
habitibus,  sed  tantum  de  actibus  locutus  est ' 


496 


DE  INVOLUNTARIO  VIOLENTO  ET  COACTO. 


vel  certe,  quia  cum  solum  negat  posse  volun- 
tatem  cogi  ad  actum  elicitum,  tacite  id  admit- 
tit  fieri  posse  in  quacumque  alia  actione,  vel 
passione  quse  fieri  possit  in  «vohmtate,  cujus 
ipsa  non  sit  principium  eliciens. 

3.  Secunda  assertio  afftrmativa  de  coactione  ad 
amittendam  quamlilet  formam  positivam. — Se- 
cundo  de  privatione  actus,  vel  habitus,  certum 
etiam  est  ex  dictis,  prseced.  sect.,  posse  Deum 
privare  voluntatem  quocumque  actu,  vel  habi- 
tu,  ipsa  invita,  atque  adeo  coacte.  Quee  videtur 
etiam  esse  communis  senteutia,  nec  contra 
D.  Thomam,  quia  nihil  de  privationibus  locutus 
est,  et  fortasse  illas  numeravit  inter  eas  res,  quse 
non  sunt  elicitee  a  voluntate,  quas  dixi  posse 
esse  coactas,  sicut  diximus  de  infusione  habi- 
tus.  Ex  quo  fere  sumenda  est  eadem  ratio 
hujus  assertionis,  nam  carentia  actus,  quae  non 
est  a  voluntate  per  liberam  potestatem  ejus, 
quam  habet  ad  suspendendum  suum  actum, 
non  est  per  se  et  intrinsece  voluntaria :  ergo 
si  aliter  fiat,  potest  esse  absolute  involuntaria 
atque  coacta,  quia  nulla  tunc  involvitur  repu- 
gnantia,  et  absolute  potest  voluntas  tunc, 
quantum  est  de  se,  nolle  talem  carentiam,  seu 
privationem;  potest  autem  Deus  efficere  ut 
voluntas  careat  actu,  non  per  voluntariam,  ac 
liberam  suspensionem  suam,  sed  vel  per  sub- 
tractionem  concursus,  vel  per  alia  impedi- 
menta  homini  simpliciter  involuntaria. 

A.  Unde  observandum  hoc  loco  est  duobus 
modis  posse  voluntatem  privari  hujusmodi 
actu,  quem  antea,  verbi  gratia,  habebat,  uno 
modo  per  subtractionem  concursus,  vel  alia 
extrinseca  impedimenta  :  et  tunc  non  est  du- 
bium  quin  talis  privatio  possit  esse  coacta,  si 
voluntas  per  actum  elicitum  omnino  repugnet. 
Secundo  modo  potest  hoc  accidere,  si  Deus 
potenter  efficiat,  ut  voluntas,  relicto  actu,  quem 
antea  habebat,  alium  efficiat,  juxta  illud  Pro- 
verbiorum  21 :  Corregis inmanu  Dei  est, et  quo- 
cumque  voluerit  inclinalit  illud :  et  hoc  muta- 
tionis  genus  censetur  esse  aliquo  modo  violen- 
tum  a  Medina  ad  art.  4,  qusest.  6,  in  12.  Ego 
tamen  nullam  violentiam  in  eo  invenio  :  duo- 
bus  enim  modis  potest  Deus  hoc  facere,  primo 
salva  libertate  voluntatis,  ita  excitando  il- 
lam  ad  alium  actum  priori  contrarium  seu 
repugnantem^  ut  infallibiliter  illum  faciat, 
et  tamen  libere  faciat,  et  tunc  non  solum  est 
violentia,  sed  potius  est  efficacissiina,  et  sua- 
vissima  providentia  :  quis  enim  dicat  volunta- 
tem  cogi  ad  faciendum,  vel  omittendum,  quod 
ipsametsualibertatefacit,  velomittit.  Secundo 
modo  id  potest  facere  Deus  necessitando  ad 


alium  actum,  et  tunc  inquiro,  in  quo  sit  coac- 
tio,  aut  enim  in  positivo  actu,  seu  efficientia 
ejus;  et  hoc  non,  ut  statim  dicam,  quia  talis 
actus  necessario  est  simpliciter  voluntarius  : 
vel  est  in  carentia  actus  qui  immediate  ante 
fuit;  et  hoc  non,  quia  illa  sequitur  intrinsece 
ex  actu  voluntario  contrario  priori,  qui  est 
simpliciter  voluntarius.  Igitur  in  illo  est  vo- 
luntaria  privatio  actus  contrarii ;  non  est  ergo 
coacta.  Item  tunc  illa  privatio  est  ab  intrin- 
seco,  quia  actus  contrarius  est  ab  intrinseco, 
et  qui  inducit  unam  formam,  expellit  aliam 
repugnantem. 

5.  Dices,  fieri  posse,  ut  quando  voluntas 
transfertur  ab  uno  actu  in  alium,  illi  actus  non 
sint  absolute  repugnantes  :  ergo  tunc  omissio 
unius  non  erit  vohmtaria  in  alio.  Respondetur 
tunc  non  esse  proprie  transitum  ab  uno  ad 
alium,  per  se  loquendo,  quia  poterant  esse 
simuf,  si  non  habebant  repugnantiam  :  solum 
ergo  per  accidens  et  ab  extrinseco  accidere 
potest,  ut  voluntas  inchoans  unum  actum,  re- 
linquat  alium  ;  et  tunc  illa  privatio  poterit 
aliunde  esse  coacta,  ac  si  non  esset  conjuncta 
cum  alio  actu  :  et  ad  hoc  necessarium  est,  ut 
tunc  sit  contra  actualem  appetitum  elicitum 
ipsius  voluntatis.  Neque  enim  satis  est,  ut  qui- 
dam  existimant,  quod  sit  contraria  actui  qui 
immediate  praecessit,  quia  jam  ille  revera  non 
est,  et  illo  ita  non  obstante  potest  prsesens  pri- 
vatio  esse  voluntaria. 

6.  Tertia  assertio  negans  posse  [voluntatem 
cogi  in  eliciendo  actum. — Tertio  de  positivis 
actibus  dicendum  est  voluntatem  non  posse 
cogi  simpliciter  ad  actum  elicitum  ab  ipsa. 
Haec  estsententiaD.  Thomee,  in  1,  %  qusest.  6, 
art.  4,  in  ea  conveniunt  omnes  theologi  in  % 
d.  25,  ubi  Bonaventura,  art.  2,  qusest.  4  et  5, 
Richardus,  art.  4,  qusest.  1  et  2,  Durandus, 
qusest.  4,  et  in  4,  d.  29,  q.  1,  et  Scotus,  queest. 
unic,  Major,  qusest.  1  :  et  idem  sentiunt 
Paludanus  et  Marsilius,  Gabriel  et  Almainus, 
supra,  etHangestus,inMoralibus,  cap.  3;  nam 
licet  aliqui  ex  his  interdum  utantur  verbo 
coactionis,  tamen  eequivoce  utuntur  pro  neces- 
sitate,  seu  violentia.  Ratio  autem  D.  Thomee 
est  evidens,  quia  actus  elicitus  a  voluntate  est 
per  se  ipsum  intrinsece  voluntarius,  unde  hoc 
est  omnino  inseparabile  ab  ipso  :  ergo  non  po- 
test  esse  simpliciter  involuntarius  :  ergo  neque 
coactus.  Quam  rationem  tetigit  Anselmus, 
dialog.  de  lib.  Arb.,  dicens :  Torqueri,  occidi 
potest  liomo  invitus,  quia  non  potest  velle,  nolens 
velle,  nam  omnis  volens  ipsum  suum  velle  neces- 
sario  vult.  Quam  etiam  rationem  tetigit  Au- 


DISPUTATIO 

gustinus  qui  in  eadem  est  sententia  5,  de  Ci- 
vitat.,  cap.  10,  et  Bernardus,  lib.  de  lib.  Arb. 
Secunda  ratio  adbiberi  potest,  quia  actus  eli- 
citus  a  voluntate,  necessario  est  intrinsece  ab 
ipsa  :  non  ergo  potest  esse  illi  coactus,  nam 
coactum  convenit  cum  violento  in  boc  quod 
oportet  esse  a  principio  extrinseco.  Quod  si  ob- 
jiciatur  posse  Deum  infundere  actum  in  volun- 
tate,  ipsa  nibil  operante ;  respondetur  imprimis 
id  falsum  esse  :  deinde  illo  admisso  adhuc  su- 
peresset  prior  ratio,  quia  si  talis  actus  consti- 
tueret  voluntatem  volentem,  necessario  futu- 
rus  esset  ipse  intrinsece  voluntarius,  ut  in 
principio  bujus  materise  dictum  est,  aut  enim 
esset  volitio  boni,  aut  nolitio  mali,  et  utraque 
est  per  se  voluntaria,  non  tantum  ut  efficitur 
a  voluntate,  sed  ut  informat  illam. 

7.  Oljectio  contra  tertiam  assertionem.  — 
Solvitur.  —  Contra  banc  conclusionem  prae- 
cipue  objici  solet ,  quia  potest  Deus  facere  ut 
voluntas  aliquid  velit,  quando  velle  nollet, 
durante  in  ipsa  bac  nolitione  :  ergo  tunc  coge- 
retur  voluntas.  Respondetur  quod  si  voluntas 
necessitatur ,  aut  efficaciter  movetur ,  et  actu 
absoluto  aliquid  velit,  non  poterit  tunc  manere 
in  illa  absolutus  actus  quo  nolit  alium  actum, 
nam  tales  actus  sunt  absolute  et  omnino  con- 
trarii  et  repugnantes  :  ad  summum  ergo  ba- 
bere  poterit  actum  simplicem,  quo  nolit  ha- 
bere  talem  actum,  qui  non  faceret  actum  invo- 
luntarium  simpliciter ,  sed  tantum  secundum 
quid ;  ille  autem  esset  aliunde  et  per  se  ipsum 
voluntarius  simpliciter,  et  consequenter  non 
esset  coactus  simpliciter ,  sed  secundum  quid 
et  improprie,  sicut  ea  quge  fiunt  ex  motu. 

8.  Instantia  contra  solutionem  ut  a  quibus- 
dam  enodetur.  —  Sed  urgent  Nominales,  quia 
de  potentia  absoluta  potest  facere  Deus  ut  in 
voluntate  sint  simul  volitio  et  nolitio  absolute 
et  contrarie  omnino.  Respondent  aliqui  in  eo 
casu  non  esse  inconveniens  concedere  actum 
elicitum  a  voluntate  esse  coactum,  non  tamen 
ut  elicitum,  quia  ut  sic  voluntarius  est,  sed  ut 
imperatum,  seu  imperabilem,  aut  amabilem 
per  alium  actum  distinctum,  actus  enim  eliciti 
a  voluntate  possunt  esse  etiam  imperati  per 
alios  actus  ejusdem  voluntatis,  ut  supponitur, 
et  ideo  non  est  mirum  quod  sub  hac  ratione  ir- 
ritent  alios  actus  imperatos,in  quibus  potest  esse 
coactio,  ut  postea  videbimus.  Mihi  tamen  im- 
primis  videtur  impossibile  esse  simul  in  volun- 
tate  et  intellectu  hujusmodi  actus  absolute  et 
proprie  contrarios  :  quamvis  enim  in  aliis  ac- 
tibus  non  repugnet  duo  contraria  etiam  in 
esse  perfecto,  et  intenso  simul  esse  in  eodem 


II.  SECTIO  V.  197 

subjecto  de  potentia  absoluta,  tamen  inter  ac- 
tus  vitales  contrarios  est  specialis  repugnantia: 
cujus  indicium  sumi  potest  ex  ipsa  repugnan- 
tia  naturali,  nam  alia  contraria  in  esse  remisso 
etiam  esse  possunt  naturaliter  simul,  non  vero 
actus  contrarii  vitales,  quantumvis  remissi  : 
hoc  autem  videtur  oriri  ex  intrinseco  modo, 
quo  vitales  potentise  excitantur  ad  hos  actus 
eliciendos.  Et  potest  ita  explicari,  nam  per 
unum  actum  destruitur  omnino  objectum  alte- 
rius ;  ablato  autem  objecto  non  potest  facultas 
operari :  ut  in  intellectu,  hoc  ipso  quod  judicat 
propositionem  aliquam  esse  veram  ,  destruit 
omnino  veritatem  in  contraria,  vel  contradic- 
toria  illius,  et  ideo  fieri  non  potest  ut  simul 
judicet  vel  illam  esse  falsam,  vel  contraclicto- 
riam  veram.  Atque  hac  etiam  ratione  non  po- 
test  intellectus  uno  et  eodem  actu  credere  con- 
tradictoria :  non  est  autem  minor  repugnantia 
quod  id  fiat  duobus  actibus.  Quod  si  hoc 
verum  est,  non  procedit  difficultas  tacta,  quia 
nunquam  potest  actus  voluntatis  habere  simul 
alium  actum,  qui  sit  simpliciter  involuntarius. 

9.  Secundo  vero  dicendum,  etiamsi  per  pos- 
sibile,  vel  impossibile  admittamus  cum  voli- 
tione  alicujus  rei  simul  posse  esse  absolutam 
nolitionem  habendi  talem  actum,  nihilominus 
non  posse  dici  simpliciter  coactum,  primo,  quia 
non  est  major  ratio  de  uno  quam  de  alio  :  ergo 
vel  uterque  est  coactus,  vel  neuter  :  non  potest 
autem  intelligi  utrumque  esse  coactum ,  quia 
non  possunt  ambo  esse  contra  appetitum  sim- 
pliciter  voluntatis :  ergo  neuter.  Secundo,  quia 
ille  actus  simpliciter  per  se  et  intrinsece  est  vo- 
luntarius :  ad  summum  autem  potest  dici  invo- 
luntarius  per  denominationem  estrinsecam, 
seu  respectum  ad  alium  actum  :  ergo  magis  et 
perfectius  est  voluntarius,  quam  involuntarius: 
non  est  ergo  coactus ,  nam  quod  coactum  est, 
debet  esse  simpliciter  involuntarium.  Et  in 
hoc  est  aperta  differentia  inter  actus  voluntate 
imperatos  in  aliis  potentiis,  et  in  se  ipsa,  nam 
illi  non  sunt  per  se  intrinsece  voluntarii,  sicut 
actus  ipsius  vohmtatis ,  qui  simul  sunt  eliciti 
ab  ipsa,ut  notavit  Almainus,  tractatul,  Moral., 
cap.  2.  Denique  hic  actus  necessario  est  a  prin- 
cipio  intrinseco  respectu  ipsius  voluntatis  , 
unde  non  fit  in  ea,  ipsa  non  conferente  vim :  ex 
hoc  ergo  capite  etiam  deficit  a  ratione  coacti. 
Simpliciter  igitur  loquendo  non  potest  coactio 
voluntati  inferri  in  actionibus  positivis  illius. 

10.  Dicta  proxime  quadrant  etiam  in  appeti- 
tum  sensitivum.  —  Atque  hinc  obiter  colligitur 
idem  dicendum  esse  de  actibus  propriis  appeti- 
tus  sensitivi,  servata  proportione,  nam  illi 


198 


DE  INVOLUNTARIO  VIOLENTO  ET  COACTO. 


etiam  sunt  per  se  intrinsece  voluntarii,  atque 
necessario  etiam  sunt  a  principio  intrinseco 
respectu  ejusdem  appetitus,  et  ideo  fieri  non 
potest  ut  respectu  illius  sint  coacti.  An  vero 
respectu  voluntatis  ,  atque  adeo  simpliciter 
respectu  hominis  possint  esse  coacti,  dicemus 
sequenti  sectione. 

SECTIO  VI. 

Utrum  possit  Jiomo,  seu  voluntas  liumana  sim- 
pliciter  cogi  ad  actus  aliarum  potentiarum , 
quce  subduntur  imperio  voluntatis. 

1.  Secunda  assertio  afflrmativa  exponitur. 
—  De  his  actibus  dupliciter  loqui  possumus , 
uno  modo  in  ordine  ad  proximam  facultatem, 
ut  de  visione  in  ordine  ad  potentiam  visivam, 
de  intellectione  respectu  intellectus ,  et  sic  de 
aliis  :  alio  modo  in  ordine  ad  voluntatem,  a 
qua  imperari  possunt,  et  denominari  actiones 
voluntariee,  vel  humanse.  Dicendum  primo, 
hujusmodi  actiones  imperabiles  a  voluntate, 
simpliciter  possunt  esse  coactse  respectu  vo- 
luntatis,  et  consequenter  absolute  respectu  ho- 
minis.  Sic  intelligenda  est  doctrina  D.  Thomse 
\,  2,  queestione  6,  articulo  A,  dicentis  posse 
voluntatem  cogi  in  actibus  imperatis,  non.  est 
enim  hoc  intelligendum  in  sensu  composito 
(ut  sic  dicam)  quia  non  potest  idem  actus  si- 
mul  esse  coactus  ,  et  imperatus  a  voluntate, 
quia  hoc  ipso  quod  imperatus  est,  voluntarius 
est  simpliciter,  et  ipsa  voluntas  vim  confert  ad 
illum,  nam  est  aliquo  modo  ab  illa.  Intelligen- 
dum  est  ergo  in  sensu  diviso,  scilicet  quod  ac- 
tus,  qui  jex  natura  sua  aptus  est,  imperari  a 
voluntate,  potest  in  homine  fieri,  ipsa  absolute 
nolente,  quod  est  fieri  coacte.  Et  hoc  modo  est 
evidens  doctrina,  quse  satis  constat  experien- 
tia,  atque  hac  ratione  quando  homo  sic  cogi- 
tur,  omnino  excusatur  a  culpa,  quia  scilicet 
talis  actio,  vel  potius  passio  est  prorsus  invo- 
luntaria  :  et  ratio  a  priori  est,  quia  voluntas 
humana  est  finitae  efficacitatis  et  virtutis,  et 
ideo  facile  potest  ab  agente  fortiori  superari. 
Quoniam  autem  voluntas  est  appetitus  totius 
hominis,  et  supremus,  ideo  quod  est  absolute 
contra  voluntatem  ,  est  simpliciter  coactum 
hominis. 

2.  Objectio  contra  assertionem.  —  Objiciet, 
nam  coactum  est  quod  est  a  principio  extrin- 
seco,  sed  istee  actiones  non  possunt  omnino  esse 
a  principioextiinseco,quia  sunt  vitales,utvisio, 
imaginatio,  unde  ad  eas  semper  passum  confert 
aliquam  vim :  ergo  non  sunt  simpliciter  coactee. 


Respondetur  primo  has  actiones  revera  non 
esse  coactas  ut  actiones  sunt,  sed  solum  ut  sunt 
passiones,  vel  certe  alicujus  passionis  prsece- 
dentis/quee  cum  coacta  sit,  denominat  coac- 
tum  quidquid  ex  illa  nascitur  :  quod  non  est 
eodem  modo  applicandum  ad  omnes  potentias 
quse  subduntur  imperio  voluntatis,  quales  sunt 
potentia  cognoscitiva,  appetitus  inferior,  et 
potentia  loco  motiva  :  inter  quas  haec  ultima 
omnino  subditur  motioni  appetitus  in  agendo, 
et  subditur  directe  et  immediate,  ita  ut  appe- 
titus  directe  illam  applicet  ad  movendum,  nec 
possit  ipsa  operari  non  posita  motione  appeti- 
tus,  etiamsi  reliqua  omnia  preerequisita  ad 
agendum  applicata  sint ;  et  ideo  proprie  nun- 
quam  videtur  homo  cogi  ad  actionem  hujus 
potentiee  :  licet  enim  cogatur  ad  ambulandum, 
vel  loquendum,  tamen  ille  motus  tunc  revera 
non  est  a  potentia  intrinseca  motiva,  sed  solum 
a  principio  extrinseco  movente  :  unde  non  est 
motio  vitalis  ,  sed  solum  illi  similis  in  muta- 
tione ,  vel  acquisitione  loci  :  et  quamvis  for- 
tasse  interdum  cogatur  impellere  unam  partem 
mediante  alia,  tamen  ille  motus  non  est  ab  in- 
trinseco,  sedex  vialicujus  extrinseciimpulsus: 
quod  si  interdum  homo  victus  fortasse  dolore 
cedit  aliquo  modo ,  et  movet  aliqua  membra, 
jam  illa  motio  non  est  coacta  ,  quia  revera  a 
voluntate  provenit ;  neqne  enim  posset  appe- 
titus  efficere  illam  motionem  voluntate  sim- 
pliciter  contradicente ,  loquimur  enim  de  mo- 
tibus  qui  ab  appetitu  procedunt ,  non  de  his 
qui  fieri  possunt  alteratione  naturali,  nam  hi 
non  subduntur  imperio  voluntatis.  Alise  vero 
potentise  cognoscitivse,  et  appetitivse  non  vi- 
dentur  moveri  a  voluntate,  nisi  per  applicatio- 
nem  objectorum ,  quse  interdum  fieri  potest  a 
principio  extrinseco ,  vel  directe  ex  parte  ob- 
jecti,  ut  quando  fit  sonus  contra  voluntatem 
audientis,  vel  removendo  impedimentum  ex 
parte  organi,  ut  quando  cogitur  homo  aperire 
oculos,  etc. ,  quse  omnia  constat  fieri  ab  ex- 
trinseco.  Quod  si  interdum  potest  voluntas 
movere  directe  has  potentias  ad  actus  suos, 
vel  illas  cohibere  positis  etiam  omnibus  requi- 
sitis  ad  agendum,  tunc  fortasse  cogi  non  potest 
homo  ad  hujusmodi  actus,  quia  neque  cogi 
potest  voluntas  ad  movendum  tales  potentias, 
alias  cogeretur  jam  ad  actum  elicitum,  neque 
ipssepotentise  necessitaripossunt  ad  operandum 
renuente  voluntate,  quia  naturalis  subordina- 
tio,  quam  habent  ad  voluntatem,  intrinseca 
connaturalis,  atque  adeo  immutabilis  est. 

3.  Et  hsec  quidem  responsio  videri  posset 
sufficiens,  si  tantum  esset  sermo  in  ordine  ad 


DISPUTATIO 
causas  creatas,  tamen  in  ordine  ad  Deum,  non 
existimo  suffieere.,  quia  non  solum  potest  Deus 
facere  ut  homo  moveatur  voluntate  renuente, 
quod  etiam  potest  Angelus  vel  homo  facere, 
sed  etiam  potest  Deus  facere  ut  homo  se  mo- 
veat  motu,,  verbi  gratia,  progressivo  _,  ita  ut 
motus  effective  procedat  a  potentia  motiva, 
quee  est  in  membris  humani  corporis ,  volun- 
tate  etiam  et  appetitu  omnino  contradicenti- 
bus,,  quod  forte  neque  Angelus,  neque  homo 
possunt  efficere,  quia  non  possunt  immutare 
naturalem  subordinationem  harum  potentia- 
ruin,  neque  hsec  potentia  obedit  in  agendo 
alteri  voluntati,  vel  agenti  extrinseco  creato, 
sed  tantum  appetitui  proprii  suppositi :  at  vero 
voluntati  divinse  necessario  obediet,  sicut  om- 
nis  alia  creatura.  Ac  simili  modo  in  intellectu, 
verbi  gratia,  potest  Deus  efficere  ut  credat, 
seu  assentiatur  opinioni  probabili  absque  mo- 
tione  voluntatis,  imo  contra  illam;  quod  ta- 
men  non  potest  facere  causa  creata,  tum  ra- 
tione  dicta,  tum  etiam  quia  nulla  creatura 
habet  actionem  directam  in  intellectum.,  prse- 
sertim  quoad  actum  secundum  ejus  :  videtur 
ergo  posse  Deum  cogere  ad  hos  actus  etiam 
prout  sunt  a  principio  intrinseco. 

4.  Respondetur  tamen  secundo,  hos  actus 
posse  considerari  tantum  physice,  et  sine  res- 
pectu  ad  voluntatem,  et  hoc  modo  non  sunt 
coacti.,  imo  nec  violenti.,  ut  statim  dicam.  Pos- 
sunt  etiam  considerari  ut  sunt  actus  humani, 
vel  esse  possunt,  et  ut  sic  omnino  pendent  a 
voluntate,,  quse  est  proprie  principium  huma- 
norum  actuum  ut  humani  sunt.  Quando  ergo 
homo  cogitur  ad  habendos  hos  actus  citra  vo- 
luntatem,  jam  desinunt  esse  humani,  et  ita 
respectu  hominis  ut  homo  est,  operarique  po- 
test  humano  modo,  sunt  a  principio  extrinseco. 
Atque  hoc  modo  sunt  coacti  respectu  hominis, 
et  principalis  appetitus  ejus. 

5.  Dices  :  ergo  hac  ratione  etiam  motus  ap- 
petitus  sensitivi  qui  in  homine  insurgit  contra 
voluntatem  ejus,  dicetur  coactus,  quia  est  ut 
sic  a  principio  extrinseco  respectu  voluntatis : 
consequens  autem  videtur  falsum,  quia  ille 
actus  est  per  se  et  intrinsece  voluntarius.  Res- 
pondetur  concedendo  sequelam  :  et  ratio  in 
contrarium  facta  solum  probat  illum  actum 
non  esse  coactum  appetitui,  non  vero  non  esse 
coactum  voluntati,  atque  adeo  homini  ut  homo 
est,  qui  per  solam  voluntatem  humano  modo 
operatur.  Urgebis,  nam  sequitur  etiam  motus 
imperfectos,  qui  in  ipsamet  voluntate  insur- 
gunt  ex  motione  appetitus,  esse  coactos,  atque 
ita  reperiri  coactionem  in  actibus  elicitis  a  vo- 


II.  SECTIO  VI.  199 

luntate.  Sequela  patet,  quia  etiam  illi  motus 
sunt  contra  plenarium  et  absolutum  consen- 
sum  voluntatis.  Respondetur  nequaquam  in 
his  per  se  reperiri  coactionem,  quia  si  volun- 
tas  actu  habeat  deliberatam  et  absolatam  vo- 
luntatem  repugnantiam  hujusmodi  motibus, 
jam  habet  sufficientem  rationis  advertentiam. 
Unde  fieri  non  potest  ut  hujusmodi  motus  in- 
voluntarie  insurgant  :  si  autem  nec  ratio  ad- 
vertit,  nec  voluntas  habet  deliberatum  actum 
contrarium,  possunt  quidem  insurgere  illi  mo- 
tus,  qui  tunc  erunt  necessarii,  non  autem 
coacti,  quia  non  sunt  contra  actualem  appeti- 
tum  voluntatis :  atque  idem  est  si  contingat 
prius  rationem  advertere,  postea  vero  vi  et  ef- 
ficacia  passionis  fieri  ut  distrahatur  et  non 
advertat,,  et  propter  hanc  causam  insurgant 
motus  in  voluntate,  nam  tunc  etiam  non  est 
coactio,  sed  mutatio  voluntatis,  ut,  sect.  5, 
num.  &  et  k,  in  simili,  dicebam. 

6.  Qioid  sit  in  vohmtate  coactio  ratione  ac- 
tuum  imperatorum. — Tandem  quseri  potest  in 
hac  conclusione,  quid  sit  heec  coactio  respectu 
voluntatis,,  aut  quomodo  dicatur  coactio  illius,, 
cum  per  eam  nihil  in  voluntate  fiat.  Respon- 
detur  hanc  coactionem  in  re  nihil  aliud  esse^ 
quam  actionem,  vel  passionem  factam  in  in- 
feriori  aliqua  facultate  hominis  contra  volun- 
tatem:  sicut  autem  voluntas  dicitur  consequi 
bonum  quod  appetit,  etiamsi  non  per  se  ipsam, 
sed  per  actionem  inferioris  potentise  illud  as- 
sequatur,  quia  ipsa  est  appetitus  universalis ; 
ita  e  contrario  dicitur  cogi  quando  in  inferiori 
potentia  sibi  subdita  aliquid  fit  contra  appeti- 
tum  ejus. 

7.  Secundo  dicenclum  hos  actus  inferiorum 
potentiarum,  qui  respectu  hominis,  seu  volun- 
tatis  coacti  dicuntur,  respectu  ipsarum  poten- 
tiarum  neque  coactos  esse,  neque  proprie  vio- 
lentos.  Hoc  bene  docuit  Durandus,  in  %,  dist. 
25,  queest.  3  et  A,  cujus  opinionem  fere  alii 
secuti  sunt,  Paludanus .,  Almainus,  locis  citatig, 
immeritoque  illam  reprehendunt  Medina  \,  %, 
queest.  6,  art.  5,  et  Soto  in  A,  dist.  29,  q.  1, 
art.  5,  quamvis  forte  de  nomine  disputent. 
Probatur  tamen  conclusio,  quia  hi  actus  res- 
pectu  propriarum  potentiarum  sunt  a  princi- 
pio  intrinseco,  ut  visio  a  potentia  visiva  :  sunt 
etiam  conformes  appetitui  naturali,  quo  hse 
potentise  inclinantur  ad  suos  actus  et  objecta, 
et  ut  sic,  non  sunt  contra  appetitum  elicitum, 
quia  non  est  in  hujusmodi  potentiis,  nisi  in 
appetitu  sensitivo,  de  quo  jam  diximus  neces- 
sarium  esse  ut  actus  ejus  sit  intrinsece  volun- 
tarius  respectu  illius. 


200 


DE  VOLUNTARIO  MIXTO  GUM  INYOLUNTARIO  OB  METUM,  ETC. 


8.  Objicit  Medina  imprimis  queedam  loca 
divi  Thomee,  in  2,  dist.  25,  queest.  1,  art.  2, 
et  in  3,  dist.  27,  queest.  1,  art.  2,  et  q.  22,  de 
Veritate,  art.  5,  ad  5.  Tamen  hsec  loca  aperte 
explicari  possunt  de  coactione  respectu  homi- 
nis.  Item  seepe  D.  Thomas  his  locis  videtur 
coactionem  sumere  pro  necessitate,  ut  cum  ait 
visum  cogi  ad  videndum  a  suo  objecto,  vel  in- 
tellectum  cogi  ab  evidentia  principiorum  ad 
assentiendum  conclusioni.  Objicit  deinde,  quia 
in  his  potentiis  subordinatis  voluntati  duplex 
est  appetitus,  unus  ad  sua  objecta,  alius  ad 
obediendum  voluntati :  et  hic  est  major  et  po- 
tior,  quia  est  ad  commune  bonum  totius  sup- 
positi.  Illa  ergo  coactio,  quamvis  non  repugnet 
priori  appetitui  harum  potentiarum,  repugnat 
tamen  posteriori,  et  ideo  est  violenta  respectu 
ipsarum  potentiarum,  quia  est  contra  potissi- 
mum  appetitum  earum.  Respondetur  tainen, 
quando  hee  potentiee  coguntur  tantum  per  ap- 
plicationem  objectorum,  seu  tollendo  tantum 
impedimenta,  et  applicando  omnia  necessaria 
ad  operandum  contra  voluntatem  suppositi, 
tunc  nihil  proprie  fieri  contra  inclinationem 
harum  potentiarum,  nam  ea  omnia  quee  sunt 
preevia  ad  actiones  earum,  non  sunt  ex  parte 
earum,  unde  neque  in  his  inclinantur  ad  obe- 
diendum  voluntati:  at  vero  postquam  sunt 
omnia  necessaria  ad  operandum,  tunc  vel  na- 
turaliter  ac  necessario  operantur,  ut  constat  in 
sensibus  externis,  et  ita  nullam  patiuntur  vio- 
lentiam,  neque  quoad  hoc  inclinantur  ad  obe- 
diendum  voluntati,  quia  ipsa  non  potest  im- 
pedire  hos  actus  postquam  sunt  posita  omnia 
requisita  ad  illos  efficiendos.  Si  autem  finga- 
mus  has  potentias  immediate  et  per  se  cogi  ad 
agendum,  vel  recipiendos  suos  actus,  renuente 
voluntate,  tunc  jam  diximus  hujusmodi  vim 
non  posse  proprie  inferri  ab  agente  creato :  si 
autem  inferatur  a  Deo,  responderi  poterit  ad 
auctores  contrariee  sententiee  juxta  principia 
eorum,  magis  inclinari  has  potentias  ad  obe- 
diendum  Deo,  quam  voluntati  ipsius  hominis, 
et  ideo  ex  hoc  capite  ipsis  non  fieri  coactio- 
nem.  Vel  absolute  dicendum  est,  tunc  immu- 
tari  quidem  a  Deo  aliquo  modo  naturalem 
modum  operandi  absque  propria  coactione, 
quia  respectu  illius  modi  non  est  positiva  re- 
pugnantia  in  natura,  sed  potius  quaedam  non 
repugnantia,  ut  in  similibus  seepe  dictum  est 
in  superioribus. 

9.  An  coactio  dari  queat  in  voluntate  res- 
pectu  actionum  mere  naturalium  suppositi,  etc. 
—  Ultimo  hic  potest  inquiri :  utrum  possit  vo- 
luntas  cogi  vel  ad  actiones  mere  naturales,  ut 


sic,  ut  est  nutritio,  etc,  vel  ad  carentiam  ac- 
tionis,  seu  passionis  sibi  impossibilis  per  natu- 
ram,  verbi  gratia,  ad  non  volendum,  vel  ad 
alias  res  mere  extrinsecas,  quee  non  fiunt  in 
ipso  homine,  verbi  gratia,  ad  mortem  amici, 
vel  similia.  Sed  in  his  omnibus  tantum  potest 
esse  queestio  de  modo  loquendi,  nam  constat 
posse  hsec  esse  involuntaria,  atque  hoc  sensu 
constat  posse  dici  coacta,  si  coactum  dicatur 
quidquid  est  contra  desiderium  elicitum  vo- 
luntatis :  proprie  tamen  coactio  tantum  videtur 
esse  in  his,  quae  fiunt  circa  ipsum  hominem, 
in  quibus  habet  rationem  passi  non  conferen- 
tis  vim,  et  non  est  proprie  circa  necessaria, 
vel  impossibilia,  quia  circa  hsec  non  proprie 
conatur  voluntas  ad  agendum,  vel  resisten- 
dum,  quod  videtur  ad  coactionem  requiri,  sed 
ad  summum  possunt  ei  displicere  per  simpli- 
cem  affectum. 

DISPUTATIO  III. 

DE  VOLUNTARIO    MIXTO    CUM  INVOLUNTAMO  OB 
METUM,    VEL   CONGUPISGENTIAM. 

Diximus  de  voluntario  per  se  ac  simpliciter, 
et  similiter  de  involuntario :  nunc  dicendum 
deactu  participante  utrumque.  Quod  ex  duplici 
radice  contingere  potest,  scilicet  aut  ex  affectu, 
vel  passione  aliqua,  aut  ex  ignorantia,  cum 
enim  ad  perfectionem  voluntarii  duo  sint  ne- 
cessaria,  scilicet  quod  sit  ex  perfecta  cogni- 
tione,  et  quod  sit  a  principio  intrinseco,  priori 
conditioni  repugnat  ignorantia,  et  ideo  potest 
voluntarium  tollere,  aut  saltem  minuere,  de 
quo  dicendum,  disputatione  sequenti :  poste- 
riori  autem  conditioni  videtur  repugnare  pas- 
sio,  seu  motio  appetitus  sensitivi,  nam,  ut  con- 
stare  potest  ex  dictis,  disputatione  prasced.,  et 
latius  traditur  l,  2,  queest.  nona  et  decima, 
nulla  alia  causa  extrinseca,  excepto  Deo,  de 
quo  jam  dixi  potest  trahere  voluntatem,  nisi 
mediante  appetitu,  intellectus  enim  non  com- 
putatur  proprie  inter  causas  extrinsecas,  nam 
potius  est  proprius  et  connaturalis  motor  ip- 
sius  voluntatis;  unde  quo  perfectius  movet, 
tanto  magis  confert  ad  voluntatem  :  omnis  au- 
tem  passio  appetitus  ad  hsec  duo  capita  revo  - 
catur,  scilicet  aut  sunt  prosecutio  boni,  aut 
fuga  mali :  quse  videtur  divus  Thomas  com- 
prehendisse  sub  metu  et  concupiscentia,  quia 
hse  duse  passiones  maxime  videntur  movere 
voluntatem,  et  ideo  de  utraque  simul  dicemus, 
prsesertim  quia  potissima  difficultas  hujus  dis- 
putationis  consistit  in  explicanda  differentia, 


MSPTJTATIO 
quse  est  inter  hos  affectus  in  causando  volun- 
tario,  vel  involuntario. 

SECTIO  I. 

Utrum  qii(&  ex  solo  metu  fiunt,  sint  voluntaria 
simpliciter  ratione  metus. 

1 .  Exponitur  titulus  sectionis.  —  Addo  in 
titulo  dictionem  illam  exclusivam,  quia  con- 
tingere  potest  ut  voluntas  aliquando  velit  ob 
timorem  alicujus  mali,  non  tamen  ex  solo  illo 
motivo,  sed  etiam  ratione  alicujus  boni :  ut 
potest  quis  velle  servare  divina  mandata  ob 
timorem  inferni,  simulque  propter  amorem 
Dei,  et  tunc  constat  posse  actionem  esse  sim- 
pliciter  voluntariam,  tamen  tunc  non  potest 
constare  quid  habeat  ex  vi  metus,  et  ideo  su- 
menda  est  actio  et  voluntas  quse  ex  solo  metu 
nascatur :  cum  autem  sermo  est  de  solo  metu, 
non  excluduntur  priores  affectus  ex  quibus 
metus  nascitur,  quia  dictio  exclusiva  non  ex- 
cludit  necessario  concomitantia.  Sic  igitur, 
exposita  qusestione,  difficultatis  ratio  est,  quia 
Aristoteles  3,  Ethicor.,  cap.  1,  dixit,  quee  ex 
metu  fiunt,  simpliciter  esse  involuntaria,  so- 
lumque  ex  accidenti  esse  hic  et  nunc  volun- 
taria:  et  D.  Thomas,  2,  2,  qusest.  442,  art.  3, 
citans  preedictum  Aristotelis  testimonium,  di- 
cit  ea  quse  ex  timiditate  sunt  voluntaria  sim- 
pliciter,  quia  sunt  voluntaria  tantum  secundum 
rationem  commimem,  involuntaria  autem  se- 
cundum  particularem  naturam.  Et  ratione 
argumentari  possumus  primo :  quae  ex  metu 
fiunt,  tantum  sunt  voluntaria ,  conditionate 
scilicet,  si  necessario  sint  ad  vitandum  malum : 
sunt  autem  involuntaria  absolute  et  per  se 
sumpta.  Et  confirmatur  ab  incommodis,  quia 
si  haec  ex  metu  facta,  essent  voluntaria  sim- 
pliciter :  ergo  si  sunt  contra  legem,  erunt  sem- 
per  peccatum,  quod  est  falsum.  Rursus  con- 
tractus  ex  hujusmodi  voluntate  facti  non  erunt 
semper  validi,  quia  per  voluntatem  fiunt :  ergo 
si  ibi  intervenit  absoluta  voluntas,  habebit 
effectum;  consequens  autem  est  falsnm,  ut 
constat  de  matrimonio,  vel  voto  metu  facto. 

2.  Vox  simpliciter  quo  sensu  accipienda  hoc 
loco.  — In  hac  queestione,  et  dictis  Aristotelis 
et  aliorum  solet  esse  sequivocatio  in  illo  ter- 
mino  simpliciter,  et  ideo  distinguenda  est  ejus 
significatio :  potest  enim  sumi  vel  ex  parte  ob- 
jecti  voliti,  seu  operationis  quam  voluntas 
eligit,  vel  ex  parte  operantis,  seu  eligentis  ip- 
sius.Priori  modo  sumpsit  illamvocem  Aristo- 
teles,  loco  citato,  nam  in  hac  significatione 


III.  SEGTIO  I.  201 

idem  est  simpliciter ,  quod  preecise  et  nude 
objectum  considerando,  et  sic  recte  dicitur 
projectionem  mercium  in  mare  simpliciter,  id 
est, per  se  consideratam,  non  esse  vomntariam, 
quia  ut  sic  abstrahitur  ab  omni  alia  utilitate, 
vel  necessitate,  quamvis  si  quis  recte  conside- 
ret,  in  hoc  loquendi  genere,  non  tam  est  ser- 
mo  de  voluntario  in  actu,  quam  aptitudine,  id 
est,  quid  illud  objectum  possit  causare  nude 
sumptum.  Posteriori  autem  modo,  id  est,  ex 
parte  operantis,  dicitur  simpliciter  volunta- 
rium,  quod  de  facto  est  volitum  per  actum 
absolutum  et  efficacem  voluntatis :  unde  talis 
actus  dicitur  voluntas  simpliciter.  In  quo  ad- 
huc  oportet  advertere  hujusmodi  simpliciter 
interdum  excludere  omnem  mixtionem  invo- 
luntarii :  et  hoc  modo  usus  est  hac  voce  divus 
Thomas,  in  citato  loco,  2,  2,  sic  enim  ait :  Quce 
ex  metu  fiunt,  non  sunt  simpliciter  voluntaria, 
sed  mixta ;  de  quo  seq.  sect.  Alio  ergo  modo 
dicitur  simpliciter  voluntarium,  quod  esf;  ab- 
solute  et  efficaciter  volitum  per  actum  in  suo 
genere  perfectum,  qui  sufficiens  sit  denominare 
hominem  absolute  et  simpliciter  volentem, 
etiamsi  habeat  conjunctam,  seu  admixtam  im- 
perfectam  velleitatem  aliquo  modo  contrariam; 
et  in  hoc  sensu  sumitur  in  prsesenti. 

3.  Prima  assertio  probatur  auctoritate  prce- 
sertim  Aristotelis.  —  Unde  dicendum  primo  : 
ea  quse  fiunt  ex  rnetu,  esse  simpliciter  volun- 
taria.  Hsec  est  sententia  D.  Thomse,  1,  2,  q.  6, 
art.  6,  Augustini,  Nysseni,  Damasceni  et 
Anselmi,  locis  citatis,  initio  sect.  seq.,  et  hoc 
sensu  dici  solet  in  jure  :  Coacta  voluntas,  vo- 
luntas  est  simpliciter,  ut  constat  ex  1.  Simili- 
ter,  §  penult.,  ff.,  De  eo  quod  vi,  metusve  causa, 
et  ex  cap.  Merito,  15,  q.  \,  et  cap.  Vides  23, 
qusest.  6,,  ex  Augustino,  quaest.  24,  in  Numer., 
et  epist.  48.  Et  hsec  est  sine  dubio  mens  Aris- 
totelis  3,  Ethicor.,  cap.  1,  sic  enim  ait :  De  Jiis 
quce  metu  fiunt,  per  se  quidem  invite  fiunt,  sed 
nunc  pro  Tiis  expetuntur,  principiumque  est  in 
ipso  agente :  unde  concludit :  Per  se  quidem 
invitus  facit,  nunc  autem  et  pro  liis  sponte  fa- 
cit,  magis  autem  his  similia  sunt  quce  sua 
sponte  quis  agit :  actus  enim  sunt  circa  ipsa 
singula,  quce  quidem  sponte  facit.  In  quibus 
verbis  considerandum  est  illa  duo  per  se,  et 
nunc,  ac  pro  his,  distingui  tanquam  opposita : 
unde  constat  sumere  illud  per  se  ex  parte  ob- 
jecti,  ut  idem  sit  quod  preecise  et  abstracte  il- 
lud  considerando  et  separando  a  prsesentibus 
circumstantiis. 

4.  Deinde  est  considerandum  Aristotelem 
concludere  nunc,  et  pro  Tiis  actionem  illam  esse 


202 


DE  VOLUNTARIO  MIXTO  CUM  INVOLUNTARIO  OB  METUM,  ETC. 


simpliciter  spontaneam.  Et  indicat  duplicem 
rationem  :  prima  est,  quam  D.  Thomas,  citato 
art.  6,  tetigitj,  nam  unumquodque  est  simplici- 
ter  tale  prout  est  in  actu,  sed  hic  actus  prout 
nunc  exercetur,  et  simpliciter  volitus :  et  eam- 
dem  fere  rationem  tetigit  D.  Thomas,  quodlib. 
quinto,  articulo  decimo,  quia  licet  talis  actio 
per  se  considerata  non  sit  amabilis  sinipliciter, 
tamen  hic  et  nunc  proponitur  ut  absolute  eli- 
genda  tanquam  meclium  conveniens  ad  evi- 
tanclum  majus  malum :  ergo  sub  ea  ratione 
est  hic  et  nunc  simpliciter  voluntaria.  Unde 
alio  modo  sumpsit  D.  Thomas,  in  citato  loco  2, 
2,  mediurn  in  communi,  et  in  particulari ;  cum 
ait  ea  quae  ex  metu  fiunt  in  communi  conside- 
rata  esse  voluntaria,  tamen  in  particulari  esse 
involuntaria  ;  cum  tamen  in  illo  art.  6,  et 
dicto  quodlib.  contrarium  principium  sumere 
videatur.  Sed  non  est  contradictio,  nam  in  2, 
2,  loquitur  formaliter  de  medio  ut  medium 
est  ad  fugiendum  malum,  nam  in  communi 
sumptum  est  simpliciter  voluntarium,  et  nullo 
modo  involuntarium,  etiam  secundum  quid, 
quia  in  hoc  communi  objecto,  scilicet  fugere 
vel  vitare  malum,  nihil  est  voluntati  contra- 
rium :  at  vero  hoc  malum  in  particulari,  scili- 
cet  fugere  malum  projiciendo  merces  in  mare, 
aliquid  habet  difficultatis,  seu  incommodi  ad- 
mixtuin,  propter  quod  est  aliquo  modo  invo- 
luntarium,  secundum  quid  saltem  :  at  vero 
in  1,  2,  et  aliis  locis  loquitur  de  ipsa  actione, 
verbi  gratia,  projiciendi  merces,  et  de  hac  op- 
time  dicit  prsecise  et  abstracte  sumpta  non 
esse  voluntariam  simpliciter,  tamen  prout  hic 
et  nunc  exercetur,  esse  voluntariam,  et  judi- 
cium  de  voluntario  esse  ferendum,  considera- 
ta  re  in  particulari  cum  omnibus  circumstan- 
tiiSj  et  non  per  abstractionem,  seu  preecisionem 
intellectus. 

5.  Secunda  ratio  Aristotelis  est,  quod  illud 
est  voluntariuin,  quod  est  a  principio  intrinse- 
co  cum  cognitione,  sed  illa  actio  hic  et  nunc, 
est  a  voluntate,  supposita  tali  cognitione ;  nam 
voluntas  illam  eligit,  et  ex  vi  talis  electionis 
applicat  potentiam  ad  exercendam  illam  ac- 
tionem,  quod  est  apertum  signum  absolutse  et 
efficacis  voluntatis.  Dices  :  ergo  quoties  homo 
ex  metu  tacet,  vel  non  resistit  actioni,  censetur 
voluntarie  consentire  in  illam  actionem.  Res- 
pondetur  ex  dictis  supra  de  voluntario  indi- 
recto,  aliucl  esse  loqui  de  actione  positiva,  quae 
est  a  voluntate,  aliud  vero  de  negatione  actio- 
nis,  et  effectu  inde  subsecuto  .•  quando  enim 
aliquis  ex  metu  agit  actionem  per  imperium 
suae  voluntatis,  tunc  semper  illa  actio  est  sim- 


pliciter  voluntaria,  quia  necesse  est  ut  proce- 
dat  ab  actu  absoluto  et  efficaci  •  quando  vero 
ex  metu  solum  inducitur  homo  immediate  ad 
non  agenclum,  sed  non  imperandum  actum, 
ut  ad  non  clamandum,  tunc  illa  omissio,  vel 
negatio  esse  poterit  voluntaria,  indirecte  sal- 
tem;  tamen  effectus  inde  secutus  non  neces- 
sario  est  voluntarius,  quia  non  sequitur  ex 
imperio  voluntatis_,  neque  ex  ti  metus  cogitur 
voluntas  ad  habendum  aliquem  positivum  ac- 
tum  circa  illum  effectum :  esse  autem  poterit 
indirecte  voluntarius  pro  ratione  obligationis, 
juxta  principia  superius  posita  in  disputatione 
prima,  sectione  quinta. 

6.  Secunda  assertio  declaratw  per  distinc- 
tionem  actionis  ex  metu  aut  cum  metu.  —  Di- 
cenclum  secundo  :  quse  ex  metu  fiunt,  sunt 
simpliciter  voluntaria,  ratione  ipsius  metus, 
itaque  metus  est  causa  hujus  voluntarii  sim- 
phciter.  Declaratur  sic,  nam  aliud  est  aliquid 
operari  cum  metu,  aliud  vero  ex  metu  :  nam 
primum  dicit  concomitantiam ;  unde  quod  ita 
fit,  licet  sit  absolute  voluntarium,  tamen  illud 
voluntarium  non  oritur  ex  metu,  sed  potius 
opponitur,  et  vincit  ipsum  metum,  quod  est 
signum  magnae  voluntatis :  ut  quando  Christus 
Dominus  progrediebatur  ad  mortem,  metuens 
illam,  summa  voluntate  illam  amplectebatur, 
quee  non  oriebatur  ex  timore,  sed  ex  amore 
Patris  et  hominum,  et  ideo  vincebat  natura- 
lem  timorem.  At  vero  fieri  ex  metu,  significat 
quod  metus  ipse  inducit  ad  volendum,  seu  fa- 
ciendum  aliquid,  et  tunc  metus  est  causa  talis 
voluntarii,  eo  modo  quo  inter  actus  vohmtatis 
intentio  est  causa  electionis,  et  electio  usus, 
et  amor  boni,  est  causa  odii  oppositi  mali : 
nam  ad  hunc  modum  in  preesenti  quando  quis 
timet  mortem,  decernit,  et  intendit  illam  fu- 
gere,  et  ex  vi  hujus  decreti  eligit  hoc  medium, 
verbi  gratia,  projicere  merces  in  mare,  et  ad 
hanc  electionem  sequitur  usus,  seu  executio  : 
ergo  de  primo  ad  ultimum  metus  fuit  causa 
excitans,  et  applicans  voluntatem  ad  illum 
actum  efficacem,  quo  imperavit  illam  actionem 
exteriorem :  ergo  hoc  modo  metus  causat  vo- 
luntarium  simpliciter. 

7.  Ad  argumenta  in  n.  1. — Ad  argumenta. 
Ad  Aristotelem  et  D.  Thomam  jam  responsum 
est.  Ad  incommoda  quse  afferebantur  in  tertio 
argumento,  respondetur  ad  4,  formaliter  ve- 
rum  esse,  quidquid  ex  metu  contra  legem  fit, 
esse  peccatum,  quia  transgressio  legis  est  in- 
trinsece  mala,  unde  si  sit  simpliciter  volunta- 
ria,  imputabitur  ad  peccatum,  et  ideo  2,  Ma- 
lachv  1,  dicitur,  Prceclara  mors,  quce  propter 


DISPUTATIO 

servandam  legem  sustinetur,  et  Matth.,  10, 
dixit  Christus,  Nolite  timere  eos  qui  occidunt 
corpus  :  de  quo  legi  potest  Augustinus,  1,  de 
Civitat.,  c.  18.  Dixi  autem  formaliter  loquendo, 
quia  fieri  potest,  ut  in  tali  articulo,  seu  peri- 
culo  mortis,  vel  infamise,  aut  alterius  mali 
similis,  cesset  obligatio  legis,  quia  vel  est  af- 
firmativa,  quse  non  obligat  pro  semper,  vel 
est  positiva,  quse  non  semper  obligat  cum 
tanto  discrimine,  et  tunc  actio  illa  facta  ex 
metu  non  erit  peccatum,  non  quia  non  sit  vo- 
luntaria,  sed  quia  non  est  contra  legem  :  quan- 
dq  vero  ratione  alicujus  incommodi  cesset 
obligatio  legis,  non  est  bujus  loci  explicare. 
Videri  possunt  dicta  in  materia  de  Excomm., 
disp.  6,  sect.  3,  et  de  Legibus,  lib.  3,  c.  30,  et 
lib.  2,  deJuram.,  cap.  10,  et  lib.  1,  de  Voto, 
cap.  6.  Ad  aliam  sequelam  de  contractibus  res- 
ponderi  posset  ad  valorem  contractus  non  esse 
solum  necessariam  voluntatem  simpliciter , 
prout  nos  loquimur,  sed  etiam  in  secundo 
sensu  supra  explicato,  id  est,  nullo  modo  con- 
junctam  cum  involuntario.  Heec  vero  respon- 
sio  non  est  firma,  neque  universaliter  applicari 
potest,  nam  sine  dubio  sarpe  sunt  contractus 
validi,  etiamsi  secundum  quid  sint  involunta- 
rii.  Dicendum  est  ergo  verum  esse  ex  hoc  ca- 
pite,  id  est,  ex  defectu  vohmtarii,  non  esse 
invalidos  contractus  factos  ex  metu  :  unde  si 
interdum  invalidi  sunt,  illud  est  vel  ratione 
juris  positivi,  vel  si  interdum  oritur,  ex  natu- 
rali  jure  solum  esse  potest  quando  tale  vo- 
luntarium  per  injuriam  extortum  est  :  de 
qua  re  in  materia  de  matrimonio,  seu  de  voto 
tractari  solet  in  particulari,  non  vero  est  hujus 
loci. 

SECTIO  II. 

Utrum  quce  ex  metu  fiunt,  sint  involuntaria, 
saltem  secundum  quid  ratione  ipsius  metus. 

1 .  Pars  affirmativa  multorum  suadetur  tri- 
lus  indiciis.  —  In  hac  re  omnium,  tam  anti- 
quorum  philosophorum,  quam  theologorum, 
sententia  esse  videtur,  metum  causare  invo- 
luntarium  saltem  secundum  quid,  quod  expli- 
catur  illo  actu,  nollem  hocfacere.  Id  constat  ex 
Aristotele,  et  expositoribus  ejus  2,  Ethicor., 
Nysseno  5,  Philosophise,  cap.  \,  et  Damas- 
ceno  2,  de  Fide,  cap.  24,  Anselmo,  dial.  de 
libero  Arb.,  D.  Thoma  1,  2,  qusest.  6,  a.  6,  et 
loco  citato,  2,  2,  et  ex  omnibus  expositoribus. 
Qui  omnes  afferunt  tria  signa  hujusmodi  in- 
voluntarii,  quee  reperiuntur  in  his  quse  metu 
fiunt.  Primum  est,  quia  quee  sic  involuntarie 


III.  SECTIO  II.  203 

fiunt,  tristitiam  afferunt,  nam  quod  est  vo- 
luntati  consentaneum ,  ut  sic,  delectat  :  si  er- 
go  aliquis  cum  tristitia  operatur,  signum  est 
opus  esse  aliquo  modo  involuntarium  illi,  sed 
quse  ex  metu  fiunt ,  cum  tristitia  fiunt ,  ut 
experientia  docet :  signum  est  ergo  esse  invo- 
luntaria  saltem  secundum  quid.  Secundum 
signum  est,  quod  opus,  si  turpe  sit,  sit  aliquo 
modo  venia  dignum,  nam  cum  peccatum  in 
tantum  sit  culpabile,  in  quantum  est  volun- 
tarium,  si  aliquam  excusationem  admittit,  est 
propter  aliquod  involuntarium  admixtum,  sed 
qiiee  ex  metu  fiunt,  etiamsi  sint  peccata,  apud 
omnes  homines  censentur  digna  aliqua  excu- 
satione  :  ergo  signum  est  esse  aliquo  modo  in- 
voluntaria.  Tertium  signum  est,  quod  opus  se- 
cundum  se  sumptum  non  est  amabile  volun- 
tati :  hujusmodi  autem  est  opus  ex  solo  metu 
factum,  nam  per  se  non  est  eligibile,  ut  Aris- 
toteles  dixit :  ergo  hic  et  nunc  aliquo  modo 
est  voluntarie  electum  propter  metum  :  cau- 
sat  ergo  metus  involuntarium  secundum  quid. 
2.  Partis  negativce  argumentum. —  In  con- 
trarium  est,  quia  hoc  involuntarium  imperfec- 
tum  in  hoc  consistit,  quod  cum  yoluntate 
absoluta  illius  operationis  quse  ex  metu  fit , 
conjungatur  simplex  affectus  contrarius,  quo 
voluntas  nollet  sic  operari;  sed  in  his  quae 
metu  fiunt,  non  est  necesse  conjungi  hujus- 
modi  affectum  cum  illa  voluntate,  et  si  ali- 
quando  conjungitur  ille  aflectus,  non  oritur  ex 
metu,  sed  aliunde  :  ergo  metus  non  causat 
hujusmodi  involuntarium.  Minor  quoad  prio- 
rem  partem  probatur  manifestis  exemplis  , 
nam  qui  vult  servare  prseceptum  ex  metu  ge- 
hennse,  vero  operatur  ex  metu,  et  tamen  non 
habet  illam  velleitatem,  vellem  peccare  si  non 
immineret  pcena  inferni,  alioqui  in  hoc  ipso 
jam  peccaret,  esset  enim  omnino  servilis,  et 
malus  talis  timor.  Item  est  de  homine  nobih, 
qui  fugit  injustitiam  furti  metu  infamiee,  qui 
non  est  necesse  habeat  illum  actum,  vellem 
furari  si  non  sequeretur  infamia  :  hsec  ergo  et 
similia  licet  ex  metu  fiant,  non  sunt  involun- 
taria  etiam  secundum  quid.  Et  ratio  hujus 
prioris  partis  sumenda  est  ex  posteriori,  nam 
quia  hoc  involuntarium  si  aliquando  conjungi- 
tur,  non  oritur  ex  ipso  metu,  ideo  non  necesse 
est  semper  cum  illo  conjungi,  quia  non  habet 
ordinem  per  se  ad  illum.  Declaratur  ergo  et 
probatur  posterior  pars,  nam  quando  quis  me- 
tu  mortis  projicit  merces  in  mare,  nollet  pro- 
jicere  :  heec  noUeitas  non  oritur  ex  metu  mor- 
tis,  sed  ex  concupiscentia  divitiarum,  nam  si 
hunc  effectum  non  haberet,  nullam  repugnan- 


204 


DE  VOLUNTARIO  MIXTO  CUM  INVOLUNTARIO  OR  METUM,  ETC. 


tiam  sentirent  in  illa  actione,  etiamsi  ex  metu 
mortis  illam  faceret :  et  idem  constare  potest 
ex  quovis  alio  exemplo.  Et  ratio  est,  quia  ille 
timor,  et  altera  nolitio  imperfecta  versantur 
circa  diversa  objecta,  quee  non  habent  inter  se 
connexionem  cum  amore,  vel  odio  :  unde  non 
est  cur  unus  actus  ex  alio  nascatur.  Item  quia 
supra  dixi  potius  metum  inducere  voluntatem 
ad  volendum  simpliciter  illam  actionem,  quia 
est  utilis  ad  vitandum  malum,  quod  timor  fu- 
git :  ergo  non  est  unde  metus  avertat  volunta- 
tem  ab  illa  actione  etiam  secundum  quid  : 
nullo  ergo  modo  causat  involuntarium. 

3.  Propter  has  difficultates  possumus  primo 
hac  distinctione  uti;  dupliciter  enim  potest 
aliquid  fieri  ex  metu,  primo  ut  ex  motivo  ne- 
cessario  sine  quo  non  fieret  actio,  ut  est  in  re- 
petito  exemplo  de  projectione  mercium.  Se- 
cundo  ut  ex  motivo  quod  actu  quidem  movet, 
non  tamen  est  simpliciter  necessarium,  quia 
sine  illo  fieret  actio,  ut  in  exemplo  illo  de  ob- 
servatione  praecepti  ex  metu  inferni.  Quando 
ergo  actio  fit  ex  metu  hoc  posteriori  modo, 
non  est  necesse  esse  involuntarium  etiam  se- 
cundum  quid  :  et  hoc  probant  objectiones  in 
contrarium  factee  num.  preeced.  Quando  ve.ro 
fit  priori  modo,  tunc  admiscetur  involunta- 
rium  imperfectum  :  et  ita  loquuntur  Aristote- 
les  et  alii  auctores,  ut  expressius  declaravit 
Nyssenus  dicens  tunc  actionem  esse  involun- 
tariam,  quando  propter  majoris  mali  timorem 
minus  malum  quis  eligit,  quod  aliter  fieri  non 
possit. 

4.  Sed  distinctio  hsec  non  evacuat  difficul- 
tatem  :  interrogo  enim  quid  necessarium  sit 
ut  timor  censeatur  motivum  necessarium  sine 
quo  non  fieret  actio  ?  aut  enim  sufficit  quod  hic 
et  nunc,  quando  fit  actio,  solus  timor  moveat, 
vel  ultra  hoc  necesse  est  ut  voluntas  habeat 
actu  hoc  propositum,  nisi  immineret  hoc  ma- 
luin,  id  non  facerem.  Primum  dici  non  potest 
propter  eadem  argumenta  supra,  num.  2,  facta, 
nam  interdum  potest  solus  timor  inferni  mo- 
vere  ad  servandam  legem  sine  motivo  amoris, 
vel  alterius  honestatis,  et  tamen  non  propte- 
rea  est  actio  involuntaria,  neque  censetur  for- 
maliter,  aut  virtualiter  continere  illud  propo- 
situm  conditionatum  ex  parte  objecti,  si  non 
esset  pcena  imposita,  non  facerem,  alioqui  esset 
malus  talis  timor,  cum  tamen  sit  certum  esse 
honestum,  etiam  sitalis  sit.  Item  in  aliis  moti- 
vis  vohmtatis  non  sequitur,  si  unum  hic  et 
nunc  moveat,  illo  ablato  non  esse  futuram  ac- 
tionem,  quia  deficiente  illo  posset  intellectus 
aliud  proponere  :  unde  illa  conditionalis,  si 


deesset  hoc  motivum,  actio  non  fieret,  omnino 
est  incerta.  Etpreeterea,  etiamsi  demus  in  re  ita 
esse,  et  Deum  cognoscere  illam  veritatem,  id 
nihil  referret  ut  actio  hic  et  nunc  sit  invo- 
luntaria,  etiam  secundum  quid,  nam  interdum 
fieri  potest  ut  Deus  cognoscat  hunc  peccato- 
remnon  esse  convertendum,  nisi  ipse  immittat 
in  illum  vebementem  timorem  mortis,  et  ni- 
hilominus  quod  inspirato  tali  timore  ille  om- 
nino  voluntarie  convertatur  absque  omni  mix- 
tione  involuntarii,  quia  illa  conditionalis  hic 
et  nunc  nihil  ponit  in  esse.  Si  vero  posterior 
sensus  inteiligatur,  insurgunt  difficultates,  illo 
2  num.,  positee,  nam  etiamsi  quis  operetur  ex 
solo  metu,  non  est  necesse  ut  actu  habeat  in 
voluntate  hoc  propositum,  si  non  esset  metus, 
nonfacerem.  Quod  si  dicasnon  omnem  metum 
causare  involuntarium,  sed  quando  habet  hoc 
propositum  conjunctum,  non  facerem  nisi 
propter  hoc  malum  vitandum,  manifeste  pe- 
titur  principium,  et  idem  per  idem  explicatur : 
quia  actionem  esse  secundum  quid  involunta- 
riam,  nihil  aliud  est,  quam  nolle  illam  per  se 
nisi  esset  medium  ad  vitandum  malum  :  ergo 
dicere  mecum  causare  involuntarium  quando 
illud  propositum  est  adjunctum,  nihil  aliud 
est,  quamdicere  causare  involuntarium  quando 
est  involuntarium,  et  preeterea  semper  proce- 
dit  difficultas  supra  posita,  quod  etiam  tunc 
propositum  illud  seu  nolitio  conditionata  non 
procedit  ex  metu,  sed  aliunde. 

5.  Secundo  vero  distinguere  possumus  de 
metu  :  alius  enim  est  qui  intrinsece  oritur  ex 
malo  per  se  conjuncto  actioni,  aut  omissioni 
contrariae  ut  timor  inferni  oritur  ex  malo  poe- 
nee,  quod  per  se  et  intrinsece  conjunctum  est 
trangressionipreecepti :  alius  vero  est  timor  ex- 
trinsecus  ortus  propter  vitandum  malum  per 
accidens,  et  ab  extrinseco  conjunctum  cum  tali 
actione,  vel  omissione,  ut  est  in  protectione 
mercium  in  mare.  Quando  timor  est  prioris 
mocli  non  est  necesse  ut  causet  involuntarium, 
imo  nec  causare  illud  potest,  per  se  loquendo, 
quod  videntur  probare  rationes  supra  factee : 
Aristoteles  enim  et  alii  auctores  explicari  pos- 
sunt  de  posteriori  timore. 

6.  Heec  distinctio  neque  omnino  displicet, 
neque  omnino  satisfacit,  nam  quod  attinet  ad 
priorem  partem,  videtur  certe  probabile  satis 
illum  timorem  neque  inducere,  neque  per  se 
loquendo,  secum  admittere  aliquod  involunta- 
rium,  nam  ille  timor  non  est  ab  extrinseco. 
Ait  autem  D.  Thomas  metum  in  tantum  cau- 
sare  involuntarium,  in  quantum  est  ab  extrin- 
seco,  quia  de  ratione  voluntarii  est  ut  sit  ab 


DISPUTATIO 
extrinseco.  Item  quia  quando  malum  quod 
timetur  tale  est,  ut  per  se  sit  conjunctum  tali 
actioni,  jam  actio  non  solum  hic  et  nunc,  sed 
etiam  per  se  praecise  considerata  talis  est,  quia 
quae  per  se  consequuntur  actionem,  conjun- 
guntur  cum  illa,  etiam  si  per  se  ac  preecise 
consideretur  :  ergo  talis  malitia  satis  per  se 
odibilem  illam  actionem,  et  amabilem  contra- 
riam,  et  non  tantum  hic  et  nunc,  ut  Aristote- 
les  loquitur.  Dico  autein,  per  se  loquendo,  quia 
qui  vult  servare  preeceptum  ex  timore  inferni, 
si  intelligat  vim  illius  motivi,  non  potest  ha- 
bere  simplicem  affectum  contrarium  transgre- 
derer  prceceptwm  si  non  esset  pcena,  nam  per 
hunc  ipsum  affectum  peccaret,  et  reatum  poe- 
nae  incurreret,  et  consequenter  contra  suum 
motivum  :  si  ergo  vere  et  efficaciter  moveatur 
ab  illo  motivo,  et  intelligat  vim  ejus,  et  qua- 
litatem  suorum  actuum,  fieri  non  potest  ut 
cum  illo  motivo  sit  talis  affectus,  ex  accidenti 
vero,  ob  ignorantiam,  fieri  potest  ut  aliquis 
habeat  illum  affectum,  quia  non  satis  percipit 
vim  illius  mali,  neque  intelligit  se  in  idem 
revolvi.,  quod  timebat.  Addo  etiam  quod  tunc 
licet  malum  illud  vere  sit  per  se  conjunctum 
actioni,,  tamen  in  apprehensione  concipitur 
ac  si  esset  extrinsecum,  et  separabile  ab  ac- 
tione. 

7.  At  vero  quod  attinet  ad  posterius  mem- 
brum^  non  videtur  satisfacere,  quia  argumenta 
n.  2  facta,  videntur  probare,  quod  etiam  si 
actio  procedat  a  metu  extrinsece  illato,  non 
semper  est  necessario  involuntaria,  ut  patet 
de  furto  quod  quis  vitat  ob  metum  pcense  mor- 
tis_,  seu  infamise,  nam  hoc  malum  extrinsecum 
est,  et  per  accidens  conjimctum,  et  deinde 
quando  actio  est  involuntaria,  adhuc  illud  in- 
voluntarium  non  causatur  ex  metu,  ut  pro- 
batum  est. 

8.  Quocirca  dicendum  mihi  videtur,  et  com- 
munem  doctrinam  esse  veram,  et  objectiones 
in  contrarium  factas  etiam  concludere  quod 
intendunt,  non  tamen  procedere  contra  sen- 
sum  ab  Aristotele  et  ab  aliis  intentum.  Quod 
ita  declaratur,  nam  imprimis  metus  non  dici- 
tur  causare  involuntarium,  quia  causat  illum 
simplicem  affectum  a  quo  denominatur  actio 
involuntaria  secundum  quid,  sed  potius,  quia 
superat  illum  affectum,  et  inducit  ad  volendam 
actionem,  non  obstante  tah  affectu  voluntatis. 
Hoc  apud  me  convincit  objectio  facta.,  nam 
idem  motivum  non  potest  simul  inducere  ad 
volendum  et  non  volendum.  Deinde  explicatur 
exemplo  coactionis,  quse  dicitur  causare  invo- 
luntarium  simpliciter,  non  quia  causet  noli- 


III.  SECTIO  III.  205 

tionem  illam,  a  qua  actio  denominatur  coactio, 
nam  coactio  non  potest  causare  actum  ipsius 
voluntatis :  dicitur  ergo  causare  involuntarium, 
quia  facit  operari  actionem,  vel  recidere  pas- 
sionein,  cui  voluntas  quantum  potest  resistit. 
Unde  ulterius  sequitur  non  esse  necessarium 
ut  omnis  actio  quse  ex  metu  fit,  sit  involun- 
taria,  quia  fieri  potest  ut  voluntas  cedat,  et 
nullo  modo  resistat. 

9.  Satisfit  auctoritati  Aristotelis  innum.  1. 
—  Nec  contrarium  docuit  Aristoteles ,  quem 
alii  secuti  sunt,  qui  specialiter  loquitur  de 
metii;  qui  inducit  ad  eligendam  actionem,,  quee 
per  se  sumpta  non  est  amabilis  voluntati,  sed 
potius  odibilis  :  tunc  autem  regulariter  ac  mo- 
raliter  semper  fit  ut  voluntas  aliquo  modo  re- 
pugnet  tali  electioni,  et  consequenter  quod 
sit  aliquo  modo  involuntaria^  quia  licet  metus 
non  inducat  talem  motum  contrariee  nolitio- 
nis,  tamen  objectum  ipsum  per  se  sumptum 
avertit  a  se  voluntatem,  et  aliunde  metus  ipse 
non  attrahit  voluntatem  invitando  ad  bonum, 
et  quasi  occultando,  vel  diminuendo  malitiam 
illius  objecti,  nec  quasi  faciendo  illud  per  se 
amabile,  sed  solum  quasi  vi  impellendo  ad  vi- 
tandum  malum,  et  ideo  moraliter  semper  se- 
quitur  illa  displicentia,  seu  nolitio.,  quia  volun- 
tas  naturaliter  refugit  objectum  per  se  discon- 
veniens,  et  non  amabile.  Accedit  etiam  quod 
ipsamet  illatio  metus  est  contraria  quodam- 
modo  libertati  voluntatis,  et  ideo  ex  hac  etiam 
parte  illi  displicet,  et  facit  actionem  involun- 
tariam  :  atque  in  hunc  modum  facile  conci- 
liantur  omnia. 

SECTIO  III. 

Utrum  conmpiscentia  augeat  voluntarium. 

1 .  Concupiscentia  duplex,  antecedens,  et  con- 
sequens. — Per  concupiscentiam  intelligerepos- 
sumus  non  tantum  affectum  sensitivi  appeti- 
tus,  verum  etiam  voluntatis  ,  in  quantum 
etiam  in  voluntate  ipsa  affectus  ad  rem  unam 
inducit  facile  ad  aliurn  affectum  :  tamen  quia 
D.  Thomas  loquitur  de  concupiscentia  sensi- 
bili,  sub  qua  (ut  dixi)  comprehendimus  ceete- 
ras  passiones,  quibus  appetitus  inclinatur  ad 
aliquid  agendum,  vel  appetendum ,  ideo  de 
affectu  sensitivo  loquhnur,  et  quee  dicemus, 
facile  applicari  poterunt  ad  vohmtarium.  Est 
etiam  supponendum  ex  D.  Thoma,  l,  <2,  q.  16, 
art.  6,  duplicem  esse  concupiscentiam,  ante- 
cedentem  scilicet,  et  consequentem^  quibus 
possemus  addere  concomitantem  :  sed  heec, 


206 


DE  VOLUNTARIO  MIXTO  CUM  INVOLUNTARIO  OB  METUM,  ETC. 


vel  moraliter  loquendo,  nulla  est  qua?  non  par- 
ticipet  alterutram  rationem  ex  dictis,  vel  si  sit, 
eadem  ratio  est  de  illa,,  quee  de  consequenti. 
Dicitur  ergo  concupiscentia  antecedens,  quee 
ordine  causalitatis  antecedit  consensumvolun- 
tatis,  et  illam  suo  modo  trahit  ut  consentiat, 
utquandoviso  objectoinsurgit  concupiscentise 
motus  in  appetitu  sensitivo,  et  invitat  volun- 
tatem  ad  similem  actum  :  consequens  vero  e 
contrario  dicitur,  quee  ordine  causalitatis  se- 
quitur  actum  voluntatis,  vel  directe,  vel  sal- 
tem  per  quamdam  redundantiam  excitantem 
in  appetitu  talem  affectum,  quomodo  fuerunt 
in  Christo  quse  dicuntur  propassiones,  et  ho- 
mines  studiosi  excitant  in  se  similes  affectus  ad 
melius  exercendas  actiones,  et  de  hac  dixit 
Aristoteles  3,  Ethicor.,  cap.  8,  operari  ex  ita 
non  esse  viri  fortis,  sed  excitare  in  se  iram  per 
virtutem  fortitudinis  ut  melius  operetur  :  et 
adducit  Homerum  dicentem,  Virtuti  immitte 
furorem  ;  de  hac  etiam  Augustinus  14.,  de  Ci- 
vitv  c.  9,  dicit  sapientem  non  posse  in  hac  vita 
vivere  sine  his  affectibus. 

2.  Duse  possunt  esse  opiniones  extreme  op- 
positse.  Primo  nullam  concupiscentiam  augere 
voluntarium ;  quam  opinionem  sequitur  Con- 
radus,  l,  2,  q.  6,  art.  7.  Fundamentum  est, 
quia  concupiscentia  consequens  non  potest  au- 
gere  voluntarium,  cum  non  sit  causa  ejus,  sed 
potius  effectus  :  antecedens  autem  non  solum 
non  auget,  verum  etiam  minuit  voluntarium, 
ut  docet  D.  Thomas,  -1,  2,  q.  76,  art.  6.  Unde 
sumi  potest  ratio  ab  effectu,  nam  concupiscen- 
tia  antecedens  minuit  peccatum,  ut  docet  di- 
vus  Thomas,  1,  1,  qurest.  6_,  art.  1,  et  q.  13, 
art.  6,  ergo  diminuit  voluntarium,  nam  cum 
peccatum  in  tantum  sit  peccatum  in  quantum 
voluntarium .,  non  potest  per  passionem  ante  - 
cedentem  imminui ,  nisi  diminuatur  ipsum 
voluntarium :  et  hoc  modo  dici  solet  peccatum 
ex  infirmitate  vel  ex  passione  levius  esse.  Se- 
cunda  ratio  a  priori  est,  quia  voluntarium  ori- 
tur  ex  cognitione,  et  a  principio  intrinseco  : 
utrumque  autem  horum  minuitur  per  hanc 
concupiscentiam  :  ergo  minuitur  ipsum  volun- 
tarium.  Minor  quoad  priorem  partem  constat, 
quia  passio  antecedens  perturbat  rationem,  et 
corrumpit  sestimationem  prudentiae.,  ut  Aristo- 
teles  dixit,  Ethic,  c.  5,  et  ipsa  experientia  sa- 
tis  docet  :  minuit  ergo  cognitionem  ad  volun- 
tarium  necessarium,  ut  infra  dicemus,  ita 
etiam  hsec  passio.  Quoad  secundam  partem 
nota  est  minor,  quia  ipsa  passio  extrinseca  est 
voluntati,  et  inducit  illam  ad  consensum  :  er- 
go  ille  consensus  ut  sic  est  a  principio  extrin- 


seco  :  ergo  ex  hoc  capite  est  minus  volunta- 
rius. 

3.  Quod  si  objicias  D.  Thomam,  citato  art.  1, 
dicentem  concupiscentiam  causare  volunta- 
rium.  Responderi  potest  primum  ipsum  loqui 
de  concupiscentia  consequente :  sed  hoc  neque 
intentioni  ejus  opinionis  satisfacit,  quae  hoc 
etiam  negat,  neque  est  utrum  in  se,  ut  constat 
ex  solutione  ad  3,  et  magis  constabit  ex  di- 
cendis.  Respondet  ergo  aliter  Conradus,  divum 
Thomam  nunquam  docuisse  concupiscentiam 
augere  voluntarium,  sed  tantum  comparative 
dixisse  potius  causare  voluntarium,  quam  in- 
voluntarium,  quia  involuntarium  nullo  modo 
causat,  voluntarium  autem  aliqualiter,  quate- 
nus  juvat,  aut  aliquo  modo  movet  voluntatem 
ad  volendum,  quamvis  proprie  et  in  se  volun- 
tarium  non  augeat. 

4.  Secunda  opinio  est  utramque  concupis- 
centiam  augere  voluntarium :  sic  Medina,  l,  2. 
qusest.  6,  art.  1 ,  et  de  antecedenti  quidem 
concupiscentia  id  postea  probabimus :  de  con- 
sequenti  vero  ipse  probat,  quia  vir  fortis,  seu 
studiosus  excitat  in  se  hujusmodi  concupis- 
centiam,  ut  voluntatem  confirmet  et  augeat  in 
suo  actu,  seu  deliberatione :  ergo  signum  est 
hanc  concupiscentiam  augere  motum  volun- 
tatis,  et  consequenter  voluntarium,  quia  ille 
motus  per  se  et  intrinsece  voluntarius  est. 

5.  Mihi  videtur  utendum  distinctione  com- 
muniter  recepta;  aliud  enim  est  loqui  de  li- 
bero,  aliud  de  voluntario,  nam  haec  duo,  ut 
supra  dixi,  ratione  formali  distinguuntur,  et 
suo  modo  diversas  habent  origines,  aliud  enim 
consistit  in  propensione,  aliud  in  indifferentia : 
unde  facile  intelligi  potest  augeri  unum,  licet 
minuatur  aliud :  amor  enim  Beatorum,  tantum 
augetur  in  voluntario,  quanto  majori  conatu 
fit ;  adeo  autem  minuitur  in  libero,  ut  omnino 
illud  amittat :  sic  ergo  intelligi  potest  in  acti- 
bus  vise,  licet  simul  sint  voluntarii  et  liberi, 
nam  et  positivus  conatus  voluntatis  suscipit 
magis  et  minus  cum  eadem  libertate :  et  indif- 
ferentia  etiam  voluntatis  potest  similiter  au- 
geri  et  minui,  quatenus  voluntas  potest  esse 
aut  magis  propensa  ad  unum  objectuni,  quam 
ad  aliud,  aut  cum  inclinatione  sequali. 

6.  Dicendum  primo :  Concupiscentia  conse- 
quens,  formaliter  et  proprie  loquendo,  neque 
auget,  nec  minuit  Viberum,  nec  voluntarium. 
Probatur  facile,  quia  hsec  concupiscentia  ut 
sic  comparatur  ad  voluntatem  ut  affectus  ejus : 
ergo  ut  sic  non  potest  augere,  vel  minuere 
illani,  sed  potius  est  signum  majoris,  vel  mi- 
noris  voluntatis^  ut  recte  D.  Thomas  dixit  1, 


DISPUTATIO  III 

%  queest.  11,  art.  6.  Probatur  consequentia, 
quia  non  potest  intelligi  concupiscentiam  au- 
gere  voluntarium ,  quin  aliquo  modo  moveat., 
et  consequenter  causet  aliquid  in  voluntate, 
sed  effectus  ut  effectus  nihil  causat  in  suum 
principium:  ergo.  Quocirca  quando  vir  stu- 
diosus  in  se  excitat  passionem  ut  constantius^ 
vel  etiam  ferventius  operetur,  illa  passio  com- 
parari  potest  vel  ad  motum  voluntatis  prout 
ab  illo  orta  est,  et  ut  sic  est  consequens,  et  ut 
sic  non  auget  propter  rationem  factam :  vel 
potest  comparari  ad  id  quod  postea  in  volun- 
tate  subsecutum  est,  si  fortasse  passio  ipsa  orta 
ab  actu  voluntatis  remissiori,  fuit  occasio  ut 
tempore  subsequente  voluntas  majori  conatu 
operaretur,  et  ut  sic  jam  potius  babet  ratio- 
nem  concupiscentiee  antecedentis,  quia  revera 
ordine  causalitatis  antecedit  hujusmodi  cona- 
tum  voluntatis. 

7.  Dicendum  secundo  :  Concupiscentia  an- 
tecedens  minuit  liberum ,  seu  libertatem  in 
actu  voluntatis.  Hanc  conclusionem  probant 
rationes  primee  sententise,,  et  testimonium  D. 
Thomee  ibi  citatum  ex  queest.  11,  art.  6,  nam 
quia,  ut  supra  dixi^  in  actibus  viee,  qui  ex  per- 
fecta  advertentia  rationis  procedunt,  nunquam 
separantur  liberum  et#oZw^an'ww,ideoutram- 
que  significari  solet  una  voce  voluntarii  per- 
fecti  :  et  sic  intelligitur  illud  Augustini,  3,  de 
libero  Arbv  cap.  18  :  Peccatum  in  tantum  est 
peccatum,  in  quantum  est  voluntarium,  nam  ad 
culpam  peccati  non  sufficit  voluntarium  sine 
libero.  Sumitur  ergoibi  voluntarium  utliberum 
includit :  sic  ergo  cum  dicitur  heec  concupis- 
centia  minuere  peccatum,,  quia  minuit  volun- 
tarium,  sumendum  est  ibi  voluntarium  ut  in- 
cludit  liberum :  et  similiter  explicandum  est 
minui  ea  ratione,  qua  liberum  includit. 

8.  Ratione  probatur,  quia  concupiscentia 
antecedens  trahit  voluntatem  ut  secum  con- 
sentiat :  minuit  ergo  indifferentiam  ejus,  quia 
aliquo  modo  inclinat  adunum  objectummagis 
quam  ad  aliud:  ergo  ex  hae  parte  minuit  usum 
libertatis.  Item  concupiscentia  heec  facit  ut 
objectum  cupitum  appareat  pulchrius,  vel  fa- 
cilius.,  aut  suavius  propter  quod  dixit  Aristote- 
les  A,  Ethicv  cap.  4:  Qualis  unusquisque  est, 
talis  finis  sibi  videtur :  et  si  in  tali  objecto 
aliquid  est  difficultatis,  aut  incommodi  illud 
occultat,  seu  facit  ut  non  attente  consideren- 
tur,  et  ideo  dicitur  corrumpere  sestimationem 
prudentiee :  et  propterea  illud  tempus  in  quo 
homo  est  affectus  hujusmodi  passione  aliqua, 
non  censetur  aptum  et  coiisilium,  neque  ad 
judicium  ferendum  de  rebus  agendis;  ergo 


.  SECTIO  III.  207 

duplici  titulo  minuit  concupiscentia  libertatem : 
primO;  quia  minuit  radicem  ejus,  quee  est  ad- 
vertentia  rationis  :  secundo,  quia  facit  ad  ob- 
jectum  apparens  pulchrius,  vehementius  mo- 
veat,  et  consequenter  minuat  indifferentiam 
voluntatis. 

9.  Dices  :  ergo  etiam  concupiscentia  conse- 
quens  minuit  libertatem,  quia  etiam  inclinat 
voluntatem  ad  unam  partem  magis,  quam  ad 
aliam.,  et  ita  minuit  indifferentiam.  Respon- 
detur,  formaliter  loquendo  de  concupiscentia 
consequente,  negando  consequentiam,  quiailla 
non  inclinat  voluntatem,  sed  supponit  jam 
determinatam  ex  sua  libertate.  Unde  addo 
preeterea,  etiam  considerando  hanc  concupis- 
centiam  ut  antecedentem  respectu  ulterioris 
effectus  non  minuere  liberum  saltem  morali- 
ter,  et  in  ordine  ad  minuendam  bonitatem, 
vel  malitiam  actionis,  quia  licet  illa  concupis- 
centia,  ut  sic,  revera  inclinet  ad  illum  effectum 
quem  causat^,  et  in  sensu  composito  (ut  sic  di- 
cam)  minuat  formaliter  libertatem^  tamen  to- 
tum  hoc  procedit  ex  libertate  ipsius  vohmtatis, 
a  qua  manat  heec  eadem  concupiscentia  :  de- 
terminatio  autem  quee  oritur  ex  suppositione 
libera  simpliciter,  nec  tollit,  nec  minuit  liber- 
tatem^  ut  iterum  dicam. 

40.  Dicendum  tertio  :  concupiscentia  ante- 
cedens  auget  voluntarium  intrinsece ,  seu  in- 
tensive,,  quamvis  minuat  aliquo  modo  perfec- 
tionem  ejus  quodammodo  extrinsecam.  Heec 
posterior  pars  constat  ex  preecedenti  conclu- 
sione,  nam  libertas  quando  actus  et  objectum 
est  capax  illius,  ad  perfectionem  voluntarii 
pertinet;  si  ergo  heec  concupiscentia  minuit 
libertatem^,  necesse  est  ut  aliquo  modo  minuat 
perfectionem  voluntarii :  quod  magis  declara- 
bitur  in  solutione  argumentorum .  Prior  vero 
pars  conclusionis  est  sine  dubio  D.  Thomee,  1, 
%  q.  6,  art.  1,  et  ita  eam  docent  communiter 
discipuli  ejus.  Probatur  primo^,  quia  heec  con- 
cupiscentia  causat  voluntarium:  ergo  potest 
etiam  augere.  Antecedenspatet :  nam  ideoheec 
concupiscentia  vocatur  antecedens,  quia  mo- 
vet  et  inclinat  voluntatem  ad  volendum :  et  ita 
est  aliquo  modo  causa  actus  voluntatis,  et  con- 
sequenter  ipsius  voluntarii ,  quia  voluntatis 
actus  intrinsece  per  se  ipsum  voluntarius  est. 
Prima  vero  consequentia  probatur,  quia  si 
concupiscentia  causat  voluntarium :  ergo  ve- 
hementior  concupiscentia  augere  illud  poterit, 
quia  est  eadem  ratio  et  proportio.  Unde  argu- 
mentor  secundo,  nam,  ceeteris  paribus,  heec 
concupiscentia  est  causa,  ut  voluntas  majori 
conatu,  et  intensiori  affectu  velit,  ut  experien- 


208 


DE  VOLUNTARIO  MIXTO  CUM  INVOLUNTARIO  OB  METUM,  ETC. 


tia  docet,  et  ratione  facta  prohari  facilepotest: 
sed  ubi  est  intensior  voluntatis  inotus,  est  ma- 
gis  de  voluntario  intrinsece  et  entitative,  quia 
totus  ille  actus,  et  quilibet  gradus  ejus  per  se 
ipsum  voluntarius  est :  ergo  constituit  forma- 
liter  voluntatem  magis  volentem  objectum, 
seu  actionem  externam,  et  ipsam  interiorem 
inclinationem  a  se  elicitam,  seu  (quod  idem 
est)  constituit  illam  volentem  majori  impetu, 
et  ipsum  etiam  majorem  et  impetum  a  se  eli- 
citum :  hoc  autem  est  magis  voluntarie  ferri 
intensive.  Tertio  declaratur  exemplo  naturalis 
impetus,  nam  si  ille  intendatur,  ut,  verbi  gra- 
tia,  si  gravitas  intensior  fiat,  cseteris  paribus, 
erit  motus  magis  naturalis,  qui  ex  majori  im- 
petu  naturse  procedit :  ergo  similiter. 

11.  Ad  argumenta  in  n.  2. — Ad  argumenta 
primse  sententise  fere  ex  dictis  respondendum 
est,  nam  prima  ratio  de  diminutione  peccati, 
solum  probat  diminutionem  libertatis  :  et  ita 
exposuimus  D.  Thomam  ibi  citatum.  Ad  2,  de 
Diminutione  cognitionis,  responderi  potest  pri- 
mo  id  esse  per  accidens,  non  est  enim  necesse 
ut  hsec  concupiscentia  minuat  cognitionem, 
quia  ea  non  obstante  potest  voluntas  pro  sua 
libertate  applicare  intellectum  ut  omnia  neces- 
saria  consideret :  unde  si  non  faciat,  et  ea  ra- 
tione  minuatur  cognitio  ad  voluntarium,  ea 
diminutio  non  erit  tribuenda  concupiscentise, 
sed  pertinebit  ad  ignorantiam,  ad  quam  in- 
consideratio  reducitur. 

12.  Sed  hsec  responsio  recte  quidem  osten- 
dit  concupiscentiam  non  esse  causam  necessa- 
riam  hujusmodi  inadvertentise :  verumtamen 
etiam  non  est  necessaria  ipsius  voluntarii,  quia 
non  infert  voluntati  necessitatem :  at  vero  si- 
cut  est  causa  inducens  aliquo  modo  ad  volen- 
dum,  ita  etiam  est  causa  inducens  ad  non  con- 
siderandum  ea  quse  sibi  obstare  possunt,  imo 
non  aliter  videtur  inducere  voluntatem,,  nisi 
media  cognitione  eorum  quse  voluntatem  ex- 
citare  possunt :  ergo  eadem  est  ratio  de  ipso 
voluntario ,  et  de  consideratione  intellectus  : 
utrumque  ergo  seque  tribuendum  est  concu- 
piscentise.  Unde  D.  Thomas,  \,  2,  q.  6,  a.  1, 
ad  3,  absolute  concedit  concupiscentiam  mi- 
nuere  cognitionem  quoad  actualem  conside- 
rationem  in  particulari  agibili,  negat  vero 
propterea  minuere  voluntarium,  quia  illamet 
inconsideratio  voluntaria  est,  posset  enim  vo- 
luntas  non  obstante  passione  illam  impedire. 
Sed  adhuc  replicari  potest,  quia  interdum  po- 
test  tanta  esse  inconsideratio,  ut  sit  mere  na- 
turalis  et  involuntaria.  Deinde  etiam  quando 
est  voluntaria,  est  minus  voluntaria ,  quam  si 


non  esset  ex  passione  :  ergo  licet  non  omnino 
excuset,  quia  voluntaria  est,  tamen  minuet 
saltem  culpam,  seu  voluntariam  actionem, 
quia  ipsamet  minus  voluntariaest.  Totaautem 
heec  diminutio  provenit  ex  concupiscentia. 

13.  Dici  ergo  potest  clarius  et  facilius  con- 
cupiscentiam  ex  una  parte  minuere  cognitio- 
nem,  ex  alia  augere,  auget  enim  considera- 
tionem  illius  boni  in  quod  ipsa  fertur  :  minuit 
vero  aliorum  bonorum,  vel  malorum  conside- 
rationem,  et  prius  augmentum  confert  ad 
augmentum  voluntatis,  quia  hoc  nascitur  ex 
bono  cognito,  et  consistit  in  positiva  tenden- 
tia  ad  illud.  Posterior  vero  diminutio  cogni- 
tionis  minuit  rationem  Uberi,  quiaradix  liber- 
tatis  est  indifferentia  et  amplitudo  cognitionis, 
unde  etiam  fit  ut  minuatur  illa  perfectio  vo- 
luntarii,  quas  sumitur  ex  parte  rationis  potentis 
considerare  et  ponderare  rationem  bonitatis, 
quse  voluntati  proponitur ;  fit  etiam  hinc  ut  in 
illo  objecto  sic  volito  multse  rationes  sint  mi- 
nus  voluntarise,  et  solum  indirecte  volitae,  ut 
quando  quis  ex  passione  irse  magno  affectu 
voluntatis  inimicum  occidit,  licet  vindicta  ipsa 
magis  voluntaria  sit,  tamen  offensio  divina_, 
quse  ibi  includitur,  item  periculum  proprise 
vitae  cui  homo  se  exponit,  minus  voluntaria  et 
solum  in  alio  volita  sunt,  quia  passio  fecit  at- 
tentius  considerare  utilitatem,  seu  bonitatem 
vindictse,  occultavit  autem  csetera  :  et  ita  etiam 
ex  hac  parte  minuitur  perfectio  voluntarii.  Et 
hoc  modo  posset  etiam  exponit  D.  Thomas 
supra  citatus,  dicens  concupiscentiam  minuere 
peccatum,  quiaminuit  voluntarium:  facit  etiam 
ut  ipsa  ratio  peccati,  quee  in  offensione  Dei 
consistit,  minus  considerata  minusque  volun- 
taria  sit. 

14.  Absolvitur  responsio  ultima  rationis  in 
n.  2.  —  Ad  3,  de  principio  extrinseco,  seu  ad 
2  partem  minoris,  quse  in  fine  illius  numeri  2, 
probabatur,  respondetur  concupiscentiam  non 
omnino  movere  per  modum  extrinseci  princi- 
pii_,  quia  movet  medio  objecto,  et  sic  attrahit 
ipsum  principium  intrinsecum  ut  sese  vehe- 
mentius  moveat,  sicut  etiam  qui  movet  per 
consilium,  vel  per  preces  non  dicetur  movere 
extrinsece  quasi  vim  inferendo,  sed  inducere 
mediis  principiis  intrinsecis,  id  est,  intellectu, 
et  voluntate,  et  ideo  ex  hoc  capite  nihil  mi- 
nuitur  vokmtarium.  Quamvis  dici  posset  minui 
liberum,  quia  illa  inductio  libera  non  est,  et 
aliquo  modo  indifferentiam  minuit. 

15.  Unum  consectarium  ex  dictis. — Ex  dic- 
tis  de  concupiscentia  sensibili  facile  intelligi 
potest  primo  quid  dicendum  sit  de  effectu;  seu 


DISPUTATIO  III.  SECTIO  IV. 


209 


desiderio  ipsius  voluntatis :  potest  enim  unius 
rei  effectus  ex  alio  causari,,  atque  ita  potest 
sine  dubioconcupiscentiavoluntatis  circaunum 
objectum  augere  voluntarium  circa  alterum : 
sic  enim  ex  amore  filiorum,  aut  honoris,  aut 
Dei  aliquis  voluntarie  aggreditur  pericula,  quee 
voluntas  tanto  erit  ferventior,  quanto  ille  ef- 
fectus  fuerit  major.  Est  tamen  in  hoc  conside- 
randa  differentia  in  voluntarium  et  liberum, 
nam  hic  affectus  licet  augeat  voluntarium,  non 
tamen  minuit  liberum,  per  se  ac  moraliter  lo- 
quendo  in  ordine  ad  bonitatem  et  malitiam,  et 
alios  effectus  morales.  Et  ratio  est,  quia  hic 
effectus  qui  est  antecedens  respectu  alterius, 
ipsemet  est  perfecte  voluntarius  et  liber:  et 
ideo  quamvis  illo  supposito  minori  libertate, 
vel  interdum  etiam  necessario  sequatur  alter 
effectus,  ut  ex  intentione  finis  sequitur  electio 
medii,  tamen  quia  illa  suppositio  libera  est, 
ideo  nec  tolh%  nec  minuit  libertatem,  sicut 
dicebamus  supra  n.  6,  de  concupiscentia  con- 
sequente  quatenus  respectu  alterius  effectus 
est  antecedens. 

16.  Alterum  consectarium.  —  Secundo  ex 
principiis  positis  definienda  est  etiam  alia 
queestio,  scilicet  utrum  consuetudo,  vel  habi- 
tus  augeat  voluntarium,  aut  liberum,  vel  mi- 
nuat :  ex  quo  pendet,  an  augeat  culpam,  seu 
meritum.  Dicendum  est  enim  ex  consuetudine, 
et  habitu  per  illam  acquisito  fieri  ut  voluntas 
majori  promptitudine  feratur,  quia  majori 
facilitate  et  delectatione  operatur  ex  habitu, 
quam  sine  illo,  cseteris  paribus:  at  vero  majori 
conatu  operamur  ea,  quee  facilius  et  jucundius 
efficimus :  sic  ergo  habitus  auget  voluntarium, 
quia  ut  supra  dixi,  augmentum  voluntarii  in 
hoc  consistit  quod  voluntas  majori  impetu  fe- 
ratur.  At  vero  de  libero  dicendum,  sicut  paulo 
ante  dicebamus  de  affectu  voluntatis,  seu  de 
concupiscentiee  consequenti,  quod  habitus  qui- 
dem  per  se  ac  formaliter,  seu  facta  supposi- 
tione  minuit  libertatem,  quia  inclinando  ma- 
gis  voluntatem  ad  alteram  partem  minuit  in- 
differentiam  ejus :  tamen  moraliter  et  in  ordine 
ad  effectus  morales  non  censetur  minuere 
quamdiu  illa  consuetudo  libera  ac  voluntaria 
est,  propter  eamdem  rationem,  quia  dispositio 
libera,  ut  sic,  non  minuit  liberum.  Unde  fit 
probabile,  si  consuetudo,  et  habitus  fiaut  in- 
voluntaria  per  actum  contrarium  efficacem 
quantum  est  ex  parte  hominis.,  quem  poenitet 
se  acquisivisse  talem  consuetudinein,  vel  ha- 
bitum,  et  proponit  facere  quantum  in  se  est 
ad  vincendum  illum,  tuno,  inquam,  est  valde 
probabile  consuetudinem  minuere  libertatem 


et  consequenter  culpam^  quia  talis  consuetudo 
versa  est  quodammodo  in  naturam,  et  jam  non 
est  in  potestate  hominis  tam  cito  vincere  illam, 
et  alioqui  est  jam  involuntaria,  et  ideo  non 
reputatur  tanquam  suppositio  libera,  sed  ne- 
cessaria,  de  quo  latius  in  materia  de  peccatis. 
17.  Tertium  consectarium.  —  Tertio,  ex  iis- 
dem  principiis  definiendum  est,  utrum  gratia 
augeat,  vel  minuat  voluntarium,  aut  liberum. 
Dicendum  enim  est,  per  se  loquendo  augere 
voluntarium,  quia  movet  et  inclinat  volunta- 
tem  ad  volendum;  et  quamvis  gratia  soleat 
dici  principium  extrinsecum,  tamen,  per  se 
loquendo,  movet  aut  ex  parte  objecti  trahendo 
voluntatem  multo  suavius  quam  concupiscen- 
tia  soleat  trahere,  ut  eleganter  prosequitur 
Augustinus,  tract.  26,  in  Joan.  Vel  ex  parte 
potentiee  per  habitum  in  illa  infusum,  aut  mo- 
tionem  vitalem  ejus,  et  ab  illa  intime  proce- 
dentem.  At  vero  de  libero  fieri  potest  ut  gratia 
interdum  illud  minuat,  inclinando  magis  vo- 
luntatem  ad  alteram  partem :  tamen  non  sem- 
per  est  necessarium,  nam  in  hoc  differt  mul- 
tum  inter  gratiam  et  concupiscentiam,  nam 
concupiscentia  movet  ad  unam  sub  aliqua  ra- 
tione  occultando,  seu  minuendo  cognitionem 
ejusdem  objecti,  et  sub  aliis  rationibus:  at  vero 
gratia,  per  se  loquendo  illuminat,  et  ostendit 
in  objecto  omnem  rationem  boni  et  mali,  quse 
in  illo  considerari  potest,  et  inclinat  ad  prose- 
quendum  illud  sub  perfectissima  et  suprema 
ratione  boni,  quam  facit  ponderare  ac  eesti- 
mare  prout  digna  est :  atque  ita  ex  vi  gratiee 
non  est  necesse  ut  minuatur  libertas,  quamvis, 
ut  dixi,  aliquando  minui  possit.  An  vero  om- 
nino  tollatur  interdum,  non  pertinet  ad  hunc 
locum. 

SECTIO  IV. 

Utrum  concupiscentia  causet  aliquo  modo  invo- 
luntarium. 

1 .  Multorum  sententia  negativa.  —  Auctores 
sicut  affirmant  metum  causare  involuntarium, 
ita  id  negant  de  concupiscentia  :  unde  sine 
dubio  intelligunt  non  causare  involuntarium, 
etiam  secundum  quid,  atque  adeo  ea  quee  ex 
concupiscentia  fiunt.,  non  esse  mixta  ex  volun- 
tario  et  involuntario,  ut  sunt  ea  quee  fiunt  ex 
metu,  sed  esse  simpliciter  ac  pure  voluntaria. 
Heec  est  mens  D.  Thomee  in  his  articulis,  nam 
ideo  valde  diverso  modo  loquitur  de  concupis- 
centia  et  metu  :  et  est  plane  mens  Aristotelis 
2,  Ethicor.,  cap.  1,  ubi  cum  dixisset,  quee  ex 
metu  fiunt,  esse  aliquo  modo  involuntaria, 

U 


DE  VOLUNTARIO  MIXTO  CUM  INVOLUNTARIO  OR  METUM,  ETC. 


210 

sixbdit :  Quodsi  quis  ideojucunda,  et  lona  vio- 
lenta  esse  dixerit,  quod  et  extra  sunt,  et  compel- 
lunt  omnia,  erit  ejus  sententia  violenta,  Jiorum 
enim  gratia  omnes  omnia  agunt,  et  sane  qui 
violenti  invitique  agunt,  M  cum  dolore .-  qui 
autern  oI>  jucundum,  hi  voluntarie  operantur : 
est  autem  ridiculum  externa  quempiam  accu- 
sare,  et  non  potius  se  ipsum,  qui  ab  hujusmodi 
relus  facile  capitur :  constat  autem  idem  esse 
operari  ob  jucundum  et  concupiscentiam  : 
unde  infra  expresse  dicit  ea  quse  fiimt  per  iram, 
aut  cupiditatem,  non  recte'  dici  fieri  invite.  Et 
hanc  sententiam  transcripsit  Gregorius  Nysse- 
nus  5,  Philosoph.,  cap.  1  et  3,  et  Damasce- 
nus  2,  de  s.  d.  cap.  24,  et  omnes  philosophi 
morales  in  hoc  conveniunt,  et  experientia  ipsa 
idem  persuadere  videtur,  nam  qui  passione 
fertur,  non  operatur  cum  repugnantia  appeti- 
tus.  Item  hac  ratione  :  quse  fiunt  per  preces, 
velper  beneficia,  non  censentur  ullo  modo  fieri 
invohmtarie,  et  ideo  licitum  est  per  benevo- 
lentiam  invitare  infidelem  ad  fidem,  non  autem 
per  metum  :  et  eadem  ratione  contractus  pre- 
cibus  impetratus,  dummodo  non  includat  ac- 
tionem,  aut  comminationem  implicitam,  sem- 
per  est  validus,  et  non  censetur  ullo  modo  in- 
voluntarius  :  secus  vero  est  in  contractu  facto 
ex  metu.  Denique  signa  involuntarii  supra  po- 
sita,  sect.  2,  num.  1,  non  inveniuntur  iniis,  quse 
fiunt  ex  concupiscentia,  ut  Aristoteles,  citatis 
verbis,  indicavit,  quia  nec  causant  tristitiam 
quamdiu  concupiscentia  durat,  neque  censen- 
tur  auiabilia  solum  in  casu  propter  aliud,  sed 
per  se,  et  propter  bonitatem  suam. 

2.  Prima  difficultas  contra  prcecedentem  sen- 
tentiam.  —  In  contrarium  autem,  est  valde 
difhcile  assignare  in  hoc  differentiam  inter 
concupiscentiam  et  metum.  Et  primam  ratio- 
nem  difficultatis  tetigit  D.  Thomas  1,  2,  q.  6, 
art.  7,  ad  1,  quia  sicut  concupiscentia  est  quee- 
dam  passio  inclinans  voluntatem,  ita  et  metus. 
Respondet  D.  Thomas,  non  esse  parem  ratio- 
nem,  quia  concupiscentia  est  de  bono,  timor 
autem  de  malo.  Sed  non  videtur  hoc  ad  mo- 
dum  conferre,  quia  tam  voluntaria  est  fuga 
mali,  sicut  persecutio  boni,  quia  sunt  ejusdem 
rationis  et  proportiones,  nam  sicut  bonum  est 
consonum  voluntati,  et  ideo  inclinatio  in  iilud 
est  voluntaria,  ita  e  contrario  malum  est  dis- 
sonum,  et  ideo  fuga  illius  est  seque  voluntaria. 
Vel  igitur  considerantur  hi  effectus  in  ordine 
ad  propria  et  immediata  objecta,  et  sic,  tam 
voluntarius  est  unus,  sicut  alius,  quia  unus  est 
persecutio  boni,  alter  vero  fuga  mali :  vel  con- 
siderantur  in  ordine  ad  effectus  qui  ex  eis  pro- 


veniunt :  et  hoc  etiam  modo  non  potest  esse 
diversitas,  quia  si  causa  est  seque  voluntaria, 
etiam  effectus,  per  se  loquendo.  Quod  si  inter- 
dum  contingit  in  his  quse  fiunt  ex  metu  con- 
jungi  involuntarium  aliquo&,  non  exmetu,  sed 
aliunde,  ut  supra  dictum  est,  etiam  potest  con- 
tingere  ut  ea  quse  fiunt  ex  concupiscentia,  sint 
aliquo  modo  involuntaria  secundum  quid,  non 
ex  concupiscentia,  sed  aliunde  :  nam  sicut  ex 
timore  unius  mali  majoris  amplectimur  aliud 
minus,  quod  est  involuntarium,  ita  et  ex  con- 
cupiscentia  unius  boni  deserimus  aliud,  quod 
etiam  est  involuntarium. 

3.  Secunda  difficultas.  —  Unde  oritur  se- 
cunda  ratio  dubitandi,  quam  D.  Thomas  atti- 
git  argum.  2,  quia  sicut  per  timorem  aliquis 
agit  quod  nolebat,  ita  etiam  contingit  operari 
ex  concupiscentia ,  et  respondet  metum  non 
mutare  omnino  vohmtatem ,  sed  relinquere 
illam  affectam  ad  prius  objectum  secundum  se 
consideratum  :  concupiscentiam  vero  mutare 
affectum,  atque  ita  efficere  ut  jam  non  sit  in- 
voluntarium  quod  antea  erat :  quse  responsio 
videtur  difficilis  ,  quia  gratis  hoc  dicitur  : 
utrumque  enim  experimur  contingere  in  utro- 
que  affectu,  interdum  enim  metus  affectum 
mutat,  ut  patet  de  metu  inferni,  vel  mortis  : 
atque  etiam  interdum  concupiscentia  non  om- 
nino  mutat  affectum,  sed  trahit  voluntatem 
repugnantem  per  aliquem  simplicem  affectum: 
sic  enim  interdum  aliquis  qui  amat  honesta- 
tem,  vel  habet  habitum  honeste  operandi, 
concupiscentiam  vincit,  retinens  simplicem 
affectum  ad  honestatem  :  ergo  nulla  est  data 
differentia.  Tandem  augetur  difficultas,  quia 
supra  dictum  est  metum  directe  causare  vo- 
luntarium  simpliciter  contra  aliquid  involunta- 
rium  secundum  quid  unde  etiam  fit  ut  possit 
augere  voluntarium  simpliciter,  ut  si  metus 
ipse  major  sit,  vel  si  addatur  aliis  motivis :  quae 
voluntatem  movebant  ad  volendum  :  ergo  in 
hoc  sequiparatur  metus  concupiscentise .  Aliun- 
de  vero  etiam  concupiscentia  causat  volunta- 
rium  repugnans  involuntario  secundum  quid , 
ut,  verbi  gratia,  cum  quis  ex  appetitu  honoris 
occidit  filium  contra  affectum  quem  habet 
erga  illum  :  et  ratio  est,  quia  interdum  unum 
bonum  repugnat  alteri  bono ,  et  potest  homo 
esse  affectus  ad  utrumque,  unum  simpliciter, 
et  aliud  secundum  quid  :  et  confirmatur  ulti- 
mo,  quia  neuter  istorum  affectuum  causat  fere 
involuntarium,  nisi  quatenus  juvatur  ab  altero, 
vel  ab  eo  fundatur,  nam  metus  mortis  causat 
projectionem  mercium,  quee  involuntaria  est 
ratione  concupiscentise  divitiarum,  et  e  con- 


DISPUTATIO  IV.  SECTIO  I. 


211 


trario  concupiscentia  divitiarum  aggredi  fa- 
cit  periculum  mortis,  quod  involuntarium  est 
ex  timore  mortis,  in  quo  ergo  est  differentia  ? 

ht.  Etiamsi  non  sit  facile  hanc  differentiam 
declarare ,  tamen  dubitari  non  potest  quin 
magna  sit  :  ipsa  enim  experientia  docemur 
amore  et  beneficiis  inclinari  bomines  ut  facile 
et  sponte  operentur,  timore  autem  et  metu  po- 
tius  retrahi,  seu  obdurari,  vel  saltem  non  ita 
spontanee  operari.  Radix  autem  differentise 
videtur  in  objectis  istorum  affectuum,  nam 
objectum  concupiscentiae  cum  sit  bonum,  de 
se  et  ex  vi  sua  est  consentaneum  voluntati,  et 
nullam  vim,  aut  necessitatem  ei  infert  quan- 
tum  in  se  est :  at  vero  objectum  metus  cum  sit 
malum,  de  se  est  dissonum  voluntati,  et  potest 
necessitatem  quamdam  inferre,  ut  contingit 
preecipue  in  omni  metu  extrinsece  illato.  Unde 
h%  ut  licet  ex  suppositione  talis  mah  fuga  il- 
lius  voluntaria  sit,  tamen  simpliciter  et  malum 
ipsum  sit  involuntarium,  et  consequenter  fuga 
ejus,  quia  nollet  homo  constitui  in  ea  necessi- 
tate  ut  sibi  esset  necessarium  fugere,  vel  ti- 
mere  malum ,  et  ita  hoc  involuntarium  est 
quasi  intrinsece  annexum  timori :  quod  non 
ita  reperitur  in  concupiscentia. 

5.  Concluditur  resolutio  hujus  sectionis.  — 
Ex  quo  tandem  fit,  ut  moraliter  ac  regulariter 
loquendo,  et  concupiscentia  nec  secum  afferat, 
nec  admittat  involuntarium  aliquod  :  quamvis 
enim  non  repugnet  aliquo  modo  misceri  hu- 
jusmodi  involuntarium  in  his  quse  ex  concu- 
piscentia  fiunt ,  ut  probant  objectiones  factse, 
in  num.  2  et  3,  tamen  hoc  est  valde  per  acci- 
dens  et  extrinsecum,  et  non  habet  fundamen- 
tum  in  ipsa  concupiscentia,  quae  quantum  est 
ex  se,  prorsus  est  voluntaria,  et  ideo  intimo 
quodam  modo  afficit  voluntatem,  et  spontanee 
inducit  mutationem  in  illum.  At  vero  ea  quee 
fiunt  ex  metu,  regulariter  loquendo.,  ac  mo- 
raliter,  quantum  est  ex  vi  metus,  habent  ad- 
junctum  illud  voluntarium  fundatum  aliquo 
modo  in  ipso  metu ,  et  in  necessitate  quse  ab 
intrinseco  inducit  malum  illud  quod  timetur, 
et  est  veluti  fundamentum  et  ratio  totius  mo- 
tionis  voluntatis ,  et  ideo  hsec  etiam  motio  est 
mngis  ab  intrinseco,  quam  illa,  ac  propterea 
magis  involuntaria. 

DISPUTATIO  IV. 

DE  IGNORANTIA  ,   UTRUM  SIT  CAUSA  VOLUNTARII  , 
VEL  INVOLUNTARII. 

Tractatio  de  ignorantia  triplex.  —  De  igno- 
rantia  triplex  est  consideratio  ,   prima  ut  esse 


potest  quoddam  speciale  peccatum  :  secunda 
ut  est  circumstantia  plurium  peccatorum  :  et 
constituit  quemdam  peccandi  modum  distinc- 
tum  a  modo  peccnndi  ex  malitia,  vel  ex  pas- 
sione  :  tertia  est  ut  causat  voluntarium ,  vel 
involuntarium.  Prima  proprie  pertinet  ad  ma- 
teriam  de  fide,  in  qua  docetur  quid  homo,  per 
se  loquendo,  scire  teneatur  :  peccatum  enim 
ignorantise  speciale  est  oppositum  illi  obliga- 
tioni  sciendi.  Secunda  spectat  ad  materiam  de 
peccatis.  Tertia  est  propria  hujus  loci,  et  dili- 
genter  tractanda,  quoniam  est  cseterarum  fun- 
damentum. 

SECTIO  I. 

Utrum  recte  dividatur  ignorantia  in  anteceden- 
tem,  concomitantem,  et  consequentem,  et  quo 
sensu. 

1.  Hcbc  divisio  ignorantice  poUssima  est.  — 
Multoe  solent  tradi  ignorantiee  divisiones  :  de 
quibus  legi  potest  Almainus,  tract.  1,  Moral., 
cap.  2,  et  latius  Castro  2.  de  Leg.  poenal., 
cap.  14,  et  Corduba  in  Qusestionario ,  lib.  2, 
q.  \,  et  disp.  k,  de  Censuris,  sect.  8,  aliqua 
attigimus  de  his  divisionibus.  Sed  quse  hic 
proponitur  a  D.  Thoma  est  propria  hujus  loci, 
et  quse  majori  explicatione  indiget  :  reliquas 
vero  postea  breviter  attingam.  Ut  autem  diffi- 
cultas  hujus  divisionis  recte  intelligatur,  ad- 
vertendum  est  voces  illas  antecedens,  concomi- 
tans,  et  consequens  esse  respectivas,  ut  patet  ex 
ipsis  vocibus.  Unde  duo  explicare  oportet  : 
primum  respectu  cujus  dicantur  antecedere, 
vel  consequi :  secundo  in  quo  sit  hsec  anteces- 
sio  vel  concomitantia. 

2.  Arguitur  primo  contra  ipsam  divisionem. 
—  Ratio  difficultatis  circa  priorem  partem  est, 
quia  vel  fit  comparatio  ad  actum  voluntatis, 
seu  effectum  ejus_,  qui  ex  ignorantia,  vel  cum 
ignorantia  fit ;  aut  fit  comparatio  ad  volunta- 
tem  directam  vel  indirectam  ignorandi,  quia 
ilia  relatio  non  potest  fieri  ad  alium  terminum 
quantum  spectat  ad  prsesentem  materiam  mo- 
ralem  :  sed  si  comparatio  fiat  ad  voluntarium 
efi ectum  ex ,  vel  cum  ignorantia  factum ,  sic 
nuha  invenitur  ignorantia  consequens,  quia 
neque  tempore,  Ueque  causalitate  consequitur 
talem  aetum,  ut  statim  dicam.  Si  vero  relatio 
est  ad  voluntatem  ipsius  ignorantiee,  sic  nulla 
est  ignorantia  concomitans,  quia  omnis  igno- 
rantia  vel  cadit  sub  voluntatem  directe  vel  in- 
directe,  et  sic  est  consequens :  vel  non  cadit 
sub  voluntatem  ipsius  :  non  ergo  potest  dari 
medium ,  cum  illa  duo  membra  contradic- 


212 


DE  IGNORANTIA,  UTRUM  SIT  CAUSA  VOLUNTARII,  TEL  INVOLUNTARII. 


torie  opponantur  :  ergo  non  potest  intelligi 
illa  trimembris  divisio  ,  nisi  per  comparatio- 
nem  ad  diversa. 

3.  Arguitur  secundo.  —  Deinde  augetur 
difficultas  explicando  alteram  partem,  scilicet 
qualis  sit  habitudo  quae  per  hos  terminos  si- 
gnificatur  :  duplex  enim  tantum  ad  rem  prse- 
sentem  intelligi  potest  :  altera  est  durationis, 
altera  causalitatis.  Prior  nihil  videtur  spectare 
ad  praesens  institutum,  nam  in  hoc  sensu  om- 
nis  ignorantia,  quee  potest  aliquid  conferre  ad 
voluntarium  et  involuntarium ,  oportet  ut  se- 
cundum  durationem  comitetur  actum  qui  vo- 
luntarius,  vel  involuntarius  dicitur  ratione 
ignorantise,  nam  si  in  eo  instanti  in  quo  fit 
actus,  non  fit  ignorantia,  erit  cognitio  :  ergo 
non  fiet  actus  cum  ignorantia,  vel  ex  ignoran- 
tia  :  necesse  est  ergo  ut  sint  simul  duratione  : 
quod  vero  ignorantia  duratione  antecedat,  vel 
sequatur,  est  impertinens  per  se  ioquendo , 
nam  si  finito  actu  ignoranter  facto ,  statim  in 
eodem  instanti  tolleretur  ignorantia,  nihilomi- 
nus  fuisset  actus  voluntarius,  vel  involunta- 
rius  :  quia  hoc  non  pendet  ex  futura  scientia, 
sed  ex  prsesenti.  Et  idem  est  proportionaliter, 
si  illa  ignorantia  non  antecessisset  duratione, 
dummodo  in  instanti  in  quo  fit  actio,  sit  eadem 
inconsideratio,  seu  inadvertentia,  propteream- 
dem  rationem,  quia  prsesens  actus  regulariter 
per  scientiam  preesentem  fit,  non  per  prseteri- 
tam,  nisi  quatenus  aliquo  modo  durat :  in  hoc 
ergo  sensu  omnis  ignorantia  deberet  dici  con- 
comitans  :  si  autem  illis  terminis  significetur 
habitudo  causalitatis,  sic  excludenda  est  igno- 
rantia  consequens,  quia  omnis  ignorantia 
aut  est  causa  actus  ,  et  sic  est  antecedens , 
aut  non  est  causa  ,  et  ita  est  concomitans  : 
nulla  vero  est  quse  sit  effectus  ipsius  actus  ut 
hac  ratione  possit  dici  consequens  :  unde  om- 
nes  qui  de  ignorantia  consequente  loquuntur, 
dicunt  vel  semper,  vel  frequenter  esse  causam 
actus,  non  vero  effectum,  ut  cum  aliquis  pro- 
jiciendo  sagittam  occidit  hominem ,  ignorans 
ibi  adesse  propter  negligentiam,  illa  ignoran- 
tia  est  consequens ,  et  tamen  est  causa  illius 
actus,  qui  non  fieret  si  adesset  scientia,  et  im- 
putatur  ad  culpam  propter  negligentem  igno- 
rantiam;  ergo  non  potest  commode  exponi 
hsec  divisio  per  habitudinem  causse. 

4.  Prima  divisio  ignorantice  per  quam  inci- 
pit  explicari  trimembris  divisio  in  titulo  po-> 
sita.  —  In  hac  difficultate  dicam  prius  sensum 
et  rem  intentam  in  hac  divisione,  postea  red- 
dam  rationem  nominum  quoad  fieri  possit. 
Censeo  igitur  illam  trimembrem  divisionem 


optime  explicari  per  duas  bimembres,  prima 
est  quod  ignorantia  alia  est  causa  actus  ex 
ignorantia  facti,  alia  vero  non  est  causa.,  sed 
solum  concomitans  illum  :  ad  quam  divisio- 
nem  possunt  accommodari  verba  Aristotelis  3, 
Ethic,  cap.  i,  et  Nyssenus,  1.  5,  Philosophiae, 
cap,  2,  dicentium  qusedam  fieri  ex  ignorantia, 
alia  cum  ignorantia,  et  de  prioribus  (inquiunt) 
tristamur  postea  cum  advenit  scientia,  de  pos- 
terioribus  vero  postea  lcetamur.  Est  autem  ad- 
vertendum  ignorantiam  non  posse  per  se  ne- 
que  directe  esse  causam  actionis  voluntarise. 
Nam  cum  de  ratione  voluntarii  sit  ut  ex  co- 
gnitione  procedat  potius  ignorantia  quantum 
est  de  se  impedit  actum  voluntatis,  et  saltem 
tollit  voluntarium  directum,  ut  supra  dixi  : 
solum  ergo  dici  potest  causa  actus  tanquam  re- 
movens  prohibens,  quia  scilicet  tollit  scien- 
tiam,  quee  si  adesset,  non  fieret  actus.  Unde  e 
contrario  illa  ignorantia  non  dicitur  esse  causa 
actus,  sed  comitari  illum,  quando  non  tollit 
scientiam  impedituram  actum,  quia  nimirum 
si  homo  haberet  cognitionem,  non  operaretur 
illum  actum. 

5.  Sed  statim  occurrit  difficultas  circa  hanc 
explicationem,  quee  est  Aristotelis  et  omnium, 
nam  per  illam  conditionalem  scientiam  de 
futuro  non  potest  explicari  recte  praesens  cau- 
salitas  ignorantise,  tum  quia  illse  conditionales 
sunt  valde  incertse,  et  pendent  ex  libertate 
voluntatis,  quse  in  utramque  partem  facile 
mutari  potest,  tum  etiam,  quia  ut  prsesens  ac- 
tus  imputetur,  vel  non  imputetur  ad  culpam, 
nihil  refert  quod  homo  esset,  vel  non  esset  fac- 
turus  adesset  scientia,  quia  prsesens  peccatum 
non  pendet  ex  futuro  contingenti  :  ergo  idem 
est  de  voluntario  :  actus  enim  imputatur  ad 
culpam  quatenus  voluntarius  est.  Deinde  illud 
signum  Aristotelis  de  gaudio  et  tristitia  postea 
subsecutiSj  adveniente  scientia  non  est  suffi- 
ciens,  tum  propter  rationem  factam,  quia  po- 
test  mutari  voluntas,  tum  etiam,  quia  potest 
id  oriri  ex  aliqua  ohjecti  diversitate  :  nam  si 
quis,  verbi  gratia,  comedat  carnes  die  prohi- 
bito,  ignorans  invincibiliter  prohibitionem , 
nunc  illa  ignorantia  est  causa  actus,  et  omni- 
no  excusat  a  culpa,  et  tamen  iUe  postea  in- 
telligens,  se  comedisse  carnes  sine  peccato, 
gaudere  potest  :  illud  ergo  gaudium  non  est 
signum  quod  prior  ignorantia  fuerit  causa 
actus. 

6.  Ad  hoc  breviter  dicendumest  D.  Thomam, 
qusest.  3,  de  Malo,  articulo  octavo,  ubi  dicit 
doctrinam  Aristotelis,  et  signum  ab  eo  datum, 
intelligendum  esse  nisi  voluntas  mutata  sit, 


DISPUTATIO 

itaque  non  est  pensanda  ex  futuro  eventu  con- 
ditionato,  sed  ex  preesenti  dispositione  volun- 
tatis,  quae  interdum  ita  est  affecta  vel  forma- 
liter  et  actualiter,  vel  certe  virtualiter,  ratione 
prioris  actus  aliquo  modo  virtute  durantis,  ut 
ex  vi  talis  actus,  et  dispositionis  efficeret  ac- 
tum  intercedente  scientia,  quem  ignoranter 
fach%  nisi  aliunde  magna  mutatio  in  ea  fieret, 
ad  quod  necessarium  esset  aliam  scientiam, 
seu  alia  motiva  concurrere,  quee  illius  affec- 
tum  immutarent,  quge  tamen  sunt  per  acci- 
dens,  et  etiam  raro  eveniunt  :  hic  autem  lo- 
quimur  per  se  et  moraliter  considerata  tali 
dispositione  voluntatis  ex  sola  ignorantia,  vel 
cognitione  facti.  Quando  ergo  voluntas  est  sic 
disposita  et  affecta  ignoraDtia,,  quse  illi  conjun- 
gitur,  non  censetur  esse  causa  actus  :  quando 
vero  non  est  illa  affecta,  censetur  esse  causa, 
neque  oportet  ut  habeat  formale  propositum 
contrarium,  nec  virtuale  ex  prioribus  actioni- 
bus  relictum ,,  sed  satis  est  quod  careat  illo  affectu. 
7.  Secunda  divisio  ignorantim. — Secunda 
divisio  ignorantiee  est  in  involuntariam  et  vo- 
luntariam,  quam  magis  significavit  Aristote- 
les  et  Nyssenus,  locis  citatis,  et  Damascenus 
cum  dixerunt,  aliud  esse  ob  ignorantiam  ali- 
quid  facere,  aliudvero  ignoranter  facere :  nam 
primum  membrum,  id  est,  oh  ignorantiam 
facere,  dicunt  accidere  quando  ignorantia  om- 
nino  occupat  hominem,  et  casu  illi,  obvenit, 
ita  ut  ille  nuUo  modo  sit  sibi  causa  talis  igno- 
rantiee  :  et  hoc  est  ignorantiam  esse  involun- 
tariam,  non  enim  sumenda  est  his  illa  vox  in 
eo  rigore.,  in  quo  involuntarium  dicitur  con- 
trarie,  seu  quod  repugnet  positivo  appetitui 
elicitoj  sed  sumenda  est  privative,  seu  nega- 
tive,  ita  ut  omnis  ignorantia  quse  nullo  modo 
est  volita  nec  directe,  nec  indirecte  involun- 
taria  dicitur.  Secundum  vero  membrum,,  sci- 
licet  ignoranter  facere ,  explicant  prsedicti 
auctores  tunc  accidere,  quando  homo  est  sibi 
causa  suee  ignorantiee  per  suam  electionem, 
seu  voluntatem  directam,  aut  indirectam  ut 
infra  exponam.  Atque  ita  facile  constat  heec 
divisio,  quee  cadere  potest  in  membra  prsece- 
dentis  divisionis,  nam  ignorantia,  quse  est 
causa  actionis,  potest  esse  voluntaria,  et  hanc 
sine  dubio  vocavit  Aristoteles  ignorantiam  an- 
tecedentem  :  aliquando  vero  potest  esse  invo- 
luntaria,  et  hanc  vocavit  consequentem.  At- 
que  eodem  modo  ignorantia,  quse  non  est 
causa  actionis,  potest  voluntaria  et  involunta- 
ria  esse,  quia  est  eadem  ratio.,  quod  apertis 
exemplis  ostendi  facile  posset,  ut  ex  dicendis 
patebit. 


IV.  SECTIO  I.  213 

8.  Ignorantia  qua?  non  est  causa  actus,  vi- 
detur  esse  consequens. — An  vero  dicenda  sit 
concomitans  quocumque  modo  accidat,  vide- 
tur  esse  queestio  de  nomine  potius ,,  quam  de  re  : 
aliquibus  enim  videtur  hanc  ignorantiam  non 
posse  dici  concomitantem  si  voluntaria  sit,  sed 
tunc  dicendam  esse  consequentem :  et  quidem 
Aristoteles  videtur  ita  loqui,  nam  illud  solum 
membrum  dividit  quod  est  ob  ignorantiam 
ahquid  facere  in  causam  vel  non  causam  ac- 
tionis^  et  addit  utramque  ignorantiam  facere 
involuntarium  :  at  vero  si  ignorantia  volun- 
taria  sit  etiamsi  non  sit  causa  actionis,  non 
reddit  actum  simpliciter  non  voluntarium,  ut 
jam  dicam  :  ergo  de  ratione  talis  ignorantiee 
est  ut  sit  omnino  involuntaria. 

9.  Placet  aliis  dici  concomitantem.  —  Ju- 
dicium  auctoris. — Sed  nihilominus,  si  rem  at- 
tendamus,  non  video  rationem  differentiee,  ob 
quam  non  debeat  dici  concomitans  ignorantia, 
quee  non  est  causa  actionis,  tam  si  voluntaria 
sit,  quam  si  sit  involuntaria,  quia  quando  est 
involuntaria,  licet  respectu  actionis  sit  conco- 
mitans,  tamen  respectu  voluntatis  est  omnino 
antecedens,  et  similiter  quando  es  voluntaria, 
licet  respectu  voluntatis  sit  consequens,  tamen 
respectu  actionis  est  concomitans ;  ergo  vel 
in  utroque  casu  dicenda  est  concomitans,  vel 
si  in  uno  dicitur  consequens,  in  alio  debet  dici 
antecedens.  Et  fortasse,  cum  res  sit  de  modo 
loquendi,  clarius  loquerentur  dicendo  respectu 
diversorum  posse  hanc  ignorantiam,  vel  con- 
comitantem,  vel  antecedentem ,  vel  conse- 
quentem  appellari,  nam  respectu  actionis  sem- 
per  est  concomitans,  respectu  voluntatis  inter- 
dum  antecedens  :  interdum  consequens. 

10.  Explicaturjamtrimembrisdimsio  tituli. 
—  Atque  hinc  facile  intelligitur  sensus  a  divo 
Thoma  intentus  in  illa  trimembri  divisione : 
voluit  enim  breviter  in  illa  explicare  utram- 
que  divisionem  a  nobis  declaratam.  Ratio 
etiam  nominum  facile  ex  dictis  reddi  potest, 
vel  explicando  illa  membra  respectu  diverso- 
rum,  vel  certo  dicendo  comparationem  fieri 
ad  vohmtatem  absolute,  sive  ad  ignorantiam, 
sive  ad  actionem  terminatam  et  ignorantiam 
antecedentem  dici,  quee  omnino  antecedit  vo- 
luntatem  tam  ignorandi,  quam  operandi  ac- 
tionem  ex  ignorantia  factam :  ignorantiam  au- 
tem  consequentem  appellari,  quee  consequitur 
aliquam  voluntatem  saltem  ignorandi  concomi- 
tantem  vero,  quee  concomitetur  aliquam  vo- 
luntatem  saltem  ignorandi,  sive  antecedat  vo- 
luntatem  ignorandi,  sive  sequatur  :  unde  con- 
stat  ad  quem  ^terminum  fiat  comparatio,  et  in 


DE  IGNORANTIA,  UTRUM  SIT  CAUSA  VOLUNTARII,  VEL  INVOLUNTARII. 


214 

qua  habitudine,  scilicet  eausalitatis,  non  du- 
rationis,  ut  recte  probat  ratio  in  principio  facta 
num.  1. 

11.  Terlia  divisio  ignorantice.  —  Culpalilis 
ignorantia  quce.  —  Prima  notatio  pro  Jiac 
ignorantia.  — Secunda  notatio.  —  Secundo  ex 
his  facile  est  explicare  aliam  divisionem  igno- 
rantiee.  Tertia  ergo  sit,  qua  dividitur  ignorantia 
in  culpabilem  et  inculpabilem  :  ut  autem  igno- 
rantia  culpabilis  sit,  duo  requiruntur,  unum 
ut  sit  voluntaria,  quia  hoc  est  de  intrinseca 
ratione  cujuscumque  peccati :  secundum  ut  sit 
prohibita,  seu  privans  scientia  preecepti,  nam 
velle  ignorare  quee  quis  non  tenetur,  non  est 
culpa.  Solum  oportet  advertere  duobus  modis 
posse  hominem  teneri  ad  aliquid  sciendum : 
primo  modo  absolute  et  per  se :  quomodo  fide- 
les  non  tenentur  scire  res  fidei,  et  tunc  ita  est 
ignorantia  culpabilis,  ut  constituat  propriam 
speciem  peccati,  de  quo  in  materia  de  fide. 
Secundo  modo  potest  homo  teneri  ad  aliquid 
cognoscendum  solum  ex  hypothesi  vel  in  or- 
dine  ad  actionem,  si  eam  operari  vult,  ut  qui 
sagittam  projicit  in  agro,  absolute  non  tene- 
tur  scire,  nec  inquirere  an  ibi  lateat  homo, 
vel  an  soleat  illac  frequenter  transire  :  tamen 
supposito  quod  vult  ibi  sagittam  mittere,  tene- 
tur  hoc  scire  :  quod  si  voluntarie  omittat.,  erit 
culpabilis  ignorantia,  tamen  illa  culpa  non  est 
per  se  specialis,  sed  est  actionis  circumstantia, 
cum  qua  unam  culpam  constituit. 

12.  Illud  etiam  oportet  in  hoc  membro  ad- 
vertere,  aliud  esse,  ignorantiam  esse  culpabi- 
lem,  aliud  vero  esse  per  culpam  contractam, 
nam  in  hoc  multi  auctores  decepti  sunt,  ut 
forte  referam  inferius.  Omnis  enim  ignorantia 
qua?  ex  peccato  nascitur,  est  per  culpam  con- 
tracta,  quia  culpa  hominis  factum  est,  ut  igno- 
ret :  verbi  gratia,  si  verum  est  hominem  fide 
carentenr,  si  per  sua  peccata  non  ponat  obsta- 
culum.,  fore  a  Deo  illuminandum,  optime  dici- 
tur  ille  homo  propter  sua  peccata  manere  in 
ignorantia  fidei,  et  carere  divina  illuminatio- 
ne  :  non  tamen  hoc  satis  est  ut  illa  ignorantia 
sit  culpabilis,  quia  fieri  potest  ut  sit  omnino 
involuntaria,  quia  nunquam  venit  in  mentem 
hominis  cogitare  de  scientia  illi  opposita :  etiam 
indirecte,  quia  licet  impedimentum  talis  co- 
gnitionis  voluntarium  sit,  quia  est  culpa,  non 
tamen  ut  impedimentum,  sed  solum  ut  conti- 
netur  in  alio  genere  peccati :  quod  contingit 
quando  homo  prorsus  ignoravit  tale  peccatum 
esse  impedimentum  adillam  cognitionem.  At- 
que  ex  his  constat  duobus  modis  ignorantiam 
posse  esse  inculpabilem,  uno  modo  si  sit  pror- 


sus  involuntaria,  altero  modo  si  sit  de  scientia 
non  prsecepta  nec  propter  se,,  nec  propter  ac- 
tionem  proprie :  tamen  ad  materiam  moralem 
nihil  refert  ignorantia  rei  ullo  modo  prseceptse, 
quia  illi  nihil  confert  ad  bonitatem  vel  mali- 
tiam  actionis,  et  ideo  semper  agimus  de  igno- 
rantia,  quse  per  se  opponitur  prsecepto. 

13.  Quarta  divisio  ignorantice. — Exponitur 
ignorantia  affectata.  —  Quarta  divisio  igno- 
rantise  est  in  affectatam  et  negligentem,  quee 
facile  explicatur  ex  doctrina  de  voluntario  di- 
recto  et  indirecto  :  utroque  enim  modo  potest 
ignorantia  esse  voluntaria,  et  quando  directe 
est  volita,  vocatur  affectata,  prsesertim  si  sit 
in  se  volita,  nam  sisit  voluntaria  in  alio,  potest 
esse  crassa,  seu  supina,  ut  statim  dicam,  nam 
hoc  voluntarium  in  alio,  iiiter  indirecta  nume- 
rari  solet.  Solum  potest  in  hocinquiri  quomodo 
posset  ignorantia  esse  in  se  directe  volita:  adhoc 
enim  necesse  est  ut  sit  in  se  directe  cognita,quod 
videtur  ignorantiee  repugnare.,  nam  si  quis  sci- 
ret  se  ignorare,  hoc  ipso  non  esset  ignorans :  si- 
cut  si  quis  sciret  se  errare  hoc  ipso  non  erraret. 
Respondetur  posse  aliquem  scire  se  ignorare 
negative^,  quia  nescit  an  aliter  se  res  habeat 
quam  ipse  existimet^  vel  an  aliquid  supersit 
cognoscendum  de  re^  vel  an  sit  ei  aliqua  dili- 
gentia  prsestanda  ad  acquirendam  scientiam. 
Item  ssepe  satis  est  de  hoc  dubitare,  et  licet  non 
semper  quis  velit  directe  ignorare,  si  tamen 
directe  velit  non  facere  diligentiam^,  quam  pu- 
tat  esse  necessariam^  hoc  satis  est  ad  ignoran- 
tiam  affectatam  :  oportet  auteni,  ut  existimo, 
ut  talis  voluntas  non  inquirendi  scientiam  non 
oriatur  ex  alia  priori  ignorantia  non  affectata, 
sed  tantum  indirecte  voluntaria^,  tota  siquidem 
ignorantia  subsequens  per  primam  radicem 
est  mensuranda,  ut  si  quis  directe  nolit  in  ali- 
quo  negotio  diligentiam  facere  ad  inquiren- 
dam  veritatem,  quia  putat  se  in  illa  re  esse 
sufficienter  instructum^,  illa  non  esset  ignoran- 
tia  affectata  si  haec  alia  tantum  esset  indirecte 
voluntaria^  et  etiam  illa  non  esset  culpabilis, 
si  hsec  esset  involuntaria,  seu  invincibilis^  et 
hac  ratione  ignorantia^  quse  fuit  in  Paulo,  cum 
dixit,  ignorans  feci  \,  Timoth.  \,  non  fuit  af- 
fectata,  ut  existimo,  quamvis  contrarium  do- 
ceat  Corduba,  loc.  cit.,  ubi  alia  ponit  exempla 
minus  vera  ex  defectu  hujus  regulee,  quia  sci- 
licet  non  consideravit  quod  diximus. 

14.  Exponitur  ignorantia  negligens. — Igno- 
rantia  ex  negligentia  proprie  est  illa,  quse  so- 
lum  est  indirecte  voluntaria,  quse  cernitur 
quando  homo  tenetur  scire,  vel  diligentiam 
facere  ad  sciendum,  et  sciens  negligens  est,  seu 


DISPUTATIO 
omittit  facere  illam  diligentiam :  et  quia  in  hae 
negligentia,  potest  esse  magis  et  minus,  juxta 
hoc,  solent  distingui  varii  gradus  hujus  igno- 
rantige,  nam  quse  oritur  ex  magna  desidia,  vel 
pigritia,  vocatur  crassa,  et  ad  hanc  revocatur 
etiam  illa  ignorantia,  quse  oritur  ex  magna 
sollicitudine  rerum  temporalium,vel  ex  magno 
affectu  ad  aliquam  actionem,  quo  modo  pec- 
cant  qui  aliquodmunus  exerceut,seu  acceptant 
sine  sufflcienti  doctrina  ad  illud  necessaria, 
vel  qui  plura  munera  exercent,  quibus  necesse 
est  impediri  ne  in  singulis  adhibeant  diligen- 
tiam  necessariam  ad  sciendum  quee  oportet : 
quamvis  multa  ex  his  sunt  magis  voluntaria  in 
causa  seu  in  alio,  quam  proprie  indirecte.  At 
vero  quando  negligentia  est  communis,  tunc 
ignorantia  retinet  commune  nomen  ignoran- 
tiae  culpabilis  seu  negligentis. 

15.  Quando  negligentia  censeatur  indirecte 
volita.  —  Est  autem  difficile  ad  explicandum 
quid  sit  necesse,  ut  ignorantia,  seu  negligentia, 
quee  est  causa  ejus,  sit  indirecte  voluntaria. 
Dicendum  est  preeter  obligationem  sciendi,  et 
potentiam  inquirendi,  seu  adhibendi  diligen- 
tiam,  necessarium  esse  ut  homo  aliquo  modo 
advertat,  vel  moraliter  advertere  possit,  et  quid 
ignoret,  et  ignorantiam  ipsam,  et  diligentiam 
quam  adhibere  potest  ad  illam  expellendani, 
et  quod  his  positis  non  facit :  nam,  ut  supra 
dixi,  voluntarium  indirectum  requirit  aliquam 
advertentiam  et  considerationem,  nam  sine 
hoc  non  potest  homo  vohmtarie  se  applicare 
ad  sciendum,  seu  inquirendum,  et  ita  non  po- 
terit  etiam  voluntarie  omittere  :  qualis  tamen 
et  quanta  esse  debeat  hsec  advertentia,  et  quo 
modo  possit  esse  voluntaria,  vel  involuntaria, 
dicam,  sect.  ult.  hujus  disputationis,  nam  in 
hoc  eadem  est  ratio  de  ignorantia,  et  de  aliis 
actionibus,  vel  omissionibus  humanis. 

16.  Quinta  divisio  ignorantioe.  — •  Quinta 
divisio  ex  dictis  fere  explicata  manet,  scilicet 
in  ignorantiam  vincibilem  et  invincibilem :  quee 
duse  voces  possunt  late  sumi,  ut  significant 
absolutam,  vel  physicam  potestatem,  vel  im- 
potentiam  hominis  ad  expellendam  aliquam 
ignorantiam  cujuscumque  rei  sit :  et  hoc  modo 
solum  illa  ignorantia  poterit  dici  proprie  in- 
vincibilis,  quee  humano  et  ordinario  modo  ex- 
pelli  non  potest,  qualis  vix  reperitur  nisi  in 
amentibus  vel  aliis  hominibus,  qui  non  pos- 
sunt  ratione  uti,  aut  de  his  rebus,  seu  factis, 
quse  loco,  aut  tempore  a  nobis  distant,  vel 
similibus.  Unde  ignorantia  vincibilis  opposita 
invincibili  in  preedicto  sensu,  non  erit  idem 
quod  ignorantia  culpabilis,  quia  poterit  esse 


IV.  SECTIO  I.  215 

etiam  de  scientia  non  necessaria,  vel  quia  po- 
test  fundari  in  aliqua  potestate  quam  homo 
non  teneatur  exercere  ad  expellendam  igno- 
rantiam,  ut  jam  dicam.  Tamen  juxta  commu- 
nem  usum  illee  voces  sumuntur  solum  juxta 
morale  debitum  sciendi,  et  potestatem  etiam 
sciendi  moralem  et  negotio,  seu  scientise  pro- 
portionatam  :  et  in  hoc  sensu  ignorantia  vin- 
cibilis  coincidit  cum  culpabili  et  involun- 
taria. 

1 7.  Placittvm  Corduba?  de  ignorantia  culpa- 
Mli  invincibili  rejicitur.  —  Neque  enim  probo 
quod  ait  Corduba  esse  posse  aliquam  ignoran- 
tiam  invincibilem  et  culpabilem,  qualis  est, 
inquit,  ignorantia  ebrii,  quee  jam  vinci  non 
potest,  et  tamen  culpabilis  est  in  ebrietate. 
Sed  hoc  non  recte  dicitur,  quia  si  ignorantia 
est  culpabilis,  est  voluntaria  et  libera  :  ergo 
necesse  est,  ut  sit  in  potestate  hominis  illam 
vincere :  unde  in  exemplo  adducto,  quamvis 
aliquis  culpabiliter  inebrietur,  si  tamen  pror- 
sus  non  advertit,  nec  moraliter  advertere  po- 
tuit  ignorantiam  inde  futuram,  illa  non  est 
culpabilis,  licet  fortasse  sit  ex  culpa  contracta, 
juxtra  doctrinam  supra  datam,  num.  12,  si 
autem  advertit,  est  quidem  illa  ignorantia  cul- 
pabilis  in  sua  causa,  scilicet  in  ebrietate,  et  in 
eadem  vincibilis  fuit :  postea  vero  sicut  jam 
expelli  non  potest  post  varietatem,  ita  jam  non 
est  in  se  culpabilis  nova  culpa :  ergo  propor- 
tione  servata  eo  modo  quo  est  invincibilis,  est 
inculpabilis,  et  e  contrario  sicut  est  culpabilis, 
ita  et  vincibilis. 

18.  Quomodo  juoata  nonnullos ,  ignorantia 
fiat  invincibilis.  —  Est  autem  controversia  in- 
ter  doctores,  quid  necesse  sit  ut  aliqua  igno- 
rantia  sit  invincibilis,  nam  quidam  requirunt 
abhomine  summam  diligentiam,  etquod  homo 
faciat  quantum  in  se  est  etiam  praeparando  se 
ad  gratiam,  nec  per  aliquod  peccatum  impe- 
dimentum  ponat  divinse  illuminationi ,  qua 
posset  ignorantia  expelli.  Ita  Adrianus, 
quodl.  4,  qusest.  1,  et  ex  parte  Castro  supra, 
quamvis  in  2  et  3  divisione  aliter  loqui  videa- 
tur.  Sed  de  hac  re  latius  in  materia  de  fide, 
in  disp.  17,  quia  nec  dicti  auctores  generaliter 
loquuntur,  sed  specialiter  de  ignorantia  quse 
est  in  materia  fidei. 

19.  Vera  responsio  aliorum. — Et  ideo  di- 
cendum  cum  communi  sententia  ignoran- 
tiam  invincibilem  illam  esse,  in  qua  homo 
voluntarie  nihil  facere  omittit  eorum,  quse 
potest  et  debet  facere  ad  illam  expellendam, 
et  nihilominus  eam  expellere  non  potest.  Ita 
divusThomas  1,  2,  q.  76,  Alensis,  2  p.,  q.  29, 


216 


DE  IGNORANTIA,  UTRUM  SIT  CAUSA  VOLUNTARII,  VEL  INVOLUNTARII. 


et  alii  in  2,  dist.  22.  Sed  quod  ad  potestatem 
attinet.,  intelligendum  est  non  solum  de  potes- 
tate  remota,  sed  aliquo  modo  proxima,,  id  est, 
quod  juxta  capacitatem  hominis,  et  conside- 
ratis  circumstantiis,  et  notitia  quam  habet, 
possit  se  applicare  ad  eam  diligentiam  adhi- 
bendam,  quia  licet  illa  diligentia  in  se  sit  pos- 
sibilis,  tamen  si  in  mentem  hominis  nunquam 
venit  de  illa  cogitare,  aut  de  aliqua  re^  quee 
moraliter  posset  ad  illam  excitare,  vel  certe  si 
eodem  modo  nunquam  intellexit  illud  esse 
medium  accommodatum  ad  scientiam  acqui- 
rendam,  non  potest  dici  talis  diligentia  mora- 
liter  esse  in  hominis  potestate.  Atque  eodem 
modo  circa  obligationem  oportet  advertere, 
non  satis  esse,  hominem  teneri  ad  aliquid  fa- 
ciendum,  quod  si  faceret,  non  ignoraret,  sed 
oportet  ut  teneatur  id  facere  ad  scientiam  ac- 
quirendam,  nam  alia  obligatio  est  quasi  extrin- 
seea,  et  per  accidens  :  atque  eodem  modo  ne- 
cessarium  est,  ut  modo  non  excusetur  a  tali 
obligatione  propter  aliquam  aliam  causam  ra- 
tionabilem;  nam  quoad  rem  moralem,  perinde 
est  excusari  et  non  teneri. 

20.  Unus  modus  ignorantiw  invinciUUs.  — 
Alter  modus.  —  Unde  concluditur,  dupliciter 
posse  ignorantiam  esse  invincibilem  :  primo 
modo,  quia  nunquam  venit  in  mentem  homi- 
nis  se  teneri  ad  id  sciendum  vel  inquirendum, 
vel  ad  utendum  tali  medio,  seu  tali  diligentia 
ad  acquirendam  scientiam,  ut,  verbi  gratia^  ad 
non  furandum,  ne  ponat  impedimentum  di- 
vinse  illustrationi,  quia  hujusmodi  dispositio 
reddit  hominem  impotentem  ad  faciendam 
diligentiam,  et  hsec  propriissime  est  ignoran- 
tia  invincibilis.  Secundo  modo  est  quando 
homo  dubitans  se  ignorare.,  facit  moralem  di- 
ligentiam  rei  et  negotio  accommodatam,  et 
nihilominus  non  potuit  illam  ignorantiam  ex- 
pellere,  et  illa  dicitur  ab  aliquibus  ignorantia 
probabilis,  quia  jam  ille  homo  probabili  fide 
in  illa  durat,  et  ideo  excusat  majorem  dili- 
gentiam  adhibere,,  licetfortasseposset.  Quanta 
vero  esse  debeat  hujusmodi  diligentia  ut  sit 
probabilis,  non  potest  una  regula  definiri,  sed 
prudentia  opus  est  juxta  materiae  qualitatem. 
Unde  tandem  fit  ignorantiam  vincibilem  duo 
illa  requirere^  quse  de  voluntario  indirecto  su- 
pradicta  sunt,  se  quod  possit  et  debeat  prsedicto 
modo  scire  seu  inquirere,  et  non  faciat,  nec 
diligentiam  adhibeat,  quam  si  omnino  omittat, 
talis  ignorantia  est  propriissime  vincibilis,  et 
coincidit  cum  crassa,  vel  supina,  vel  affectata : 
si  vero  adhibeat  aliquam  diligentiam.,  non  vero 
sufficientem,  dici  solet  ignorantia.improbabilis. 


21.  Sexta  divisio  ignorantice.  — Ad  expli- 
candam  autem  hanc  quintam  divisionem, 
oportet  advertere  sextam,  quam  Aristoteles 
tetigit  3  Ethic,  cap.  i,  etde  qua  est  titulus  in 
jure  civili  fjf.  de  Juris  et  facti  ignorantia.  Est 
ergoalia  ignorantia  juris,  alia  facti.  Suby&rg 
comprehenditur  jus  divinum,  naturale,  et  po- 
sitivum,  aut  jus  humanurn,  ac  denique  omne 
superioris  prseceptum  :  sub  facto  autem  com- 
prehenditur  vel  tota  actio  vel  circumstantia 
ejus,  vel  effectus,  qui  ex  illa  postea  sequitur : 
et  utrumque  horum,  scilicet  et  jus,  et  factum 
potest  invincibiliter,  et  vincibiliter  ignorari  : 
licet  de  singulis  fere  soleant  moveri  qusestio- 
nes.  Utrum  jus  naturale,  divinum^  positivum 
vel  humanum  possit  invincibiliter  ignorari. 
Sed  non  sunt  hujus  loci,  viderique  possunt 
dicta  in  materia  de  Legibus :  generatim  tamen 
loquendo  non  dubito  quin  in  omnia  heec  mem- 
bra  possit  cadere  ignorantia  invincibilis,  quam- 
vis  facilius  in  jure  positivo  divino,  quam  na- 
turali,  quia  hoc  habet  cum  homine  magis  in- 
trinsecam  connexionem.  Unde  inter  naturalia 
queedam  sunt,  quse  minus  possunt  ignorari 
sine  culpa,  quia  sunt  lumine  naturse  notiora, 
et  forte  aliqua  sunt  tam  per  se  nota,  ut  nullo 
modo  possint  invincibiliter  ignorari,  ut  sunt 
principia  universaliora,  ut  bonum  est  facien- 
dum,  turpe  vitandum,  et  aliqua  etiam  imme- 
diata,  ut  nemini  est  facienda  injuria  ;  atque 
eadem  ratione  facilius  potest  ignorari  jus  hu- 
manum,  quam  divinum,  et  factum,  quam  jus  : 
quia  est  magis  contingens  et  mutabile,  et  in 
ipso  facto  facilius  ignorantur  extrinsecae  cir- 
cumstantise,  quam  intrinsecee,  et  quee  sunt  per 
se  connexee  cum  ipso  opere  :  et  juxta  heec  di- 
versa  capita  judicandum  est  de  diligentia,  quee 
sufficiat  ad  reddendam  ignorantiam  invincibi- 
lem,  seu  probabilem. 

22.  Septima  divisio. — Septimo  addi  potest 
divisio  tacta  ab  Aristotele,  nam  alia  est  igno- 
rantia,  quee  absolute  opponitur  scientiee  et 
cognitioni,  in  quam  proprie  nomen  ignoran- 
tice  convenit  :  alia  vero  est,  quee  solum  privat 
actuali  advertentia,  seu  memoria.,  quse  magis 
proprie  dicitur  inconsideratio,  seu  oblivio,  et 
vocari  solet  ignorantia  actualis,  et  ad  utram- 
que  fere  possunt  accommodari  fere  omnia  dic- 
ta,  et  de  utraque  dicemus  duabus  sectionibus 
sequentibus. 

23.  Octava  divisio. — Ultimo  non  est  omit- 
tenda  divisio  dialectica  ignorantise,  in  igno- 
rantiam  negationis,  et  prava?  dispositionis.  Cir- 
ca  quam,  quod  ad  rem  moralem  spectat,  so- 
lum  est  advertendum  ignorantiam  negationis 


DISPUTATIO 

non  esse  quamcumque  negationem  scientise, 
quse  potius  nescientia  dicitur.,  neque  quam- 
cumque  privationem  physicam,  sed  moralem, 
ita  ut  sit  carentia  scientiae  moraliter  debitse, 
tamen  sine  errore,  vel  cognitione  contraria, 
nam  quando  hoec  adjungitur,  illa  dicitur  igno- 
rantia  pravce  dispositionis  :  vocatur  autem 
pravanon  moraliter,  seu  culpabiliter,  sed  quia 
est  mala  affectio,  seu  dispositio  hominis,  quse 
si  sit  voluntaria,,  pertinebit  ad  malum  culpee  : 
si  autem  involuntaria.,  tantum  ad  malum  poe- 
nse.  Est  autem  considerandum  hanc  ignoran- 
tiam  pravce  dispositionis  coincidere  cum  con- 
scientia  erronea,  in  qua  intercedit  positiva 
cognitio,  seu  existimatio,  et  ex  hac  parte  potest 
movere  directe  voluntatem,  et  ita  non  solum 
causare  voluntarium,  sed  etiam  interdum  cau- 
sare  honestum  actum,  et  suo  modo  concurrere 
ad  specificationem  ejus,  et  de  illa  dicendum 
est,  tractatu  sequenti,  disputat.  ultima :  prseter 
positivum  vero  includit  negationem  debitse 
scientiae  :  et  quoad  hoc  eadem  est  ratio  de  illa, 
quee  de  ignorantia  privativa,  quoad  causan- 
dum  voluntarium,  vel  involuntarium,  de  quo 
jam  dictum  est. 

SECTIO  II. 

Utrum  et  qu®  ignorantia  causet  voluntarium, 
vel  involuntarium. 

Diximus  quomodo  ignorantia  ipsa  volunta- 
ria,  vel  involuntaria  sit:  sequitur  dicendum 
quomodo  ratione  illius  actio  aliqua_,  vel  omis- 
sio,  vel  effectus  ejus  voluntaria,  vel  involun- 
taria  sit;  et  dicemus  de  illis  tribus  ignorantiis 
antecedenti,  concomitanti ,  et  consequenti, 
nam  de  omnibus  est  difficultas. 

1.  Prima  difficultas  circa  titulum  quoad 
ignorantiam  antecedentem. — Primo  deantece- 
denti  dici  solet  causare  involuntarium,  in  quo 
est  duplex  difficultas.  Prima,  quia  hsec  igno- 
rantia  est  causa  actus  voluntatis :  ergo  causat 
voluntarium.  Antecedens  constat  ex  dictis, 
quia  in  hoc  distinguitur  hsec  ignorantia  a  con- 
comitante.  Consequentia  vero  probatur,  quia 
actus  voluntatis  per  se  est  voluntarius :  ergo 
qui  causat  illum ,  causat  voluntarium :  hac 
enim  ratione  probavimus  supra  metum  et 
concupiscentiam  causare  voluntarium  simph- 
citer. 

2.  Secunda  difficultas  quoad  eamdem  igno- 
rantiam.  —  Assertio  contra  Tianc  difficultatem. 
— Refellitur. — Secunda  difficultas  est,quia  in- 
voluntarium  est  illud,  quod  repugnat  appetitui 


IV.  SECTIO  II.  217 

positivo  voluntatis;  sed  quod  fit  per  ignoran- 
tiam  antecedentem,  non  est  hoc  modo  invo- 
luntarium,  quia  non  est  necesse,  ut  qui  propter 
ignorantiam  comedit  carnes  die  prohibito, 
tunc  actu  habeat  displicentiam,  seu  simplicem 
affectum  illi  actioni  contrarium :  imo  vix  fieri 
potest  ut  illum  habeat,  quia  supponimus  in 
illo  actu  ignorare  illam  conditionem,  quse  ab 
illo  posset  avertere  voluntatem.  Dices  non  sumi 
hic  voluntarium  in  eo  rigore,  id  est,  contrarie, 
sed  solum  negative,  seu  privative,  sicut  supra 
de  ignorantia  involuntaria  dicebamus.  Unde 
potest  hoec  responsio  confirmari,  quia  igno- 
rantia  non  potest  facere  actum  magis  involun- 
tarium,  quam  ipsa  sit.  Sed  contra  hoc  est, 
quia  tam  Aristoteles,  quam  D.  Thomas,  et  alii, 
hanc  differentiam  ponunt  inter  ignorantiam 
antecedentem  et  concomitantem,  quia  illa 
causat  involuntarium,  heec  vero  nec  volunta- 
rium,  nec  involuntarium,  sed  nonvoluntarium: 
ergo  necesse  est  ut  priorem  partem  intelligant 
de  involuntario  contrarie,  ahas  quid  differret 
inter  ignorantiam  antecedentem  et  concomi- 
tantem? 

3.  Tertia  difficultas  quoad  ignorantiam  con- 
comitantem . — Confirmatur.  — Atque  hinc  oritur 
tertia  difficultas  de  ignorantia  concomitante, 
quia  si  formaliter  sumatur,  ut  concomitans  est, 
sicut  non  causat  voluntarium,  ita  nec  non  vo- 
luntarium :  tum  quia  illa  ut  sic,  non  est  causa 
actionis:  ergo  nullam  conditionem  in  eam  in- 
fluit:  tum  etiam,  quia  alias  hsec  ignorantia 
semper  excusaret  culpam,  nam  ut  actio  non 
imputetur  ad  culpam,  satis  est,  quod  non  sit 
voluntaria,  quamvis  positive  involuntaria  non 
sit,  nam  cum  de  ratione  culpee  sit  voluntarium, 
sufficit  carentia  voluntarii  ad  excusandum  a 
culpa  :  si  vero  consideretur  haec  ignorantia 
quatenus  ipsa  voluntaria,  aut  involuntaria  esse 
potest,  non  semper  facit  actionem  non  volun- 
tariam,  nam  quando  ipsa  voluntaria  est,  etiam 
actio  quce  cum  illa  fit  reputatur  voluntaria,  et 
imputatur  ad  culpam.  Veluti  si  quis  occidat 
hostem,  putans  se  occidere  feram,  non  facta 
sufficienti  diligentia  ad  vitandum  homicidium, 
sine  dubio  ei  imputatur  ad  culpam,  etiamsi  illa 
ignorantia  concomitans  sit :  nam  si  iUe  esset 
ita  virtualiter  dispositus,  quod  si  sciret  ibi  esse 
hominem,  non  interficeret,  nihilominus  pro- 
pter  negligentiam  culparetur  ut  homicida : 
ergo  non  minus  culpandus  est,  eo  quod  ita  sit 
affectuS;  quod  si  sciret,  libentius  occideret, 
nam  haec  dispositio  non  excusat,  sed  potius 
accusat.  Atque  idem  a  fortiori  est,  quando 
ignorantia  concomitans  est  de  conditione  ali- 


218 


DE  IGNORANTIA,  UTRUM  SIT  CAUSA  VOLUNTARII,  VEL  INVOLUNTARIT. 


qua  impertinente  ad  actum,  ut  si  quis  furetur 
die  festo  ignorans  esse  diem  festum,  qui  non 
minus  esset  furaturus,  etiamsi  id  sciret,  nam 
illa  ignorantia  reputatur  concomitans.,  et  ta- 
men  mdlo  modo  facit  actum  non  voluntarium, 
non  solum  si  voluntaria  ipsa  sit,  sed  etiam  si 
sit  omnino  involuntaria. 

•4.  Quarta  difficultas  quoad  ignorantiam  con- 
sequentem.  —  Ultimo  esse  potest  difficultas  de 
ignorantia  consequenti :  de  qua  dicitur,  quod 
ceLUsa.t  voluntarium :  quod  non  potest  esse  ve- 
rum  de  voluntario  directo,  quia  aufert  illius 
objectum:  neque  etiam  de  voluntario  indirecto 
id  videtur  universale,,  quia  supra  dictum  est, 
quod  quamvis  omissio  aliqua  sit  vohmtaria, 
non  est  necesse  effectum  inde  secutum  esse 
voluntarium  indirecte,  quia  per  accidens  se- 
quitur;  sed  ignorantia  est  qusedam  omissio: 
ergo  licet  ipsa  sit  voluntaria,  non  est  necesse 
effectum  inde  secutum  esse  voluntarium  :  ut, 
verbi  gratia,  si  aliquis  negligenter  ignoret 
hunc,  qui  petit  eleemosynam  esse  pauperem, 
et  ideo  dat,  illa  ignorantia  consequens  est, 
nam  est  causa  actus :  non  enim  daret,  si  sciret 
esse  divitem,  et  est  voluntaria,,  cum  non  sit 
facta  sufficiens  diligentia  ad  expellendam  il- 
lam,  et  tamen  illa  donatio  non  fit  voluntaria, 
imo  alter  tenetur  restituere  quod  accepit :  ergo 
illa  doctrina  non  est  universaliter  vera.  Et 
confirmatur,  nam  ignorantia  ebrii,  qui  se  vo- 
luntarie  inebriavit,  non  facit  semper  volunta- 
rium  homicidium  subsecutum,  et  tamen  illa 
est  consequens :  nam  et  est  causa  actus,  non 
enim  occideret,  si  non  esset  privatus  usu  ra- 
tionis  propter  ebrietatem,  et  est  voluntaria 
saltem  in  alio,  id  est,  in  ebrietate. 

5.  In  hac  re  considerandum  est  aliud  esse 
loqui  de  effectu,  seu  actu  quem  voluntas  habet 
occasione  ignorantise  circa  rem  aliam  cogni- 
tam,  aliud  vero  de  actu  circa  rem  ignoratam 
ut  ignorata  est.  Quod  exemplo  declaratur,,  nam 
qui  comedit  carnes  die  prohibito  ignorans  pro- 
hibitionem,  duo  potest  intelligi  operari,  et 
velle :  unum  est,  quod  comedit  carnes,  quod 
non  est  ab  ipso  ignoratumr  sed  cognitum  al- 
terum  est,  quod  transgreditur  prseceptum, 
quod  est  ab  ipso  ignoratum,  et  fortasse  occa- 
sione  hujus  ignorantise  facit  illud  primum.  Hic 
non  est  proprie  sermo  de  priori  actu,  seu  ef- 
fectu,  sed  de  posteriori,  tamen  ut  primam 
difficultatem  dissolvamus. 

6.  Dicendum  primo,  ignorantiam  posse  esse 
causam  voluntarii  directe  circa  ahquod  mate- 
riale  objectum  quatenus  cognitum  est  alias. 
Hoc  tetigit  Cajetanus,  i,  2,  quajst.  76,  art.  1, 


et  clarius  Adrianus,  quodlib.  A,  et  exemplo 
adducto  declaratur :  nam  ille  actus  comedendi 
carnes  simpliciter  est  voluntarius,  et  tamen  ut 
sie,  est  causatus  ab  ignorantia,  eo  modo  quo 
ignorantia  potest  causare,  scilicet  ut  causa  per 
accidens  removens  prohibens,  nam  si  ille  sci- 
ret  prohibitionem ,  non  comederet.  Et  hoc 
etiam  probat  difficultas  prima  supra  tacta  : 
atque  idemprocedatdeignorantia  consequenti; 
in  concomitante  vero  non  habet  locum,  quia 
sicut  non  est  causa  actus,  ita  nec  ejus  volun- 
tarii. 

7.  Dices:  cum  voluntarium  directum  per  se 
requirat  cognitionem,  quomodo  potest  igno- 
rantia  esse  causa  illius?  Deinde  si  causa  haec 
sit  omnino  involuntaria,  quomodo  potest  esse 
causa  effectus  voluntarii?  hac  enim  ratione 
omnes  auctores  dicunt  ignorantiam  anteceden- 
tem  causare  involuntarium.  Ad  priorem  partem 
respondetur  duo  requiri  ut  voluntas  moveatur : 
primum  ut  in  objecto  appareat  aliqua  ratio 
attrahens  ipsam,  secundum  ut  non  appareat 
aliquid  detinens,  seu  avertens  ipsam.  Quantum 
ad  primum,  concurrit  positive  cognitio  ad  cau- 
sandum  voluntarium,  non  tanquam  removens 
prohibens,  sed  tanquam  applicans  materiam 
circa  quam,  seu  causam  per  se  moventem  vo- 
luntatem :  quoad  secundum  vero  potest  per  se 
concurrere  ignorantia,  non  quidem  objecti 
cogniti  ut  cognitum  est,  sed  alicujus  conditio- 
nis  ejus,  quse  averteret  voluntatem,  et  ideo 
non  concurrit  ut  cognitio,  sed  ut  removens 
prohibens,  ut  dixi.  Unde  patet  responsio  ad 
posteriorem  partem,  nam  hsec  ignorantia  non 
causat  hoc  voluntarium,  eo  quod  ipsa  volun- 
taria  sit,  sed  praecise  ex  hoc  quod  tollit  impe- 
dimentumtalis  voluntarii,  et  ad  hoc  non  est  ne- 
cesse,  ut  sit  voluntaria,  sicut  cognitio  causat 
voluntarium,  etiamsi  ipsa  voluntaria  non  sit, 
sed  mere  naturalis,  quia  non  causat  ut  volun- 
taria,  sed  preecise  ut  applicans  objectum  mo- 
vens  potentiam :  et  idem  esse  potest  de  habitu, 
et  in  omni  alia  causa  actus  voluntatis,  quia 
hee  sunt  veluti  causse  physicae  per  se,  et  vel  per 
accidens  actus  voluntatis :  quando  vero  aucto- 
res  dicunt  ignorantiam  involuntariam  causare 
involuntarium,  intelligunt  respectu  conditionis 
ignoratee,  ut  statim  dicam,  non  respectu  ac- 
tionis  cognitse,  et  objecti  directe  voliti. 

8.  Secunda  assertio  manifesta. —  Dicendum 
secundo.  Respectu  conditionis  ignoratae,  omnis 
ignorantia  causat  non  voluntarium  directum  et 
in  se.  Hoc  est  per  se  notum,  supposito  illo  primo 
principio,  quod  voluntas  non  potest  ferri  in 
incognitum  :  ergo  voluntas  necessario  efficit, 


DISPUTATIO 

ut  id  quod  ignoratum  est,  ut  sic,  non  possit 
esse  in  se  volitum  :  hoc  autem  necessarium  est 
ad  voluntarium  directum  et  in  se. 

9.  Solum  posset  aliquis  de  ignorantia  affec- 
tata,  nam  hsec  non  videtur  excludere  hoc  vo- 
luntarium  directum  :  cum  enim  aliquis  vult 
ignorare  prohibitionem  superioris,  ut  liberius 
operetur,  tunc  directe  vult  sic  operari,  et  ta- 
men  operatur  ex  ignorantia  affectata.  Respon- 
detur,  aut  ibi  non  esse  voluntarium  directum, 
aut  eo  modo  quo  est,  non  esse  ex  ignorantia 
uila,  sed  supponere  cognitionem,  illa  enim 
non  vult  absolute  efficere  illam  operationem, 
quatenus  continet  transgressionem  preecepti, 
quia  revera  non  scit  esse  tale  praeceptum,  nec 
hujusmodi  transgressionem  :  sicut  qui  directe 
vult  ignorare,  quid  Ecclesia  sentiat,  vel  defi- 
nierit  de  aliqua  propositione,  ut  liberius  opi- 
nari  possit,  non  vult  directe  sentire  et  opinari 
contra  illam,  quia  revera  ignorat  esse  contra 
illam  :  imo  ideo  vult  hoc  ignorare  ut  non  co- 
gatur  a  sua  sententia  discedere.  Propter  quod 
multi  probabiliter  existimant  talem  ignoran- 
tiam  affectatam  excusare  a  formali  peccato 
haeresis,  quamvis  non  excuset  a  culpabili  er- 
rore  :  qui  ergo  ita  vult  ignorare,  directe  vult 
operationem  illam,,  cujus  prohibitionem  igno- 
rare  vult,  et  ad  summum  vult  etiam  exponere 
se  periculo  transgrediendi  legem,  seu  sic  ope- 
rari,  etiam  si  contingat  id  esse  prohibitum,  et 
respectu  hujus  voluntarii  directi  non  habet 
ignorantiam,  nam  satis  cognoscit  esse  possibile 
et  contingens  illud  esse  prohibitum. 

10.  Tertiaassertio. — Dicendum  tertio.  Igno- 
rantia  antecedens  causat  simpliciter  involun- 
tarium  respectu  actus,  vel  effectus  quatenus 
ignoratus  est.  Si  in  hac  conclusione  involunta- 
rium  sumatur  negative,  seu  privative,  est  res 
certissima,  et  indubitata  etiam  in  fide  :  constat 
enim  hujusmodi  ignorantiam  excusare  cul- 
pam,  ut  patet  de  Jacob  accedente  ad  Liam  an- 
tequam  esse  uxor  sua,  qui  in  eo  actu  nihil 
peccavit  ratione  ignorantiee,  non  autem  excu- 
sat  culpa,  nisi  quia  tollit  voluntarium  :  ratio 
a  priori  est  clara,  illa  enim  conditio  ignorata 
non  est  directe  voluntaria  in  se,  ut  patet  ex 
conclusione  prsecedenti,  neque  etiam  est  vo- 
luntaria  indirecte,  seu  in  alio,  quia  nullo  mo- 
do  est  praevisa,  sed  invincibiliter  ignorata,  ut 
supponitur.  Item  quia  causa  ejus,  quse  est 
ignorantia,  est  prorsus  involuntaria  :  ergo  ex 
nullo  principio  potest  ille  actus  ut  sic,  esse  vo- 
luntarius.  Si  autem  in  conclusione  involunta- 
rium  sumatur  contrarie,  sic  est  conclusio  in- 
certa  propter  secundam  difficultatein,  n.  % 


IV.  SECTIO  II.  219 

tactam,  quam  melius  expediemus  simul   cum 
sequenti  conclusione. 

11.  Quarta  assertio  bipartita. — Dicendum 
quarto.  Ignorantia  concomitans,  si  sit  omnino 
invohmtaria,  facit  actum  ignoratum  omnino 
involuntarium  privative,  quamvis  non  contra- 
rie.  Ita  Almainus,  tract.  l,Moral.,  cap.  4,  licet 
sine  causa  existimet  hoc  esse  contra  D.  Tho- 
mam,  nunquam  enim  hoc  aperte  negavit,  nam 
potius  de  omni  ignorantia  concomitante  vide- 
tur  affirmare,  quod  causet  non  voluntarium, 
de  quo  postea.  Alii  vero  auctores  in  2,  dis- 
tinctione  22,  preesertim  GabrieL  qusest.  2,  et 
Marsilius,  qusest.  15,  art.  2,  Adrianus,  quod- 
lib.  4,videntur  huic  conclusioni  contradicere, 
quia  sentiunt  hanc  ignorantiam  concomitan- 
tem  non  excusare  a  culpa,  quantumvis  invo- 
luntaria  sit  :  tamen  illi  videntur  loqui  de 
quadam  ignorantia,  quam  ego  potius  imper- 
tinentem  vocarem  ad  rem  moralem,  quam  con- 
comitantem,  et  adhuc  de  illa  nonrecteloquun- 
tur,  ut  dicam. 

12.  Probatur  liwc  assertio  quoad  primam 
partem. — Probatur  ergo  conclusio  eodem  mo- 
do,  quo  preecedens,  quia  talis  ignorantia  excu- 
sat  a  culpa  :  ergo  tollit  voluntarium.  Antece- 
dens  probatur,  quia  qui  sic  ignorat,  licet  alias 
habeat  paratam  voluntatem  ad  ita  operandum 
si  sciret,  tamen  hic  et  nunc  non  operatur  ex 
illa  voluntate,  et  alias  facit  sufficientem  dili- 
gentiam  ne  sequatur  talis  effectus,  vel  certe 
prorsus  ignorat  talem  actum  esse  prohibitum^ 
vel  aliquid  simile  :  ergo  non  est  unde  ei  impu- 
tetur  ad  culpam  talis  effectus,  vel  trangressio. 
Confirmatur  et  declaratur,  nam  si  quis  mittat 
sagittam  ad  occidendam  feram,  et  facit  suffi- 
cientem  diligentiam  ad  vitandum  periculum 
occidendi  hominem,  et  postea  occidat  inimicum 
quem  libentius  occideret,  si  sciretibi  adesse,  ni- 
hil  peecat,  nec  est  homicida  :  ergo  non  occidit 
voluntarie.  Antecedens  patet,  quia  si  occideret 
amicum,  non  esse  homicida,  quia  jam  esset 
ignorantia  antecedens  :  ergo  neque  occidendo 
inimicum.  Patet  consequentia,  quia  ratio  cul- 
pa3  non  pendet  ex  re  extrinseca  mere  casuali, 
quod  autem  contingat  ibi  esse  amicum,  vel 
inimicum,  est  mere  casuale  et  extrinsecum. 

13.  Rursus  hoc  ita  declaro,  nam  variis  mo- 
dis  potest  intelligi  homo  esse  dispositus  in 
hujusmodi  eventu,  primo  quod  illam  preepa- 
rationem  voluntatis  ad  occidendum  inimicum 
habeat  solum  in  habitu,  seu  virtute  ratione 
actuum  prsecedentium,  tamen  hic  et  nunc  ni- 
hil  cogitet  de  inimico,  neque  habeat  aliquem 
actum  voluntatis  circa  illum,  et  tunc  est  evi- 


220 


DE  IGNORANTIA,  UTRUM  SIT  CAUSA  VOLUNTARII,  VEL  INVOLUNTARII. 


dens  nihil  peccare  occidendo  illum,  quia  actus 
emittendi  sagittam  prout  hic  et  nunc  fit,  est 
prudenter  factus  et  cum  sufficienti  diligentia, 
ut  supponitur  :  ergo  illa  voluntas  sagittandi 
nullam  habet  malitiam :  ergo  illud  homicidium 
tunc  non  est  in  se  directe  volitum,  ut  per  se 
constat :  neque  etiam  in  alio^  scilicet  in  vena- 
tione,  quia  per  accidens  sequitur,  et  nullo 
modo  est  prsevisum  :  neque  etiam  indirecte, 
quia  hic  et  nunc  non  tenetur  homo  ille  vitare 
hanc  actionem,  ne  sequatur  ille  effectus,  vel 
saltem  excusatur  ob  excusabilem  inadverten- 
tiam :  ergo,  etc. 

14.  Secundo  modo  potestesse  homo  ita  dis- 
positus.,  ut  quando  emittit  sagittam^  actu  co- 
gitet  de  inimico,  et  habeat  simplicem  compla- 
centiam,  seu  desiderium  mortis  illius,  prout 
explicatur  his  verbis :  Utinam  ibi  esset  inimi- 
cus,  ut  illum  configerem :  et  tunc  multis  vi- 
detur  ille  effectus  voluntarius^  quia  est  volitus 
ab  operante.  Sed.,  ut  in  superioribus  diximus^ 
in  rigore  aliud  est  esse  volitum,  aliud  volunta- 
rium.  Ille  ergo  effectus  in  eo  casu,  est  volitus 
objective  per  simplicem  affectum  et  volunta- 
tem  inefficacem,,  non  tamen  per  absolutam  et 
operativam,  et  ideo  non  est  voluntarius  tan- 
quam  a  voluntate  procedens,  sicut  si  sagitta 
ab  alio  mitteretur,  et  alter  haberet  illum  affec- 
tiim,  utinam  illa  sagitta  interficeret  inimicum 
meum,  peccaret  quidem  interno  affectu  ho- 
micidii;  et  ille  effectus  si  fieri  contingeret^  esset 
illi  objective  volitus,  non  tamen  active,  et  ideo 
non  esset  voluntarius,  neque  actio  illa  exterior 
illi  imputaretur  ad  culpam:  idem  autem  est 
quando  illa  duo  conjunguntur  in  eodem,  nam 
ille  affectus  interior  circa  mortem  inimici,  et 
actus  exterior  emittendi  sagittam,  licet  unius 
suppositi  sint,  tamen  unus  non  est  active  ab 
aliOj  et  ille  affectus  non  imperat  hanc  actio- 
nem,  sed  sola  voluntas  venandi :  ergo  effectus 
ex  venatione  secutus  non  est  voluntarius  ra- 
tione  illius  affectus  simplicis :  unde  in  illo  casu 
ille  non  est  homicida  exterior,  nec  maneret 
irregularis  si  faceret  (ut  supponitur)  sufficien- 
tem  diligentiam.  Confirmatur,  nam  si  ille  ef- 
fectus  tunc  esset  voluntarius  ratione  illius  sim 
plicis  affectus,  esset  directe  voluntarius^  quia 
ille  affectus  directe  terminatur  ad  illud  objec- 
tum  in  se  :  ergo  tale  voluntarium  non  funda- 
retur  in  ignorantia  prout  nunc  loquimur  : 
constat  autem  non  esse  directe  voluntarium 
per  modum  actionis,  sed  solum  per  modum 
objecti;  in  quo  voluntas  habet  simplicem  com- 
placentiam,  quare.  etc. 

15.  Tertio  tamen  modo  posset  intelligi  hu- 


jusmodi  homo  ita  dispositus ,  ut  non  solum 
haberet  simplicem  affectum,,  sed  etiam  hunc 
actum:  Volo  emittere  sagittam,  si  forte  illic 
sit  inimicus  :  et  tunc  sine  dubio  effectus  vide- 
tur  judicandus  voluntarius,  quia  jam  illa  actio 
non  procedit  tantum  ex  voluntate  venandi,  sed 
etiam  ex  voluntate  interficiendi  inimicum  : 
tunc  autem  vel  moraliter  fieri  non  potest,  ut 
cum  tali  voluntate  fiat  sufficiens  diligentia  ad 
vitandum  homicidium,  vel  si  admittamus  hanc 
fieri,  dicendum  est  voluntatem  illam  non  pro- 
cedere  ab  ignorantia,  sed  a  communi  scientia, 
quia  iste  existimat  casu  fieri  posse,  ut  ibi  sit 
inimicus,  non  obstante  preemissa  diligentia, 
et  ideo  hoc  nihil  repugnat  conclusioni  positse. 

16.  Dices :  Si  haec  ignorantia  concomitans 
non  est  causa  actionis,  non  est  etiam  causa  ef- 
fectus  subsecuti  ex  actione :  ergo  quod  illa  sit 
involuntaria  ,  nihil  referre  potest  ut  effectus 
etiam  involuntarius  sit :  alioqui  si  ipsa  esset 
involuntaria  positive,  seu  contrarie,  ut  regu- 
lariter  esse  potest,  etiam  effectus  esset  positive 
involuntarius,  quod  est  contra  conclusionem 
positam.  Respondetur  imprimis,  utignorantia 
hsec  faciat  effectum  omnino  non  voluntarium, 
non  oportere  ut  sit  causa,  sed  satis  esse  ut 
tollet  conditionem  ad  actuale  voluntarium  ne- 
cessariain,  qualis  est  cognitio ,  quee  per  igno- 
rantiam  tollitur.  Unde  licet  illa  conditionalis 
aliquo  modo  vera  sit,  scilicet  quod  si  sciret, 
libentius  faceret,  tamen  hic  et  nunc  nullam  ac- 
tualem  voluntatem  directam,  aut  indirectam 
ponit  in  operante,  quse  sit  causa  illius  effectus, 
et  hoc  provenit  ab  ignorantia,  et  ideo  potest 
causare  involuntarium  in  effectu,  quamvis  non 
causet  ipsum  effectum.  Denique  cum  illa  igno- 
rantia  sit  invincibilis,  ratione  illius  fit,  ut  vo- 
luntas  emittendi  sagittam  possit  esse  prudens, 
et  debito  modo  facta,  et  consequenter  ut  ef- 
fectus  subsecutus  sit  prorsus  casualis.,  et  preeter 
voluntatem  operantis.  Neque  est  eadem  ratio 
de  involuntario  contrarie,  nam  ignorantia  sive 
sit  privative,  sive  positive  involuntaria,  per  se 
solum  habet  tollere  cognitionem  et  consequen- 
ter  vohmtariunL,  tamen  ex  se  non  habet  indu- 
cereaffectumcontrarium  respectu  effectus  sub- 
secuti,  et  ita  manet  simul  confirmata  ultima 
pars  conclusionis. 

17.  Ad  secundam  difficultatem,  in  num.  2. 
—  Sed  urget  secunda  difficultas  in  numero  2 
posita,  queenam  sit  differentia  in  hoc  inter 
ignorantiam  antecedentem  et  concomitantem, 
quando  utraque  est  involuntaria.  Nam  Aristo- 
teles  et  D.  Thomas  in  hoc  videntur  constituere, 
ut  dixi.  Respondetur  primo  ignorantiam  con- 


MSPUTATIO 

comitantem  quatenus  involuntaria  est,  induere 
aliquo  modo  rationem  antecedentis,,  ut  dixi,,  et 
ideo  forte  non  esset  necessarium  constituere 
aliquam  differentiam.  Secundo  dicitur,  quam- 
visinactuali  affectu  nulla  sit,  tamen  in  virtuali 
etinterpretativo,  aliquam  reperiri :  nam  quan- 
do  in  rigore  ignorantia  est  antecedens,  quia 
homo  censetur  ita  affectus  ut  si  sciret,  non  fa- 
ceret,  censetur  actio  non  solum  privative  in- 
voluntaria,  sed  etiam  quodammodo  positive, 
quia  censetur  illa  voluntas  virtualiter  habere 
affectum  contrarium.,  cujus  signum  est  tristitia 
postea  subsecuta  adveniente  scientia  :  quando 
vero  ignorantia  est  concomitans,  nullum  invo- 
luntarium  positive  nec  actuale,  nec  virtuale  ibi 
admiscetur,  quia  voluntas  neutro  modo  habet 
affectum  contrarium,  et  libentius  esset  factura 
si  scientia  adesset:  cujus  signum  est  gaudium 
postea  subsecutum  adveniente  scientia. 

18.  Quinta  assertio  bimembris .  —  Ultimo  di- 
cendum,  ignorantiam  simpliciter  voluntariam 
reddere  actum,,  vel  effectum  subsecutum  vo- 
luntarium,  sive  illa  sit  consequens,  sive  con- 
comitans,  in  hac  conclusione,  praesertim  quo- 
ad  priorem  partem,,  omnes  conveniunt,  et  su- 
mitur  ex  illo  Augustini,  3,  delib.  Arb.,  c.  19: 
Non  tibi  imputatur  ad  culpam  si  invitus  igno- 
res,  sed  si  scire  neglexeris.  Ratio  vero  est_,  quia 
ignorantia  illa  est  causa  tahs  actus,  seu  effec- 
tus,  ut  dictum  est  de  ignorantia  consequenti : 
ergo  si  ipsa  est  voluntaria,  etiam  effectus  erit 
vohmtarius,  saltem  indirecte  et  in  causa.  Quo 
fit  ut  obiter  dicam  hujusmodi  effectum  per  ac- 
cidens  non  posse  esse  magis  voluntarium,  quam 
sit  ipsa  ignorantia :  unde  si  illa  sit  tantum 
imperfecte  voluntaria,  verbi  gratia,  ex  levi 
negligentia ,  quae  ad  mortale  peccatum  non 
sufficiat :  etiam  effectus  erit  imperfecte  volun- 
tarius,  et  excusabitur  a  culpa  mortali,  licet 
non  a  veniali.  Ratio  hujus  est,  quia  effectus 
non  potest  esse  perfectior  sua  causa  totali,  ut 
sic  :  ergo  si  totum  voluntarium  respectu  effec- 
tus  sumitur  ex  voluntario  causse,  scilicet  igno- 
rantise,  non  potest  illud  esse  majus  respectu 
ignorantiee,,  quam  hoc.  Notarunt  hoc  Corduba 
et  Castro,  locis  citatis,  et  Navarus,  in  Summ., 
capite  decimo  secundo,  numero  sexto,  licet 
oppositum  insinuet  Cajetanus,  \,  2_,  queest.  76, 
art.  &,  et  forte  plura  de  hoc  in  tractatu  de  Pec- 
catis. 

1 9.  Sed  superest  altera  pars  de  ignorantia 
concomitante.,  de  qua  non  procedit  ratio facta, 
quia  non  est  eausa  actionis,  ut  in  3  difficultate 
tactum  est.  Sed  nihilominus  etiam  haec  pars 
est  certissima,  ut  probant  exemplum  et  ratio 


IV.  SECTIO  II.  221 

adducta  in  3  difficultate,  num.  3,  etprseterea, 
quia  illa  ignorantia  non  excusat  tunc  a  culpa : 
ergo  nec  tollit  voluntarium.  Tandem  ille  tene- 
tur  expellere  illam  ignorantiam  ad  evitandum 
actum,  et  voluntarie  hoc  facere  omittit :  ergo 
voluntarie  etiam  operatur  saltem  indirecte. 
Quare  nihil  refert,  quod  hsec  ignorantia  non 
sit  causa  actus,  et  quod  si  adesset  scientia,  ac- 
tus  nihilominus  fieret :  tum  quia  quamvis  di- 
camus  illum  actum  non  esse  voluntarium  in 
ignorantia  tanquam  in  causa,  erit  tamen  illa 
ignorantia  conditio  sufficiens  ut  iUe  actus  sit 
voluntarius  indirecte,  quatenus  homo  tenetur 
et  potest  illum  vitare  et  non  facit,  nam  quod 
esset  facturus  existente  scientia,  non  excusat 
illum,  sed  potius  quodammodo  magis  accusat, 
quia  illa  est  prava  dispositio,  et  contraria  obli- 
gationi,  qua  tenetur  vitare  actum  :  tum  etiam 
quia  ille  effectus  est  voluntarius  in  alio  actu 
directe  voluntario,  m%  verbi  gratia,  occisio  ho- 
minis  in  venatione :  ignorantia  autem  volun- 
taria  quamvis  sit  concomitans.,  est  ratio,  seu 
conditio  ut  prior  ille  actus  venandi  impruden- 
ter.,  seu  incaute  fiat,  et  consequenter  ut  in  illo 
censeatur  volitus  effectus  inde  secutus. 

20.  Expeditur  tertia  difficultas  posita,  n.  3. 
— Ad  confirmationem  in  eodem  num.  — Atque 
ex  his  satisfactum  est  ad  tertiam  difficultatem 
in  principio  positam  :  concedimus  enim  totum 
id  quod  probare  intendit,  ut  ex  hac  ultima  as- 
sertione,  et  ex  prsecedenti  satis  constat :  quan- 
do  ergo  Aristoteles  dicit  ignorantiam  conco- 
mitantem  causare  non  voluntarium,  vel  certe 
locutus  est  saltem  de  iUa  ignorantia  quando 
omnino  non  est  voluntaria,  ut  supra  notavi, 
vel  locutus  est  prsecise  de  illa  quatenus  conco- 
mitans  est,  nam  ut  sic  non  habet  causare  vo- 
luntarium,  sed  potius  non  voluntarium  saltem 
directum :  quod  vero  causet  voluntarium,  in- 
terdum  id  habet  quatenus  ipsa  voluntaria  est, 
sub  qua  consideratione  participat  rationem 
ignorantise  consequentis,  ut  dictum  est.  Atque 
eodem  modo  est  interpretandus  D.  Thomas, 
cum  \,  2,,  qusest.  76,  art.  3,  dicit  ignorantiam 
concomitantem  non  excusare,  scilicet  prsecise, 
ut  concomitans  est,  nam  ut  est  involuntaria, 
et  quodammodo  antecedens,,  excusare  potest. 
Ad  confirmationem  ibi  positam  de  ignorantia 
concomitante  alicujus  conditionis  impertinen- 
tis  ad  actum,  ut,  verbi  gratia,  quod  fiat  die 
festo  :  respondetur  imprimis  hic  non  esse  ser- 
monem  de  ignorantia  rei  impertinentis  ad  ac- 
tum  moralem,  quia  illa  etiam  si  sit  antece- 
dens,  vel  consequens,  nihil  etiam  refert  ad 
moralem  actum.  Deinde  dicitur,  qualiscumque 


222 


DE  IGNORANTIA,  UTRUM  SIT  CAUSA  VOLUNTARII,  VEL  INVOLUNTARII. 


sit  illa  conditio  ignorata,  posse  fieri  volunta- 
riam,  vel  involuntariam  per  ignorantiam,  si 
ceetera  necessaria  concurrant,  ut  in  exemplo 
ibi  posito  de  eo,,  qui  furatur  die  festo,  ignorans 
esse  diem  festum,  si  illa  ignorantia  sit  invin- 
cibilis,  etiamsi  sit  concomitans,  faciet  actum 
involuntarium,  ut  tali  tempore  factum.  Unde 
si  illa  circumstantia  posset  aliquo  modo  ag- 
gravare  culpam,  excusaret  hominem  ab  illa 
gravitate. 

21.  JExpeditur  quarta  difficultas,  in  n.  A. 
—  Ad  quartam  difficultatem  uno  verbo  dici 
potest,  verum  esse  totum  id  quod  in  ea  inten- 
ditur,  non  tamen  esse  contra  dicta :  hsec  enim 
ignorantia  facit  conditionem  ,  seu  effectum 
ignoratum  esse  voluntarium  tantum  indirecte 
et  in  alio,  et  ideo  servandse  sunt  regulae  de 
hujusmodi  voluntario  supra  tactee.  Itaque  si 
hsec  ignorantia  sit  immediate  causa  alicujus 
omissionis  ex  qua  sequitur  alius  effectus,  con- 
siderandnm  est  utrum  ille  effectus  sit  privati- 
vus,  qui  immediate  sequitur  ex  aliaprivatione: 
ettunc  ille  erit  voluntarius  in  sua  causa,  si  sit 
sufficienter  prsevisus  ;  si  vero  effectus  sit  po- 
sitivus.,  ulterius  inquirendum  est,  an  quis  te- 
neatur  illum  vitare,  nam  tunc  erit  volunta- 
rius  et  non  alius  :  quia  si  quis  non  tenetur 
vitare  effectum,  nihil  refert,  quodignoretillum 
fore  consequendum  ex  priori  omissione  ;  imo 
sicut  non  tenetur  evitare  effectum,  ita  etiam 
non  tenebitur  vitare  talem  ignorantiam  prout 
ad  iUam  terminatur,  et  consequenter  illa  igno- 
rantia  ut  sic,  non  erit  voluntaria,  neque  con- 
sequens,  quia  neque  est  volita  directe,  ut  sup- 
ponitur,  neque  indirecte,  quia  non  tenetur 
illani  vitare.  Si  autem  actus  aliquis  positivus 
sit  immediate  voluntarius  occasione  ignoran- 
tise,  tunc  effectus  subsecutus  non  est  tantum 
indirecte  voluntarius  per  negationem  actus , 
sed  etiam  positive  voluntarius  in  alio.  Unde 
oportet  ut  vel  per  se  sequatur  ex  priori  actu 
cum  sufficienti  prsevisione,  vel  certe  si  per  ac- 
cidens  sequitur,  necesse  est  ut  homo  teneatur 
illum  vitare,  alioqui  non  censeretur  volitus, 
sed  permissus.  Et  ita  est  intelligenda  commu- 
nis  doctrina  de  ignorantia  consequenti. 

22.  Ad  primum  exemplum  in  eodem  num. — 
Unde  ad  illud  exemplum  de  eo,  qui  vult  dare 
eleemosynam  ei,  qui  se  fingit  pauperem,  di- 
cendum  illam  actionem  dupliciter  considerari 
posse,  uno  modo  ut  formaliter  est  eleemosyna,, 
quae  terminatur  ad  pauperem,  quia  pauper  est, 
alio  modo  ut  est  efficax  ad  transferendum  do- 
minium  in  hunc  hominem  quasi  materialiter 
quatenus  talis  homo  est.  Priori  modo  talis  ac- 


tio  est  simpliciter,  imo  et  directe  voluntaria, 
quia  formaliter  et  directe  proponitur  voluntati 
objectum  eleemosynee,  et  in  illud  directe  ten- 
dit,  et  ita  illa  actio  est  simpliciter  studiosa  et 
honesta,  si  alias  prudenter  fiat :  posteriori  au- 
tem  modo  illa  actio  non  est  directe  voluntaria, 
nam  ex  parte  objecti  est,  quasi  virtualiter  con- 
ditionata,  volo  dare  si  pauper  est :  unde  non 
existente  conditione,  non  consequitur  effectus, 
et  ideo  etiam  ille  effectus  non  est  per  se  ac  ne- 
cessario  conjunctus  cum  tali  voluntate,  neque 
cum  actione  exterius  dandi.  Quo  loco  se  offe- 
rebat  amplissima  qusestio,  quando  ignorantia 
irritet  voluntatem,  seu  contractum  :  sed  hoc 
pertinet  ad  alias  materias,  et  ideo  observanda 
est  tradita  regula  in  dicta  solutione ,  quod 
quando  ignorantia  est  de  aliqua  conditione, 
quse  virtualiter  reddit  voluntatem  conditiona- 
tam.,  tunc  si  desit  conditio^  irritat  ob  rationem 
datam,  et  quia  in  eo  casu  talis  conditio  sem- 
per  est  motivum  intrinsecum  voluntatis^,  ut  est 
paupertas  in  actu  eleemosynse :  quando  vero 
conditio  non  est  hujusmodi,  sed  est  motivum 
extrinsece  applicans  voluntatem,  tunc  igno- 
rantia  circa  talem  conditionem  non  irritat  ac- 
tum. 

23.  Ad  secundum  exempluon.  —  Ad  aliud 
exemplum  in  eadem  difficultate  positum  de 
ignorantia  ebrii,  dicendum  est,  ut  illa  igno- 
rantia  sit  consequens  respectu  alterius  effectus 
subsecuti,  non  satis  esse  ut  ipsa  sequatur  ex 
culpa  voluntaria,  sed  oportere  ut  ipsa,  quate- 
nus  potest  esse  causa,  vel  conditio  ut  fiat  talis 
effectus,  sit  voluntaria  et  aliquo  modo  prsevisa ; 
nam  si  hoc  sit  omnino  ignoratum^  quamvis 
ebrietas  sit  voluntaria  materialiter,  tamen  ut 
est  causa  homicidii,  est  involuntaria,  et  ideo 
tunc  ignorantia  illa  facit  homicidium  invo- 
hmtarium,  quia  esto  in  se  sit  consequens,  ta- 
men  ut  respicit  homicidium,  est  antecedens  : 
si  autem  utroque  modo  sit  voluntaria,  faciet 
homicidium  voluntarium :  atque  ita  semper  est 
verum  ignorantiam  consequentem  ut  sic  cau- 
sare  voluntarium. 

24.  Sed  poterat  hic  ulterius  quseri,  utrum 
hsec  ignorantia  augeat,  vel  minuat  volunta- 
rium:  quce  comparatio  debet  fieri  ad  actum 
eumdem,  vel  certe  ad  subjectum.,  nam  si  fiat 
inter  ipsas  ignorantias.,  certum  est^  quo  major 
fuerit  ignorantia,  vel  magis  voluntaria,  eo, 
ceeteris  paribus,  reddere  actum  magis^,  vel 
minus  voluntarium :  unde  ignorantia  affectata 
magis  voluntarium  facit,  quam  crassa,  et  haec 
magis,  quam  negligens  communi  modo.  Si 
vero  fiat  comparatio  ad  actum  ex  scientia  fac- 


DISPTJTATIO  IV.  SECTIO  III. 

tum,  omnes  concedunt,  ignorantiam  indirecte 
tantum  voluntariam  minuere  potius  quam  au- 
gere  voluntarium,  quia  ipsamet  est  imperfecto 
modo  vohmtaria,  et  propterea  facit  ut  actus 
non  sit  directe  voluntarius,  sed  tantum  indi- 
recte.  Item,  quia  minuit  cognitionem,  atque 
ita  ex  hac  parte  minuit  voluntarium,  et  aliunde 
non  auget,  cum  ipsa  sit  imperfecto  modo  vo- 
lita.  De  ignorantia  autem  affectata  auctores 
non  conveniunt,  nam  D.  Bonaventura  in  2, 
d.  22,  2  p.  dist.,  art.  4,  qusest.  3.  Almainus, 
tract.  4  Moral.,  cap.  4,  censent  minuere  ob 
rationes  factas,  quia  minuit  cognitionem,  et 
consequenter  minuit  contemptum  et  tollit  sal- 
tem  directum  voluntarium.  At  vero  D.  Thomas 
4,  2,  qusest.  76,  art.  4,  quem  sequitur  Duran- 
dus  in  2,  dist.  22,  qusest.  A,  sentiunt  non  mi- 
nuere,  sed  potius  augere,  vel  magis  proprie, 
esse  signum  magni  voluntarii,  quia  heec  igno- 
rantia  est  directe  voluntaria  :  unde  ex  parte 
non  minuit,  et  aliunde  procedit  ex  vehementi 
affectu  talis  actionis,  nam  ideo  vult  aliquis 
ignorare,  ut  libentius  operari,  seu  peccare 
possit. 

25.  Sed  hsec  res  latius,  tract.  5,  disput.  A, 
est  discutienda :  nam  mihi  non  est  dubium 
quin  hsec  ignorantia  possit  procedere  ex  variis 
motivis  et  affectibus,  et  quod  interdum  possit 
minuere  voluntarium  respectu  alicujus  condi- 
tionis  ignoratse,  et  eonsequenter,  quod  possit 
minuere  peccatum  ex  parte  alicujus  circums- 
tantise,  verbi  gratia,  contemptus,  ut  si  quis 
nollet  scire  quid  Ecclesia  de  aliqua  re  definie- 
rit,  quia  non  vult  ab  Eeelesiee  definitione  dis- 
cedere,  et  alioqui  vult  libere  sentire  quamdiu 
sibi  de  Ecclesiee  definitione  non  constat :  tunc 
si  contingat  in  re  dissentire  a  definitione  Ec- 
clesiae,  sine  dubio  est  id  cum  minori  voluntate, 
et  absque  pertinacia,  et  cum  minori  contemptu : 
si  autem  negligat  scire  definitionem  Ecclesise, 
quia  decrevit  ita  sentire,  quidquid  Ecclesia 
sentiat,  nunc  illa  ignorantia  nihil  minuet,  sed 
potius  est  signum  magni  affectus  :  semper  ta- 
men  haec  ignorantia  aliqua  ex  parte  auget  vo- 
luntarium,  saltem  ex  parte  illius  actus,  vel 
effectus  quem  homo  ita  amat,  ut  ob  id  velit 
ignorare.  Utrum  vero  omnibus  pensatis  augeat, 
vel  minuat  culpam,  preedicto  loco  tractandum 
est.  Legatur  Corduba,  libro  2,  de  Ignorantia, 
quajstione  decima  tertia. 


223 


SECTIO  III. 


TJtrum  actualis  inconsideratio  faciat  non  vo- 
luntarium  actum  quoad  conditionem  igno- 
ratam. 

De  hac  qusestione  pauca  in  terminis  inve- 
niuntur  in  auctoribus :  videntur  enim  suppo- 
nere  eamdem  esse  rationem  de  inconsideratione 
et  de  ignorantia,  quia  inconsideratio  qusedam 
ignorantia  est  :  habet  tamen  specialem  et  non 
modicam  difficultatem,  cujus  cognitio  etiam 
confert  ad  intelligendum,  quibus  modis  possit 
esse  ignorantia  indirecte  voluntaria. 

4 .  Prima  suppositio  pro  explicatione  tituli. 
— Supponendum  primo  sermonem  esse  de  vo- 
hmtario  perfecto  et  rationali,  nam  certum  est 
inconsiderationem  actualem  necessario  exclu- 
dere  voluntarium  directum  actuale,  quia  nihil 
est  directe  et  in  se  volitum,  quin  sit  eodem 
modo  cognitum,  non  tantum  habitu,  sed  actu, 
quia  habitus  dum  non  operatur,  non  movet, 
neque  excitat  voluntatem,  sed  est  quasi  dor- 
miens  :  et  eadem  ratione  non  satis  est,  quod 
prsecesserit  consideratio,  etiam  tempore  imme- 
diate  antecedenti,  quia  si  jam  nunc  non  est 
actu,  tantum  manet  habitu,  et  non  movet : 
igitur  solum  potest  superesse  qusestio,  utrum 
id  quod  actu  non  consideratur,  possit  pro  tunc 
esse  indirecte  voluntarium,  seu  in  alio,  quod 
nunc  pro  eodem  sumimus.  Dixi  autem  supra 
indirecte  voluntarium  solum  habere  locum  in 
voluntario  perfecto  et  rationali,  quia  intrinsece 
includit  potestatem  agendi  et  non  agendi.  Est 
ergo  sermo  de  voluntario  perfecto,  et  non  vo- 
luntario  illi  opposito,  et  consequenter  de  con- 
sideratione,  vel  inconsideratione  illis  propor- 
tionata. 

2.  S 'ecunda  suppositio . — Secundo  supponen- 
dum  dupliciter  actum,  vel  effectum  posse  de- 
nominari  voluntarium  :  primo  ab  actu  praete- 
rito,  secundo  ab  actu  prsesenti,  vel  formali, 
ve]  interpretativo  :  inter  quos  duos  modos  est 
magna  differentia,  quod  attinet  ad  res  morales : 
nam  quando  actus,  vel  effectus  denominatur 
voluntarius  ex  sola  preecedenti  voluntate,  tunc 
sive  hoc  sufficiat  ut  denominetur  actus  bonus, 
vel  malus  moraliter,  sive  non  ( quod  videtur  ad 
quaestionem  de  nomine  spectare) :  tamen  cer- 
tum  est  in  re  ipsa  non  habere  aliam  malitiam, 
neque  aliud  demeritum,  quam  fuerit  in  prse- 
cedenti  voluntate,  ab  quadenominaturvolun- 
tarius.  Exemplum  est  in  actu  facto  tempore 
ebrietatis,  qui  est  voluntarius  tantum  preece- 


224 


DE  IGNORANTIA,  UTRUM  SIT  CAUSA  VOLUNTARII,  VEL  INVOLUNTARII. 


denti  voluntate,,  quia  tota  malitia  et  demeri- 
tum  consistit  in  voluntate  :  at  vero  actuale  vo- 
luntarium  per  voluntatem  prsesentem  continet 
distinctam  malitiam,  seu  bonitatem.  Hic  ergo 
non  agimus  de  voluntario  per  denominationem 
ab  actu  prseterito  :  sic  enim  certissimum  est, 
id  quod  nunc  est  actu  inconsideratum,  posse 
esse  voluntarium  ratione  voluntatis,  quse  prse- 
cessit,  si  illa  sit  causa  inconsiderationis  subse- 
cutse,  et  actus  ab  illa  procedentis,  ut  in  exemplo 
ebrii.  Quserimus  ergo  de  actuali  voluntario, 
utrum  possit  durare  per  praesentem  volunta- 
tem  stante  actuali  inconsideratione. 

3.  Prcecipua  ratio  dulitandi  in  hac  quces- 
tione.  —  Ex  qua  tituli  explicatione  satis  patet 
ratio  dubitandi.  Videtur  enim  fieri  non  posse, 
ut  sit  ita  voluntarium,  quod  non  est  conside- 
ratum,  quia  nibil  est  actu  volitum,  nisi  quod 
est  actu  cognitum  :  idem  autem  est  esse  actu 
cognitum,  et  esse  actu  consideratum.  Dices  boc 
solum  probare  hujusmodi  actum,  vel  objectum 
non  consideratum  non  posse  esse  directe  vo- 
luntarium,  posse  autem  esse  indirecte.  Sed 
contra^  quia  sicut  ad  directe  voluntarium  ne- 
cesse  est,  ut  sit  actu  cognitum,  ita  ad  indirec- 
tum  necesse  est,  ut  saltem  possit  et  teneatur 
considerare,  et  non  faciat :  si  autem  aliquis 
actu  non  consideret  aliquam  rem,  non  est  in 
potestate  ejus  actu  considerare,,  nec  potest  bic 
et  nunc  actu  teneri  ad  considerandum  :  ergo 
non  est  indirecte  voluntarium.  Probatur  minor, 
quia  neque  bomo  potest  se  applicare  ad  consi- 
derandum,  quod  non  considerabat,  per  solam 
potentiam  intellectivam,  quia  illa  non  est  po- 
tentia  libera,,  unde  non  potest  se  determinare 
quoad  exercitium,  nisi  vel  ab  objecto  necessario 
excitetur,  vel  aliunde  applicetur.,  sicut  contin- 
git  in  visu  et  abis  potentiis  cognoscitivis :  ne- 
que  etiam  est  boc  in  nostra  potestate  per  vo- 
luntatem,  quia  voluntas  non  potest  applicare 
intellectum  ut  consideret,  nisi  volendo  ut  con- 
sideret  banc  vel  illam  rem :  non  potest  autem 
voluntas  boc  velle,  nisi  prius  intellectus  judi- 
cet  bonum  esse  considerare  de  illa  re,  quia  non 
potest  ferri,  nisi  in  cognituin  et  judicatum  bo- 
num  :  ergo  talis  voluntas  supponit  necessario 
aliquam  considerationem  illiu  rei,  saltem 
quatenus  potest  esse  objectum  considerationis 
intellectus  :  ergo  si  omnino  nulla .  sit  conside- 
ratio  talis  rei,  non  potest  actio  esse  voluntaria. 
Imo  de  illo  judicio,  quo  intellectus  judicatactu 
bonum  esse  considerare,  ulterius  inquirendum 
superest,  utrum  sit  liberuni,,  vel  necessarium, 
nam  si  est  liberum.,  oportet  ut  supponat  vo- 
luntatem,  et  heec  voluntas  supponit  aliud  judi- 


ciunij  de  quo  redibit  eadem  quaestio.  Si  vero 
necessarium,,  sequitur  non  posse  esse  in  po- 
testate  hominis  considerare  de  aliqua  re,  nisi 
vel  casu,  vel  externa  providentia  prius  neces- 
sario  moveatur  ad  aliquam  considerationem 
illius  rei :  eigo,  hac  seclusa,  nullum  erit  volun- 
tarium. 

4.  Unde  potest  aliter  urgeri  hsec  difficultas, 
nam  actualis  inconsideratio  semper  non  est 
voluntaria :  semper  ergo  causat  non  volunta- 
rium.  Consequentia  patet  ex  supra  dictis  de 
ignorantia :  antecedens  probatur,  quia  talis 
inconsideratio  non  potest  esse  directe  volunta- 
ria,  propter  argumentum  factum,  quia  volun- 
tarium  directum  requirit  actum  positivum  vo- 
luntatis,  hic  supponit  cognitionem  et  conside- 
rationem  actualem  objecti  voliti:  neque  etiam 
esse  potest  indirecte  voluntaria,  quia  hoc  ipso 
quod  homo  non  considerat,  non  est  in  potestate 
hominis  applicare  se  ad  considerandum :  unde 
fit  etiam  ut  non  teneatur,  quia  obligatio  sup- 
ponit  potestatem,  et  quia,  ut  homo  hic  et  nunc 
obligetur  actu,  oportet  ut  hic  et  nunc  actu 
consideret  se  ad  hoc  teneri,  quia  non  obligatur 
nisi  mediante  ratione,  et  ideo  si  ratio  veluti 
actualiter  non  imponat  prseceptunr,  seu  appli- 
cet  legem,  non  potest  homo  actu  obligari;  ergo 
si  non  consideratde  obligatione  ad  consideran- 
dum,  non  potest  teneri  ad  considerandum :  si 
autem  prius  considerat  de  obligatione  conside- 
randi  talem  rem,  jam  non  prsecedit  inconside- 
ratio  illius  rei. 

5.  Tertia  ratio  trimembris.  — Tandem  con- 
firmatur  veluti  inductione  quadam,  nam  ob 
banc  causam  quamvis  aliquis  opereturbonum, 
si  tamen  non  consideravit  bonitatem  objecti, 
vel  actionis,  nullam  bonitatem  moralem  habet 
in  voluntate  sua,  quia  inconsideratio  fecit  ac- 
tum  et  bonum  involuntarium,  et  quia  objec- 
tum  non  dat  bonitatem  voluntati,  nisi  ut  co- 
gnitum,  ideo  licet  in  sesitbonum,  si  existima- 
tur  nialum,  et  ita  terminat  voluntatis  actum, 
non  dat  illi  bonitatem,  sed  malitiam :  si  ergo 
per  inconsiderationem  occultetur  bonitas  ejus^ 
non  dabit  etiam  bonitatem.  Deinde  eadem  est 
ratio  de  malitia,  vel  de  prohibitione  inconsi- 
derata :  qua  ratione  qui  omittit  sacrum  in  die 
festo,  ex  actuali  inadvertentia  diei  festi,  non 
peccat :  nec  sacerdos  omitteus  aliquam  ex  bo- 
ris  canonicis  ex  oblivione.  Item  hac  ratione 
theologi  omnes  excusant  a  mortali  peccato  de- 
lectationem  ex  se  turpem,  in  qua  homo  ali- 
quantulum  immoratur  absque  reflectione  et 
advertentia  turpitudinis  ejus,  et  in  boc  distin- 
guunt  delectationem  morosam  a  non  morosa, 


DISPUTATIO  IV.  SECTIO  III. 


225 


scilicet  non  in  mora  temporis,  sed  inadverten- 
tiae,  ntvidere  est  apud  theologos  in  2,dist.  24, 
apud  D.  Thomam,  Bonaventuram,Richardum, 
Albertum  et  alios,  et  Gajetanum  et  Summistas, 
verbo,  Delectatio  morosa,  seu  verbo,  Cogitatio, 
et  nos  infra,  in  tract.  5,  disput.  5,  sect.  7,  et 
tractatur  late  1,  2,  q.  7,  a.  8. 

6.  Propter  hsec  videri  potest  probabile  ac- 
tualem  inconsiderationem  reddere  actum  non 
voluntarium  quantum  ad  considerationem  non 
consideratam,  et  consequenter  non  esse  in  vo- 
luntate  propriam  et  formalem  bonitatem,  vel 
malitiam,  nisi  quamdiu  homo  aliquo  modo 
actu  considerat  esse  bonum,  vel  malum  id  quod 
operatur,  et  consequenter  quod  si  homo  coepit 
aliquid  operari  cum  tali  consideratione,  pos- 
tea  vero  durat  in  actione  externa  divertens 
intellectum  a  tali  consideratione,  illa  actio  in 
principio  dicatnr  moraliter  voluntaria  et  bona, 
vel  mala  in  actu,  postea  vero  in  continuatione 
solum  denominetur  talis  ab  actu  prasterito,  qui 
f  uit  quamdiu  duravit  illa  advertentia,  non  vero 
ab  actuali,  vel  prsesenti  voluntate.  Unde  fit  ut 
per  illam  continuationem,  vel  perseverantiam 
in  tali  actione,  non  crescat  bonum,  nec  malitia, 
nec  meritum,  nec  demeritum. 

Prwambula?  assertiones  duce  ad  pr&cipuam 
resolutionem  tituli. 

7.  Ollivio  naturatis,  seu  inconsideratio  in- 
voluntaria  dari  potest.  —  Ut  explicemus  veri- 
tatem,  prsemittendum  est  imprimis  dari  ali- 
quam  inconsiderationem  actualem  prorsus 
involuntariam,  quse  dici  solet  naturalis  oblivio, 
de  qua  recte  procedunt,  quse  hactenus  dixi,  et 
rationem  hujus  unico  verbo  attigit  Cajetanus 
verbo  Inconsideratio,  quia  non  est  in  potestate 
hominis  facere  ut  omnia,  quse  habitu  scit,  aut 
memoria  retinet,  sibi  actu  offerantur :  quando 
ergo  objectum  considerandum  nullo  modo  of- 
fertur,  neque  in  se  formaliter,  neque  in  aliquo 
alio,  quod  possit  excitare  cognitionem  ejus, 
tunc  vero  oblivio  est  naturalis  et  involuntaria, 
ut  evidenter  probat  principalis  ratio  in  princi- 
pio  facta. 

8.  Oblivio  seu  inconsideratio  voluntaria  dari 
potest. — Supponendum  secundo,  eeque  certum 
esse  dari  aliquam  inconsiderationem  volunta- 
riam.  Hoc  docuit  expresse  D.  Thomas,  in  1, '2, 
qusest.  6,  art.  3,  ad  3,  et  art.  7,  dicens,  sicut 
non  velle  et  non  agere,  ita  et  non  considerare 
esse  voluntarium  :  et  ideo  sicut  potest  esse  vo- 
luntarium  indirectum  sine  actu  voluntatis,  ita 
sine  actuali  consideratione  intellectus,  et  ideo 

rv. 


tam,  citata  qusest.  6,  art.  8,  quam  qusest.  73, 
art.  7,  ad  2,  dicit,  quamvis  delectatio  tollat 
aliquam  actualem  considerationem,  nihilomi- 
nus  illam  inconsiderationem  esse  voluntariam, 
quia  est  in  potestate  hominis  vel  impedire  con- 
cupiscentiam,  vel  ea  non  obstante  applicare 
intellectum  ad  considerandum.  Idem  recte  de- 
monstrat  Scotus,  in  2,  dist.  42,  qusest.  1,  a.  1, 
et  idem  supponunt  omnes  theologi  et  summis- 
tse  tractantes  de  morali  inconsideratione,  et  de 
peccato  quod  ab  ea  procedit,  ut  magis  ex  se- 
quentibus  constabit.  Colligitur  etiam  ex  Aris- 
totele  2,  de  Anima,  cap.  5,  dicente  posse  ho- 
minem  intelligere  actu  cum  velit,  et  lib.  2, 
cap.  4,  idem  repetit,  si  intellectus  sit  in  actu 
primo  constitutus  :  atque  idem  sentit  Augus- 
tinus  §,  de  Trinit.,  c.  3,  et  lib.  14,  c.  27,  et 
ssepe  in  eisdem  libris  eleganter  tractans  et  in- 
quirens  quid  debeat  in  intellectu  prsecedere  ut 
possit  voluntas  illum  ad  considerandum  appli- 
care  ut  latius  infra  dicetur.  Unde  sumenda  est 
ratio  a  priori  hujus  veritatis,  scilicet,  quia  vo- 
luntas  potest  movere  intellectum  ad  exercitium 
actus  :  et  hac  ratione  non  omnis  actualis  in- 
consideratio  est  naturalis  et  ab  extrinseco,  sed 
aliqua  est  ab  intrinseco  ex  voluntate  hominis : 
quod  recte  declaravit  Gabriel,  in  2,  dist.  22, 
q.  2,  a.  1 ;  ergo  eadem  ratione  inconsideratio 
intellectus  poterit  aliquando  tribui  voluntati 
tanquam  propriae  causse  positivee,  vel  saltem 
privativse,  nam  sicut  affirmatio  est  causa  af- 
firmationis,  ita  privatio  privationis :  si  ergo 
voluntas  applicans  est  causa  ut  intellectus  con- 
sideret,  eadem  voluntas  non  applicans  erit 
causa,  non  ut  consideret :  ergo  illa  inconside- 
ratio  est  a  voluntate  ut  a  causa  per  se  in  mo- 
ralibus :  ergo  est  voluntaria.  Confirmatur,  nam 
hac  ratione  aliqua  inconsideratio  est  culpabilis 
et  imprudens,  ut  expresse  docuit  D.  Thomas, 
1,  2,  qusest.  138,  art.  24  et  5,  et  Gabriel  supra 
dicens  rationem  dormire,  et  non  inquirere 
inquirenda,  nec  curare  de  agendis,  aut  non 
agendis,  esse  ssepe  culpabile,  et  ideo  etiam  ac- 
tum  voluntatis  esse  malum,  quia  est  prseter 
regulam  rationis,  quae  vel  actu  inest,  vel  inesse 
deberet :  nihil  autem  esse  potest  in  intellectu 
culpabile,  nisi  quatenus  est  voluntarium  a  vo- 
luntate,  quia  voluntarium  est  de  intrinseca 
ratione  culpae,  ut  ssepe  dictum  est.  Tandem 
hacrationeorare  sine  attentione  est  malum  et 
culpabile,  quia  ipsa  distractio  mentis  potest  esse 
voluntaria ;  nihil  autem  aliud  est  non  atten- 
dere,  quam  non  considerare :  igitur  aliquando, 
et  ssepe  carentia  actualis  considerationis  potest 
esse  voluntaria. 

15 


226 


DE  IGNORANTIA,  UTRUM  SIT  CAUSA  VOLUNTARII,  YEL  INYOLUNTARII. 


Responsio  principalis  ad  titulum  per  duas 
assertiones. 

9.  Ex  his  duobus  principiis  colligo  duas  alias 
assertiones  seque  ruihi  certas.  Prima  est  incon- 
siderationem  involuntariam  causare  actum  non 
voluntariuni,  quoad  conditionem  non  conside- 
ratam.  Itaque  quantumvis  actus  sit  malus,  vel 
prohibitus^  si  malitia  ejus  omnino  involunta- 
rie  non  advertitur,  exeusat  hominem  ab  illa, 
et  sic  de  ahis.  Ratio  est  supra  tacta,  quia  sine 
cognitione  actuali  non  potest  esse  actualis  vo- 
luntas  :  ergo  sine  potestate  considerandi  non 
potest  esse  hic  et  nunc  potestas  volendi,  sed 
quandoinconsideratioestomninoinvoluntaria, 
deest  potestas  considerandi,  quia  supponimus 
esse  involuntariam  directe  et  indirecte  :  ergo 
etiam  deest  hic  et  nunc  potestas  proxima  vo- 
lendi  :  ergo  tollitur  voluntarium  directum  et 
indirectum,  na.m\\\Tumque  supponit  intrinsece 
potestatem  proximam  volendi.  Unde  confir- 
rnatur,  nam  ignorantia  involuntaria  causat  in- 
voluntarium ,  non  ob  solam  negationem  scien- 
tise  habitualisj  quia  operatio  humana  per  se 
non  dependet  ex  habitu.,  sed  ex  actuali  cogni- 
tione;  igitur  causat  involuntarium ,  quia  tollit 
potestatem  considerandi  actualiter  contra  vo- 
luntatem.  Et  eadem  ratione  quando  homo  ha- 
bet  impeditum  rationis  usum,  non  est  capax 
xoluntarii  pro  tunc  non  ob  defectum  actus 
primi,  ut  sic,,  sed  quia  inde  redditur  impotens^ 
ut  hic  et  nunc  faciat  actum  secundum,  ergo 
etiamsi  non  sit  leesum  organum,  nec  desit  ha- 
bitus,  aut  actus  primus,  quacumque  alia  ra- 
tione  homo  hic  et  nunc  sit  impotens  ad  actum 
secundum :  erit  hicdiua.x  voluntarii. 

\  0.  Dices  primOj  esse  differentiam,  quia  prior 
impotentia.,  quse  oritur  ex  kesione  organi,  vel 
carentia  actus  priini,  vel  alio  simili  impedi- 
mento,  est  impotentia  simphciter^  et  ideo  ex- 
cusat;  et  reddit  actum  involuntarium  :  at  vero 
hsec  inconsideratio  tantum  actualis,  solum  in- 
ducit  impotentiam  ex  suppositione  eo  modo 
quo  res  quando  est,  necesse  est  esse,  quia  illa 
inadvertentia  non  est  necessaria  nisi  supposito 
quod  sit.  Respondetur  simpliciter  negando  as- 
suniptum,  nam  sicut  prior  inconsideratio  est 
necessaria  exsuppositione  alicujus  impedimen- 
ti  pertinentis  ad  actum  primum^,  ita  heec  incon- 
sideratiOj  de  qua  aginius,  oriri  potest  ex  ali- 
quo  impedimento  necessario,  et  antecedenti 
omnem  voluntatem,  pertinente  ad  ahquam 
conditionem,  necessariam  ea  parte  objecti  ut 
homo  exeat  in  actum  secundum  :  ut,  verbi 


gratia^  quod  offeratur  ei  aliquod  objectum  exci- 
tans  intellectum,  et  illo  mediante  voluntatem  : 
unde  necesse  est  advertere  impotentiam  actua- 
liter  considerandi  interdum  oriri  ex  causa  et 
suppositione  prorsus  extrinsecaj  seu  naturali, 
et  tunc  illa  inconsideratio  est  involuntaria,,  et 
causat  involuntarium,  sive  illa  suppositio  toUat 
actum  primum^  sive  preeeise  impediat  actum 
secundum ;  nam  est  eadem  ratio^  ut  probant 
argumenta  facta  :  aliquando  vero  potest  homo 
in  sensu  composito  esse  impotens  ad  conside- 
randunr,  tamen  ex  suppositione  libera.  Et  hoc 
potest  esse  adhuc  duobus  modis,  primo  quod 
Ula  suppositio  jam  prfficessit,  tamen  hic  et  nunc 
jam  non  pendet  ex  voluntate,  ut,  verbigratia^ 
quia  homo  ita  se  voluntarie  distraxit,  seu  ap- 
plicavit  ad  studium^,  vel  aliquid  siinile,  ut  jam 
in  illo  nullum  principium  actu  maneat,  quo 
possit  se  ad  aliam  cognitionem  applicare,  et 
tunc  heec  inadvertentia  etiam  hic  et  nunc  cau- 
sat  involuntariicm,  quia  revera  jam  de  pra±senti 
non  est  voluntaria^,  sed  solum  per  denomina- 
tionem  extrinsecam  ab  actu  pra?terito.  Alio 
tandem  modo  potest  dici  homo  hic  et  nunc 
impotens  ac  considerandum  ex  suppositione 
voluntaria  et  hbera  pro  eodem  instanti,  scili- 
cet  supposito  quod  non  se  applicuit  ad  consi- 
derandurm  seu  quod  voluntarie  fertur  a  con~ 
cupiscentia,,  quse  iUum  distraxit  a  considera- 
tione  :  et  de  hac  impotentia  recte  procedit 
argumentum  factum,  sed  non  de  illa  loqui- 
mur,  quia  hsec  non  sufficit  ut  inconsideratio 
fit  involuntaria,  quandoquidem  tota  Ulius  ra- 
dix  est  voluntas. 

1 1 .  Dices  secundo  recte  fieri  posse  ut  incon- 
sideratio  sit  involuntaria^,  et  tamen  quod  ope- 
rari  cum  tah  inconsideratione  voluntarium 
sit :  ergo  inconsideratio  involuntaria  non  sem- 
per  facit  opus  involuntarium.  Antecedens  pa- 
tet  a  simih  de  ignorantia,  nam  licet  homo 
ignoret  prohibitionem ,  potest  suspendere  il- 
lum  actum  prohibitum ,  et  ideo  operari  cum 
tali  iguorantia  potest  esse  voluntariurn,  et  in- 
terdum  etiam  culpabile.  Respondetur,  cum 
inconsideratio  involuntaria  dicitur  causare 
involuntarium,  inteUigendum  est  de  inconsi- 
deratione  non  solum  matenaliter  (ut  sicdicam)^, 
sed  etiam  formaliter;,  quatenus  hic  et  nunc  po- 
test  esse  causa  talis  actus.  Quod  facUius  in 
ignorantia  declaratur,  quia  potest  quis  nunc 
involuntarie  ignorare  prohibitionem ,  atque 
etiam  advertere  suam  ignorantiam_,  et  tunc 
male  faceret  applicando  se  ad  opus  cum  tali 
ignorantia,  si  posset  commode  suspendere  ac- 
tuux,  donec  ignorantiam  expeUeret ,  vel  face- 


DISPUTATIO 
ret,  quod  in  se  est,  ad  illam  expellendam. 
Unde  quamvis  tunc  illa  ignorantia  sit  involun- 
taria,  tamen  ut  applicata  ad  opus  non  erit 
involuntaria,  et  hoc  appello  esse  formaliter 
involuntarium  :  idem  ergo  est  de  inconsidera- 
tione,  quamvis  in  illa  vix  posset  accidere  ut 
ipsa  in  se  sit  involuntaria,  et  non  ut  applicata 
ad  opus,  quia  cum  expellat,  seu  excludat  ac- 
tualem  considerationem,  excludit  etiam  illam 
reflexionem ,  quod  sic  operari  cum  tali  incon- 
sideratione  non  expediat,  vel  non  liceat ;  imo 
videtur  excludere  potestatem  habendi  talem 
reflexionem,  et  ideo  in  consideratione  hac  vi- 
dentur  illa  duo  semper  esse  conjuncta. 

12.  Secunda  assertio  est,  inconsiderationem 
actu  voluntariam  non  reddere  actum  omnino 
non  voluntarium  quoad  conditionem,  seu  cir- 
cumstantiam  non  consideratam.  Hsec  est,  ut 
existimo,  communis  sententia  omnium  docto- 
rum,  qui  ex  hoc  principio  affirmant  hujusmodi 
inconsiderationem  voluntariam  non  excusare 
hominem  a  culpa.  Sic  Aristoteles  etD.  Thomas, 
et  alii  interpretes  in  3,  Ethic. ,  cap.  3,  ubi  in- 
quit  non  invite  operari  eum,  qui  in  singulari 
ignorat,  quod  confert  :  ubi  ignorantiam  in 
particulari  vocat  inconsiderationem  actualem, 
quem  etiam  vocat  ignorantiam  electionis ,  et 
dicit  non  esse  causam  involuntarii,  sed  malitiee. 
Idem  7,  Ethic.  ,  cap.  3 ,  dicit  incontinentem 
habere  quidem  scientiam  in  universali,  seu  in 
habitu ,  non  tamen  in  particulari ,  seu  in 
actu,  nec  ob  id  excusari :  et  idem  repetit,  cap. 
10,  et  seepe  ahas.  Ex  quibus  locis  D.  Thomas 
et  alii  theologi  colligunt  hujusmodi  actualem 
inconsiderationem,  non  solum  non  excusare 
voluntatem,  verum  potius  nunquam  volunta- 
tem  peccare  sine  tali  inconsideratione ,  vel 
errore,  qui  prior  sit,  ut  patet  in  \,  2,  queest. 
76,  art.  4,  et  77,  art.  2,  et  78,  art.  1,  et  1  part., 
qusest.  63,  art.  2  et  3.  Preeterea  hoc  maxime 
verum  habet  in  peccatis  ex  ignorantia,  et  ex 
passione,  de  quibus  omnes  docent  occultare 
aliquo  modo  malitiam  objecti ,  et  actualem 
considerationem  ejus,  ut  patet  in  1,  2,  queest. 
78,  art.  1,  ad  1.  Colligitur  etiam  heec  assertio 
ex  eodem  D.  Thoma  in  eadem  1,  2,  queest.  20, 
art.  4,  et  queest.  73,  art.  8,  ubi  dicit  effectum, 
qui  per  se  sequitur  ex  aliqua  causa,  posse  esse 
in  illa  voluntarium,  etiamsi  non  sit  preevisus, 
seu  in  se  ac  directe  consideratus  :  eadem  au- 
tem  ratio  est  de  quacumque  alia  conditione, 
seu  circumstantia  per  se  conjuncta  cum  objec- 
to  considerato ,  quamvis  ipsa  formaliter  et  in 
se  considerata  non  sit.  Eadem  doctrina  sumi 
potest  ex  Cajetano  2,  2,  queest.  88,  art.  1,  ubi 


IV.  SECTIO  m.  227 

distinguit  duplicem  deliberationem  mentis , 
seu  rationis,  formalem  scilicet,  et  virtualem, 
et  priorem  ait  fieri  cum  actuali  consideratione 
objecti,  et  malitia  ejus  ,  seu  prohibitionis,  et 
aharum  circumstantiarum ,  quam  considera- 
tionem  interdum  dicit  esse  perceptibilem , 
interdum  vero  imperceptibilem  ,  quia  nimi- 
rum  velocissime  fit,  et  absque  magna  reflexio- 
ne ;  posteriorem  vero  significat  fieri  sine  hac 
actuali  consideratione  ex  habitu,  vel  consue- 
tudine,  vel  ex  priori  deliberatione  jam  facta. 
Idem  aperte  docet  Gabriel,  loco  citato  ex  2, 
distinct.  22. 

13.  Ratione  probatur  conclusio,  quia  si 
causa  est  voluntaria,  ex  hoc  capite  non  erit 
effectus  invohmtarius ,  ut  supra  dictum  est, 
ergo  similiter  si  inconsideratio  est  vohmtaria, 
non  ob  id  erit  actus  involuntarius,  quia  talis 
inconsideratio  est  causa  actionis,  vel  ihi  eequi- 
valet.  Secundo  hac  ratione,  supra  dictum  est 
ignorantiam  voluntariam  non  causare  de  se 
involuntarium  :  eadem  autem  ratio  est  de  in- 
consideratione  actuali,  quia,  ut  jam  dixi,  igno- 
rantia  non  refert  ad  voluntarium,  vel  involun- 
tarium  ratione  habitualis  scientiee  qua  privat, 
sed  proxime,  et  immediate  ratione  actualis 
considerationis,  quam  toUit,  quia  voluntas  non 
movetur  proxime  et  immediate  ab  habituali 
cognitione,  sed  ab  actuali. 

1-4.  Probatur  tandem  conclusio  ab  incon- 
venienti,  quia  alias  seqtiitur  malitiam  mora- 
lem  actus  non  esse  vohmtarium,  nisi  quis 
actus  consideret  ihum  actum  quatenus  offensa 
Dei  est :  consequens  autem  est  valde  absur- 
dum,  alias  nullus  peccaret  mortaliter,  nisi  is, 
qui  dum  peceat,  actu  cogitat  hlum  actum  of- 
fensam  Dei  esse  gravem,  quod  pauci  cogitant 
dum  peccant,  sed  solum  de  sua  voluptate,  vin- 
dicta,  utilitate,  etc.  Sequela  vero  patet,  quia 
si  heec  conditio  actus  non  cogitetur,  formaliter 
et  in  se  erit  actualiter  inconsiderata  :  ergo  vel 
erit  involuntaria,  et  sic  admittitur  jam  sequela 
ihata,  vel  si  non  obstante  ea  inconsideratione 
actuali  potest  esse  voluntaria,  non  alia  ratione 
est,  nisi  quia  ipsamconsideratiovoluntaria  est, 
etipsihomini  imputatur,  nam  si  esset  involun- 
taria  et  inculpabilis,  reliqua  etiam,  quee  con- 
sequuntur,  essent  involuntaria. 

15.  Secundo  eodem  modo  sequitur  nemi- 
nem  peccare  venialiter,  nisi  qui  actu  conside- 
rat  malitiam,  et  turpitudinem  venialis,  peccati, 
eamque  reperiri  in  actu  particulari  quem  exer- 
cet.  Sequela  patet  eodem  fere  discursu  :  con- 
sequens  autem  vix  credi  potest;  alias  certe 
multi  homines  mediocriter  perfecti  raro,  aut 


228 


DE  IGNORANTIA,  UTRUM  SIT  CAUSA  VOLUNTARII,  VEL  INVOLUNTARII. 


nunquam  venialiter  peccarent,  quod  quam  sit 
falsum,  constat  ex  materia  de  gratia.  Sequela 
patet,  quia  multi  sunt,  qui  propter  nullam 
causam  committent  actum  malum,  si  actu 
animadvertant  malitiam  ejus  etiam  venialem, 
et  in  peccatis  venialibus,  quse  ex  subreptione 
fiunt,  nunquam  intercedit  hsec  actualis  consi- 
deratio,  nam  quando  hsec  intervenit,  jam  est 
actus  deliberatus  saltem  illa  deliberatione  im- 
perceptibili,  quse  sufficit  ad  mortale,  quantum 
est  ex  parte  modi  operandi,  ut  Gajetanus  su- 
pra  notavit,  et  latius  in  materia  de  peccatis 
dicemus. 

16.  Tertio  sequitur  nunquam  actum  impu- 
tari  ad  culpam,  nisi  fiat  cum  actuali  conscien- 
tise  reprehensione,  quia  si  hsec  non  intercedit, 
oportet  ut  aliqua  inconsideratio  interveniat : 
ergo  si  illa  non  sufficit  ad  causandum  volunta- 
rium,  etiamsi  voluntaria  sit,  excusabit  semper 
quamdiu  non  abest  actualis  consideratio  seu 
reprehensio  conscientise.  Consequens  autem 
videtur  esse  contra  illud  Pauli  2,  ad  Corint.  4 : 
Nihil  mihi  conscius  sum,  sed  non  in  hoc  justi- 
ficatus  sum,  quod  testimonium  fere  ad  hoc 
propositum  ponderat  Hieronymus,  dialog.  2, 
contra  Pelag.,  reprehendens  illum  quod  dice- 
ret  nullum  esse  peccatum  ex  ignorantia  com- 
missum  :  Scepe  enim  (inquit)  aliqua  malitia 
latet  ubi  bene  egisse  arlitramur  :  et  ideo  Apos- 
tolus  temperat  sermonem,  ne  forte  per  ignoran- 
tiam  deliquisset,  quae  certe  ignorantia  vix  po- 
terat  in  Paulo  esse  nisi  actualis  inconsideratio  : 
unde  ad  hoc  confirmandum  adduci  possunt  Pa- 
trum  testimonia,  qui  monent  ut  opera  etiam 
virtutum  magna  discretione  fiant,  ne  forte  sit 
reatus  criminis,  quod  putatur  causa  virtutis, 
ut  dixit  Gregorius,  1  Moral.,  cap.  19,  alias  39, 
et  5  Moral.,  cap.  22,  alias  23,  et  libr.  9,  c.  46, 
seu  25  et  sequentibus,  et  Cassianus,  collat.  1, 
cap.  20,  21  et  22.  Item  possent  hic  afferri  tes- 
timonia  saerse  Scripturse,  quse  maxime  repre- 
hendunt  eos,  qui  ex  nimia  peccandi  consuetu- 
dine,  sine  ulla  conscientise  reprehensione  de- 
linquunt,  et  peccata  sicut  aqua  bibunt  :  hsec 
ergo  actualis  inconsideratio  non  excusat,  nec 
tollit  voluntarium  si  ipsa  voluntaria  sit. 

17.  Qua  regula  discernendum  sit  ne  inconsi- 
deratio  voluntaria,  an  non.  —  Sed  tota  difficul- 
tas,  quse  tangitur  in  argumentis  in  principio 
positis,  est,  quse  regula  servanda  sit  ad  judi- 
candum  quando  hsec  inconsideratio  sit  invo- 
luntaria ,  et  excuset  ac  tollat  voluntarium ; 
quando  vero  sit  voluntaria,  quod  censeo  ex- 
plicatu  difficile.  Duo  tamen  extrema  vitanda 
sunt ;  primum  erit  si  quis  putet  ad  hujusmodi 


voluntarium  satis  esse,  ut  in  aliquo  objecto 
actu  coiisiderato  virtualiter  contineatur  aliud, 
tanquam  propria  et  per  se  causa  ejus  physica, 
vel  morali  :  quod  potest  fundari  in  doctrina 
D.  Thomse  supra  citati  quod  effectus  per  se 
secutus  est  voluntarius,  quamvis  non  sit  prse- 
visus  :  hsec  enim  regula  non  potest  esse  uni- 
versaliter  vera,  quia  quamvis  hsec  continentia 
unius  in  alio  sit  intrinseca  et  per  se  ex  natura 
rei,  nibilominus  potest  esse  invincibiliter  igno- 
rata,  ut  licet  in  simplici  fornicatione  conti- 
neatur  detrimentum  prolis,  nihilominus  po- 
test  invincibiliter  ignorari  ea  malitia  :  ergo 
eodem  modo  potest  similis  effectus,  vel  condi- 
tio  actus  involuntarie  non  considerari,  si  nihil 
actu  offeratur,  quod  sit  sufficiens  ad  excitan- 
dam  mentem,  vel  voluntatem,  ut  intellectum 
applicet  ad  hujusmodi  considerationem.  Item 
hac  ratione  excusatur  quis  a  culpa  morosse 
delectationis,  quando  ex  naturali  oblivione 
non  considerat  conditionem  sui  operis :  idem 
ergo  erit  de  reliquis. 

18.  Unde  obiter  sumi  potest  aliqua  regula 
ad  hujusmodi  involuntarium  cognoscendum  : 
quandocumque  intellectus  in  ea  est  disposi- 
tione  circa  aliquod  objectum,  vel  conditionem 
objecti,  ut  ex  vi  illius  non  possit  voluntas 
applicare  intellectum  ad  propriam  considera- 
tionem  illius  objecti,  seu  conditionis,  tunc  in- 
considerationem  illius  esse  omnino  involunta- 
riam,  et  consequenter  reddere  actum  vel  omis- 
sionem  actus  involuntariam  prout  ad  actum, 
vel  conditionem  ejus  terminatur.  Hsec  regula 
constat  ex  omnibus  supra  adductis,  et  ex  Ca- 
jetano  1,  2,  qusest.  6,  art.  8,  et  Corduba,  1.  2, 
de  Ignorant.,  qusest.  17,  dub.  1,  ubi  refert 
Alensem  et  alios.  Etratio  propria  est,  quiade- 
ficiente  in  intellectu  hujusmodi  cogitatione, 
non  potest  in  voluntate  dari  directum  volunta- 
rium,  ex  illo  principio,  nihil  volitum  quin 
prcecognitum ;  neque  etiam  potest  esse  indi- 
rectum,  quia  hoc  semper  etiam  supponit  po- 
testatem  volendi  directe,  et  ideo  supra  dixi 
hujusmodi  voluntariam  tantum  reperiri  in 
potentia  libera,  quia  fundatur  in  potestate 
operandi,  et  non  operandi :  si  autem  hic  et 
nunc  non  est  in  homine  potestas  <  conside- 
randi  rem  aliquam  in  se  ipsa,  non  est  etiam 
potestas  directe  illam  volendi :  ergo  non  po- 
terit  actu  esse  voluntaria  indirecte.  Dices 
esse  posse  voluntarium  in  alio,  in  quo  virtute 
continetur.  Respondetur  hujusmodi  volunta- 
rium,  etiam  supponere  potestatem  volendi  in 
se  id,  quod  in  alio  continetur,  alioqui  illud 
non  potest  esse  volitum  ut  quid  distinctum  ab 


DISPUTATIO  IV.  SECTIO  III. 


229 


ipso  objecto  primario  quod  in  se  et  formaliter 
volitum  est,  et  ideohoc voluntarium  supponet, 
vel  actualem  considerationem,  vel  saltem  po- 
testatem  proximam  et  liberam  considerandi 
illam  virtualem  continentiam  unius  in  alio, 
et  propterea  boc  vohmtarium  in  alio  inter  vo- 
luntaria  indirecta  computari  solet,  eademque 
ratione  reperiri  non  potest  nisi  in  potestate 
rationali  et  libera. 

19.   Voluntarium  indirectum  siarepotest  ab- 
sque  actu  voluntatis,  non  alsque  actu  intellec- 
tus.  —  Unde  infertur  primo,  si  contingat  in- 
tellectum  nibil  actu  considerare,  nibil  etiam 
esse  posse  tunc  voluntarium  directum,  aut  in- 
directum,  ut  notavit  recte  Scotus,  in  2,  dist.  4 
et  42,  et  Ferrariensis,  cont.  Gent.,  cap.  401, 
et  Hangestus,  in  suis  Moralib.,  cap.  6,  §  1.  Et 
ratio  est  clara  ex  dictis,  quia  nuLla  preeexis- 
tente  in  intellectu  cogitatione  actuali,  non  est 
potestas  in  voluntate  movendi  illum  ad  ali- 
quid  cogitandum  :   ergo  illa  carentia  cogita- 
tionis  tunc  non  potest  attribui  voluntati  nec 
directe,  nec  indirecte.  Dices  contingere  posse 
ut  illa  totalis  inconsideratio  procedat  ex  volun- 
tate,  nam  sicut  potest  applicare  intellectum 
ut  consideret,  ita  etiam  ut  suspendat  conside- 
rationem ;  ergo  etiam  potest  velle  ut  omnino 
nibil  cogitet.   Respondetur  fortasse  hoc  non 
esse  in  potestate  voluntatis,  quia  vix  est  hu- 
mano  modo  possibile  :  tamen  boc  dato,  saltem 
est  certum  pro  illo  instanti,  proquo  durat  talis 
actus  voluntatis  non  posse  esse  in  intellectu 
illam  carentiam  totalem  actus,  quia  haec  des- 
trueret  ipsum  actum  voluntatis  ad  summum, 
ergo  fieri  poterit  ut  immediate  post  illud  in- 
stans  intellectus  suspendat  omnem  actum  ex 
imperio  voluntatis,  et  tunc  illa  suspensio  esset 
voluntaria  ab  actu  prseterito,  non  vero  hic  et 
nunc  ab  actu  preesenti  pro  hoc  instanti,  ut 
nunc  loquimur,  quia  jam  non  est  amplius  in 
potestate  voluntatis  tollere  illam  suspensionem 
actus  ab  intellectu,  nisi  aliunde  proveniat  ali- 
quanovacogitatio  naturalis,  ac  non  voluntaria. 
Unde  obiter  colligitur  differentia  inter  intel- 
lectum  et  voluntatem  respectu  voluntarii  in- 
directi,  nam  hoc  esse  potest  sine  ullo  prorsus 
actu  voluntatis,  ut  supra  dictum  est,  non  ta- 
men  esse  potest  sine  ullo  prorsus  actu  intel- 
lectus.  Et  ratio  est,  quia  carentia  actus  volun- 
tatis  non  tollit  potentiam  proximam  volendi, 
sed  potest  esse  ex  soia  libertate  voluntatis,  po- 
sitis  omnibus  requisitis  in  actu  primo  ad  no- 
lendum :  at  vero  totalis  carentia  actus  intel- 
lectus  tollit    potestatem    proximam  volendi 
etiam  ipsam  considerationem  intellectus. 


20.  Secundo  infertur  ex  dicta  regula,  etiamsi 
intellectus  aliquid  actu  cogitet,  si  res  ipsa  co- 
gitata,  vel  ejus  consideratio  non  sittalis  ut  ex 
se  sufficiat  ad  excitandam  voluntatem  ut  pos- 
sit  applicare  intellectum  ad  alterius  rei  cogi» 
tationem,  non  satis  esset  ut  inoonsideratio  al- 
terius  rei  sit  voluntaria,  nam  si  illa  res  sit 
prorsus  separata  ab  altera,  quee  actu  cogitatur, 
ejus  consideratio  erit  omnino  involuntaria  ex 
eodem  principio,  quod  tunc  non  est  in  volun- 
tate  potestas  apphcandi  intellectum  ad  talem 
cogitationem  :  non  enim  quselibet  res  potest 
excitare  memoriam  alterius,  nec  voluntas  po- 
test  facere  ut  intellectus  ab  una  in  aliam  trans- 
eat,  considerandam,  nisi  inter  illas  sit  aliqua 
connexio,  vel  etiam  aliqua  consideratio  illius  : 
qualis  aut  quanta  haec  esse  debeat,  explican- 
dum  superest. 

21 .  Alterum  ergo  extremum  erit  si  dicamus, 
tunc  solum  inconsiderationem  esse  volunta- 
riam,  quando  supra  illam  aliquo  modo  reflec- 
titur  inteUectus  actu  formali,  ut  expresse  ad- 
vertendo  se  non  satis  considerasse  hanc  rem, 
et  teneri  ad  exactius  considerandum,  vel  sal- 
tem  dubitet  de  sufficienti  cogitatione  ,  et  de 
obligatione  amplius  cogitandi  :  et  eadem  ra- 
tione  juxta  hunc  modum  dicendi ,  ut  res  actu 
non  considerata  sit  voluntaria  ,  oportebit  ut 
aliquo  modo  cadat  in  actualem  apprehensio- 
nem  intellectus,  vel  directe,  ut  si  intellectus 
preevideat  ex  tali  causa  esse  consequendum 
talem  effectum,  vel  saltem  de  hoc  dubitare, 
incipiat,  vel  saltem  reflexe  si  incipiat  dubitare 
utrum  oporteat  inquirere  et  considerare  sit  ne 
periculum  ut  consequatur  talis  effectus.  Qui 
quidem  modus  dicendi  si  esset  verus,  facile  ex- 
pediret  difficultates  positas,  facileque  declara- 
ret  quando  oblivio  alicujus  rei  censenda  sit 
naturalis ,  scilicet  quando  nec  res  oblita  actu 
objicitur  menti  consideranda,  neque  ipsamet 
oblivio,  seu  inconsideratio  illius,  nec  obligatio 
considerandi  illam.  Denique  juxta  hunc  mo- 
dum  excusarentur  homines  a  multis  peccatis : 
et  a  perplexitatibus  et  scrupulis. 

22.  Sed  tamen  hoc  ipsum  apud  me  reddit 
hunc  dicendi  modum  valde  respectum,  et  mo- 
raliter  incredibilem,  quia  juxta  illum  sequun- 
tur  omnia  incommoda,  quse  in  probatione  se- 
cundae  conclusionis  n.  14,  illata  sunt,  nam  vix 
est  ullus  peccator,  qui  dum  actu  peccat,  faciat 
illam  reflexionem,  an  satisconsideretobjectum 
et  malitiam  ejus,  vel  teneatur  amplius  consi- 
derare,  etc,  exeusabuntur  ergo  bomines  facii- 
lime  a  culpis  quas  libere  committunt.  Deinde 
sic  argumentor,  nam  ut  inconsideratio  sit  vo- 


230 


DE  IGNORANTIA,  UTRUM  SIT  CAUSA  VOLUNTARII,  YEL  INVOLUNTARII. 


luntaria  ex  parte  voluntatis,  non  est  necessa- 
rius  positivus  actus  quo  velit  non  considerare, 
nam  cum  inconsideratio  sit  qusedam  omissio, 
sufficit  carentia  actus  ut  illa  sit  voluntaria, 
vel  sufficere  poterit  etiam  voluntas  alterius  rei 
ex  qua  sequatur  talis  inconsideratio,  si  alioqui 
ex  parte  intellectus  sit  sufiiciens  dispositio  ad 
Tioc  voluntarium. 

23.  Rursus  ex  parte  intellectus,  quod  non 
sit  necessaria  illa  reflexio  ,  quse  aliquo  modo 
terminetur  ad  circumstantiam,  vel  conditio- 
nem  actus  non  consideratam  in  particulari, 
sic  declaratur,  nam  constituamus  hominem 
actu  considerantem  esse  malum,  vel  peccatum 
id  quod  operatur,  non  tamen  in  particulari 
considerare  quale  malum,  vel  peccatum  sit, 
neque  circa  hoc  facere  aliquam  reflexionem. 
Interrogo  igitur,  an  illa  consideratio  speciei, 
vel  gravitatis  peccati  in  particulari  sit  volun- 
taria,  nec  ne  ?  et  consequenter  an  peccatum 
commissum  cum  illa  inconsideratione  sit  in  ea 
specie  inali,  quam  in  re  habet  actus ,  vel  tan- 
tum  sit  malum  in  ordine  ad  illam  communem 
rationem  quee  est  inilla  apprehensione  actuali: 
hoc  posterius  non  potest  convenienter  dici, 
nam  inquiro  qusenam  sit  illa  species  malitise. 
Dici  potest  esse  in  quadam  specie,  quee  sumi 
potest  ex  habitudine  ad  objectum  conceptum 
sub  ratione  generica  ut  est  in  hoc  actu,  volo 
honeste  vivere,  seu  inique  agere,  cle  qua  spe- 
cie  inferius  suo  loco.  Sed  contra  hoc  est,  quia 
in  eo  casu  oportet  ut  peccatum  sit  aut  veniale, 
aut  mortale ,  quia  a  parte  rei  non  potest  dari 
aliquod  peccatum  ab  his  abstrahens,  quia  dis- 
tinguuntur  quasi  per  contradictionem  scilicet 
per  aversionem,  aut  non  aversionem  a  Deo 
ultimo  fine,  sed  in  eo  ille  non  deliberavit,  nec 
consideravit  actualiter,  utrum  illud  sit  pecca- 
tum  veniale,  aut  mortale,  ut  suppono,  sed  so- 
lum  esse  peccatum  :  ergo  necesse  est  ut  aliqua 
specialis  ratio  actu  non  considerata  sit  volun- 
taria.  Dicitur  fortasse  illud  esse  peccatum  ve- 
niale  ,  quia  hoc  ipso  quod  est  peccatum , 
ut  minimum,  debet  esse  veniale ,  et  ideo  si 
ulterior  malitia  non  consideratur ,  saltem 
contrahetur  illa  minima ,  quse  ad  veniale 
sufficit.  Sed  revera  hsec  responsio  in  doc- 
trina  morali  est  valde  falsa,  et  periculis  ex- 
posita,  nam  si  hoc  verum  est,  fere  omnia  pec- 
cata  sunt  venialia,  preesertim  in  hominibus 
vulgarihus,  qui  non  exquisite  reflectuntur  su- 
pra  suas  actiones,  quia  dum  peccant,  interius 
ad  summum  reprehenduntur  se  male  agere, 
neque  examinant  species  malitise,  nec  gravi- 
tatem  peccatorum.  Item  quis  dicat  eum  qui 


detrahit  proximo,  considerans  actu  se  male 
agere,  et  nocumentum  illi  inferre,  etiamsi  in 
re  ipsa  magnum  inferat  nocumentum,  peccare 
solum  venialiter ,  quia  non  consideravit  actu 
gravitatem  nocumenti.  Atque  idem  fere  est  de 
eo,  qui  jecit  sagittam,  aut  applicuit  ignem, 
preevidens  fore  ut  sequatur  aliquod  incommo- 
dum,  non  tamen  in  particulari  advertens  quale 
illud  sit,  nam  tunc  si  occidat  hominem,  vere 
censebitur  homicida  et  irregularis,  quia  reve- 
ra  se  exposuit  voluntarie  hujusmodi  periculo, 
et  imprudenter  egit  sic  operando :  ergo  signum 
est  in  hujusmodi  eventibus  illam  inconsidera- 
tionem  in  particulari,  et  conditionem  actus  ex 
illa  ortam  esse  voluntariam.  Quod  etiam  potest 
alia  via  confirmari,  nam  si  duo  furentur  cum 
eadem  omnino  advertentia ,  quod  furtum  est 
malum  absque  ampliori  ponderatione  et  inqui  • 
sitione,  et  unus  furetur  100,  et  alter  10,  gra- 
vius  peccat  qui  furatur  centum,  quamvis  for- 
maliter  non  advertat  in  illa  materia  esse  gra- 
viorem  malitiam :  alias  dicendum  esset  om- 
nia  peccata  quse  fiunt  cum  simplici  illa  et 
confusa  advertentia  malitise,  esse  sequalia,  et 
esse  rainima,  quod  nemo  theologus  dicet. 

24.  Si  vero  prius  illud  eligatur,  scilicet  ut 
particularis  malitia,  vel  species  sit  voluntaria, 
satis  esse  advertentiam  ad  communem  ratio- 
nem  mali,  imprimis  habeo  ex  parte  quod  in- 
tendo,  scilicet  ad  hoc  voluntarium  non  esse 
necessariam  formalem  illam  reflexionem,  quce 
includat  propriam  et  determinatam  apprehen- 
sionem  talis  conditionis,  vel  malitiee.  Deinde 
sic  argumentor,  nam  illa  apprehensio  objecti 
non  est  satis  ut  voluntas  determinate  applicet 
intellectum  ad  considerandam  talem  specieni, 
vel  conditionem  contentam  sub  illa  ratione 
communi,  quia  voluntas  non  potest  determi- 
nate  ferri  in  incognitum,  et  tamen  illa  consi- 
deratio,  seu  particularis  conditio,  aut  species 
est  voluntaria,  quia  stante  illa  advertentia 
objecti  communis,  potest  voluntas  saltem  con- 
fuse  movere  intellectum  ut  inquirat  quid  sub 
illo  communi  lateat :  quce  motio  satis  est  ut 
intellectus  possit  pertingere  ad  considerandum 
id  quod  in  re  ipsa  est  :  ergo  eadem  ratione 
advertentia  ad  objectum  sub  ratione  amabilis., 
vel  eligibilis,  vel  sub  alia  simili,  erit  satis  ut 
voluntas  antequam  libere  eligat,  possit  movere 
intellectum  ad  perficiendum  etprudenter  judi- 
candum  de  tali  objecto,  et  de  re  agenda  :  ergo 
si  se  preecipitet,  et  id  facere  omittat,  hoc  satis 
erit  ut  talis  inconsideratio,  talisque  conditio, 
seu  circumstantia  actus  sit  voluntaria.  Proba- 
tur  consequentia,  quia  tanta  connexio  esse  po- 


DISPUTATIO 
test  inter  bonum  ut  sic,  et  bonum  honestum, 
quanta  est  inter  malum  in  eommuni,  et  tale 
malum,  similiter  inter  actionem  et  objectum, 
vel  circumstantias  ejus  poterit  facile  intelligi 
similis  connexio. 

25.  Quocirca  dicendum  censeo  bancincon- 
siderationem  et  effectum  ejus,  variis  modis 
posse  esse  voluntaria  :  primo  directe  et  in  se, 
et  ad  hoc  est  necessaria  illa  reflexio  intellectus 
inanimadvertentis,  oportereamplius  inquirere, 
vel  considerare  de  tali  re,  etc. ;  ergo  et  actus 
vobmtatis  volentis  non  considerare,  sed  ope- 
rari  absque  majori  consideratione ;  directe  vo- 
luntarius  est,  quia  voluntarium  directum,  non 
est  sine  positivo  actu  voluntatis,  et  si  terminari 
debet  ad  objectum  in  se  ipso,  oportet  ut  ob- 
jectum  in  se  sit  actu  cognitum. 

26.  Secundo  potest  esse  heec  inconsideratio 
in  se  voluntaria,  tamen  indirecte  tantum,  et  ad 
hoc  necessaria  est  eadem  reflexio  ex  parte  in- 
tellectus,  quia  non  potest  aliqua  res  esse  in  se 
vohmtaria,  nisi  in  se  ipsa  sit  proposita  volun- 
tati,  ut  ipsa  possit  libere  operari,  vel  suspen- 
dere  actum  circa  ipsam,  nam  in  hoc  distingui- 
tur  voluntarium  in  se  a  voluntario  in  alio  : 
posita  autem  illa  reflexione  intellectus  circa 
inconsiderationem  ipsam,  potest  vohmtas  nul- 
lum  actum  habere  circa  illam,  nec  circa  intel- 
lectum  applicandam  ad  ampliorem  considera- 
tionem,  sed  solum  circa  hic  et  nunc  faciendum, 
et  tunc  illa  inconsideratio  est  indirecte  volun- 
taria  per  solam  carentiam  actus  :  conditio 
autem,  vel  malitia,  vel  circumstantia  actus  quse 
non  fuit  considerata,  erit  vohmtaria  in  alio, 
vel  indirecte  in  ipsa  inconsideratione,  vel  certe 
propinquus  in  voluntate  operandi  cum  tali  in- 
consideratione. 

27.  Tertio  potest  heec  inconsideratio  esse 
voluntaria  in  alio  directe,  vel  indirecte,  seu 
per  actum  positivum,  aut  per  carentiam  actus, 
qui  modus  est  diflicilior  ad  explicandum,  et  in 
particulari  ssepe  excedit,  ut  existimo,  faculta- 
tem  humanam  posse  exacte  discernere  utrum 
inadvertentia  fuerit  voluntaria  nec  ne,  et  ob 
id  fortasse  dictum  est  pravum  esse  cor  hominis, 
et  incrustaoile,  Jerem.  17,  et  illud  psalmi  81  : 
Al  occultis  meis  munda  me.  Nihilominus  difli- 
cultas  hsec  non  est  sufliciens,  ut  negetur  hic 
modus  voluntariee  inconsiderationis,  quem  sine 
dubio  supponit  D.  Thomas  1,  2,  queest.  6,  locis 
cit.,  et  in  illa  doctrina  numer.  17  citata,  quod 
effectus  potest  esse  vohmtarius,  licet  non  sit 
prsevisus :  quod  necessario  intelligendum  est 
de  prsevisione  directa,  nam  indirecta  saltem 
excludi  non  potest,  ahoqui  esset  effectus  in- 


IV.  SECTIO  III.  231 

vincibiliter  ignoratus.  Et  ideo  idem  D.  Tho- 
mas  1,  2,  qusestione  76,  articul.  4,  dicit  cum 
aliquid  non  cognoscitur  esse  peccatum,  non 
potest  dici  quod  vohmtas  per  se  et  directe  feratm 
in  peccatum,  sed  tantum  per  accidens,  seu  in- 
directe  :  unde  concludit  minorem  tunc  esse 
contemptum,  minusque  peccatum,  non  tamen 
nullum.  Atque  eadem  veritas  colligitur  ex  aliis 
auctoribus,  qui  dicunt  ad  boc  vohmtarium 
suflicere  deliberationem  virtualem,  ut  Cajeta- 
nus  ait,  vel  interpretativam,  ut  Durandus  in  2, 
d.  24,  q.  6,  n.  5,  et  ex  aliis  qui  dicunt  esse 
culpabilem  negligentiam  voluntatis  non  appli- 
cantis  intellectum  ut  sufficienter  se  informet, 
prout  loquitur  Gabriel  in  2,  d.  22,  et  admittit 
Corduba  cum  aliis  quos  refert,  q.  17,  dub.  \, 
in  fine.  Rationes  autem  ad  ostendendum,  ita 
esse,  sufficienter  adductee  sunt,  tum  in  repro- 
bando  secundum  modum  dicendi  in  n.  22, 
tum  etiamin  probanda  secundaassertione,  nu- 
mero  12. 

28.  Modus  autem  quo  id  potest  declarari  et 
intelligi,  hic  est.  Nam  ut  voluntas  libere  mo- 
veatur,  necesse  est  ut  in  intellectu  preecedat 
aliquod  judicium  circa  rem  agendam  cum  suf- 
ficienti  reflexione,  et  ponderatione  ipsius  ob- 
jecti,  et  cum  aliqua  saltem  imperceptibili  col- 
latione  commodi,  aut  incommodi,  necessitatis, 
vel  indifferentise  talis  objecti,  et  bonitatis  ejus  : 
nam  cum  libertas  oriatur  ex  ratione,  actualis 
usus  libertatis  pendet  etiam  ex  actuali  usu  ra- 
tionis,  quo  proponatur  objectum  aliquo  modo 
ut  indifferens,  et  conferendum,  ac  regulan- 
dum  per  rationem,  an  sit  amandum,  nec  ne 
quod  docuit  D.  Thomas  in  2,  distinct.  24,  q.  3, 
a.  1,  dicens  :  Appetitus  rationalis  est  qui  con- 
sequitur  apprehensionem  rationis  .-  rationis  au- 
tem  apprehensio  duplex  esse  potest,  una  sim- 
plex  et  absoluta,  quando  scilicet  ratiocinando, 
bonum,  vel  malum,  conveniens,  vel  nocivum 
investigat,  et  talem  apprehensionem  sequitur 
voluntas  deliberata,  de  qua  nosin  prsesentilo- 
quimur  :  hoc  ergo  judicio,  et  apprehensione 
supposita  in  intellectu,  antequam  vohmtas  li- 
bere  se  determinet  ad  prosequendum  objec- 
tum  propositum,  potest  applicare  intellectum 
ut  perfectius  conferat,  vel  dijudicet,  vel  ut 
conetur  distincte  concipere  quod  tantum  con- 
fuse  propositum  est,  vel  alio  modo  simili :  ad 
quod  non  semper  requiritur  novus  actus  intel- 
lectus,  sed  sufficit  virtualis  illa  reflexio,  quam 
rationalis  consideratio  virtualiter  in  se  includit 
supra  se  ipsam,  ut  Scotus  supra  notavit :  qui 
enim  considerat  aliquam  rem,  hoc  ipso  potest 
velle  considerare,  etiam  si  non  habeat  alium 


232 


DE  IGNORANTIA,  UTRUM  SIT  CAUSA  VOLUNTARII,  VEL  INVOLUNTARII. 


aetum  quo  consideret  se  considerare  :  et  ea- 
dem  ratione  potest  applicare  intellectum  ad 
considerandum  in  se  et  distincte,  quocl  con- 
fuse  ibi  continetur,  vel  terminum  talis  habi- 
tudinis,  de  quo  latius  infra  suo  loco,  et  inculcat 
acute  satis  Augustinus  10,  de  Trinit.,  capi- 
tibus  1  et  2,  ubi  inter  alia  dicit  voluntatem 
cum  scire  desiderat,  non  ferri  in  incognitum, 
sed  appetere  plene  cognoscere  id  quod  aliquo 
modo  imperfecto,  velconfuse  novit:  Autenim 
(inquit)  in  genere  totum  habet  quod  amat,  et  id 
appetit  scire  in  aliqua  re  singulari,  etc,  hoc 
igitur  modo,  vel  alio  simili,  potest  voluntas 
applicare  intellectum  considerantem  et  confe- 
rentem,  sed  non  plene,  ad  perfecte  et  plene 
considerandum  :  et  quidem  si  in  hoc  sit  vo- 
luntas  negligens,  et  statim  sine  ampliori  con- 
sideratione  se  determinet,  erit  inconsideratio, 
et  conditio  actus  inconsiderata,  vohmtaria,  vel 
indirecte,  per  carentiam  actus,  quem  voluntas 
posset  et  deberet  habere  :  vel  aliquo  modo  per 
actum  positivum,  quo  voluntas  vult  ad  aliquid 
aliud  attendere,  vel  sequi  passionem  aliquam, 
quae  talem  considerationem  impedit :  si  autem 
voluntas  applicet  intellectum  ad  consideran- 
dum,  et  quantum  in  re  ipsa  est  sufficientem 
faciat  diligentiam,  et  nihilominus  inconside- 
ratio  omnino  non  fuerit  ablata,  tunc  jam  erit 
involuntaria,  quia  neque  directe,  nec  indirecte 
volita  est. 

29.  Quce  sit  diligentia  sufficiens  ad  indican- 
dam  inadvertentiam  inculpabilem. —  Quod  si 
quis  inquirat  quando  censenda  est  voluntas 
adhibuisse  sufficientem  diligentiam,  quando 
vero  non,  ut  propterea  sit  judicanda  inadver- 
tentia  culpabilis,  vel  inculpabilis  :  respondetur 
in  generali  tantum  dici  posse  id  quod  supra  de 
ignorantia  dixi,  considerandam  esse  qualita- 
tem  negotii  et  circumstantiarum,  et  juxta  hsec 
ferendum  esse  judicium  prudentis  arbitrio. 
Sic  enim  in  preesenti,  si  homo  prius  quam  li- 
bere  eligat,  seu  amet  objectum  propositum, 
faciat  mediocrem  diligentiam  juxta  capacita- 
tem  suam,  ut  prudenter  de  tali  actione,  vel 
objecto  judicet,  tunc  inconsideratio  remanens 
erit  involuntaria  :  si  vero  pro  qualitate  negotii 
imprudenter  se  gerat,  temereque  se  exponat 
periculis  practice  errandi,  tunc  non  excusabi- 
tur,  et  inconsideratio  duranserit  indirecte  vo- 
luntaria  :  est  enim  prudentia  optima  regula 
humanorum  actuum.  At  vero  in  particulari 
declarare,  utrum  in  actione  hac  et  conside- 
ratione  homo  prudenter  se  gesserit,  et  utrum 
fuerit  in  morali  potestate  ejus  amplius  facere  : 
interdum  assequi  id  homo  poterit :  ssepe  vero, 


ut  existimo,  superat  humanam  facultatem , 
quia  difficillimum  est  homini  cognoscere  suos 
interiores  aetus,  prsesertim  cum  hsec  delibe- 
ratio  seepe  fiat  imperceptibiliter,  et  ideo  fre- 
quenter  difficillimum  est  homini  cognoscere 
an  consenserit,  nec  ne,  et  an  deliberaverit , 
nec  ne. 

30.  Adprcecipuam  rationem  in  num.  3.  — 
Ad  rationem  dubitandi  principio  positam  n.  3, 
fere  patet  solutio  ex  dictis,  nego  enim  impri- 
mis,  quandocumque  actu  homo  non  conside- 
rat  aliquid  non  esse  in  potestate  ejus  illud 
considerare,  per  voluntariam  applicationem 
intellectus;  jam  enim  declaravimus  quomodo 
sit  in  potestate  nostra,  supponendo  aliquam 
considerationem,  vel  judicium  non  liberum, 
sed  naturale,  et  ex  illa  progrediendo  ad  ulte- 
riorem  considerationem  voluntariam.  Deinde, 
quamvis  admittamus  intervenire  aliquam  for- 
malem  reflexionem  supra  considerationem,  vel 
inconsiderationem  ipsam,  forte  enim,  morali- 
ter  loquendo ,  frequenter  ita  accidit,  tamen 
nullo  modo  est  necessarium  ut  per  hanc  re- 
flexionem  attingat  intellectus  usque  ad  omnes 
particulares  conditiones  objecti,  seu  actionis, 
ita  ut  nulla  censenda  sit  voluntaria,  nisi  prius 
aliquo  modo  cadat  in  intellectum  per  concep- 
tum  proprium  et  particularem,  id  enim  non 
est  verisimile,  neque  morale,  sed  ad  summum 
accidere  potest  ut  homo  in  confuso  advertat, 
vel  formidet,  aut  dubitet,  oporteatne  amplius 
considerare,  etc. 

31.  Ad  secundam  rationem  in  num.  A.  —  Et 
hinc  patet  responsio  ad  alteram  partem  illius 
difficultatis  de  obligatione  considerandi,  quse 
non  videtur  actu  urgere,  nisi  actu  considere- 
tur.  Respondetur  enim  ut  prseceptum  actu 
obliget  satis  esse  ut  actu  sit  pro  hoc  tempore 
impositum  vel  ut  sit  in  morali  potestate  homi- 
nis  actu  de  illius  obligatione  considerare  :  pree- 
sertim  quia  heec  obligatio  considerandi,  de 
qua  agimus  non  semper  est  ex  speciali  prse- 
cepto,  sed  oritur  ex  prsecepto  non  occidendi, 
vel  non  scandalizandi,  et  similibus,  aut  ex 
generali  prsecepto  prudenter  operandi  :  ad 
cujus  obligationem,  seu  potius  ut  ab  illa  homo 
non  excusetur,  non  est  necesse  ut  formaliter, 
et  quasi  in  actu  signato  homo  reflectatur,  et 
advertat  se  debere  prudenter  operari  :  alio- 
quin  hujus  advertentise  et  refiexionis  posset 
etiam  intercedere  alia  obligatio,  ad  quam  ne- 
cessaria  esset  alia  advertentia  et  reflexio,  et  sic 
posset  in  infinitum  procedere.  Unde  satis  est 
quod  sit  in  potestate  hominis  prudenter  ope- 
rari  et  animadvertere  omnia  necessaria  ad 


DISPUTATIO 

hanc  obligationem  et  prudentem  operationem : 
sicut  etiam  tenetur  homo  ad  libere  operan- 
dum,  et  libertas  est  una  ex  conditionibus  vo- 
luntariis  maxime  necessariis  ad  humanam  ope- 
rationem,  et  tamen  necesse  non  est,  ut  forma- 
liter  et  in  se  prius  adversatur,  ita  ut  homo 
actu  consideret  se  posse  vel  debere  libere  ope- 
rari,  sed  satis  est,  ut  re  ipsa  possit  hoc  prses- 
tare,  et  quod  possit  id  considerare,  si  velit. 

32.  Ad  tertiam  rationem  trimembrem  in 
num.  5.  —  Ad  inductionem  factam  in  ultima 
confirmatione,  ad  primum  exemplum  de  boni- 
tate  respondetur  nos  hic  non  disputare,  qua 
ratione  voluntarium  sufficiat,  ut  actus  mora- 
lis  sumat  speciem,  vel  augmentum  bonitatis, 
vel  malitise,  sed  solum  quid  requiratur  ad  vo- 
luntarium,  quidve  illud  impediat.  Deinde  ge- 
neratim  nunc  dicere  possumus  ad  malitiam 
actus  sufficere  voluntarium  indirectum,  et 
consequenter  conditionem  aliquam,  vel  cir- 
cumstantiam  objecti  posse  dare  malitiam  actui 
morali,  etiamsi  in  se  non  sit  actu  considerata : 
bonitas  autem  requirit  voluntarium  aliquo 
modo  directum,  et  ideo  sine  actuali  conside- 
ratione  bonitatis  objecti  vel  circumstantiarum 
ejus,  fortasse  non  potest  actus  ab  illis  sumere 
bonitatem  aliquam.  Et  ratio  differentiae  est, 
tum  quia  bonitas  debet  esse  per  se  intenta, 
malitia  vero  est  preeterintentionem  et  per  acci- 
dens :  tum  etiam,  quia  bonitas  cum  sit  posi- 
tiva,  requirit  positivam  voluntatem  :  malitia 
vero  per  solam  privationem  vel  carentiam  ac- 
tus  haberi  potest.  Denique  quia  si  potest  ho- 
mo  et  debet  aliquid  considerare,  et  non  facit, 
hoc  non  potest  ei  bonitatem  aliquam  conciliare, 
sed  potius  malitiam :  si  autem  vel  non  potest, 
vel  non  debet  considerare,  jam  non  erit  incon- 
sideratio  voluntaria  prout  necesse  est  ad  boni- 
tatem  vel  malitiam  actus.  Ad  aliud  exemplum 
de  inconsideratione  prsecepti  positivi  respon- 
detur,  eam  inconsiderationem  causare  invo- 
luntarium,  quando  est  per  naturalem  oblivio- 
nem  :  quod  facile  et  frequenter  accidere  po- 
test  in  hujusmodi  prseceptis  positivis,  etiam 
supposita  eorum  scientia  habituali,  quia  cum 
ex  se  non  habeant  intrinsecam  connexionem 
cum  rebus  ipsis,  non  facile  excitatur  eorum 
memoria  ex  prasentia,  seu  consideratione  ip- 
sarum  actionum.  Secus  vero  est  de  prseceptis 
naturalibus,  seu  maiitia  intrinseca  ipsis  actio- 
nibus,  seu  objectis,  nam  si  sufficienter  consi- 
deretur  actio  ipsa  veluti  materialis,  statim  ex- 
citatur  consideratio  malitise,  vel  certe  facillime 
excitari  potest,  si  homo  paululum  animaclver- 
tere  velit.  Unde  ad  ultimum  exemplum  de  de- 


V.  SECTIO  I.  233 

lectatione  morosa,  respondetur  auctores  loqui 
quando  homo  delectatur  indeliberate  per  sim- 
plicem  apprehensionem  absque  reflexione  vel 
collatione  aliqua,  ut  constat  ex  D.Thoma,  loco 
citato,  et  1,  2,  qusest.  74,  articulo  8,  ubi  de 
hac  re  ex  professo  disputatur  :  quia  vero  heec 
delectatio  habet  ita  annexam  intrinsece  turpi- 
tudinem,  ut  vix  possit  homo  qui  sic  delectatur, 
supra  seipsum  reflectere  et  considerare,  quid 
faciat,  et  in  quo  immoretur,  quin  statim  occur- 
rat  illi  turpitudo  illius  actionis  vel  objecti,  ideo 
auctores  ssepe  ita  loquuntur,  maxime  cum  ex- 
plicant  quse  advertentia  in  hujusmodi  delecta- 
tione  requiratur  ad  peccatum  mortale,  de  quo 
nunc  tractatum  non  est,  sed  absolute  de  vo- 
luntario. 

DISPUTATIO  V. 

DE  CIRGUMSTANTIIS  SEU  ACCIDENTIBUS  HUMANORUM 
ACTUUM. 

De  circumstantiis  humanorum  actuum  du- 
plici  modo  tractant  theologi.  Primo  in  ordine 
ad  confessionem,  et  sub  hac  ratione  solet  trac- 
tari  de  hac  materia  in  4,  dist.  16,  47  et  18,  et 
in  materia  de  Pcenitentia  nonnulla  disi.  Se- 
cundo  tractatur  de  his  per  se  et  ratione  ipsorum 
actuum  moralium,  et  ita  pertinet  ad  hunc  lo- 
cum,  tum  quia  ex  eis  pendet  ratio  voluntarii 
et  involuntarii :  tum  maxime,  quia  earum  co- 
gnitio  omnino  necessaria  est  ad  cognoscendam 
bonitatem  vel  malitiam  humanorum  actuum, 
de  quo  postea  nobis  disputandum  est  in  se- 
quenti  tractatu.  Dicemus  igitur  de  his  circum- 
stantiis  an  sint,  et  quid,  et  quot  sint,  et  quo- 
modo  humanum  actum  afficiant. 

SECTIO  I. 

Utrum  sint  aliquce  circumstantice  actus  Tiumani 
internce  et  externce  ? 

Puncttim  qucestionis.  —  Quod  humani  ac- 
tus  ad  suum  esse  plures  conditiones  requi- 
runt,  per  se  notum  est :  neque  id  controverti- 
tur,  ut  constat  ex  Aristotele  3,  Ethic,  cap.  1, 
quem  Nyssenus,  Damascenus  et  omnes  theologi 
limitati  sunt  atque  etiam  philosophi.  Quod  ergo 
in  dubium  vertitur  est :  utrum  ha;  conditiones 
seu  attributa  ( ut  rhetores  loquuntur )  sint  ac- 
cidentia  actus  humani,  quae  nos  circicmstan^ 
tiarum  nomine  declaramus ,  vel  pertineant 
potius  ad  substantiam  ejus,  aut  per  modum 


23-4 


DE  CIRCUMSTANTIIS  SEU  ACCIDENTIBUS  HUMANORUM  ACTUUM. 


objecti  saltem  partialis,  quod  reducitur  ad 
causam  formalem  extrinsecam,  aut  per  modum 
causse  per  se  efflcientis  vel  finalis. 

1.  Prima  sententia  est,  actum  humanum 
posse  considerari  aut  in  esse  naturse,  aut  in 
esse  moris :  et  primo  modo  habere  proprie 
circumstantiam :  nam  occisioni  hominis,  ut  est 
physica  actio,  accidit  omnino  quod  fiat  in  agro, 
vel  domi,  vel  quod  fiat  propter  honorem  tuen- 
dum,  vel  propter  rem  furandam :  tamen  in 
esse  moris  non  habere  circumstantiam,  sed 
omnes  has  conditiones  esse  substantialia  prin- 
cipia,  seu  causas  per  se  moralis  actionis  ut  sic. 
Ita  videntur  sentire  Durandus,  in  4,  dist.  16, 
qusest.  3,,  ad  argumenta,  dicit  enim  has  condi- 
tiones  esse  extrinsecas  actui  in  esse  naturse  : 
intrinsecas  vero  inessemoris.  Et  eodem  modo 
loquitur  Navarrus,  cap.  Consideret,  de  Poeni- 
tentia,  dist.  15,  in  principio.  Gitari  potest 
Alensis,  &  part.,  qusest.  77,  membro  3,  art.  \ 
et  5,  sed  ibi  solum  dicit,  circumstantias  ag- 
gravantes  non  esse  de  substantia  actus  ut  pec- 
catum  est,  esse  tamen  de  substantia  ejus  ut 
tale  peccatum  est.  Potest  prseterea  hsec  sen- 
tentia  tribui  Aristoteli,  loco  citato,  ex  quo,  ut 
dixi,  sumptse  sunt  istaa  circumstantise,  inter 
quas  ipse  ponit  personam  operantem,  quse  ta- 
men  est  causa  per  se  actionis  moralis.  Dici  po- 
test  per  circumstantiam  non  intelligi  personam 
operantem,  sed  aliquam  conditionem  ejus, 
nimirum  quod  sit  in  dignitate  constituta,  vel 
aliquid  simile.  Sed  hoc  videtur  esse  prseter 
mentem  Aristotehs,  addit  enim  neminem  posse 
ignorare  hujusmodi  circumstantiam  suse  ac- 
tionis,  quia  non  potest  ignorare  seipsum ;  quod 
necesse  est  intelligi  de  ipsa  persona  operante 
simpliciter,  quia  conditionem,  vel  statum  suum 
bene  potest  aliquis  ignorare.  Deinde  affirmat 
Aristoteles  eo  loco  ignorantiam  cujuscumque 
circumstantise  reddere  actionem  involunta- 
riam,  quod  non  potest  esse  verum  de  circum- 
stantia  accidentali,  nam  licet  aliquis  furetur 
in  loco  sacro  ignorans  qualitatem  loci,  nihilo- 
minus  illa  actio  erit  voluntaria  :  loquitur  ergo 
de  conditione  essentiali,  cujusignorantia  facit 
totum  actum  ut  moralem,  absolute  involunta- 
rium,  quia,  ablato  uno  principio  essentiali, 
tolletur  tota  rei  essentia,  ut  in  dicto  exemplo, 
si  quis  ignoret  rem  quam  accipit,  esse  alienam, 
tota  illa  actio  furti  est  involuntaria,  etiam  ut 
furtum  est.  Denique  exempla  Aristotelis  satis 
indicant  ipsum  nomine  singulorum  non  intelli- 
gere  accidentia  aliqua,sed  esentiales  conditiones 
actus,  nam  sub  circumstantia  guid,  ponit  ma- 
teriam  circa  quam  versatur  actus,  quse  non  est 


accidens,  sed  objectum,  imo  etiam  genus  et 
species  actus  numerat. 

2.  Ratione  tandem  probatur  hsec  opinio, 
quia  actus  moralis  ut  moralis  pendet  in  suo 
esse  et  in  sua  substantia  ex  circumstantiis, 
nam  si  est  bonus,  requirit  complementum  om- 
nium  circumstantiarum ,  sine  quibus  bonus 
esse  non  potest,  ut,  verbi  gratia,  ad  actum 
temperantise  requiritur  talis  qualitas,  vel  tanta 
quantitas  cibi,  qua  ablata,  non  erit  actus  tem- 
perantise  :  illa  ergo  conditio  materise,  quse 
pertinet  ad  circumstantiam  quid,  non  est  ac- 
cidentalis,  sed  essentialis  temperantise,  ut  sic. 
Et  in  universum  idem  est  de  cseteris  circum- 
stantiis  et  de  quolibet  actu  virtutis,  pendet  e- 
nim  actus  virtutis  essentialiter  ex  prudentia  ; 
prudentia  autem  judicat  omnia  et  singula, 
quse  circumstant  actum,  ut  absolute  decernat 
quid  faciendum  sit :  eadem  autem  ratio  est  de 
actu  malo,  quia  de  privativo  per  positivum  ju- 
dicandum  est. 

3.  Secunda  sententia  distinguit  inter  actum 
internum  et  externum.  Internus  dicitur  solus 
actus  voluntatis,  externus  quilibet  alius  sive 
sit  intellectus,  sive  alicujus  potentise  subordi- 
natse  voluntati.  Affirmat  ergo  hsec  opinio  ac- 
tum  exteriorem  habere  circumstantias  acci- 
dentales,  quod  postea  comprobabimus  :  negat 
vero  actum  interiorem  habere  hujusmodi  cir- 
cumstantias.  Sic  GabrieL,  in  3,  dist.  23,  q.  1, 
art.  1,  cum  Ocham  in  3,  qusest.  10,  dub.  A, 
et  quodlibeto  3,  qusest.  15,  indicat  etiam  Du- 
randus,  in  2,  dist.  38,  qusest.  1,  ex  quo  sumi 
potest  fundamentum  hujus  opinionis,  scilicet 
quia  omnes  illse  conditiones  quse  videntur  cir- 
cumstare  actum  externum,  respectu  voluntatis 
componit  unum  integrum  objectum  ejus ;  nou 
enim  possunt  circumstantise  afficere  actum  in- 
ternum,  nisi  voluntarise  sint ;  hoc  autem  ipso 
quo  sint  voluntarise,  habent  rationem  objecti, 
saltem  partialis ;  nam  actus  voluntatis  unus 
est  simplex,  qui  unica  habitudine  tendit  in 
objectum  circumstantiis  affectum  :  totum  au- 
tem  objectum  pertinet  ad  substantiam  actus : 
non  ergo  est  accidens  ejus.  Et  juxta  hanc  ra- 
tionem  favet  huic  sententise  D.  Thomas  1,  2, 
qusest.  19,  art.  2,  ubi  dicit  actum  interiorem 
ex  solo  objecto  habere  bonitatem :  intelligit 
ergo  circumstantias  respectu  actus  interioris 
non  esse  circumstantias,  sed  transire  in  ratio- 
nem  objecti.  Atque  ita  opinatur  et  exponit 
Conradus  in  illo  loco.  Gajetanus,  qusest.  18, 
art.  4,  idem  affirmat  de  circumstantia  finis, 
non  vero  de  reliquis,  qui  etiam  videndus  est, 
ead.  qusest.,  articulo  decimo. 


DISPUTATIO 
A.  Tertia  opinio  utitur  alia  distinctione  ex 
partecircumstantiarum;  nam  queedam  addunt, 
seu  mutant  speciem  moralem^  aliee  autem  au- 
gent,  vel  minuunt  intra  eamdem  speciem  :  de 
his  posterioribus  concedit  heec  opinio  esse  ac- 
eidentia,  quia  magis,  vel  minus  accidunt  for- 
mee ;  de  prioribus  vero  negat  esse  accidentia, 
sed  principia  essentiaha  actus  moralis^  quia 
nihil  dat  speciem,,  nisi  quod  est  principium 
essentiale  rei.  Et  hanc  opinionem  sequuntur 
multi  Thomistee,  et  solet  tribui  Cajetano,  ci- 
tato  loco,  vereor  tamen  ne  tota  heec  dissensio 
sit  de  modo  loquendi.  Explicabo  ergo  potius 
rem  ipsam;  et  inde  constabit  quomodo  loquen- 
dum  nobis  sit,  et  obiter  attingam,  in  num.  1A, 
quo  sensu  fuerit  Aristoteles  locutus. 

5.  Prima  assertio  certa  ad  substantiam  ac- 
tus  moralis  pertinere  quatuor  causas. — Primo 
ergo  certum  est  ad  substantiam  actus  moralis 
necessarias  esse,  et  per  se  pertinere  aliquas 
causas,  quee  possunt  ad  quatuor  genera  cau- 
sarum  revocari ,  ut  notavit  Alensis ,  2  p._, 
queest.  405,  membr.  i.  Prima  causa  est  effi- 
ciens,  sub  qua  comprehenditur  et  ipsum  ope- 
rans,  et  quidquid  ex  parte  iUius  simpliciter  ne- 
cessarium  est  ad  operationem  moralem.,  ut  est 
voluntas,  intellectus,  etc.  Secunda  causa  est 
finalis,  quee  potest  esse  vel  intrinseca  ipsi  ob- 
jecto,  seu  materiee,  ut  est  in  materia  eleemo- 
synee  ipsa  honestas  misericordiee ;  vel  extrin- 
seca,  qualis  erit  in  dicto  exemplo  honestas 
pcenitentiee.,  si  eleemosyna  fiat  ad  satisfacien- 
dum  Deo :  hic  tamen  finis  extrinsecus  licet 
aliquo  modo  concurrat  per  se  ex  parte  operan- 
tiSj  non  tamen  semper  est  necessarius.  Tertia 
est  causa  veluti  materialis,  quee  non  est  pro- 
prie  subjectum,  nam  hoc  nihil  refert  ad  pree- 
sentem  considerationem,  sed  est  illa  materia, 
circa  quam  versatur  actus,  ut  quod  sit  circa 
aliud,  vel  circa  passiones  proprias,  vel  quod 
versetur  circa  hunc  cibum,  vel  circa  alium, 
quee  materia  reducitur  ad  objectum  materiale. 
Quarta  est  causa  formalis,  quee  si  sit  extrinse- 
ca.,  quale  est  objectum,  sic  materialiter  coin- 
cidit  cum  materia  circa  quam ;  formaliter  vero 
cum  fine,  seu  motivo,  nam,  ut  supra  dictum 
est,  finis  est  objectum  voluntatis  ;  si  autem  sit 
sermo  de  causa  intrinseca,  cum  actus  moralis 
sit  forma  queedam,  non  habet  aliam  causam 
formalem  preeter  suam  rationem  intrinsecam 
et  quidditativam.  Heec  ergo  quatuor  ut  sic  non 
sunt  accidentia  actu  moralis,  sed  per  se  perti- 
nent  ad  illius  substantiam,  vel  ut  principia 
intrinseca,  vel  ut  causee  per  se  extrinsecee,  nam 
hic  actus,  qui  etiam  vitalis  est,  necessario  pos- 


V.  SECTIO  I.  235 

tulat  intrinsecum  principium  a  quo  fiat,  et 
objectum  circa  quod  versetur,  et  quia  est  actus 
voluntatis,  oportet  ut  illud  objectum  sit  finis, 
vel  propterfinem. 

Q.Secunda  assertio  etiam  certa  interdum  con- 
ditiones  aliquas  pertinere  ad  substantiam  actus 
moralis. — Secundo  certum  est  in  his  quatuor 
causis  posse  considerari  aliquas  conditiones, 
quee  licet  accidant  rebus  ut  res  physicee  sunt, 
sunt  tamen  de  essentia  actuum  moralium  ut 
morales  sunt,  unde  non  poterunt  hee  dici  pro- 
prie  circumstantice  juxla  propriam  hujus  vocis 
impositionem,  quam  D.  Thomas  i,  2,  queest.  1, 
art.  1,  explicuit,  ita  docet  idem  D.  Thomas  ibi 
art.  2_,  ad  3  et  queest.  2_,  de  Malo,  art.  6,  si- 
gnificat  Richardus  in  A,  dist.  \1,  art.  3,  q.  5, 
Alensis  i  et  4  part.,  queest.  11,  memb.  3, 
art.  5,  qui  significant  Aristotelem  in  hoc  sensu 
fuisse  locutum,  quod  est  probabile,  sed  non 
certum.  Declaratur  breviter  inductione  ,  et 
preeterea  probatur,  nam  imprimis  ex  parte 
causee  agentis  necessaria  est  libertas  et  usus 
rationis,  nam  hinc  pendet  substantia  actus  mo- 
ralis,  in  causa  etiam  instrumentali  potest  in- 
terdum  considerari  qualitas_,  seu  conditio  quee 
variet  essentialiter  humanum  actum,  ut  si  cle- 
dit  potionem  mortiferam,  vel  salubrem,,  et  sic 
de  aliis.  Item  ex  parte  finis  valde  pertinet  ad 
humanum  actum,  qualis  ille  fuerit,  honestus, 
vel  turpis,  vel  indifferens,  hic  enim  finis  habet 
rationem  inotivi_,  et  objecti  formalis,  et  ideo 
pertinet  ad  essentiam  actus,  preesertim  si  sit 
finis  intrinsecus.  Tertio  ex  parte  materiee  circa 
quam,  quod  sit  propria,  vel  aliena,  quod  sit 
parens,  vel  extraneus_,  et  similes  conditiones 
possunt  essentiam  actus  moralis  variare.  Ac 
denique  ex  parte  ipsius  actus  interioris  quod 
sit  odhmr,  vel  amor,  et  ex  parte  exterioris 
etiam,  modus  ejus  potest  spectare  adessentiam 
moralem,  ut  si  fortiter  percussit,  vel  tantum 
leviter  attigit  ex  quo  pendet  ut  sit  homicidhmx, 
nec  ne. 

7.  Unde  quoad  heec  omnia  et  similia  verum 
est  quod  prima  sententia  asserebat  posse  ali- 
quas  conditiones  esse  accidentales  actui  in  esse 
rei,  quee  sint  essentiales  actui  in  esse  moris ; 
et  ratio  a  priori  est,  quia  esse  morale  pendet 
primario  ex  ordine  rationis  :  contingit  autem 
seepe  ut  actio,  vel  objectum  habeat  diversum 
ordinem  ad  rationem  propter  diversas  condi- 
tiones  earum  rerum_,  quee  ad  actum  moralem 
concurrunt.  Unde  si  in  hujusmodi  actu  consi- 
deretur  genus  ejus,,  seu  communis  ratio  entis 
moralis,  sic  pendet  ex  objecto,  quod  coincidit 
cum  fine  et  materia  circa  quam,  et  non  est 


236 


DE  CIRCUMSTANTIIS  SEU  ACCIDENTIBUS  HUMANORUM  ACTUUM. 


omnino  simplex,  sed  ssepe  consurgit  ex  con- 
cursu  multarum  rerum,  seu  conditionum,  quse 
necessariee  sunt  ut  sit  conforme,  vel  difforme 
rationi,  et  ideo  variata  una,  vel  altera  conditio- 
ne,  potest  actus  totus  moralis  variari. 

8.  Tertia  assertio. — Dicendum  tertio:  in 
his  quatuor  causis  aliquae  possunt  intervenire 
circumstantiee,  quse  accidentaliter  pertineant 
ad  actum  humanum  in  ratione  boni,  vel  mali 
moralis.  Ita  D.  Thomas  1,  2,  queest.  7,  art.  1, 
qui  in  eumdem  sensum  Aristotelem  exponit, 
quod  sequuntur  alii  scholastici,  Richardus,  in 
i,  dist.  17,  art.  3,  qusest.  3,  GabrieL,  in  3, 
dist.  23,  qusest.  1,  art.  1,  et  in  2,  dist.  41, 
Ocham,  in  3,  qusest.  3,  dub.  ultim.,  et  quod- 
lib.  3,  qusest.  15,  Buridanus  3,  Ethicor.,  q.  12, 
Almainus,  tractatu  1,  Moral.,  cap.  6,  Soto, 
in  4,  dist.  8,  qusest.  2,  art.  4.  Boetius  etiam 
lib.  4,  de  locis  topicis,  sic  intellexit  Aristotelem 
et  Giceronem,  lib.  2,  de  Invent.  Neque  est  alie- 
nus  ab  eadem  sententia  Gregorius  Nyssenus, 
lib.  5  Philosophise,  cap.  2,  quamvis  id  non 
satis  explicet,  sed  indifferenter  loquatur ;  at- 
que  eodem  fere  modo  de  circumstantiis  scribit 
Damascenus  2,  de  Fide,  c.  24,  Chrysostomus, 
homil.  17,  in  cap.  5,  Matth.,  ubi  dicit  ad  ju- 
dicium  ferendum  de  operibus  non  tantum  esse 
ipsa  opera  consideranda,  sed  etiam  tempus, 
locum,  causam,  personam  et  quidquid  aliud 
operibus  acciderit,  habetur  in  cap.  Occidit  27, 
dist.  8.  Item  Augustinus,  lib.  de  vera  et  falsa 
Pcenitent.,  cap.  14  et  15,  in  cap.  Consideret, 
de  Pcenitentia,  dist.  5,  ubi  in  ordine  ad  confes- 
sionem  dicit  oportere  considerare  circumstan- 
tias  actus,  quas  aperte  significat  non  mutare 
substantiam  ejus  :  et  15,  de  Civit.,  cap.  7,  ad 
hoc  accommodat  iUud  Genes.  4 :  Si  recte  of- 
feras,  non  autem  recte  dividas,  peccasti.  Quam 
expositionem  sequitur  Basilius,  lib.  2,  de  Bap- 
tism.,  cap.  8,  ubi  de  his  circumstantiis  dispu- 
tat,  indicatque  accidentia  esse,  quamvis  non 
satis  clare. 

9.  Ratio  est,  quia  sicut  bonitas  vel  malitia 
actionis  moralis  pendet  ex  his  conditionibus, 
ita  ex  eisdem  interdum  augetur,  vel  minuitur, 
seu  accidentaliter  perficitur,  servata  illius  sub- 
stantia :  ergo  tunc  hujusmodi  conditiones  erunt 
accidentales  actui :  patet  consequentia,  quia 
magis,  vel  minus,  quando  non  variant  sub- 
stantiam,  ad  accidentia  pertinent.  Neque  euim 
queerenda  est  hic  exacta  ratio  accidentis,  ni- 
mirum  quod  sit  per  veram  inhserentiam  et 
informationem,  quia  neque  in  omnibus  phy- 
sicis  accidentibus  hoc  proprie  reperitur,  sed 
multa  tantum  accidunt,  adjacent,  seu  circum- 


stant  rem ;  et  multo  minus  id  petendum  est  in 
actibus  moralibus,  quorum  esse  seepe  pendet 
ex  rebus  extrinsece  denominantibus,  ut  infe- 
rius  videbimus.  Antecedens  vero  declarari  fa- 
cile  potest  discurrendo  per  singulas  causas, 
nam  quod  persona  operans  sit  hujus,  vel  illius 
dignitatis,  potest  pertinere  ad  quamdam  ma- 
jorem  bonitatem,  vel  sestimationem  moralem 
actus,  non  variata  substantia  ejus :  similiter 
quod  materia,  circa  quam  versatur  actus,  sit 
hujus,  vel  illius  quantitatis,  in  furto,  verbi 
gratia,  vel  alio  simili,  et  sic  de  cseteris :  ratio 
autem  est,  quia  ordo  ad  rationem  non  semper 
ex  his  circumstantiis  ita  variatur,  ut  omnino 
mutet  conformitatem ,  vel  difformitatem  ad 
rationem,  quamvis  efficiat  ut  secundum  magis, 
vel  minus  varietur  :  tunc  ergo  erunt  condi- 
tiones  accidentales,  non  essentiales,  quod  ma- 
gis  confirmabitur  ex  sequentibus  corollariis. 

10.  Primo  enim  ex  hac  conclusione  infertur 
has  circumstantias  non  solum  accidere  actui 
humano  in  esse  naturse,  sed  etiam  in  esse  mo- 
ris,  quia  accidunt  illi  quatenus  est  conformis, 
vel  difformis  rationi,  atque  adeo  quatenus  li- 
ber  est.  Unde  prima  sententia  indefmite,  seu 
permissive  intellecta  verum  quidem  affirmat, 
scilicet  posse  aliquos  ex  his  conditionibus  esse 
accidentales  in  esse  naturee,  et  essentiales  in 
esse  moris,  tamen  intellecta  universaliter,  seu 
exclusive,  id  est,  nunquam  has  conditiones 
esse  accidentales  in  esse  moralis  actus,  est 
falsa,  ut  patet  aperte  de  intensione  actus;  nec 
ratio  illius  sententiee  contra  hunc  sensum  pro- 
cedit,  quia  licet  rectitudo  moralis  actionis  pen- 
deat  ex  concursu  plurium  conditionum,  seu 
circumstantiarum,  tamen  non  solum  pendet 
ex  illis  quoad  substantiam  et  essentiam,  sed 
etiam  quoad  augmentum,  vel  diminutionem ; 
et  quoad  hoc  sunt  accidentales. 

1 1 .  Secundo  infertur  has  circumstantias  non 
solum  esse  posse  accidentia  actus  exterioris, 
sed  etiam  actus  interioris :  primum  de  exte- 
riori  omnes  admittunt.  Solum  est  consideran- 
dum  exteriorem  actum  et  esse  objectum  actus 
iuteripris,  et  esse  actionem  humanam  et  vo- 
luntariam  ab  interiori  manentem :  priori  modo 
facile  intelligitur  hujusmodi  objectum  posse 
accidentaliter  variari  ex  hujusmodi  circum- 
stantiis  non  variata  substantiali  honestate  ejus, 
ut  orare  in  templo,  vel  alio  loco,  eamdem  ho- 
nestatem  religionishabet;  tamen  cum  circum- 
stantia  loci  sacri  habet  quodammodo  majorem; 
si  vero  loquamur  secundo  modo,  sic,  ut  inferius 
dicam,  actus  exterior  habet  totum  suum  esse 
morale  ab  actu  interiori,  et  ideo  non  potest 


DISPUTATIO 

proprie  affici  accidentaliter  a  circumstantiis 
sub  hac  ratione,,  nisi  medio  actu  interiori. 

12.  Quomodo  circumstantia  actus  interioris 

ex  parte  oijecti  possit  esse  accidentalis .  — Quo- 

modo  ex  parte  actus. — Quis.  —  Unde  probatur 

et  declaratur  altera  pars  primo  ad  hominem, 

quia  actus  exterior  non  solum  in  ratione  ob- 

jecti,  sed  etiam  in  ratione  actus  moralis  affi- 

citur  accidentaliter  his  circumstantiis,  ut  om- 

nes  fatentur :  ergo  et  interior.  Secundo  hoc 

ipsum  sic  declaratur  et  probatur,  quia  duphci- 

ter  intelligi  potest  has  circnmstantias  afficere 

interiorem  actum,  et  utroque  modo  possunt 

habere  rationem  accidentium,  quatenus  non 

sunt  necessarise  simphciter  ad  primariam  et 

essentialem  ejus  bonitatem,  sed  ad  aliquod 

augmentum,  vel  diminutionem,  et  ad  aliquam 

perfectionem  accidentalem.  Primus  modus  est 

ex  parte  objecti,  ut  cum  aliquis  vult  furari  in 

Ecclesia;  illa  circumstantia  loci  non  circum- 

stat  actum  voluntatis  ex  parte  ipsius,  quia,  ut 

suppono,  ille  actus  non  fit  in  Ecclesia,  circum- 

stat  tamen  ex  parte  objecti,  quia  materia  circa 

quam  primo  versatur  ille  actus,  est  furtum  ; 

quod  yero  res  furto  surripienda  sit  in  Eccle- 

sia,  accidit.  Secundo  modo  contingit  hsec  cir- 

cumstantia  ex  parte  ipsius  actus.,  ut  si  quis 

existens  in  Ecclesia,  ibi  cogitet  et  dehberet  de 

fornicatione,  vel  furto  faciendo  extra  Eccle- 

siam,  nam  tnnc  locus  non  est  circumstantia 

objecti,  sed  ipsius  actus,  quia  intahlocofit: 

quod  sit  causa  exempli  positum,  sive  illa  cir- 

cumstantia  augeat  malitiam,  sive  non.  Quod 

vero  hse  circumstantiae  ut  afficiant  actum  inte- 

riorem  debeant  esse  voluntariae,  non  obstat 

quominus  sint  accidentia :  primo,  quia  preeser- 

tim  cum  sint  perfectioris  rationis  non   sunt 

voluntarise  directe,  sed  ad  summum  indirecte, 

ut  patet   in  dicto  exemplo  de  circumstantia 

Tlbi :  et  idem  erit  de  circumstantia  Quis,  si 

sacerdos,  verbi  gratia,  odio  habeat  proximum, 

fortasse  illud  odium  erit  gravius  ex  persona 

operante,  licet  non  velit  se  directe  operari : 

interdum  etiam  hsec  cireumstantia  est  volun- 

taria  per  modum  actus,  et  non  proprie  per 

modum  objecti,  ut  in  circumstantia  Quomodo, 

qualis  est  intentio  actus,  non  enim  est  intentio 

volita  per  modum  objecti,  sed  sicut  homo  eli- 

ciendo  actum  voluntatis  vultipsum,  ita  majori 

conatu  eliciendo  vult  intentionem  ejus.Deinde 

quamvis  in  primo  modo  contingat  has  circum- 

stantias  esse  directe  voluntarias;  non  tamen 

hoc  repugnat  cum  ratione  accidentis,  quia  sunt 

vel  secundario,  vel  quasi  remote,  et  conse- 

quenter  voluntarise,  ut  patet  in  primo  exemplo 


V.  SECTIO  I.  237 

de  circumstantia  loci :  accidit  enim  primarise 
intentioni  operantis  quod  res  furto  auferenda 
sit  in  loco  sacro :  et  idem  clare  cernitur  in  cir- 
cumstantia  finis  extrinseci,  qui  distinguitur  ab 
objecto  primario  specificante  actum. 

13.  Tertio  colligitur  ex  dictis  non  tantum  cir- 
cumstantias  augentes  in  eadem  specie,  sed 
etiam  addentes  novam  speciem  esse  acciden- 
tia :  non  enim  dicuntur  hse  circumstantisemu- 
tare  speciem,  quia  tollant  unam,  et  in  aliam 
transferant,  sed  quia  priori  speciei  essentiali 
addunt  aliam.  Unde  sicut  in  rebus  physicis 
forma  accidentalis  addita  substantiae  addit  no- 
vam  speciem  entis,  quod  non  obstat  quominus 
sit  verum  accidens,  quia  talis  forma  et  species 
est  preeter  rationem  subjeeti,  et  potest  adesse 
et  abesse ;  ita  in  his  moralibus,  licet  circum- 
stantia  addat  novam  speciem  moralem  prse- 
existenti,  accidit  tamen  actui  ut  in  sua  prima 
specie  constituto,,  quiaestpreeter  rationemejus, 
et  potest  adesse  et  abesse.  Unde  recte  notavit 
D.  Thomas,  qusest.  2,  de  Malo,,  art.  6,  in  corp., 
et  ad  2,  has  circumstantias  mutantes  speciem 
posse  comparari  vel  formaliter  ad  speciem 
quam  addunt,  et  ut  sic,  non  habere  rationem 
accidentis,  sed  principii  essentialis,  seu  objec- 
ti,  ut  cum  quis  vult  dare  eleemosynam  ut  sa- 
tisfaciat  pro  peccatis,  ille  actus  eleemosynse,  ut 
formaliter  constituitur  in  specie  satisfaetionis, 
seu  pcenitentise,  respicit  motivum  pcenitentise, 
non  ut  circumstantiam,  sed  ut  proprium  ob- 
jectum  formale.  Secundo  modo  possunt  com- 
parari  ad  actum  cui  dant  talem  speciem  ipsi 
accidentalem,  ut  in  dicto  exemplo,  finis  ille 
pcenitentise  comparatus  ad  actum  misericor- 
diae,  ut  sic,  dat  illi  speciem  accidentalem  :  hoc 
pacto  satis  est  ut  hee  circumstantiee  sint  acci- 
dentia  actuum  moralium,  nam  etiam  in  enti- 
bus  naturalibus,  si  forma  accidentalis  compa- 
retur  formaliter  ad  compositum  quod  consti- 
tuitur  quatenus  tale  est,  non  dicitur  accidens 
ejus,  sed  principium  essentiale,  ut  albedo  est 
de  essentia  albi  quatenus  album,  quamvis 
simpliciter  subjecto  accidat. 

14.  Ad  fundamenta  aliarum  opinionum  satis 
responsum  est  inter  probandum  nostram  sen- 
tentiam.  Solum  superest  respondere  ad  Aris- 
totelem  allegatum  num.  \,  quem  multis  placet 
revera  non  fuisse  locutum  de  circumstantiis 
accidentalibus,  sed  de  conditionibus  essentia- 
hbus  requisitis  ad  actum  voluntarium  :  quod 
si  hoc  verum  est,  respondetur  ad  argumentum 
tacuisse  ipsum  de  circumstantiis  accidentali- 
bus,  non  vero  illas  negasse.  Mihi  tamen  ille 
sensus  difficilis  videtur,  primo  quidem,  quia 


238 


DE  CIRCUMSTANTIIS  SEU  ACCIDENTIBUS  HUMANORUM  ACTUUM. 


video  omnes  expositores.,  et  theologos  aliter 
illum  iutellexisse.  Secundo,  quia  diminutus 
fuisset  in  morali  doctrina  tradenda.  Tertio, 
quia  nihil  est  quod  cogat  ad  limitandam  illo 
modo  doctrinam  ejus,  nam  quod  asserit  de 
circumstantia  Quis,  potest  intelligi  et  de  ipsa 
persona,  et  de  conditione,  seu  statu  personee. 
Neque  obstat  quod  ait  neminem  posse  ignorare 
hanc  circumstantiam,  quia  nonpotest  ignorare 
seipsum,  nam  imprimis  non  loquitur  de  inad- 
vertentia.,  sed  de  ignorantia,  quee  in  rigore 
dicit  carentiam  scientiee  etiam  habitualis,  et 
hoc  modo  certe  dici  potest  neminem  posse 
ignorare  suum  statum  et  conditionem.  Deinde 
illud  non  posse,  non  esse  necesse  intelligi  me- 
taphysice,  sed  ut  plurimum,  seu  moraliter, 
patet :  tum  quia  ibidem  dicit  Aristoteles  uni- 
versalia  legis  naturee  preecepta  non  posse  igno- 
rari,  quod  prsedicto  modo  et  moraliter  oportet 
intelligi;  tum  etiam  quia  in  rigore  etiam  potest 
quis  ignorare  conditionem  ex  parte  personee 
operantis  necessariam  ad  actum  moralenx,  ni- 
mirum  potest  quis  ignorare  se  libere  operari. 
Deinde  quod  Aristoteles  ait  ignorantiam  cir- 
cumstantiee  cujuscumque  causare  involunta- 
rium,  supra  a  nobis  explicatum  est  de  invo- 
luntario  sub  tali  ratione  ignorata,  non  absolute 
sub  quacumque  alia  :  et  hoc  modo  convenit 
etiam  circumstantiis  accidentalibus^  et  necesse 
est  ita  exponi^  etiamsi  sit  sermo  in  essentiali- 
bus,  ut  patet  in  exemplo  ejusdem  Aristotelis. 
Nam  si  quis  (inquit)  loquatur  de  aliqua  re_, 
quam  ignorat  sibi  sub  secreto  esse  commissam, 
actio  est  involuntaria :  quod  quidem  est  verum 
quatenus  illa  est  revelatio  secreti^  nam  quate- 
nus  est  locutio  queedam,  voluntaria  manet,  et 
potest  esse  aliud  peccatum,  verbi  gratia,  ver- 
bum  otiosum  et  interdum  actus  virtutis:  et 
idem  est  facile  aliis  exemplis  ostendere.  Deni- 
que  ut  fateamur  aliqua  exempla  Aristotelis  esse 
de  conditionibus  essentialibus  actuum  mora- 
lium,  tamen  alia  possunt  accommodari  ad  ac- 
cidentales,  ut  quod  leviter,  vel  acerbe  percus- 
serit,  quod  talis  effectus  consecutus  sit  ex  ac- 
tione.  Quare  existimo  Aristotelem  in  communi 
fuisse  locutumdequibuscumque  conditionibus, 
aut  circumstantiis,  quee  in  actione  singulari, 
prout  fit,  reperiuntur,  sive  illse  sint  essentiales, 
sive  accidentales,  nam  omnes  possunt  ad  vo- 
luntarium,  vel  involuntarium  aliquo  modo 
conducere.,  sub  qua  ratione  ibi  Aristoteles  de 
circumstantiis  disseruit  :  de  qua  re  iterum 
redibit  sermo,  sectione  sequenti. 


SECTIO  II. 
Quot  sint  circumstantice  humanorum  actuum. 

1.  Prima  numeratio  circumstantiarum.  — 
Secunda  numeratio.  —  Tertia  numeratio.  — 
Ratio  dubii  sumi  potest  ex  diversis  euumera- 
tionibus  gravium  auctorum  :  Aristoteles  enim 
sex  enumerat,  nempe :  Quis,  quid,  quomodo, 
circa  quid,  vel  in  quo,  quo  instrumento,  cujus 
gratia :  in  qua  enumeratione  omittit  tempus 
et  locum.  Secundo  Tullius  \,  de  Invent.,  septem 
numerat;  addit  enim  circumstantiam  Ubi  et 
Quando  :  omittit  autem  circumstantiam  Circa 
quid,  quam  Aristoteles  docuit :  et  eamdem  sen- 
tentiam  tradit  Gregorius  Nyssenus  ,  paulu- 
lum  mutatis  verbis  scilicet  persona,  res,  orga- 
num,  tempus,  locus,  modus,  causa,  ubi :  per 
causam  intelligit  finalem,  ita  enim  appellari 
solet,  quasi  per  antonomasiam,  prsesertim  in 
hac  circumstantiarum  enumeratione,  et  hoc 
modo  solet  dici  in  jure  pensandam  esse  causam 
actionis  ad  judicium  ferendum,  de  ea  in  lib. 
Verum,  ff.  de  Furtis,  et  c.  Occidit,  c23,  q.  8, 
et  c.  Sciendum,  29  dist.,  et  c.  Cum  causam, 
extra,  de  Testibus.  TertioDamascenus^librose- 
cundOjCapite  vigesimo-quarto,  enumerat  octo, 
scilicet:  Quis,  quem,quid,quomodo,  quo,quare, 
ubi,  quando  :  distinguit  enim  cum  Aristotele 
circumstantiam  quid,  et  circa  quid,  et  hanc 
posteriorem  vocat  personam  circa  qnam  fit 
operatio,  quam  distinguit  a  persona  operante, 
quam  vocat  quis:  et  preeterea  cum  Tullio  addit 
ubi  et  quando,  et  ita  consurgit  ille  numerus 
octavus  circumstantiarum. 

2.  Quarta  numeratio.  —  Quarto  adhuc  viden- 
tur  alise  circumstantiee  addendee  huic  numero, 
nam  si  numerantur  ubi  et  quando,  et  relatio  ad 
finem,  cur  non  etiam  qualitas  et  quantitas  ma- 
terisej  cum  ex  his  possit  moralis  actio  multum 
variari?  Item  eventus  consequens  actionem 
solet  esse  magni  momenti  in  rebus  moralibus, 
et  tamen  non  continetur  in  illo  numero  :  addi- 
tur  autem  in  1.  Aut  facta,  ff.  de  Pcenis,  quee 
inserta  est  in  jure  Canonico,  cap.  Aut  facta, 
de  Panitcntia,  d.  4 .  Item  liberum  et  volunta- 
rium  multum  referunt  ad  rem  moralem,  et 
quamvis  absolute  sint  de  substantia  actus  mo  - 
ralis,  tamen  prout  possunt  secundum  magis, 
vel  minus  variari,  inter  circumstantias  nume- 
rari  debent ;  et  ad  hoc  spectat  utrum  actio 
fuerit  coacta,,  vel  ex  metu,  passione.,  aut  igno- 
rantia,  et  ita  hee  circumstantiee  numerantur 
in  cap.  Consideret,  de  Pcenitentia,  d.  5.  Ethuc 


DISPUTATIO 
spectat  quod  ait  Chrysostomus,Matt.  5,  h.  \6, 
et  colligitur  etiam  ex  c.  15,  queest.  6,  scilicet 
consideraudum  esse  qua  voluntate  facta  sit 
actio.  Denique  in  dicto  cap.  Cum  causam,  aliae 
adduntur  circumstantise^ait  enim  inquirendum 
esse  de  causis,  personis,  loco  et  tempore,  visu, 
auditu,  fama,  certitudine,  scientia,  aut  duli- 
tatione,  vel  credulitate.  Augustinus  addit  per- 
severantiam,  et  multiplicationem  actionis. 

3.  Placet  tertia  numeratio.  —  Hsec  res  est 
facilis  :  mihi  probatur  enumeratio  Damasceni, 
quee  est  distinctior,  clarior,  et  sufficiens,  cujus 
sufficientiam  satis  explicat  D.  Thomas,  \,  1, 
queest.  7,  art.  3,  et  merito  distinguit  personam 
operantem  ab  illa,  circa  quam  versatur  actio, 
nam  licet  conveniant  in  nomine,  et  ratione 
persona^.  tamen  conditiones  earum  valde  di- 
verso  modo  afficiunt  actum  moralem:  iibi 
etiam,  et  quando  hic  non  sumuntur  in  rigore 
physico  pro  intrinseca  rei  prsesentia,,  vel  du- 
ratione,  sed  pro  extrinseco  loco  continente  non 
tam  proprio,  quam  communi,  ut  est  Ecclesia, 
vel  platea,  etc.  Et  similiter  tempus  sumitur 
pro  extrinseca  et  publica  mensura  humanarum 
actionum,,  in  quibus  considerari  possunt  con- 
ditiones  aliquse,  quae  referant  ad  moralitatem 
actuS;  et  diverso  modo  afficiant  a  ceeteris  cir- 
cumstantiis,  et  quamvis  inter  se  videantur 
aliquo  modo  convenire  in  ratione  extrinsecae 
mensuree,  tamen  habent  veluti  specificas  ra- 
tiones  distinctas  in  modo  afficiendi  actum 
moralem,  et  ideo  merito  ut  distinctee  nume- 
rantur. 

4.  Cmterce  numerationes  acl  tres  reduci  pos- 
sunt.  —  Aliee  vero  omnes  circumstantiae,  quee 
vel  excogitari  possunt,  vel  insinuatee  sunt,  in 
his  satis  continentur,  nam  circumstantia  quid, 
primum  indicat  materiam  actionis,  non  sim- 
pliciter,  ut  est  objectum,  quia  hoc  modo  non 
est  eircumstantia,  sed  pertinet  ad  substantiam 
actus,  sed  ut  habet  aliquam  conditionem  acci- 
dentalem  actui  morali,  sive  illa  conditio  phy- 
sice  considerata,  sit  quantitas,  sive  qualitas, 
materiale  enim  hoc  est :  et  sub  eadem  circum- 
stantia  comprehenditur  efiectus,  seu  eventus 
consequens  actionem,  nam  est  quid  factum 
per  actionem.  Deinde  ad  circumstantiam  quo- 
modo  annumerari  possunt  omnes  illee  condi- 
tiones,  quee  augent,  vel  minuunt  lilerum,  aut 
voluntarium ;  quidam  enim  actionis  modus  in- 
telligi  potest  quasi  physicus,  qualis  est  intentio, 
aut  voluntas :  alius  esse  potest  moralis  solum 
per  concomitantiam  quamdam,  vel  extrinse- 
cam  causalitatem  denominans  actionem,  ut 
est  ignoranter,  vel  coacte  operari.  Alii  vero  re- 


V.  SECTIO  II.  239 

ducunt  has  conditiones  ad  circumstantiam 
Quis,  quando  sunt  veluti  conditiones  queedam 
personee  operantis.  Rursus  perseverantia  ac- 
tionis  potest  revocari  vel  ad  circumstantiam 
temporis,  vel  ad  modum'  actionis,  quia  illa  ni- 
hil  aliud  est,  quam  ipsemet  actus  magis,  vel 
minus  durans  :  multiplicatio  autem  actionis 
non  est  circumstantia,  sed  est  numerus,  vel 
multitudo  actionum  :  sic  enim  in  ordine  ad 
confessionem  numerus  peccatorum  non  est 
circumstantia,  sed  est  veluti  substantia  mate- 
riee  aperiendse  in  confessione,  quia  unus  actus 
non  efficit  alium  ex  vi  solius  multitudinis.  De- 
nique  aliee  specialiores  circumstantiae  nume- 
ratee  dicto  cap.  Cum  causam,  vel  revocantur  ad 
circumstantiam  quomodo :  vel  certe  non  perti- 
nent  ad  bonitatem,  vel  malitiam  actionis,  prout 
nunc  de  circumstantiis  agimus,  sed  ad  redden- 
dum  firmum,  vel  infirmum  testimonium :  non 
est  autem  inconveniens  quod  in  aliis  rerum 
generibus  reperiantur  aliee  circumstantiee,  ut 
actio  pingendi,  vel  scribendi,  alias  circum- 
stantias  requirit  ut  bona  sit  in  genere  artificii, 
quam  ut  sit  bona  in  genere  moris,  quamvis 
servata  proportione  in  preedictum  numerum 
possint  revocari  omnes  circumstantiee. 

5.  Responsio  ad  odjecta  ex  Aristotele,  in 
num.  1  displicet. — Ad  Aristotelem,  qui  tempus 
et  locum  omisit,  responderi  potest  illum  non 
numerasse  accidentales  circumstantias ,  sed 
conditiones  essentiales,  et  ideo  omisisse  locum 
et  tempus,  quee  semper  accidentales  sunt:  quee 
responsio  et  procedit  ex  dubio  fundamento,  et 
non  videtur  universaliter  vera,  nam  interdum 
tempus  et  locus  pertinent  ad  substantiam  ac- 
tus,  in  esse  morali,  et  ignorantia  illarum  red- 
dit  actum  involuntarium  in  illo  esse  morali,  ut 
ignorantia  quod  hodie  sit  dies  veneris,  facit  ut 
actus  comedendi  carnes  non  sit  malus.  Aliires- 
pondent,  estque  communis  responsio,  Aristo- 
telem  non  omisisse  has  circumstantias,  sed 
comprehendisse  illas  in  verbo  illo,  in  quo,  id 
est,  in  quo  tempore,  et  in  quo  loco :  ita  sentit 
D.  Thomas,  4,  2,  queest.  7,  etin  Ethic. ,  etibi 
Buridanus  et  alii :  habet  tamen  difficultatem 
expositio,  quia  juxta  textum  greecum,  particu- 
la,  circa  quid,  et  in  quo,  non  ponuntur  ut  di- 
versa,  sed  una  ut  expouens  alteram,  ac  si  di- 
camus  circa  quid,  seu  in  quo  versatur  actio,  et 
ita  Aristoteles  cum  aliis  circumstantiis  ponat 
diversa  exempla,  hujus  tantum  ponit  unum  et 
idem,  dicens :  Putaverit  autem  quispiam  filium 
Jiostem  esse.  Dici  autem  potest,  quamvis  his 
duobus  verbis  eadem  circumstantia  significe- 
tur,  tamen  ad  illa  revocari  tempus  et  locum, 


240 


DE  CIRCUMSTANTIIS  SEU  ACCIDENTIBUS  HUMANORUM  ACTUUM. 


qnia  circa  illa  fit  actio  :  possent  etiam  aliquan- 
do  revocari  ad  circumstantiam  quid,  quia  in- 
terdum  actio  non  est  mala,  vel  bona  ratione 
temporis  nisi  quia  tunc  est  actio  prohibita  ra- 
tione  materise  in  qua  versatur. 

6.  Sed  binc  fieri  potest  generalis  objectio 
contra  banc  divisionem,  nam  vel  data  est  se- 
cundum  rationes  specificas,  et  ultimas  barum 
omnium  circumstantiarum:  et  boc  modo  multo 
plura  membra  fuissent  numeranda,  ut  ex  dic- 
tis  constat :  vel  tantum  secundum  quasdam  ra- 
tiones  genericas,  quo  sensu  pauciora  membra 
sufficerent,  ut  facile  etiam  ex  dictis  baberi  po- 
test :  et  prsesertim  respectu  interioris  actus,  si 
quis  recte  consideret,  fere  omnes  circumstan- 
tiee  quee  sumuntur  ex  parte  objecti,  pertinent 
ad  quid,  vel  propter  quid :  ex  parte  autem  ac- 
tus  ad  quomodo.  Respondetur  rem  banc  non 
fuisse  tam  metapbysice  expendendam,  sed  mo- 
raliter,  numerata  enim  sunt  illa  membra,  quee 
juxta  communem  modum  sentiendi  ettractan- 
di  de  bumanis  actibus  sufficere  visa  sunt  ad 
moralem  eorum  valorem  existimationemque 
considerandam  :  et  ideo  neque  omnes  condi- 
tiones  distincte  enumeratee  sunt,  illud  enim 
esset  in  infinitum  procedere,  neque  solum  se- 
cundum  universalissimas  rationes,  namillud 
etiam  esset  valde  confusum,  sed  secundum 
quasdam  rationes  generales,  quee_,  ut  dixi,  suf- 
ficiunt  ad  intentum. 

SECTIO  III. 

Quid  necesse  sit  ut  hce  circumstantice  afficiant 
actum  moralem. 

1.  TJnde  oriatur  Jiwc  qncestio.  —  Solentab 
aliquibus  distingui  bee  circumstantise ,  quia 
queedam  sunt  pertinentes  ad  rem  moralem, 
qusedam  impertinentes.  Sed  non  oportet  bac 
distinctione  uti,  quia  quse  sunt  impertinentes, 
revera  non  sunt  circumstantise  moralium  ac- 
tionum,  quamvis  possint  esse  accidentia  phy- 
sicarum  mutationum.  Hinc  vero  oritur  ratio 
dubii  in  bac  qusestione  :  nam  interdum  beec 
accidentiaphysica  censenturmoraliter  circum- 
stantiee,  interdum  vero  non,  quiainterdum  af- 
ficiunt  moraliter  actum,  interdum  vero  non  : 
quee  ergo  est  radix  hujus  differentise  :  aut  quid 
necessarium  est  ut  hee  conditiones  actus  mora- 
liter  illum  afficiant  ?  hoc  autem  inquiri  potest 
aut  ex  parte  ipsius  actus,  seu  conditionis  ejus_, 
aut  ex  parte  operantis. 

2.  Dicendum  primo  illam  conditionem  actus 
habere  rationem  circumstantise  moralis,,  eum- 


que  moraliter  afficere,  quse  comparata  ad  ra- 
tionem  rectam  mutat  habitudinem  ad  illam  in 
majori,  vel  minori  conformitate.  Hanc  regu- 
lam  assignant  omnes  auctores,  et  inductione, 
ac  exemplis  potest  facile  ostendi;  nam  quod 
homicidium  fiat  in  hac  domo,  vel  in  illa  pri- 
vatis,  non  est  circumstantia,  quia  ratione  il- 
lius  talis  actio  neque  est  minus,  neque  magis 
difiormis  rationi :  quod  autem  fiat  in  templo, 
statim  prse  se  fert  majorem  dissonantiam  a 
recta  ratione  :  ratio  vero  generalis  est,  quia 
recta  ratio  est  regula  humanorum  actuuna,  de 
quo,  in  tract.  seq.,  disput.  10,  latius,  et  cir- 
cumstantiarum  eorum  :  ergo  non  potest  affec- 
tio,  seu  ratio  harum  circumstantiarum  melius 
explicari,  quam  per  ordinem  et  dictamen  ad 
rectam  rationem. 

3.  Atque  hac  eadem  regula  utendum  est  ad 
intelligendum,  quando  conditionesactus  etiam- 
si  morales  sint,  non  sint  proprie  circumstantiee, 
sed  essentiales  conditiones,  nimirum  quando 
sunt  tales,  quee  juxta  rectam  rationem  omnino 
sunt  necessariee,  non  solum  ad  magis  et  minus, 
sed  simpliciter  ad  honestatem,  vel  turpitudi- 
nem  actus.  Similiter  ex  hac  regula  est  intelh- 
gendum,  quando  circumstantiee  sunt  specie 
diversee,  quando  vero  aggravant  intra  eamdem, 
quia  species  morales  sumuntur  per  habitudi- 
nem  ad  rationem  rectam,  seu  ad  objectum  ut 
recta  ratione  regulatum  :  quando  vero  circum- 
stantia  omnino  mutat  conformitatem,  vel  dif- 
formitatem  ad  rationem  mutat  etiam  speciem : 
si  vero  cum  eodem  ordine  faciat  rem  esse  ma- 
gis  conformem,  auget  intra  eamdem  speciem, 
et  dicitur  notabiliter  augere,  vel  aggravare, 
quando  illud  augmentum  est  magni  ponderis, 
vel  sestimationis  juxta  rectam  rationem.  Tan- 
dem  ex  eadem  radice  oritur,  quod  ex  circum- 
stantiis  superiori  sectione  numeratis,  queedam 
semper  moraliter  afficiunt,  ut  quomodo :  verbi 
gratia,  intentio,  quid  seu  quantitas  materice  : 
quia  hee  conditiones  semper  aliquo  modo  mu- 
tant  materiam,  quatenus  in  ea  constituitur 
medium  rationis,  seu  mutant  habitudinem  ac- 
tus  ad  objectum  morale  :  aliee  vero  conditio- 
nes  physicse  non  semper  pertinent  ad  rem  mo- 
ralem,  xxllucus,  tempus,persona,  instrumentum, 
quia  non  semper  mutant  medium  rationis,  seu 
habitudinem  ad  illam. 

4.  Unde  fit  ut  qucedam  circumstantice  faci-ant 
ad  mores,  alia  non.  —  Petes  :  quare  queedam 
conditiones  mutant  habitudinem  ad  rationenx, 
et  non  alia?  Respondetur  hujus  queesiti  aliam 
responsionem  non  posse  tradi,  nisi  quia  quee- 
dam.  sunt  talis  naturee,  ut  mutent  honestatem, 


DISPUTATIO  VI.  SECTIO  I.  241 

hoc  autem  in  particulari  sem-    dixi  cum  D.  Thoma,  ideo  dicitur  finem  posse 


alise  vero  non 
per  oritur  ex  aliqua  proportione  quam  recta 
ratio  invenit  in  rebus  ipsis  in  ordine  ad  debi- 
tum  finem  humanse  vitse  :  verbi  gratia,  ex  hoc 
quod  res  sit  aliena,  intrinsece  oritur  quod  ac- 
cipere  illam  domino  rationabiliter  invito  sit 
contra  honestatem,  quia  est  contra  debitum 
modum  operationis  humanse,  ut  servetur  pax, 
et  debitus  societatis  modus,  et  sic  de  aliis;  qua3 
omnia  quoad  nos  per  rectam  rationem  ponde- 
rantur  ac  regulantur,  licet  in  ipsis  rebus  sit 
fundamentum  talis  rationis  reetffi,  ut  infra  ex- 
plicabo. 

5.  Secundo  dicendum.  Ut  circumstantia  con- 
ferat  ad  honestatem  moralem  actus,  vel  tur- 
pitudinem  ex  parte  operantis,  oportet  ut  sit 
aliquo  modo  voluntaria,  et  consequenter  co- 
gnita  directe  vel  indirecte.  Hoc  constat  primo 
a  posteriori,  quia  si  quis  furetur  in  loco  sacro 
invincibiliter  ignorans  conditionem  loci,  illa 
conditio  non  afficit  moraliter  illum  actum  so- 
lum  ex  defectu  voluntarii :  ratio  vero  est,  quia 
tota  honestas  morum  pendet  ex  voluntate  : 
ergo  quse  non  cadunt  sub  voluntatem  aliquo 
modOj  non  possunt  illam  reddere  magis,,  vel 
minus  honestam  :  ergo  neque  actionem  aliam 
moralem  ut  actio  moralis  est,  quia  ut  sic  tota 
pendet  a  voluntate  :  utrum  vero  oportet  hoc 
voluntarium  esse  directum,  vel  sufficiat  indi- 
rectum,  et  utrum  in  hoc  sit  aliqua  differentia 
inter  bonitatem  et  malitiam,  infra  tract.  3, 
disput.  5,  sect.  3,  dicemus,  et  supra  dist.  4, 
sect.  3,  num.  32,  attigimus. 

C.  Solum  posset  nunc  quseri  propter  Aristo- 
telem  3,  Ethic,  cap.  1.  Utrum  in  omnibus 
preedictis  circumstantiis  possit  cadere  involun- 
tarium  ratione  ignorantise,  nam  ille  de  omni- 
bus  affirmat,  prseterquam  de  circumstantia 
Quis,  de  qua  supra,  sect.  \,  n.  14,  dixi :  de 
aliis  autem  videtur  falsa  heec  doctrina,  quia 
saltem  circumstantia  finis  non  potest  esse  in- 
voluntaria,  neque  ignorata,  quia,  ut  superius 
dixi,  finis  qui  habet  rationem  circumstantise, 
non  est  finis  intrinsecus  operis,  qui  potius  est 
objectum,  sed  est  finis  extrinsecus  operantis, 
quem  oportet  esse  intentum :  ergo  directe  vo- 
litum  :  ergo  cognitum.  Quo  modo  ergo  potest 
esse  involuntarius  et  ignoratus  ?  Respondetur 
primo  Aristotelem  non  esse  locutum  de  fine 
intento,  sed  de  fine,  seu  effectu  per  accidens 
secuto :  quod  explicat  Aristoteles  suo  exemplo, 
dicens :  si  quis  vulueravit  salutis  eausa,  et  in- 
terfecit.  Sed  revera  haec  circumstantia  sic  ex- 
'  plicata,  magis  pertinet  ad  circumstantiam  quid, 
sub  qua  continentur  causales  effectus,  ut  supra 

IV. 


ignorari,  non  in  se  et  in  particulari  prout  est 
intentus,  posse  tamen  ignorari  secundum  ali- 
quaa  eonditionem,  verbi  gratia,  si  quis  in- 
tendat  scientiam  ut  rem  facilem,  cum  tamen 
in  se  difficilis  sit,  vel  etiam  potest  ignorari  in 
mediis  seu  in  habitudine  mediorum  ad  ipsum, 
ut  si  quis  intendat  sanitatem  per  medium  no- 
civuin,  putans  esse  utile,  nam  tunc  ille  excu- 
satur  a  culpa  ratione  finis.  Ultimo  ex  dictis 
colligitur  cur  finis  sit  potissima  ex  numeratis 
circumstantiis,  quia  et  est  magis  intentus,  et 
magis  spectat  ad  debitum  rationis  ordinem, 
de  quo  in  sequenti  disputatione,  a  qua  secunda 
pars  hujus  secundi  tractatus  inchoatur. 

DISPUTATIO  VI. 


DE   VOLUNTATE,    ET   INTENTIONE,    AGTIBUSQUE 
TELLEGTUS  PR.EVIIS. 


IN- 


A  principio  hujus  secundi  tractatus,  hucus- 
que  disseruimus  de  duabus  differentiis  gene- 
ralibus  actuum  humanorum,  quse  per  volun- 
tarium,  et  involuntarium  declarantur.  Restat 
in  hac  secunda  parte  ejusdem  tractatus,  ut  in 
specie  de  actibus  voluntatis  agamus.  Miscebi- 
mus  tamen  sermonem  de  actibus  intellectus, 
quia  ad  explicandos  voluntatis  actus  plane 
conducunt.  Illud  etiam  attendendum,  volnnta- 
tis  nomen  in  prsesenti  titulo  non  potentiam, 
sed  actum  importare :  licet  in  discursu  doc- 
trinse,  ad  ipsam  quoque  potentiam  aliquando 
digrediamur. 

Omnisigitur  voluntatis  actio  aut  circa  finem, 
aut  circa  medium  versatur:  quod  dupliciter 
contingit  fieri :  aut  appetendo,  aut  exequendo : 
ex  quo  duplex  oritur  ordo  actuum  voluntatis, 
et  intellectus  practici,  qui  voluntatem  guber- 
nat  in  moribus.  Prior  omnes  illos  actus  conti- 
net,  qui  necessarii  sunt,  usque  ad  postremam 
medii  electionem,  qui  sunt,  voluntas,  intentio, 
consilium,  consensus,  electio.  Tres  priores 
circa  finem :  posteriores  circa  medium  (eo  quo 
numerati  sunt  ordine)  versantur.  Stabilita  au- 
tem  electione,  progreditur  voluntas  ad  liberam 
executionem :  et  sic  est  secundus  ordo,  in  quo 
duo  tantum  actus  numerantur :  imperium  et 
usus :  quibus  actibus  fruitio  additur,  quae  non 
est  operatio  ad  finem  vel  appetendum,  vel  as- 
sequendum  ordinata,  sed  fine  potius  compa- 
rato,  ipsa  subsequitur.  Omnes  preeterea  actus 
isti  directe  tendunt  in  aliqua  objecta,  ssepe 
tamen  sunt  quasi  reflexi,  ut  dum  voluntas  eli- 
git  medium,  eligit  eligere,  et  utitur  seipsa,  et 

16 


242  DE  VOLUNTATE,    ET  INTENTIONE, 

intellectu.,  etc,  tamen  hsec  actuum  quasi  re- 
flexio  non  fit  per  actus  ab  ipsis  rectis  distinc- 
tos,  licet  Cajetanus  4,  2,  queest.  16,,  art.  A, 
oppositum  censeat.  Dicemus  igitur  de  actibus 
directis  et  de  reflexis  obiter,  quse  erunt  neces- 
saria.  In  hac  autem  disputatione  de  actibus 
ante  consecutionem  finis  agemus. 

SECTIO  I. 

De  objectis,  rationibus,  et  differentiis  volunta- 
tis  et  intentionis. 

4.  Primus  actus  volendi  qnid. —  Hsec  omnia 
adeo  inter  se  nexa  sunt,  ut  non  possit  unum 
sine  altero  commode  explicari.  Imprimis  igitur 
voluntas  significat  simplicem  quemdam  actum 
voluntatis,  qui  est  quasi  prima  inclinatio  vo- 
luntatis  in  objectum  propositum  tanquam  per 
se  amabile,  cujus  effectus  formalis  non  potest 
esse  alius,,  quam  velle  illud  objectum  propter 
se,  sine  ordine  ad  aliud,  qui  actus  dicitur  sim- 
plex,  quia  nullum  alium  supponit  neque  for- 
maliter,  neque  virtute  alterum  includit :  ex 
quo  patet  hunc  actum  proprie  versari  circa 
finem  :  solus  enim  finis  est  bonum  per  se  ama- 
bile,  et  quoniam  principium  omnis  motus  vo- 
luntatis  est  finis  :  hic  autem  est  primus  volun- 
tatis  motus,,  ut  docet  Aristoteles  3.,  Ethic  2. 

2.  Intentionis  varia  significatio.  —  Inten- 
tio  proprie  quid.  —  Intendere  significatione 
quadam  generali  est  in  aliud  tendere  :  ex 
qua  etymologia  nomen  intentionis  varias  ha- 
bet  significationes :  nam  et  mentis  attentio- 
nem,  et  sensuum  applicationem  significare 
solet,  et  interdum  res  inanimes  dicuntur  in- 
tendere  suos  fines.  In  proposito  vero  significat 
quamdam  liberam,  vel  perfecte  voluntariam 
tendentiam  in  aliquem  finem :  quse  propria  est 
rei  utentis  ratione :  ex  quo  constat,  intentionem 
hic  aliquid  significare  ad  intellectum,  vel  vo- 
luntatem  pertinens.  Quid  vero  sit,  alii  aliter 
explicant.  D.  Bonaventura  2,  dist.  38,  2  part., 
queest.  2,  dicit  intentionem  ad  voluntatern,  et 
intellectum  eeque  pertinere,  quam  ait,  non  esse 
unum  actum ,  sed  quasi  mixtum  ex  duobus  : 
quia  intentio  dicit  appetitionem  ejus,  qui  in- 
tendit,  et  collationem  unius  ad  alterum.  Pri- 
mum  vero  pertinet  ad  voluntatem,  secundum 
ad  intellectum,  quse  conjunguntur.  Aureolus, 
apud  Capreolum,  I,  dist.  4,  qusest.  i,  ait.  inten- 
tionem  non  esse  actum,  sed  circumstantiam 
electionis,  quia  intendere  solum  est  alicujus 
gratia  hoc  facere,  hoc  vero  importat  circum- 
stantiam  finis  in  electione. 


ACTIBUSQUE  INTELLECTUS  PR^EVIIS. 

3.  Assertio.  Intentio  est  proprius  actus  vo- 
luntatis.  —  Objectum  intentionis  est  ipse  finis. 
— Dicendum  tamen  est,  hoc  nomine  importari 
proprium  quemdam  actum  voluntatis  quse 
sententia  est  D.  Thomse  i,  1,  qusest.  8,  et 
doctorum  2.,  dist.  38,  unde  Augustinus  inten- 
tionem  vocat  amorem,  Psalm.  7  et  9.  Et  ratio 
est,  quia  intendere  hic  est  in  aliquid  voluntarie 
tendere :  principium  autem  motionis,  et  ten- 
dentise  est  voluntas,  unde  confirmatur:  nam 
ex  intentione  potissimum  pendent  mores  ho- 
minum,  ut  boni,  vel  mali  sint :  pendent  vero 
ex  voluntate.  Ex  ratione  vero  D.  Bonaventurae 
solum  coneluditur,  istam  intentionem  volun- 
tatis  supponere  judicium_,  et  ordinem  rationis., 
sicut  motus  progressivus,,  quo  exemplo  ipse 
utitui%  directionem  alicujus  potentiee  cognos- 
centis  requirit.  Ad  Aureolum  vero  respondetur, 
finem  esse  interdum  circumstantiam  electio- 
nis :  tamen  ipsam  intentionem  finis  esse  actum 
voluntatis.  Ex  quo  ulterius  colligimus  hujus 
actus  objectum  esse  finem  ipsum;  quse  est 
sententia  communis :  ideo  enim  bonitas,  vel 
malitia  actus  ab  intentione  pensatur,  maxime 
quia  ipse  est  circa  finem,  et  finis  est  princi- 
pium  humanorum  actuum,  ut  patet  ex  vi  no- 
minis :  nam  intendere  est  in  aliud  tendere : 
tendimus  vero  in  terminum,  et  terminus  vo- 
hmtatis  est  finis. 

4.  Voluntas  et  intentio  in  quo  differant.  ■ — 
Sed  ex  his  oritur  queestio,,  quo  moclo  voluntas 
et  intentio  distinguantur,  cum  habeant  idem 
objectum,  scilicet  finem  ?  Respondetur :  in  fine 
duse  sunt  rationes.  Prima  est  quoddam  bonum 
per  se  amabile,  et  ut  sic  est  objectum  volun- 
tatis  :  quod  patet,  quia  voluntas  est  primus  et 
simplicissimus  actus  voluntatis,  qui  tendit  in 
objectum  sub  prima  quadam  et  simplicissima 
ratione  :  hsec  autem  est  ratio  boni  per  se,  sine 
ullo  ordine  ad  aliud.  Secunda  ratio  est  ejus 
boni  investigandi  per  media,  et  hoc  modo  est 
objectum  intentionis  :  quod  patet  etiam  ex  vi 
nominis :  tunc  enim  proprie  tendimus  in  finem, 
quando  de  illius  consecutione  tractamus.  Unde 
colligitur,  intentionem  finis  solum  reperiri  in 
absentia  ipsius  finis  :  quare  Deus  non  intendit 
proprie  suam  felicitatem,  tamen  vult,  et  amat 
eam  :  unde  voluntas  manere  potest  etiam  con- 
secuto  fine,  quod  etiam  distinctionem  istorum 
actuum  manifestat. 

5.  Volunlas  et  amor  finis  prorsus  idem  actus. 
—  Ex  qua  differentia  infertur  primo,  volunta- 
tem  non  esse  distinctam  ab  amore  :  nam  ratio 
amoris  est  tendere  in  bonum  absolute  sive 
preesens  sit,  sive  absens  :  hsec  autem  eadem 


DISPUTATIO  VI.  SECTIO  I. 


243 


est  ratio  istius  actus,  qui  dicitur  Yoluntas.  So- 
lum  videtur  addendurn,,  amoris  nomen  posse 
universalius  usurpari,  et  significare  aliquan- 
do  affectionem  voluntatis,  sive  circa  medium., 
sive  circa  finem :  tamen  loquendo  de  amore 
finis,  seu  boni  propter  se,  non  apparet,  quo- 
modo  possit  distingui  ab  ilio  actu,  qui  est  Vo- 
luntas.  Quod  confirmatur  :  nam  hic  actus  amo- 
ris  de  se  etiam  est  simplicissimus,  et  nullmn 
alium  supponit :  ex  quo  fit,  ut  actus  intentionis 
eo  modo  distinguatur  ab  amore,  quo  ab  actu, 
qui  est  vohmtas. 

6.  Desiderium  quomoclo  aliqui  ab  intentionenon 
distingtiant.—Secundo  colligunt  multi,  actum 
intentionis  non  distingui  ab  actu  desiderii,  quia 
ita  videtur  ad  desiderium  comparari,  sicut  vo- 
luntas  ad  amorem,  desiderium  enim  generali 
significatione  quamcumque  appetitionem  obti- 
nendi  boni,  quo  aliquis  caret,  significat  :  et 
non  solum  ad  appetitionem  efficacis  voluntatis,, 
sed  etiam  ad  imperfectas  volitiones,  vel  vellei- 
tates  rerum  etiam  impossibilium  sese  exten- 
dit  :  intentio  vero  solum  videtur  significare 
absolutam  et  efficacem  voluntatem  obtinendi 
finem  amatum  per  media  consentanea.  Quo- 
circa  si  de  desiderio  non  in  illa  generali  signifi- 
catione  loquamur,  sedprout  est  desideriumeffi- 
cax  finis,  isto  modo  non  videtur  habere  ratio- 
nem  formalem  distinctam  ab  intentione,  quia 
habet  idem  formale  objectum,  scilicet  obtinere 
bonum  absens  :  nam  cum  dici  solet,  de  ratione 
desiderii  esse,  ut  versetur  circa  bonum  absens, 
non  est  intelligendum.,  desiderium  versari  circa 
ipsam  absentiam  :  nam  potius  istam  fugit,  sed 
versatur  sub  quadam  ratione.,  quse  necessario 
supponit  absentiam,  heec  autem  non  est  sola 
ratio  boni  ut  sic  :  nam  sic  indifferens  est  ad 
absentiam  et  prsesentiam  :  ergo  dicit  consecu- 
tionem  boni  non  habiti :  sed  hoc  ipsum  appetit 
intentio  :  ergo  :  etc. 

7.  Alii  ut  distinguant.  —  Alii  nihilominus 
actus  istos  ita  distinguunt.  Desiderium  (in- 
quiunt)  abstrahit  a  mediis,  circa  quae  intentio 
aliquo  modo  versatur :  quod  sic  patet  :  cum 
amo  bonum,  quo  careo,  statim  illud  desidero 
sine  ulla  cognitione  mediorum  :  imo  contin- 
git,  media  non  esse  necessaria,  et  nihilominus 
esse  desiderium  :  et  ex  hoc  desiderio  nascitur 
consideratio  mediorum,  et  intentio.  Alii  vero 
dicunt,  desiderium  non  esse  actum  per  modum 
volitionis  :  sed  per  modum  cujusdam  passio- 
nis,  quse  ex  amore  boni,  et  absentia  ejus  nas- 
citur,  quae  est  quasi  serumna  quaedam.,  quae  op- 
ponitur  delectationi  de  bono  preesenti :  et  patet, 
quia  desiderium  et  delectatio  opponuntur  :  sed 


delectatio  contraria  est  huic  Ecrumnse  :  ergo, 
etc. 

8.  Vera  sententia  desiderium  al  intentione 
non  distingui.  —  Sed  prior  modus  mihi  magis 
probatur,  quia  desiderium  intelligi  debet  per 
modum  volitionis,,  illa  vero  aerumna  de  qua 
ultima  sententia  loquitur,  potius  est  fuga  quee- 
dam,  et  quasi  nolitio  ad  modum  tristitise  de 
malo  prsesenti  :  cujus  signum  est,  quia  non 
ex  objecti  bonitate,  sed  ex  absentia  oritur,  quse 
absentia  apprehenditur  sub  ratione  mali,  et 
ideo  opponitur  delectationi  non  solum  illi  per- 
fectse,  quae  oritur.,  bono  jam  consecuto,  sed 
etiam  illi  imperfectse,  qua3  ab  spe  boni  jamjam 
consequendi  oriri  solet  :  et  ideo  dici  solet  de- 
siderium  affligere  animam,  non  per  se,  sed 
ratione  carentise,  et  ut  illius  serumnse  princi- 
pium,  de  qua  vere  dicitur,,  esse  per  modum 
passionis  :  desiderium  vero  non  isto  modo  op- 
ponitur  delectationi  tanquam  contrario,  sed 
tanquam  via  termino  :  ille  vero  actus,  quem 
secunda  sententia  aiebat  esse  desiderium,  forte 
esse  potest  desiderium  quoddam  inefficax  :  ta- 
men  si  sit  efficax,  et  ab  amore  distinctum,  non 
potest  non  dicere  ordinem  ad  consecutionem 
objecti,  ut  satis  ostensum  est.  Quod  vero  illa 
sententia  fingit,  bonum  esse  posse  absens,  et 
tamen  nullum  esse  necessarium  niedium,  fieri 
non  potest.  Et  confirmantur  hsec  omnia  a  si- 
mili  ex  appetitu  sensibili :  qui  licet  non  possit 
perfecte  intendere  finem,  suo  tamen  modo  po- 
test  saltem  materialem.  Ejus  vero  intentio 
supposito  amore,  non  est  nisi  desiderium :  ergo 
idem  desiderium  perfectum  in  voluntate  erit 
perfecta  ejus  intentio. 

9.  Fruitio  imperfecta  non  spectat  per  se  ad 
ordinem  intentionis. — Neque  etiam  actus  spei. 
—  Quamvis  aliquando  reducatur. — Ex  his  effi- 
citur  falsam  esse  sententiam  Aureoli  et  Gre- 
gorii,  qui  respectu  finis  non  consecuti  non 
distinguunt  hos  actus  amoris  et  desiderii,  atque 
adeo  neque  voluntatem  et  intentionem  :  con- 
tra  quos  prseter  dicta  agemus,  cum  de  fruitio- 
ne  erit  sermo.  Secundo  circa  finem  nondum 
acquisitum  solum  duos  actus  perfectos  posse 
habere  voluntatem,  qui  ad  illius  consecutio- 
nem  sint  necessarii ,  scilicet  voluntatem  et 
intentionem  :  sive  amorem.,  et  desiderium  im- 
perfectos  vero  posse  habere  alios.,  qui  tamen 
ad  istos  reducantur.  Cajetanusverol,  2,  q.  16, 
art.  k,  addidit  alium  actum.,  quem  dicit  perti- 
nere  ad  ordinem  intentionis.,  scilicet  fruitio- 
nem  imperfectam  :  sed  tamen  hic  actns  et  im- 
perfectus  est  in  suo  genere,  et  per  se  proprie 
ad  ordinem  intentionis  non  spectat  :  tum  quia 


2M  DE  VOLUNTATE,   ET  INTENTIONE, 

est  de  fine  ut  aliquo  modo  consecuto  :  tum 
quia  non  est  actus  per  se  ordinatus  ad  conse- 
cutionem  intentionis  fmis  :  sed  est  quasi  pas- 
sio  resultans  ex  spe,  vel  propinquitate  fmis  : 
qui  actus  ab  auctore  naturee  fuit  institutus,  ut 
in  intentione  fmis  quis  facilius,  et  constantius 
perseveret.  Major  difficultas  esset  de  ipso  actu 
spei^  qui  etiam  est  circa  finem  non  habitum  : 
et  per  se  est  necessarius,  et  directe  ordinatus 
ad  consecutionem  fmis.  Sed  dicendum  est,  spei 
actuum  per  se  non  esse  necessarium  in  hac 
quasi  linea  actuum  humanorum,  sed  ex  acci- 
denti  circa  aliquod  objectum  quod  arduum 
est^  et  excellens,  ut  appetitus  confirmetur,  et 
communis  est  actibus  circa  fmem ,  et  circa 
medium  :  et  tandem  cum  necessarius  est,  ver- 
satur  circa  finem,,  et  ad  intentionem  reduci- 
tur  :  est  enim  quasi  volitio  queedam  obtinendi 
finem,  quantumvis  arduus,  et  excellens  vi- 
deatur. 

SECTIO  II. 

TJtrum  voluntas,   et  intentio  versentur  aliquo 
modo  circa  media. 

4.  Prima  assertio.  —  Secunda  assertio.  — 
Queestio  intelligenda  est  formaliter  de  volun- 
tate,  ut  voluntas  est,  et  de  intentione,  ut  in- 
tentio  est  :  si  nam  realiteir,   vel  materialiter 
idem  actus,  qui  est  intentio,  potest  quasi  au- 
geri  et  fieri  electio,  disputabitur  infra.  Dico 
primo  :  voluntas  solum  versatur  circa  finem, 
et  non  circa  media  :  ita  D.  Thomas  d,  2,  q.  8, 
art.  2,  quia  voluntas  est  actus  simplex  circa 
bonum  per  se  amabile  nullum  priorem  actum 
supponens,  sed  heec  repugnant  volitioni  me- 
diorum  ut  sic  :  ergo,  etc.  Confirmatur  :  nam 
fieri  non  potest :  intellectum  principiorum  ut 
sic,  assentiri  conclusionibus  :  ergo  neque  vo- 
luntatem  ut  voluntas  est,  ferri  in  media.  Dico 
secundo  :  actus  intentionis  vel  virtute,  vel  ex- 
presse  est  appetitio  mediorum  in  communi. 
Probatur,  quia  intentio  est  efficax  voluntas 
obtinendi  finem  :  sed  velle  finem  absolute  ut 
sic  consequendum ,  est  virtute  velle  exequi 
omnia  media  necessaria  ad  fmem  :  ergo.  Gon- 
firmatur  :  nam  qui  distat  ab  aliquo  loco,  et 
efficaciter  vult  fieri  preesens  illi,  virtute  vult 
peragere  illud  iter.  Quod  vero  formaliter  etiam 
possit,  probatur  :  nam  hic  actus,  volo  adhibere 
omnia  medianecessaria  adfinem,  possibilis  est, 
ut  experientia  ostendit,  et  videtur  per  se  no* 
tum.,  quia  illud  objectum  est  amabile,  et  ille 
actus  est  intentio,  quia  antecedit  omnem  con- 
sultationem  de  mediis,,  et  est  principium  con- 


ACTIBUSQUE  INTELLECTUS  PR^VIIS. 
silii  et  electionis  :  hoc  autem  est  proprium  mu- 
nus  intentionis;  et  hoc  videtur  sensisse  divus 
Thomas  \,  2,  queest.  d2,  art.  A,  adtertium, 
dum  ait,  motum  voluntatis,  qui  fertur  in  finem 
secundum  quod  acquiritur,  per  ea,  quee  sunt 
ad  finern,  esse  intentionis. 

2.  Tertia  assertio.  —  Dicendum  tertio  :  in- 
tentio,  ut  sic,  non  potest  esse  vohtio  alicujus 
medii  particularis  ut  medium  est,  quia  inten- 
tio,  ut  sie,  antecedit  consilium  :  ergo  electio- 
nem;  volitio  vero  medii  particularis  supponit 
consilium.  Confirmatur  primo,  nam  hac  ra- 
tione,  intentio  ab  electione  distinguitur.  Con- 
firmatur  secundo  :  nam  posita  intentione  in- 
tegra  et  perfecta,  nullum  particulare  medium 
necessario  ^appetitur^  imo  si  facta  consulta- 
tione,  unum  tantum  medium  reperiri  contin- 
gat,  potest  voluntas  mutare  intentionem,  et 
non  velle  illud ;  ergo  intentio  non  est  necessa- 
rio  conjuncta  cum  voluntate  medii  particula- 
ris,  dico  medii,  ut  medium  est,  quia  fieri  po- 
test,  ut  id,,  quod  est  medium,  sit  alia  ratione 
perse  appetibile;  et  hac  rationepotestintentio 
in  illud  ferri,  et  idem  est  de  voluntate ;  fieri 
etiam  potest,  ut  unum  medium  ad  aliud  me- 
dium  ordinetur  :  et  ut  sic  etiam  intentio  ver- 
satur  circa  mediunx,  quatenus  habet  rationem 
finis  :  Aliqui  preeterea  addunt  intentionem 
versari  circa  media  particularia  non  appetendo 
aliquod  medium  propter  finem ;  sed  appetendo 
finem  per  tale  medium,  seu  appetendo  finem 
in  medio ;  sed  heec  omnia  mihi  videntur  verba 
distincta,  non  res. 

SECTIO  III. 

Utrum  voluntas  et  intentio  sint  actus  liberi, 
vel  necessarii. 

I.  Queestionem  hanc  tetigimus  agendo  de 
appetitu  beatitudinis  :  hic  autem  de  voluntate, 
et  intentione  cujuscumque  boni  per  se  amabi- 
lis.  Et  licet  sermo  sit  de  actibus  voluntatis  circa 
finem  nondum  acquisitum  :  tamen  quia  actus 
voluntatis,,  indifferens  est,  et  manere  potest 
fine  etiam  acquisito,  de  hoc  etiam  dicemus. 
Loquimur  autem  de  voluntate  quee  cum  per- 
fecta  rationis  consideratione  procedit^  et  a 
causa  extrinseca  necessitatem  non  patitur. 
Item  de  necessitate  vel  quoad  exercitium,  vel' 
quoad  specificationem.  Item  de  fine  tam  proxi- 
mo,  quam  ultimo. 

2.  Prima  assertio.  —  Secunda  assertio. — 
Dicendum  est  primo.  Ante  finem  acquisitum 
voluntas  particularis  finis  nunquam  est  neces- 


DISPUTATIO 
saria  quoad  exercitium,  neque  proprie  quoad 
specificationein,  sive  ille  finis  particularis  sit, 
sive  ultimus.  Est  communis,  et  probatur  pri- 
ma  pars  ex  dictis,  citato  loco ;  et  ratio  est,  quia 
objectum,  quod  voluntati  proponitur,  vel  non 
ostenditur,  ut  omnino  necessarium,  et  carens 
omni  ratione  mali  :  vel  non  ita  aperte,  et 
evidenter  proponitur,  ut  et  ipsa  voluntas  non 
possit  subterfugere  :  et  mtellectus  non  possit 
rationeni,  ab  actu  saltem  non  amandum  inve- 
nire.  Et  binc  probatur  secunda  pars  :  nam 
quodcumque  bonum  particulare  potest  volun- 
tas  repudiare  :  quia  semper  illi  est  abqua  ratio 
mali  conjuncta.  Item  in  voluntate  finis  parti- 
cularis  potest  peccatum  committi  :  signum 
ergo  est,  esse  omnino  in  potestate  voluntatis. 
Dicendum  secundo  :  quamvis  finis  particularis 
sit  jam  acquisitus,  actus  voluntatis  manet  om- 
nino  liber,  quse  conclusio  patet  ex  eisdem  ra- 
tionibus. 

3.  Terticb  assertio. — Tertio  dicendum  :  ac- 
quisito  ultimo  fine.,  actus  voluntatis  circa  illum 
est  omnino  necessarius.  Si  conclusio  intelliga- 
tur  de  fine  supernaturali,  Deo  scilicet  clare 
viso^,  est  communis,  ut  docuimus  supra,  tr.  i, 
disp.  9;  sect.  i,  contra  Scotum  et  alios.  Si  vero 
intelligatur  queestio  de  fine  ultimo  naturali  in 
bac  vita,  nunquam  est  necessaria  ista  volun- 
tas,  quia  tota  bujus  vitee  consecutio  est  imper- 
fecta.  Si  vero  intelligatur  in  anima  separata, 
forte  in  illa  voluntas  est  necessaria  eo  modo, 
quo  diximus,  cum  de  beatitudine  ageremus. 

A.  Quarta  assertio.  —  Quarto  dicendum  est : 
actus  intentionis  nunquam  est  necessarius  sim- 
pbciter.  Hsec  conclusio  sequitur  ex  prima  : 
nam  intentio  supponit  voluntatem,  et  in  boc 
differt  ab  illa  :  quod  voluntas  potest  esse  ante, 
et  post  consecutionem  finis  :  intentio  vero  so- 
lum  est  ante  acquisitionem,  tunc  sic  voluntas 
ante  finem  requisita,  nunquam  est  necessarius 
actuSj  ut  dictum  est  in  1  conclus.,  et  intentio 
solum  est  in  eo  statu,  et  supponit  voluntatem : 
ergo  intentio  nunquam  est  actus  simpliciter 
necessarius.  Loquor  autem  de  necessitate  sim- 
pliciter  :  nam  loquendo  de  necessitate  ex  sup- 
positione,  quatenus  unus  actus  voluntatis  po- 
test  ex  alio  necessario  oriri :  boc  modo  intentio 
sequi  potest  necessario  ex  voluntate  efficaci, 
si  consecutio  est  possibilis  et  cognita  :  et  bac- 
tenus  de  prima  parte  tituli  disputationis.  Di- 
cendum  jam  de  secunda,  id  est,  de  cognitione, 
et  aliis  necessariis  ad  eliciendos  bos  actus  vo- 
luntatis  et  intentionis. 


VI.  SECTIO  IV. 


245 


SECTIO  IV. 


Utrum  ad  actum  voluntatis  sit  necessaria 
cognitio, 

Qusestio  baec  etsi  omnibus  actibus  voluntatis 
generalis  videatur  :  in  boc  tamen  primo  actu 
continet  peculiarem  difficultatem  :  tum  quia 
primus  est,  tum  etiam  quia  simplicissimus, 
atque  adeo  potentiee  cognoscentis  directioiiem 
minus  requirens. 

1.  Prima  sententianegat  ahsolute. — Secunda 
negat  quoad  perseverantiam  actus.  — Prima 
sententia  negat,  et  tribuitur  Gregorio  2,  d.  25, 
fundamentum  est,  quia  voluntas  applicat  in- 
tellectum  ad  cogitandum  :  ergo  illa  prima  vo- 
luntas  non  potest  procedere  ex  cognitione. 
Confirmatur,  nam  si  voluntas  velit  intellectum 
nibil  actu  intelligere,  id  fiet,  si  voluntas  sit 
efficax,  ut  supponimus  :  ergo  tunc  babebit  ac- 
tum,  et  intellectus  nibil  cogitabit.  Secunda 
sententia  inquit,  in  initio  amoris  necessariam 
esse  aliquam  cognitionem,  quee  voluntatem 
excitet  et  determinet,  postmodum  vero  amo- 
rem  posse  perseverare  etiamsi  intellectus  nibil 
cogitet :  quod  experientia  quadam  persuadet, 
nam  si  quis  de  Deo  cogitans  excitet  amorem 
Dei,  postmodum  solet  amor  intensus  durare, 
intellectu  nibil  actu  cogitante.  Et  ratio  est, 
quia  cognitio  ad  summum  videtur  necessaria, 
ut  excitet  et  determinet  voluntatem  :  igitur  si 
semel  sit  excitata,  non  est,  cur  ille  actus  vo- 
luntatis  in  conservari,  et  fieri  pendeat  ab  actu 
cognitionis. 

2.  Prima  assertio. — Nibilominus  dicendum 
est  primo  :  actus  voluntatis  non  potest  ferri 
in  incognitum.  Hsec  est  primum  principium 
in  philosopbia  morali.  Sequuntur  omnes  tbeo- 
logi2,  dist.  25,  D.  Tbomas  \,  %  queest.  9, 
art.  i,  et  de  Anima,  ait,  appetitum  moveri  ab 
appetibili  apprebenso  :  et  experientia  id  vide- 
tur  docere.,  nam  illa,  de  quibus  nunquam  co- 
gitamus,  non  amamus  :  et  ratio  est,  quia  sicut 
appetitus  naturee  sequitur  ex  forma  naturali : 
ita  appetitus  elicitus  ex  forma  apprebensa  actu 
reprsesentante  objectum  :  nam  quamdiu  boc 
non  efficit,  ita  inbseret,  ac  si  non  esset,  quod 
attinet  ad  actionem  vitse.  Confirmatur  :  alias 
non  posset  reddi  ratio,  propter  quam  magis 
nunc  operaretur  voluntas,  quam  antea.  Dices, 
propter  suam  libertatem.  Contra  :  quia  libertas 
bsec  oritur  ex  ratione  :  et  in  appetitu  sensitivo 
non  babet  locum  ista  ratio  :  ergo  ille  non  po- 
terit  amare  incognitum :  ergo  neque  voluntas : 


246 


DE  VOLUNTATE,   ET  INTENTIONE,  ACTIBUSQUE  INTELLECTUS  PR^EVIIS. 


nam  necessitas  cognitionis  non  est  propter 
libertatem,  velnecessitatem.  Simile  argumen- 
tumsumitur  ex  multitudine  objectorum,  quse 
amari  possunt :  nam  si  non  magis  applicaretur 
unum,  quam  aliud,  non  magis  posset  tendere 
in  unum;  quam  in  aliud,  ergo  oportet  applicari 
per  cognitionem,  et  hinc, 

3.  Secunda  assertio.  —  Dicendum  secundo, 
probabilius  omnino  est,  voluntatem  non  posse 
durare  in  amore,  nisi  intellectus  perseveret  in 
actualicognitione.  Est  communis,  etratio  est, 
quia  appetitus  non  magis  durat,  quam  illud, 
a  quo  dimanat :  secundo,  quia  actio  non  po- 
test  conservari,  si  non  adsit  objectum  conve- 
nienter  applicatum  :  tertio  experimur  volun- 
tatis  amorem  remitti  cum  intellectus  ad  alia 
cogitanda  distrabitur  :  ergo  si  intellectus  om- 
nino  ad  alia  feratur,  et  auferat  cogitationem  de 
objecto  amoris,  amor  omnino  destruetur.  Et 
quse  dicta  sunt  de  voluntate  actu,  a  fortiori 
vera  sunt  de  intentione,  quse,  ut  supra  dixi, 
majorem  directionem  cognitioni  requirit. 

4.  Solvitur  fundamentum  primce  sententice. 
—  Ad  fundamentum  primse  sententios  respon- 
detur,  primam  operationem  intellectus  non 
esse  a  voluntate  applicante  :  sed  vel  ab  auctore 
naturse,  vel  ab  aliqua  causa  extrinseca  :  ita 
divus  Tbomas  1,  i  part.,  qusest.  82,  numero^. 
Cum  autem  voluntas  proprio  actu  applicat 
intellectum  ad  cogitandum  de  aliqua  re, 
semper  prsecedit  aliqua  cogitatio  confusa  et 
imperfecta,  vel  ipsius  rei,  vel  accidentium, 
quse  excitant  memoriam  ejus.  Recte  Augusti- 
nus  10,  de  Civitat.,  cap.  1  :  Qui  amat  (inquit) 
scire  auodnon  scit,  non  amat  incognita,  sedrei 
cognitce  scientiam.  Ad  confirmationem  respon- 
detur;  ea  voluntas,  qua  quis  vult  nibil  cogi- 
tare,  non  potest  babere  effectum  eodem  in- 
stanti  quoestipsa  :  sed  utplurimumimmediate 
post  illud,  et  in  eo  jam  ea  voluntas  cessabit : 
quod  si  voluntas  sit  pro  eodeminstanti,  est  sibi 
contraria  et  inefficax. 

5.  Solvitur  fundamentum  2. —  Vide  aucto~ 
rem,  l.  5,  de  Anima,  c.  3. — Ad  fundamentum 
secundse  sententioe  negatur  illa  experientia. 
Quod  vero  aliquando  accidit  est  intellectum  in 
principio  peculiaris  perfectiones  objecti  con- 
siderare,  ut  amorem  excitet :  postmodum  vero 
illas  omittere  :  non  tamen  omnino  desistere 
ab  actuali  repraesentatione  illius  objectisaltem 
in  confuso.  Confirmatio  ex  dictis  manetsoluta. 
Occurrebat  qusestio,  an  hsec  cognitio  sit  neces- 
saria  tanquam  ratio,  vel  tanquam  conditio  so- 
lum  objecti,  de  qua  suo  loco  pbilosophi.  So- 
lum  est  advertendum,  cognitionem,   vel  sit 


conditio,  vel  applicatio  objecti  :  tamen  phiri- 
mum  posse  conferre  ad  distinctionem  actuum 
voluntatis,  si  cognitio  ipsa  non  solum  ex  parte 
cognoscentis,  sed  etiam  ex  ^arte  rei  oognitse 
varietur,  si  res  eadem  aliter  a  diversis  conci- 
piatur,  ut  ab  uno  apprehendatur  sub  ratione 
boni,  ab  alio  sub  ratione  mali,  et  si  sit  una  res, 
si  concipiatur  sub  ratione  honesti  ab  uno,  ab 
altero  sub  ratione  delectabilis  :  nam  hsec  co- 
gnitio  variat  actus  non  per  se,  sed  quia  appli- 
cat  diversa  objecta  formalia,  licetforte  mate- 
riale  sit  idem.  Si  vero  objectum  non  varietur, 
diversa  conditio  cognitionis,  scilicet  esse  cla- 
ram,  vel  obscuram,  certam,  vel  incertam,  non 
mutat  qualitatem  actus  voluntatis. 

SECTIO  V. 

Qualis  deoeat  esse  licec  cognitio. 

i.  Opinio  Thomistarum  sufficere  cognitio- 
nem  phantasice  ut  voluntas  velit.  —  Primum 
disputari  potest,  an  sit  necessaria  cognitio  in- 
tellectus  :  an  sufficiat  cognitio  phantasiae  :  ali- 
quibus  enim  etiam  Thomistis  ita  videtur  ex 
D.  Thoma  1,  2,  q.  10,  art.  3,  ad  3,  dicente  vo- 
luntatem  non  solum  moveri  a  bono  apprehen- 
so  per  rationem,  sed  etiam  per  sensum.  Et 
ratio  esse  potest,  quia  licet  potentiee  sint  di- 
versee  :  tamen  eadem  anima  est,  quse  sensu 
interiori  cognoscit,  et  per  voluntatem  appetit : 
ergo  illa  cognitio  sufficere  potest.  Confirmatur : 
nam  voluntas  movetur  ad  amandum  actu  na- 
turali  rem  supernaturaliter  cognitam  :  ergo 
sicut  movetur  a  cognitione  superioris  ordinis, 
ita  potest  ab  inferiori. 

2.  Contraria  communis  et  vera.  —  Opposita 
nihilominus  sententia  communis  est,  et  verior 
mihi  videtur.  Et  imprimis,  cum  sensus  co- 
gnoscit,  aliquid  esse  conveniens  homini,  vel 
inteUectus  idem  judicat,  vel  dissentit,  vel  nullo 
modo  habet  judicium  :  si  dissentiat,  manifes- 
tum  videtur,  voluntatem  non  posse  sequi  ju- 
dicium  sensus  contra  omne  j  udicium  intellec- 
tus.  Primo,  quia  intellectus  est  propria  regula 
voluntatis  accommodata  illi  ex  natura  sua. 
Prseterea,  quia  libertas  vohmtatis  oritur  ex 
perfectione,  et  amplitudine  rationis,  non  ex 
pluralitate  potentiarum  :  ergo  non  est  liberum 
vohmtati  appetere  bona  sensu  proposita  :  sed 
ea,  quse  ratione  proponuntur  :  aut  si  unum 
est  tantum  amare,  et  non  amare.  Confirmatur, 
quia  licet  appetitus  sensitivus  appetat  motum, 
si  voluntas  nolit,  non  fiet  solum  quia  voluntas 
estfacultas  superior,  cui  appetitus  subjicitur  : 


DISPUTATIO 
ergo  idem  est  de  intellectu,  et  phantasia  a 
proportione  :  sivero  intellectus  nihil  judicet 
inipriinis,  vix  intelligi  potest ,  quo  modo  id 
fiat  :  tamen  etsi  fieret,  non  posset  moveri  vo- 
luntas,  quia  appetitus  sequitur  esse,  et  for- 
mam  proportionatam,  ergo  appetitio  rationalis 
non  sequetur  nisi  a  forma,  id  est,  apprehen- 
sione  spirituali,  et  rationali.  Confirmatur,  quia 
potentia  cognoscitiva,  quse  potest  movere  vo- 
luntatem,  potest  eam  dirigere,  et  iliuminare, 
quia  est  magna  perfectio  :  ergo  non  potest 
convenire  potentise  inferioris  ordinis.  Et  tan- 
dem  intellectus  non  potest  per  se  movere  ap- 
petitum  sensitivum,  solum,  quia  ejus  cognitio 
non  est  illi  consentanea  :  ergo  nec  e  contra.  Si 
denique  simul  judicium  sensus  et  intellectus 
conveniant,  jam  non  a  sensu,  sedab  intellectu 
movebitur  voluntas,  neque  illucl  judicium  sen- 
sus  per  se  conferre  potest,  ut  voluntas  magis 
moveatur,  propter  easdem  rationes  :  per  acci- 
dens  vero  poterit  juvare,  quatenus  quodam 
modo  trahit  intellectum,  ut  secum  consentiat, 
vel  juvat,  ut  rem  distinctius  cognoscat. 

3.  Ad  D.  Thomam  Cajetanus  obscure  res- 
pondet.  Dico  igitur,  nomine  boni  apprehensi 
per  sensum  intelligere  D.  Thomam  bona  ma- 
teriaha  individua,  quee  ab  illo  ita  nominantur, 
non  quia  illa  apprehensio  sufficiat,  sed  quia 
haec  bona  sunt,  quse  primo  subduntur  sensibus. 
Ad  confirmationem  non  est  simile  de  cogni- 
tione  supernaturali  :  nam  illa  est  spiritualis 
cognitio,  et  includens  rationis  judicium,  quod 
non  habet  sensus. 

4.  Su,fficere  apprehensionem  intellectus  opi- 
nio  Scoti.  —  Necessarium  esse  actum  judicii 
communis  et  vera  sententia. — Hoc  constituto  ex- 
plicandum  sequitur ,  qualis  debeat  esse  hsec 
cognitio  intellectus.  Scotus,  n.  2,  d.  9,  q.  1, 
dicit  sufficere  quamcumque  apprehensionem 
objecti.  Fundamentum  est,  quiailla  est  aliqua- 
lis  cognitio  spiritualis,  atque  adeo  sufficiens 
applicatio  objecti :  in  appetitu  enim  sensitivo, 
similiter  apprehensio  sufficitsine  judicio,  ergo. 
Sed  contrarium  verum  est :  quod  reliqui  theo- 
logi  opinantur,  in  2,  dist.  24,  cum  Aristotele  3, 
de  Anima,  D.  Thoma,  loco  citato  :  qui  omnes 
dicunt,  necessarium  esse  judicium,  qua  de  re 
judicetur  esse  bonam,  vel  malam,  et  experien- 
tia  quidem  docet,  nos  non  posse  amare,  nisi 
supposito  hoc  judicio.  Et  ratio  est :  quia  bonum 
ut  bonum  est  objectum  appetitus,  et  hoc  debet 
esse  preecognitum  :  ergo  clebet  prsecognosci , 
hoc  esse  bonum  :  hoc  autem  est  juclicium. 
Confirmatur,  nam  apprehensio  indifferens  est 
rei  possibili,  et  impossibili  convenienti,  vel 


VI.  SECTIO  V.  217 

disconvenienti  :  appetitus  vero  est  rei  conve- 
nientis,  et  cum  aliquo  ordine  ad  existentiam. 
Acl  fundamentum  negatur  minor  :  falsum 
etiam  est ,  in  parte  sensitiva  non  prsecedere 
aliquem  modum  judicii,  ut  constat  :  nam  duo 
animalia  apprehendunt  lupum  :  et  tamen  ovis 
fugit,  et  non  aliud  :  et  ratio  est,  quia  non  so- 
lum  apprehendit,  sed  suo  modo  judicat,  id  sibi 
expedire  :  est  enim  in  sensu  aliquis  modus  ju- 
dicii,  qui  uon  a  ratione,  sed  a  naturali  instinc- 
tu  profluit,  idem  fere  de  pueris  et  amentibus 
sentiendum. 

5.  Quate  debeat  esse  judicium  movens  volun- 
tatem.  —  Major  ditficultas  est,  quale  debeat 
esse  hoc  judicium  :  quidam  volunt  sufficere, 
judicium  speculativum ,  scilicet  hoc  esse  bo- 
num.  Ratio  est,  quia  hoc  judicio  cognoscitur 
id  quod  vere  bonum  est,  vel  sub  ratione  veri 
boni :  nam  speculatio  tendit  in  veritatem,  sed 
nihil  ita  movet  voluntatem,  sicut  verum  bo- 
num  :  ergo,  Confirmatur,  quia  licet  speculatio 
non  sit  de  se  tam  efficax  ad  movendam  volun- 
tatem,  tamen  si  duret,  et  perseveret,  nonnun- 
quam  excitat  affectum.  D.  Thomas,  4,  2,  q.  9, 
art.  2,  ad  2,  docet,  necessarium  essejudicium 
practicum  :  quam  sententiam  aliqui  interpre- 
tantur  ita  ut  necessarium  esse  credant,  quem- 
dam  actum  intellectus,  quem  vocant  practice 
practicum  ,  et  imperium  ,  et  explicatur  hac 
voce,  fac  hoc  ;  sed  de  hoc  judicio,  et  imperio 
plura  dicam  in  sequentibus. 

6.  Dico  igitur  judicium  sufficiens  ad  moven- 
dum  voluntatem  ad  primum  actum  perfectum, 
et  absolutum  hoc  modo  debere  esse  practicum, 
ut  non  solum  quis  judicet,  hanc  rem  esse  in 
bonam,  et  speculetur  ejus  perfectionem,  sed 
etiam  quasi  applicet  rem  cognitam  voluntati : 
quod  facit  cum  vel  formaliter,  vel  virtute  ju- 
dicat,  esse  sibi  hoc  objectum  et  conveniens,  et 
possibile,  et  expedire  illud  amare.  Et  patet 
hoc  sufficere,  quia  tunc  fit  sufficiens  judicium 
bonitatis,  et  convenientise  objecti.  Rursus  ob- 
jectum  applicatur  vohmtati,  ut  patet,  ex  modo 
ipsius  judicii :  ergo.  Et  confirmatur,  nam  ju- 
dicium,  quod  antecedit,  et  sufficiens  est  ad  eli- 
ciendum  hunc  actum,  et  non  necessitat  volun- 
tatem,  ut,  sectione  sequenti,  ostendam  :  ergo 
non  potest  esse,  nisi  id,  quod  est  explicatum ; 
nam  illud  imperium,  ut  ejus  auctores  dicunt 
necessitat  voluntatem.  Confirmatur  etiam  , 
quia  imperium  illud,  si  quod  est,  non  prsece- 
dit,  sed  subsequitur  electionem,  teste  D.  Tho- 
ma  1,  2,  qusest.  13,  art.  1,  ad  2,  ergo,  etc. 
Hoc  autem  judicium  esse  necessarium  probatur 
primo  ex  D.  Thoma.  Secundo,  quia  quando 


248 


DE  VOLUNTATE,   ET  INTENTIONE,  ACTIBUSQUE  INTELLECTUS  TRvEVIIS. 


intellectus  tantum  speculatur ,  licet  veritatem 
objecti  inteHigat,  tamen  illam  non  applicat 
voluntati.  Confirmatur,  quia  ad  amandum  non 
est  satis  cognoscere  objectum  esse  in  se  bonum: 
sed  necesse  est  cognoscere,  bonum  esse  amare 
tale  objectum :  haecautem  cognitio  practica  ve- 
re  dici  potest,  cum  includat  ordinem  ad  actum 
voluntatis.  Ex  dictis  in  hac  sectione  constat  de 
cognitione  ad  actum  intentionis  necessaria. 
Eodem  enim  fere  modo  loquendum  est  servata 
proportione. 

SEGTIO  VI. 

In  quo  genere  causce  concurrat  cognitio  ad  ac- 
tum  voluntatis,  et  an  moveat  intellectus  vo- 
luntatem  quoad  exercitium,  vel  quoad  speci- 
ficationem. 

1 .  Notatio  duplicis  motionis  quoad  speciem 
et  quoad  exercitium. — Primum  corollarium. — 
Secundum  corollarium. — Nota  primo,  poten- 
tias  animee,  quarum  actiones  voluntariae  esse 
possunt,  preeter  vim  activam  duo  requirere  ad 
agendum,  scilicetmotionemobjecti  convenien- 
ter  propositi  et  applicationem  operantis  ad 
opus,  quam  censeo,  semper  fieri  ab  appetitu. 
Prior  motio  objecti  dicitur  quoad  specificatio- 
nem,  quia  ab  objecto  sumitur  determinatio  et 
species  actus.  Posterior  motio  dicitur,  quoad 
exercitium,  quse  communiter  esse  dicitur  in 
genere  causse  effectivse :  quod  non  est  ita  intel- 
ligendum,  ut  potentia  superior  movens  et  ap- 
plicans,  aliquid  efficiat  in  inferiori,  sed  dicitur 
efficere,  quia  efficaciter  movet  per  naturalem 
consensionem  potentiarum  ejusdem  animee, 
quee  ita  sunt  institutee,  ut  una  alteri  obediat, 
de  qua  re  vide  Augustinum,  de  libero  Arbitrio, 
cap.  11.  Ex  quibus  colligitur  primo  istum  du- 
plicem  modum  motionis  proprie  solum  repe- 
riri  in  dictis  animee  potentiis  :  nam  reliquse 
neque  ita  proprie  habent  objectum,  a  quibus 
moveantur  et  quia  a  natura  sua  sunt  omnino 
determinatee,  non  indigent  intrinseca  applica- 
tione  ad  agendum,  sed  forte  extrinseca  per 
motum  localem,  quod  indicavit  D.  Thomas  1, 
2,  queest.  9,  art.  1,  ubi  Cajetanus  multa.  Se- 
cundo  colligitur,  an,  et  quomodo  intellectus 
moveat  voluntatem  quoad  specificationem , 
movet  enim  in  quantum  voluntati  objectum 
proponit :  quocirca  per  se  et  proprie  ipsum  ob- 
jectum  est  quod  movet :  per  accidens  vero  in- 
tellectus  tanquam  applicans  licet  in  moralibus 
censeatur  causa  per  se  sicut  dans  consilium. 
Sed  tunc  occurrebat  illa  queestio,  an  haec  motio 


fiat  per  veram  efficientiam  objecti  cogniti,  aut 
ipsius  cogitationis  in  voluntate,vel  in  actu  ejus. 
In  qua  qusestione. 

2.  Voluntas  sola  efficit  suum  actum. — Di- 
cendum.  Sola  voluntas  est  totum  principium 
efficiens  suum  actum :  atque  adeo  nihil  recipit 
ab  objecto,  neque  ab  illius  cognitione.  Est 
D.  Thomae  supra  et  Scoti,  et  communis.  Ac 
patet  primo,  quia  voluntatem  efficere  suum 
actum  constat,  quia  est  actus  vitse,  et  debet 
procedere  a  principio  intrinseco  :  quod  vero 
sola  efficiat,  est  valde  consentaneum  naturse 
voluntatis  :  non  solum,  quia  perfecte  libera  est, 
sed  etiam  quia  est  quoddam  pondus  in  suum 
objectum :  unde  fertur  in  illud  ad  modum  alia- 
rum  rerum,  quee  habent  inclinationem  :  mo- 
dus  vero  operandi  alicujus  inclinationis  ut 
gravitatis  est  ut  ipsa  se  itf  clinet  in  terminum : 
a  termino  vero  moveatur  finaliter,  non  effec- 
tive  :  ideo  non  est  necessaria  alia  efficacia.  Se- 
cundo,  quia  causa  finalis  non  est  activa ;  heec 

-  autem  causalitas  finis  sufficit  ad  movendam 
voluntatem  et  dandam  speciem  actui.  Praeter- 
ea  cognitio  intellectus  non  potest  per  se  et 
immediate  influere  in  actum  voluntatis  :  nun- 
quam  enim  actus  unius  potentiee  animse  est 
principium  eliciendi  actum  alterius  ,  neque 
etiam  objectum  cognitum  potest  esse  hoc 
principium,  quia  ut  sic  non  habet  aliud  esse 
realiter,  nisi  esse  ipsius  cognitionis. 

3.  Dices  ex  Aristotele  non  potest  esse  idem 
principium  activum  et  passivum  respectu  ejus- 
dem:  cum  igitur  voluntas  recipiat  suum  ac- 
tum,  non  potest  ipsa  sola  ipsum  efficere.  Quare 
Gabriel  et  Nominales  in  2,  dist.  25  et  Capreo- 
lus,  d.  24,  Paludanus,  d.  49,  Henricus,  quod- 
lib.  2,  queest.  5,  Ferrariensis  i,  contra  Gent., 
cap.  23,  in  diversas  sententias  trahuntur.  Nam 
quidam  dixerunt  esse  voluntatem  agentem, 
aliam  recipientem.  Alii  autem,  actum  fieri  ab 
objecto  vel  totaliter,  vel  partialiter.  Cajetanus 
et  alii  dixerunt,  voluntatem  habere  habitum  a 
natura  insitum,  quo  amat  finem,  per  quem 
postea  facit  actum  circa  media.  Sed  heec  om- 
nia  facile  solvuntur  ex  dictis:  dicendum  est 
igitur,  eamdem  voluntatem  habere  totam  vim 
activam  sui  actus  et  posse  illum  recipere : 
nam  potest  idem  esse  simul  in  actu  virtuali  et 
potentia  formali.  Addit  tamen  Ferrariensis  1  ,• 
contra  Gent.,  cap.  44,  finem  hcet  non  moveat 
voluntatem  effective  ad  sui  amorem,  movere 
tamen  effective  ad  electionem  mediorum  : 
verum  neque  ista  efficientia  proprie  tribuitur 
objecto  voluntatis,  sed  ut  plurimum  ipsamet 
intentio,  quae  est  actus  voluntatis,  est  ratio 


DISPUTATIO  VI.  SECTIO  VII. 


249 


efficiendi  electionem  medii ,  sicut  assensus 
principiorum  est  causa  effectiva  assensus  con- 
clusionis. 

4.  De  motione  ad  exercitium.- — De  motione 
quoad  exercitium  Thomistee  fingunt  illam 
necessitatem  imperii,  communiter  dicunt  in- 
tellectum  illo  imperio  ita  efficaciter  movere 
voluntatem  ad  primam  volitionem  finis,  ut, 
posito  tali  imperio,  non  sit  in  potestate  vo- 
luntatis  nou  amare  et  hoc  modo  dicunt,  intel- 
lectum  applicare  voluntatem  ad  hunc  actum 
quoad  exercitium,  et  effective :  citant  Aristo- 
telem  6,  Ethicor.,  a  cap.  8,  ad  11,  dicentem 
intellectum  practicum  movere  effective  et 
quoad  exercitium  voluntatem,  ut  patet  in  pru- 
dentia,  cujus  imperio  posito  est  impossibile, 
voluntatem  non  obedire. 

5.  Dicendum  tamen  est,  voluntatem  in  hoc 
actu  non  moveri  ab  iutellectu  effective,  neque 
quoad  exercitium  :  quod  colligitur  ex  divo 
Thoma  1,  2  queest.  17,  art.  1,  ubi  ait,  impe- 
rium  non  esse  in  ratione,  nisi  supposito  actu 
voluntatis,  a  quo  suam  vimet  efficaciam  sumit : 
ergo  circa  primum  actum  voluntatis  non  po- 
test  esse  imperium:  unde  D.  Thomas  2,  2, 
qusest.  47,  ait  imperium  tantum  esse  de  his, 
qua?  sunt  ad  finem.  Et  Aristoteles  supra  dicit, 
imperium  esse  actum  prudentise,  cujus  non  est 
praescribere  finem,  sed  media.  Prseterea  probo 
non  esse  possibile  imperium  adeo  efficax  circa 
primum  actum  voluntatis ,  quia  non  potest 
necessitari  ab  alia  potentia  ante  omnem  suum 
consensum  :  nam  vel  intellectus  necessario  im- 
perat>  vel  libere  :  si  primum,  cum  voluntas 
etiam  necessaria  obediat,  tollitur  libertas,  si 
secundum :  ergo  vel  ipse  intellectus  liber  est 
formaliter,  quia  suppono  falsum  :  vel  certe  li- 
bertas  illius  imperii  provenit  ab  alio  actu  li- 
bero  voluntatis  applicantis  intellectum  ad  im- 
perandum  :  de  quo  actu  voluntatis  rogo,  an 
sit  ante  omne  imperium,  quandoquidem  ve- 
niendum  est  ad  unum  primum  actum  volun- 
tatis  liberum  factum  sine  imperio  :  sit  igitur 
ipsa  voluntas  finis.  Dicunt  quidam,  imperium 
esse  liberum,  tamen  non  procedere  a  voluntate 
priori,  sed  simul  intellectum  imperare  et  vo- 
luntatem  amare  et  utrumque  actum  quasi  sese 
mutuo  applicare,  et  neutrum  alterum  antece- 
dere :  sed  hoc  neque  exponi,  neque  intelligi 
potest :  nam  impossibile  est,  voluntatem  per 
illum  actum,  quo  amat  finem,  applicare  illum 
ad  efficiendum  illum  actum,  quia  actus  impe- 
ratus  ut  sic,  est  effectus  imperii :  effectus  vero 
non  potest  applicari  causse,  deinde  heec  mutua 
applicatio  non  est  sine  aliquo  genere  causalita- 


tis  :  ergo  necessario  unus  actus  debet  alterum 
antecedere,  saltem  natura :  quare  impossibilis 
est  ille  circulus  in  eodem  genere  causse,  scili- 
cet  effective  applicantis,  et  eodem  modo  dici 
posset,  voluntatem  applicare  intellectum  ■  ad 
primam  cognitionem,  contra  omnes  theologos. 
Prseterea  usus  activus  est  actus  appetitus  se- 
cundum  omnes  philosophos  et  theologos :  et 
tamen  hic  usus  est  applicatio  potentiae  inferio- 
ris  ad  opus  :  ergo  non  convenit  intellectui. 
Tandem  juxta  hanc  sententiam  tam  libera  po- 
tentia  est  intellectus,  quam  voluntas:  nam 
seque  primo  utraque  se  determinat  libere  ad 
suum  opus  :  quse  omnia  et  absurda  sunt,  et 
non  necessaria  :  nam  posito  illo  judicio,  de 
quo  supra,  ponitur  id  solum,  quod  ex  parte 
intellectus  necessarium  est  ut  voluntas  movea- 
tur :  quare  concludo,  voluntatem  non  moveri 
ab  intellectu  ad  appetendum  finem,  quoad 
exercitium  actus. 

6.  Ad  fundamentum  nego,  intellectum  prac- 
ticum  semper  movere  effective  voluntatem. 
Quid  vero  dicendum  sit  de  prudentia,  de  qua 
Aristoteles  illo  loco,  infra  dicam  disputatione 
sequenti,  nam  versatur  circa  media. 

SEGTIO  VII. 

A  quo  moveatur  voluntas  quoad  exercitium  in 
actu  circa  finem. 

Hsec  qusestio  proponitur  propter  quosdam, 
qui  opinati  sunt,  voluntatem  non  se  movere 
in  isto  actu  circa  finem,  sed  necessario  debere 
moveri  a  Deo.  Fundamentum  est,  quia  qui  se 
movet,  debet  operari  ex  intentione  finis  prius 
amati,  quia  finis  est  principium  ejus  motionis: 
hic  autem  modus  motionis  repugnat  ipsi  amori 
et  intentioni  finis  :  quam  sententiam  interdum 
videtur  indicare  D.  Thomas,  1,  2,  quaest.  9. 
Alii,  ut  Scotus,  2,  d.  5  et  25,  censent  volun- 
tatem  movere  se  ipsam  in  primo  amore  finis. 

2.  Prima  assertio.  —  Dicendum  est  primo. 
Physice  voluntas  se  movet,  et  applicat  ad  pri- 
mum  actum,  quem  habet  circa  finem  :  quia 
physice  se  movere,  est  efficere  in  se  motum  : 
at  voluntas  efficit  in  se  istum  motum  ad  finem: 
ergo.  Item  voluntas  non  habet  potentiam  su- 
periorem,  a  qua  applicetur,  neque  applicatur 
a  causa  extrinseca,  ut  patet  :  ergo.  Confirma- 
tur  :  nam  voluntas  applicat  alias  potentias  , 
dum  vult  hominem  per  illas  operari :  sed  ipsa 
dum  vult  finem  simul  vult  operari  circa  finem; 
ergo.  Dices,  ut  quis  moveat  se  physice,  non  est 
satis  facere  in  se  motum  :  sed  necessarium  est, 


250 


BE  T0LOTATE.   ET  I>"TE>'TI0>"E.  ACTIBUSQUE  I>TELLECTUS  PR.EVHS. 


ut  effieiat  per  formaru  ab  ipso  comparatam  : 
qua  ratione  grave  non  se  niovet,  sed  a  gene- 
rante,  quia  tantum  effieit  ilkun  motum  ex  vi 
ponderis  naturalis.  Respondetur  .  hoe  magis 
pertinere  ad  modum  loquendi,  quam  ad  rem. 
Sed  dicOj  illum  modum  loquendi  non  esse  ve- 
rum.  maxime  in  actionibus  vita?,  neque  in  na- 
tirralibus. 

3.  Secunda  assertio.  —  Dieendum  est  se- 
cundo.  Non  solum  physice,  sed  etiam morahter 
voluntas  se  rnovet  in  actu  circa  fineni,  et  ma- 
gis  in  actu  intentionis.  ex  D.  Thoma,  1.  % 
qutest.  I.  art.  %  dieente,  hominem  proprie  se 
movere  in  illo  aetu .  qui  procedit  ex  perfecta 
cognitione  finis ,  et  cujus  est  dominus  :  sed 
prima  voluntas  finis  procedit  ex  prima  cogni- 
fione  finis.  et  bonitatis  ilhus  :  et  homo  est  do- 
minus  ilhus  actus,  quia  est  actus  liber,  ut  su- 
pra  diximus  :  ergo,  etc.  Confirmatur  :  narn 
sa?pe  iste  aetus,  non  potest  referri  in  aliuni, 
nisi  in  operantem  ,  quia  potest  esse  peccatum. 
Nam  primus  finis  proximus  potest  esse  rationi 
confrarius  :  et  ideo  D.  Thomas  supra  dixit,  in 
ipsa  vohtione  particularis  finis  debere  perpen- 
di,  an  ejus  bonitas  sit  conformis  rationi  :  idem 
colhgitur  ex  eodem  I.  %  quaest.  6,  art.  2.  Imo 
addo  non  solum  cum  actus  iste  est  liber ,  sed 
etiam  si  sit  necessarius  propter  perfectionem 
finis  et  cognitionis.  posse  etiam  proprie  dici 
voluntatem  moraliter  se  movere  in  tah  actu, 
quia  ex  plena  potestate,  et  perfectione  sua  se 
applicat  ad  illum  acium,  propter  quod  supra 
suo  loco  dixi,  ihum  actum  esse  vere  huma- 
num.  Vide  quae  diximus  supra,  tr.  1.  disp.  2, 
sect.  %  n.  9. 

-4.  Tertia  assertio.  —  Dicendum  est  terfm, 
voluntas  a  nuha  causa  extrinseca  creata  mo- 
veri  potest  directe  ad  exercitium  actus.  Est 
communis  et  ex  parte  probata,  inlib.de  An- 

gelis,  cap ubi  ostendimus,  Angelos  non 

posse  isto  modo  movere  vohmtatem  :  ergo  ne- 
que  rehquaa  creaturae,  etiam  cceli  :  quia  cceli, 
et  rehqua  agentia  agunt  quahtate  corporea  : 
voluntas  vero  est  spiritualis.  Dico  directe,  quia 
indirecte  possunt,  ahquo  mediante  corpore, 
vel  appetitu  sensitivo  a  quo,  ut  patet.  volun- 
tas  non  directe,  sed  indirecte  rnoveri  potest.  Et 
per  hsec  exeluditur  error  anfiquorum_,  qui 
dixemnt  ccelum  influere  in  voluntatem  actio- 
nem  volendi  :  vide  D.  Thomam  3,  cont.  Gentv 
Augustinum  7,  de  Civit.,  cap.  5,  Chrysos- 
tomum,  hom.  50,  ad  populum. 

5.  Qitarta  assertio.  —  Dicendum  est  quarto. 
Deo  ahquando  tribui  potest  ista  motio  volun- 
tatis  in  finem  :  quia  vohtio  finis  potissime  in- 


clinationi  voluntatis  non  est  confraria  :  hac 
conchisione  explico  D.  Thomam,  in  1.  %  q.  9 
et  sequenti.  Xam  primo  Deus  potest  movere 
voluntatem,  qiua  cum  ilhus  actu  eoneurrit,  et 
in  iham  influit  :  sed  hoc  omnino  improprie, 
isto  enim  modo  concurrit  etiam  circa  media, 
et  concurrere  non  est  movere.  Secimdo  potest 
Deus  rnovere  proprie  voluntatem  apphcando 
illam  ad  opus  vel  necessario,  si  veht,  ut  supra 
visuni  est,  quod  tamen  raro,  vel  nunquam 
facit,  vel  libere  :  idque  variis  modis,  scihcet 
ex  parte  intehectus  per  inspirationes,  vel  ex 
parte  potentite  vohmtatis,  aut  infundendo  ha- 
bitum,  aut  aho  modo  iham  incitando,  et  im- 
pellendo  :  qui  omnes  modi  maxime  pertinent 
ad  operationes  gratise,  hcet  Aristoteles,  lib.  de 
bona  Fort.  ad  Alexandrum,  et  Plato,  ex  parte 
cognoverint,  homines  excitari  ad  boniun  a 
Deo.  Yide  Augustinum,  5  de  Civit.,  cap.  9, 
Abulensem,  qusest.  23,  in  cap.  21  Exod.  Ex 
quibus  cohigitur,  istam  providentiam  ahquo 
modo  pertinere  ad  providenfiam  auctoris  na- 
turse  :  sed  ha?c  omnia  non  satis  exphcat  D. 
Thomas,  ihis  in  locis,  quia  neque  in  omnibus 
actibus  circa  finem,  etiam  bonis,  intercedit 
haec  divina  motio,  et  est  etiam  in-actibus  circa 
media.  Quare  addendum  est  movere  volunta- 
tem  ad  istum  acfum,  eo  quod  sit  auctor  volun- 
tatis.  et  ihi  dedit  propensionem  ad  bonum  ra- 
tionis,  ex  qua  ista  voluntas  in  finem  immediate 
oritur.  Xani  in  morahbus,  sicut  qui  consuht, 
vel  inducit,  censetur  causa  acfus,  ita  qui  dat 
inclinafionem  naturalem,  est  causa  actus  ma- 
nantis  ab  iha.  Oportet  autem  hujusmodi  actum 
ex  bono  usu  nafurse  inchnantis  procedere,  et 
ideo  si  sit  actus  peccati,  non  refertur  in  Deuin, 
quia  magis  est  contra :  quam  ex  inchnatione 
naturali  :  quod  indicat  D.  Thomas,  art.  6, 
ad  2. 

6.  Dices.  Eodem  modo  actus  circa  medium 
tribuetur  Deo.  Respondefur  primo.  Inchnatio 
naturaa  primo,  et  per  se  est  ad  bonum  per  se 
amabhe  :  ad  media  vero  non  inchnat,  nisi  ex 
intentione  finis:  et  media  voluntate,  et  qui 
amor  et  intenfio  non  sunt  naturales,  sed  eliciti 
a  voluntate  :  et  ideo  actus  circa  media,  qui  ab 
actu  circa  finem  oritur,  in  ipsam  voluntatem 
magis  refertur,  quam  in  auctorem  naturae. 
Exemplum  esse  potest  in  intehecfu  prout  na- 
turahter  movetur  in  assensum  principiorurn, 
et  se  movet  inassensumconclusionum.  Ex  qui- 
bus  cohigi  potest,  ex  illis  duobns  actibus  circa 
finem  voluntatem  magis  proprie  referri  in 
Deum,  quam  intentionem  :  quia  voluntas  ma- 
gis  ex  sola  inclinatione  naturae  procedit. 


DISPUTATIO 
7.  Argumenta  Scoti  probant  priores  duas 
conclusiones,  rationes  vero  Cajetani  non  urgent 
contra  ihas,  quia  ut  vohmtas  vere  se  moveat, 
non  est  necessaria  praecedens  intentio  finis  : 
sufiicit  enim  antecedere  perfectam  cognitio- 
nem  finis,  et  voluntatem  plena  potestate  ferri 
in  illum.  Quare  supra,  tract.  1,  dixi,  ipsam 
motionem  in  finem  esse  actum  humanum,  et 
alicpio  modo  propter  finem.  Quare  falsum  est, 
volitionem  finis  non  esse  voluntariam  per  mo- 
dum  actus  :  contrarium  enim  docet  D.  Tho- 
mas  1,  2,  q.  9,  art.  A,  ad  1  et  2.  Et  patet  quia 
ille  actus  est  in  potestate  voluntatis,  et  quia 
vult,  efficit  illum. 

DISPUTATIO  VH. 

de  fruitiot:. 

Diximus  de  actibus  vohmtatis,  qui  versan- 
tur  circa  finem  non  acquisitum  :  sequitur,  ut 
dicamus  de  actu,  qui  tantum  ehci  potest,  fine 
jam  acquisito,  ut  expeditis  actibus  omnigenis 
circa  finem  veniamus  ad  eos,  qui  circa  media 
versantur. 

SECTIO  i. 
Utrum  fruitio  sit  actus  toluntatis. 

1 .  Prima  sententia.  —  Prima  sententia  ne- 
gat,  quam  tenet  Soto,  in  4,  dist.  49,  quaest.  2, 
a.  4,  qui  de  fruitione  beatorum  loquens  dicit 
esse  ipsam  consecutionem,  atque  adeo  esse 
ipsam  beatitudinem :  ad  voluntatem  autem 
pertinere  vel  per  modum  objecti,  vel  per  mo- 
dum  actionis  efficientis  in  voluntate  passio- 
nem  gaudii,  favet  D.  Thomas  1,  2,  q.  11,  a.  i, 
ad  ij  et  1  p.,  q.  26,  art.  2,  his  locis  indicat 
fruitionem  esse  ipsam  beatitudinem  creaturse 
rationahs.  Et  Augustinus,  hb.  de  Morib.  Eccl., 
c.  3  :  Quid  est  (inquit)  frui,  nisi  apudte  Tiaiere 
quod  diligis  ?  Fundamentum  est,  quia  frui  est 
fructum  capere :  sed  illa  actio,  qua  quis  fruc- 
tum  capit,  est  consecutio  ilhus  :  ergo,  etc. 

2.  Secunda  sententia.  —  Secunda  sententia 
dicit,  fruitionem  esse  in  voluntate,  et  in  hoc 
conveniunt  fere  ahi  theologi :  tamen  diverso 
modo.  Nam  Scotus,  in  1,  d.  1,  q.  3,  dicit  esse 
amorem  propter  verba  Augustini  1,  de  Doct. 
Christ.,  dicentis,  c.  4,  frui  est  amore  alicui  rei 
inlicerere  propter  seipsam;  tamen  Cajetanus, 
Capreolus  et  alii  dicunt  non  esse  amorem,  sed 
gaudium,  quod  etiam  indicat  D.  Thomas,  1,  2, 
quaest.  11,  art.  I,  et  qusest.  5,  de  Potentia, 
art.  1,  ad  15,  his  enim  locis  et  fruitionem  nu- 


VII.  SECTIO  I.  251 

merat  inter  actus  a  voluntate  ehcitos,  et  dicit 
sequi  ex  amore,  et  preesentia  rei  amatfe .  Yidea- 
tur  1  p.,  q.  12,  a.  7,  ad  1. 

3.  Terlia  sententia.  —  Tertia  sententia  est 
fruitionem  non  esse  unum  actum,  sed  aggre- 
gatum  ex  amore  et  gaudio  :  prsecipue  tamen 
requirere  amorem;  ita  Hipalensis  in  1,  d.  i, 
a.  2,  et  quidam  alii. 

-4.  Notatio  prima.  —  Ne  solum  sit  qusestio 
de  nomine :  Nota  in  fruente  de  quacumque  re 
haec  tria  esse  necessaria.  amare,  possidere  et 
gaudere,  et  praeter  haec  nihil  ahud.  Primum 
patet :  nam  si  quis  amat.  et  nullo  modo  possi- 
det,  desiderare  poterit,  sed  non  frui :  quia  frui 
est  terminus  desiderii :  unde  est  ihud  Prov.  7 : 
Yeni  fruamur  concupitis.  Item  qui  amat  et 
possidet,  si  non  delectatur,  non  fruitur  :  nam 
qui  sumit  potionem  amaram,  quam  appetebat, 
non  fruitur.  Unde  Augustinus  10,  de  Trinit., 
cap.  10,  fruimur  '_ait)  rebus  cognitis,  in  quibus 
xoluntas  delectata  conquiescit.  Secundum,  nem- 
pe  haec  sufficere  patet,  nam  qui  haec  habet, 
quocumque  aho  careat,  fruitur.  Concludo  ergo, 
fruitionem  non  esse  ahquid  abhis  distinctum, 
sive  haec  tria  inter  se  distinguantur,  sive  non, 
de  qua  infra. 

5.  Xotatio  secunda.  —  Praeterea  secundo 
certum  est,  ex  his  tribus  amorem  et  gaudium 
in  voluntate  esse  :  possidere  vero  pertiiiere  ad 
eam  potentiam,  quse  tenet  bonum  amatum : 
sive  iha  intehectus  sit,  sive  sensus.  Neque  enim 
audienda  est  illorum  sententia,  qui  dicunt, 
voluptatem,  sed  gaudium  non  esse  actum  ap- 
petitus,  seu  vohmtatis,  sed  ejus  potentia?,  quas 
bonum  amatum  tenet :  atque  adeo  voluptatem, 
quam  ahquis  capit,  verbi  gratia,  videndo  esse 
iu  ipso  visu,  quod  tenet  Adamus,  in  1,  d.  1, 
quaest.  3,  quoniam  cum  gaudium,  et  delectatio 
tendat  ad  bonum  sub  ratione  boni,  ut  per  se 
constat :  manifestum  videtur  hunc  actum  ad 
appetituni  pertinere,  de  quo  videri  potest  Gre- 
gorius,  in  1,  d.  1,  quaest.  2. 

6.  Notatio  tertia. — Ex  his  colhgitur  tertio, 
fruitionem proprie  non  esse  amorem.  tum  quia 
amor  per  se  abstrahit  a  consecutione,  et  ejus- 
dem  rationis  est,  sive  delectatio  adsit,  sive  non. 
Unde  Paidus  scribit  adPhilemonem  quem  jam 
diligebat,  Ita  te  fruar  in  Domino.Et  praeterea 
Augustinus  8,  de  Civ.,  cap.  9:  Nemo  (inquit) 
leatus  est,  qui  eo  non  fruitur  quod  amat.  Unde 
cum  1,  de  Doct.  Christ.,  dicit,  frui  esse  amore 
inlicerere,  non  intehigit  esse  amorem  ipsum, 
sed  iham  inhaesionem,  seu  quietem,  qua?  ex 
amore  nascitur,  quod  etiam  patet  ex  vi  ipsius 
nominis  :  nam  frui  est  capere  fructum  a  re  : 


252 


DE  FRUITIONE. 


amor  autem  solum  dicit  pondus  in  rem  ama- 
tam. 

7.  Notatio  quarta.  —  Unde  quarto  videtur 
ex  dictis  sequi  consecutionem  objecti,  ut  sic, 
non  habere  rationem  fruitionis,  nisi  forte  quasi 
gaudio  informata.  Unde  gaudium  ipsum  est 
quod  per  se  nomen  illud  nieretur,  quamvis 
interdum  forte  significet  ipsum  consecutionem, 
quee  est  eausa,  vel  principium  gaudii :  sicut  e 
contra  ipsum  gaudium  beatorum  solet  dici 
beatitudo,  quia  semper  est  cum  beatitudine 
conjunctum.  Hsec  omnia  ex  dictis,  et  ex  com- 
muni  loquendi  modo  satis  videntur  compro- 
bari,  et  ex  Augustino,  lib.  Octog.  trium  queest., 
q.  30,  ubi  ait  frui  esse  fructum  capere :  idem 
est  modus  loquendi  Scripturse,  Eccles.  9  :  Qui 
amat  divitias  fructum  capiet  ex  eis.  Unde  dico 
fruitionem  ad  voluntatem  pertinere.  Probatur 
ex  dictis,  quoniam  est  gaudium,  et  heec  est 
sententia  D.Thomse.  Et  ideo  in  l,  2,  non  egit 
de  gaudio  voluntatis.  Quapropter  cum  art.  1, 
ad  1,  q.  11,  visionem  vocat  fruitionem,  loqui- 
tur  realiter,  seu  objective  quod  ipse  satis  ex- 
plicuit,  et  ibi,  et  solutione  ad  3,  et  in  corpore 
art.,  aperte  docet  fruitionem  versari  circa  bo- 
num,  sub  ratione  boni,  et  inde  concludit  esse 
actum  voluntatis. 

8.  Cfaudium  esse  tantum  passionem  putat 
Scotus.  —  Sed  quasrat  aliquis,  utrum  sit  actus 
effectivus  a  voluntate,  vel  sola  passio  ?  Scotus 
enim  supra  de  gaudio  loquens  dicit  esse  solam 
passionem.  Item  dicit  fruitionem  ut  actio  est, 
esse  in  intellectu,  ut  passio  in  voluntate .  Fun- 
damentum  Scoti  est,  quia  omnis  actio  volun- 
tatis  est  in  ejus  potestate  :  gaudium  vero  mi- 
nime,  sicut  neque  dolor.  Confirmatur,  nam 
omnis  actus  voluntatis  est  volitio,  alias  esset 
amor,  tum  e  contrario,  quia  tristitia  non  est 
nolitio :  beati  enim  nolunt  peccasse,  et  tamen 
non  habent  tristitiam. 

9.  Cfaudium  effective  fieri  a  voluntate,  vera 
sententia. — Dico  tamen  fruitionem  esse  actum 
a  voluntate  effective  productum,  estD.  Thomse, 
1,  2,  q.  22,  a.  3,  ad  3,  quam  bene  prosequitur 
Cajetanus,  1  p.,  q.  64,  a.  3.  Est  etiam  Aristo- 
telis  3,  de  Anima,  textu  29,  ubi  ait  delectari 
esse  operari  ad  bonum :  ratio  potissima  est  illa 
communis,  quia  actus  vitae  procedit  a  principio 
intrinseco :  gaudium  autem  manifestissime  est 
actus  vitse.  Dices,  ideo  procedere  ab  intellectu, 
qui  etiam  est  principium  actus  vitse :  sed  contra 
hoc  est :  nam  vel  intellectus  efficeret  delecta- 
tionem  ut  cognitio  est,  vel  ratione  boni,  quod 
reprsesentat,  vel  ut  consecutio  est.  Non  pri- 
mum :  nam  supra  ostendi,  actum  unius  poten- 


tiee  non  esse  productivum  actus  alterius  po- 
tentiee,  et  quoad  hoc  eadem  est  ratio  de  amore, 
gaudio,  et  de  aliis  actibus  voluntatis.  Secun- 
dum  etiampatet,quiaobjectumrespectu  gaudii 
tantum  est  causa  finalis,  et  deinde  non  habet 
aliud  esse  reale  nisi  esse  cognitionis.  Tertium 
illud  de  consecutione  etiam  non  placet :  nam 
alias  omnis  voluntas  effective  fieret  ab  illo  ac- 
tu,  qui  est  formalis  consecutio  boni  amati : 
quoniam  ille  actus  seepe  est  actus  alicujus  sen- 
sus,  et  nonnunquam  exterioris  membri.  Et 
prseterea  cum  sola  efficientia  intellectus  non 
possit  recte  consistere  vita,  quse  est  in  hoc 
actu  gaudii,  si  non  fieret  ab  ipsa  voluntate, 
quia  respectu  ipsius  voluntatis  est  actus  vitse, 
et  illam  informat  niodo  vitabili :  hic  autem 
modus  necessario  requirit  efficientiam  in  ipsa 
potentia  quse  informatur  actu  vitee  :  et  pro- 
pterea  hi  actus  sunt  immanentes  essentialiter. 
Tandem  confirmatur  a  simili,  nam  impossi- 
bile  est,  ut  una  potentia  animse  per  operatio- 
nem  ab  alia  productam,  cognoscat :  ergo  neque 
ut  amet. 

10.  Ad  Scotum  in  num.  8.  —  Ad  Scotum 
respondetur,  actum  voluntatis  nonnunquam 
esse  necessarium,  vel  simpliciter,  ut  de  amore 
Dei  clare  visi  supra  dicebam,  vel  ex  supposi- 
tione,  et  hoc  modo  gaudium  est  actio  necessa- 
ria,  nempe  ex  suppositione  amoris,  et  boni 
consecuti.  Ad  confirmationemCajetanus  supra 
vult,  gaudium  et  tristitiam  non  esse  volitio- 
nem,  nec  nolitionem  :  unde  negat,  omnem 
actum  voluntatis  hac  partitione  comprehendi : 
tamen  Gregorius  dicit,  gaudium  esse  volitio- 
nem  :  quoniam  Augustinus  vocat  gaudium 
voluntatem  quamdam :  dico  tamen,  omnem 
actum  voluntatis  esse  vel  prosecutionem  boni, 
vel  fugam  mali.  Et  si  hoc  significetur  nomine 
volitionis,  gaudium  ad  voluntatem  pertinet, 
quod  docuit  Aristoteles  6,  Ethic,  c.  2.  Idem 
sentit  Augustinus  14,  de  Civ.,  c.  6,  ubi  leetitiam 
consensionem,  tristitiam  dissensionem  volun- 
tatis  vocat  :  tamen  nomine  volitionis  et  noli- 
tionis,  proprie  videntur  significari  amor,  vel 
odium;  ethoc  modo  non  convenit,  neque  gau- 
dio,  neque  tristitise,  ut  statim  latius  dicam.  Et 
propterea  Deus  habet  nolitionem,  et  odium 
peccati,  nullam  tamen  tristitiam  :  et  in  hoc 
sensu  gaudium  non  est  volitio,  nihilominus 
esse  potest  quidam  actus  voluntatis,  qui  est 
vitalis,  qusedam  quies,  seu  suavitas,  et  dulcedo 
qusedam,  quse  ab  ipso  appetitu  in  semetipso 
nascitur  ex  prsesentia  boni  amati. 

11.  Appetitus  sensitivus  ut  dicatur  frui. — 
Sed  ulterius  quseret  quis,  utrum  iste  actus 


DISPUTATIO 
fruitionis  ita  sit  in  voluntate,  ut  non  sit  etiam 
in  appetitu  sensitivo.Respondetur,  certum  esse, 
appetitum  sensitivum  capere  voluntatem  et 
delectationem,  non  tamen  ita  perfecte,  ut  capit 
voluntas,  sicut  bona  spiritualia,  et  apprehensio 
intellectus  perfectiora  sunt,  ex  his  oritur  gau- 
dium  :  et  propterea  nomen  fruitionis  et  gaudii 
proprie  et  communiter  tribuitur  soli  delecta- 
tioni  voluntatis :  nonnunquam  vero  etiam  ex- 
tenditur  ad  appetitum  sensitivum,  ut  patet 
ex  illo  loco  7  Proverb.,  et  ex  Augustino,  1.  83, 
quaest.  30. 

SECTIO  II. 

Quodnam  sit  fruitionis  objectum. 

4.  Ex  dictis  heec  videntur  sumi  ut  certa. 
Primum,  objectum  fruitionis  esse  bonum  sub 
ratione  boni,  quia  est  modus  appetitus  prose- 
quentisobjectum.  Secundum,  illud  bonum  esse 
debere  delectabile,  quia  est  causa  delectationis 
in  suo  genere  :  at  causa  finalis  non  est  causa 
delectationis,  sed  quod  delectabile  est.  Dices  : 
etiam  bonumbonestumestcausa  delectationis, 
imo  perfectissima  causa.  Respondetur  :  ratio, 
quee  delectat,  ssepe  est  bonestas :  tamen  ipsum- 
met  bonestum  bonum,  prout  aptum  est  gene- 
rare  delectationem,  inducit  rationem  boni  de- 
lectabilis,  et  sub  hac  ratione  est  objectum 
fruitionis.  Tertiumest,  hoc  objectum  et  bonum 
debere  esseconsecutum.  Quibus  positis  dubium 
primum  est,  utrum  hoc  objectum  sit  medium, 
vel  tantum  finis,  vel  si  finis,  an  quicumque, 
vel  solum  ultimus  ?  Ratio  dubitandi  est,  quia 
Augustinus  10,  de  Trinit.,  cap.  44,  ait,  nos  non 
frui  ea  re  quam  propter  aliud  amamus,  atque 
adeo  frui  solo  ultimo  fine :  unde  concludit 
peccatum  mortale  esse  frui  creatura.  In  con- 
trarium  autem  est  verbum  ipsius  Augustini, 
lib.  de  Doct.  Christ.,  c.  3,  frui  est  uti  cum  de- 
lectatione :  uti  autem  mediorum  est. 

2.  Prima  assertio. — Dicendum  primo.  Gau- 
dium  esse  potest  non  solum  de  fine  in  se,  sed 
etiam  de  medio,  quamvis  ratio  gaudendi,  seu 
formale  objectum  semper  sit  finis,  nam  gau- 
dium  oritur  ex  consecutione  boni  amati  :  sed 
ipsum  medium  est  quoddam  bonum  amatum : 
ergo :  unde  experimur  nos  delectari,  quando 
media  convenientia  obtinemus.  Quod  autem 
ratio  formalis  gaudii  sit  fmis,  patet,  quia  si  illa 
delectatio  erit  ex  intrinseca  bonitate  ipsius 
medii,  jam  non  est  gaudium  medii,  ut  medium 
est,  sed  ut  finis,  et  bonum  per  se  amabile  :  si 
vero  est  de  medio  propter  utilitatem  ad  finem, 


VII.  SECTIO  II.  253 

ratio  gaudendi  est  ipse  finis.  Quod  etiam  pa- 
tet,  quia  omne  bonum  amatum  est  finis,  vel 
ratione  finis  :  ergo  omne  bonum  quod  delectat 
est  finis,  vel  ratione  finis. 

3.  Objicies  :  nam  objectum  gaudii  debetes- 
se  bonum  delectabile,  at  medium  ut  medium 
est,  non  est  delectabile,  cum  nullam  in  se  ha- 
beat  bonitatem,  ut  patet  in  potatione  amara. 
Ideo  dicunt  aliqui,  illam  delectationem,  quse 
cum  executione  medii  conjuncta  est,  non  ver- 
sari  circa  ipsum  medium,  quia  revera  non  est 
illud,  quod  delectat,  sed  circa  ipsum  finem  : 
nam  ex  quadam  spe  illius  nascitur.  Sed  quses- 
tio  videtur  de  nomine  tamen  revera,  quamvis 
divitiae,  verbi  gratia,  tantum  sit  bonum  utile, 
tamen  ipsse  vere  amantur ,  et  desiderantur 
non  habitee,  et  ipssemet  comparatse  delectant. 

4.  Secunda  assertio. —  Dicendum  est  secun- 
do,  non  solum  finis  ultimus,  sed  proximus 
etiam  potest  ipse  esse  objectum  gaudii,  quod 
nonnunquam  appellari  solet  fruitio,  quamvis 
ratio  hoc  nomine  importata  in  solo  gaudio  de 
ultimo  fine  perfectissime  inveniatur.  Proban- 
tur  singula  :  nam  omne  bonum,  quod  per  se 
amatur  et  desideratur  ,  comparatum  per  se 
etiam  delectat,  ut  experientia  constat,  et  ra- 
tione  patet,  quia  desiderio  respondet  gaudium, 
sicut  motui  quies,  cum  pervenitur  ad  termi- 
num  :  voluntas  autem  cum  id  obtinet,  quod 
per  seipsam  amabat,  pervenit  ad  terminum  : 
ergo.  Hoc  autem  gaudium  esse  fruitionem , 
patet  ex  dictis,  et  ex  communi  modo  loquendi 
omnium  ex  illa  definitione  Augustini,  frui  est 
inliwrere  rei  propter  seipsam.  Ratio  vero  ulti- 
mse  particulse  est,  quia  fruitio  dicit  quietem 
voluntatis  :  voluntas  autem  nunquam  perfecte 
quiescit,  donec  finem  ultimum  consequatur : 
nam  cum  in  aliis  finibus  non  omnino  sistat, 
quocumque  obtento,  semper  relinquitur  aliud 
inquirendum :  et  hic  est  frequens  usus  apud 
Sanctos  et  apud  scholasticos. 

5.  Sed  inquirendum  superest,  quod  sit  ob- 
jectum  hujus  fruitionis  ?  an  ipse  finis,  qui  finis 
dicitur  finis  Quod  :  an  ipsa  consecutio  ,  quse 
dicitur  finis  Quo,  velformalis.  Durandus,  in4, 
dist.  4,  qusest.  2,  de  fruitione  beatorum  lo- 
quens  negat  objectum  illius  esse  Deum  ip- 
sum :  sed  dicit,  visionem  ipsam  vel  consecu- 
tionem  Dei.  Fundamentum  est,  quia  fruitio 
pertinet  ad  amorem  concupiscentiee  :  objec- 
tum  autem  hujus  amoris  et  fruitionis,  quse  ex 
illo  objecto  sequitur,  non  potest  esse  ab  amante 
re,  et  supposito  distincta,  sed  aliquid  ipsi  in- 
heerens,  quia  debet  esse  bonum  ejus.  Et  con- 
firmatur,  quia  illud  bonum  non  delectat  nisi 


254 


DE  FRUITIONE. 


ut  consecutum  :  ergo  debet  haberi  aliquo  mo- 
do,  juxta  divum  Thomam  i,  %  q.  11,  art.  1, 
ad  7,  et  art.  3,  ad  3. 

6.  Durandus  tamen  in  duobus  errat :  Primo, 
quia  nullam  agnoscit  fruitionem  ad  amorem 
amicitise  pertinentem.  Certum  est  autem,  posse 
nos  gaudere  de  bonis  amici,  quia  illius,  prop- 
ter  bonum  ejus  :  et  supra  in  materia  de  beati- 
tudine  ostendimus,  beatos  babere  gaudium 
perfectissimum  de  bonis  Dei  :  et  bujus  gaudii 
objectum  sine  dubio  est  res  supposito  ab  aman- 
te  distincta,  nempe  bonum  amici  ab  illo  pos- 
sessum,  nam  in  boc  quiescit  appetitus  amo- 
ris  amicitiee :  verumtamen  est,  nomen  Fruitio- 
nis  magis  proprie  attribui  gaudio,  quod  ad 
amorem  concupiscentise  pertinet  :  quoniam 
frui  est  fructum  capere ;  unde  videtur  impor- 
tare  respectum  ad  commodum  ipsius  fruentis. 
Secundo  errat,  cum  negat  primum,  et  princi- 
pale  objectum  istius  fruitionis  non  posse  esse 
rem  supposito  distinctam  a  fruente,  ut  in  bea- 
tis  est  Deus  :  nam  contraria  est  sententia  com- 
munis  theologorum  in  1,  d.  1,  ubi  Gabriel, 
queest.  4,  Scotus  et  alii  in  3,  d.  23,  Cajetanus, 
in  simili  qusestione  in  %  2,  qusest.  17,  art.  5. 
Et  ratio  est,  quia  res,  quee  est  supposito  dis- 
tincta  ab  amante  potest  esse  per  se  bonum  ejus, 
et  amari  amore  concupiscentise,  et  consequen- 
ter  esse  objectum  gaudii,  quod  ex  amore  isto 
procedit.  Et  inductione  patet,  quia  amans  de- 
lectatur  in  ipsismet  deliciis,  et  Deus  per  se  est 
summum  bonum  beati  magis  quam  csetera 
omnia,  quee  illi  inhserent,  et  per  se  est  intime 
illi  unitus  :  et  tandem  si  ipsa  visio  delectat, 
est  in  ordine  ad  ipsum  Deum.  Confirmatur, 
quia  illud  est  objectum  primarium  fruitionis 
in  patria,  quod  est  objectum  primarium  spei 
in  via  :  sed  hoc  objectum  spei  est  Deus  ipse, 
qui  est  merces  nostra  :  alias  spes  non  esset 
virtus  Theologica.  Cum  ergo  D.  Thomas  dicit, 
consecutionem  esse  objectum  fruitionis,  loqui- 
tur  de  beatitudine  formali,  et  objecto  ejus  per 
modum  unius :  et  hoc  modo  verum  est,  totam 
illam  beatitudinem  esse  unum  integrum  objec- 
tum  fruitionis  :  quia  tamen  in  illo  plures  res 
includuntur,  si  ita  illas  inter  se  conferamus, 
primum  objectum  fruitionis  est  ipsum  primum 
objectum  beatitudinis  et  amoris :  reliqua  vero 
sunt  quasi  secundario  :  et  per  heec  satis  patet 
ad  fundamentum  Durandi.  Ad  confirmatio- 
nem  dicitur,  consecutionem  quidem  esse  con- 
ditionem  necessariani,  sine  qua  non  erit  per- 
fecta  fruitio  :  non  tamen  esse  primum  ob- 
jectum,  sed  veluti  perfectam  applicationem 
objecti. 


7.  Buplex  modus  fruitionis. —  An  specie  dis- 
tinguantur.  Fruitiones  ex  amore  amicitia?  pro- 
cedentes  ejusdem  sunt  speciei.  Quce  ex  amore 
concupiscentice  procedunt  videntur  differre  spe- 
cie  ab  aliis.  —  Ex  quibus  omnibus  efficitur,  du- 
plicem  esse  modum  gaudii,  vel  fruitionis :  alia 
enim  est  perfecta  fruitio  :  alia  vero  imperfecta : 
nam  cum  sit  de  fine  consecuto,  si  finis  perfecte 
assecutus  sit,  fruitio  est  perfecta,  si  sit  assecu- 
tus  in  spe  quadam,  potest  hinc  oriri  aliqua 
fruitio,  sed  imperfecta,  quia  illa  jam  est  aliqua- 
lis  consecutio  :  et  hsec  videtur  illa  fruitio,  de 
qua  Paulus,  spe  gaudentes.  Dubitari  tamen  non 
immerito  potest,  an  duse  istse  fruitiones  sint 
specie,  vel  accidentaliter  distincta,  et  maxime 
de  fruitione  vise  et  patrise.  In  quo  urium  vi- 
cletur  certum^  nempe  fruitiones,  quse  oriuntur 
ex  amicitia,  esse  ejusdem  speciei,  quia  habent 
idem  objectum  eeque  perfecte  consecutum, 
nempe  bonum,  quod  revera  Deus  possidet,  et 
heec  est  ratio  hujus  fruitionis.  Neque  refert 
cognitionem  ejus  non  esse  eeque  perfectam,  ut 
patet  etiam  in  ipsis  actibus  amoris  :  tamen  de 
fruitione,  quee  ex  amore  concupiscentiee  ori- 
tur,  res  videtur  dubia,  quoniam  videntur  spe- 
cie  differre,  quiaobjectum  fruitionis  est  bonum 
jam  consecutum,  et  sub  hac  ratione  dat  spe- 
ciem  fruitioni.  At  vero  licet  Deus  in  se  sit  idem 
bonum  hoiiiinis  concupiscentis  ipsum  :  tamen 
ratio  tenendi  illum  et  possidendi  omnino  est 
diversa  :  imo  in  via  gaudium  non  tam  est  de 
Deo  obtento_,  quam  de  Deo,  qui  speratur  in 
patria. 

8.  D.  Thomas  tameu,  i,  °L,  queest.  11,  a.  I, 
ad  2,  indicat  istas  fruitiones  esse  ejusdem 
speciei.  Constituit  enim  discrimen  inter  frui- 
tionem  de  fide  non  ultimo,  et  fruitionem  de 
fine  non  perfecte  habito,  comparando  eas  cum 
fine  ultimo  perfecte  consecuto,  et  dicit,  frui- 
tionem  de  fine  non  ultimo,  differre  specie  ab 
illa  :  fruitionem  autem  de  fine  ultimo  imper- 
fecte  consecuto  esse  propriam,  licet  imperfec- 
tam  :  et  probatur  ratione,  quia  primarium 
objectum,  quod  dat  speciem  fruitioni  viee,  non 
est  spes,  sed  ipsummet  bonum  divinum,  ut 
perfecte  obtinendum  :  quod  quidem  bonum 
quamvis  revera  obtentum  non  sit,  tamen  ra- 
tione  spei  et  gratiee  apprehenditur,  ac  si  esset 
obtentum.  Quod  a  simili  explicatur,  nam  cum 
aliquis  voluptatem  capit  in  actu  turpi,  quem 
non  exercet,  cogitatione  tamen  illum  appre- 
hendit,  ac  si  exerceret :  voluptas  illa  ejusdem 
speciei,  ac  ejusdem  malitiee  est  cum  voluptate 
ipsiusmet  actus,  nam  licet  objectum  in  re  non 
sit,  tamen  ita  apprehenditur  ac  si  in  re  esset. 


DISPUTATIO  VII.  SECTIO  III. 


255 


Et  potest  hoc  confirmari  ex  dictis.,  quia  licet 
consecutio  sit  necessaria  ad  istam  fruitionenr, 
tamen  non  est  primum  objectum  ejus :  ergo 
quamvis  ipsa  non  sit  in  re^  poterit  manere 
species  fruitionis.,  licet  non  ita  perfecta.  Pree- 
terea  cum  bonum  consecutum  dicitur  objectum 
fruitionis^  intelligendum  videtur  eo  modo,  quo 
bonum  est  objectum  voluntatis,,  scilicet  vel  ve- 
rum  bonum,  vel  apparens :  ita  in  fruitione  erit 
bonum  consecutum,  vel  quod  apprehenditur 
ut  consecutum  :  et  hoc  quidem  modo  potest 
probabiliter  defendi,  aliquam  posse  esse  frui- 
tionem  in  via,  quse  quoad  substantiam  ejusdem 
speciei  sit  cum  fruitione  patrise  :  quamvis  res 
mihi  videatur  satis  dubia.  Addo  etiam,,  quod 
aliquod  gaudium  potest  esse  tale  in  via^  quod 
in  eadem  specie  non  potest  manere  in  patria, 
nempe  illud,  quod  ex  ipsamet  spe  oritur  tan- 
quam  ex  principali  objecto  :  nam  hsec  manere 
non  potest  ubi  non  manet  objectum. 

SEGTIO  III. 

Quomodo  gaudium  ab  amore  distinguatur . 

1 .  Prima  sententia  negat  distingui :  ita  Au- 
reolus  apud  Capreolum,,  in  k,  dist.  A,  articulo 
secundo,  qui  non  distinguit  in  voluntate,  nisi 
duos  actus  :  alterum  ante  finem  acquisitum, 
quem  dicit  desiderium,  alterum  post  finem 
acquisitum,  quem  dicit  amorem  et  gaudium  : 
et  probatur,  quia  in  omni  appetitu  tantum 
sunt  duo,  motus  et  terminus  :  nam  quid  est, 
inquit,  amare  divitias,  quas  non  habes,,  nisi 
desiderare  illas  ?  et  sic  de  cseteris.  Et  quid  est 
amare  bona  amici,  nisi  amare  illum? 

2.  Dico  tamen  primo  amorem  differre  ra- 
tione  sua  formali  a  desiderio  et  gaudio.  Pro- 
batur  primo.,  quia  est  actus  separabilis  ab  illis : 
nam  dari  potest  actus  particularis ,  qui  sit 
odium,  et  non  tristitia,  neque  timor,  ut  patet 
in  Deo,  et  beatis,,  et  in  nobis  ipsis  aliquando 
experimur :  hoc  pacto  potest  dari  actus  amo- 
riSj  qui  nec  desiderium  sit,  nec  delectatio : 
nam  quod  est  odium  in  malo,  id  est  amor  in 
bono.  Confirmatur  :  nam  contingit  amare  rem 
prsesenteni.,  etideo  non  desiderare.,  neque  etiam 
frui,  vel  delectari,  si  forte  res  ipsa  delectabilis 
non  sit :  et  ratio  a  priori  ex  objectis  desumen- 
da  est :  quse  in  superioribus  fere  est  explicata, 
quoniam  amare  est  vitali  quodam  pondere 
ferri  in  bonum  cognitnm,  illique  uniri,  ex  quo 
sequitur  appetitus  obtinendi  bonum  illud,  et 
posita  prsesentia  sequitur  gaudium  quod  non 
unit  amantem  cum  amato,  sed  potius  est,  ut 


supra  dixi,  queeclam  suavitas,  quee  ex  illa  unio- 
ne,  et  boni  possessione  oritur,  unde  sumitur 
confirmatio,  nam  desiderium  et  gaudium  sunt 
affectus  amoris :  ergo. 

3.  Ad  fundamentum  Aureoli  dic,  in  omni 
appetitu  non  duo,  sed  tria  reperiri :  nam  pri- 
mum  omnium  est  pondus  in  finem,  quod  in 
appetituvitsefit  vitali  modo,  et  in  illo  consistit 
amor,  et  ex  illo  sumuntur  alia  duo,  scilicet 
motus  et  quies.  Ad  confirmationem  respon- 
detur  amorem  esse  velle  bonum  eo  modo,  quo 
velle  dicitur  de  omni  actu  voluntatis  appetentis : 
tamen  non  est  vette,  si  proprie  sumatur  pro 
desiderio,  cujus  signum  esse  potest  amor  qui- 
dam  complacentiee,  quem  haberi  contingit 
circa  rem  pulchram  et  bonam  quam  non  desi- 
dero,  sitamen  habere  illam  complacentiam  ad 
appetitum  potius  quam  ad  intellectum  perti- 
neat,  de  quo  suo  loco  dicemus.  Et  ex  his  ra- 
tionibus  colligitur :  supradictos  actus  non  so- 
lum  formaliter,  sed  etiam  realiter  semper 
distingui,  quia  revera  habent  effectus^  et  modos 
corruptionis  valde  diversos.  De  amore  autem, 
et  desiderio  nonnulla  potest  esse  queestio,,  an 
aliquando  possint  in  eumdem  actum  coalescere 
secundum  rem,  quam  infra  obiter  expediemus 
agentes  de  electione. 

4.  Quseri  autem  potest,  quisnam  horum  ac~ 
tuum  sit  perfectior?  Dico  tamem,  per  se  et  ex 
natura  rei  loquendo,  amorem  perfectiorem 
gaudio.  Probatur,  quia  est  principium  et  fons 
ejus,,  et  gaudium  est  quasi  passio  amoris  :  nam 
amor  est,  qui  efficit  primam  unionem  inter 
amatum  et  amantem  :  qua  ratione  aliis  acti- 
bus  prsefertur  :  ergo  et  gaudio.  Et  confirmatur 
in  amore  et  gaudio  charitatis  (in  quibus  Ca- 
preolus  gaudium  preefert  amori),  amor  enim 
ipse  est  essentiahter  ipsa  charitas :  gaudium 
vero  est  quid  consequens,  unde  odium  Dei 
quod  opponitur  amori,  majus  peccatum  est, 
quam  accidia  quee  opponitur  gaudio  de  bonis 
Dei,  ut  docet  D.  Thomas  %  %  queest.  34  et  35. 
Sed  quid  si  amor  sit  inordinatus  de  re  propter 
delectationem  tantum  :  eritne  tunc  minus  per- 
fectus.,  quam  delectatio  subsequens  ?  Respon- 
detur,  per  se  non  esse  necessarium  :  nam  ssepe 
actus  vitae  est  perfectior  suo  objecto^  ut  actus 
videndi,  albedine  visa :  interdum  vero  contin- 
gere  poterit  delectationem  amatam  esse  per- 
fectiorem^  si  ex  natura  sua  nata  sit  oriri  ex 
quodam  actu  nobiliori,  quam  sit  amor  delec- 
tationis. 


256 


DISPUTATIO  VIII. 


DE   ELECTIONE,   ET   C0NSENSU,    DEQUE   COGNITIONE 
PR.EVIA  AD   TALEM  ACTUM. 

Diximus  de  actibus  circa  finem,  dicendum 
sequitur  de  actibus  circa  media,  qui  ad  ordinem 
intentionis  pertinent,  de  quibus  ego  simul  dis- 
puto,  quia  easdem  difficultates  continent :  et, 
ut  dicemus,  bi  actus  nullo  fere  modo  distin- 
guuntur,  licet  D.  Thomas,  in  l,  2,  quaest.  13  et 
seq.,  hanc  doctrinam  separaverit. 

SECTIO  I. 

Quod  sit  electio,  quod  ejus  ohjectum,  et  cujus 
potentice  sit  actus. 


1.  Prima  assertio.  —  Eligere,  si  vim  nomi- 
nis  consideremus,  est  unum  e  multis  separare : 
idque  ceeteris  preeferendo.,  quod  intellectu  non- 
nunquam  fieri  potest,  cum  e  duabus  sententiis 
alterum  alteri  preefert,  non  tam  propter  liber- 
tatem,  quam  quia  rationibus,  vel  alio  modo 
verisimilior  demonstratur  :  proprie  tamen  eli- 
gere  actus  est  voluntatis.  Et  hsec  sit  prima 
conclusio :  quae  probatur  primo  ex  communi 
consensu  hominum :  nam  licet  quis  judicet  hoc 
esse  nielius,  vel  utilius  donec  illud  velit,  non 
censetur  elegisse.  Secundo  eligere  est  actus 
existens  in  potestate  eligentis,  solum  autem 
velle,  et  ea,  quee  vohmtati  subsunt,  sunt  in 
potestate  hominis  :  nullus  vero  eligit,  quse 
necessario  illi  insunt :  et  in  ipsis  indiciis  eate- 
nus  est  aliquis  modus  electionis,  quatenus  ab 
intellectus  et  voluntatis  consensu  pendet.  Di- 
ces,  Aristoteles  quasi  dubitans  6,  Ethic,  c.  3, 
concludit  electionem  esse  vel  appetitum  intel- 
lectivum,  vel  intellectum  appetitivum.  Respon- 
detur,  illis  verbis  solum  indicasse,  electionem 
pertinere  aliquo  modo  ad  intellectum,  non 
tanquam  ad  elicientem,  sed  tanquam  ad  diri- 
gentem  et  ordinantem  :  et  ideo  ibidem  appel- 
lat  electionem  potentiam  consulatricem.  Dices, 
hoc  commune  esse  omnibus  actibus  voluntatis : 
qua  ratione  ergo  tanquam  proprium  electioni 
tribuitur.  Respondet  D.  Thomas  i,%,  q.  13, 
articulo  1,  electionem  materialiter  esse  in  vo- 
luntate,  quia  ab  illa  habet  substantiam  suam : 
formaliter  vero  esse  ab  intellectu,  quia  ab  illo 
habet  quemdam  ordinem,  qui  est  tanquam 
forma  istius  actus,  quod  obscurum  valde  est : 
sed  exponam  statim. 

2.  Secunda  assertio.  —  Nota  tamen  electio- 
nem,  si  consideremus  vim  dictam  vocis,  neces- 


DE  FRUITIONE. 

sario  fieri  inter  multa,  quomodo  fieri  seepe 
contingit  in  voluntate,  tamen  in  philosophia 
morali  generalius  sumitur,  omnis  volitio  effi- 
cax  alicujus  rei  particularis,  quae  non  propter 
se  amatur,  sed  propter  aliud,  electio  dicitur  : 
quamvis  contingat  non  fieri  inter  plura,  sed 
illud  medium  esse  unum  tantum.  Et  heec  sit 
secunda  conclusio,  qua3  etiam  est  communis  : 
et  ratio  est,  quia  ratio  volentis  a  fine  speciem 
sumit :  quare  actus  humanus  per  ordinem  ad 
eumdem  finem  eamdem  speciem  et  essentiam 
retinet  :  sive  sit  unicum  medium,  sive  confe- 
ratur  cum  aliis  :  nam  hoc  accidentarium  est 
actui  morali,  et  per  se  illi  non  confert  bonita- 
tem,  neque  malitiam,  et  ideo  si  servatur  spe- 
cies,  servatur  etiam  nomen. 

3.  Tertia  assertio.  —  Dico  tertio.  Objectum 
electionis  est  medium  particulare  ut  medium, 
seu  ut  bonum  utile.  Est  communis,  et  proba- 
tur  ex  dictis,  quia  electio  a  voluntate  et  inten- 
tione  distinguitur,  ut  suppono,  et  ex  illis  ori- 
tur.  Omnis  autem  volitio  boni,  quod  per  se 
amatur,  ad  voluntatem,  vel  intentionem  per- 
tinet  :  ergo  electio  non  potest  esse  nisi  de 
bono  propter  aliud.  Similiter  quod  sequitur  ex 
intentione  finis,  ut  sicr  est  volitio  medii  pro- 
pter  finem  :  ergo  illud  est  materia  electionis  : 
solum  nota  circa  hoc  medium  versari,  et  intel- 
lectum  et  voluntatem  :  intellectus  confert  tam 
medium  cum  fme,  quam  media  inter  se,  et  de 
illis  judicat,  et  voluntati  proponit :  voluntatis 
vero  est  eligere  unum  illorum. 

4.  Ex  quo  intelligitur  quod  dixit  D.  Thomas 
formaliter  electionem  esse  ah  intellectu,  non  in- 
tellexit  (ut  impugnavit  Aureolus,  apud  Ca- 
preolum,  in  i,  d.  i,  queest.  2,  ad  argumenta 
contra  3  conclusionem)  aliquid  vere  esse  in 
actu  electionis,  quod  ab  intellectu  fiat,  quia 
intelligi  nullo  modo  potest  substantiam  elec- 
tionis  fieri  a  voluntate,  quin  tota  ratio  illius 
actus  usque  ad  ultimam  differentiam  ab  eadem 
potentia  ejiciatur  :  et  patet,  nam  elicitur  ut  est 
voluntas  medii  propter  finem  :  heec  autem  est 
ipsa  ratio  formalis  electionis  :  tamen  heec  ipsa 
ratio  formalis  peculiari  quadam  ratione  tribui- 
tur  intellectui  :  quia  conferre  unum  ad  alte- 
rum  est  proprium  opus  rationis,  et  in  tantum 
reperitur  in  voluntate,  in  quantum  prsecedit 
in  intellectu,  a  quo  illam  vim  participat :  et 
ita  explicuit  D.  Thomas,  qusest.  22,  de.Veri- 
tate,  art.  15.  Alio  modo  electio  dicitur  pen- 
dere  a  ratione  tanquam  forma,  non  simplici- 
ter  ut  existat,  sed  ut  sit  prudens  a  vel  impru- 
dens,  et  hoc  aperte  voluit  Aristoteles,  loco  cit. 
sexto  Ethic,  cap.  3. 


MSPUTATIO  VIII.  SECTIO  II. 


257 


5.  Sed  arguitur  contra  conclusionern  :  nam 
eligere  contingit  non  solum  inter  media,  sed 
etiam  inter  fines  :  nam  inter  bona  plura  per 
se  appetibilia  unum  ssepe  eligimus,  aliis  relic- 
tis  :  et  inter  fines  ultimos  contingit  electio  : 
nam  licet  verus  ultimus  finis  unus  tantum  sit, 
tamen  homo  potest  ponere  ultimum  finem  er- 
rando  in  multis  rebus,  et  ideo  potest  eligere 
inter  creaturam  et  creatorem,  quod  Scriptura 
seepe  indicat.  Et  confirmatur,  nam  eorum  est 
electio,  quorum  est  consultatio,  sed  consilium 
potest  esse  inter  bona  per  se  amabilia  :  ergo. 
Respondetur  primo  :  si  electio  solum  signifi- 
cet  amorem  unius  rei  pree  multis,  et  inter 
multa.  concedo,  bujusmodi  electionem  posse 
versari  circa  fines,  et  bona  per  se  amabilia  : 
tanien,  ut  dixi,  non  est  ha^c  essentia  electio- 
nis,  sed  amare  unum  propter  aliud  :  et  hoc 
tantum  convenit  medio  ut  sic,  et  hoc  sufficie- 
bat  quoad  ipsam  rem  :  tamen  Aristoteles  et 
D.  Thomas,  et  fere  theologi  indicant,  electio- 
nem  inter  multa  solum  esse  de  mediis.  Dico 
prseterea  secundo  hujusmodi  electionem  inter 
multa  vel  formaliter,  vel  virtute  esse  ex  inten- 
tione  alicujus  finis  preecedentis,  et  hoc  modo 
vel  formaliter,  velvirtute  esse  de  mediis.  Quod 
sic  patet  primo.  Omnis  motus  procedit  ex  in- 
tentione  alicujus  termini  :  consultatio  autein, 
et  electio  est  quasi  motus  quidam  rationis,  et 
ex  intentione  alicujus  finis  procedit  :  ergo. 
Probatur  illa  minor  :  nam  consultatio  est  col- 
latio  queedam  inter  multa  bona,  et  ideo  neces- 
sario  supponit  voluntatem  jam  affectam  circa 
bonum  in  communi. 

6.  Quarta  assertio. — Dico  quarto.  Objec- 
tum  electionis  debet  esse  aliquid  quod  a  no- 
bis  fieri  potest.  Duo  continet  conclusio  :  alte- 
rum  objectum  debere  esse  possibile  :  et  hoc 
certum  est,  quia  electio  procedit  ex  intentione 
eificaci  finis  :  voluntas  autem  efficax  non  in- 
clinat  ad  impossibilia.  Item  quia  electionis  ob- 
jectum  est  bonum  utile  ut  sic  :  id  autem  quod 
est  impossibile,  non  est  utile.  Altera  pars  con- 
clusionis  est,  objectum  electionis  esse  factibile 
ab  eligente :  ita  Aristoteles  3,  Ethic,  cap.  2, 
et  patet  inductione,  nam  ea,  quee  non  possu- 
mus  facere,  possumus  quidem  amare  :  eligi- 
mus  autem  operari  hoc,  vel  illud,  ut  rem  ama- 
tam  consequamur.  Dices  :  etiam  eligimus  res, 
quas  nonfacimus.  ut  cibum,  hunc  potius  quam 
illum  :  vitam  potius,  quam  mortem  et  perso- 
nas  ad  hoc  vel  illud  munus.  Respondetur  : 
hsec  ipsa  exempla  explicant  rem  :  nunquam 
enim  quis  eligit  rem  nisi  prout  ab  ipsius  ope- 
re  vel  omnino,  vel  ex  parte  pendet,  vel  ad 

IV. 


illud  ordinatur,  sin  minus  tantum  potest  de- 
siderare,  vel  amare  :  ut  qui  diligit  pecunias, 
tunc  dicitur  eligere ,  quando  vel  diligit  illas 
inquirere,  vel  quando  actione  sua  potest  efficere 
illas  suas :  idem  est  de  reliquis ;  et  ratio  esse 
potest,  quia  nos  in  tantum  intendimus  finem,  in 
quantum  actionibus  nostris  possumus  eum 
consequi :  et  ideo  electio,  quee  ex  hac  inten- 
tione  sequitur,  versatur  vel  in  actionibus  nos- 
tris,  vel  in  rebus  prout  actionibus  nostris  sub- 
jectee  sunt.  Dices  :  idem  igitur  erit  de  inten- 
tione.  Respondetur :  intentio  quatenus  versatur 
circa  ipsum  finem  objectivum,  seepe  est  de  re, 
quam  nos  non  possumus  facere,  sed  tamen 
possumus  actionibus  nostris  consequi,  et  hac 
ratione,  et  prout  aliquo  modo  includit  volun- 
tatem  rnediorum,  dicit  etiam  respectum  ali- 
quem  ad  actiones  nostras  :  quod  D.  Thomas  1, 
queest.  13,  art.  4,  adnotavit. 

SECTIO  II. 

Utrum  consensus  sit  actus  voluntatis  ab 
electione  distinctus. 

1.  Prima  notatio.  —  Consensus  propria  si- 
gnificatione  animorum,  aut  judiciorum  con- 
cordiam  significat  :  et  hoc  modo  non  unum 
actum,  sed  plures,  ut  sibi  similes  significat, 
ut  habetur  l,  ad  Corinth.  7  :  Nisi  ex  consensu 
acl  tempus,  tamen  hinc  translatum  est  hoc  no- 
men  ad  significandum  voluntatem  concordem 
cum  judicio  rationis  in  eodem  homine.  Pro- 
pter  quod  Ronaventura,  in  2,  dist.  39,  qusest. 
ult.,  dicit,  istum  actum  non  esse  voluntatis, 
neque  intellectus,  sed  utrique  mutuo  conve- 
nire.  Verum  ex  communi  usu  aliorum  theo- 
logorum  consensus  proprie  significat  actum 
voluntatis :  cujus  rationem  tradit  D.  Thomas  1, 
%  qusest.  15,  art.  2.  Et  alia  esse  potest,  quia 
judicium  intellectus  antecedit  voluntatis  ac- 
tum,  et  est  quasi  naturalis.  In  potestate  autem 
voluntatis  est,  illi  assentiri,  vel  non  :  et  ideo 
iUa  dum  libere  operatur,  est  quee  perficit  con- 
sensum,  licet  interdum  etiam  apud  Aristote- 
lem  6,  Ethic,  c.  12,  consensus  referatur  ad 
intellectum. 

2.  Secunda  notatio. — Nota  tamen  secundo, 
hoc  nomen  hac  ratione  posse  tribui  cuicumque 
actui  libero  voluntatis  acceptantis  bonum  in- 
tellectu  propositum,  quomodo  dicitur  pecca- 
tum  perfici  consensu  :  et  sic  non  est  specialis 
actus :  et  non  solum  circa  media,  sed  etiam 
circa  finem  versatur  :  quia  tamen  consensus 
proprie  videtur  fieri  post  perfectam  delibera- 
tionem  et  consultationem  :  ideo  peculiariter 

17 


258 


usurpatur  ad  significandum  quemdam  pecu- 
liarem  voluntatis  actum  circa  media  jam  ra- 
tione  proposita  et  judicata  convenientia.  Et 
hsec  propria  est  difficultas,  an  talis  consensus 
possit  esse  actus  alius  ab  electione. 

3.  Ratio  dubitandi  est :  nam  D.  Thomas  vi- 
detur  distinguere  istos  actus  1,  2,  qusest.  19 
et  13,  quorum  distinctionem  sic  possumus  in- 
telligere,  ut  consensus  et  electio  itaversentur 
circa  media,  sicut  voluntas,  et  intentio  circa 
finem  :  nam  intellectus  primo  proponit  me- 
dium  ut  bonum  et  utile  :  et  voluntas  simpli- 
citer  amat  illud  ut  bonum  quoddam  est,  et 
conveniens,  et  hic  amor  ut  sic  est  consensus  : 
nam  est  prima  concordia  voluntatis  cum  judi- 
cio  circa  medium  :  postmodum  vult  illud  me- 
dium  ut  exequendum  :  et  hsec  erit  proprie 
electio.  Et  confirmatur  iste  modus,  nam  in 
fine  illse  duee  rationes  formales  boni  ut  absolute 
amati,  vel  ut  cum  ordine  ad  executionem, 
distinguunt  duos  actus :  ergo  idem  erit  in  ipso 
medio. 

4.  Sed  mihi  non  satisfacit  hic  modus,  quia 
medium  ut  medium  non  habet  bonitatem  nisi 
in  ordine  ad  finem :  ergo  non  potest  amari  nisi 
cum  eodem  ordine  :  ergo  si  amor  sit  efficax 
circa  medium,  necessario  dicet  ordinem  ad 
executionem  circa  medium  ipsum  :  non  enim 
apprehenditur  ut  utile,  nisi  ut  exequendum  : 
et  revera  nihil  aliud  est  velle  efficaciter  me- 
dium,  nisi  velle  exequi  illud .  Confirmatur , 
quia  si  aliqua  possit  esse  distinctio  inter  me- 
dium  volitum  secundum  se,  et  in  executione, 
potius  esset  talis  distinctio  inter  electionem 
et  usum,  ut  magis  patebit  infra.  Et  tamen  ipse 
D.  Thomas  1,  2,  qusest.  15,  art.  3,  ad  3,  dicit 
ubi  solum  invenitur  unum  medium  quod  pla- 
ceat,  non  differre  consensum  ab  electione,  nisi 
per  diversos  respectus  rationis  :  cum  tamen 
in  unico  etiam  medio  essent  distinguendi  ac- 
tus,  si  distinguerentur  illo  modo.  Addit  vero 
Thomas,  loco  citato,  ubi  sunt  plura  media, 
distingui  presdicto  modo,  quia  oblata  media 
voluntati  prius  placent,  et  tunc  consentit,  post- 
modum  unum  preefert  ceeteris,  et  eligit;  sed 
revera  illa  prior  complacentia  non  satis  intel- 
ligitur,  nam  vel  est  judicare  omnia  heec  me- 
dia  esse  utilia,  et  convenientia ;  et  hoc  est  in- 
telleetus,  vel  est  amare,  et  velle  illa  omnia,  et 
hic  actus  non  reperitur ;  quia  voluntas  unum 
vult,  cseteraomittit.Cujus  signum  manifestum 
est,  quia  si  contingat  omnia  illa  media  esse 
peccatum ;  voluntas  si  judicat,  non  peccat  in 
omnibus,  sed  in  uno  tantum;  ergo  unum  tan- 
tum  vult,  uni  ct  tantum  consentit. 


DE  FRuTTIONE. 

5.  Posset  tamen  exponi  D.  Thomas,  ut,  prae- 
sentatis  omnibus  mediis ,  voluntas  acceptet 
omnia,  et  singula  non  actu  absoluto,  sed  con- 
ditionato,  istomodo;  si  non  esset  aliud  me- 
dium,  isto  uterer ;  qui  quidem  actus  potest 
aliquando  contingere ;  id  tamen  non  est  ne- 
cessarium;  quod  etiam  ipse  D.  Thomas  indi- 
cavit,  cum  dixit :  Potest  autem  contingere,  etc. 
Et  ille  actus  conditionis  magis  potest  dici  con- 
sensus,  quam  electio;  quia  electio  cum  dicat 
unum  simpliciter  preeferri  aliis,  denotat  ac- 
tum  absolutum.  Quapropter  loquendo  de  actu 
absoluto  circa  medium,  arbitror,  consensum 
et  electionem  non  esse  actus  distinctos,  sed  ex 
diversis  respectibus  rationis  recipere  has  de- 
nominationes.  Nam  quatenus  vohmtas  vult, 
quod  intellectus  judicat  esseutile,  dicitur  con- 
sensus ;  quatenus  vero  illud  praefert,  vel  aliis 
mediis  utilibus,  vel  certe  aliis  rebus  inutilibus 
non  conducentibus  ad  finem,  dicitur  electio. 

6.  Dicet  aliquis.  In  hoc  actu  circa  medium 
potest  distingui  amor  medii,  et  desiderium  : 
ergo  isto  modo  possunt  distingui  illi  actus. 
Respondetur,  proprie  electionem  esse  ad  mo- 
dum  desiderii,  quia  est  de  medio  ut  exequen- 
do ;  et  ut  dicam  infra,  electio  antecedit  exe- 
cutionem  :  et  ideo  est  de  re  absente'  :  tamen 
non  supponit  alium  actum,  qui  sit  veluti  amor 
ipsius  medii :  sed  immediate  oritur  ex  amore 
finis  :  nam  revera  vohmtas  non  amat  medium 
ut  medium  illi  peculiari  actu  amoris,  quem 
supra  explicui,  quia  non  proprie  unitur  illi 
ut  sic,  neque  bonitati  ejus  :  sed  late  dicitur 
illud :  quatenus  omne  velle  est  amare  :  et  ip- 
sum  desiderium  est  quidam  amor.  Et  explica- 
tur  experientia  ipsa,  nam  nullus  habet  affec- 
tionem  illam  amoris  erga  potionem  amaram, 
quee  est  medium  ad  sanitatem  :  tamen  deside- 
ratillamsumere.  Seddices,  quia  nonnunquam 
experimur  eligere  medium,  et  tunc  non  de- 
siderare  illud,  et  postea  oriri  ipsum  deside- 
rium.  Respondetur,  substantiam,  et  essentiam 
desiderii,  quee  consistit  in  voluntate  rei  ab- 
sentis,  simul  esse  cum  electione,  quia  est  ipsa- 
met  :  tamen  affectus  ille  desiderii,  qui  est 
anxietas  queedam,  vel  eerumna,  ille  non  sem- 
per  est  conjunctus  cum  electione,  et  hoc  est 
quod  experimur  postea  oriri. 


SECTIO  III. 

Quomodo  distinguantur  electio  et  consensus  ah 
intentione  finis,  et  simul  quomodo  versentur 
circa  finem. 

1 .  Et  ex  dictis  colligi  potest,  electionem  et 


DISPUTATIO  VIII.  SECTIO  III. 


259 


intentionem  hoc  differre,  quod  intentio.,  ut 
plurimum,  descendit  ad  media  in  communi : 
electio  vero  est  circa  medium  particulare  ut 
sic.  Exquo  duplexoritur  dubitatio.  Prima  est, 
utrum  hsec  diversitas  constituat  distinctionem 
essentialem  inter  hos  actus  ?  Secunda,  utrum 
etiam  realiter  illos  distinguat?  Ratio  prioris 
dubii  est.,  quia  Aristoteles  3,  Ethieor.,  cap.  2., 
et  D.  Thomas,  citatis  qusestion.,  videntur  dis- 
tinguere  illos  tanquam  essentialiter  differen- 
tes.  Et  ratione  arguitur  :  nam  actus  distin- 
guuntur  specie  ex  objectis  formalibus  :  sed 
finis,  qui  est  primarium  objectum  intentionis, 
et  ruedium,,  sunt  objecta  formaliter  distincta  : 
quod  patet,  quia  habent  diversas  rationes  for- 
malis  boni :  nam  finis  est  per  se,  et  intrinsece 
bonum  :  medium  vero  secundum  quicl,  et  de- 
nominatione  extrinseca.  Confirmatur  ex  Aris- 
totele  G.  Ethic,  c.  8,  et  %  Physic,  text.  29,  ita 
se  habent  intentio  et  electio  in  voluntate  sicut 
in  intellectu  assensus  primi  principii  et  con- 
clusionis  :  sed  isti  actus  in  inteUectu  differunt 
essentialiter  :  ergo,  etc  Ex  quibus  videtur  con- 
sequenter  concludi ,  istos  actus  esse  realiter  dis- 
tinctos :  quia  unus  actus  secundum  rem  non  po- 
test  habere  differentias  essentialiter  distinctas. 
Confirmatur  primo  ,  quia  intentio  est  causa 
effectiva  electionis.  Confirmatur  secundo  ex 
simili  illo  de  assensu  principiorum  et  conclu- 
sionis :  et  hanc  sententiam  sccutus  est  Grego- 
rius  in  i,  dist.  i,  qusest.  2. 

2.  Arguitur  in  contrarium  pro  formali  iden- 
titate. — Arguitur  etiam  pro  identitate  reali. 
—  In  contrarium  autem  est  primo,  quia  inten- 
tio  et  electio  babent  idem  objectum  formale  : 
nam  formale  objectum  voluntatis  est,  quod 
est  motivum  ejus  :  idem  autem  est  quod  mo- 
vet  ad  intentionem  et  electionem.  Et  confir- 
matur  :  nam  idem  est  habitus,  qui  inclinat  ad 
intentionem  et  electionem,  sicut  est  idem  ha- 
bitus  charitatis,  qui  inclinat  ad  amandum 
Deum  et  proximum  :  et  eadem  religio  qua 
inclinat  ad  honorandum  sanctum,  et  imagi- 
nem  sancti  propter  sanctum.  Confirmatur  se- 
cundo,  quia  alias  qui  vult  occidere,  et  evagi- 
nat  gladium,  peccata  specie  diversa  commit- 
teret,  quia  habet  actum  iutentionis  et  electio- 
nis.  Consequens  est  aperte  falsum,  et  contra 
illud  Aristotelis  :  Qui  furatur  propter  mce- 
chiam,  magis  est  mcechus,  quam  fur.  Ex  qui- 
bus  videtur  etiam  concludi,  intentionem  et 
electionem  posse  coaleseere  in  eumdem  actum 
realiter  :  quia  non  habent  essentias  distinctas, 
et  objectum  formale  est  unum  revera,  ex  illo 
Aristotelis  :  UU  imwn  est  propter  aliud,  ibi 


est  unum  tantum.  Et  confirmatur  :  nam  osten- 
sum  est,  habitum  esse  re  unum  :  ergo  acttis 
etiam  potest  esse  unus.  Et  in  hanc  partem 
videtur  inclinare  D.  Thomas  i,  2,  qusestion.  8, 
articul.  3,  et  q.  12,  et  Cajetanus,  his  locis,  et 
Thomistse  communiter,  Ocham,  et  fere  Nomi- 
nales  i,  dist.  4.  Nota  dupliciter  posse  intelligi 
eum,  qui  vult  ruedium,  velle  simul  finem  :  uno 
modo  per  se,  et,  ut  aiunt,  tanquam  objectum 
quod :  alio  modo  ut  quo,  seu  ut  ratione  volendi : 
et  hoc  vel  formaliter.,  vel  tantum  virtute,  ut 
statim  exponam. 

3.  Prima  assertio.  —  Dico  primo,  per  elec- 
tionem,,  ut  electio  est,  semper  est  aliquo  modo 
volitus  finis,  quamvis  interdum  sit  virtualiter 
amatus.  Prima  pars  patet  ex  illa  regula  , 
Propter  quod  umcmquodque  tale,  etc,  sed  finis 
est,  propter  quem  est  electio ,  volita  igitur. 
Confirmatur,  nam  electio,  ut  sic,  recipit  boni- 
tatem,  et  malitiam  moralem  ex  fine  :  ergo  tali 
actu  amatur  aliquo  modo  finis,  et  ejus  bonitas 
vel  malitia.  Secunda  pars,  scilicet  non  esse 
necessariam  istam  bonitatem  finis  semper  esse 
formaliter  amatam ,  patet.  Interdum  enim 
contingit_,  voluntatem  amare  medium,  et  in- 
tellectum  nihil  actu  cogitare  de  fine  :  non  po- 
test  autem  esse  aliquid  formaliter  volitum, 
nisi  sit  etiam  actu  cognitum  :  ergo. 

4.  Objectio.  —  Quorumaam  solutio.  —  Sed 
dices,  quomodo  fieri  potest,  ut  voluntas  velit 
medium  ut  sic  propter  solam  bonitatem  finis, 
intellectu  nihil  cogitante  de  ipso  fine  :  nam 
ut  voluntas  moveatur,  non  satis  est  intellectum 
cogitare  de  re  amanda,  sed  oportet  etiam  cogi- 
tare  de  illa  ut  bona  est,  et  de  ratione  amandi, 
et  hic  est  finis.  Propterea  dicunt  aliqui,  illam 
voluntatem ,  quam  experimur  circa  medium 
sine  actuali  cogitatione  finis,  non  esse  medii,  ut 
est,  sed  medii  propter  se  :  ita  indicat  Gregorius, 
loco  citato,  et  alii  Thomistse.  Sed  mihi  non 
placet ,  nam  experientia  docet  infirmum  velle 
medicinam  etiam  amaram,  etsi  nihil  cogitet  de 
sanitate,  tamen  revera  non  vult  illam  proptec 
se  :  nam  ssepe  in  illa  non  est  ratio  ulla  volendi 
illam.  Et  confirmatur,  nam  talis  voluntas  re- 
cipit  bonitatem  et  malitiam  ex  fine.  Confirma- 
tur  secundo,  quia  alias  nunquam  quis  amaret 
proximum  ex  vera  charitate,  nisi  actu  cogita- 
ret  de  Deo,  propter  quem  debet  eum  diligere. 
Similiter  nunquam  quis  crederet  actu  vero 
fidei,  nisi  actu  cogitaret  de  prima  veritate  re- 
velante,  propter  quam  credit.  Dico  ergo,  ut 
voluntas  amet  medium,  non  esse  necessarium 
intellectum  actu  cogitare  cle  fine  :  sed  satis 
esse  hic  et  nunc  proponere  hoc  medium  ut 


260 


DE  FRUITIONE. 


conveniens  et  appetibile,  confusa  quadam  ra- 
tione,  ex  habitu,  id  est,  virtute  actuum  praece- 
dentiumin  actu  exercito  ferri  tanquam  propter 
finem  in  inedium,  sicut  in  brutis  contingit 
instinctu  naturae  apprehendere  media  appe- 
tenda  propter  finem,  et  moveri  in  illa,  non 
cognita  ratione  appetendi  :  quamvis  in  re 
nulla  alia  sit,  nisi  finis  :  ita  in  homine  ex  ha- 
bitufit  simile  judicium  in  intellectu,  et  volun- 
tas  ex  eodem  habitu  sine  expressa  motione 
finis  movetur  etiam  in  medium.  Et  simile  quid 
est  in  illis  exemplis  adductis,  et  in  scientia,  et 
habitu  principiorum . 

5.  Secunda  assertio.  —  Dico  secundo,  per 
electionem,  ut  electio  est,  potest  appeti  finis 
formaliter  expresse,  non  ut  objectum  quod, 
sed  tantum  ut  ratio  volendi.  Hanc  conclusio- 
nem  docet  etiam  D.  Thomas ,  loco  citato,  et 
ratio  est  clara,  quia  generaliter  semper  poten- 
tia  eodem  actu  ferturin  objectum,  et  in  ratio- 
nem  formalem  objecti.  Quapropter  si  intellec- 
tus  actu  cogitet  de  fine  propter  quem  medium 
est  amandum,  et  voluntas  expresse  illum  ap- 
petat,  illo  actu  formaliter  appetit  finem,  sal- 
tem  ut  rationem  volendi  medium  :  non  vero 
necessario  appetit  finem  in  se  :  tum  quia  in 
hoc  distinguitur  electio  ab  intentione  :  tum 
etiam,  quia  nihil  est,  quod  tunc  necessitet  vo- 
luntatem  ad  amandum  finem  isto  modo. 

6.  Objectio. — Diluitur.  —  Sed  dices.  Quo- 
modo  fieri  potest,  ut  fmis  ametur  formaliter  ut 
quo,  uno  actu,  et  non  ut  quod,  quia  finis  non 
est  ratio  volendi  medium,  nisi  ut  est  ipse  voli- 
tus  :  hoc  autem  est  esse  objectum  quod,  et  patet 
a  simili ;  non  enim  potest  quis  videre  colorem 
et  lumen  ut  rationem  videndi  colorem,  quin 
simul  videat  lumen  ut  rationem  videndi  colo- 
rem,  quin  simul  videat  lumen,  ut  objectum 
gw^.Respoudetur  sicut  ad  dubium  positum  in 
prsecedenti  conclusione,  satis  esse,  ut  in  virtute 
actuum  prsecedentium  voluntas  feratur  in  me- 
dium  formaliter  propositum,  ut  ordinatur  ad 
finem  :  nam  tunc  ratione  illius  ordinis  forma- 
liter  amatur,  et  hoc  est,  finem,  ut  quo,  amari. 
Et  est  simile  in  actu  fidei,  quando  quis  forma- 
liter  credit  propter  primam  veritatem,  quam- 
vis  non  actu  conficiat  syllogismum :  neque  actu 
credat  tunc  Deum  esse  summam  veritatem 
primam  revelantem.  Illud  autem  exemplum 
de  lumine,  et  colore  non  est  simile  :  quia  lu- 
men  est  quoddam  visibile,  quod  necessario 
immutat  potentiam  :  et  ipsa  immutata,  et  non 
impedita,  necessario  agit  :  non  sic  est  de  vo- 
luntate  et  intellectu.  Nota  tamen  circa  has 
duas  conclusiones,  istam  qualemcumque  vo- 


luntatem  finis,  quse  in  electione  continetur, 
vulgari  sermone,  et  a  Sanctis  ssepe  vocari  in- 
tentionem :  ethoc  modo  dicit  Gregorius  electio- 
nem  manifestam,  esse  intentionem  occidtam, 
quia  quod  volumus  per  se  patet :  quare  autem 
velimus,  seepe  latet. 

7.  Tertia  assertio.  — Dico  tamen  tertio,  ac- 
tum  proprium  intentionis  a  proprio  actu  elec- 
tionis  aliquo  modo  secundum  rationem  for- 
malem  et  interdum  etiam  reipsa  distingui :  et 
communis,  et  D.  Thomas  supra,  et  probatur: 
nam  quando  aliquis  appetit  finem  in  se  nihil 
cogitando  de  medio  particulari,  habet  verum 
actum  intentionis  et  electionis  nullo  modo  :  et 
e  contrario,  qui  appetit  solum  medium,  maxi- 
me  si  nihil  cogitat  de  fine,  habet  veram  elec- 
tionem  et  intentionem  nullo  modo  :  ergo  illi 
actus  habent  aliquo  modo  rationes  distinctas, 
quandoquidem  diversas  denominationes  sor- 
tiuntur,  et  diversa  munera.  Et  hoc  etiam  con- 
firmant  rationes  in  principio  factse :  et  hinc 
etiam  constat,  reipsa  distingui,  quandoquidem 
separantur  ad  invicem,  et  e  contrario,  quod 
nunquam  contingit,  nisi  in  rebus  reipsa  rea- 
liter  distinctis.  Et  confirmatur  exemplo  amoris 
Dei  et  proximi  :  hos  enim  amores  ratione  for- 
mali  aliquo  modo  distingui  patet  :  nam  unus 
est  amor  super  omnia,  et  non  alius:  unus  est 
amor  ultimi  finis,  et  non  alius,  et  reipsa  ali- 
quando  separari  experientia  constat. 

8.  Quarta  assertio. — Dico  quarto.  Contingit, 
voluntatem  aliquando  amare  finem,  et  me- 
dium  utrumque  tanquam  objectum  quod,  et 
tunc  unum  actum  solum  habet  qui  vere  est 
intentio  simul  et  electio.  Colligitur  ex  D.  Tho- 
ma  1,  2,  queest.  8,  art.  3,  et  qusest.  12,  art.  4. 
Et  prior  pars  patet,  quia  voluntas  potest  simul 
multa  appetere  per  modum  unius :  sed  me- 
dium  et  finis  conveniunt  per  modum  unius  : 
ergo,  etc.  Confirmatur,  nam  intellectus  potest 
simul  aliquando  versari  circa  prsemissas  et 
conclusionem,  quod  experientia  etiam  videtur 
docere.  Secunda  pars,  id  est,  tunc  esse  unum 
tantum  actum,  patet  primo,  quia  procedit  ab 
uno  habitu,  et  inclinatione  voluntatis  :  secun- 
do^,  quia  tendit  in  illa  duo  per  modum  unius 
objecti :  nam  licet  utrumque  appetat,  ut  ob- 
jectum  quod,  tamen  voluntas  non  sistit  in 
utroque  per  se,  sed  unum  ad  alterum  refert  : 
ergo  totus  ille  motus  est  una  perfecta  tenden^ 
tia  in  finem  et  medium.  Et  confirmatur :  nam 
supra  diximus,  per  actum  intentionis  aliquem 
velle  et  finem,  et  media  in  communi  :  ergo  si 
proponatur  etiam  particulare  medium,  potest 
etiam  ille  actus  se  extendere  ad  illud  :  nam 


DISPUTATIO  VIII.  SECTIO  III. 


261 


eadem  est  fere  ratio.  Tandem  de  actu  charita- 
tis  theologi  sentiunt  eodem  posse  amari  Deum 
in  se,  et  proximum  propter  Deum.  Ultima  ve- 
ro  pars  patet,  quia  in  eo  actu  reperitur  quid- 
quid  est  de  ratiune  electionis  et  intentionis. 

9.  Sed  restat  in  hac  conclusione  ditficultas, 
utrum  res  alioquin  realiter ,  et  formaliter  di- 
versee  in  unam  et  eamdemcoalescant.  Respon- 
detur  primo  eo  modo  fieri  posse,  quod  plures 
rationes  formales  possunt  in  eamdem  rem  co- 
alescere  :  ita  Cajetanus,  in  1,  2,  queest.  8,  ar- 
ticul.  3,  et  favet  D.  Thomas,  queest.  12,  art.  4, 
sed  hoc  non  videtur  satisfacere,  quia  nunquam 
contingit  ut  duee  rationes  forruales,  vel  res  quee 
aliquando  possunt  mutuo  separari,  aliquando 
in  eadem  re,  et  entitate  conveniant.  Preeterea, 
quando  duee  rationes  finis  eidem  rei  conve- 
niunt,  utraque  quasi  indivisibiliter  inheeret 
toti  entitati,  hoc  autem  non  ita  est  in  propo- 
sito.  Quare  dicendum  est,  actum  intentionis, 
cum  extenditur  ad  medium  particulare  per 
modum  electionis,  in  reipsa  augeri  per  veram 
additionem  entitatis  eo  modo,  quo  fit  in  au- 
gmento  scientiee :  quare  electio  et  intentio, 
quando  per  se  sumuntur  separatim,  res  qui- 
dem  sunt  distinctee,  sed  non  integree  et  perfec- 
tee,  sed  absolute  constituunt  unam,  si  in  eo- 
dem  objecto  simul,  et  debito  modo  conjun- 
gantur  :  sicut  dicendum  est,  etiam  in  simili 
augmento  habituum.  Quapropter  rationesfor- 
males  intentionis  et  electionis  ita  sunt  inter 
se  differentes,  sicut  partes  heterogeneee  totius 
dicuntur  specie  distinctee,  quamvis  sint  aptee 
componere  unum  totum :  et  ad  hunc  modum 
dicendum  de  actu  charitatis  erga  Deum  et 
proximum. 

10.  Sed  dices.  Ergo  simili  modo  quando  ac- 
tus  intentionis  se  extendit  ad  media  in  com- 
muni  formaliter  amanda,  illud  erit  per  ali- 
quod  augmentum ,  quod  non  pertineat  ad 
intentionem  finis,  sed  potius  ad  electionem. 
Respondetur  primo,  non  esse  similem  ratio- 
nem,  quia,  ut  dixi,  ipsa  intentio  virtute  et 
confuse  continet  media  in  communi,  et  postea 
idem  ipsum  magis  explicat,  sicuti  si  aliquis 
confuse  cognosceret  principia,  et  postea  illa 
magis  penetraret,  non  variaretur  essentialiter 
modus  conclusionis :  secus  vero  est,  quando  ad 
conclusionem  descendit.  Secundo,  si  aliquid 
additur  intentioni  illa  ratione,  id  non  pertinet 
ad  electionem,  quia  antecedit  omnem  consul- 
tationem,  et  per  se  habet  intrinsecam  con- 
nexionem  cum  intentione  finis. 

1 1 .  Ad  argumenta  primee  opinionis,  si  fiant 
contra  istam  conclusionem,  Aristotelem  esse 


interpretandum  juxtaea,  quee  diximus,  quam- 
vis  loquatur  de  voluntate  et  de  intentione,  de 
quo  actu  formaliter  verum  est,  semper  esse 
actum  per  se  distinctum  ab  actibus  subsequen- 
tibus,  quia  habet  diversum  modum  tendendi 
in  objectum,  et  est  prima  unio,  quee  semper 
permanet  eodem  modo,  quamvis  ceeteri  actus 
varientur.  Ad  primam  rationem  negatur,  ob- 
jecta  electionis  et  intentionis  omnino  distin- 
gui.  Ad  confirmationem  respondetur  non  esse 
similem  rationem  in  omnibus :  et  manifeste 
patet  diversitas  in  habitibus  :  est  ergo  diffe- 
rentia,  quia  conclusiones,  quse  eliciuntur  ex 
principiis,  habent  in  se  propriam  veritatem, 
quam  principia  manifestant :  at  vero  medium, 
ut  sic,  nullam  bonitatem  habet :  sed  totam 
illam  recipit  ex  ordine  ad  finem :  et  per  heec 
etiam  patet  ad  reliquas  rationes.  Solum  ad  id 
de  efficientia  electionis  circa  mtentionem,  dico, 
forte  non  esse  propriam  efficientiam,  sed  di- 
citur  intentio  efficax,  quia  applicat  efficaciter 
voluntatem  ad  electionem.  Vel  secundo,  quan- 
quam  vere  efficiat  potest  esse  per  modum  au- 
gmenti,  ita  ut  eadem  intentio  finis  ipsa  se  au- 
geat,  et  extendatur  ad  voluntatem  medii. 

12.  Sed  hic  sunt  duo  dubia.  Primum  est, 
quando  medium  est  amatum  per  se,  et  propter 
finem,  an  ibi  sint  vera  intentio  et  electio  ?  et 
quomodo  distinguantur  ?  Respondetur,  sine 
dubio  esse  ibi  rationem  intentionis  et  electio- 
nis :  tamen  de  istorum  actuum  distinctione  di- 
cemus  agendo  de  bonitate  et  malitia.  Nunc 
dico  breviter,  frequenter  et  fere  semper  esse 
unum  actum,  qui  secundum  suam  essentiam 
est  intentio ;  tamen  ex  accidenti  est  electio : 
ut  vero  talis  actus  sit  primario  electio,  neces- 
sarium  est,  ut  voluntas  proxime  et  immediate 
moveatur  ad  rationem  boni  intrinseca  ratione 
medii  et  objectum  illud  referat  in  finem  alium : 
tunc  enim  primaria  species  primario  desumi- 
tur  a  medio,  accidentaria  a  fine :  si  vero  con- 
tingeret,  potentiam  ita  allici  a  duabus  illis  ra- 
tionibus  boni,  utrumque  proxime  et  immediate 
intenderet,  et  unam  ad  alteram  non  referret, 
tunc  revera  essent  duo  actus  distincti,  eliciti, 
verbi  gratia,  a  diversis  virtutibus  :  quia  diffe- 
rentiee  desumptee  ab  illis  objectis  essent  prima- 
riee  et  essentiales,  et  ideo  non  possent  convenire 
eidem  actui. 

13.  Sed  objicies  :  namin  intellectu  tunc  est 
unus  actus,  quo  judicat  hanc  rem  esse  duplici 
ratione  appetibilem,  scilicet  per  se  et  propter 
aliud  :  ergo  in  voluntate  erit  unus  actus.  Res- 
pondetur  negando  consequentiam.  Patet  a  si- 
mili,  nam  intellectus  potest  judicare  unico  ju- 


262 


DE  FRUITIONE. 


dicio  Deum  esse  in  se  bonum  et  nobis.  Et  ta- 
men  voluntas  non  amat  uno  actu  sub  utraque 
ratione  :  nam  unus  est  actus  amoris  amicitiae, 
alius  concupiscentiee :  et  ratio  est,  quia  aliquee 
res  possunt  pertinere  ad  intellectum  sub  eadem 
ratione  formali  veri,  quee  tamen  diversa  ratione 
appetibilis  ad  voluntatem  pertineant ;  et  babi- 
tus  id  manisfeste  declarant  in  illo  exemplo  : 
nam  fides  ostendit  Deum  sub  utraque  ratione, 
et  tamen  non  eadem  cbaritas  amat  sub  utraque 
ratione. 

14.  Alterum  dubium  est,  quando  medium 
est  volitum  propter  finem  tantum,  et  tamen 
est  id  propter  quod  aliquid  est  volitum,  quo- 
modo  se  babent  intentio  et  electio.  Responde- 
tur,  in  re  esse  unum  actum,  qui  diversis  ra- 
tionibus  potest  dici  intentio  et  electio,  quando 
id  refertur  ad  aliud,  atque  aliud  ad  aliud  : 
tamen  quia  simpliciter  tota  ratio  volendi  illud 
medium  sub  utraque  ratione  est  finis  extrinse- 
cus  a  quo  sumitur  tota  ratio  appetibilitatis, 
quae  est  in  objecto,  ideo  simpliciter,  et  quasi 
secundum  substantiam  ille  actus  est  electio  : 
tamen  secundum  quid  et  veluti  quodammodo 
est  intentio. 

SECTIO  IV. 

Utrum  actus  electionis  sit  liber. 

Suppono  post  intentionem  et  facto  consilio 
aliquando  reperiri  unum  medium,  interdum 
plura  :  et  hsec  vel  seque,  vel  inaequaliter  bona 
ad  finem. 

1.  Est  ergo  prima  sententia,  quse  affirmat 
omnem  electionem  esse  liberam,  etiam  posita 
intentione  et  unico  medio.  Ita  tenent  Nomina- 
les.  Ratio  est,  quod  nibil  tunc  occurrat,  quod 
inferat  necessitatem  :  nam  deberet  esse  inten- 
tio  ipsa  :  quee  tamen  cum  sit  actus  liber,  non 
potest  necessitare.  Confirmatur  primo  exem- 
plis,  nam  si  quis  voluntate  absoluta  velit  fa- 
cere  eleemosynam,  et  non  possit  nisi  per  fur- 
tum,  non  necessario  eligit  tale  medium.  Si- 
militer  qui  vult  consequi  felicitatem,  non  ne- 
cessario  servat  mandata.  Secundo  confirmatur 
ab  inconvenienti :  alias  posita  intentione  abso- 
luta,  nullum  esset  meritum  in  electione :  sicut 
quando  actus  exterior  necessario  sequitur  ex 
intentione :  non  babet  meritum  :  ergo,  etc. 

2.  Secunda  sententia.  —  Secunda  sententia 
affirmat  existente  unico  medio  electionem  esse 
necessariam  :  tamen  existentibus  pluribus  so- 
lum  esse  liberam,  quatenus  voluntas  potest 
applicare  intellectum,  ut  inquirat  plures  ratio- 


nes  convenientiae  et  utilitatis  in  uno  medio, 
quam  in  alio  :  quas  intellectus  si  inveniat,  et 
judicet  esse  in  uno  medio,  voluntas  necessario 
eligit  illud.  Quod  si  intellectus  seque  judicet 
de  utroque  medio,  voluntasin  neutrum  eorum 
poterit  moveri.  Hanc  sententiam  indicat  divus 
Thomasl,  2,  quaest.  13,  art.  6,  ad  3,  Cajetanus 
ibi.  Fundamentum  est,  qaia  libertas  voluntatis 
oritur  ex  indifferentia  intellectus  :  ergo  facta 
determinatione  intellectus,  et  posito  judicio 
demonstrante,  boc  esse  utilius,  voluntas  non 
potest  non  velle.  Confirmatur  quia  cum  volun- 
tas  sit  potentia  cseca,  debet  regi  judicio  in- 
tellectus  :  alias  judicium  et  consilium  essent 
inutilia,  et  mdla  posset  reddi  ratio,  cur  volun- 
tas  hoc  amaret  et  non  illud.  Hsec  sententia  est 
Durandi,  in  2,  2,  d.  24,  qurest.  3,  qui  potius 
dicit,  electionem  prout  est  a  voluntate,  non 
esse  liberam,  sed  totam  libertatem  esse  in  ju- 
dicio  :  nam  intellectus,  inquit,  libere  potest 
judicare  boc  esse  eligendum,  vel  illud,  cui 
judieio  necessario  consentit  voluntas. 

3.  Prima  assertio. — Dico  primo.  Certum  est 
de  fide,  hominem  esse  liberum  in  electionibus. 
Nam  de  fide  est,  hominem  libere  operari : 
praecipuse  autem  operationes  hominis,  et  maxi- 
me  humanoe,  sunt  electiones,  quia  magis  ver- 
santur  circa  contingentia  et  magis  ex  consilio 
et  ratione  hominis  pendent :  ergo,  etc.  Unde 
Eccles.  15,  homo  liber  maxime  dicitur,  quia 
relictus  est  in  manu  consilii  sui.  Et  statim  ad- 
hibentur  exempla  de  mediis,  quibus  potest 
homo  libere  uti.  Hsereses  vero,  quee  ex  hac 
conclusione  evincuntur,  omitto  :  vide  in  tr.  2, 
disp.  1,  sect.  2,  etlibr.  de  Gratia. 

4.  Secunda  assertio. — Dico  secundo.  Quan- 
do  unum  tantum  est  medium  illius  electio  in 
tantum  libera  est,  in  quantum  est  in  potestate 
voluntatis  tollere  intentionem,  tamen  si  inten- 
tio  est  efficax,  et  illa  perseveret,  necessario 
sequitur  electio.  Est  communis  D.  Thomse, 
supra  ad  primum,  et  queest.  10,  art.  2,  ad  3, 
Aristotelis  3,  de  Anima,  text.  47  et  48,  et  po- 
test  colligi  ex  Joanne,  cap,  14:  Quidiligitme, 
mandata  niea  servabit.  Et  ratio  est,  quia  volun- 
tas  absoluta,  si  potest,  facit  quod  vult :  quia 
si  potest  et  non  facit,  certe  non  propter  aliud 
quam  quia  non  vult,  et  quia  efficaciter  vult 
consequi  finem  :  et  potest :  ergo  facit :  ergo  si 
potest,  unico  medio,  illo  utitur :  quod  si  non 
utitur,  manifestum  signum  est ,  voluntatem 
non  fuisse  efficacem,  etc. 

5.  Nota  tamen  debere  medium  necessarium 
judicari  et  cognosci,  et  intellectum  actu  cogi- 
tare  de  illo  :  quoniam  alias  voluntas  non  mo- 


DISPUTATIO  VIII.  SECTIO  IV. 


263 


vebitur.  Itaque  oportet  ut  voluntas  necessario 
hic  et  nuuc  moveatiuv,  medium  hic  et  nunc 
judicari  necessarium  :  quoniam  si  judicatur 
necessarium,  sed  pro  alio  tempore,  potest  vo- 
luntas  differre  electionem,  etiamsi  persistat  in 
illa  intentione.  Et  ratio  est,  quiavoluntas  non 
patitur  necessitatem,  nisi  pro  modo  necessita- 
tis  medii. 

6.  Neque  contra  hoc  obstant  fundamenta 
primse  sententiee  in  numero  primo.  Ad  ratio- 
nem  dico,  hanc  efficaciani,  et  necessitatem 
provenire  ab  intentione.  Neque  refert,  actum 
intentionis  esse  liberum :  quia  cum  actu  libero 
potest  alius  actus  necessario  conjungi.  Ettunc 
ab  illo  necessario  manat.  Ad  primam  confir- 
mationem  negatur  inductio.  Ad  primumexem- 
plum  dic,  illam  voluntatem  dandi  eleemosy- 
nam  non  esse  absolutam  quee  explicatur  hac 
voce  volo,  sed  est  vellem:  quitamen  actus,quia 
procedit  ex  toto  affectu  ad  bonum  honestuni, 
existimatur  ac  si  esset  absoluta  voluntas.  Ad 
secundum  exemplum  respondetur,  peccatorem 
illum  non  judicare  hic  et  nunc  esse  necessa- 
riam  pcenitentiam,  sed  suo  tempore.  Ad  se- 
cundam  confirmationem  aliqui  concedunt  elec- 
tionem  illam  in  se  non  esse  meritoriam,  sed  in 
causa,  id  est,  in  intentione  et  in  perseverantia : 
quia  si  illa  intentio  esset  actus  omnino  neces- 
sarius,  electio  talis  nullum  haberet  meritum  : 
ergo  signum  est,  totum  meritum  consistere  in 
illa  intentione.  Sed  verius  dicitur,  illam  elec- 
tionem  esse  in  se  meritoriam,  quia  necessitas 
ex  suppositione  non  tollit  voluntatem  simpli- 
citer,  quia  suppositio  illa  est  in  voluntate,  ne- 
que  est  simile  de  actu  exteriori :  quia  ille  pro- 
xime  procedit  a  potentia,  quse  nullam  habet 
libertatem :  et  ideo  actus  exterior  est  unus 
moraliter  cum  interiori,  non  sic  autem  electio. 
Et  ad  illud  de  perseverantia  intentionis  dico, 
hanc  perseverantiam  intentionis  in  hoc  con- 
sistere  quod  hic  potius  vult  eligere,  quam 
omittere  intentionem :  et  idcirco  electio  sim- 
pliciter  est  libera  et  in  potestate  eligentis,  non 
vero  esset  simile,  si  intentio  esset  omnino  et 
simpliciter  necessaria  :  quia  tunc  non  esset  in 
potestate  eligentis  omittere  illam :  ne  ad  eli- 
gendum  cogeretur,  et  ita  nulla  libertas  mane- 
ret  in  electione. 

7.  Occurrebat  hsec  difficultas :  nam  sequitur, 
eos  qui  diligunt  necessario  Deum,  cum  vident 
illum ,  operari  necessario  omnia,  sine  quibus 
non  potest  conservari  ille  amor.  Dico  breviter, 
quoniam  res  est  alterius  loci,  frequenter  solum 
esse  necessitatem  quoad  specificationem,  quia 
non  occurrunt  objecta  tanquam  hic  et  nunc 


necessaria.  Secundo  forte  inconveniens  non  est, 
aliquando  actum  illum  electionis  esse  necessa- 
rium :  semper  tamen  potest  manere  aliqua  li- 
bertas,  quia  potest  voluntas  ferri  in  illud  me- 
dium,  non  ea  ratione  tantum,  quse  necessaria 
est  ad  finem,  sed  propter  alias  rationes  boni : 
et  hoc  liberum  est.  Quare,  etc. 

8.  Tertia  assertio.  —  Dico  tertio.  Quando 
sunt  plura  rnedia  omni  ratione  seque  bona_, 
potest  vohmtas  sua  libertate  eligere  quod  vo- 
luerit.  Conclusio  heec  est  communis,  et  proba- 
tur  primo :  quia  propositis  mediis  intellectus 
indicat,  nullum  sigillatim  esse  necessarium  : 
ergo  habet  voluntas  unde  amet  quod  illorum 
placuerit,  quia  bonum  est,  et  propter  quid 
omittat :  scilicet,  quia  necessarium  non  est : 
ergo,  etc.  Secundo  incredibile  est  dicere,  quod 
tunc  voluntas  maneat  suspensa  :  nam  ipsa  ra- 
tio  ducit  ad  eligendum  illo  modo,  nam  adver- 
tere  potest,  esse  irrationabile,  medium  utile 
non  eligere,  et  fine  amato  privari,  solum  quia 
occurrit  aliud  medium  eeque  bonum.  Tertio  in 
hoc  maxime  casu  apparet  libertas  voluntatis : 
nam  si  tunc  non  potest  eligere,  semper  deter- 
minaretur  a  judicio  intellectus  :  quo  posito 
ehgeret,  sed  hoc  tollit  libertatem  voluntatis  : 
nam  peto,  an  illud  judicium  sit  liberum,  an 
necessarium  ?  si  necessarium,  tollitur  libertas: 
si  liberum ,  ergo  ex  prsecedenti  actu  vohmtatis 
libero,  et  redibit  eadem  qusestio.  Neque  vero 
probabile  est,  quod  Durandus  dicit ,  judicium 
illud  per  se  esse  liberuin,  nam  cum  quis  non 
necessarium  preebet  assensum,  quando  assen- 
tit,  ideo  facit,  quia  vult:  sicut  quia  non  neces- 
sario  movetur,  cum  movetur,  quia  vult :  et  id- 
circo  credit,  quia  vult,  etc. 

9.  Quarta  assertio.  —  Dico  quarto  :  quando 
media  sunt  ineequalia  sive  materialiter,  sive 
formaliter,  sive  utroque  modo,  liberum  est  vo- 
luntati  eligere  etiam  minus  bonum :  semper 
tamen  electio  est  juxta  mensuram  intentionis, 
et  frequentius,  et  fere  semper  eligit  voluntas 
sub  aliqua  ratione  majoris  convenientias.  No- 
tandum  in  mediis,  duo  posse  preecipue  consi- 
derari.  Primum  utilitas  ad  fineim  quod  est 
quasi  formale.  Secundum  aliqua  propria  boni- 
tas,  quod  est  quasi  materiale  :  possunt  ergo 
media  esse  eeque  bona  priori  ratione,  non  vero 
posteriori :  et  hsec  voco  materialiter  insequalia : 
et  tunc  constat  intentionem  finis  de  se  non 
magis  inclinare  ad  unum,  quam  ad  aliud. 
Quare  ex  hac  parte  libera  est  electio  :  verum 
aliunde  ex  naturali  propensione  voluntatis  ad 
alia  bona,  fit  ut  voluntas  magis  inclinetur  ad 
aliud  bonum,  quod  est  quacumque  ratione  me- 


264 


DE  FRUITIONE. 


lius.  Verum,  cum  hsec  inclinatio  etiam  non 
imponat  necessitatem ,  poterit  tunc  voluntas 
non  amplecti  illara  majorem  rationem  boni, 
atque  adeo  eligere  medium  materialiter  minus 
bonum.  Et  ita  patet  prima  pars  conclusionis, 
quee  confirmatur  :  nam  illud  majus  bonum,  ut 
sic,  non  est  amatum  electione,  sed  intentione: 
atqui  omnis  hujusmodi  intentio  est  libera  ;  ut 
supra  dixi  :  ergo. 

40.  Notandum  secundo  :  contingere  posse, 
media,  ut  media  formalia  esse  ineequalia,  quia 
scilicet  uno  medio,  vel  breviori  tempore  vel 
majori  perfectione,  et  certitudine  comparabi- 
tur  finis,  et  tunc  constat  liberum  esse  voluntati 
eligere  quod  voluerit,  quia  liberum  ei  est  in- 
.endere  fmem  aut  pro  tali  tempore,  aut  cum 
tanta  perfectione  :  et  ratio  est,  quia  intentio 
est  causa  electionis,  et  ideo  electio  commensu- 
raturilli  tanquam  suee  causee.  Et  confirmatur 
etiam  experientia  conclusio  :  nam  si  quis  in- 
tenderet  consequi  finem  aut  brevissimo  tem- 
pore,  aut  summa  perfectione,  respectu  hujus 
intentionis  medium  utilius  esset  simpliciter 
necessarium  :  ergo  necessario  eligetur.  Et  per 
heec  patent  aliee  duee  partes  conclusionis.  Patet 
etiam  alia  pars,  nempe  simpliciter  esse  liberum 
voluntati  eligere  medium,  quod  omnibus  pen- 
satis  absolute  judicatur  minus  bonum,  quia 
ad  nullum  determinate  necessitatur  cum  nul- 
lum  sit  necessarium,  et  semper  potest  remit- 
tere  intentionem  prout  voluerit.  Confirmatur 
experientia  :  nam  quamvis  simpliciter  quis  ju- 
dicet  honestum  esse  melius  delectabili,  eligit 
delectabile  si  vult. 

1 1 .  Ad  fundamentum  secundee  sententiee  dico 
libertatem  oriri  ex  ratione,  uon  solum  quia 
potest  judicare  hoc  esse  melius  illo,  sed  maxime 
quiapotestperpendereuniuscujusquebonipon- 
dus  :  propterea  potest  voluntas  illo  perfecto 
modo  amare,  id  est,  eo  gradu,  et  modo,  quo 
ipsum  est  amabile  :  et  exemplum  hujus  evi- 
dens  est  in  libertate  divinee  voluntatis :  quod 
confirmat  omnia  quee  diximus  :  quoniam  ex 
duobus  eequalibus  eligit  quod  vult  non  alia  ra- 
tione,  nisi  quia  vult,  et  seepe  eligit,  quod  mi- 
nus  utile  est :  nostra  autem  libertas  est  parti- 
cipatio  illius  et  eamdem  radicem  habet  servata 
proportione.  Ad  confirmationem  illius  senten- 
tiee  nego,  voluntatem  ita  determinari  ab  intel- 
lectu,  ut  ipsa  non  se  etiam  determinet,  imo  ab 
intellectu  determinatur,  quasi  quoad  sufficien- 
tiam :  ipsa  vero  se  deterruinat  quoad  efficaciam : 
neque  oportet  aliam  rationem  hujus  determi- 
nationis  reddere,  prseter  libertatem,  et  quia 
vult  supposita  sufficienti  ratione  ex  parte  ob- 


jecti.  Atque  hactenus  de  priori  parte  tituli 
preesentis  disputationis. 

SECTIO  V. 
De  cognitione  necessaria  ad  electionem. 

4 .  In  hanc  secundam  partem  disputationis 
incidunt,  quse  D .  Thomas  scribit  \,  %,  q.  14. 
Possumus  vero  etiam  ex  dictis  sumere  qusedam 
certa.  Primum  est,  electionem  debere  prasce- 
derejudicium  aliquod  intellectus.  Secundum, 
oportere  ut  illud  judicium  sit  aliquo  modo 
practicum.  Tertium,  non  esse  necessarium  ali- 
quod  aliud  imperium  ab  isto  judicio  distinc- 
tum  :  quod  eisdem  rationibus  confirmari  po- 
test,  quibus  in  materia  de  intentione  usi  fui- 
mus,  disp.  6,  sect.  4.  Jam  solum  restat  quse- 
rendum,  utrum  electionem  necessario  debeat 
preecedere  consilium. 

2.  Et  dico  breviter  ad  electionem  frequenter 
preecedere  formale  consilium  ,  non  tamen 
semper.  Nota  nomine  consilii  hic  non  signifi- 
cari  collationem  mediorum  factam  inter  plura 
quamvis  ea  forte  fuerit  etymologia  vocis  :  sed 
significat  proprium  actum  intellectus  hominis 
eligentis,  in  quo  duo  praecipue  requiruntur  : 
nempe  inventio  mediorum,  et  judicium.  Unde 
constat  consilium  non  unum,  sed  plures  actus 
includere  :  quoniam  electionem  preecedit  in- 
quisitio  ,  quee  non  fit  sine  discursu,  et  consi- 
deratione  circumstantiarum  et  difficultatum, 
et  omnium  rerum  quce  ad  recte  ferendum  ju- 
dicium  necessario  considerandee  sunt  :  unde 
consilium  nonnunquam  solam  inquisitionem 
ipsam  significat,  Psal.  42,  Quamdiu  ponam 
consilium  in  anima  mea  ?  Et  hoc  modo  videtur 
loqui  D.  Thomas,  fere  tota  qusest.  illa  44,  cum 
Aristotele  3 ,  Ethic. ,  cap.  3.  Aliquando  vero 
consilium  significat  solum  judicium,  quamvis 
ex  discursu  non  procedat.  Et  hoc  preecipue 
tribuitur  Deo,  de  quo  Damascenus,  lib.  2,  cap. 
22,  interdum  utrumque  complectitur,  Psal.  32, 
Dissipat  consilia  gentium,  Gen.,  49,  In  consi- 
lium  eorum  non  veniat  anima  mea.  Et  hoc  modo 
intelligenda  est  conclusio,  quee  ex  superioribus 
satis  patet.  Nam  quando  electio  fit  inter  multa 
(quod  seepius  accidit)  oportet  omnia  illa  esse 
judicata,  et  proposita  per  intellectum,  et  com- 
muniter  esse  inventa  et  considerata.  Tamen 
certum  preeterea  est,  hunc  modum  consilii  ne- 
que  semper,  neque  in  omnibus  eequeprocedere, 
vel  esse  necessarium  :  nam  de  rebus  minimis, 
vel  de  per  se  motis  non  est  consilium.  Ex  qui- 
bus  constat ,  etiam  materiam  consilii  et  elec- 


DTSPUTATIO 

tionis  fere  esse  eamdem  nempe  actiones  nos- 
tras,  vel  quse  his  actionibus  subjiciuntur,  vel 
ad  illas  conferunt.  Solum  addendum  est,  ma- 
teriam  consilii  esse  graviorem  ,  quia  ratione 
inquisitionis  multa  in  consilio  considerantur , 
qua?  postmodum  non  cadunt  :  licet  eorum 
notitia  ad  bene  eligendum  conducat  :  et  per 
haec  satis  videtur  exposita  doctrina  D.  Thomse, 
qusest.  14. 

3.  Solum  inquod,  art.  5,  dicit,  consilium 
fieri  modo  resolutorio ,  quoniam  a  Cajetano 
obscure  exponitur,  breviter  dicam.  Resolutio 
ergo  et  compositio  proprie  ad  totum,  partesque 
dicit  ordinem  :  nam  componitur  totum  ex  par- 
tibus,  et  in  illas  resolvitur  :  tamen  quia  sunt 
causa  totius,  ideo  processus  a  causa  ad  effec- 
tum  dicitur  compositivus  ab  effectu  ad  causam 
resolutorius  :  in  consilio  ergo  inquisitio  proprie 
procedit  ordine  resolutorio,  et  de  hac  loquitur 
D.  Thomas,  et  ratio  est,  quia  in  inquisitione 
consideramus  res  secundum  ordinem  causae  ad 
effectum,  quem  in  se  ipsis  habent  non  prout 
sunt  in  intentione  :  id  est,  finis  prout  est  aptus 
fieri  per  hoc  medium ,  et  hoc  medium ,  per 
aliud,  et  sic  usque  ad  ultimum  medium  in  hac 
resolutione  sit  posterius  quod  postea  primum 
est  in  executione.  Nam  quia  in  hoc  discursu 
consideratur  finis  ut  est  effectus  a  parte  rei  : 
ideo  dicitur  resolutorius  discursus  :  tamen  in 
judicio  ferendo  in  ordine  ad  intentionem,  et 
electionem  versatur  ordo  compositivus ,  quia 
procedit  a  causa  finali  ad  suum  actum. 

4.  Ex  dictis  facile  solvitur  aliud  dubium, 
quod,  citata  qusest.,  art.  5,  etiam  tangit  D. 
Thomas,  an  scilicet  in  appetitu  possit  esse 
electio,  et  in  sensu,  consilium  ?  Respondetur  ex 
dictis  non  posse,  quia  sensus  non  potest  vi 
sentiendi,  media  inter  se,  aut  cum  fine  con- 
ferre.  Et  ideo  in  sensu  semper  est  aliquod  ma- 
teriale  judicium  de  objecto  appetendo  sine 
vera  collatione  cum  aliis  :  et  hoc  vocat  D.  Tho- 
mas  animalia  bruta  esse  determinata  ad  unum, 
quia  judicium  est  determinatum  ad  imum,  li- 
cet  possit  postea  variari  :  est  casus  vulgaris, 
si  bruto  proponerentur  duo  objecta  seque  ap- 
petibilia.  Dices,  utrumque  appeteret  per  mo- 
dum  unius ;  quod  quidem  verum  esset  si  pos- 
set  illa  per  modum  unius  apprehendere,  ita  ut 
in  utrumque  simul  posset  moveri.  Sed  casus 

■  est,  quando  unum  repugnat  alteri  :  et  dico 
breviter  durante  illa  eequalitate  brutum  in 
neutrum  moveri,  quia  non  potest  habere  prin- 
cipium  motus,  quod  est  determinatum  judi- 
cium,  et  efficax  appetitio  :  determinatur  enim 
ab  objecto  :  et  tunc  objecta  se  semper  impe- 


VIII.  SECTIO  V.  265 

diunt,  quia  sequaliter  agnnt  et  resistunt.  Dico, 
durante  cequalitate,  quia  facillime  posset  fieri 
inaequalitas,  et  quacumque  circumstantia  mu- 
tata  mutaretur  judicium ,  ut  sic  caput  move- 
ret ,  verbi  gratia  ,  quod  casu  et  contingenter 
evenit. 

5.  Aliud  dubium  etiam  resolvitur  de  homine 
non  habente  visum  rationis,  an  in  illo  sit  elec- 
tio  proprie  ?  Dico  primo  esse  quemdam  modum 
electionis  multo  magis  proprium  quam  in  bru- 
tis,  quia  potest  media  cum  fine,  et  inter  ?e 
conferre  :  unde  interrogatus  amens  rationem 
reddit,  propter  quam  hoc  potius,  quam  illud 
eligat :  et  ratio  a  priori  est,  quia  in  hoc  non  est 
omnino  impedita  operatio  rationis,  ut  suo  loco 
vidimus.  Tamen  adverte  secundo,  illam  elec- 
tionem  non  esse  proprie  humanam  ,  seu  mo- 
ralem,  quia  in  iUa  amens,  vel  puer  nonhabet 
dominium,  neque  fit  ex  perfecto  consilio  :  et 
potestate  operantis  :  et  ratio  sumi  potest  ex 
dictis  supra  de  voluntario,  quia  tunc  ratio  se- 
quitur  judicium  sensus,  et  non  per  se,  et  pro- 
pria  virtute  judicat;  voluntas  autem  comitatur 
tunc  intellectum.  Vide  Cajetahum  2,  2,  qusest. 
88,  art.  1  et  1,  2,  q.  6,  art.  2,  ap.  2,  et  1  p.,  q. 
82,  art.  1,  ad  3,  Aristotelem  1  Mag.  Mor., 
cap.  1C,  etVictorem,  in  Relect.,  de  perveniente 
ad  usum  rationis. 

6.  TJtrum  detur  usus  rationis  ex  parte  tan- 
twm.  —  Qui  peculiariter  circa  hoc  interrogat, 
an  possit  quis  in  aliquo  medio  carere  usu 
rationis  ad  eligendum ,  et  habere  in  omnibus 
aliis.  Dico  breviter,  et  nota  primum,  usum  ra- 
tionis  dupliciter  posse  perturbari :  uno  modo 
permanenter,  et  quasi  in  habitu,  ut  quan- 
do  leesio  ,  et  indispositio  sensuum  provenit 
ex  segritudine  permanente ,  et  ita  sentio  de 
amente,  vel  ebrio  :  alio  modo  quasi  in  transitu 
solum  ut  in  illo,  qui  ira,  vel  furore  agitatur. 
Priori  modo  non  credo  posse  contingere  ali- 
quem  in  una  materia  posse  uti  ratione,  et  non 
in  aliis  :  et  ratio  est,  quia  facultas  ratiocinandi 
potius  pendet  ex  effectu,  quam  ex  modo,  et  ex 
intelligentia  principiorum.  Principia  autem, 
et  modus  ratiocinandi  ejusdem  rationis,  et  or- 
dinis  sunt,  prsecipue  in  materia  morali.  Et 
ideo  quod  propter  impedimentum  sensuum 
non  potest  ,  vel  recta  ratione  judicare  de  ali- 
quo  principio,  vel  convenienter  ex  illo  colli- 
gere ,  eadem  ratione  non  poterit  in  reliquis, 
quia  eadem  virtus  rationis  requiritur  :  neque 
indispositio  sensus  potest  esse  tahs,  ut  de  se 
magis  impediat  in  una  materia,  quam  in  alia. 
Quod  si  aliquando  videantur  isti  homines  ut 
cordatiloqui,  id  vel  casu,  vel  ex  consuetudine 


266  DE  usu  ET 

aliqua  proeterita  accidit :  contingere  autem  po- 
test  hominem  alias  recte  dispositum  ad  uten- 
dum  ratione  ita  esse  affectum  in  aliquo  nego- 
tio,  vel  materia,  ut  illa  proposita  statim  vehe- 
menter  commoveatur ,  et  organum  phantasiae 
alteretur  :  et  ideo  eo  tempore  non  potest  uti 
ratione  :  tamen  pro  tunc  indispositus  vere  est 
in  quacumque  materia. 

7.  Aliam  difficultatem  huc  pertinentem  trac- 
tat  D.  Thomas  1,  2,  q.  15,  art.  4,  an  electio 
requirat  directionem  superioris  rationis,  vel 
sufficiat  inferioris  :  sed  quia,  quod  hic  est  dif- 
ficile,  pertinet  ad  materiam  de  peccatis  dico 
breviter,  electionem,  vel  consensum,  quatenus 
actus  humanus  est,  et  liber,  per  se  dirigi  posse 
non  solum  a  ratione  superiori ,  sed  etiam  ab 
inferiori,  quia  ratio  inferior  vere  ratiocinatur, 
et  judicat,  licet  perprincipia  inferioris  ordinis: 
tamen  prout  is  actus  habet  rationem  culpae, 
interdum  inferiori  rationi,  interdum  superiori 
tribuitur,  ut  eo  loco  latius  dicam. 

DISPUTATIO  IX. 

DE   USU   ET  IMPERI0. 

Diximus  de  actibus  pertinentibus  ad  ordi- 
nem  intentionis,  nunc  breviter  de  his,  qui  ad 
ordinem  executionis  pertinent,  de  quibus  D. 
Thomas  1,  2,  qusest.  46  et  17. 

SECTIO  l. 

Quid  sit  usus,  et  quod  ejus  oljectum. 

1.  Varice  usurpationes  usus.  —  Usus  apud 
theologos ,  omissis  aliis  significationibus ,  a 
fruitione  distinguitur,  et  illi  quasi  opponitur, 
ex  Augustino,  de  doctr.  Christiana,  cap.  3,  ubi 
ait,  uti  esse  id,  quod  in  usu  venit,  ad  id,  quod 
amas  obtinendum,  referre.  Nota  tamen,  in  re 
amata  propter  aliam  posse  versari  et  electio^ 
nem  et  facultatem  etiam  aliquam  inferiorem 
eam  rem  exequendo  ;  et  in  hoc  ultimo  consis- 
tit,  vel  perficitur  usus  :  et  ideo  D.  Thomas 
dixit,  usum  significare  applicationem  ad  ope- 
randum.  Sciendum  autem  est,  applicationem 
potentise  exequentis  non  habere  rationem 
usus ,  nisi  ut  est  actio  voluntaria  ad  fmem  ab 
ipso  operante  relata,  et  ideo  bruta  non  utuntur 
proprie  :  quapropter  in  ipsomet  usu  distingui 
debet  et  actio  exterior  ipsius  potentiae,  quse  ad 
exequendum  opus  applicatur,  et  actio  interior 
illius  potentise,  quae  exteriorem  applicat.  Di- 
cunt  ergo  quidam,  usum  proprie  esse  illam  ac- 


IMPERIO. 

tionem  externam,  ot  ideo,  usum  non  esse  ac- 
tum  elicitum  a  voluniate,  sed  imperatum.  Alii 
vero  cum  D.  Thoma  dicunt  interiorem  illam 
actionem  esse  usum  :  et  consequenter  dicunt 
esse  elicitam  a  voluntate.  Sed  forte  dissentio 
est  in  verbis,  nam  in  re  constat  usum  compleri 
in  ipsa  executione.  Certum  etiam  est,  preece- 
dere  ante  istam  executionem  aliquem  actum 
interiorem  appelitus,  qui  est  causa  exterioris 
actionis  humanee.  Quare  non  mihi  displicet 
illa  distinctio  commimis  usus  in  activum,  et 
passivum,  juxta  quam. 

2.  Prima  asserlio.  — Dico  primo  :  usus  ac- 
tivus  est  actus  olicitus  a  voluntate.  Probatur, 
quia  voluntas  est,  quse  movet  ceeteras  poten- 
tias  ad  operandum  :  sed  non  movet,  nisi  per 
actum  ab  ipsa  voluntate  elicitum :  ergo  per 
illum  utitur  inferioribus  potentiis,  et  actibus 
earum ;  imo  et  inteUectu  et  se  ipsa,  quatenus 
se  ipsam  applicat  ad  exercitium  actus. 

3.  Secimda  assertio. — Dico  secundo  :  usus 
passivus  est  in  exteriori  potentia  exequente. 
Patet,  quia  est  usus  procedens  ab  usu  activo  : 
et  ideo  dicitur  passivus,  quamvis  respectu 
ipsius  rei  exterioris,  vel  interioris  extrinsece 
habeat  quamdam  actionem  activam :  sic  enim 
motione  manus  utor  calamo,  et  dici  potest 
activussecundarius :  vide  Durandum,  in  1,  d.  1 . 
Sed  dices,  etiam  actus  appetitus  sensitivi  habet 
rationem  usus.  Respondetur  breviter  :  in  ho- 
mine  hic  appetitus  non  potest  movere  alias 
potentias  nisi  consentiente  voluntate  :  et  ideo 
consequens  usus  tribuitur  voluntati,  preecipue 
moraliter.  Et  preeterea  usus,  ut  supra  dixi, 
proprie  importat  actum  perfecte  voluntarium  : 
et  propterea  ipsamet  motio  appetitus  sensitivi 
non  habet  rationem  usus,  nisi  ut  subest  volun- 
tati.  Et  his  facile  definitur,  quod  sit  objectum 
hujus  actus. 

4.  Tertia  assertio.  — Unde  dico  tertio  :  usus 
proprie  est  de  mediis.  Est  D.  Thomse,  et  om- 
nium  ex  Augustino  supra,  et  probatur  ex  vi 
nominis :  nam  usus  significat  motum  quem- 
dam.  Et  confirmatur;  nam  usus  versatur  im- 
mediate  circa  nostras  actiones  humanas,  quse 
sunt  media  ad  cognoscendum  ultimum  finem 
ex  Augustmo  11,  de  Civitate,  cap.  25.  Et  ex 
hoc  colligilur  proprie,  et  immediate  usum, 
qui  est  actus  voluntatis,  versaricirca  interiores 
potentias,  et  actiones  hominis ;  quia  est  appli- 
catio  poten  tiarum  ad  opus  :  tamen  ex  conse- 
quenti,  et  mediate  versatur  circa  res  exteriores, 
prout  eas  ad  nostras  actiones  ordinamus,  vel 
prout  sunt  materia  nostrarum  actionum:  qua- 
propter  nuila  re  uti  dicimur,  nisi  subjecta  sit 


DISPUTATIO 

nostrse  voluntati.  Quod  variis  modis  contingere 
potest,  nam  aliquando  subjicitur  tanquam  in- 
striiEQentum ;  aliquando  tanquam  materia,  vel 
objeetum ;  aliquando  solum,  quia  est  nobis  illa 
res  commoda. 

5.  Sed  objices;  nam  sequitur,  nos  non 
posse  uti  Deo  contra  Augustinum.  Probatur, 
quia  est  nobis  valde  utilis;  et  possumus  illum 
diligere  propter  nostrum  commodum.  Confir- 
maturprimo;  nam  beati  saltem  dicuntur  uti 
Deo  tanquam  objecto  et  speculo,  in  quo  omnia 
vident.  Confirmatur  secundo,  nam  utimur  sole, 
et  Angelis  etiam ;  qua3  tamen  res  non  subsunt 
nostrse  voluntati.  Respondetur  ad  argumen- 
tum  primum,  nos  non  uti  Deo,  sed  possumus 
uti  actionibus  circa  Deum,  id  est,  amore  se- 
cundo.  Aliud  est,  Deum  esse  utilem  nobis,  et 
ideo  amari ;  quod  in1  erdnm  fi  3ri  potest  amore 
etiam  honesto,  licet  non  perfecto.  Aliud  est  uti 
Deo,  quod  fieri  recte  non  pote  st;  tum  quia  non 
est  in  potestate  hominis,  applicari  Deum  ad 
efficiendum  id  quod  sibi  est  utile ;  tum  etiam 
quia  licet  amor  Dei  possit  referri  proprie  in 
nostram  utilitatem,  tamen  non  ultimate,  sed 
tandem  debet  terminari  in  ipsummet  Deum. 
Unde  ad  confirmationem  respondetur,  beatos 
non  proprie  uti  Deo  :  preecipue  quia  operatio- 
nes,  quas  beati  exercent  circa  Deum,  sunt  ne- 
cessarire,  quee  tamen,  ut  ex  dictis  patet,  debent 
esseliberas.  Ad  confirmationem  secundamres- 
pondetur,  non  esse  locutiones  illas  adeo  pro- 
prias :  omnes  tamen  dicunt  ordinem  ad  nos- 
tram  voluntateni,  et  operationes  :  utor  enim 
sole  quatenus  est  in  potestate  mea,  non  illum 
mihi,  sed  me  illi  applicare  :  et  quodammodo 
utimur  Angelis,  quia  volumus  juvari  orationi- 
bus,  vel  auxilio  eorum. 

SEGTIO  II. 

Utrum  usus  sit  actus  ab  electione  distinctus. 

1.  Prima  sententia.  —  Prima  sententia  ne- 
gat,  ita  Aureolus  apud  Capreolum,  in  \ ,  d.  i, 
q.  2.  Fundamentum  est,  quia  babent  idem  ob- 
jectum,  nempe  bonum  piopter  aliud  appeten- 
dum.  Confirmatur,  nam  supra  dixi,  electio- 
nem  esse  voluntatem  efficacem,  ex  qua  sequi- 
tur  opus.  Sed  bsec  eadem  est  ratio  Uous  :  ergo, 
etc. 

2.  Secunda  sententia.  —  Secunda  sententia 
communis  Tbomistarum  est  bos  actus  ex  pro- 
priis  rationibus  semper  esse  distinctos  :  funda- 
mentum  est,  quia  electio  est  quasi  simplex 
voluntas,  et  intentio  circa  finem  :  usus  autem 


IX.  SECTIO  II.  267 

non  sic.  Confirmatur  primo,  quia  electio  se- 
quitur  immediate  post  judicium  consilii,  et 
antecedit  executionem,  usus  vero  non  est,  nisi 
in  executione  ipsa,  unde  non  sequitur  imme- 
diate  post  judicium,  sed  post  electionem,  et 
imperium.  Confirmatur  secundo  :  nam  usus 
non  proprie  versatur  circa  medium,  sicut  elec- 
tio,  sed  circa  potentiam  exequentem,  quod  ad 
opus  applicat. 

3.  Nota,  electionem  duobus  modis  posse 
fieri :  uno  modo  quasi  abstractive,  determi- 
nando  scilicet  medium,  non  tamen  omnes  par- 
ticulares  circumstantias,  scilicet  bic  et  nunc, 
et  boc  modo  exequendas.  Secundo  modo  potest 
fieri  electio  cum  totali  determinatione  circum- 
stantiarum  particularium. 

ht.  Dico  primo.  Electio  cum  fit  priori  modo, 
non  est  usus.  Hoc  probant  rationes  secundse 
sententia3,  et  prfficipue,  quia  ex  vi  bujus  elec- 
tionis  potentia  non  applicatur  ad  usum.  Et  de 
bac  electione  intelligendus  est  D.  Thomas,  cum 
i,  3,  qua3st.  16,  art.  4,  dicit  electionem  ante- 
cedere  usum  :  moraliter  enim,  et  fere  semper 
ita  fit,  ut  prius  fiat  consilium,  et  electio  de 
medio  secundum  se,  quam  tractetur  de  execu- 
tione  :  licet  interdum  accidat,  adeo  esse  breve 
tempus,  quod  inter  electionem  et  usum  inter- 
cedit,  ut  vix  percipiatur. 

5.  Dico  tamen  secundo,  per  se  simpliciter 
loquendo,  necessarium  non  esse  electionem 
tempore  antecedere  usum :  et  tunc  electio  et 
usus  non  sunt  actus  re  distincti.  Prior  pars 
probatur,  quia  nihil  impedit  quominus  intel- 
lectus  subito  determinet  medium,  et  circum- 
stantias  omnes,  et  voluntas  in  eodem  instanti, 
in  quo  eligit  medium,  eligat  circumstantiam 
et  actualem  executionem.  Secunda  vero  pars 
patet  ex  fundamentis  primee  sententia3  :  et 
pra^cipue,  quia  ex  vi  talis  electionis  sequitur 
actio  potentias  exequentis.      K. 

6.  Dico  igitur  tertio.  Electio  et  usus  secun- 
dum  se  non  videntur  actus  formaliter,  vel  es- 
sentialiter  distincti :  sed  frequenter  differunt 
secundum  majorem,  vel  minorem  determina- 
tionem  circumstantiarum.  Patet  ex  dictis,  et 
ratio  pra^cipua  est,  quia  ibi  actus  tendunt  in 
objectum  sub  eadem  ratione  boni,  nempe  ut 
est  utile  ad  consequendum  finem,  et  boc  est 
essentiale  :  illa  vero  alia  differentia  videtur 
plane  accidentalis.  Et  hoc  est  juxta  confirma- 
tionem  primas  sententia3.  Neque  obstant  argu- 
menta  secundee. 

7.  Acl  fundamentum  primce  sententice  in  nu- 
mero  2  ejusque  primam  confirmationem.  — 
Quare  ad  fundamentum  respondetur,  electio- 


268 


DE  USU  ET  IMPERIO. 


nem  etiani  versari  circa  medium  in  ordine  ad 
executionem :  unde,  quod  hsec  executio  vel 
statim,  vel  in  posterum  determinetur ,  non 
arguit  differentiam  essentialem,  sed  solum  se- 
cundum  magis  et  minus  accidentaliter  :  et  ra- 
tione  hujus  majoris  determinationis  fit  ut  ad 
usum  sequatur  opus,  et  non  ad  electionem, 
quando  fit  sine  ista  determinatione  :  quia 
exeroitium  operis  requirit  determinationem  om- 
nium  circumstantiarum .  Ad  secundam  res- 
pondetur  ipsummet  usum  potentiee  exequentis 
esse  velut  unum  ex  mediis  necessariis  ad  con- 
sequendum  finem  :  et  ideo  eamdem  rationem 
boni,  et  appetibilis  participat :  unde  non  arguit 
distinctionem  essentialem.  Secundo  non  sequi- 
tur,  ad  executionem  operis  esse  necessarium  ut 
voluntas  directe,  et  quasi  in  actu  signato  velit 
applicare  potentiam  exteriorem  ad  opus :  sed 
satis  est,  hic  et  nunc  velle  istum  effectum, 
nam  statim  propter  naturalem  connexionem 
potentiarum  sequitur  opus,  ut  maxime  patet 
in  usu  ipsius  intellectus.  Et  ita  intelligitur  fa- 
cile  D.  Thomas,  in  illo  art.  -I,  ad  1  et  3. 

SECTIO  III. 

Quis  actus  intellectns  antecedat  usum,  et  simul 
quid  sit  imperium,  et  quomodo  distinguatur 
ab  usu. 

1.  Datur  in  nodis  imperium. — Prima  sen- 
tentia  quid  slt  imperium.  —  Auctores  omnes 
conveniunt,  reperiri  in  nobis  internum  quod- 
dam  imperium,  quo  nobis  ipsis  imperamus  : 
quoniam  imperare  est  inferiorem  movere,  et 
ordinare  opus.  Homo  autem  per  potentias  su- 
periores  se  movet,  et  ordinat  ad  operationes 
inferiorum  potentiarum :  unde  in  nobis  dis- 
tinguimus  actus  elicitos  et  imperatos,  ut  infra 
dicetur :  vide  DrThomam,  quodlib.  9,  a.  12. 
Itaque  dari  imperium  certum  est :  quid  autem 
sit,  non  constat  inter  auctores.  Multi  censent 
esse  ipsummet  actum  activum  voluntatis :  ita 
Scotus,  in  2,  d.  36,  d.  1,  Medina,  Codice  de 
Pcenitentia,  tract.  de  Oratione,  c.  2.  Funda- 
mentum  prsecipuum  est,  quia  finis  imperii  est 
movere,  et  ordinare  :  sed  movere  inferiores 
potentias  est  proprium  voluntatis,  ut  constat 
ex  dictis.  Ordinare  etiam,  inquit  Scotus,  con- 
venire  potest  voluntati,  vel  per  se,  quia  po- 
tentia  immaterialis  est :  et  hoc  sufficit,  vel 
'saltem  quasi  per  participationem  ab  intellectu. 
Confirmatur :  nam  imperium  proxime  respicit 
executionem :  ergo  est  illud,  ex  quo  immediate 
oritur  executio :  oritur  autem  immediate  ex 


usu  activo  voluntatis,  ut  ex  dictis  patet,  et  in 
potentiis  brutorum  ostenditur  manifeste.  Nam 
motiones  exteriores  ab  appetitu  manant  sine 
aliquo  alio  imperio. 

2.  Secunda  sententia,  variwque  illius  expli- 
cationes.  —  Ejus  fundamentum  proprium.  — 
Secunda  sententia  affirmat  actum  imperii  per- 
tinere  ad  intellectum.  Ita  divus  Thomas,  1,  2, 
q.  16,  a.  I,  et  q.  90,  a.  1,  Cajetanus,  his  locis, 
Soto,  1,  de  Just.,  q.  1,  a.  1.  Tamen  Thomistse 
non  conveniunt  in  explicando  rem  hanc.  Nam 
quidam  dicunt  hoc  imperium  antecedere  ac- 
tum  voluntatis.  Alii  electionem  :  alii,  solum 
esse  post  eleetionem,  sed  ante  usum.  Alii  etiam 
volunt,  esse  post  usum  activum  voluntatis,  et 
immediate  cadere  in  potentiam  exequentem. 
In  hoc  tamen  convenire  videntur,  quia  omnes 
putant,  istud  imperium  esse  actum  distinctum 
a  judicio  intellectus,  et  consistere  in  impulsu 
quodam,  qui  explicatur  hac  voce,  fac  hoc.  Et 
Aristoteles  3,  Ethic,  c.  10,  manifeste  distin- 
guit  imperium  a  judicio,  et  utrumque  dicit  esse 
actum  prudentiee.  Et  ex  Augustino  15,  de  Civ., 
c.  7.  Fundamentum  proprium  est,  quia  intel- 
lectus  est  ordinare  unum  ad  aliud,  et  hoc  est 
effectus  imperii. 

3.  Duo  prcesupposita  pro  resolutione.  — 
Suppono  primo,  nos  hic  loqui  de  imperio,  quo 
quis  sibi  ipsi  imperat :  nam  de  imperio,  quo 
aliis  imperat,  agendum  est  in  materia  de  le- 
gibus :  licet  hinc  petenda  sint  fundamenta. 
Secundo  suppono,  hominem  dupliciter  seipsum 
movere,  et  sibi  imperare,  primo,  quasi  in  actu 
exercito,  dum  se  movet  ad  aliquid  agendum : 
quamvis  explicite  non  exprimat  illum  actum, 
fac  lioc.  Alio  modo  quasi  in  actu  signato  vel 
expresse  signando  illum  actum,  juxta  illud : 
Spera  in  Domino :  et  illud :  Convertere  animam 
meam  in  requiem  tuam. 

&.  ProbaUlein  liacqucestione. — Secundum. — 
His  positis  haec  censeo  in  re  probabiliora.  Pri- 
mum  ante  electionem  antecedere  judicium 
practicum,  et  non  alium  actum  ab  illo  distinc- 
tum,  qui  possit  diciimperium.  Hoc  supra  dixi 
et  probavi.  Secundum  post  electionem  illam, 
quee  abstrahit  ab  executione  ante  usum,  natura 
saltem  praecedere,  et  necessarium  esse  aliud 
judicium  magis  practicum  in  hoc  distinctum  a 
judicio,  quod  prsecedit  electionem,  quia  im- 
mediatius  attingit  opus,  et  omnes  determinatas 
circumstantias  necessarias  ad  operis  executio- 
nem.  Et  hinc  est  quod  vehementius  etiam  mo- 
vet  voluntatem  non  tam  virtute  sua,  quam  vir- 
tute  electionis  jam  factse :  ratio  est,  quia  ante 
omnem   actum  voluntatis  debet  antecedere 


DISPUTATIO  IX.  SECTIO  III. 
judicium  inteilectus  illi  consentaneum,  a  quo  nisi  ipse  intellectus 
dirigatur  et  illuminetur  :  sed  usus  activus  est 
actus  voluntatis,  quid  aliquid  addit  illi  elec- 
tioni  jam  faetse :  ergo,  etc.  Et  hoc  judicium 
merito  dici  solet  practice  practicum,  seu  om- 
nino  practicum ;  quia  omnino,  et  prorsus  or- 
dinatur  ad  executionem  operis,  et  magis  in- 
clinat  ad  vincendam  difficultatem  operis,  quee 
tempore  executionis  major  semper  apparet, 
quam  in  consultatione  et  electione  abstracta. 

5.  Tertium.  —  Tertium,  preeter  heec  duo 
judicia  practica  reperiri  in  nobis  actum  illum, 
quem  experimur,  cum  nobiscum  ita  loquimur 
interius,  fac  hoc,  qui  actus  non  est  judicii,  sed 
interior  queedam  locutio,  qua  homo  sibi  ipsi 
explicat  vel  rationem,  vel  voluntatem  operis 
exequendi.  Nam  sicut  exterius  alios  alloqui- 
mur,  vel  enuntiando,  vel  imperando;  ita  etiam 
interius  nobiscum :  et  heec  interior  locutio,  sine 
dubio,  est  actus  intelleetus,  quia  fit  per  con- 
ceptus  interiores,  et  quia  est  expressio  proprii 
judicii,  vel  affectus. 

6.  Quomodo  fiat  actus  interior  imperii?  — 
Quod  si  queeras,  quomodo  fiat,  arbitror,  illum 
actum  non  existere,  neque  fieri  per  concep- 
tum,  quem  vocant  ultimatum,  sed  per  concep- 
tus  non  ultimos  ipsarum  vocum  non  solum 
interius  apprehendendo  voces  ipsas,  sedin  actu 
exercito,  seu  Loquendo  per  signa  mentis,  quee 
vocibus  correspondent :  quod  patet  in  interiori 
locutione  per  modum  optantis.  Nam  si  consi- 
deremus,  quod  sit  ultimum  significatum  hujus 
internee  locutionis,  utinam  hoc  fieret :  illud 
certe  non  est,  nisi  desiderium  voluntatis :  et 
tamen  locutio  illa  in  intellectu  est,  quee  fieri 
non  potest,  nisi  dicto  modo  :  ergo  similiter  in 
proposito. 

7.  An  istud  impermm  ante  nel  post  volunta- 
tem  existat.  —  Non  est  necessarium,  sed  utile. 
—  Sed  queeres,  an  iste  actus  antecedat,  vel 
sequatur  voluntatem?  Respondetur  ex  Augus- 
tino  8,  lib.  Confess.,  c.  9,  dicente :  Imperat 
sibi  animus  ut  velit,  qui  non  imperaret,  nisi 
vellet.  Hoc  ergo  imperium,  si  efficax  est  et  ve- 
rum,  absolutam  voluntatem  supponit.  Nam  si 
fiat  sine  ulla  voluntate,  est  fictum  et  tantum 
verba  :  si  vero  vofuntas,  quee  antecedit,  sit 
inefficax,  ipsum  etiam  inefficax  erit :  et  ratio 
est,  quia  tota  efficacia  movendi  est  a  volunta- 
te.  Dices,  Ad  quid  ergo  est  iste  actus?  Respon- 
detur  :  non  est  quidem  per  se  necessarius,  ut 
voluntas,  aut  exterior  potentia  moveatur :  tum 
quia  voluntas  antecedit,  tum  etiam,  quia  po- 
test  esse  motio,  ut  experimur :  tum  etiam, 
quia  nulla  potentia  percipit  illud  imperium, 


269 

est  tamen  utilis  iste  ac- 
tus,  ut  voluntas  ipsa,  et  totus  homo  magis  mo- 
veatur,  vel  ut  citius  aggrediatur  executionem, 
vel  constantius  in  ea  perseveret,  quia  dum 
homo  sibi  ita  imperat  quasi  supra  seipsum 
refiectitur,  et  fit  sibi  superior :  et  denique  quia 
ipsa  locutio  nescio  quomodo  vim  habet  mo- 
vendi  et  incitandi  animum . 

8.  Quartum  prolalile  in  hac  qucestione.  — 
Prolatur  primo.  —  Quartum,  prseter  dicta  ju- 
dicia  practica,  et  istam  locutionem,  nullum 
esse  actum  intellectus,  qui  dici  possit  impe- 
rium,  patet :  quia  nullus  alius  actus  est  ne- 
cessarius  neque  ad  movendam  voluntatem, 
neque  ad  potentiam  exequendam.  Primum 
patet  ex  dictis,  quia  ostensum  est,  voluntatem 
vel  sufficienter  moveri  dictis  judiciis  practicis: 
vel  etiam  necessario,  si  aliquis  actus  in  volun- 
tate  prcecedat,  cum  quo  alius  actus  necessariam 
connexiouem  habeat :  quam  connexionem  in- 
tellectus  per  judicium  proponit.  Secundum 
patet  etiam,  et  ostenditur  argumentis  prioris 
sententise.  Et  constat  ex  Aristotele  3,  de  Anima, 
cap.  ult.,  et  ex  D.  Thoma,  illa  q.  17,  a.  8,  ad  1, 
potentias  exequentes  non  applicari  immediate, 
nisi  ab  appetitu. 

9.  Prohatur  secundo.  —  Confirmatur.  — 
Praeterea  non  potest  intelligi  talis  alius  actus. 
Nam  omnis  actus  intellectus,  vel  est  appre- 
hensio,  vel  judicium,  vel  locutio  :  et  ratio  est, 
quia  intellectus  essentialiter,  et  adsequate,  est 
potentia  cognoscitiva :  potentia  autem  cognos- 
citiva  duo  tantum  potest  efficere,  nempe  co- 
gnoscere  quod  non  fit,  nisi  apprehendendo  et 
judicando,  et  exprimere  quod  cognovit,  nempe 
loquendo :  ergo,  etc.  Confirmatur,  quia  quid- 
quid  voluntas  efficit,  efficit  per  modum  poten- 
tise  appetentis  :  unde  si  movet,  et  apphcat 
exteriores  potentias  ad  opus,  id  non  facit,  ne- 
que  potest,  nisi  appetendo  et  volendo :  ergo 
similiter  intellectus,  quidquid  operatur,  efficit 
per  modum  potentiee  cognoscitivse  :  vel  certe 
si  non  potest  illi  accommodari,  tanquam  co- 
gnoscenti,  nullo  modo  potest  fieri,  etiam  ad 
qusestionem  de  nomine  pertinere  videtur,  cui 
istorum  actuum  accommodari  debeat  nomen, 
et  ratio  imperii,  quse  est  movere  cum  ordina- 
tione. 

10.  Cui  actui  competat  nomen  imperii  prima 
assertio.  —  Et  dico  breviter  primo  :  usum 
voluntatis  seepe  dici  imperium,  id  constat  ex 
D.  Thoma  1,  2,  q.  71,  a.  6,  ad  2  et  2,  2,  q.  4, 
art.  2,  ad  2,  quibus  locis  voluntatis  dicit  esse 
imperare  ceeteris  potentiis,  etiam  intellectui. 
Et  eodem  modo,  ut  dictum  infra,  unus  actus 


270  DE  USU  ET 

voluntatis  imperatur  ab  alio  actu  ejusdem,  ut 
actus  misericordise  ab  actu  cbaritatis :  et  ratio 
bujus  locutionis  sumi  potest  ex  dictis  in  prima 
sententia :  et  quia  imperare  est  babentis  do- 
mmium  :  voluntas  vero  est,  quse  quasi  babet 
dominium  omnium  actionum  bumanarum. 

11.  Secunda  assertio.  —  Dico  tamen  secun- 
do :  actus  intellectus  dicitur  imperium,  et  pro- 
prie  illi  convenit  ratio  bujus  vocis.  Hoc  vult 
D.  Thomas,  in  d.  q.  17,  a.  1,  et  patet,  nam 
imprimis  illa  actio  per  modum  imperantis  ma- 
nifeste  continet  rationem  imperii,  quia  movet 
et  ordinat.  Patet  etiam,  quia  simili  modo  im- 
peramus  aliis  :  et  boc  modo  videtur  loqui  Au- 
gustinus  supra :  tamen  Aristoteles  non  loquitur 
de  boc  imperio  vero,  sed  de  illo,  quod  simpli- 
citer  necessarium  est  ad  actus  prudentise,  et 
exercitium  virtutis.  Et  ideo  Aristoteles  tam  ju- 
dicium  illud  practicum,  quod  antecedit  elec- 
tionem,  quam  quod  antecedit  usum,  vocat 
imperium :  et  ratio  est,  quia  imperare  non  est 
quomodocumque  movere,  sed  movere  quasi 
imponendo  legem  :  intellectus  autem  est  qui 
legem  ponit  voluntati,  quoniam  judicat  de 
agendis. 

12.  Notatio  prima.  —  Notatio  secunda.  — 
Sed  nota  primo,  multos  in  boc  fuisse  deceptos, 
quia  putant  de  ratione  imperii  intellectus  esse, 
ut  necessitatem  inferat  vohmtati;  et  propterea 
non  attribuunt  hanc  rationem  judicio  practico, 
sed  alteri  actui,  quod  falsum  esse  constat  ex  . 
D.  Thoma,  art.  3  et  4,  ad  2,  et  contra  Aristo- 
telem  dicentem  rationem  imperare  voluntati 
regendo  et  judicando:  et  ratione  constat;  quia 
non  est  de  ratione  legis,  ut  necessitatem  infe- 
rat;  ergo  nec  de  ratione  particularis  imperii, 
quod  quis  sibi  imponit,  quod  est  quasi  lex 
particularis.  Et  confirmatur :  nam  cum  aliis 
imperamus  :  non  inferimus  illis  necessitatem. 
Nota  secundo  apud  Aristotelem  cum  distinguit 
imperium  prudentise  a  judicio,  nomine  imperii 
intelligere  illud  judicium  practice  practicum, 
quod  prOprie  antecedit  usum  tanquam  ejus 
regula  :  neque  vero  intelligit  hunc  actum  non 
esse  per  modum  judicii :  nam  falsum  id  esse 
constat  ex  dictis.  Constat  etiam  ex  verbis  ejus : 
nam  dicit,  illum  actum  esse  conclusionem  syl- 
logismi  practici :  conclusio  autem  vim  judicii 
habet,  nam  manifestat  connexionem  inter 
electionem  factam  et  usum,  seu  exercitium 
actionis :  et  hinc  habet  vim  ad  determinandam 
voluntatem  :  nam  revera  si  talis  actus  nibil 
denuo  ostenderit  voluntati,  esset  inutilis  :  dis- 
tinguit  ergo  hunc  actum  a  judicio,  quia  tota 
consultatio,  et  difficultas   ferendi  judicium 


IMPERIO. 

pendet  ex  consultatione,  et  judicio,  quod  post 
illam  sequitur :  facta  autem  consultatione,  et 
judicio,  jam  difficultas  non  est,  in  cognitione, 
sed  in  exequendo;  et  per  hsec  constat,  quid 
veritatis  habeant  sententiee  allatse. 

13.  Anusus prcecedat  imperium. —  TJno modo 
imperium  prcesedit.  —  Et  ex  his  facile  solvitur 
quaastio,  quam  D.  Thomas,  art.  3  illius  quees- 
tionis  17,  tractat :  nempe  an  usus  prsecedat 
imperium?  In  qua  breviter  nota,  voluntatem 
uti  intellectu,  et  aliis  potentiis,  quia  omnis 
actus  liber  ut  sic,  est  a  voluntate  :  loqui  ergo 
possumus  de  usu  voluntatis  et  imperio  intel- 
lectus,  prout  directe  tendunt  ad  directionem, 
seu  actionem  potentise  exequentis :  hoc  modo 
constat,  imperium  eo  modo,  quo  est  in  intel- 
lectu,  antecedere  usum  ratione  judicii  practici. 
Quod  satis  ex  dictispatet :  ratione  veroilliuslocu- 
tionis  non  necessario  antecedere,  sed  quasi  con- 
comitanter.  Notat  vero  D.  Thomas  illud  impe- 
rium,  seu  judicium  intellectus,  etiamsi  omnino 
practicum  sit,  ssepe  natura  tantum,  nonnun- 
quam  vero  etiam  tempore  antecedere  usunr, 
quia  vel  imperium  non  est  efficax,  vel  voluntas 
non  vult  obedire,  sed  mutare,  vel  differre 
electionem  :  vel  forte,  quia  potentia  exequens 
est  aliquo  niodo  impedita.  De  ipso  autem  usu 
voluntatis  dicit  D.  Thomas,  nullo  modo  ante- 
cedere  actionem  potentise  executivse  :  quia 
omnino  movet  illam,  et  quia  in  genere  moris 
non  solum  est  principium  effectivum  ejus,  sed 
quasi  forma,  et  ideo  censentur  esse  simul 
omnino. 

14.  Alio  modo  sulsequitur.  —  Si  autem  lo- 
quamur  posteriori  modo,  et  consideremus  ip- 
sum  imperium,  quatenus  actus  liber  est,  ne- 
cessario  dicendum  est,  a  voluntate  procedere : 
atque  adeo  esse  potest  ad  aliquem  usum  vo- 
luntatis.  Sed  oportet  hic  advertere,  istum  usum 
non  necessario  per  actum  formalem,  et  ex- 
pressum,  quo  voluntas  velit  intellectui  impe- 
rare,  sed  frequenter  fieri  solum  virtuali  usu  : 
nam  posita  intentione  efficaci  finis,  ssepe  ex  vi 
illius  applicatur  intellectus  ad  inquirenda  me- 
dia.  Et  similiter  ex  vi  electionis  applicatur  ad 
cogitanduai  de  executione  ipsa,  licet  etiam 
interdum  prsecedere  possit  ille  formalis  actus 
voluntatis  applicantis  intellectum :  quod  maxi- 
me  contingit  in  illo  imperio,  quod  fit  per  in- 
teriorem  locutionem :  nam  cum  illud  non  sit 
ex  natura  rei  simpliciter  necessarium  :  vix 
unquam  soquitur  ex  virtute  alterius  actus,  sed 
ex  formali  voluntate  sibi  imperandi,  sicut 
contingit  in  imperio;  quo  aliis  imperamus. 
Unde  fit,  ut  ante  hanc  voluntatem  debeat 


DISPUTATIO 

preecedere,  et  cognitio,  et  ju.dicium,  et  conse- 
qnenter  quodammodo  usus.  Quapropter  ne  in 
infinitum  procedatur,  in  aliquo  virtuali  usu 
intellectus  sistendum  est. 

DISPUTATIO  X. 

DE    AGTIBUS  IMPERATIS  YOLUNTATIS  IN   COMMUNI. 

Imperium,  ut  ex  superioribus  constat,  solum 
habet  locum  in  actibus  liberis;et  ideo  in  bru- 
tis  non  reperitur,  neque  item  amor,  nec  visio 
Dei  imperatur.,  quia  sunt  actus  necessarii.  Qua- 
propter  illi  dicuntur  actus  imperati  proprie^ 
qui  a  voluntate  non  immediate,  et  proxime, 
sed  mediate  libere  procedunt;  et  isti  actus 
distinguuntur  communiter  abolicitis,  quos  ipsa 
voluntas  proxime,  et  immediate  elicit. 

SEGTIO  I. 

TJtrum  actus  voluntatis  et  rationis  imperentur. 

1 .  Satisfit  primw  parti  tituli.  —  Quoad  pri- 
mam  partem  tituli  D.  Tbomas  \,  2,  queest.  17, 
art.  5,  affirmative  respondet.  Sed  nota  primo, 
actum  voluntatis  proprie  esse  elicitum  non 
imperatum  in  ordine  ad  ipsam  voluntatem , 
tamen  in  ordine  ad  intellectum  dicitur  impe- 
ratus  eo  modo,  quo  in  intellectu  estimperium. 
Nota  secundo  primum  amoremV,  seu  volunta- 
tem  finis  non  dici  proprie  actum  imperatum, 
quia  procedit  a  judicio  minus  practico,  at  quia 
nullum  supponit  actum  voluntatis.  Alii  vero 
actus  dicuntur  etiam  imperati^  quia  non  a 
voluntate  sola,  sed  ab  alio  etiam  actu  ipsius 
voluntatis  procedunt ;  et  boc  modo  actus  mi- 
sericordiee  dicitur  imperatus  a  charitate,  et  ob 
heec  aliqui  illi  divisioni  actuum  voluntatis  in 
ehcitos,etimperatostertiumadduntmembrum; 
eorum  videlicet  actuum,  qui  simul  et  imperati 
sunt,  et  eliciti,  de  quo  vide  Almainum,  tract.  I, 
Moral.,  cap.  2. 

2.  Prima  assertio  pro  secunda  parte  tituli. 
— Quoad  secundam  partem  tituli,  de  qua  etiam 
D.  Thomas,  supra,  art.  6,  dico  primo.  Actus 
rationis  imperatur  quoad  exercitium  a  volun- 
tate;  hoc  intelligitur,  et  constat  ex  dictis  et 
experientia ;  sed  excludendus  est  primus  actus 
intellectus,  ut  supra  dixi,  et  excludendi  etiam 
sunt  actus  necessarii,  qui  preecipui  sunt,,  et  per 
se  in  intellectu  separato;  in  conjuncto  enim 
per  se  non  reperitur  necessitas,  nisi  in  primo 
actu ;  interdum  tamen  contingit,  ut  propter 
aliqua  impedimenta  non  obediat  intellectus 


X.  SECTIO  I.  271 

voluntati  :  ut  si  motio  sensus,  vel  phantasiee 
sit  ita  vehemens,  ut  quasi  rapiat  intellectum ; 
nam  tunc  vel  voluntas  non  potest  uti  intellectu 
suo  arbitrio,  vel  certe  dum  ipsa  vult,  id  obti- 
net,  quod  viu%  tamen  statim  intermittit  actum 
intellectus;  ergo  revertere  potest  ad  eamdem 
cogitationem,  si  aliunde  moveatur. 

3.  Secunda  assertio. — Objectioni  satisfit. — 
Dico  secundo.  Apprehensio  intellectus  non  po- 
test  imperari  a  voluntate  quantum  ad  speciem 
actus ;  est  D.  Thomee  et  ratio  est,  quia  posita 
specie  in  intellectu,  quamvis  sit  in  potestate 
hominis  apprehendere,  vel  non  apprehendere 
rem  prsesentatam,  non  tamen  est  in  potestate 
vohmtatis  apprehendere  hoe,  vel  illo  modo, 
sed  prout  per  speciem  reprsesentatur.  Dices  : 
etiam  est  in  potestate  hominis  facere  veram, 
velfalsam  rei  apprehensionem.  Respondetur  : 
potest  quidem  homo  apprehendere  rem  fictam, 
ut  chimeram  :  sed  tamen  illud  non  est  variare 
speciem  apprehensionis  ejusdem  rei  :  sed 
exercitium,  quia  illa  jam  non  est  apprehensio 
hominisj  verbi  gratia,  vel  alterius  rei :  sed  est 
apprehensio  fictee,  et  quoad  hoc  est  vera  ap- 
prehensio. 

4.  Tertia  assertio. — Difficultas  removetur. 
— Dico  tertio.  Quando  judicium  intellectus  est 
evidens,  non  pendet  a  voluntate  in  specie  ae- 
tus  :  est  etiam  D.  Thomse,  id  est,  non  potest 
voluntas  movere  intellectum  nisi  ad  assensum 
rei  evidentisj  quia  ad  dissensionem  non  potest : 
ratio  estj  quia  intellectus  est  potentia  necessa- 
rio  agens  quanclo  objectum  perfecte  proponi- 
tur  ut  necessario  verum  :  proponitur  autem 
perfecte  per  lumen  vel  medium  evidens.  Sed 
occurrebat  difficultas,  quoniam  interdum  vi- 
detur  voluntas  movere  intellectum  ad  creden- 
dum  ea^  quse  non  manant  ex  principiis  evi- 
dentibus.  Respondetur  negando  assumptum, 
sed  movet  credendo,  aliquas  posse  esse  verita- 
tes  secundum  ista  principia^  quse  lumine  na- 
turali  manifestantur  :  et  hoc  ipsum  est  fere 
evidens,  quia  constat,  multas  esse  res,  quas 
noster  intellectus  non  comprehendit,  prseci- 
pue  Deum_,  et  infinitam  ejus  perfectionem  : 
et  ideo  contra  ipsum  judicium  intellectus  esset 
velle  res  ipsas  omnes  solo  lumine  naturali 
mensurare. 

5.  Quarta  assertio.  —  Probabile  estintellec- 
tum  semper  assentire  vero  similiori.  —  Dico 
quarto.  Quando  intellectus  non  habet  eviden- 
tiam  de  aliquo  objecto,  potest  moveri  a  volun- 
tate  ad  speciem  actus,  id  est,  ad  assentiendum, 
vel  dissentiendum  :  est  etiam  D.  Thomee.  Ac 
materia  hujus  conclusionis  latissima  est,  quee 


272 


DE  ACTIBUS  IMPERATIS  VOLUNTATIS  IN  COMMUNI. 


partim  in  dialectiea,  partim  in  materia  de  fide 
uberius  est  explicanda.  Nunc  tamen  dico,  vo- 
luntatem  non  posse  movere  intellectum ,  ut 
assentiat,  nisi  sub  ratione  veri,  neque  ut  dis- 
sentiat,  nisi  sub  ratione  falsi :  et  ratio  est,  quia 
non  potest  movere  intellectum  ,  ut  operetur 
extra  suum  objectum  formale  :  ex  quo  fit,  ut 
in  rebus,  quee  non  sunt  per  se  nota^  semper 
sit  necessarium  aliquod  medium ,  quod  verita- 
tem  probabiliter  saltem  ostendat:  alias  non 
poterit  intellectus  moveri,  ut  assentiat,  vel  dis- 
sentiat.  quia  non  habet  objectum.  Quando 
vero  est  tale  medium,  quod  non  infert  neces- 
sitatem  simplicitei\,  tamen  aliquo  modo  osten- 
dit  veritatem,  tunc  potest  voluntas  movere  in- 
tellectum  ad  assensum,,  et  mihi  probabile  est, 
non  posse  moveri,  nisi  in  illud^  quod  verosi- 
milius  et  probabilius  apparet :  quamvis  ipsa 
voluntatis  affectio  plurimum  couferre  possit, 
ut  ipsum  objectum  probabilius,  et  verosimilius 
appareat. 

SECTIO  II. 

Utrtim  actus  sensitivi  imperentur. 

1.  Prima  assertio.  —  Dico  primo.  Voluntas 
et  intellectus  non  possunt  immediate  movere 
appetitum  sensitivum  ,  nisi  adsit  judicium 
phantasiee  :  est  juxta  D.  Thomam,  supra,  a.  7. 
Ratio  est,  quia  etiam  appetitus  sensitivus  non 
fertur,  nisi  in  bonum  cognitum  cognitione  sibi 
proportionata  :  et  patet  ex  dictis  a  simili  supra 
de  voluntate. 

2.  Secunda  assertio.  —  Dico  secundo.  Exis- 
tente  in  phantasia  et  sensu,  absoluto  judicio 
de  convenientia  objecti.,  non  potest  voluntas 
imperare  appetitui,  ut  non  appetat,  vel  ipse 
non  obediat :  ratio  est,  quia  appetitus  ex  se 
est  potentia  naturalis  et  necessario  agens.  ut 
suppono  :  unde  si  habet  objectum  debite  ap- 
plicatum,  necessario  tendit  inillud.  Confirma- 
tur  a  simili :  nam  applicato  sensui  visus  objecto 
et  ablatis  impedimentis,  non  potest  voluntas 
imperareut  non  videat.  Dixi,  existente  absoluto 
judicio,  quia  si  apprehensio  sit  imperfecta,  et 
sensus  sit  quasi  dubius  inter  diversa  objecta, 
tunc  non  sequitur  motio  in  appetitu,  quia  non 
sufficienter  proponitur  objectum. 

3.  Tertia  assertio.  — Dico  tertio.  Interdum 
voluntas  non  potest  imperio  suo  toUere  appre- 
hensionem  imaginationis^  et  tunc  etiam  non 
potest  impedire  omnem  actum  appetitus  sen- 
sitivi.  Hoc  patet  primo  in  his  actibus,  qui  om- 
nino  preeveniunt  rationis  usum  et  adverten- 


tiam.  Item  inbis,  quse  fiunt  ex  reali  praesentia 
objectL,  vel  alteratione  aliqua  materiali  ipsius 
corporis  :  nam  illa  actione  durante  non  potest 
homo  impedire  per  imperium  actum  phanta- 
siee,  quia  haec  potentia  necessario  agit,  quando 
a  suo  objecto  actu  movetur. 

4.  In  quibus  non  obediunt  alia?  potentia; 
voluntati? —  Et  heec  est  ratio^  propter  quam 
dolor  appetitus  sensitivi  non  pendet  a  volun- 
tate,  quando  actu  inest  causa  doloris:  et  si- 
mile  est  de  voluptate.  Preeterea  etiam  quando 
actus  phantasiee  non  procedit  ex  mutatione  ob- 
jecti  exterioris,  contingere  potest,  ut  voluntas 
non  possit  illum  removere,  quia  interior  ipsa 
motio  imaginationis  quse  ssepe  fit  per  natura- 
lem  alterationem  humorum  et  spirituum  vita- 
lium,  vel  propter  operationemalicujusintrin- 
seci  agentis  Angeli,  vel  deemoniS;  ita  potest 
esse  vehemens  et  importuna^  ut  non  possit  vo- 
luntas  suo  arbitrio  istam  depellere.,  quia  etiam 
tunc  dependet  ex  actuali  motione  objecti  quam- 
vis  interius  facta :  quam  motionem  non  potest 
voluntas  impedire.  Sciendum  autem  est,  vo- 
luntatem  etrationem^  quamvis  imperando  non 
possint  cohibere  istos  motus,  posse  tamen  illos 
moderari.,  si  rebus  aliis  attendant :  et  tanta 
potest  esse  attentio  intellectus  circa  rem  aliam, 
ut  omnino  impediret  apprehensionem  imagi- 
nationiSj  et  actualem  etiam  dolorem  et  volun- 
tatem :  sed  hoc  non  fit  vi  imperii,  sed  propter 
separationem  virtutis. 

5.  Quarta  assertio.  —  Dico  quarto.  Quando 
apprehensio  imaginationis  et  motio  appetitus 
non  procedit  ex  actuali  motione  objecti,  potest 
voluntas  et  revocare  imaginationem  ad  aliud, 
et  impedire  motum  appetitus.  Conclusio  est 
certa  et  communis,  et  patet  experientia :  et  ra- 
tio  est,  quia  voluntas  est  generaie  principium 
actuum  humanorum,  estque  illius  perspicere 
universalcm  finem  hominis,  et  quidquidestilli 
conveniens,  et  praecipere  intellectui  ut  magis 
etiam  id  ostendat.  Tamen  oportet  advertere., 
efficaciam  hujus  imperii  ex  necessitate  solum 
habere  vim,  quamdiu  voluntas  ipsa  actu  mo- 
vet  et  intellectus  advertit ;  nam  statim  atque 
voluntas  ccssat,  phantasia  et  appetitus  possunt 
reverti  ad  suos  actus. 

6.  Quinta  assertio.  —  Dico  quinto.  Quando- 
cumque  voluntas  efficaciter  imperat  appetitui 
sensitivo,  et  appetitione  absoluta  appetat  vel 
fugiat  aliquod  objectum,  ipse  semper  et  neces- 
sario  obedit.  Est  etiam  communis :  et  patet, 
quia  isto  modo  movemus  nosmetipsos,  et  ag- 
gredimur  res  ipsi  appetitui  repugnantes  :  quse 
tamen  motio  proxime  fit  per  phantasiam  et 


DISPUTATIO  X 
appetitum  :  et  ratio  est,  quia  cum  isti  appeti- 
tus  sint  in  eadem  anima,  oportuit  natura  sua 
dicto  modo  esse  subordinatos,  nam  multitudo 
sine  ordine  parit  confusionem  :  et  propterea 
inferior  appetitus  habet  naturalem  propensio- 
nem  ad  obediendum  superiori  etiam  contra 
propriam  et  peculiarem  inclinationem,  sicut 
levia  et  gravia  ad  replendum  vacuum  extra 
sua  loca  naturalia. 

7.  Objectio  diluitur. —  Dices:  istam  conclu- 
sionem  contradicere  prinise,   secundse  et  ter- 
tise,  et  experientise :  nam  saepe  volumus  non 
concupiscere  et  non  possumus.  Respondetur 
imprimis :  quando  fit  ista  motio,  non  fit  sine 
judicio  phantasise  :  nam  ipsa  etiam  tunc  ne- 
cessitatur  ad  judicandunx,  id  esse  conveniens 
homini,  etiam  secundum  corpus:  si  tamenob- 
jectum  doloris  aut  voluptatis  sit  prsesens,  non 
potest  voluntas  imperare,  ut  non  sequatur  do- 
lor  :  tamen  potest  efficaciter  imperare  appeti- 
tui,  ut  non  repugnet  illi  dolori  actu  absoluto, 
sed  in  eo  persistat.  Et  tandem  verum  est,  ssepe 
voluntatem  non  posse  omnem  repugnantiam 
appetitus  tollere,,  quia  ssepe  manet  in  eo  qui- 
dam  actus  quasi  naturalis,  qui  est  imperfectus 
et  explicatur  hac  voce  nollem  :  tamen  cum  hac 
repugnantia  stat  actu  absoluto  appetere :  et 
quantum  ad  istum  actum  dicimus  necessario 
obedire,,  cujus  signum  est,  quia  semper  ex  illo 
actu  sequitur  motus  in  homine  juxta  imperium 
voluntatis.  Quod  si  interdum  aliqua  membra 
moveantur  contra  istud  imperium  voluntatis, 
illud  non  est  propter  imperium  appetitus  sen- 
sitivi  repugnantis,  sed  quasi  per  accidens  re- 
sultat  ille  motus  ex  aliqua  alteratione  mate- 
riali.  Vide  D.  Thomam,  supra,  art.  9,  ad  3. 

8.  Exponitur  dictum  Aristotelis  de  obedien- 

tia  appetitus  erga  voluntatem.  — Et  ex  dictis 

intelligitur  primo,,  dictum  illud  Aristotelis,  \, 

Politic,  cap.  3,  appetitum  obedire  voluntati 

principatu  politico ;  sensus  enim  est,  quia  pos- 

set  resistere  velrepugnare  appetitus  sensitivus, 

non  quia  existente  voluntate  absoluta  necessa- 

rium  non  sit  appetitum  obedire,  sed  quia  non 

obstante  voluntate  potest  ipse  per  modum  na- 

turse  per  actum  inefficacem  contrariumobjec- 

tum  inclinari,  ex  qua  repugnatia  paulatim  fit 

seepe,  ut  afficiat  superiorem  appetitum,  et  il- 

lum  trahat,  ut  secum  consentiat.  Tamen  si  vo- 

luntas  ipsa  perseverare  vult  semper  vincet :  et 

consuetudine  etiam  fieri  potest ,  ut  inferior 

pars  minus  resistat,   quia  dum  ipsae  actiones 

usu  fiunt  jucundiores,  ipsa  etiam  imaginatio 

apprehendit  objecta  a  ratione  proposita,  ut 

facilia  et  sibi  etiam  convenientia. 

IT. 


.  SECTIO  III.  273 

9.  Cur  non  semper  excitetur  in  appetitu  ac- 
tus,  quem  vult  voluntas. — Secundo  intelligitur 
ratio,  propter  quam  non  potest  seepe  voluntas 
eum  dolorem  vel  tristitiam  in  appetitu  exci- 
tare,  quem  ssepe  desiderat :  quia  videlicet  illa 
naturalis  repugnantia  non  potest  saepe  vinci 
omnino  :  ex  quo  fit,  ut  conatus  appetitus,  et 
consequenter  intensio  actus  sit  minor  :  et  pro- 
pterea  quamvis  appetitus  obediat  quantum  ad 
substantiam  actus,  non  tamen  semper,  quan- 
tum  ad  conatum  et  intensionem,  et  multo  mi- 
nus  quantum  ad  aliquos  effectus,  qui  in  cor- 
pore  fieri  solent  ex  passionibus  appetitus. 

10.  Cur  potentia  motiva  semper  olediat. — 
Tertio  intelhgitur  ratio,  propter  quam  poten- 
tia  motiva  voluntati  ad  nutum,  et  sine  resis- 
tentia  obedit,  et  tamen  appetitus,  qui  perfec- 
tior  est,  et  voluntati  similior,  ei  seepe  resistit  : 
causa  enim  est,  quare  membra  exteriora  non 
ab  objecto  proprio  moventur,  sed  a  superiori 
tantum  potentiatanquam  instrumentum  quod- 
dami  et  organum,  quod  omnino  subjicitur 
principali  moventi :  appetitus  autem  movetur 
aproprio  objecto  secundum  propriam  naturse 
meliorationem. 

44.  Objectio  diluitur.  —  Dices  :  etiam  exte- 
riora  membra  habent  inclinationem  propriam, 
et  appetitum.  Respondetur,  non  habere  appe- 
titum  vitse,  et  ideo  non  vitaliter  resistere  : 
tamen  quia  habent  aliquod  naturale  pondus, 
possunt  resistere  aliquo  modo,  vel  impedire 
actionem,  sicut  etiam_,  quia  debitam  dispositio- 
nem  requirunt  ad  motum  efficiendum,  fieri 
potest,  ut  ex  defectu  ejus  impediri  possit  vo- 
luntatis  imperium.  Et  per  hsec  intelligitur 
D.  Thomas  \,  1,  qusest.  illa  47,  art.  8  et  9. 

SECTIO  III. 

TJtrum  imperium  et  actus  imperatus  sint  imus 
actus  ? 

4.  Qusestionem  tractat  D.  Thomas  1,  %, 
queest.  47,  artic.  4.  Dico  tamen  breviter  actum 
imperatum  et  imperium,  esse  unum  actum 
in  genere  moris.  In  genere,  inquam,  moris, 
quia  in  genere  naturse  constat,  seepe  esse  dis- 
tinctos  :  nam  unus  potest  esse  actus  volunta- 
tis  :  alius  intellectus,  vel  sensus.  Et  patet  as- 
sertio,  quia  isti  actus  in  genere  moris  habent 
idem  esse  :  tum  quia  ab  eodem  rationis  ordine, 
et  ab  eadem  libertate  procedunt :  tum  quia  ex 
illis  quasi  conficitur  una  perfecta  actio,  unde 
quasi  per  modum  materise  et  formee  uniri 
censentur  :  ex  quo  colligitur,  non  solum  im- 

48 


274 


ELENCHUS  TRAGTATUS  TERTII. 


perium  et  actum  imperatum,  sed  etiam  con- 
silium ,  electionem  ,  et  usum  quatenus  ad 
executionem  ejusdem  actionis  tendunt,  si  si- 
mul  fiant,  et  sine  interruptione  morali,  cen- 
seri  omnes  complere  unum  perfectum  actum 
humanum. 

2.  Sed  tamen  nota,  conclnsionem  intelligi 
de  imperio  et  actu  imperato  in  uno  homine  : 
secus  est  ,  si  imperium  ad  alium   deferatur. 


Nam  tunc  actus  factus  ab  uno  propter  impe- 
rium  alterius,  licet  ad  imperantem  relatus 
unus  moraliter  sit  cum  imperio  ejus,  et  ideo 
bonitas,  vel  malitia  imperati  actus  imperanti 
tribuatur  :  tamen  comparatus  ille  actus  cum 
ipsomet,  qui  actum  imperatum  exequitur,  est 
novus  moralis  actus,  quia  nova  libertate  fit,  et 
ideo  potest  illi,  vel  ad  novum  meriturn,  vel 
culpam  imputari. 


FINIS  TRACTATUS  DE  VOLUNTARIO  ET  INV0LUNTARI0. 


ELENCHUS  TRACTATUS  TERTII 


DE  BONITATE  ET  MALITIA  HUMANORUM  ACTUUM. 


DISPUTATIO  I. 

DE  ACTU  MORALI  IN  COMMUNI,  QUIDQUE  1N  EO  SIT 
MORALITAS,  CONTINENS  SEGTIONES  TRES. 

1 .  Quinam  actus  sint  morales  in  liomine. 

2.  Quid  sit  in  actu  morali  ipsa  mora- 

litas. 

3.  Quid  sit  moralitas  in  cceteris  rebus 

quce  morales  denominantur. 

DISPUTATIO  II. 

DE    BONITATE    ET  MALITIA  OBJEGTIVA  HUMANORUM 
ACTUUM,  COMPREHENDENS  SECTIONES  TRES. 

1.  Utrum  in  objectis  actuum  humano- 

rum  sit  aliqua  honestas,  sive  boni- 
tas  moralis  objectiva. 

2.  Quid  sit  bonitas  objectiva  humano- 

rum  actuum. 

3.  Utrum  actus  humani  sumant  hones- 

tatem  ex  objecto,  fine,  et  circum- 
stantia,  et  quotuplex  illa  sit. 

DISPUTATIO  III. 

DE  FORMALIBONITATE  ACTUS  INTERIORIS  VOLUNTATIS 
IN  COMMUNI,  CONTINENS  SECTIONES  QUATUOR. 

1.   Utrum  possit  esse  in  volunlate  homi- 


nis  actus  aliquis  moraliter  bonus 
absolute,  et  simpliciter. 

2.  Utrum  actus  interior  voluntatis  sit 

formaliter  bonus,  vel  tantum  cau- 
saliter  ab  actu  externo. 

3.  Quid  sit  bonitas  formalis,  et  moralis 

in  actu  interno. 

4.  Quotuplex  sit  bonitas  in  actu  inte- 

riori  voluntatis. 

DISPUTATIO  IV. 

DE    BONITATE  ACTUS  INTERIORIS  EX  OBJEGTO,  GOM- 
PLEGTENS  SEGTIONES  QUATUOR. 

1.  Utrum  actus  interior  sumat  suam  bo- 

nitatem  ex  objecto. 

2.  Utrum  hcec  bonitas  quce  sumitur  ex 

objecto  sit  prima,  et  essentiatis,  at- 
que  entitativa  differentia  interioris 
actus  voluntatis. 

3.  Utrum  idem  actus  voluntatis  possit 

habereplures  bonitates  specificedi- 
versas  ex  proximo  objecto. 

4.  Utrum  actus  voluntatis  habeat  unam 

bonitatem  in  ordine  ad  plura  ob- 
jecta  materialia. 


DISPUTATIO  Y. 

DE  BONITATE  ACTUS  INTERIORIS  EX  CIRCUMSTAN- 
TIIS,  CONTINENS  SEGTIONES  TRES. 

1.   Utrum  actus  interior,  ut  sit  simplici- 
ter  bonus  requirat  bonitatem  ali- 


ELENCHUS  TRACTATUS  TERTII.  275 

h.  Utrum  malitia  moralis  actus  volun- 
tatis  prceter  entitatem  ejus  addat 
rationem  moralem  positivam,  vel 
tantum  privativam. 

5.  Utrum  malitia  actus  voluntatis  dicat 
privationem  rectitudinis,  seu  kones- 
tatis  debitw. 


quam  ex  circumstantns. 
2.  Quomodo  in  volunlate  esse  debeant    6-   Utrum  malitia  moralis  sit  sola  ipsa 

negatio,  vel  privatio,  vel  includat 
etiam  entitatem  positivam  ipsius 
actus. 

7.  Utrum  actus  malus  sumat  unitatem 
et  distinctionem  specificam  ex  ob- 
jecto. 

8.  Utrum  actus  voluntatis  accipiat  ma- 
titiam  ex  circumstantiis,  et  quo- 
modo. 

9.  Utrum  actus  voluntatis  sumat  mali- 
tiam  ex  fine. 

10.  Utrum  sit  aliqua  malitia  voluntatis 
in  sola  carentia  actus,  et  quid  sit 
illa. 

DISPUTATIO  VIII. 

DE  DIYISIONE  ACTUS  YOLUNTATIS  IN  BONUM  ET  MA- 
LUM_,  ET  MEMBRORUM  COMPARATIONE,  ET  REPUG- 
NANTIA,  COISTINENS  SECTIONES  TRES. 

1.  Utrum  idem  actus  voluntatis  possit 
simul  liabere  bonitatem  et  mali- 
tiam. 

2.  Utrum  habere  illas  possit  successive. 

3.  Divisio  actus  voluntatis  in  bonum  et 
malum  sit  essentialis,  necne. 


circumstantice  objectivce,  ut  confe- 
rant  bonitatem  actui  interiori,  et 
qualis  sit  illa  bonitas. 
3.  Quomodo  circumstantiw  actus  inie- 
rioris:  quce  immediate  ipsum  affi- 
ciunt,  debeant  esse  voluntariw,  ut 
dent  bonitatem,  et  quce  sit  talis  bo- 
nitas. 

DISPUTATIO  YI. 

DE  BONITATE  ACTUS  INTERIORIS  EX  FINE,  CONTI- 
NENS  SECTIONES  QUINQUE, 

1 .  Utrum  bonus  finis  sit  necessarius,  ut 

actus  voluntatis  sit  bonus. 

2.  Qualis  sit  bonitas,  quam  actus  purce 

electionis  habet  ex  fine  honesto. 

3.  Utrum  actus  ex  objecto  bonus  possit 

habere  bonitatem  aliquam  ex  fine 
extrinseco . 

4.  Quid  sit  bonitas  accidenlalis  ex  fine 

in  actu  interno  voluntatis. 

5.  Qualis  relatio  in  finem  requiratur  ad 

prcedictam  bonitatem. 


DISPUTATIO  VII. 

DE  MALITIA,  COMPLECTENS  SECTIONES  DECEM. 

1.  Utrum  sit  atiquis  acius  voluntatis  ex 

natura  sua  malus  exclusaetiam  ex- 
trinseca  prohibilione. 

2.  Utrum  matitia  interioris  actus  volun- 

tatis  proxime  sit  in  ipso  actu. 

3.  Utrum  malitia  aclus  interni  sit  ali-    1.   Utrum  delur  actus  voluntatis  indiffe- 

quis  modus  realis  positivus,  et  phij-  rens  secundum  suam  essentiam  vel 

sicus  in  ipso.  speciem. 


DISPUTATIO  IX. 

DE  INDIFFERENTIA  ACTUUM  VOLUNTATIS,  ET  SUFFI- 
CIENTIA  DIYISIONIS  IN  BONUM  ET  MALUM,  CON- 
TINENS  SECTIONES  TRES. 


276 
2. 


ELENCHUS  TRACTATUS  TERTII. 


Utrum  detur  voluntatisactus  supema- 
turalis  indifferens  secundum  suam 
speciem. 
3.   Utrum  detur  actus  voluntatis  indiffe- 
rens  in  individuo. 

DISPUTATIO  X. 

DE  BONITATE  ET  MALITIA  FORMALI  EXTERNORUM 
AGTUUM  HUMANORUM,  COMPLEGTENS  SECTIONES 
DUAS. 

1.  Utrum  actus  extemus  humanus  sit 

bonus,  vel  malus  solum  per  denomi- 
nationem  ab  intemo,  ideoque  nul- 
lam  ei  addat  bonitatem  et  mali- 
tiam. 

2.  Quid  conferant  actus  externi  ad  bo~ 

nos,  vel  malos  mores  hominum. 

DISPUTATIO  XI. 

DE  PRIMA  SEU  REMOTA  REGULA  BONITATIS,,  YEL 
MALITI.E  HUMANORUM  ACTUUM.,  QU.E  EST  VOLUN- 
TAS  DEI,  SEU  LEX  ^TERNA,  CONTINENS  SECTIO- 
NES  TRES. 

1 .  Quibus  modis  possit  liumana  voluntas 

esse  conformis,  veldifformisdivinw. 

2.  Utrum  voluntas  humana,  ut  sitrecta, 


conformari   debeat  divinw  dispo- 
nenti  de  actibus  ipsius  humanoe. 
3.   Utrum  humana  voluntas  debeat  con- 
formari  divince  volenti  alia  objecta 
extra  actus  ipsius  voluntatis. 

DISPUTATIO  XII. 

DE  PROXIMA  REGULA  BONITATIS,  ET    MALITI^    HU- 

MANORUM  ACTUUM,  QUJE  EST  RECTA  RATIO,   SEU 
CONSCIENTIA,  CONTINENS  SEGTIONES  SEPTEM. 

1 .  Quid  sit  conscientia. 

2.  Quotuplex  sit  conscientia. 

3.  Qucenam  conscientia  sufficiat  ad  recte 

operandum. 

4.  Quod  judicium  conscientia?  sufficiat 

ad  inducendam  obligationem  ho- 
mini,  ut  operetur,  vel  omittat,  prce- 
sertim  si  erret. 
5  Quando  possit  homo  licite  operari  cum 
conscientia  dubia. 

6.  Quomodo    sit   utendum    conscientia 

opinante,   seu  probabili  ad  recte 
operandum. 

7.  Quomodo  sit    utendum    conscientia 

scrupulosa  ad  honestam  actionem. 


nsaBmea&aaammtmm 


TRACTATUS  TEETIUS. 


DE  BONITATE  ET  MALITIA 


HUMANORUM  ACTUUM. 


DISPUTATIO  I. 

DE  ACTU  MORALI  IN  COMMUNI,  QUIDQUE  IN  EO  SIT 
ESSE   MORALE. 

Prsecipuusscopushujustractatus  est  explicare 
hanc  divisionem  actushumani  in  honum  et  ma- 
lum,  et  quid  situnumquodque  horum  membro- 
rum :  quomodo  inter  se  opponantur :  an  inter- 
dum  misceri  possint  inter  se,  an  possit  unum  in 
aliud  transmutari,  et  quomodo  adaequent  divi- 
sionem,  et  alia  quse  in  discursu  materiee  pro- 
sequemur.  Ut  ergo  ad  hgec  omnia  paretur  via, 
necesse  est  prius  intelligere  quod  sit  ejus  divi- 
sum  et  per  quid  constituatur  communis  ratio 
ejus,  quia  alioqui  non  potuerunt  commode 
speciales  rationes  bonitatis  morahs  et  malitise 
intelligi.  Quoniam  vero  potissimum  agitur 
nunc  de  actu  morali  ut  moralis  est,  dicemus 
prius  quid  sit  iste  actus,  et  quas  conditiones 
requirat :  deinde  quid  formaliter  sit  in  ipso  ip- 
sum  esse  morale  :  et  quoniam  ab  actu  morali 
vel  in  ordine  ad  illum  multa  alia  denominan- 
tur  moralia,  breviter  etiam  attingam  quid  sit 
in  ceeteris  rebus  illud  esse  a  quo  sic  denomi- 
nantur. 

SEGTIO  I. 

Quinam  actus  sint  morales  in  homine. 

1.  Moris  significatio  impropria.  —  Primo 
quod  sint  in  homine  aliqui  actus  morales,  cer- 
tius  est  quam  ut  probatione  indigeat,  satisque 
constat  ex  communi  modo  loquendi  omnium. 
Radix  autem  hujus  denominationis  a  more 
desumpta  est,  nam  apud  Latinos  idem  est  mo- 
rale,  quod  ad  mores  pertinens,  ut  constat  ex 
Tullio,  lib.  de  Fato.  Mos  autem,  ut  notavit 
D.  Thomas  1,  2,  quoest.  58,  art.  1,  idem  fere 
est  quod  frequens,  saepiusque  repetitus  idem 


operandi  modus :  quse  frequentia  vel  similitudo 
in  modo  operandi  interdum  oritur  ex  inclina- 
tione  et  determinatione  naturse  :  et  hoc  modo 
tribuitur  interdum  mos  irrationabilibus  et  ina- 
nimatis  rebus,  sic  enim  dicuntur  mores  bestia- 
rum;  seu  ferarum  2,  Machab.  11,  et  Sapient. 
12,  infantium  et  insensatorum  more  viventes  : 
sic  etiam  legimus  mores  cceli  apud  Plinum, 
lib.  \&,  cap.  1.  Sed  hoec  metaphorica  esse  vi- 
dentur,  ut  notavit  D.  Thomas,  in  3,  qusest.  23, 
qusest.  1,  art.  4,  queest,  2,  et  Soto  i,  de  Just., 
qusest.  1,  art.  2. 

2.  Significatio  propria. — Proprie  ergo  di- 
cetur  mos,  quando  iUe  similis  operandi  modus 
oritur  ex  voluntaria  determinatione  operantis : 
et  hoc  modo  dicuntur  mores  hujusmodi  boni, 
vel  mali,  ad  Hebr.  11,  et  Psalm.  67:  Qui  habi- 
tare  facit  unius  moris  in  domo.  Hinc  D.  Isido- 
rus  5.  Etym.,  cap.  3,  dicit  morem  est  vetustate 
firmatam  consuetudinem  :  postea  vero  subdit 
consuetudinem  esse  jus  quodammodo  moribus 
introductum  :  in  quibus  definitionibus  videtur 
quidem  vitiosum  circulum  committere :  pro- 
pter  quod  forte  Soto  citatus  dicit  morem  inter- 
dum  significare  quemlibet  actum,  interdum 
frequentiam  ipsam  actuum,  interdum  vero  ha- 
bitum  ex  hujusmodi  frequentia  acquisitum. 
Sed  revera  ex  primaria  significatione  hsec  vox 
neque  unum  habitum,  neque  actum  significat, 
sed  ipsam  frequentiam  similium  actuum.  Inde 
vero  orta  est  denominatio  actus  moralis,  qua- 
tenus  significat  illum  actum,  ex  cujus  fre- 
quentia  mos  conficitur.  Cum  ergo  per  se  notum 
sit  dari  humanos  mores,  eodem  modo  certum 
est  dari  in  hominibus  actus  morales  :  sed  qui- 
nam  hi  sint,  hoc  inquirimus. 

3.  Prima  opinio  pro  Tiac  qucestione.  —  Ejus 
argumentum.  —  Prima  opinio  censet  actum 
moralem  idem  esse  quod  actum  proprie  et 
perfecte  humanum,  seu  perfecte  voluntarium: 


278 


DE  ACTU  MORALI  IN  COMMUNI,  QUIDQUE  IN  EO  SIT  ESSE  MORALI. 


de  quibus  quid  sint,  dictum  est  a  nobis,  tract.  1, 
initio,  et  tract.  2,  initio,  et  videtur  haec  esse 
sententia  D.  Thomae  1,  2,  in  titulo  et  discursu, 
q.  18  et  19,  semper  enim  movet  qusestionem 
de  actu  huruano,  quam  appellationem  confun- 
dit  cum  appellatione  morali  :  et  potest  breviter 
suaderi,  nam  actus  hoc  ipso  quod  humanus 
est,  est  capax  rectitudinis  et  honestatis,  et 
contrarii  defectus  :  ergo  hoc  ipso  est  moralis 
actus.  Probatur  consequentia,  quia  actus  qui 
dividitur  in  bonum  et  malum,  seu  honestum 
et  turpem,  est  ille  qui  est  capax  utriusque 
proprietatis  :  diximus  autem  actum  moralem 
esse,  qui  in  hsec  membra  dividitur.  Antece- 
dens  vero  probatur ,  quia  ille  est  actus  huma- 
nus ,  qui  procedit  ex  perfecta  deliberatione  et 
facultate  rationis  et  voluntatis  :  ergo  hoc  ipso 
quod  talis  est,  potest  esse  conformis ,  vel  dif- 
formis  rationi,  quam  respicit  ut  principium  et 
regulam  :  ergo  hoc  ipso  est  capax  honestatis, 
vel  turpitudinis  ,  quae  sumuntur  per  ordinem 
ad  regulam  rationis. 

4.  Secunda  opinio  ejusque  ratio.  —  Secunda 
opinio  est  actum  moralem  aliquid  addere  supra 
actum  humanum,  actualem  scilicet  libertatem: 
diximus  enim  supra  libertatem  non  esse  de  ra- 
tione  actus  humani  ut  sic,  quia  potest  actus 
procedere  ex  integra  deliberalione  et  facultate 
rationis  et  voluntatis  absque  libertate.  Dixi- 
mus  etiam  posse  esse  perfecte  voluntarium 
absque  libero,  quoniam  objectum  tale  est,  ut 
perfecte  cognitum  necessitatem  inferat  volun- 
tati,  et  tanto  melius ,  quanto  melius  cognosci- 
tur  :  quod  totum  provenit  non  ex  imperfecta, 
sed  ex  perfectissima  facultate  voluntatis  :  ad 
moralem  autem  actum  non  videtur  sufficere 
tota  haec  perfectio,  si  sit  cum  necessitate  con- 
juncta,  quia  tunc  determinatio  talis  actus  pro- 
venit  ab  ipsa  natura  :  ergo  aliquid  aliud  opor- 
tet  addere  ad  moralem  actum,  quod  certe  nihil 
excogitari  potest  praeter  libertatem. 

5.  JPrwnotatio  ad  resultationem. — Etquam- 
vis  forte  dissensio  inter  has  opiniones  non  sit 
multum  de  re  ipsa,  simpliciter  tamen  hsec 
posterior  vera  est,  si  commode  explicetur. 
Suppono  itaque  actum  moralem  per  se  primo 
reperiri  in  actibus  elicitis  a  voluntate,  quia  illi 
sunt  soli  capaces  formalis  honestatis  et  bonita-' 
tis,  a  qua  homines  denominantur  boni,  stu- 
diosi,  ut  dicam.  Alii  autem  actus  hominis  qui 
denominantur  morales  recipiunt  hanc  deno- 
minationem  ab  actu  voluntatis  :  et  ideo  inter- 
dum  dicit  D.  Thomas  esse  morale  per  se  reperiri 
in  voluntate,  per  accidens  vero  in  aliis  poten- 
tiis,  sive  in  actibus  earum,  quatenus  subjacent 


imperio  voluntatis  :  explicato  ergo  hoc  actu  in 
voluntate,  explicatus  etiam  erit  in  reliquis  po- 
tentiis. 

6.  Prima  assertio.  —  Dicendum  primo,  ut 
actus  voluntatis  moralis  sit ,  necesse  est  ut 
procedat  ex  perfecta  deliberatione  rationis , 
non  solum  quatenus  potest  unum  actum  vel 
objectum  cum  alio  conferre  in  ratione  delec- 
tabilis,  vel  alio  modo  convenientis  naturae,  sed 
etiam  sub  ratione  honesti,  aut  turpis.  Heec 
conclusio  colligitur  ex  theologis  statim  citan- 
dis,  sed  prsecipue  ex  D.  Thoma ,  qui  hac  de 
causa  variis  in  locis  docet  rationem  esse  pri- 
mam  radicem  moralis  entis,  ut  patet  12,  q.  18, 
art.  5,  et  queest.  sequenti,  art.  1,  praesertim 
ad  3  et  3 ,  cont.  Gent.,  cap.  10.  Unde  qua^st. 
2,  de  Malo,  art.  4,  dicit  actum  esse  moralem, 
ex  eo  quod  est  actus  rationis  :  quia  vero  ratio 
non  est  sufficiens,  neque  proximum  princi- 
pium  eliciendi  actum  moralem,  subdit  statim, 
art.  6 ,  actum  moralem  esse  actum  volunta- 
rium  a  ratione  procedentem  :  et  art.  6  illius, 
q.  18,  dicit  actum  exteriorem  non  habere  ra- 
tionem  moralitatis,  nisi  quatenus  est  a  volun- 
tate,  et  idem  recipit,  queest.  2,  de  Malo,  art.  2, 
ad  13.  Sunt  ergo  voluntas,  et  ratio  deliberans, 
proprium  principium  actus  moralis  ut  sic,  illa 
ut  eliciens,  haec  ut  regulans,  seu  dirigens.  Est 
ergo  de  ratione  moralis  actus  quod  sit  perfecte 
humanus ,  nam  actus  humanus  est  qui  prae- 
dicto  modo  est  a  voluntate  et  ratione. 

7.  Unde  amplius  conflrmetur.  —  Deinde 
hanc  conclusionem  confirmant  quse  adducta 
sunt  pro  prima  sententia  in  n.  3  ,  praesertim 
illa  ratio,  quia  actus  moralis,  j  uxta  communem 
modum  sentiendi  omnium  ,  est  ille  ,  ex  quo 
confici  possunt  boni,  vel  mali  mores  hominum: 
sed  hujusmodi  actus  est  ille  qui  est  a  ratione 
potente  deliberare  de  honestate,  vel  turpitu- 
dine  morum.  Et  hac  ratione  in  pueris  non  po- 
test  reperiri  actus  moralis ,  neque  in  amenti- 
bus,  etiamsi  juxta  probabilem  sententiam 
aliquorum  possit  in  eis  inveniri  aliqua  indiffe- 
rentia  in  operando  ,  et  aliquis  discursus  et 
comparatio  inter  unum  bonum  et  aliud,  etin- 
ter  commodum  et  incommodum  :  ergo  prse- 
dictus  concursus  rationis  est  necessarius  ad 
morales  actus :  et  haec  conclusio  amplius  con- 
stabit  ex  sequenti. 

8.  Secunda  assertio.  —  Dicendum  secundo. 
Ut  actus  sit  moralis ,  necesse  est  ut  actuahter 
sit  liber.  Haec  conclusio  sumitur  ex  Scoto,  in2, 
d.  40,  ad  2,  et  Durando,  d.  38,  q.  1,  Henrico, 
quodl.  13,  qusest.  1,  Soto  1,  de  Just.,  q.  7, 
art.  2,  et  Navarro,  prseludio  6,  n.  2  Summae  : 


DISPUTATIO 
estque  aperta  doctrina  D.  Thomoa  ,  in  2  loco 
paulo  antea  citato,  ubi  dicit  ibi  incipere  genus 
moris,  ubi  primum  dominium  voluntatis  in- 
venitur  :  dominium  autem  voluntatis  est  per 
libertatem.  Ita 'babet  in  2,  d.  24,  q.  3,  a.  2,  et 
clarius  in  3,  d.  23,  q.  1,  art.  2,  queest.  2,  ubi 
id  colligit  ex  etymologia  nominis,  n.  2,  a  nobis 
explicata.  Idem  insinuat,  1  p.,  q.  19,  art.  I, 
ad  3.  Ratio  vero  est,  quia  mores  proprie  di- 
cuntur  solum  de  actibus  liberis,  quia  frequens 
eorum  similitudo,  seu  repetitio  oritur  solum 
ex  voluntaria  determinatione  operantis  :  in 
actibus  autem  necessariis  oritur  a  natura.  Et 
confirmatur,  nam  amor  beatificus  licet  sit  a 
voluntate ,  et  a  ratione  plene  considerante , 
nibilominus  non  est  actus  moralis,  solum  quia 
est  necessarius.  Tandem  ad  actum  moralem 
ut  sic  sequuntur  hae  proprietates  quod  sit  lau- 
dabilis ,  vel  vituperabilis ,  capax  meriti ,  vel 
demeriti,  etc,  quse  non  possunt  reperiri  nisi 
in  actu  bbero. 

9.  Objectio  contra  nunc  probata.  —  Dices  : 
baec  sola  conditio  sufficit,  juxta  dicta,  ad  mo- 
ralem  actum,  et  potest  separari  a  priori  expli- 
cata  in  preecedenti  couclusione  :  sine  causa 
igitur  tot  conditiones  exegimus.  Major  patet, 
quia  ex  boc  quod  actus  sit  liber,  est  sufficiens 
ad  constituendum  morem  per  similem  fre- 
quentem  repetitionem,  quse  erit  ex  intrinseca 
determinatione  agentis,  cum  sit  libera.  Minor 
autem  ostenditur  ,  nam  si  quis  utens  ratione 
actu  deliberet  de  actione  aliqua  ex  tempora- 
libus  rationibus  convenientiee,  vel  disconve- 
nientiee,  nibil  advertens  de  bonesto,  vel  turpi, 
tunc  libere  operabitur,  et  eliget,  verbi  gratia, 
quod  est  delectabilius,  vel  commodius  ad  vi- 
tam  tuendam  ,  et  carebit  tunc  deliberatione 
rationis  in  prima  conclusione  posita  :  poterit 
ergo  tunc  esse  actus  moralis  absque  illa  deli- 
beratione. 

10.  Prima  dilutio.  —  Secunda  dilutio.  — 
Respondetur  imprimis  fortasse  casum  esse 
moraliter  impossibilem ,  quia  oportet  illam 
inadvertentiam  ad  honestum,  vel  turpe  esse 
prorsus  involuatariam,  quia  si  esset  volunta- 
ria,  jam  esset  in  potestate  hominis  talis  deli- 
beratio  actualis,  et  hanc  diximus  esse  necessa- 
riam  ad  moralitatem  actionis  :  vix  autem  in- 
telligi  potest  hominem  actu  operari  libere 
perfecta  et  rationali  libertate,  quin  sit  in  po- 
testate  ejus  deliberare  etiam  de  honestate,  vel 
turpitudinetalis  actionis,  juxta  dicta,  tract.  2, 
disp.  4,  sect.  3.  Secundo  dicitur,  admisso  casu, 
quod  illa  inadvertentia  sit  prorsus  naturalis, 
tunc  illum  actum  non  posse  dici  absolute  et 


I.  SECTIO  II.  279 

simpliciter  moralem.  Primo  quidem,  si  ad  no- 
minis  radicem  attendamus,  quia  actus  non  est 
natus  ita  fieri,  ut  ex  eo  possit  confici  mos, 
quia  talis  modus  operandi  est  rarissimus,  et 
casualis  ,  et  prseter  voluntatem  humanam  : 
quare  omnibus  pensatis  prout  hic  et  nunc  fit, 
non  potest  dici  quod  sit  ex  intrinseca  deter- 
minatione  ipsius  operantis.  Deinde  quia  actus 
moralis  proprie  dictus  est  in  ordine  ad  rectitu- 
dinem,  vel  obliquitatem  morum,  et  ideo  ne- 
cessario  requirit  capacitatem  hujus  rectitudi- 
nis,  vel  obliquitatis  :  ille  autem  actus  prout  in 
eo  casu  fingitur,  est  incapax  rectitudinis,  et 
consequenter  obliquitatis,  et  ideo  non  est  mo- 
ralis,  et  ut  sic  dicendus  est  indeliberatus. 

11.  Ad  argumentumin  num.  3. — Ad  funda- 
mentum  prioris  sententia?  est  facilis  responsio. 
Nam  quod  attinet  ad  D.  Thomam  et  alios  auc- 
tores,  loquuntur  fere  semper  de  homine  via- 
tore,  in  quo  nunquam  separantur  perfectum 
rationale,  voluntarium  et  liberuvi,  et  ideo  pro 
eodem  reputant  actum  humanum  et  moralem. 
Ad  rationem  dicitur  rectitudinem  illam,  ho- 
nestatem,  vel  bonitatem,  quee  potest  inveniri 
in  actu  necessario  voluntatis,  verbi  gratia,  in 
amore  beatifico,  esse  quamdam  rectitudinem 
naturalem  et  physicam,  non  proprie  moralem, 
de  quo  latius  infra,  disputatione  tertia. 

SECTIO  II. 

Quid  sit  in  hujusmodi  actu  morali  ipsum  esse 
morale. 

1.  Ratio  prima  dulitandi. — Ratio  secunda. 
—  Ratio  dubii  esse  potest,  quia  in  hoc  actu 
possunt  duo  considerari,  scilicet  substantia  ip- 
sius  actus,  quse  est  veluti  quid  materiale  et 
formalis  ipsa  denominatio  seu  forma  illa,  a  qua 
actus  denominatur  moralis.  De  primo  constat 
esse  ipsam  entitatem  actus,  quae  est  etiam  quid 
physicum  et  naturale.  De  secundo  autem  valde 
obscurum  est  quid  sit.  Nam  imprimis  non 
potest  esse  ens  rationis  proprie  dictum,  quia 
hoc  esse  morale  est  in  rebus  ipsis,  intellectu 
nihil  fingente,  vel  comparante.  Item  hoc  esse 
morale  est  radix  proprietatum  realium,  meriti, 
etc,  ens  autem  rationis  nihil  reale  potestcon- 
ferre.  Deinde  non  potest  esse  extrinseca  deno- 
minatio  ab  aliqua  re  sumpta  :  primo,  quia  hsec 
denominatio  fere  nihil  differt  ab  ente  rationis, 
quia  cum  non  sit  in  re  ipsa  denominata,  solum 
fieri  videtur  per  intellectum  comparantem 
unam  rem  ad  alteram,  verbi  gratia,  visionem 
ad  objectuni  ac  si  in  illo  esset.  Unde  non  vi- 


DE  ACTU  MORALI  IN  COMMUNI,  QUIDQUE  IN  EO  SIT  ESSE  MORALE. 


280 

detur  heec  denominatio  extrinseca  sufficere  ut 
actus  sit  dignus  laude,  vel  preemio  ratione  il- 
lius,  quia  nihil  in  eo  ponit.  Secundo,  quia  hsec 
denominatio  moralis  est  analoga  et  primo  con- 
venit  actibus  voluntatis,  reliquis  autem  rebus 
in  ordine  ad  illos,  quia  sunt  principia  eorum, 
vel  quid  simile :  in  omni  autem  analogo  pri- 
mum  analogatum  est  intrinsece  tale,  reliqua 
extrinsece  per  habitudinem  ad  illud  :  ergo  o- 
portet  ut  hoc  esse  morale  sit  intrinsece  in  actu 
voluntatis  :  non  ergo  est  per  denominationem 
extrinsecam.  Ac  tandem  omnis  forma  extrin- 
sece  denominans  unam  rem,  debet  esse  in- 
trinsece  in  alia,  ut  visio  denominans  extrin- 
sece  objectum  visum,  est  intrinsece  in  visu, 
quia  cum  sit  forma  realis,  oportet  ut  alicubi 
realiter  insit :  sed  hoc  esse  morale  non  reperi- 
tur  intrinsece  in  alio  preeter  actum  voluntatis : 
ergo  non  potest  esse  in  illo  per  solam  deno- 
minationem  extrinsecam.  Aliunde  vero  non 
videtur  esse  posse  aliqua  realitas  intrinseca 
actui,  v&  patebit  facile  discurrendo  per  ratio- 
nes  omnium  preedicamentorum,  et  ex  dicendis 
constabit :  quid  ergo  est  ? 

2.  Prima  opinio. — Prima  opinio  esse  potest 
moralitatem  actuum  voluntatis  esse  ipsam  es- 
sentialem  et  intrinsecam  entitatem  ejus,  ita  ut 
hoe  esse  non  dicatur  morale,  quia  non  sit  etiam 
naturale  et  physicum,  sed  quia  est  tale  ens 
quod  ex  natura  sua  habet  fieri  a  voluntate  ra- 
tionali  per  rationem  directa  et  mota.  Funda- 
mentum  esse  potest  praeter  rationes  dubitandi 
positas,  quia  talis  actus  per  se  et  natura  sua 
dicit  realem  habitudinem  ad  suum  principium 
quod  est  voluntas  et  ratio,  et  ad  suum  objec- 
tum  per  rationem  propositum;  sed  ex  vi  hujus 
habitudinis  est  actus  moralis,  quia  respicit 
principium  et  objectum  morum :  ergo.  Et  vi- 
detur  huic  sententise  favere  D.  Thomas  inter- 
dum,  dicens  esse  morale  per  se  convenire  ac- 
tibus  elicitis  a  voluntate,  aliis  per  accidens,  ut 
significat  1,  p.,  quaest.  19,  art.  1,  clarius  in  3 
dist.,  25  queest.,  art.  4,  queest.  2. 

3.  Refellitur  primo. — Refellitur  secundo.  — 
Sed  hsec  sententia  sustineri  non  potest,  pro- 
cedit  enim  ex  defectu  duplicis  distinctionis  : 
nam  cum  agimus  de  esse  morali,  loqui  possu- 
mus  aut  de  illo  esse  quod  denominatur  morale, 
aut  formaliter  de  ipsa  formali  denominatione, 
aut  forma  unde  sumitur.  Priori  modo  ipsum 
physicum  et  naturale  esse  actus  voluntatis  de- 
nominatur  morale,  quando  habet  omnia  ad 
moralitatem  requisita,  sic  enim  actus  ipse 
quo  voluntas  aliquid  vult,  actus  moralis  dici- 
tur :  constat  autem  illum  actum  habere  phy- 


sicam  entitatem.  Hic  autem  non  hoc  inquiri- 
mus,  sed  ipsam  formalem  rationem  denomi- 
nantem,  et  hanc  non  potest  habere  actus  ex  vi 
solius  entitatis  suee  physicee,  quia  potest  esse 
tota  entitas  actus  physica  et  naturalis,  et  nihil- 
ominus  non  sit  moralis  actus  :  denominatio 
autem  quee  sumitur  ex  sola  entitate  preecise 
sumpta,  est  inseparabilis  ab  illa.  Assumptum 
patet,  quia  actus  voluntatis  sine  deliberatione 
rationis  elicitus  tunc  non  est  moralis,  si  autem 
accedit  rationis  deliberatio,  fit  moralis,  ma- 
nente  eadem  entitate  actus  in  voluntate.  Idem- 
que  erit  in  amore  necessario  et  libero,  qui  po- 
test  esse  idem  secundum  substantiam  et  enti- 
tatem,  ut  dictum  est.  Secundo  deficit  heec 
sententia,  quia  aliud  est  loqui  de  aptitudine, 
seu  capacitate,  quam  habet  actus  ut  moralis 
sit,  aliud  vero  de  actuali  moralitate  ejus.  Pri- 
mum  habet  actus  voluntatis  ex  vi  suee  physicee 
naturee,  et  hoc  probat  ratio  preedictee  senten- 
tiee,  quia  hoc  ipso  quod  hic  actus  natus  est,  ab 
his  principiis  oriri,  et  tendere  in  tale  objectum, 
est  capax  mortalitatis  per  se  primo,  et  non  per 
alium  actum,  quod  fere  voluit  docere  D.  Tho- 
mas,  citatis  locis,  in  num.  2,  non  tamen  habet 
actualem  moralitatem  ex  vi  hujus  capacitatis, 
quia  recte  fieri  potest,  ut  actus  ex  natura  sua 
possit  fieri  hoc,  vel  illo  modo,  et  tamen  ut 
actu  non  ita  fiat.  Sic  ergo  potest  etiam  natura 
sua  postulare,  vel  saltem  admittere,  ut  morali 
modo  fiat,  et  consequenter  ut  actus  moralis 
sit,  et  tamen  non  ita  fieri.  Nos  ergo  non  agi- 
mus  de  capacitate  moralitatis,  de  qua  potest 
praedicta  sententia  verificari,  sed  inquirimus 
actualem  statum  moralitatis,  per  quid  consti- 
tuatur. 

4.  JSecunda  opinio.  —  Secunda  opinio  dicit 
hoc  esse  morale,  ultra  entitatem  et  substantiam 
actus  addere  realem  quemdam  modum  intrin- 
sece  afficientem  actum  voluntatis,  sine  quo 
non  erit  moralis,  et  illo  posito  non  poterit  non 
esse.  Hic  autem  modus  poterit  explicari  aut  ad 
similitudinem  utilitatis  actus,  nam  utilitas  est 
modus  realis  in  actu  vitali,  sed  esse  morale  est 
quoddam  esse  vitale,  nam  principium  morum 
ut  sic,  vitale  est.  Deinde  potest  explicari  juxta 
probabilem  sententiam  asserentem  esse  libe- 
rum,  esse  realem  modum  in  actu  libero  volun- 
tatis,  quia  libertas  est  perfectio  voluntatis  non 
solum  in  actu  primo,  sed  etiam  secundo :  ergo 
est  aliquid  reale  non  solum  in  ipsa  potentia, 
sed  etiam  in  ipso  actu  :  ergo  cum  non  sit  sub- 
stantia  ejus,  erit  saltem  modus  ejus  :  ergo  erit 
idem  de  esse  morali,  quod  vel  est  idem  cum 
esse  libero,  vel  conjunctum  cum  illo. 


DISPUTATIO 

5.  Impugnatur.  — Hsec  vero  sententia  etiam 
mihi  displicetj  quia  non  potest  satis  explicari, 
vel  intelligi  id  quod  affirmat  :  in  actu  enim 
voluntatis  (et  idem  est  de  actu  immanenti  cu- 
juscumque  potentiee)  praeter  specificam  entita- 
tem  actus  non  potest  intelligi  modus  aliquis, 
nisi  aut  per  intensionem  in  subjecto,  aut  per 
extensionem  ad  subjectum,  aut  per  habitudi- 
nem  et  dependentiam  a  suo  principio,  quia 
ille  actus  non  habet  in  se  aliam  transcenden- 
tem  habitudinem,  neque  aliquod  entitatis  ab- 
solute,  in  quanon includantur  hse  beatitudines, 
vel  aliqua  ex  illis.  Sed  ille  modus  qui  dicitur 
esse  moralitas  actus  voluntatis,  non  potest  esse 
extensio  ad  subjectuin,  neque  intensio  in  sub- 
jecto;  quia  sicut  potest  tota  substantia  actus 
reperiri  sine  moralitate,  ita  tota  extensio  et  in- 
tensio  actus  potest  esse  sine  moralitate,  potest 
enim  vohmtas  magno  et  parvo  conatu  ferri  in- 
deliberate  et  necessario,  ex  quo  conatu  sequi- 
tur  intensio  :  potest  etiam  eodem  modo  ferri 
in  plura.,  vel  pauciora  objecta,  in  quo  consistit 
illa  veluti  extensio  actus  :  in  his  ergo  duobus 
modis  non  potest  consistere  esse  morale.  Rur- 
sus  etiam  dependentia  realis  et  physica,  quam 
actus  voluntatis  habet  a  suo  proximo  principio., 
potest  esse  siae  moralitate  :  ostendimus  enim 
in  superioribus  actum  voluntatis  cum  eadem 
dependentia  a  vohmtate,  nunc  posse  esse  libe- 
rum,  postea  necessarium  solum  propter  di- 
versam  proportionem  objecti  ex  parte  intel- 
lectus. 

6.  Evasio  prcecluditur.  —  Ad  evasiones  in 
num.  A.  —  Quocl  si  quis  dicat  non  dependen- 
tiam  physicam,  sed  moralem  esse  modum 
illius  quid  dicitur  moralitas  actus.  Primum  in 
hoc  petitur  principium,  nam  inquiro  per  quid 
illa  dependentia  physica  fiat  moralis.  Et  deinde 
non  defendit  opinionem,  quia  dependentia  non 
est  modus  intrinsecus  et  realis,  nisi  quatenus 
physica  est,  nam  dicit  habitudinem  ad  cau- 
sam  per  se  realiter  et  physice  infruenteni,  et 
quidquid  prseter  hoc  addit .,  cum  non  dicat  phy- 
sicum  infiuxum  per  se,  nihil  reaie,  novum  et 
intrinsecum  ponit  in  effectu :  nullus  ergo  ex- 
cogitari  potest  talis  modus :  neque  exempla 
allata  illum  declarant,  nam  esse  vitale  in  actu, 
preeter  substantiam  actus  nihil  aliud  est  nisi 
dependentia  physica  a  proximo  principio  vi- 
tali :  hoc  autem  licet  necessarium  sit  ad  actum 
moralem,  de  quo  agimus,  quia  oportet  esse 
elicitum  a  voluntate,  tamen  id  non  satis  est 
ad  moralitatem  actus,  ut  ex  dictis  patet,  quia 
stante  eadem  dependentia  vitali  ab  eodem 
principio  vitee,  stat  actum  esse  vel  non  esse 


I.  SECTIO  n.  281 

moralem.  Exemplum  autem  de  libertate  po- 
tius  confirmat  oppositum,  quia  ratio  libertatis 
formaliter  reperitur  in  potentia :  in  actu  vero 
non,  nisi  includendo  denominationem  a  po- 
tentia,  quia  ipse  formaliter  in  se  continet 
determinationem  ad  unum  :  tamen  quia  est  a 
potentia,  in  cujus  potestate  est  non  sic  deter- 
minari,  ideo  actus  ipse  denominatur  indiffe- 
rens_,  seu  liber. 

7.  Tertia  opinio  declaratur.  —  Tertia  opinio 
esse  potest,  hoc  esse  morale  actus  esse  respec- 
tum  quemdam  ad  rectam  rationem,  id  est,  le- 
gem  ut  regulantem  actum  voluntatis  :  est 
enim  actus  vohmtatis  conformis,  vel  difformis 
rei,  quse  conformitas,  vel  difformitas  in  rela- 
tione  consistit :  sicut  similitudo  et  dissimili- 
tudo  :  unde  sicut  ab  his  relationibus  potest 
abstrahi  quidam  conceptus  communis  relatio- 
nis  fundatse  in  qualitate,  ita  ab  hac  relatione 
conformitatis,  vel  difformitatis  potest  abstrahi 
conceptus  communis  respondens  ad  rectam 
rationem.,  quee  potest  appellari  regulabilitas . 
Fundamentum  esse  potest,  quia  esse  morale 
dividitur  per  bonum  et  malum  morale,  tan- 
quam  per  differentias  per  se,  ut  colligitur  ex 
D.  Thoma,  \,  1,  q.  19,  a.  \,  sed  bonitas,  vel 
malitia  moralis  consistit  formaliter  in  confor- 
mitate,  vel  difformitate  ad  rationem  rectam : 
ergo  communis  ratio  esse  moralis  debet  con- 
sistere  in  ratione  respectiva  communi  abstra- 
hibili  ab  ilhs  membris,  quee  non  potest  esse 
alia  nisi  esse  regulabile  per  rationem  rectam. 
f  8.  Rejicitur  propter  duo  falsaquce  supponit. 
—  Haec  sententia  et  est  insufficiens  ad  rem 
explicandam,  et  est  in  rigore  falsa  :  et  primo 
quidem  supponit  bonitatem  moralem  consis- 
tere  in  conformitate  illa  respectiva,  quod  valde 
dubium  est,  et  magna  indiget  explicatione. 
Deinde  supponit,  a  bonitate  et  malitia  forma- 
liter  sumptis  posse  abstrahi  conceptum  com- 
munem  alicujus  relationis.,  quod  forte  etiam 
falsum  est,  quia  illa  duo  privative  opponuntur, 
si  de  eis  formaliter  loquamur :  inter  privatio- 
nem  autem  et  habitum  nulla  est  convenientia 
communis :  unde  actus  moralis  bonus  et  malus 
possunt  quidem  convenire  quasi  materialiter 
in  communi  ratione  actus,  vel  positivse  habi- 
tudinis  ad  objectum  per  rationem  propositum : 
tamen  formaliter  ratione  malitise  et  bonitatis 
sunt  primo  diversi.  Sed  hsec  omitto,  quia  pen- 
dent  ex  infra  tractandis. 

9.  Prcenotatio  duplicis  sensus  dlctce  opinio- 
nis. — Duobus  igitur  modis  potest  intelligi  hoc 
esse  regulalile  per  rectam  rationem.  Primo  ut 
recta  ratio  habeat  rationem  veram  preecepti, 


282 


DE  ACTU  MORALI  IN  COMMUNI,  QUIDQUE  IN  EO  SIT  ESSE  MORALE. 


aut  legis  respectu  voluntatis,  quod  nou  potest 
ratio  habere  ex  se,  quia  non  habet  potestatem 
superioris  respectu  voluntatis :  neque  idem 
homo  patet  proprie  jurisdictionem  in  se  ipsum, 
ut  se  possit  proprie  per  legem  obligare,  et  eo 
modo  quo  se  potest  obligare  necesse  est  ut 
oriatur  id  ex  voluntate.  Ratio  ergo  ut  ratio,  et 
ut  regulans  voluntatem  non  inducit  propriam 
rationem  legis,  nisi  quatenus  participat,  vel 
apphcat  prseceptum  alicujus  superioris,,  scilicet 
Dei,  vel  alterius  qui  participet  potestatem  ejus. 
Secundo  modo  potest  intelligi  hic  respectus  ad 
rectamrationem :  nonutpreecipientemproprie, 
sed  ut  proponentem  et  judicantem  de  ipsis  ob- 
jectis  secundum  eorum  naturam,  seclusa  lege 
superioris,  sicut  judicat  ratio,  mentiri  esse 
malum  et  disconveniens  naturee  rationali  ut 
sic,  etiamsi  a  nullo  superiori  sit  prohibitum. 

10.  Impugnatnr  jam  in  primo  sensu.  — 
Primo.  —  Secunclo.  —  Si  ergo  loquamur  in 
priori  sensu,  sic  esse  regulabile  per  rationem, 
vel  legem  non  potest  esse  ipsum  esse  morale : 
priniO;  quia  in  Deo  ipso  potest  intelligi  actus, 
vel  actio  moralis,  sicut  in  eo  intelligitur  liber- 
tas  et  honestas,  quidquid  enim  Deus  operatur, 
bonum  est,  et  ipsa  operatio,  ut  est  ab  ipso,  po- 
test  dici  moraliter  bona  bonitate  justitise.,  aut 
misericordiee,  aut  veritatis,  propter  quod  non 
tantum  est  dignus  honore,  sed  etiam  laucle  : 
Deus  autem  est  supra  omnem  legem  :  ergo 
absque  respectu  ad  legem  intelligitur  esse,  et 
bonum  morale.  Unde  est  reperiri  in  hoc  aliquid 
singulare  in  Deo,  quia  cum  operatur  libere, 
nullum  esse  reale  liberum  in  ipso  ponitur,  sed 
tantum  in  actione  ad  extra,  et  ideo  si  quid  est 
moralitatis  in  actibus  Dei,  magis  est  in  actibus 
externis,  quam  in  actu  interno,  quamvis  in  illo 
etiam  considerari  possit  esse  termmatum  ad 
extra.  Secundo  autem  in  homine  intelligitur 
recte  esse  morale  absque  respectu  ad  legem, 
nam,  ut  dicebam,  heec  conditionalis  est  vera, 
si  per  possibile,  vel  impossibile  Jiomo  non  liabe- 
ret  superiorem,  vel  ab  eo  non  gubemaretur  per 
legem,  nihilominus  per  rationem  juclicando  dare 
eleemosynam  esse  per  se  conveniens  natur  v,  ho- 
micidium  autem  esse  disconveniens,  libere  ope- 
rando  juxta  heec  dictamina,  operaretur  mora- 
liter,  et  bene  aut  male :  ergo  moralitas  opera- 
tionis  humanee  non  est  sumenda  per  se  primo 
ex  respectu  ad  legem.  Tertio  etiam  nunc  po- 
sita  lege  non  ideo  actus  est  moralis,  quia  re- 
gulatur  per  legem,  sed  e  contrario  potius,  quia 
homo  est  morale  agens,  et  non  habet  volunta- 
tem  indefectibilem  a  bono,  ideo  indiget  lege 
superioris  inclinantis  in  bonum,  et  avertentis 


a  malo  :  ergo  esse  regulabile  per  legem,  sup- 
ponit  potius  esse  morale,  quam  illud  constituat, 
et  ideo  nullus  actus  necessarius  potest  vere  ac 
proprie  per  legp.m  regulari,  quia  non  est  mo- 
ralis,  sed  naturalis,  de  naturalibus  autem  non 
dantur  preecepta.  Unde  confirmatur,  nam  sup- 
posita  in  actu  voluntatis  habitudine  intrinseca 
ad  suum  objectum  et  sua  principia,  esse  regn- 
labilem  per  legem,  nihil  ei  addit  preeter  deno- 
minationem  extrinsecam  a  potestate  legislato- 
ris  :  non  potest  autem  esse  morale  poni  in  hac 
denommatione ;  tum  quia  illa  est  omnino  ab 
extrinseco,  esse  autem  morale  debet  esse  ali- 
quo  modo  ab  intrinseco :  tum  etiam,  quia  quod 
actus  sit  regulabilis  hoc  modo,  non  provenit 
ex  potestate  hominis,  sed  Dei  et  superioris  : 
esse  autem  morale  debet  esse  in  actibus  hu- 
manis  ex  parte  hominis,  ideo  enim  per  hoc 
esse  meremur,  vel  demeremur,  laudamur,  vel 
vituperamur.  Quarto  si  in  hoc  respectu  con- 
sisteret  esse  morale,  tam  primario  conveniret 
actibus  externis  sicut  externis  voluntatis :  con- 
sequens  est  contra  communem  sensum  philo- 
sophorum  moralium  et  theologorum,  quia 
mores  hominum  ut  sic,  per  se  primo  pendent 
a  voluntate.  Sequela  probatur,  quia  lex  tam 
per  se  primo  regulat  actus  externos,  sicut  in- 
ternos,  imo  nonnunquam  lex  non  prohibet, 
vel  prsecipit  internum,  nisi  ob  externum,  ut 
patet  de  lege  non  furandi,  vel  dandi  eleemo- 
synam,  quod  est  signum  hanc  regulabilitatem, 
seu  hunc  respectum  non  esse  proprium  actus 
moralis  ut  talis  est,  sed  per  se  extendi  ad  ob- 
jectum  moralium  actuum. 

41.  Prcenotatio  triplicis  respectus  in  secundo 
sensu  posito  num.  9.  —  Si  vero  loquamur  in 
posteriori  sensu,  hoc  est,  de  recta  ratione  so- 
lum  prout  lumen  manifestans  id  quod  est  in 
rebus  et  in  objectis  prosequendis,  vel  vitandis 
a  voluntate,  triplex  respectus  potest  considerari 
ad  hujusmodi  rectam  rationem.  Primus  ex 
parte  ipsius  objecti  in  quod  tendit  voluntas, 
in  quantum  illud  censet  bonum,  quod  est  con- 
forme  rectee  rationi,  et  malum  quod  est  diffor- 
me.  Secundus  ipsius  actus  voluntatis  ad  tale 
objectum,  quia  tendit  in  illud,  amando,  vel 
refutando  illud.  Tertius  est  inter  actum  vo- 
luntatis  et  judicium  intellectus,  qui  intelligi 
potest  ad  modum  cujusdam  similitudinis,  vel 
cujusdam  proportionis,  quse  in  hoc  consistit, 
quod  voluntasita  versatur  circa  illud  objectum, 
sicut  intellectus  judicat  esse  faciendum  :  in 
nullo  autem  horum  respectuum  potest  consis- 
tere  esse  morale  actus  voluntatis. 

12.  Impugnatur  jam  secundus  sensus  quoad 


DISPUTATIO 

primum  respectum  multifariam.  —  Proba- 
tur  de  primo  respectu.  Primo  quidem,  quia 
ille  respectus  potest  antecedere  omnem  actum 
moralem,  ut  si  intellectus  judicet  eleemosynam 
esse  faciendam  hic  et  nunc,  et  voluntas  non 
moveatur,  ibi  nullus  est  actus  moralis,,  quia 
judicium  illud  intellectus  naturale  est,  et  ta- 
men  est  illa  conformitas  objecti  ad  rectam  ra- 
tionem.  Quodsi  dicas  ibi  esse  objective  solunr, 
non  vero  secundum  existentiam  donec  actu 
fiat  eleemosyna.  Respondetur  imprimis  id  esse 
per  accidens  ad  rationem  objecti  voluntatis  in 
quantum  illud  idem  quod  est  objectum  in  in- 
tentione,  postea  est  effectus  voluntatis  in  exe- 
cutione  :  unde  si  objectum  diligendum  non 
sitj  actus  hominis  humanus  et  liber  poterit  se- 
cundum  existentiam  antecedere  cum  illo  res- 
pectu  actum  moralem,  ut  si  consideretur  Deus 
ut  diligendus,  vel  visio  beata  ut  honeste  ama- 
bilis.  Unde  etiam  intelligitur  hunc  respectum 
non  esse  proprium  actus  moralis  ut  sic,  sed 
latius  patere :  non  ergo  potest  esse  morale  con- 
stitui  formaliter  per  ipsum.  Tandem,  quia  si 
recte  consideremus  objecta  niorum,  non  sunt 
honesta,  quia  conformia  rectse  rationi  sub 
hac  consideratione,  sed  potius  quia  ipsa  ex  se 
talia  sunt,  ideo  recta  ratio  judicat  esse  facien- 
da  :  ut  dare  eleemosynam  non  ideo  est  hones- 
tum,  quia  recta  ratio  judicat  esse  dandam,  sed 
potius  ideo  ratio  judicat  esse  dandam,,  quia  in 
eo  objecto  invenit  honestatem  et  quamdam 
conformitatem  cum  fine  et  natura  hominis, 
ut  latius  disputatione  sequenti,  ergo  ille  res- 
pectus  conformitatis  objecti  ad  rationem  non 
est  quod  formaliter  constituit  illam  honestatem 
vel  moralitatem,  quee  in  objecto  potest  intel- 
ligL,  sed  est  quid  consequens  ad  illam  suppo- 
sito  judicio  rationis.,  sive  ille  respectus  sit  rea- 
liSj  sive  rationis,  quod  parum  ad  prcesens  re- 
fert,  quamvis  probabilius  sit  ex  parte  objecti 
esse  respectum  rationis,,  qualis  est  scibilis  ad 
scientiam.  Ex  quo  capite  etiam  concludi  po- 
test  esse  morale  non  consistere  in  hoc  respectu, 
formaliter  loquendo,  quia  non  potest  esse  pro- 
prie  ens  rationis,  ut  probant  argumenta  facta 
in  initio  qusestionis. 

13.  Impugnatur  deinde  quoad  secundwn  res- 
pectum. — De  secundo  respectu  actus  ad  objec- 
tum  facile  est  ex  dictis  probare  non  consistere 
in  ea  esse  morale.  Primo  quidem,  quia  in  hac 
habitudine  consistit  substantia  et  entitas  ipsius 
actus,  specificatur  enim  ab  objecto  etiam  in 
suo  esse  physico  et  naturali :  ostensum  est  au- 
tem  supra  esse  morale  formaliter  non  esse  so- 
lam  substantiam,  vel  entitatem  actus  :  ergo 


I.  SECTIO  II.  283 

non  potest  consistere  in  sola  hac  habitudine. 
Secundo,  quia  hic  respectus  abstrahit  ab  actu 
morali,  et  non  niorali,  in  amore  enim  beatifi- 
co  reperitur  respectus  ad  objectum  valde  con- 
forme  rationi,  et  tamen  in  illo  actu  non  est 
esse  morale. 

14.  Impugnatur  deinde  quoad  tertium  res- 
pectum. — De  tertiorespectuactuuminter  se  im- 
primis  fieri  potest  eadem  ratio,  quia  hic  res- 
pectus  abstrahit  ab  esse  morali  et  non  morali, 
nam  inter  visionem  beatam  quatenus  continet 
judicium  de  Deo  diligendo,  et  inter  dilectio- 
nem  beatificam,  est  illa  conformitas,  quia  vo- 
luntas  ita  tendit,  sicut  intellectus  judicat  esse 
tendendum,  et  tamen  in  illis  actibus  non  est 
morahtas.  Secundo,  quia  cum  hsec  relatio  sit 
ad  modum  relationis  similitudinis,  supponit 
existentiam  utriusque  extremi  ut  resultet :  ergo 
quatenus  hic  respectus  potest  resultare  in  actu 
morali  voluntatis,,  prius  natura  supponit  ipsum 
actum  ut  existentem,  et  dimanantem  a  volun- 
tate  et  ratione,  quam  resultet  ibi  conformitas 
illa  ad  rationem  :  ergo  hic  respectus  ut  sic  non 
constituit,  sed  supponit  esse  morale  :  sicut  in 
rebus  naturalibus,,  ut  effectus  referatur  acl 
causam  relatione  similitudinis,  prius  natura 
supponi  debet  ut  existens  et  dimanans  a causa : 
sic  enim  actus  moralis  voluntatis  ut  sit  in  re 
ipsa  conformis  actui  intellectus,  debet  supponi 
ut  manans  a  voluntate  ut  eliciente,  et  aliquo 
modo  ab  intellectu  ut  dirigente  :  ex  hoc  autem 
preecise  intelligitur  actus  moralis,  prius  quam 
intelligatur  resultare  alius  respectus  quod 
probo_,  nam  ex  hoc  prsecise  est  homo  dignus 
laude,  vel  vituperio  :  nam  respectus  postea 
resultans  est  quid  per  accidens,  et  preeter  in- 
tentionem.  Omitto  valde  probabile  esse  hunc 
respectum  esse  solum  rationis,  quia  non  est 
fundatus  in  vera  unitate,  vel  convenientia, 
quee  inest  inter  actus,  id  est,  inter  judicium 
intellectus  et  amorem  voluntatis,  sed  fundatur 
in  quadam  proportione  vel  proportionalitate 
solum,  quse  non  satis  est  ad  respectum  realem. 
Nullo  ergo  modo  potest  hoc  esse  consistere  in 
solo  respectu  ad  rationem.  Quod  si  tandem  di- 
catur  non  sumi  hic  hunc  respectum  in  eo  ri- 
gore,  sed  solum  ut  significat  emanationem 
quamdam  actus  volunlatis  a  judicio  rationis. 
Respondetur  primo  hoc  esse  valde  improprie 
significari  per  respectum  conformitatis  vel 
difformitatis  :  ac  deinde  verum  quidem  hoc 
esse  necessarium  ad  actum  moralem,  non  ta- 
men  sufficere,  nisi  ex  parte  voluntatis  aliud 
adjungatur,  quia  in  actu  non  morali  potest 
ille  modus  emanationis  a  ratione  reperiri, 


284 


DE  ACTU  MORALl  IN  COMMUNI,  QUIDQUE  IN  EO  SIT  ESSE  MOBALE. 


15.  Dicendum  est  ergo  primo,  Esse  morale 
in  actu  voluntatis  preeter  entitatem,  et  sub- 
stantiam  ejus  nihil  addere,  nisi  modum  cujus- 
dam  emanationis,  seu  cnjusdam  moralis  de- 
pendentise  a  ratione  advertente,  et  a  voluntate 
libere  operante.  Hsec  assertio  probari  potest 
primo  a  sufficienti  enumeratione,  quia,  suppo- 
sitis  exclusis,  nibil  aliud  excogitari  potest.  Se- 
cundo,  quia  posito  illo  modo  operandi  in  actu 
voluntatis,  impossibile  est  quin  sit  moralis,  et 
non  posito  illo  modo,  impossibile  est  esse  mo- 
ralem  :  ergo  per  illum  constituitur  in  esse 
morali.  Dices  boc  genus  argumentandi  babere 
locum  in  quacumque  conditione  necessaria, 
et  ita  solum  concludit  libertatem,  vel  adver- 
tentiam  esse  conditionem  necessariam  ad  ac- 
tum  moralem,  non  vero  esse  principaliter  ip- 
sum  esse  morale.  Respondetur  argumentum 
esse  efficax  ex  materia,  quamvis  non  sit  ex 
forma,  quia  ibi  nibil  aliud  innuitur,  quam 
quod  prseter  conditionem  necessarium  sit  prin- 
cipium  formale,  et  quia  in  tali  conditione  nibil 
reperitur  quod  sit,  prseter  rationem  formalem 
recte  concluditur  per  illud  constitui  formaliter 
rem,  quo  posito  babet  talem  denominationem, 
„et  ablato  non  babet.  Tertio  est  optima  ratio, 
quia  posito  in  voluntate  ilio  modo  emanatio- 
nis,  consequuntur  proprietates  morales  actus 
moralis  ut  sic,  et  augentur,  vel  minuunturin 
ordine  ad  illum  modum,  quia,  cseteris  paribus, 
eo  actus  est  laudabilior,  vel  vituperabilior, 
quo  fit  cum  majori  libertate,  vel  advertentia. 
Et  hinc  est  illud  axioma,  Peccatum  in  tanium 
est  peccatum,  in  qnantum  esi  voluntarium,  quod 
supra  dictum  est,  intelligendum  esse  de  volun- 
tario  et  libero  rationali.  Ergo  signum  est  actum 
moralemformaliterconsummari  per  illum  mo- 
dum  operandi,  nam  rei  proprietates  manifes- 
tant  essentiam.  j       •   -,_        g 

46.  Dicendum  secundo  :  hic  modus  non  est 
aliquid  physice  et  intrinsece  inhserens  actui 
morali,  sed  in  actu  exteriori  dicit  denomina- 
tionem  ab  actu  libero  voluntatis :  in  ipso  autem 
actu  voluntatis  dicit  prseter  physicam  emana- 
tionem  a  voluntate,  denominationem  a  ratione 
dirigente,  et  a  voluntate  ex  plena  potestate  ita 
operante  ut  possit  non  operari.  Prima  pars 
hujus  sententise  constat  ex  dictis  contra  secun- 
dam  opinionem  supra  impugnatam.  Secunda 
vero  pars  sumitur  ex  D.  Thoma  prima  secundse 
qusestionis  18,  articulo  6,  ubihac  ratione  dicit 
non  esse  aliam  moralitatem  in  actu  exteriori, 
quam  in  interiori,  et  qusestione  vigesima.  ar- 
ticulo  tertio  et  quarto,  ex  eodem  principio 
definit  actum  exteriorem  per  se  non  augere 


bonitatem,  vel  laudabilitatem  operantis.  Ratio 
etiam  est  elara,  quia  eadem  actio  exterior,  si 
sit  a  voluntate  libera,  est  moralis :  si  vero  casu 
et  sine  advertentia  fiat,  non  est  moralis  :  ergo 
signum  est  totum  boc  consistere  in  denomi- 
natione  a  voluntate.  Tandem  quia  actio  exte- 
rior  habet  per  se  totam  suam  substantiam  et 
entitatem  a  proximo  principio  exequenti :  ab 
illo  autem  non  habet  esse  morale,  sed  esse 
physicum :  ergo  tantum  habet  esse  morale  per 
ordinem  ad  primum  principium  movens,  et 
dirigens  humano  rnodo,  quod  est  voluntas. 

17.  Ultimam  partem  conclusionis  insinuavit 
Durandus  in  2,  dist.  38,  quaest.  1,  n.  5  et  6, 
et  patet  facile  ex  dictis,  nam  de  ratione  hujus- 
modi  actus  moralis  imprimis  est  ut  sit  per  se 
et  intrinsece  voluntarius,  et  hoc  quidem  est 
formaliter  et  intrinsece  in  ipso  actu,  et  reali- 
ter,  ac  de  substantia  et  entitate  ejus,  ut  constat 
ex  dictis  agendo  de  voluntario  :  hoc  autem 
Voluntarium  ut  sit  perfectum,  indiget  perfecta 
advertentia  rationis,  quee  in  actu  non  ponit 
aliquid  preeter  entitatem  ejus,  sed  solum  di- 
rectionem  quamdam,  a  qua  denominatur  actus 
cum  advertentia,  seu  perfecto  modo  factus. 
Est  accommodatum  exemplum  in  opere  artifi- 
cioso,  nam  si  quis  voluntarie,  et  ex  directione 
artis  fingat  monstrum,  actio  est  artificiosa  :  si 
vero  volens  depingere  hominem,  casu  depingit 
monstrum,  actio  non  est  artificiosa,  sed  defi- 
ciens  ab  arte,  et  tamen  si  consideretur  physice 
actio  ipsa,  eodem  prorsus  motu  physico  perfi- 
citur.  Igitur  sicut  in  hoc  exemplo  esse,  vel  non 
esse  artificiosum,  est  denominatio  ab  arte  di- 
rigente,  ita  in  actu  voluntatis,  quod  procedat 
ex  perfecta  advertentia,  solum  est  denominatio 
ab  actu  intellectus.  Ultra  hoc  etiam  necessaria 
est  denominatio  ab  ipsamet  potentia  voluntatis 
ut  potente  non  elicere,  quam  agendo  de  vo- 
luntario,  ostendimus  nihil  intrinsecum  addere 
actui  voluntatis,  quia  voluntas  ut  sic,  non  in- 
fluit  in  illum. 

18.  Atque  hinc  intelligitur  primo  hoc  esse 
morale  esse  diversae  rationis,  et  quasi  analo- 
gum  in  actu  exteriori  et  interiori:  nam  pri- 
mum  differt  in  voluntario  intrinseco  et  extrin- 
seco  :  deinde  differt  in  forma,  a  qua  sumitur 
denominatio,  ut  declaratum  est.  Deinde  lioc 
esse  immediate  convenit  actui  interiori,  exte- 
riori  vero  non  nisi  per  interiorem.  Secundo 
colligitur,  licet  actus  morales  interiores  essen- 
tialiter  et  specifice  differant  in  eo  esse  reali  et 
intrinseco  quo  denominantur  morales,  tamen 
in  modo  illo,  in  quo  consummatur  moralitas, 
non  differre  formaliter,  sive  sint  boni,  sive 


DISPUTATIO 

mali ,  libertas  enim  voluntatis  ejusdem  ratio- 
nis  est  in  actibus  bonis  et  malis  :  et  similiter 
advertentia  intellectus  eodem  modo  fit.  Est 
esemplum  in  virtutibus  intellectus ,  et  in  aliis 
actibus  qui  sunt  ab  intellectu  ut  ratione,  nam 
licet  ex  objectis  differre  possint  in  ratione  ta- 
lis,  vel  talis  scientise,  aut  etiam  in  veritate  et 
falsitate ,  tamen  formaliter  in  modo  ratioci- 
nandi  et  colligendi  non  differunt,  quia  modus 
operandi  intellectus  semper  est  idem  :  sic  igi- 
tur  in  prsesenti  contingit. 

19.  Ad  rationem  dubitandi  initio  positam 
respondetur  boc  esse  morale  consistere  in  de- 
nominatione  intrinseca  saltem  respectu  ipsius 
actus  :  quod  ideo  dico,  quia  respectu  operantis 
tota  naec  denominatio  sumitur  a  potentiis,  sive 
actibus  sibi  intrinsecis  :  et  ab  bis  rebus  quse 
sunt  in  potestate  ejus,  quod  supra  insinuavi 
esse  necessarium  ad  moralitatem.  Ad  primam 
rationem  et  probationem  respondetur  bujus- 
modi  denominationem  proprie  non  esse  ens 
rationis,  quod  consistit  in  fictione  intellectus, 
sed  est  in  rebus  ipsis,  quse  ita  se  habent,  ut 
licet  una  non  sit  in  alia,  neque  illi  inhsereant, 
aut  illam  informent  :  babent  tamen  inter  se 
abquam  habitudinem,  vel  causalitatem,  ratio- 
ne  cujus  una  denominatur  ab  altera  ut  divus 
Tbomas  docuit,  1,  2  qusest.,  art.  2,  ad  1,  unde 
boc  videtur  solum  tribuere  relativis,  sed  intel- 
ligendus  est  non  solum  de  relativis  preedica- 
mentalibus,  sed  etiam  de  transcendentalibus, 
et  de  quocumque  genere  babitudinis  realis, 
nam  est  eadem  ratio,  et  colligitur  ex  eodem 
D.  Thoma,  1  p.,  q.  37,  art.  2,  et  in  1,  d.  32, 
q.  1,  art.  \,  et  d.  40,  q.  d,  a.  1,  ad2.  Exhac 
autem  rerum  babitudine  sumit  intellectus  fun- 
damentum  vel  ad  imponenda  nomina,  vel  ad 
fingendos  respectus  rationis :  et  fortasse  nibil 
aliud  sentiunt  qui  appellant  boc  esse,  ens  ra- 
tionis,  scilicet  fundamentaliter,  et  quia  in  re 
denominata  non  ponit  novum  esse  reale.  Unde 
ad  alteram  partem  illius  augmenti  negatur 
banc  denominationem  sic  explicatam  non  suf- 
ficere  ad  effectus  morales,  quia  est  evidens  in 
rebus  bumanis  multum  sestimari  et  valere  bu- 
jusmodi  denominationem  ad  morales  effectus, 
nam  dominium,  jurisdictio,  et  similia  non  ad- 
dunt  rebus  pbysicas  entitates,  sed  morales  fa- 
cultates  ortas  ex  libero  consensu  voluntatis  : 
et  ratio  bujus  est,  quia  homines  reguntur  ra- 
tione,  et  in  ffistimatione  rationis  multum  pree- 
ponderat  ordo  rerum  in  ordine  ad  voluntatem 
et  libertatem  bumanam,  etin  ordine  ad  supe- 
rioris  voluntatem,  prsesertim  quia  cum  prse- 
sens  denominatio  non  sit  omnino  extrinseca 


I.  SECTIO  II.  285 

operanti,  non  est  mirum  posse  ei  cedere  in 
laudem,  meritum  et  alios  effectus. 

20.  Ad  secundam  rationem  respondetur,  si 
contingere  possit  denominationem  respectu 
ejus  cui  primario  datur  ,  esse  extrinsecam, 
posse  illam  secundario  et  analogice  communi- 
cari  alicui,  cui  etiam  extrinsece  conveniat  me- 
diante  re  prius  denominata  :  nam  calor  et  sub- 
stantia  cui  inheeret  dicuntur  extrinsece  visa, 
et  nibilominus  calor  dicitur  proprie  ac  simpli- 
citer  visus,  substantia  vero  non  nisi  per  acci- 
dens  et  secundum  quid:  et  sic  esse  visum 
potest  esse  quid  analogum  respectu  visibilis 
per  se,  et  per  accidens,  et  tunc  non  est  neces- 
sarium  ut  primum  analogatum  sit  intrinsece 
tale  :  et  ratio  est  clara,  quia  analogia  funda- 
tur  in  proportione  quadam,  seu  proportiona- 
litate :  hsec  autem  sicut  sumitur  interdum  per 
ordinem  ad  formam  intrinsece  denominatam, 
ita  potest  sumi  in  ordine  ad  formam  denomi- 
natam  extrinsece,  quando  forma  denominans 
babet  aliquam  variationem,  seu  ordinem  in 
denominando.  Sic  ergo  in  prsesenti,  quamvis 
esse  morale  analogice  conveniat  actibus  inter- 
nis,  vel  externis,  vel  aliis  rebus :  nihilomi- 
nus  potest  omnibus  per  extrinsecam  denomi- 
nationem  convenire,  quse  primo  ac  per  se 
convenit  actibus  internis ,  per  quos  commu- 
nicatur  externis  :  atque  hsec  est  sufficiens  res- 
ponsio. 

21 .  Potest  tamen  esse  alia  responsio,  quam 
statim  addam  respondendo  ad  alteram  partem 
illius  argumenti,  quse  in  hoc  fundabatur,  quod 
forma  extrinsece  denominans  debet  prius  in 
aliquo  intrinsece  reperiri :  ad  quod  breviter 
dicitur,  verum  quidem  esse  formam  realem 
extrinsece  denominantem  aliud  vel  inhseren- 
do,  vel  per  identitatem  debere  esse  intrinsece 
alicubi :  non  est  tamen  necesse  ut  eamdem 
denominationem,  quam  extrinsece  alicui  tri- 
buit,  prius  det  intrinsece  alteri,  sed  potest  dare 
aliam.  Exemplum  clarum  est  in  visione  quse 
dominat  objectum  visum  extrinsece :  est  ta- 
men  intrinsece  in  potentia,  quam  non  deno- 
minat  visam,  sed  videntem  :  et  in  actione 
transeunte  constat  esse  inhserenter  in  passo, 
cui  non  dat  denominationem  agentis  :  et  ratio 
est  clara,  quia  denominatio  extrinseca  oritur 
ex  aliqua  habitudine  formse  denominantis  ad 
rem  denominatam  :  hsec  autem  habitudo  po- 
test  esse  valde  diversa  in  ordine  ad  rem  extrin- 
secam,  quam  sit  in  ordine  ad  subjectum.  Sic  er- 
goin  preesenti,  formaa  qua  actus  denominatur 
moralis,  radicaliter  est  in  advertentia  intellec- 
tus,  quee  intrinsece  est  in  ipso  intelleetu,  et 


286  DE  ACTU  MORALI  IN  COMMUNI, 

denominat  ipsum  advertentem,  actum  vero 
voluntatis  denominat  deliberatum^  seu  consi- 
deratum :  proxime  vero  est  in  ipsa  vohmtate 
quatenus  est  indifferens  ad  agendum  et  non 
agendum  :  quse  in  potentia  ipsa  est  intrinsece 
et  formaliter ,  et  denominat  illam  liberam 
quoad  facultatem,  seu  actum  primum :  actum 
vero  ab  illa  manantem  denominat  liberum, 
seu  moralem.  Unde  addi  potest  banc  denomi- 
nationem  moralem  quamvis  considerata  ety- 
mologia  vocis,  et  prima  ejus  impositione  pri- 
mo  conveniat  actibus,  attamen  secundum  rem 
et  secundum  illam  proprietatem  a  qua  totum 
esse  morale  manat ,,  primo,  bac  formaliter  con- 
venit  voluntati,  quce,  ut  jam  explicavi,  dici 
potest  causa  moralis,  non  per  denominationem 
extrinsecam  a  suis  actibus,  sed  per  intrinse- 
cam  a  sua  virtute,  a  qua  babet  sic  operari 
posse,  quomodo  non  dicetur  causa  moralis, 
quia  actu  causet,  sed  quia  potens  est  sic  cau- 
sare. 

SECTIO  III. 

Quid  sit  esse  morale  in  cceteris  rebus  quce  Jioc 
modo  denominantur. 

Tria  genera  rerum  quce  denominantur  mora- 
les.  —  Materia  hujus  queestionis  si  exacte  trac- 
tanda  esset,  valde  esset  diffusa  et  involveret 
multa  quee  ad  alias  materias  theologisespectant. 
Ne  igitur  ab  scopo  nostro  discedamus,  attingam 
solum  principia  generalia  quod  et  ad  hanc  ma- 
teriam  multum  deserviunt,  et  ex  eis  facile  erit 
inaliis  discurrere.  Adtria  ergo  capita  possunt 
revocari  ea  omnia,  quse  moralia  denominan- 
tur,  prseter  actus  humanos,  de  quibus  jam 
dictum  est,  primo  ad  causas,  seu  principia 
moralia.,  secundo  ad  effectus,  seu  proprietates 
morales,  tertio  ad  accidentia  et  de  singulis 
pauca. 

1.  Primi  generis  sunt  causce,  quce  morales 
denominantur  duplici  modo.  —  TJnus  modus.  — 
Circa  causam  moralem,  generatim  loquendo, 
hsec  denominatio  sumpta  est  ex  modo  causan- 
di,  ut  a  fortiori  patet  ex  dictis  de  actu.  Est 
autem  considerandum  hujusmodi  causalitatem 
moralem  interdum  non  excludere  causalita- 
tem  per  se  physicam,,  interdum  vero  ab  ipsa 
condistingui.  Priori  modo  causa  moralis  illa 
dicitur,  quae  licet  physice  et  per  se  influat  in 
effectum.,  non  tamen  ex  necessitate  causat,  sed 
cum  dominio  et  libertate :  et  hoc  modo  volun- 
tas  divina  dici  potest  causa  moralis  suorum 
effectuum  ad  extra :  voluntas  autem  creata  non 
solum  effectuum.  ab  extra,  sed  etiam  sui  actus 


QUIDQUE  IN  EO  SIT  ESSE  MORALE. 
qui  intra  illam  manet,  dicitur  causa  moralis, 
quia  licet  physice  et  per  se  influat  in  illum  ac- 
tum,  tamen  id  facit  cum  dominio  et  potestate 
non  influendi.  Atque  hoc  modo  esse  morale  in 
tali  causa,  si  sit  sermo  de  causa  actuali  in  actu 
secundo,  includit  denominationem  et  ab  actu 
suo;  seu  actione,  ut  sic,  et  a  potestate  non 
agendi,  non  enim  dicitur  causare  moraliter, 
nisi  quia  agit  potens  non  agere.  Si  vero  sit 
sermo  tantum  de  causa  in  actu  primo,  deno- 
minatio  illa  sumitur  ab  intrinseca  potentia 
tantum,  et  in  hoc  sensu  esse  morale  est  quid 
physicum  et  intrinsecum  potentia*. 

2.  Alter  modus.  —  Posteriori  autem  modo 
dicitur  causa  moralis,  quee  per  se  et  physice 
non  influit  in  effectum,  sed  tantum  applicando, 
vel  inducendo  aliam  causam  ex  formalh  aut 
interpretativa  intentione  talis  effectus.  Hoc 
constat  tam  inductione,  quam  ratione,  quia 
non  est  alia  ratio,  in  qua  heec  causalitas  dis- 
tinguatur  a  causalitate  per  se  physica.  Item 
quia  licet  hic  modus  causandi  physice  sit  per 
accidens,  attamen  moraliter  reputatur  per  se, 
quia  in  ordine  ad  mores  illa  causa  se  gerit 
tanquam  intendens  per  se  illum  effectum,  in 
quo  differt  a  causa  physica,,  nam  haec  per  se 
non  intendlt,  nisi  quod  per  se  causare  potest : 
causa  autem  moralis,  quia  per  cognitionem 
dirigitur,  et  per  voluntatem  operatur,  potest 
per  se  et  directe  intendere  ea,  quee  solum  per 
accidens  potest  physice  causare.  Et  hinc  fit  ut 
talis  effectus  eodem  modo  tribuatur  tali  causse 
quoad  laudcm,  vel  vituperium,  pra^mium,  vel 
pcenam,  ac  si  per  se  illum  causaret,  quse  omnia 
moralia  sunt :  ergo  et  ipse  modus  causandi 
moralis  est;  unde  constat  non  habere  locum 
nisi  in  causa  operante  per  intellectum  et  vo- 
luntatenij  vel  in  instrumento  ejus  ut  supplet 
ejus  vicem,  et  dicit  aliquam  habitudinem  ad 
intellectum  et  voluntatem:  quo  etiam  modo 
causa  consulens,  petens,  et  hujusmodi,  dicun- 
tur  causare  moraliter :  atque  ita  hoc  etiam 
esse  morale  consistit  in  modo  influendi  et  ope- 
randi  per  voluntatem,  vel  in  ordine  ad  illam : 
et  per  hoc  judicandum  est  de  cseteris. 

3.  Secu.idi  generis  sunt  effectus  ipsi,  qui 
morales  denominantur.  —  Unus  modus  quo  ef- 
fectus  denominantur  morales. — Circa  secundum 
de  effectu  considerandum  est  generatim  etiam 
loquendo,  effectum  ut  sic  dici  moralem  ex 
modo  emanationis  :  proprie  tamen  tunc  ita 
denominatur  quando  non  physice  procedit  a 
sua  causa,  preesertim  loquendo  de  rebus  ex- 
ternis,  quee  sunt  extra  voluntatem.  Inter  hos 
autem  effectus  quidam  sunt,  qui  hcet  denomi- 


DISPTJTATIO 
nentur  morales  ex  ordine  ad  causam,  tamen 
in  se  sunt  entia  realia  et  physica.,  ut  preemiuni 
est  quidem  effeetus  moralis  rneriti,  in  se  tamen 
est  quid  physicum  et  reale,  et  sic  de  aliis  :  et 
in  his  fere  nulla  est  difficultas,  nam  res  ipsa 
physica  non  essentialiter,  sed  denominative 
dicitur  moralis  effectus,  et  ideo  esse  potest 
totus  ille  effectus  quoad  rem  physicus  sine  tali 
moralitate,  quge  seepissime  sumitur  ex  inten- 
tione  agentis  ordinantis  unam  rem  ad  aliam, 
vel  quia  per  unam  excitatur  ad  faciendam 
aliam. 

4.  Alter  modus,  ac  difficilis.  —  Interdum 
vero  hujusmodi  effectus  sunt  morales  quoad 
totum  suum  esse,  qui  sunt  difficiliores  ad  ex- 
plicandum  :  neque  enim  hoc  esse  dicit  aliquam 
entitatem  physicain,  ac  rebus  superadditam, 
neque  vere  dici  potest  omnino  confictum,  quia 
vere  est  in  rebus  ipsis  aliquo  modo  :  hujusmodi 
est  obligatio  orta  ex  promissione,  dominium 
quod  transfertur  per  voluntatem  domini,  vin- 
culum  matrimonii;  valor  rei  ortus  ex  lege 
taxante  pretium  ejus  :  et  huc  etiam  spectat 
macula  peccati,  sive  habitualis  culpa,  quae  nec 
per  se  dicit  ens  positivum  reale,  ut  per  se  con- 
stat;  nec  simpliciter  requirit  privationem  rea- 
lem  physicam,  ut  constat  in  culpa  veniali,  et 
in  peccato  mortali,  si  esset  in  homine  pura 
seclusa  gratia :  dicit  ergo  solum  aliquid  morale 
relictum  ex  preecedenti  actu,  quod,,  generaliter 
loquendo,  nihil  aliud  est  quam  denominatio 
rehcta  ex  preecedenti  actu,  non  utcumque  ut 
preeteritum  est,  nam  illa  ut  sic  potius  est  quasi 
necessaria  et  naturalis  denominatio,  sed  ut 
moraliter  secundum  prudentem  existimatio- 
nem;  ita  se  habet,  ac  si  preesens  esset  in  ordine 
ad  morales  effectus  :  unde  fit  ut  ratione  talis 
denominationis  res  sic  denominata,,  aliter  com- 
paretur  ad  rectam  rationem,  ut,  verbi  gratia, 
liceat,  vel  non  liceat  uti  illa,  vel  ut  sit  digna 
odio,  vel  amore,  vel  aho  simili  modo. 

5.  Ex  qua  doctrina  colligi  imprimis  potest 
qusedam  distinctio  moralis  entis  pree  oculis 
habenda,  nam  quoddam  dici  potest  ens  morale 
solum  denominative,  aliud  vero  entitatfve,  seu 
substantialiter.  Unde  etiam  obiter  intelligitur 
quomodo  ens  morale  distinguatur  ab  ente  phy- 
sico,  nam  illud  ens  morale,  quod  solum  deno- 
minative  est  tale  ratione  rei  denominatee  est 
verum,  quod  ex  modo  suee  productionis,  vel 
ex  aliqua  alia  habitudine  ad  liberam  volunta- 
tem  ut  sic,  recipit  illam  denominationem  mo- 
ralem  et  hujusmodi  sunt  actus  morales,  et 
fortasse  preeeipua  eorum  bonitas  moralis,  ut 
dicemus.  Ens  autem  morale  entitative  etsub- 


I.  SECTIO  III.  287 

stantialiter,  licet  habeat  aliquod  fundamentum 
in  aliqua  re  physica,  unde  oriatur  talis  deno- 
minatio,  tamen  in  se  et  intrinsece  non  inclu- 
dit  entitatem  physicam  :  et  hujusmodi  etiam 
sunt  aliquse  proprietates  actuum  humanorunx, 
ut  est,  verbi  gratia,  infinitus  valor  operum 
ChristL  laudabilitas  operis,,  seu  operantis,  ra- 
tione  operis  :  et  interdum  in  causis  moraiibus, 
preesertim  instrumentalibus,  virtus  causandi 
est,  etiam  hocmodo  moralis,  qualis  est  in  scrip- 
tura,  vel  chirographo,  ad  efficiendam  solutio- 
nem  debitf,  et  hujusmodi  putatur  a  multis  esse 
virtus  Sacramentorimr,  quee  pendet  ex  extrin- 
seca  impositione. 

6.  Secundo  ex  his  colligitur  quomodo  pos- 
sint  heec  entia  moralia  destrui,  aut  corrumpi, 
nam  sicut  per  denominationem  extrinsecam 
fiunt,  ita  per  similem  modum  destruuntur,  sic 
tollitur  obligatio  promissionis  per  alterius  re- 
missionem,  vel  obligatio  voti  per  dispensatio- 
nem,  vel  irritationem.  Solum  est  observandum 
sicut  heec  entia  dicuntur  esse  per  ordinem  ad 
apprehensionem  hominum,  quatenus  possunt 
mutare  judicium  morale  de  agendis :  ita  pari 
ratione  per  ordinem  ad  eamdem  hominum 
prudentum  eestimationem  destruuntur,  quan- 
do  per  contrarium,  ratio  recta  apprehendit  esse 
factam  in  objecto  moralem  mutationem,  quee 
ita  illud  relinquit,  ac  si  prior  denominatio  non 
fuisset  :  sicut  valor,  seu  pretium  rei  durat 
posita  lege  taxante,  illa  autem  revocata  per 
voluntatem  Principis  tollitur  talis  valor,  et  re- 
linquitur  res  in  eo  statn,  quem  ex  se  haberet 
nulla  posita  lege,  et  sic  de  aliis :  et  ratio  gene- 
ralisest,  quia  quale  est  esse  rei,  talis  esse  de- 
bet  finis,  vel  initium  ejus. 

7.  Tertii  generis  sunt  accidentia,  seu  cir- 
cumstantiw,  quce  morales  denominantur.  — Girca 
tertium  caput  de  accidentibus,  vel  circumstan- 
tiis  moralibus.,  nihil  fere  preeter  dicta  restat 
dicendum  :  heec  enim  interdum  in  suo  esse 
sunt  entia  physica,  ut  intensio,  locus,  et  cee- 
tera,  et  tunc  solum  denominantur  morales  aut 
ex  modo  quo  fiun*,  aut  certe  quia  terminant, 
vel  terminare  possunt  habitudinem  actus  mo- 
ralis  ad  modum  objectorum,  de  quibus  unum 
verbum  statim  dicam:  aliquando  vero  hee  cir- 
cumstantiee  sunt  in  toto  suo  esse  morales  se- 
cundi  generis  supra  positi,  addunt  tamen  or- 
dinem  ad  actum  moralem  quatenus  illum  pos- 
sunt  aliquo  modo  afficere  accidentaliter,  et  sic 
dicuntur  circumstantiee  morales. 

8.  Cur  oljecta  aliqua  denominentur  moralia. 
— Cur  scientiw. — Cur  virtutes. — Ex  his  itaque 
facile  erit  ad  has  revocare  omnes  alias  similes 


288 


DE  BONITATE  ET  MALITIA  OBJECTIVA  HUMANORUM  ACTUUM. 


denominationes  morales  :  dicuntur  enim  ob- 
jecta  moralia,  quia  per  rationem  regulantur, 
et  proponuntur  ad  actus  morales  eliciendos, 
ut  significavit  D.  Thomas  4,  2,  qusest.  19,  a.  1, 
ad  3,  quse  denominatio  potest  reduci  ad  cau- 
salitatem  moralem,  quia  objecta  sunt  causa 
actuum,  et  in  ordine  ad  morales  actus  illa 
causalitas  est  aliquo  modo  moralis,  quia  non 
imponit  necessitatem :  dicuntur  etiam  scientise 
morales  vel  per  modum  effectus,  quia  habent 
pro  materia,  atque  adeo  pro  causa  objectiva, 
morales  actus,  vel  etiam  possunt  sic  denomi- 
nari  per  modum  causse,  quia  dirigunt  aliquo 
modo  actus  morales.  Tandem  simili  ratione 
dicuntur  aliquse  virtutes  morales :  et  licet  D. 
Thomas  1,  2,  q.  56,  a.  4,  et  q.  1,  de  Virtut.,  a. 
10,  ad  18,  dicat  illam  denominationem  magis 
sumptam  esse,  a  more  ut  significat  inclinatio- 
nem,  quam  ut  significat  consuetudinem :  ta- 
men  mihi  valde  probabilis  est  hsec  posterior 
denominatio ;  tum  quia  illa  prior  omnibus  ha- 
bitibus  potest  esse  communis ;  tum  etiam,  quia 
hsec  posterior  significatio  moris  est  magis  pro- 
pria :  potest  ergo  a  more  desumi  per  modum 
effectus,  quod  significare  videtur  Aristoteles  2, 
Ethic,  cap.  1,  dicens,  virtus  moralis  ex  more 
fit,  unde  et  nomen  accepit:  vel  etiam  potest 
sic  denominari  per  modum  causse,  quia  est 
principium  moralium  actuum,  et  sic  compre- 
hendit  etiam  virtutes  infusas  :  imo  si  heec  de- 
nominatio  sumatur  in  hac  ampliatione,  etiam 
virtutes  theologicse  possunt  dici  morales,  nam 
revera  actus  earum  sunt  morales :  verum  illa 
denominatio  virtutum  specialiter  accommodata 
est  ad  illas,  quse  etiam  habent  pro  objecto  et 
materia,  circa  quam  versantur,  aliquos  actus 
morales,  de  quo  latius  alibi. 

9.  Ens  morale  in  communi  analogum  est. — 
Ex  quibus  omnibus  tandem  concludo  ens  mo- 
rale  in  tota  latitudine  sua  non  dicere  proprie 
unam  rationem  communem,  ut  satis  patet  ex 
magna  varietate  hujus  denominationis  quam 
explicuimus.  Unde  licet  possimus  dicere  ens 
morale  esse  illud  quod  ad  mores  pertinet,  vel 
quod  aliquo  modo  ex  libero  operandi  modo 
procedit,  aut  ad  illum  dicit  aliquam  habitu- 
dinem,  tamen  hsec  potius  est  qusedam  vocis 
analogise  interpretatio,  quam  alicujus  rationis 
formalis  communis  explicatio  :  in  aliquibus 
autem  entibus  moralibus  magis  contractis  po- 
test  vere  dari  ratio  communis  abstracta,  et 
divisio,  quae  sub  illa  fiat  per  se  per  modum 
generis  et  speciei,  et  hujus  modi  est  ratio  actus 
moralis  et  ratio  bonitatis,  vel  malitise  moralis, 
de  quibus  nobis  mox  disputandum  est. 


DISPUTATIO  II. 

DE  BONITATE  ET  MALITIA  OBJEGTIVA  HUMAN0B.UM 
AGTUUM. 

Quoniam  objecta ,  teste  Aristotele ,  sunt 
priora  actibus,  et  actus  humani  vel  omnino, 
vel  prsecipue  accipiunt  ab  objectis  bonita- 
tem  et  malitiam,  ideo  antequam  disputemus 
de  bonitate  actuum  ut  actus  sunt,  dicendum 
videtur  de  bonitate  objectorum,  quam  nos  vo- 
camus  bonitatem  objectivam,  de  qua  videbi- 
mus  an  sit,  quid  sit,  et  unde  sumatur,  seu 
quotuplex  sit  et  simul  dicemus  de  malitia, 
quia  facile  cognoscitur  cognito  positivo  cujus 
est  privatio. 

SECTIO  I. 

Utrumin  objectis  actuum  humanorum  sit  aliqua 
honestas,  sive  bonitas  moralis  objectiva. 

1 .  Primum  argumentum  partis  negativce. — 
Secundum  argumentum.  —  Tertium  argumen- 
tum.  —  Ratio  dubii  est  primo,  quia  non  opor- 
tet  ut  condltiones,  quse  sunt  in  actu,  prius 
reperiantur  in  objecto,  etiamsi  sumat  actus 
totam  denominationem  suam  ab  objecto  :  ergo 
licet  actus  humanus  sit  bonus  ex  habitudine 
ad  objectum,  non  oportet,  ut  objectum  ipsum 
prius  sit  bonum  :  ergo  non  est  necessaria  hsec 
bonitas  objectiva.  Primum  antecedens  patet 
inductione,  nam  licet  judicium  intellectus  sit 
verum,  non  oportet  ut  illa  veritas  prius  sit  in 
rebus,  nam,  teste  Aristotele,  primo  et  per  se 
est  in  intellectu,  per  confirmationem  ad  res : 
idem  est  de  certitudine,  claritate  :  et  ratione 
patet,  quia  objectum  in  tantum  potest  requi- 
rere  conditionem,  quse  est  in  actu,  in  quantum 
est  causa  illius :  objectum  autem  non  est  causa 
univoca  actus,  sed  sequivoca  :  non  ergo  opor- 
tet  ut  in  se  habeat  conditionem  illam,  quam 
communicat  actui  objective  :  ergo  quamvis 
objecta  humanorum  actuum  aliquo  modo  com- 
municent  actibus  bonitatem,  non  oportet  ut 
ipsa  in  se  bona  sint  bonitate  morali,  seu  ho- 
nestate.  Secundo,  actus  interior  voluntatis  non 
ideo  est  bonus,  quia  objectum  est  bonum  mo- 
raliter :  duplex  enim  esse  potest  tale  objectum, 
scilicet,  aut  res  omnino  extrinseca,  seu  quse 
nullo  modo  sit  actus  humanus,  ut  est  Deus 
respectu  amoris  ejus,  vel  potest  esse  aliquis 
actus  humanus,  ut  est  eleemosyna  respectu 
voluntatis  dandi  eleemosynam :  priora  objecta 


DISPUTATIO 
non  possunt  dici  ex  se  moraliter  bona,  aut 
niala,  ut  per  se  constat,  quia  tantum  sunt  res 
quffidam  simplices  et  naturales,  seu  physicse  : 
posteriora  vero  in  tantum  sunt  bona  moraliter, 
in  quantum  procedunt  ab  actibus  internis  bo- 
nis  :  actus  enim  exterior  eleemosynse  ideo  est 
bonus,  quia  a  bona  voluntate  procedit,  unde 
si  interdum  procedat  a  mala  voluntate,  est 
malus  :  ergo  neque  in  illis  objectis  secundum 
se  est  bonitas  aliqua.  Tertio,  ut  actus  volnn- 
tatis  sit  malus,  non  requirit  malitiam  in  ob- 
jecto,  ergo  neque  ut  sit  bonus,  requirit  boni- 
tatem  :  antecedens  patet,  nam  odium  Dei  est 
maluin,  et  tamen  babet  pro  objecto  Deum,  in 
quo  nulla  est  malitia,  et  sic  de  aliis. 

2.  In  hac  re  vix  reperio  varietatem  opinio- 
num,  quia  theologi  pauca  de  ea  in  propriis 
terminis  disputant :  potest  autem  referri  hic 
opinio  eorum,  qui  negant  in  actibus  externis 
esse  aliquam  bonitatem,  quee  non  emanet  ab 
interioribus  actibus,  quam  tenet  Ahnainus, 
tr.  3,  Moral.,  cap.  18,  et  Ocham,  quodlib.  \, 
qusest.  10,  Gregorius,  in  2,  qusest.  41.  Sedre- 
vera  hi  auctores  non  loquuntur  de  actibus  ex- 
ternis  formaliter  ut  objecta  sunt,  sed  ut  sunt 
actus  humani,  quee  consideratio  est  longe  di- 
versa,  ut  dicemus. 

3.  Prima  assertio  affirmativa. —  Dicendum 
primo.Inobjectis  humanorum  actuum,qui  sunt 
boni  moraliter,  necessaria  est  aliqua  honestas, 
quse  conveniat  objecto  ex  se,  et  non  per  actum, 
et  illa  recte  dici  potest  bonitas  objectiva.  Hanc 
conclusionem  sumo  exD.  Thomal,  2,  q.  19, 
art.  1,  ad  3,  dicente  :  Bonum  per  rationem 
prcesentatum  voluntati  ut  objectum,  et  in  quan- 
tum  cadit  sub  ordine  rationis,  pertinet  ad  genus 
moris,  et  causat  bonitatem  moralem  in  actu 
voluntatis.  In  quibus  verbis  dicit  aperte  bo- 
num  preesupponi  ut  objectum  ante  actum  vo- 
luntatis,  et  respectu  actus  moraliter  boni :  il- 
lud  bonum  aliquo  modo  pertinet  ad  genus 
moris  per  ordinem  ad  rationem  :  est  ergo  in 
illo  aliqua  bonitas  quam  recta  ratio  cognoscit, 
et  hanc  nos  vocamus  objectum  honestum: 
unde  1,  2,  q.  20,  art.  1,  ad  1,  ait  idem  divus 
Thomas  actum  externum  prout  est  prior  in 
ordine  rationis ,  quam  internus,  habere  ex  se 
bonitatem  non  ab  interiori  actu,  sed  quse  sit 
potius  fundamentum  bonitatis  interioris  actus. 
Ubi  est  advertendum  non  sentire  D.  Thomam 
hanc  bonitatem  non  convenire  his  actibus  pro- 
ut  in  re  sunt,  eo  quod  dicat  convenire  illis 
prout  sunt  in  ordinatione  rationis,  quia  res 
quae  judicatur  bona ,  non  in  apprehensione 
tantum,  sed  in  existentia  judicatur  bona  :  ut 

IV. 


II.  SEGTIO  I.  289 

ergo  judicium  sit  verum,  oportet  ut  res  in  se 
habeat  bonitatem,  quam  habet  ut  rationi  ob- 
jecta  :  dicit  tamen  D.  Thomashanc  bonitatem 
convenire  actibus  externis  ut  sunt  in  appre- 
hensione  rationis,  quia  ut  sic  objiciuntur  vo- 
luntati,  et  ita  hoc  modo  dicendi,  explicuit  hanc 
bonitatem  esse  objectivam,  et  convenire  acti- 
bus  externis,  non  ut  actus  sunt  morales,  sed 
ut  objecta  sunt.  Eamdem  doctrinam  repetit, 
queest.  2,  de  Malo,  art.  3,  in  corp.,  et  ad  8, 
ubi  hanc  vocat  bonitatem  primordialem  ,  et 
ita  conclusionem  hanc  fere  omnes  Thomistee 
docent,  Conradus,  alii  l,  2,  q.  20,  art.  1  et  2, 
Ferrariensis  3,  contr.  Gent.,  cap.  1,  Vigerius, 
in  Summ.,  cap.  %  §  5,  vers.  2,  et  alii  theologi 
quos  infra  referam. 

4.  Ratione  probatur,  quia  objectum  volun- 
tatis  est  bonum  sub  ratione  boni :  ergo  bonitas 
illa,  quse  movet  voluntatem,  non  manat  a  vo- 
luntate,  sed  supponiturin  objectis  :  idemergo 
proportionaliter  verum  est  in  omnibus  habi- 
tibus,  vel  actibus  voluntatis,  quia  omnia  ten- 
dunt  in  objectum  adsequatum  potentise  pro- 
portionali  modo  :  ergo  idem  necesse  est  dicere 
de  actibus  bonis  et  rectis :  supponunt  ergo  in 
objectis  suis  aliquam  bonitatem  moventem  vo- 
luntatem  ad  tales  actus,  et  formaliter  termi- 
nantem  tendentiam  eorum.  Tunc  ulterius,  illa 
bonitastalis  objecti  non  constituit  bonum  uti- 
le,  nec  delectabile  :  ergo  honestum  est :  ergo 
in  ipsa,  aliqua  honestas  sufficiens  in  suo  genere 
ad  dandum  actui  bonitatem  moralem,  et  ideo 
recte  dicitur  bonitas  moralis  objectiva.  Pro- 
bantur  duse  partes  de  utilitate  et  delectabili- 
tate,  nam  imprimis  bonum  utile  ut  sic  est 
respectivum  :  et  totam  suam  rationem  appeti- 
bilis  sumit  ab  illo,  ad  quod  est  utile,  ut  suo 
loco  jam  ostensum  est  :  ergo  utile  ut  sic  est 
indifferens,  et  ut  sit  honestum,  dicendum  est 
esse  utile  ad  honestum  objectum,  seu  finem : 
ergo  proprie  et  formaliter  hsec  bonitas  non  est 
in  bono  utili  ut  utile  est,  sed  in  aliquo  bono 
per  se  amabili,  ut  latius  postea.  Similiter  bo- 
num  delectabile  ut  sic  non  est  sufficiens  ad 
dandam  actui  interiori  bonitatem  moralem, 
sed  ex  adjunctis  judicandum  est  de  illo,  nam 
potest  habere  adjunctam  turpitudinem,  et  tunc 
actus,  qui  circa  tale  bonum  versatur,  erit  ma- 
lus  moraliter  :  interdum  vero  neque  turpitudi- 
nem,  neque  honestatem  habet  adjunctam,  et 
tunc  est  indifferens :  unde  non  potest  facere 
actum  bonum,  sed  ad  summum  facit  indiffe- 
rentem  in  specie,  et  in  individuo  erit  bonus, 
vel  malus  ex  adjunctis  circumstantiis  :  ali- 
quando  vero  potest  delectatio  esse  honesta. 

19 


290 


DE  BONITATE  ET  MALITIA  OBJECTIVA  HUMANORTJM  ACTUUM. 


quia  consequitur  honestam  operationem,  quse 
operatio  habet  rationem  objecti  honesti :  ergo 
honestas  illius  non  est  ipsa  delectatio,  sed  ali- 
qua  alia  ratio  boni,  a  qua  et  opus  ipsum,  et 
consequenter  delectatio  est  honesta. 

5.  Dices  praeter  has  tres  rationes  esse  quam- 
dam  aliam  convenientis  boni  ut  sic,  et  illam 
sufficereut  ex  parte  objecti  fundet  bonitatem 
actu.  Respondetur  juxta  metaphysicam  dis- 
tinctionem  boni  in  utile  honestum,  et  delecta- 
bile,  omne  illud  quod  est  amabile  tanquam 
per  se  conveniens,  reduci  ad  bonum  hones- 
tum :  unde  licet  concedamus  illam  convenien- 
tiam  cum  natura  fundare  objective  bonitatem 
actus,  nihilominus  illa  vere  dicitur  honestas 
queedam.  Addo  tamen  ulterius,  non  quidquid 
est  conveniens  naturse  hominis,  hoc  ipso  esse 
honestum  proprie  et  in  ordine  ad  mores,  ut 
nunc  loquimur .,  nam  vita  per  se  est  conveniens 
naturee.,  et  tamen  interdum  amare  illam  potest 
esse  turpe,  et  idem  est  de  sanitate.,  aut  aliis 
commodis  naturse,  et  hoc  modo  antiqui  philo- 
sophi,  ut  constat  ex  Tullio  3  et  k,  de  Finibv 
distinxerunt  bonum  natura?  a  bono  honesto, 
quod  appellabant  per  se  decens  :  in  objectis 
ergo  actuum  humanorum  sola  commoditas  na- 
turse  non  est  sufficiens  ad  honestatem  actuum : 
ergo  est  in  eis  aliqua  ratio  bonitatis.,  quam 
proprie  honestatem  appellamus,  ratione  cujus 
talia  objecta  per  rectam  rationem  judicantur 
esse  homini  decentia,  et  propter  se  recte  ama- 
bilia. 

6.  Secunda  assertio  trimembris. — Dicendum 
secundo.  Hsec  honestas  non  convenit  tantum 
actibus  humanis,  sed  etiam  aliis  rebus,  quse 
per  se  recte  amari  possunt :  neque  etiam  con- 
venit  solis  actibus  externis.,  sed  etiam  internis. 
Heec  conclusio  declaratur  uno  exemplo  quoad 
priorem  partem,  nam  tota  illa  sequitur  ex 
praecedenti.,  et  eadem  ratione  probanda  est 
proportionaliter  explicata.  Prima  ergo  pars  de- 
claratur  hoc  exemplo,  Deus  est  objectum  per 
se  amabile  ab  homine  rectissimo  amore  :  non 
est  autem  ita  amabilis  Deusy  quia  amor  qui  in 
ipsum  tendit,  rectus  est,  sed  e  contrario  :  quia 
Deus  de  se  ita  est  bonus,  et  ita  amabilis,  ideo 
amor  qui  tendit  in  illum  sub  hac  ratione  rec- 
tus  est :  ergo  hsec  objectiva  bonitas  supponitur 
in  ipso  Deo,  neque  convenit  illi  per  denomi- 
nationem  ab  actu  voluntatis,  sed  potius  in  suo 
genere  est  causa  rectitudinis  voluntatis.  Dicunt 
aliqui  tale  objectum  non  denominari  bonum 
nisi  a  causalitate,  quia  scilicet  potest  causare 
actum  bonum.  Sed  si  hoc  intelligatur  de  ac- 
tuali  causalitate,  sic  est  aperte  falsum :  est  e- 


nim  objectum  de  se  bonum.,  etiamsi  actu  non 
causet  actum  bonum :  si  autem  intelligatur  de 
virtute  causandi,  cum  heec  causalitas  pertineat 
ad  fmalem  causam,,  verum  est  bonitatem  ip- 
sius  objecti  esse  virtutem,  per  quam  sic  causat., 
juxta  dicta  initio  hujus  operis.  Hsec  autem  boj 
nitas  non  consistit  proprie  in  relatione  causa- 
litatis^  sed  est  veluti  virtus  ipsa,  in  qua  potest 
fundari  talis  relatio. 

7.  Atque  hinc  probatur  secunda  pars  con- 
clusionis  de  actibus  externis,  qui  etiam  sunt 
objecta  internorum^  et  interdum  sunt  tales^  ut 
ex  se  habeant  unde  recte  amentur,  quo  sensu 
vera  est  illa  causalis,  quia  dare  eleemosynam 
bonum  est,  ideo  velle  dare  est  bonum :  ergo  in 
talibus  actibus  secundum  se  prsesupponitur 
aliqua  bonitas,  quse  non  manat  ab  interiore 
actu.,  sed  potius  objective  prsesupponitur^  et 
est  fundamentum  rectitudinis  illius. 

8.  Denique  eodem  modo  probanda  est  ulti- 
ma  pars  conclusionis  de  actu  interiori :  qui 
dupliciter  potest  considerari :  primo  quatenus 
unus  actus  interior  potest  per  alium  actum 
amari  quasi  reflexe,  et  hoc  modo  eadem  est 
ratio  de  uno  actu  interiori  respectu  alterius 
per  quem  amatur,  quae  est  de  actu  exteriori 
respectu  interioris:  sicut  ergo  actus  exterior 
in  se  et  ex  se  habet  honestatem  objectivam, 
ob  quam  recte  amari  potest,  ita  etiam  interior: 
et  hoc  modo  velle  amare  Deum  est  actus  bo- 
nus,,  quia  ipsum  amare  est  objectum  bonum^ 
et  per  se  decens  homini  ut  recta  ratione  uti- 
tur :  ergo  illa  est  honestas  objectiva  unius  ac- 
tus  respectu  alterius.  Secundo  potest  conside- 
rari  actus  interior  quatenus  se  ipso  est  intrin- 
sece  voluntarhiSj  et  consequenter  volitus :  sub 
qua  ratione  non  habetproprie  rationem  objecti, 
quia  non  est  volitus  ut  objectum,  sed  ut  actus : 
attamen  eo  modo  quo  est  volitus,  lata  quadam 
ratione  potest  dici  aliquo  modo  inducere  ratio- 
ne  objecti,,  nam  vere  ut  sic  est  amabilis.  Et 
eadem  consideratione  si  actus  sit  honestus  dici 
potest  intrinsece  includere  honestatem  objecti- 
vam^  ratione  cujus  est  amabilis  honeste  intrin- 
sece  et  per  seipsum,  est  enim  eadem  propor- 
tionalis  ratio.  Poterat  autem  circa  hanc  con- 
clusionem  inquiri.,  utrum  hsec  honestas  objec- 
tiva  reperiatur  aliquo  modo  in  mediis  ut  media 
sunt,  et  in  privationibus,  et  in  entibus,  seu 
respectibus  rationis  :  quae  commodius  explica- 
buntur  in  sequentibus  sectionibus. 

9.  Prcenotatio  divisionis  lonitatis  odjectivce 
et  formalis. — Ad  argumenta  in  principio  po- 
sita,  quoniam  magna  ex  parte  fundantur  in 
aequivocatione  nominum ,   preemittenda   est 


DISPUTATIO 

distinctio  jam  insinuata  bonitatis  et  honesta- 
tis_,  nam  alia  est  objectiva,  alia  vero  potest  vo- 
cari  formalis  :  prior  est  illa,  quce  constituit 
rem  in  ratione  objecti  honesti :  posterior  vero 
quse  constituit  actum  ut  actum  in  ratione  ac- 
tus  honesti.  Dices,  omnis  bonitas  formaliter 
constituit  in  ratione  boni  illani  renx,  cujus  est 
bonitas  :  ergo  omnis  bonitas  est  bonitas  for- 
malis.  Respondetur  hanc  esse  vocis  oequivoca- 
tionein,  concedo  enim  objectum  bonum  for- 
maliter  constitui  sua  bonitate  in  tali  esse,  et 
hoc  sensu  illam  posse  appellari  bonitatem  for- 
malem ;  verum  respectu  hominis  illa  dicitur 
bonitas  objectiva,  et  sub  hoc  respectu  et  con- 
sideratione  datur  illa  divisio,  nam,  ut  latius 
dicam  inferius,  in  tantum  aliquid  est  bonum 
alteri,  in  quantum  est  illi  conveniens  :  duplici- 
ter  autem  potest  aliquid  esse  conveniens  ho- 
mini,  scilicet  aut  per  modum  objecti.,  aut  per 
modum  formse.  Ad  quem  modum  initio  hujus 
operis  distinguebamus  finem  objectivum  et 
formalem  :  sic  ergo  in  ordine  ad  mores  aliquid 
est  bonum  homini  ut  objectum,  quia  scilicet 
est  tale,  ut  per  se  sit  recte  amabile  ab  homine. 
Alio  modo  potest  esse  conveniens  ut  forma  ac- 
tualiter  constituens  hominem  bonum  :  non 
enim  fit  homo  bonus  formaliter  ab  ohjectis 
per  objecta  ipsa,  sed  per  ea  quse  exercet  circa 
objecta.Primum  ergo  bonum  vocatur  objecti- 
Yum,  secundum  formale ;  de  quibus  plura  in 
sequentibus. 

\  0.  Adprimum  argumentum  in  num.  1 . — Ad 
primum  ergo  respondetur  concedendo  non 
esse  necessarium.,  objectum  habere  formaliter 
eam  conditionem,  quse  est  in  actu :  hinc  tamen 
solumfit  honestatem  illam  objectivamnon  esse 
necessario  ejusdemrationis  cum  honestate  for- 
malij  quas  est  in  actu,  quod  verum  est,  ut  la- 
tius  postea  constabit,  non  vero  inde  infertur 
honestatem  illam,  quee  est  in  objecto,  non  esse 
bonitatem  quamdam,  nam  cum  constituat  ob- 
jectum  amabile,  et  sumatur  ex  convenientia 
ad  rationalem  naturam.,  cujus  est  objectum,  ut 
dicam,,  necesse  est  illam  esse  bonitatem  quam- 
dam :  unde  in  illa  divisione  boni  in  honestum, 
etc,  bonum  honestum  non  solum  convenit 
actibus,  sed  etiam  aliis  rebus ,  qua?  honeste 
amari  possunt  :  est  ergo  illa  honestas  bonitas 
qusedam  objectiva. 

11.  Ad  secwidum  argumentum. —  Hinc  ad 
secundum  est  facilis  responsio,  quamvis,  opor- 
teat  distinguere  de  bonitate  et  moralitate,  si 
sermo  sit  de  bono  morali,  nam  denominatio 
boni  sumitur  sine  dubio  a  bonitate  ipsius  ob- 
jecti,  quee  antecedit  actum  voluntatis;  deno- 


II.  SECTIO  I.  291 

minatio  vero  moralis  potest  sumi  ex  sola  ha- 
bitudine  extrinseca  ab  actu  morali;  nam,  ut 
supra  dicebam  ,  objectum   non  denominatur 
morale,  nisi  quatenus  esse  potest  causa  actus 
moralis  :  unde  sicut  in  medicina  sana  virtus 
causandi  sanitatem  est  intrinseca  in  ipsa  me- 
dicina  illi  ex  se  conveniens,  et  non  a  sanitate, 
et  nihilominus  denominatio  sani  est  extrinseca 
illi  a  sanitate  quam  causare  potest :  ita  dicen- 
dum  de  honestate  objectiva  quatenus  moralis 
denominatur.  Hinc  ergo  ad  priorem  partem 
illius  argumenti,  quee  est  de  rebus,  quee  nullo 
modo  sunt  actus  humani,  concedo  in  eis  esse 
honestatem  et  bonitatem  propter  quam  sunt 
honeste  diligibiles,  ut  dictum  est  de  Deo,  et 
idem  est  de  aliis,  servata  proportione.  Utrum 
vero  honestas  illa  dicenda  sit  moralis,  qua3stio 
est  de  nomine,  quas  jam  satis  explicata  est  : 
unde  Ferrariensis  supra  illam  vocat  bonitatem 
naturalem,  qua3  non  libere,  sed  naturaliter 
objectis  convenit :  D.  Thomas  autem  vocat 
primordialem  in  genere  moris,  quod  idem  est, 
quod  dicere  esse  morale  causaliter.  Ad  poste- 
riorem  autem    ejusdem  2  argumenti  partem 
de  actibus  externis  aliqui  non  formidant  con- 
cedere  dari  circulum  inter  actum  internum  et 
externum,  et  non  esse  vitiosum,  quia  est  in 
diverso  genere  causa3,,  nam  actus  externus  est 
bonus,   quia  internus  bonus  est,  et   internus 
etiam  est  bonus,  quia  terminatur  ad  talem  ac- 
tum  externum  tanquam  ad  objectum.  Sed  in 
hoc  committitur  asquivocatio ,  nam  respectu 
unius  et  ejusdem  bonitatis  nullus  est  circulus 
saltem,  quod  attinet  ad  specificationem,  nam 
si  sit  sermo  cle  bonitate  objectiva,  non  ideo 
actus  externus  est  bonus,  quia  est  ab  interiori 
bono,  sed  ex  se  talis  est,  ut  declaravimus  et 
retulimus  ex  D.  Thoma.  Unde  etiam  si  actus 
eleemosynaa  procedat  a  mala  voluntate,  quam- 
vis  ut  actus  non  sit  bonus,  tamen  ut  objectum 
semper  est  bonus,  quia  de  se  semper  est  suffi- 
ciens  ad'dandam  actui  voluntatis  bonitatem  : 
unde  potius  est  vera  illa  causalis,  ideo  actus 
voluntatis  est  bonus,  quia  actus  exterior  est 
objective  bonus  :  at  vero  respectu  bonitatis 
formalis,  quee  convenit  actui  ut  actus  est,  ha- 
bet  actus  exterior  ut  sit  bonus  ab  actu  interiori 
bono,  ut  suo  loco  dicemus,  tamen  jam  hoc  est 
respectu  diversee  bonitatis,  et  ita  nullus  est  cir- 
culus. 

12.  Ad  tertium  in  fine  ejusdem  n.  1.  — Ter- 
tium  argumentum  petit,  an  quod  dictum  est 
de  bonitate,  extendendum  sit  ad  malitiam. 
Et  breviter  dioendum,  quoad  aliquid  esse  eam- 
dem  rationem,  nimirum  quando  actus  interior 


292 


DE  BONITATE  ET  MALITIA  OBJECTIVA  HUMANORUM  ACTUUM. 


ab  objecto  malus  est,  necessario  supponi  in 
objecto  aliquam  turpitudinem  objectivam,  a 
qua  manat  in  suo  genere  tota  malitia  talis 
actus  interioris,  nam  ideo  est  malus,  quia  circa 
pravum  objectum  versatur :  pravitas  ergo  sub- 
jecti  supponitur  in  ipso,,  et  non  manat  ab  actu 
interiori  in  ipsum  objectum,,  ut  facile  patet 
applicando  omnes  rationes  factas  pro  1  asser- 
tione.  Estautem  attente  considerandum,  quid- 
nam  sitproprium  et  proximum  objectum  talis 
actus  interioris,  nam  in  illo  debet  reperiri 
malitia,  et  non  in  persona,  vel  in  aliqua  alia 
re,  ad  quam  terminatur,  vel  aliquo  modo  in- 
cludit  tale  objectum,  ut  in  exemplo  adducto 
in  argumento_,  odium  Dei  non  liabet  pro  objecto 
proximo  Deum_,  sed  non  esse  Del,  vel  aliquod 
malum  inferendum  Deo_,  et  ideo  objectiva  ma- 
litia  respectu  talis  actus  non  est  quserenda  in 
Deo,  sed  in  hoc,  quod  est  Deum  non  esse_, 
vel  malum  aliquod  inesse  Deo  :  et  ad  boc  intel- 
ligendum  confert  quod  supra  dicebain,  omnem 
actum  voluntatis  licet  significetur  per  modum 
fugse,  includere  prosecutionem,  vel  appetitio- 
nem  aliquam,  sicut  in  odio  Dei  includitur  vo- 
luntas  ut  Deus  non  sit,  vel  ei  fiat  injuria : 
illud  ergo,  quod  appetitur,  est  proprium  objec- 
tum,  in  quo  est  malitia  objectiva. 

13.  Interest  inter  lonitatem  et  malitiam  in 
appetendo. — Est  autem  differentia  notanda  in- 
ter  malitiam  et  bonitatem,  quod  bonitas  non 
solum  est  in  objecto,  sed  etiam  de  se  est  ratio 
formalis  objectiva  voluntatis :  unde  esse  potest 
directe  et  per  se  volita ;  imo  boc  etiam  neces- 
sarium  fortasse  est,,  ut  conferat  actui  interiori 
bonitatem  :  at  vero  malitia,  licet  sit  in  objecto, 
non  est  tamen  ratio  objectiva,  quia  nemo  in- 
tendens  ad  malum  operatur,  nec  malitia  ut  sic 
potest  movere  voluntatem  ad  appetitionem 
objecti :  et  quamvis  fortasse  interdum  ex  ma- 
gna  deordinatione  posset  voluntas  amare  ma- 
litiam  ipsam,  non  tamen  propter  ipsam ,  sed 
propter  aliquam  aliam  rationem  boni,  ad  quam 
talis  malitia  existimari  potest  utilis,  et  ideo  ut 
objectum  malum  communicet  malitiam  actui, 
non  oportet  ut  malitia  si-t  directe  intenta  aut 
voluntaria,  sed  satis  est  ut  in  ipso  objecto  ali- 
quo  modo  sit  volita  :  tum  propter  rationem 
factam ;  tum  quia  malum  ex  quocumque  de- 
fectu. 

SECTIO  II. 

Quid  sit  liwc  lonitas  objectiva  Immanorum 
actuum. 

4 .  Ratio  duMtandi.  — Ratio  difficultatis  est, 


quia  bsec  bonitas  reperitur  in  entibus  realibus, 
ut  in  Deo,  et  eleemosyna  :  reperitur  etiam  in 
entibus  rationis,  ut  in  privationibus  et  negatio- 
nibuS;  nam  velle  non  occidere  est  actus  bonus 
ex  objecto ;  in  illo  ergo  objecto  est  bonitas  ob- 
jectiva,  estque  mera  privatio,  seunegatio :  con- 
venit  etiam  rebus  per  extrinsecam  denomina- 
tionem  realem,  ut  in  actibus  externis,  qui  sunt 
boni,,  quia  preecepti;  et  mali,  quia  prohibiti, 
nam  esse  preeceptum,  vel  prohibitum  denomi- 
natio  extrinseca  est,  et  tamen  in  illa  fundatur 
bonitas,  vel  malitia  objectiva  talis  actus  :  heec 
ergo  bonitas  in  communi  loquendo,  non  potest 
aliqua  esse  proprietasrealis,  alioqui  nec  reperiri 
possetinnon  entibus,  nequeoririex  denomina- 
tione  extrinseca  :  neque  etiam  esse  proprietas 
rationisj  quia.,  ut  ssepe  dixi,  entia  rationis  sunt 
conficta,  et  ut  sic  nibil  conferunt  ad  mores  : 
neque  denique  potest  esse  aliquid  commuae, 
quia  nibil  tale  fingi,  aut  excogitari  potest. 

2.  Prima  opinio.  —  In  bac  re  potest  esse 
eadem  varietas  opinionum,  quse,  disput.  preer 
cedenti  de  moralitate  tractata  est,  et  quam  in- 
ferius  agendo  de  bonitate  formali  referemus, 
unde  breviter  illam  attingo.  Prima  sententia 
esse  potest,  banc  bonitatem  objectivam  in 
unaquaque  re  tantum  esse  relationem  confor- 
mitatis  ad  rectam  rationem,  non  ut  babet  ra- 
tionem  legis,  de  quo  postea,  sed  ut  est  vis  re- 
prsesentans  voluntati,  id  quod  eam  amare 
oportet ;  quod  videtur  posse  sumi  ex  D.  Tbo- 
ma  l,  2,  queest.  18,  a.  1,  ad  3,  ubi  dicit  bo- 
num  ut  propositum  per  rationem,  pertinere 
ad  genus  moris. 

3.  Heec  opinio  intelligi  potest  vel  proprie  de 
respectu  ut  significat  relationem  sive  realein, 
sive  rationis,  vel  fundamento  talis  respectus, 
seu  denominatione,  quse  in  objecto  oritur  ex 
judicio  rationis.  Neutro  autem  modo  potest 
hsec  opinio  esse  vera,  nam  primo  quod  attinet 
ad  relationem  rationis  proprie  dictam ;  ratio- 
nes  supra  factse  convincunt  esse  impertinen- 
tem  ad  honestatem  morum,  nam  hoc  ipso 
quod  intellectus  judicat  eleemosynam  esse  ho- 
nestam,  relucet  in  illo  objecto  bonitas  objec- 
tiva,  et  tamen  nondum  est  orta  relatio  ratio- 
nis  donec  intellectus  conferat  unum  cum  alio, 
et  fingat  illum.  Deinde  propter  hanc  bonita- 
tem  est  res  digna  amore,  quis  autem  dicat  rem 
esse  amabilem  propter  relationem  rationis? 
Deus  enim  per  se,  et  ratione  suse  bonitatis  est 
objectum  maxime  honestum,  et  summe  deli- 
gibde,  non  propter  relationem  rationis.  Deni- 
que  objecta  virtutum  moralium  realia  sunt, 
et  tamen  sunt  honesta  bona.  Secundo  de  rela- 


DISPUTATIO 

tione  reali,  imprimis  in  objecto  per  rationem 
judicato,  nulla  resultat  talis  relatio,  sed  si  quee 
resultat,  est  in  judicio  ipso,  ab  illa  autem  non 
potest  objectum  denominari  bonum,  sed  for- 
tasse  ipsum  judicium,  unde  nominatur  verum., 
et  inde  etiam  ut  ipsum  sit  bonum  quoddam 
intellectus  magis  ratione  fundamenti,  quam 
formalis  respectus.  Deinde  etiamsi  daremus 
banc  relationem  conformitatis  esse  realem  in 
objecto  per  rationem  proposito,  neque  posset 
esse  verum  in  omnibus  objeetis,  ut  patet  in 
Deo,  neque  etiam  ipsa  relatio  quidquam  con- 
ferret  ad  bonestatem  objecti,  nam  preecise  lex 
hoc,  quod  objectum  intelligatur  esse  tale, 
quale  per  rectam  rationem  judicatur,  intelli- 
gatur  esse  honestum,  et  tameu  in  illo  ut  sic 
nondum  intelligitur  relatio,  quia  intellectus 
non  judicat  de  tali  relatione,  sed  solum  de 
ipsa  re,  et  de  tali  proprietate  illi  conveniente. 
Unde  facile  probatur,  etiam  tertia  pars  de  de- 
nominatione.  Primo  quidem,  quia  objectum 
non  denominatur  a  judicio  rationis  nisi  cogni- 
tum,  vel  dijudicatum,  quee  denominatio  non 
constituit  objectum  bonum,  sed  manifestat 
solum  id,  quod  objectum  in  se  habet :  unde 
antequam  sic  denominetur,  vel  cognoscatur, 
tale  est.  Ac  denique,  quia  objecta  non  sunt 
honesta,  quia  judicantur  honesta,  sed  potius 
e  contrario,  ideo  recta  ratio  judicat  illa  ho- 
nesta,  qxiia  ex  se  talia  sunt,  nam  sicuti  in  aliis 
judiciis  veritas  eorum  fundatur  in  rebus,  si 
nimirum  tales  sunt,  quales  judicantur,,  ita  in 
hoc  judicio  rectee  rationis  rectitudo  illius  fun- 
datur  in  objecto  judicato  :  ergo  honestas  ob- 
jecti  non  potest  consistere  in  conformitate  ad 
tale  judicium.  Quocirca  quando  dici  solet  illud 
objectum  in  moralibus  esse  bonum,  quod  est 
conforme  rationi,  vel  intelligendum  est  fun- 
damentaliter,  id  est,  quod  in  se  habet  unde 
recta  ratio  vere  judicet  esse  appetendum  ho- 
neste,  velcerte  explicatur  honestas  a  posteriori, 
et  quoad  nos,  quia  nobis  est  data  ratio,  ut  per 
eam  discernamus  honestum  a  turpi. 

4.  Secunda  opinio. — Secunda  sententia  esse 
potest,  hanc  honestatem  esse  positam  in  con- 
formitate  ad  legem  :  quam  insinuat  Conradus 
\,  %  qusest.  19,  art.  i,  ad  3,  dumait  rectam 
rationem  regulando  objectum  in  legem  eeter- 
nam,  vel  aliam  quee  sit  participatio  ejus,  dare 
objecto  bonitatem  moralem  :  et  potest  hoc 
suaderi ;  quia  lex  est  mensura  et  regula  huma- 
narum  actionum  :  unde  fit  ut  eadem  omnino 
res  realiter  immutata  posita  lege  prsecipiente 
sit  honeste  appetibilis,  stante  autem  lege  pro- 
hibente  sit  objectum  turpe. 


II.  SECTIO  II.  293 

5.  Heec  vero  sententia  attingit  quidem  ali- 
quid,  quod  semper  est  necessarium  ad  hanc 
honestatem.,  vel  malitiam  contrariam  :  non  ta- 
men  universaliter,  neque  formaliter  explicat, 
in  quo  consistat  heec  bonitas.  Primo,  quia  lex 
tantum  datur  de  humanis  actibus  :  hsec  autem 
bonitas  et  honestas  latius  patet,  quam  actus 
humanus,  ut  in  preecedentibus  dictum  est,  et 
patet  inDeo,  qui  per  se  est  objectum  honestum, 
quamvis  de  illo  nulla  lex  dari  possit,  sed  so- 
lum  de  actu,  qui  circa  illum  versatur.,  in  quo 
distincta  bonitas  est  ab  illa,  quee  est  in  Deo 
ipso. 

6.  Secundo,  quia  etiamsi  loquamur  de  bo- 
nitate  actuum,  illa  esse  potest  prior  quam  lex, 
multaenim  suntobjecta  honesta,quee  non  sunt 
preecepta.  Quod  si  quis  forte  dicat  vel  nomine 
preecepti  comprehendi,  etiam  consilium,  aut 
approbationem  superioris;  vel  omnes  actus 
honestos  esse  aliquo  modo  preeceptos,  non  ab- 
solute  ut  fiant,  quod  potest  vocari  quoad  exer- 
citium,  sed  veluti  sub  conditione,  seu  quoad 
specificationem,  id  est,  quod  si  voluntas  circa 
tales  actus  versetur,  tali  modo  tendat,  quamvis 
enim  mihi  non  sit  in  preecepto  nunc  loqui,  est 
tamen  in  preecepto,  quod  si  velim  loqui,  vera 
loquar.  Nihilominus  heec  responsio  non  satis- 
facit  ob  rationes,  quas  in  simili  supra  feci  trac- 
tando  de  ente  morali,  nam  licet  per  impossibile 
non  esset  superior  preecipiens  aut  prohibens ; 
hoc  ipsum  objectum,  quod  est  rnentiri,  per  se 
propositum  turpe  est,  et  e  contrario  dicere  ve- 
rum,  est  honestum,  et  ideo  etiam  respectu  Dei 
intelliguntur  habere  has  rationes,  et  ideo  al- 
terumei  repugnat,  alterum  est  connaturale  : 
ergo  heec  honestas  per  se  et  formaliter  prees- 
cindit  a  lege. 

7.  Tertio,  etiam  in  his  quee  preecipiuntur, 
queedam  preecipiuntur  quia  bona  :  ergo  in  eis 
non  potest  resultare  bonitas  ex  lege,  alia  vero 
dicuntur  bona,  quia  preecepta,  in  quibus  si 
nulla  sit  bonitas,  preecisa  lege,  quod  raro  in- 
venietur,  resultat  quidem  bonitas  mediante 
lege.  Tamen  hoc  dupliciter  potest  intelligi, 
quod  lex  se  habeat  tanquam  causa  efficiens 
moraliter,  et  tunc  bonitas  non  potest  formali- 
ter  consistere  in  conformatione  ad  legem,  sed 
in  illo  medio  virtutis  ad  quod  pertinet  materia 
talis  legis,  et  consequitur  in  aliqua  alia  con- 
formitate  ad  naturalem  rationalem,  quee  ha- 
buit  fundamentum  in  tali  lege,  ut,  verbi  gra- 
tia,  lex  taxans  pretium  rei,  dat  illi  moralem 
valorem,  qui  non  est  proprie  conformitas  ad 
legem,  sed  moralis  quidam  effectus  natus  ex 
lege  in  ordine  ad  hominum  existimationem  : 


DE  BONITATE  ET  MALITIA  OBJECTIVA  HUMANORUM  ACTUUM. 


unde  fit  in  tanti  vendere  hujusmodi  rem  sit 
honestum  objectum  respectu  justitise  volun- 
tatis,  quia  in  illo  reperitur  medium  justitise, 
quod  licet  habuerit  ortum  ex  lege,  non  tamen 
consistit  in  conformitate  ad  illam,sed  in  sequa- 
litate  rei  ad  rem.  Idem  videre  licet  in  lege  prse- 
cipiente  actumtemperantise,qusehabet  vim  et 
efficaciam  moralem  ad  prsescribendum  me- 
dium  in  illa  materia,  et  sic  de  aliis.Alioautem 
modo  potest  hsec  bonitas  ex  lege  oriri  quasi 
formaliter,  quatenus  hoc  ipsum,  quod  est  subdi 
legi,  et  conformari  illi,  bonum  est :  et  hoc  sen- 
su  verum  est  aliquam  bonitatem  honestam  ob- 
jectivam  posse  sumi  ex  conformitate  ad  legem, 
tamen  illud  et  est  speciale  de  bonitate  obe- 
dientise,  et  prseterea  requirit  conformitatem 
cum  natura  rationali,  in  qua  consummatur 
formalis  ratio  objectivse  honestatis,  ut  jam 
dicam. 

8.  Tertia  opinio. — Tertia  ergo  sententia  esse 
potest,  hanc  bonitatem  honestam  nihil  aliud 
esse,  quam  bonitatem  transcendentalem  earum 
rerum,  quse  sunt  ex  se  objeeta  honesta,  quia 
nihil  aliud  in  eis  excogitari  potest  ad  hanc 
honestatem,  ut  videtur  probare  ratio  in  prin- 
cipio  facta,  et  alia  argumenta  contra  citatas 
opiniones  :  et  prseterea,  quia  bonum  transcen- 
dens  dividitur  in  honestum,  utile,  et  delecta- 
bile  :  ergo  bonum  honestum  comprehenditur 
sub  bono  transcendentali  :  ergo  honestas  in 
quocumque  objecto  honesto  erit  talis  bonitas 
transcendentalis  ejus.  Confirmatur  inductione, 
nam  Deus  est  optimum  summe  honestum,  hoc 
autem  habet  ratione  suse  infinitse  bonitatis, 
quae  respectu  illius  est  bonitas  transcendenta- 
lis  talis  infiniti  entis;  et  idem  reperitur  in 
quolibet  actu  humano,  si  ut  objectum  alterius 
actus  concipiatur,  nam  ratione  suse  entitatis, 
et  bonitatis  transcendentalis,  est  objectum  ho- 
neste  amabile. 

9.  Hcec  opinio  non  omnino  satisfacit. — Hsec 
opinio  proxime  accedit  ad  veritatem,  non  satis 
tamen  explicat  rem  totam,  nam  constat  non 
omnem  bonitatem  transcendentalem  sufficere 
ad  honestatem.  Explicandum  ergo  esset,  quid 
addat  honestas  objectiva  supra  bonitatem  tran- 
scendentalem  in  communi.  Deinde,  quia  mul- 
torum  opinio  est  bonitatem  transcendentalem 
esse  absolutam  per  convenientiam  rei  ad  se 
ipsam  seu  ad  suum  appetitum  naturalem,  vel 
elicitum,  quomodo  est  Deus  bonus  sibi,  etiamsi 
nulla  sit  creatura  :  at  vero  hsec  bonitas  honesta 
non  potest  esse  omnino  absoluta,  nam  eadem 
res  respectu  hujus  est  honestum  objectum,  et 
non  respectu  alterius.  Tandemjex  non  potest 


mutare  bonitatem  transcendentalem  rerum, 
et  tamen  potest  mutare  objectum  de  honesto 
in  turpe,  si  illud  prohibeat. 

10.  Prima  assertio.  —  Bonum  aliud  absolu- 
tum.  —  Aliud  respectivum.  —  Dicendum  primo 
hanc  honestatem  objectivam  consistere  inqua- 
dam  convenientia  objecti  honesti  per  se  ipsum 
ad  naturam  rationalem,  ut  talis  est.  Ut  expli- 
cetur  et  probetur  hsec  conclusio,  de  qua  videri 
possunt  dicta  in  disput.  10,  Metaph.,  sect.  1, 
n.  12,  et  sect.  2,  a  num.  11,  suppono  ex  D. 
Augustino,  8,  deTrinit.,c.  3,  etex  D.  Thoma, 
in  2,  distinct.  27,  qusest.  1,  art.  2,  ad  1,  et 
qusest.  1,  de  Virtut.,  art.  2,  ad  1,  et  aliis  locis 
citandis,  et  ex  Scoto,  quodlib.  18,  dupliciter 
aliquid  denominari  bonum,  uno  modo  in  se 
ipso,  alio  modo  respectu  alterius.  Priori  modo 
idem  est  bonum ,  quod  perfectum ,  teste  D. 
Thoma,  1  part.,  queest.  5,  art.  1,  et  seq.,  et 
eodem  sensu  videtur  usus  nomine  bonitatis  1 , 
2,  qusest.  18,  art.  1,  cum  inquit  tantum  ha- 
bere  unamquamque  rem  de  bonitate,  quantum 
habet  de  esse,  et  eodem  sensu,  loco  citato,  et  1 , 
2,  qusest.  5,  art.  4,  ad  1 ,  censet  accidentia  et 
virtutes  ipsas  non  esse  aliqua  bona ,  sed  esse 
potius  bonitates  quasdam  :  quod  est  intelli- 
gendum  in  eo  sensu ,  quo  dici  solet  accidentia 
non  esse  entia,  sed  entis  entia,  per  quod  non 
negatur  habere  aliquam  entitatem  intrinsecam 
sibi,  sed  affirmatur  illam  esse  imperfectam, 
totamque  ad  substantiam  ordinatam .  Sic  etiam 
dicuntur  accidentia  non  esse  bona,  non  quia 
in  se  non  habeant  intrinsecam  aliquam  per- 
fectionem,  sed  quia  totam  illam  habent  ad 
perficiendam  substantiam ,  quse  tunc  dicitur 
simpliciter  et  absolute  bona  ,  quando  habet 
omnem  perfectionem  sibi  debitam  juxta  natu- 
ram  suam,  ut  D.  Thomas,  supra,  docet.  Poste- 
riori  autem  modo,  ut  aliquid  sit  bonum  alteri, 
prseter  perfectionem  suam  requirit  proportio- 
nem  quamdam  ,  et  convenientiam  cum  illo  : 
quo  fortasse  sensu  dictum  est  ab  Aristotele 
amabile  esse  lonum,  unicuique  autem  proprium, 
quia  unaquseque  res  amat,  quod  sibi  conve- 
niens  est :  et  hoc  modo  calor  dicitur  esse  bonus 
igni,  non  aquse,  quia  licet  respectu  utriusque 
habeat  eamdem  perfectionem ,  non  tamen 
eamdem  proportionem,  seu  convenientiam  : 
unde  D.  Thomas  1,  2,  qusest.  26,  art.  4,  dicit, 
quod  in  se  est,  esse  absolute  bonum,  et  sirri- 
pliciter  bonum  ;  quod  bonum  est  alteri,  esse 
tantum  bonum  secundum  quid  sub  ea  ratione : 
de  quo  videri  potest  idem  D.  Thomas,  3  p., 
q.  1  i,  art.  5,  ad  3. 

11.  Bomm  respectivum  est,  de  quo  agitur  in 


DISPUTATIO 
prcesenti. — In  prsesenti  ergo  bonum  honestum 
objectivuin,  de  quo  agimus,  non  potest  consis- 
tere  in  sola  perfectione  rei  secundum  se,  nam 
hoc  dicitur  bonum  respectu  rei  cui  objicitur  ut 
amandum ,  vel  prosequendum  :  requirit  ergo 
ahquam  convenientiam  cum  natura  hominis  : 
unde  fit  ut  ipsum  esse  divinum  si  objiciatur 
homini  ut  sibi  appetendum,  non  habeat  ratio- 
uem  objecti  honesti,  quia  est  quid  homini  im- 
proportionatum  :  si  vero  proponatur  ut  aman- 
dum  Deo,  sit  objectum  honestissimum  et  pro- 
portionatum  homini  :  ergo  hoc  honestum  ut 
tale  est,  requirit  formaliter  convenientiam  et 
proportionem  cum  natura  rationali.  Adden- 
dum  tamen  hanc  convenientiam  esse  debere, 
cum  natura  rationali ,  ut  rationalis  est ,  et 
recta  ratione  gubernari  potest,  quia  heec  ho- 
nestas  est  suprema  bonitas,  quee  in  eo  genere 
convenientise  esse  potest  respectu  hominis  : 
ergo  debet  esse  secundum  perfectissimum  gra- 
dum  et  supremam  perfeetionem,  quee  in  ho- 
mine  est  :  ergo  debet  attendi  penes  naturam 
rationalem  ,  ut  rationalis  est  :  et  e  contrario 
cum  ratio  bonitatis  in  communi  respectu  alte- 
rius  consistat  in  aliqua  convenientia ,  in  hac 
convenientia  ad  naturam  rationalem  posita 
erit  aliqua  bonitas;  sed  illa  non  est  utilitas, 
nec  delectabilitas,  ut  per  se  constat :  ergo  est 
honestas  :  unde  etiam  in  aliis  rebus  inferiori- 
bus  bonitas,  quee  est  per  convenientiam  ad 
naturam,  est  distincta  a  delectabili  et  utili,  et 
lato  modo  vocatur  honestas  :  proprie  ergo  ta- 
lis  erit,  si  sumatur  per  convenientiam  ad  na- 
turam  rationalem  ut  sic. 

12.  Objectio  prima.  —  Dicet  ahquis  primo  : 
Ergo  incidimus  in  primam  sententiam  impro- 
batam,  nam  idem  videtur  esse  conveniens 
naturee  rationali,  ut  sic,  quod  conforme  rectee 
rationi.  Respondetur  eamdem  rem  esse ,  non 
tamen  eumdem  respectum ,  et  ita  simpliciter 
negatur  consequentia  :  quia  heec  convenientia 
ad  naturam  rationalem  non  respicit  dictamen 
rationis,  sed  naturam  ipsam  secundum  se ; 
ratio  autem  solum  est  applicans  et  proponens, 
quid  conveniat  naturee,  et  tunc  habet  dictamen 
rectum,,  quando  res  ipsa  ita  convenit  naturee, 
sicut  judicatur,  ut  si  quis  posset  cognoscere 
calorem  sibi  esse  convenientem ,  non  esset 
calor  conveniens  propter  conformitatem  cum 
judicio,  sed  propter  proportionem  cum  natura 
ipsius ,  sicut  etiam  sensus  aliquo  modo  appre- 
hendit ,  quod  naturee  sensitivee  conveniat ,  et 
tamen  illa  convenientia  non  est  per  ordinem 
ad  cognitionem  sensus  ,  sed  per  ordinem  ad 
consistentiam.,  seu  conservationem  naturee. 


II.  SECTIO  II.  295 

13.  Objectio  secunda.—  Dices  secundo  :  Ergo 
bonum  honestum  ut  sic ,  tantum  est  amabile 
illo  amore  coucupiscentiee ,  qui  dicitur  esse 
proprii  commodi,  quia  tantum  amatur  ut  pro- 
priee  naturee  rationali  conveniens  :  consequens 
autem  est  falsum,  nam  potius  amor  commodi, 
et  amor  justitiee,  qui  est  amor  honesti,  ut  sic, 
condistingui  solent,  ut  patet  ex  Anselmo,  lib. 
de  Casu  diab.,  cap.  12.  Respondetur  eequivo- 
cationem  esse  in  vocabulo  convenientiee  :  in- 
terdum  enim  sumitur  conveniens  pro  eo,  quod 
est  alieui  ita  commodum ,  ut  ei  aliquam  per- 
fectionem  et  quasi  utilitatem  afferat ,  et  hoc 
modo  sumitur  in  objectione.  Alio  vero  modo 
dicitur  conveniens  quod  per  se  decet  aliquo 
modo,  et  est  consentaneum  naturee,  et  inclina- 
tioni  ejus;  sic  dicitur  Incarnatio  conveniens 
Deo,  et  bonitati  ejus ;  et  similiter  misereri  et 
hberaliter  se  communicare,  et  similia  sunt 
objecta  conimunicare ,  et  similia  sunt  objecta 
maxime  convenientia  Deo,  quia  sunt  propor- 
tionata  perfectioDi  et  magnitudini  ejus.  Hu- 
jusmodi  ergo  convenientiam,  vel  proportio- 
nem  requirit,  per  se  loquendo.,  honestum  ut 
honestum  respectu  rationalis  naturee,  quia  po- 
test  objectum  esse  tale,  ut  considerata  digni- 
tate  naturee  rationalis,  illam  deceat^  seu  illi 
sit  consentaneum  amare,  seu  prosequi  tale  ob- 
jectum  :  unde  multa  sunt  hujusmodi  objecta^ 
quee  vel  nuUam  commoditatem  afferunt  preeter 
ipsam  honestatem  virtutis,  vel  non  propterea 
intenduntur  ;  imo  ipsa  naturee  commoditas 
nisi  hac  posteriori  ratione  informetur ,  et  per 
se  conveniens  censeatur  homini,  ut  sic  non 
habebit  rationem  objecti  honesti,  nec  sufficiens 
ad  dandam  actui  honestatem,  ut  supra  insi- 
nuatum  est^  et  latius  dicetur  inferius. 

1-4.  Semnda  assertio  lipartita.  —  Dicen- 
dum  secundo.  Heec  honestas  objectorum  mo- 
ralium  interdum  fundatur  in  perfectione ,  et 
proprietatibus  realibus  et  physicis  ipsarum 
rerum,  interdum  vero  requirit  ulterius  pro- 
prietates  morales  ortas  ex  actibus  humanis, 
seu  liberis.  Prior  pars  constat  exemplis,  nam 
Deus  per  se  est  maximum  bonum,  solum 
ratione  suee  perfectionis  et  naturalis  proprieta- 
tis  :  similiter  sublevare  miseriam  pauperis, 
seu  dare  eleemosynam  est  consentaneum  na- 
turee  humanee ,  quia  per  hanc  reipsa  subleva- 
tur  necessitas  proximi,  et  sic  de  aliis.  Ratio 
est,  quia  queedam  sunt  res  per  se,  et  ratione 
suee  perfectionis  entitativee,  consentaneee  natu- 
ree  humanee ,  vel  quia  sunt  ultimus  finis  ejus, 
ut  Deus,  vel  quia  contingunt  hominem  cum  illo 
fine,  ut  cognitio,  vel  amor  Dei,  quia  ex  se 


296 


DE  BONITATE  ET  MALITIA  OBJECTIVA  HUMANORUM  ACTUUM. 


recte  disponunt  hominem  in  ordine  ad  talem 
finem,  vel  remote,  ut  justitiee,  etc.  ;  hinc  enim 
fit  ut  tales  res  sint  proportionatee  naturee  ra- 
tionali,  quatenus  est  capax  beatitudinis,  et  ad 
illam  inclinatur  :  et  ideo  etiam  actus  tendens 
in  talia  objecta,  rectus  dicetur,  quia  per  illum 
homo  recte  tendit  in  finem  sibi  debitum. 

15.  Posterior  vero  pars  etiam  constat  exem- 
plis,  quia  restituere  alienum,  est  per  se  bo- 
num,  et  consentaneum  homini,  quse  honestas 
non  fundatur  in  sola  physica  entitate  vel  per- 
fectione,  nam  esse  propriam  rem  vel  alienam, 
est  proprietas  moralis,  non  physica,  et  in  illa 
fundatur  preedicta  honestas  :  idem  est  de  hac 
denominatione,  quod  res  sit  preecepta,  etc. 
Ratio  vero  etiam  est  facilis  ex  supra  dictis, 
quia  licet  istee  proprietates  nihil  physicum  po- 
nant  in  rebus  praeter  denominationem,  tamen 
in  ordine  ad  humanos  usus,  vel  actus,  sunt 
magni  momenti,  quatenus  manent  in  eestima- 
tione  hominum,  et  juxta  illam  variatur  ordo 
ad  rectam  rationem,  et  ad  convenientem  usum 
rerum,  et  subordinationem  inferioris  ad  supe- 
riorem,  et  ad  pacem  et  debitam  societatem  ho- 
minum  :  ob  hanc  enim  causam  per  se  decens 
est  implere  promissionem,  parere  superiori, 
et  unicuique  servare  jus  suum  :  nam  hinc 
etiam  est,  quod  una  voluntas  possit  esse  regula 
alterius,  et  habeat  vim  inducendi  obligatio- 
nem,  vel  moralem  necessitatem,  et  sic  de  cse- 
teris  proprietatibus  moralibus;  tamen  in  ob- 
jecto  voluntatis  non  requiritur  major  realitas 
seu  entitas,  quia  intentionaliter  movet  media 
cognitione,   et  ideo  satis  est,  quod  in  rebus 
habeat  sufficiens  fundamentum  ad  variandam 
prudentem  hominem   existimationem  et  ac- 
tionem. 

46.  Tertia  assertio. — Dicendum  tertio.  Con- 
venientia  illa,  quam  bonum  honestum  dicit 
ad  naturam  rationalem,  preeter  rei  entitatem, 
vel  moralem  proprietatem  explicatam,  nihil 
addit  in  ipso  objecto,  sed  connotat  in  homine 
naturalem  aliquam  inclinationem  ad  capaci- 
-  tatem,  seu  conjunctionem  cUm  illo  objecto, 
seu  (quod  idem  est)  dicit  denominationem  ali- 
quo  modo  extrinsecam  consurgentem  ex  co- 
existentia  pluriumrerum.  Hanc  conclusionem 
sumo  a  simili  Durando  in  2,  d.  34,  q.  1,  n.  6. 
Et  imprimis  probatur  a  sufficienti  enumera- 
tione,  quia  heec  convenientia  non  potest  adde- 
re  proprietatem  aliquam,  vel  qualitatem  abso- 
lutam  et  realem,  quia,  ut  dicebamus  circa 
tertiam  opinionem,  n.  9,  in  fine,  eadem  res 
cum  eisdem  proprietatibus  absolutis  potest  esse 
conveniens  uni,  et  non  alteri ;  et  deinde,  quia 


nec  fingi,  nec  satis  concipi  potest  talis  res  ab- 
soluta.  Quod  vero  non  sitrelatio  realis,  ex  dictis 
etiam  patere  potest,  tum  quia  aliquod  est  bo- 
num  honestum,  quod  non  est  capax  talis  re- 
lationis,  ut  Deus,  et  Verbum  divinum  respectu 
humanitatis  Christi :  tum  etiam ,  quia  esto 
possit  insurgere  talis  relatio  preedicamentalis, 
in  intentione  boni  honesti  non  intenditur  ta- 
lis  relatio  :  sicut  etiam  bonum  delectabile  fun- 
datur  in  bono  naturee  convenienti  ut  sic,  ut 
late  Cajetanus,  i,  2,  queest.  32,  art.  1,  et  ta- 
men  non  fundatur  in  relatione,  neque  enim 
delectat  relatio,  sed  res  ipsa  accommodata  na- 
turee.  Denique  relatio  rationis  proprie  et  in  ri- 
gore  sumpta,  jam  etiam  exclusa  est,  quia  so- 
lumhabet  esse  fictum  etcognitum  per  intellec- 
tum  :  ergo  nihil  superest,  quod  esse  possit 
prseter  denominationem  prsedictam,  seu  con- 
nexionem  plurium  rerum,  quas  vox  convenien- 
tice  connotat,  seu  includit. 

17.  Potest  preeterea  hoc  sic  declarari,  nam 

quando  una  et  eadem  res  est  bona  uni  et  non 

alteri,  semper  inter  priores  intercedit  aliqua 

realis  connexio,  seu  habitudo  transcendentalis, 

quae  non  intercedit  inter  alias,  ut  si  calor  est 

bonus  igni,  et  non  aquee,  aliquam  connexionem 

habet  cum  forma  ignis,  a  qua  resultat  ex  na- 

tura  rei,  et  ideo  illa  forma  habet  naturalem 

appetitum  ad  illam  proprietatem ,  quee  non 

convenit  formee  aquse  :  cum  ergo  dicitur  calor 

conveniens  igni,  significatur  tota  perfectio  ca- 

loris,  et  connotatur  illa  naturalis  annexio,  quee 

est  inter  calorem  et  formam  ignis.  Sic  ergo  in 

objecto  honesto,  imprimis  requiritur  ut  tale 

sit :  deinde  connotatur  aliqua  connexio  quam 

habet  cum  natura  rationali,  et  consequenter 

in  illa  connotatur  capacitas  ad  tale  objectum  : 

ut  in  exemplis  positis,  Verbum  divinum  est 

maximum  bonum  humanitatis  Christi,  in  quo 

significatur  et  perfectio  Verbi  divini,  et  con- 

junctio  humanitatis  ad  ipsum;  sic  etiam  Deus 

aliter  est  bonum,  et  finis  hominis,  et  aliter  la- 

pidis,  quia  in  eo  est  alia  capacitas  quam  sit  in 

lapide.  Quod  ergo  Deus  sit  homini  conveniens, 

significat  in  Deo  perfectionem,  et  connotat 

in  homine  capacitatem  :   convenientia  ergo 

nihil  aliud  esse  potest  quam  denominatio  orta 

ex  hujus  modi  rebus,  et  earum  coexistentia, 

seu  connexione ;  illud  ergo  objectum  hones- 

tum  est  tale,  quale  exigit  dignitas,  seu  capaci- 

tas  naturee  humanee  secundum  propriam  in- 

clinationem  rationalem. 

18.  Solum  video  posse  objici  contra  hoc, 
quia  si  heec  doctrina  vera  est,  superfluee  erant 
omnes  relationes  preedicamentales,  preesertim 


DISPUTATIO  II 
quse  fundantur  in  unitate,  quia,  seclusa  tali 
relatione,  potest  res  denominari  similis,  vel 
conforinis,  solum  connotando  coexistentiam 
alterius;  quod  concedit  consequenter  Duran- 
dus ;  sed  haec  dispntatio  ad  nos  non  spectat : 
solum  duo  sunt  dicenda,  primum  est,  quidquid 
sit  de  alia  necessitate  harum  relationum,  non 
posse  negari  quin  ante  illas  sit  fundamentalis 
convenientia,  a  qua  potest  aliqua  denominatio 
etiam  sumi.  Secundum  est,  in  preesenti  neque 
esse  necessarias  tales  relationes,  quia  istse  (si 
sunt),  non  resultant  ex  quavis  proportione, 
sed  ex  formali  unitate,  seu  conformitate  in 
natura  :  hsec  autem  convenientia,  de  qua  agi- 
mus,  non  in  hoc  consistit,  sed  in  proportione 
tantum. 

19.  Ad  argumentum  in  num.  1. — Ad  ratio- 
nem  dubitandi  in  initio  positam  jam  dictum 
est  hanc  honestatem  esse  aliquo  modo  realem, 
non  tamen  oportere  ut  semper  sit  per  modum 
entis  physici,  sed  satis  esse  quod  sit  per  mo- 
dum  entis  moralis;  et  hoc  est  satis  ut  possit 
aliquo  modo  concipi  in  communi,  sicut  con- 
cipiens,  et  abstrahens  a  physico,  et  morali, 
nam  quale  est  esse  uniuscujusque  rei,  ita  po- 
test  habere  bonitatem.  Et  hinc  constat,  quid 
dicendum  sit  de  objectis  privativis,  nam  im- 
primis  satis  est  ut  in  eis  reperiatur  honestas 
fundata  in  aliqua  proprietate  morali,  ut  est 
esse  prohibitum,  vel  prseceptum.  Deinde  pri- 
vationes  secundum  se  consideratse  non  habent 
appetibilitatem  nisi  ratione  positivi,  et  eodem 
modo  habere  possunt  honestatem,  quasi  per 
denominationem  ab  ea  honestate,  quse  est  in 
re  positiva;  semper  tamen  privatio  est  hoc 
modo  honesta,  non  per  modum  entis  rationis, 
sed  secundum  illud  esse  quod  habere  potest  in 
rebus. 

20.  Quid  sit  malitia  oljectiva.  —  Ex  dictis 
de  bonitate  objectiva,  facile  est  intelligere, 
quid  sit  malitia,  quoniam  hsec  bonitati  con- 
trariatur  :  sicut  bonitas  fundatur  in  re  conve- 
nienti  naturee  rationali  ut  sic,  ita  malitia  con- 
sistit  in  disconvenientia,  quse  interdum  fundari 
potest  in  rebus  ipsis,  vel  privationibus  realibus, 
interdum  in  aliqua  proprietate,  seu  prohibi- 
tione  morali.  Utrum  vero  haec  disconvenientia 
sit  tantum  per  modum  privationis,  vel  inter- 
dum  etiam  per  modum  rei  positiva^,  seu  an 
fundari  possit  in  positivo,  ut  positivum  est,  vel 
solum  ut  habet  privationem  adjunctam,  dice- 
mus  late,  in  disp.  7,  sect.  5  et  8,  agentes  de 
formali  malitia  actuum  internorum,  quia  in 
hoc  est  qusestio  ejusdem  rationis. 

21.  Quid  sit  objectum  indifferens.  —  Atque 


.  SECTIO  III.  297 

hinc  etiam  constat,  quid  dicendum  sit  de  ob- 
jectis  indifferentibus,  et  quidnam  sit  indiffe- 
rentia  eorum  :  nam  quod  aliqua  objecta  sint 
talia  sumitur  aperte  ex  D.  Thoma,  \,  2,  q.  18, 
a.  8  et  9,  et  constat  inductione,  nam  loqui 
nunc,  vel  deambulare,  est  objectum  indiffe- 
rens,  quia  de  se  neque  bonum,  neque  malum 
est;  et  hsec  est  hujus  rei  ratio,  quia  hsecboni- 
tas  et  malitia  objectiva  non  sunt  ita  immediate 
opposita,  quin  possint  habere  medium  saltem 
ex  parte  subjecti  per  negationem  utriusque 
formse  :  unde  etiam  colligitur  ad  hanc  indiffe- 
rentiam  in  objecto  duo  requiri.  Primum  ut  in 
tali  objecto  sit  aliqua  ratio  inferioris  boni,  ob 
quam  sit  appetibile,  nam  si  hanc  non  habeat, 
non  poterit  esse  objectum  voluntatis  per  se, 
neque  poterit  illi  dare  ex  vi  sua  aliquam  spe- 
ciem.  Secundum  est  ut  in  se  non  habeat  ho- 
nestatem  sibi  debitam,  neque  oppositam  mali- 
tiam. 

22.  Dices  :  Hoc  ipso  quod  non  habet  hones- 
tatem,  erit  malum  objectum.  Respondetur  ne- 
gando  consequentiam,  quia  non  omnis  negatio 
honestatis  est  malitia,  sed  negatio  honestatis 
debitae  :  fieri  autem  potest  ut  tali  objecto  se- 
cundum  se  et  ut  tale  est,  nulla  debeatur  ob- 
jectiva  honestas,  et  ut  nihil  etiam  habeat  per 
se  dissonum,  aut  repugnans  ratioiii^  seu  natu- 
ree  rationali  quatenus  talis  est. 

SECTIO  III. 

Utrum  actus  humani  sumant  Tionestatem  oljec- 
tivam  ex  objecto,  fine  et  aliis  circumstantiis, 
et  quotuplex  illa  sit. 

1.  Notatio  una  pro  resolutione.  —  Notatio 
altera.  —  In  prsecedenti  sectione  explicui  ge- 
nerali  quadam  ratione  fundamentum  hujus 
honestatis  ;  hic  vero  oportet  magis  in  particu- 
lari,  magisque  ad  rem  moralem  explicare 
principia  et  radices  hujus  honestatis,  unde  obi- 
ter  constabit  quotuplex  illa  possit  esse  in  ob- 
jecto  morali :  proposui  autem  qusestionem  de 
actibus  humanis,  licet,  ut  supra  dixi,  aliae  res 
possint  habere  honestatem  objectivam,  tamen 
objecta  et  circumstantise  moralia  proprie  re- 
periuntur  in  actibus  humanis  :  verum  ea  quse 
dicemus  poterunt  facile,  servata  proportione, 
accommodari  ad  res  alias  :  et  eodem  modo  lo- 
quar  semper  de  actibus  externis,  quse  sunt 
frequentiora  objecta  actuum  internorum :  inde 
tamen  constabit  quid  dicendum  sit  de  actibus 
internis,  quatenus  per  reflexionem  aliquam 
possunt  esse  objecta  aliorum  actuum  interno- 


DE  BONITATE  ET  MALITIA  OBJECTIVA  HUMANORUM  ACTUUM. 


298 

rum.  Deinde  supponendnm  ex  D.  Thoma  1,  2, 
q.  18,  a.  6,  et  q.  1 ,  de  Mal.,  a.  4,  licet  actiones 
exteriores  sint  objecta  voluntatis  internee,  ta- 
men  ipsee  etiam  suo  modo  habent  objecta  sua, 
ut  constat  aperte  in  actibus  intellectus,  vel 
appetitus  sensitivi,  vel  sensuum  externorum, 
nam  omnes  isti  actus  vocantur  externi  in 
prsesenti:  atque  idem  est  de  aliis  actionibus 
exterioribus,  quee  subordinantur  voluntati,  quee 
omnes  reducuntur  ad  motionem  localem,  et 
objectum  earum  esse  censetur  materia,  circa 
quam  versantur  formaliter  sumpta,  et  ut  ad 
mores  pertinet,  nam  locutionis,  ut,  verbi  gra- 
tia,  objectum  esse  censetur  res,  quee  significa- 
tur :  actionis  autem  eleemosynee  est  miseria 
proximi  ut  sublevanda,  et  sic  de  aliis :  preeter 
lisec  autem  objecta  liabent  h&e  actiones  circum- 
stantias  suas,  ut  constat  ex  dictis,tract.  2,  dis- 
put.  5.  Solum  est  notandum  licet  fmis  com- 
prehendatur  sub  circumstantia,  tamen  propter 
specialem  modum  afficiendi,  D.  Thomas  in  hac 
materia  semper  de  illo  specialiter  loquitur, 
distinguens  illum  a  ceeteris  circumstantiis,  et 
ita  nos  etiam  loquemur  in  hac  sectione. 

2.  His  positis  videtur  esse  multorum  sen- 
tentia  actum  humanum  ab  omnibus  his  acci- 
pere  bonitatem  :  et  consequenter  aliam  esse 
in  hujusmodi  actu  honestatem  sumptam  ex 
objecto,  seu  materia  circa  quam  versatur,  aliam 
ex  circumstantiis,  aliam  ex  fine  :  quod  videtur 
posse  fundari  in  D.  Thoma  1,  2,  q.  18,  a.  4, 
et  ratio  esse  potest,  quia  licet  ad  completam 
rei  perfectionem  requiratur  substantia  et  acci- 
dens,  ut  videre  est  in  substantiis;  tamen  alia 
est  bonitas,  quam  dat  forma  substantialis,  alia 
vero,  quam  dat  forma  accidentalis  :  ita  ergo 
in  preesenti  objectum,  quod  est  quasi  substan- 
tialis  forma,  dabit  substantialem  bonitatem ; 
finis  vero  et  circumstantiee,  cum  sint  acciden- 
tia,  dabunt  distinctam  bonitatem.  In  contra- 
rium  autem  est,  quia  objectiva  bonitas  in  his 
actibus  videtur  esse  sicut  sanitas,  vel  pulchri- 
tudo  in  corpore :  sicut  ergo  sanitas,  vel  pul- 
chritudo  solum  est  una  forma,  licet  resultet 
ex  multis,  ita  erit  tantum  una  bonitas  in  ac- 
tu  resultans  in  illo  ex  omnibus  requisitis  ad 
honestatem. 

3.  Prirna  assertio  Upartita.  —  Dicendum 
primo,  actum  humanum  preecipue  sumere  ho- 
nestatem  objectivam  ex  materia  circa  quam 
versatur,  seu  ex  effectu  in  quem  primo  et  per 
setendit;  non  tamen  hoc  sufhcit  ad  hujus- 
modi  honestatem.  Prior  pars  a  simili  sumi 
potest  ex  D.  Thoma  1,  2,  queest.  18,  art.  6,  et 
eam  significat,  gueest.  20,  art.  1  et  2,  et  patet 


inductione  :  nam  actus  comedendi,  verbi  gra- 
tia,  potest  esse  bonus  objective,  et  hoc  prima- 
rio  et  per  se  habet,  quia  versatur  circa  mate- 
riam,  qua  potest  subvenire  necessitati  naturee : 
et  idem  est  de  actu  eleemosynee  :  et  e  contra- 
rio,  actus  homicidii  est  malus,  quia  habet  pro 
objecto  destructionem  vitee  humanee.  Ratio 
hujus  partis  est,  quia,  ut  supra  dixi,  heec  bo- 
nitas  fundatur  in  rerum  entitate  et  perfectio- 
ne;  sed  hujusmodi  actiones  ex  suis  propriis 
terminis,  seu  materiis  circa  quas  versantur, 
habent  at  sint  talis  rationis,  vel  perfectionis  : 
ergo  ex  eodem  capite  habebunt  convenientiam 
ad  naturam  humanam. 

4.  Posterior  vero  pars  conclusionis  est  eeque 
certa,  et  communis  omnium,  et  in  eisdem 
exemplis  facile  potest  declarari :  et  ratio  est, 
quia  actio  humana  ut  sit  objectum  honestum, 
requirit  mediocritatem  quamdam,  quee  medio- 
critas  non  attenditur  ex  sola  materia,  sed  e- 
tiam  ex  aliis  conditionibus,  vel  ipsius  mate- 
riee,  ut  scilicet  sit  tanta,  vel  talis,  vel  ipsius, 
etc. ,  ut  propterea  fortasse  dixerunt  Henricus, 
Scotus  et  alii  citandi,  ex  objecto  nude  sumpto 
non  sumi  bonitatem  moralem,  sed  naturalem, 
aut  non  sumi  specificam  in  genere  moris,  sed 
quasi  genericam,  quee  per  conditiones,  seu 
circumstantias  determinanda  est :  heec  enim  et 
similia  melius  accommodantur  ad  hanc  boni- 
tatem  objectivam,  quam  ad  formalem,  ut  ex 
dicendis  constabit. 

5.  Semnda  assertio.  —  Dicendum  secundo. 
Honestas  specifica  objectiva  consurgit  in  hu- 
jusmodi  actu  ex  materia  et  conditionibus  om- 
nibus  ipsius  actionis,  quee  necessariee  sunt,  ut 
talis  actus  sit  conveniens  rationali  naturee  ut 
sic.  Hanc  sumo  ex  D.  Thoma  1,  2,  queest.  18, 
art.  \,  et  indicat-etiam  queest.  19,  art.  2,  pree- 
cipue  ad  2,  item  Durandus,  in  2,  d.  38,  q.  1, 
num.  8,  ubi  dicit  in  objecto  voluntatis  hones- 
tee  includi  necessarias  circumstantias.  Scotus, 
in  2,  dist.  40,  et  quodlib.  18,  dicit  bonitatem 
actus  humani  consistere  in  quadam  integritate 
materiee  et  circumstantiarum  actus  :  et  idem 
sentiunt  fere  omnes  alii  citandi.  Ratio  vero  in 
generali  reddi  potest,  quia  bonitas  heec  su- 
menda  est  per  convenientiam  ad  rationem,  seu 
naturam  rationalem  :  ergo  quidquid  in  actione 
est  necessarium,  ut  sit  conveniens  rationali 
naturee,  est  necessarium  ad  hanc  honestatem 
objectivam  ;  seepe  autem  non  sufficit  sola  ma- 
teria  circa  quam  versatur  actio  sine  aliis  con- 
ditionibus  ad  preedictam  convenientiam  se- 
cundum  talem  speciem,  vel  rationem,  quod 
maxime  verum  est  in  actibus  exterioribus. 


DISPUTATIO 
Cnjus  rationem  attingit  D.  Thomas  1, 2,  q.  49, 
art.  2,  quia  istee  actiones  sunt  inferioris  ordi- 
nis :  res  autem  quanto  est  inferioris  ordinis 
tanto  habet  integritatem  ex  pluribus  rebus. 
Sic  ergo  omnes  illee  conditiones  simt  veluti 
intrinseca  principia  hujus  bonitatis. 

6.  Circumstantiarum  triplex  genus.  —  De 
primo  circumstantiarum  genere.  —  Ut  autem 
heec  conclusio  magis  in  particulari  declaretur, 
revocandum  est  in  memoriam  quod  dictum  est, 
tract.  2,  disp.  5,  sect.  3,  quasdam  esse  condi- 
tiones  actus,  quee  non  sunt  proprie  circum- 
stantiee,  sed  pertinent  ad  essentiam  ejus  in  ge- 
nere  moris ;  alias  vero  esse,  quee  sunt  proprie 
circumstantiee  et  accidentia,  inter  quas  quee- 
dam  mutant,  seu  addunt  speciem  bonitatis, 
vel  malitiee  ,  queedam  vero ,  solum  augent 
intra  eamdem  speciem  :  et  circa  heec  om- 
nia  membra  aliquid  est  ad  notandum:  con- 
clusio  enim  posita  preecipue  verum  habet  im- 
primis  conditionibus  essentialibus,  nam  illee 
non  supponunt,  per  se  loquendo,  aliquam  ho- 
nestatem  objectivam,  sed  illam  complent, 
atque  constituunt :  et  ideo  dicit  D.  Thomas, 
ubique  has  conditiones  transire  in  rationem 
objecti  I,  %  queest.  18,  art.  5,  ad  4,  et  art.  10, 
ad.  1  et  2,  et  queest.  2,  de  Malo,  art.  7,  quia 
sunt  veluti  principia  essentialia  constituentia 
integrum  objectum  ;  et  hoc  modo  optime  in- 
telligitur  quod  dici  solet,  conditionem  acciden- 
talem  in  genere  entis,  posse  esse  essentialem 
in  genere  moris,  quod  potest  exemplo  physico 
declarari,  nam  frigiditas  accidit  aquee  in  ge- 
nere  entis  naturee ;  in  ratione  tamen  conve- 
nientis  homini  vel  ad  salutem,  vel  ad  aliquid 
simile,  ut  sic  potest  esse  de  essentia,  quia  illa 
convenientia  potest  esse  talis,  ut  consurgat  ex 
multis,  et  in  rebus  artificialibus  id  facihus  re- 
peritur. 

7.  Be  secundo  genere  circumstantiarum. — 
Circa  conditiones,  seu  circumstantias  acciden- 
tales  mutantes  speciem,  inquiri  solet,  an  se 
habeant  ut  accidentia  respectu  prioris  speciei, 
vel  ut  principia  essentialiter  contrahentia,  si- 
cut  dictum  est  de  prioribus  conditionibus.  Cum 
qua  qusestione  adjuncta  est  alia,  an  ratione 
harum  circumstantiarum  multiplicetur  specie 
bonitas,  vel  malitia  objectiva  horum  actuum, 
vel  solum  constituatur  una  species  tanquam 
ex  genere  et  differentia.  Aliqui  enim  auctores 
preesertim  Conradus  1,  2,  queest.  18,  art.  10, 
significant  semper  ex  his  consurgere  unam 
tantum  speciem,  et  consequenter  bonitatem  et 
malitiam  sumptam  ex  una  circumstantia  com- 
parari  ad  alteram  ut  genus  ad  differentiam  : 


II.  SECTIO  III.  299 

et  quamvis  ipsi  loquantur  de  bonitate  formali, 
tamen  eadem  ratio,  imo  tota  radix  est  in  bo- 
nitate  objectiva.  Id  declaratur  exemplis,  nam 
subvenire  proximo  existenti  in  necessitate, 
habet  honestatem  ruaterise,  seu  objecti :  si  vero 
addatur  circumstantia  circa  quid,  scilicet  quod 
ille  proximus  sit  pater  meus,  talis  actus  habet 
bonitatem  pietatis,  non  simul  cum  bonitate 
materiae,  sed  contrahendo  priorem  bonitatem, 
et  transferendo  ex  uno  genere  ad  aliud  ;  si 
vero  aliter  mutaretur  illa  circumstantia,  et 
fieret  eleemosyna  loco  sacro ,  actus  erit  reli- 
gionis,  et  non  misericordise.  Similiter  in  malis, 
accedere  ad  non  suam,  praecise  consideratum, 
habet  malitiam  fornicationis  ;  si  vero  addatur 
circumstantia,  quod  sit  uxor  alterius,  dat  no- 
vam  speciem  contrahendo  et  componendo  cum 
priori  malitia  unam  tantum  speciem,  ut  sentit 
D.  Thomas  2,  2,  qusest.  154,  art.  8,  et  in  4, 
dist.  41,  qusest.  1,  art  4,  quodlib.  2,  et  queest. 
2,  de  Malo,  art.  6,  ubi  alia  exempla  adducit, 
et  multa  docet,  in  quibus  videtur  huic  senten- 
tiee  favere  :  et  ratio  adjungi  potest,  quia  ex 
illis  omnibus  constituitur  unum  integrum  ob- 
jectum  :  ergo  ex  omnibus  illis  per  modum 
unius  resultat  una  convenientia. 

8.  Alii  vero  in  universum  existimant,  quan- 
documque  objectum  cum  talibus  conditioni- 
bus  habet  certam  speciem  honestatis,  vel  ma- 
litise,  et  si  nulla  alia  circumstantia  adjungatur, 
tunc  si  circumstantia  addita  addat  novum 
ordinem  convenientiae,  vel  disconvenientiee  ad 
rationem,  non  contrahere  specifice  priorem 
honestatem,  sed  addere  novam  speciem,  sive 
illa  circumstantia  sit  separabilis  ab  actu  in  esse 
naturee ,  sive  non.  Exempla  videntur  clara , 
nam  si  quis  subveniat  sacerdoti  indigenti ,  in 
eo  actu  est  honestas  misericordiee,  quam  ha- 
beret,  etiam  si  ille  non  esset  sacerdos  ,  et  ta- 
men  illa  circumstantia  ex  se  addere  potest 
honestatem  religionis,  in  quantum  illa  persona 
est  sacra,  cui  ea  ratione  debetur  cultus,  et  ho- 
nor  :  nec  posterior  bonitas  excludit  priorem , 
cujus  apertum  signum  est,  quia  potest  ille  ac- 
tus  exterior  objective  communicare  interiori 
unam  honestatem,  et  non  aliam,  si  quis  unius 
intuitu  operetur ,  et  non  alterius.  De  malitia 
vero  retorqueri  potest  exemplum  de  adulterio, 
quia  revera  illa  circumstantia  circa  quid  uxo- 
ris  alienee ,  non  tollit  totam  deformitatem  in- 
temperantiee,  sed  addit  speciem  injustitiee,  ut 
seepe  etiam  significat  D.  Thomas  2,  2,  q.  154, 
art.  1,  ubi  Cajetanus  et  idem  videtur  esse  de 
furto  in  loco  sacro,  nam  habet  speciem  injus- 
titiee  et  sacrilegii,  de  quo  2,  2,  queest.  99,  favet; 


300 


DE  BONITATE  ET  MALITIA  OBJECTIVA  HUMANOBUM  ACTUUM. 


etiam  D.  Thomas  1,  2,  queest.  73,  art.  5  et  7. 
Ratio  etiam  hoc  viclettir  convincere,  quia  spe- 
cies  ultima  non  est  amplius  contrahibilis  es- 
sentialiter,  secl  hsec  circttmstantia,  de  qua  agi- 
mtis,  supponit  in  actu  ultimam  aliquam  spe- 
ciem  honestatis,  quam  haberet,  seclusa  illa 
circumstantia;  ergo  non  potest  specifice  con- 
trahere,  secl  addere  novum  aliquid.  Item  hsec 
circumstantia,  quee  supervenit,  non  destruit 
omnia  principia,  quse  sufficiunt  ad  aliam  lio- 
nestatem,  vel  malitiam  specificam :  ergo  non 
potest  tollere  ultimam  speciem  quam  haberet, 
seclusa  tali  circumstantia  :  ergo  non  contrahit, 
sed  addit.  Tertio,  quia  differentia  unius  gene- 
ris  non  contrahit,  nec  mutat  speciem  in  alio 
genere  contentam,  sed  interdum  actus  sine  tali 
circumstantia  habet  malitiam  intemperantise, 
et  circumstantia  addit  malitiam  injustitise  : 
non  est  ergo  illa  essentialis  contractio. 

9.  Ad  motivaprimce  opinionis  innwm.  6. — 
Atque  hsec  sententia,   formaliter  ac  proprie 
loquendo ,  vera  est ,  et  revera  convincunt  ar- 
gumenta  facta  :  nec  ratio  in  contrarium,  in 
fine  n.  6,  obstat ;  quia  licet  illud  objectum  vi- 
deatur  unum  materialiter,  tamen  formaliter  et 
in  ratione  convenientis  potest  esse  diversum  : 
sicut  idem  objectum  materialiter  potest  esse 
deleetabile  et  honestum,  prsesertim  quia  si  res 
attente  considerettir,  circumstantia  quse  addi- 
tur,  non  intrat  illud  objectum  uthabens  prio- 
rem  honestatem.  Dixi,  proprie  et  formaliter 
loquendo,  qttia  interdum  materialiter,  preeser- 
tim  in  speciebus  peccatorurn,  solet  illa  species 
per  modum  tmius  declarari,  prsesertim  quan- 
do  illee  species  semper  sunt  conjunctee,  et  pree- 
terea  sumet  denominationem  ab  eo,  quod  ma- 
gis  movet  operantem,  tit  de  adulterio  dixit 
Cajetanus,  citato  loco;  interdum  vero  ab  ea, 
qttod  gravitts  est,  ut  furtum  in  loco  sacro  di- 
citur  sacrilegium.  Deinde  illud  etiam  addidi, 
quia  interdum  fieri  potest  ut  conditio,  seu  cir- 
cumstantia  addita  mutet  conditionem  ex  parte 
materiee  necessariam  ad  priorem  honestatem, 
ut  injuria,  qtise  est  ad  alterum,  si  addatur  con- 
ditio  personse,  qtise  mutet  illum  respectum  ad 
alteram,  transferet  totum  actum  ab  una  specie 
ad  aliam  :  qua  ratione  injuria  facta  Deo  est  al- 
teritis  rationis  ab  ea,  qtiae  fit  homini :  et  for- 
tasse  eodem  modo  injuria  facta  parenti,  tit  sic 
desinit  esse  proprie  injustitia,  et  est  impietas  : 
et  idem  potest  contingere  in  actibus  bonis  : 
tamen  qtiando  ita  accidit,  jam  non  contrahitur 
prior  species  ad  ulteriorem,  sed  contrahitur 
ratio  aliqua  generica,  quse  sumitur  ex  objecto 
ut  abstrahit  ab  illis  determinatis  conditionibus, 


ut  est  in  exemplis  positis,  ratio  ad  alterum, 
sive  sit  Deus,  sive  homo,  sive  parens,  sivc  ex- 
traneus.  Qtiando  autem  contingat  conditionem 
esse  hujusmodi,  non  potest  certa  aliqua  regula 
definiri,  sed  consideranda  est  materia,  et  prin- 
cipia  rationis,  per  quee  regulanda  est. 

10.  Ex  his  autem  intelligitur  quomodo  hse 
circumstantiee,  quee  mutant  speciem,  dicantur 
accidere  actui  in  esse  moris,  nam  si  conside- 
rentur,  quatenus  constituunt  objectum  talis 
virtutis,  vel  vitii,  non  accidunt,  sed  sunt  ve- 
luti  conditiones  essentiales  talis  objecti  forma- 
liter  sumpti :  soltim  ergo  dicentur  accidere  ad 
invicem,  et  mtituo  ex  parte  subjecti,  ut  sumi- 
tur  ex  D.  Thoma  \,  2,  q.  1,  a.  4,  qttia  ttnicui- 
que  earum  accidit,  ut  habeat  aliam  sibi  con- 
junctam  in  eadem  materia :  sicut  in  physicis 
dicitur  album  accidere  musico,  non  quia  di- 
recte  unum  sit  accidens  alterius,  sed  quia 
utrique  accidentarium  est,  ut  in  eodem  sub- 
jecto  sit  alterum.  Unde  constat  hanc  rationem 
accidentis  esse  mutuam,  quia  non  est  major 
ratio  de  uno,  quam  de  alio ;  quanquam  in  his 
rebus  moralibus  interdum  contingit  unam  ex 
his  circumstantiis  fere  semper  preesupponi  ad 
aliam,  atit  esse  magis  intrinsecam  materise 
circa  quam  versatur  actio,  et  tunc  illa,  quee 
est  posterior,  vel  remotior,  dicitur  potius  ac- 
cidens  alteri,  quam  e  contrario,  ut  in  adulte- 
rio,  injustitia  dicitur  circumstantia  luxurise, 
vel  intemperantiee,  qtiia  heec  inordinatio  est 
magis  intrinseca  illi  materiee. 

H.  Sed  queeres,  titrum  circumstantiee  non 
solum  sibi  accidant  in  eodem  subjecto,  sed 
etiam  quodammodo  directe  afficiendo,  et  ag- 
gravando  moraliter  speciem  sumptam  ab  al- 
tera  circumstantia,  ita  ut  non  solum  adulte- 
rium  aggravetur  ex  injttstitia  quasi  extensive 
per  multiplicationem  malitiarum,  sed  etiam 
qtiasi  intensive  ipsa  intemperantia  fiat  gravior 
ex  adjttncta  injustitia,  nam  jtixta  communem 
modum  loquendi  prior  modus  videtur  verior, 
nam  hee  circumstantiee  condistingtiuntur  ab 
illis,  qtiee  augent  intra  eamdem  speciem :  ergo 
istee  non  atigent  intra  eamdem  speciem,  sed 
tantum  addendo  novam  speciem  :  ergo  non 
augent  qtiasi  intensive,  sed  solum  extensive. 
Confirmatur  primo,  nam  forma  accidentalis 
non  auget  bonitatem,  nisi  juxta  illtid  esse, 
quod  confert,  quia  bonum  sequittir  ens,  sed 
hee  circumstantiee  solum  dant  novum  esse  ac- 
cidentale  diversee  speciei :  ergo  non  aliter  au- 
gent  bonitatem.  Confirmatur  secundo  a  simili 
in  scientiis,  nam  qtiod  una  conclusio  possit 
duobtis  mediis  specie  differentibus  manifestari 


DISPUTATIO  II 
evidenter,  neutrum  eorum  reddit  evidentius, 
vel  clarius_,  sed  utrumque  simul  facit  conclu- 
sionem  evidentiorem  extensive,  id  est,  pluribus 
mediis  :  ergo  idem  est  de  bonitate  proportio- 
naliter. 

12.  In  contrarium  vero  possunt  objici  varia 
exempla,  nam  sine  dubio  intemperantia  adul- 
terii  in  propria  specie  videtur  gravior,  quam 
in  simplici  fornicatione  :  unde  si  fingamus  ab 
illo  actu  separari  injustitiam.,  ut  aliqui  fieri 
existimant,  quando  alter  conjux  consentit, 
quia  scienti  et  volenti  non  fit  injuria;  nihilo- 
minus  ipsa  malitia  intemperantise  semper  ma- 
neret  gravior.  Deinde  sacrilegium  factum  in 
loco  sacro  per  furtum  ibi  commissum,  est  gra- 
vius  ex  circumstantia  furti,  quam  si  esset  aliud 
genus  peccati.  Preeterea  in  metapbysica  con- 
tractione  generis  et  differentiee  contingit  non 
solum  totam  speciem  constitutam  per  differen- 
tiam  perfectiorem  et  nobiliorem,  sed  etiam 
ipsam  rationem  genericam  quasi  per  conco- 
mitantiam  esse  ibi  magis  perfectam :  ut.,  verbi 
gratia,  rationem  animalis  in  bomine  :  ergo  si- 
militer  potest  esse  in  preesenti ;  nam  in  rebus 
moralibus  concomitantia  unius  rei  cum  alia 
solet  illi  addere  quamdam  dignitatem  et  existi- 
mationem  moralem,  ut  virtus  et  scientia,,  licet 
sint  perfectiones  diversarum  rationum,  tamen 
si  simul  conjungantur,  sese  mutuo  nobilitant. 

13.  Circa  hoc  quamvis  utrinque  appareat 
res  probabilis,  mihi  tamen  non  videtur  esse 
necessarium  ut  una  circumstantia  ex  his  au- 
geat  aliam  in  propria  illius  specie :  furtum 
enim  factum  in  templo  quoad  objectivam  ma- 
litiam  injustitise  non  augetur,  si  in  quantitate 
rei  ablatee,  et  in  aliis  conditionibus  sit  sequali- 
tas.  Et  ratio  est,  quia  cum  alia  circumstantia 
sit  diversee  rationis,  per  se  loquendo,  non  esse 
necesse  ut  mutet  ordinem  ad  rationem,  quem 
habet  alia  circumstantia  in  sua  specie.  Addo 
tamen  duobus  modis  posse  accidere  ut  ex  hoc 
capite  augeatur  malitia  in  actu,  et  consttiuatur 
in  alia  specie,  primo  ex  parte  quantitatis  in 
quantum  auget  voluntarium,  quod  non  perti- 
net  ad  malitiam  objectivam,  sed  ad  formalem. 
Atque  hoc  sensu  videtur  dixisse  D.  Thomas,  2, 
2,  q.  154,  a.  1,  ad  2,  in  adulterio  nonmereper 
accidens  se  habere  deformitatem  injustitise  ad 
deformitatem  luxuriae,  auget  enim  illam  :  et 
declarans  modum,  subdit  :  Ostenditur  enim 
luxuria  gravior,  quce  in  tantum  concupiscen- 
tiam  sequitur ,  ut  etiam  injustitiam  inducat. 
Alter  modus  esse  potest  ex  parte  objecti,  si 
contingat  talem  circumstantiam  mutare  ali- 
quo  modo  ordinem  ad  rationem,  quem  habet 


.  SECTIO  III.  301 

alia,  ut  in  exemplo  posito  de  sacrilegio,  ipsa- 
met  acceptio  rei  alienee  in  sacro  loco,  auget  in- 
juriam  ipsi  loco  factam  :  unde  quoad  hoc  non 
se  habet  ut  mutans  speciem,  sed  tanquam  au- 
gens  deordinationem  intra  latitudinem  sacri- 
legii  :  neque  enim  repugnat  eamdem  rem  in 
ordine  ad  diversa  utramque  rationem  induce- 
re  :  quando  autem  ita  contiugat,  ex  materia  et 
ex  principiis  rationis,  quibus  regulatur  pensan- 
dum  erit. 

14.  De  tertio  genere  circumstantiarum.— 
Tertio,  circaalias  circumstantiasqueenonmu- 
tant  speciem,  sed  augent,  constant  ex  dictis 
formaliter  in  eis  non  procedere  conclusionem 
numero  quarto  positam,  quia  hse  circumstan- 
tiee  per  se  non  sunt  necessarise  ad  speciem  bo- 
nitatis,  vel  malitiae:tamenproportioneservata 
applicari  potest  eadem  doctrina  ad  individuam 
et  singularem  bonitatem,  quse  est  in  tali  ob- 
jecto,  nam  sicut  specifica  bonitas  consurgit  ex 
objecto  et  conditionibus  essentialibus  :  ita  in 
individuo  consurgit  exomnibus  circumstantiis, 
qu33  possint  illam  augere  intra  eamdem  spe- 
ciem.  Ex  quo  colligi  potest  differentia  inter 
bonitatem  specificam  et  individuam,  quod  illa 
potest  multiplicari,  secundum  speciem  in  ea- 
dem  actione  juxta  diversas  conditiones  ejus, 
heec  vero  est  una  tantum  numero,  sive  parva, 
sive  magna  sit,  juxta  varias  circumstantias : 
sicut  pulchritudo,  vel  sanitas,  etiamsi  consur- 
gat  ex  multis  rebus,  una  numero  est,  magis, 
vel  minus  perfecta :  et  ratio  est  quia  ibi  est 
unitas  specifica  et  vanitas  subjecti :  ergo  et 
unitas  individualis. 

15.  Primum  dubium  circa  Jioc  tertium  genus. 
— Sed  occurrunt  duo  dubia  explicanda,  unum 
est  an  heec  singularis  bonitas  prout  consurgit 
ex  materia  et  circumstantiiSj  sit  divisibilis,  vel 
indivisibihs.  Et  respondetur  breviter  primo, 
hanc  bonitatem  simpliciter  esse  compositam, 
atque  in  hoc  sensu  posse  dici  divisibilem,  pro- 
ut  dicit  D.  Thomas,  in  2,  d.  36_,  a.  5,  ad  1,  et 
Scotus,  d.  40,  queest.  unica,  preesertim  ad  3, 
et  quodlib.  18.  Et  constat,  quia  ibi  concurrunt 
plures  res  secundum  varias  convenientias  suas 
ad  componendam  unam  integram  convenien- 
tiam  moralem :  et  declaratur  etiam  exemplo 
pulchritudinis  et  sanitatis.  Addo  secundo,  si 
consideremus  solas  conditiones  necessarias  ad 
honestatem  specificam,  quodammodo  dici  pos- 
se  morahter  indivisibilem  bonitatem  ex  illis 
consurgentem.,  quia  quidquid  auferas  ex  illis 
conditionibus,  dissolvitur  species  in  ratione 
honesti  simpliciter  dicti,  quia  id  quod  manet, 
revera  non  est  objectum  honestum  simpliciter: 


302 


DE  BONITATE  ET  MALITIA  OBJECTIVA  HUMANORUM  ACTUUM. 


sicut  pulchritudo  et  sanitas  possunt  dici  con- 
sistere  in  indivisibili  saltem  quoad  eam  pro- 
portionem,  quse  requiritur  ad  sanitatem,  vel 
pulchritudinem  simpliciter  :  vel  sicut  etiam 
species  numeri.,  licet  composita  est  :  tamen 
quoad  hoc  indivisibilis  est,  quod  ablata  qua- 
cumque  unitate  solvitur  tota  species :  Et  ratio 
generalis  reddi  potest,  quia  ratio  specifica  sem- 
per  consistit  in  indivisibili,  et  quoad  illam  non 
datur  magis  et  minus.  Unde  concluditur  ter- 
tio,  si  sermo  sit  de  bonitate  hac  individua 
quoad  augmentum  ex  circumstantiis  non  sim- 
pliciter  necessariis  ad  bonitatem  specificam, 
sed  tantum  ad  melius  esse,  ut  sic,  esse  simpli- 
citer  et  moraliter  divisibilem,  quia,  ablato  ali- 
quo  gradu  illius  bonitatis  seu  circumstantia, 
aut  conditione  unde  sumitur,  manet  adhuc 
eadem  bonitas,  licet  minor,  quod  est  facile 
exemplis  ostendere. 

16.  Sed  objices,  nam  licet  hsec  locum  ha- 
beant  in  bonitate,  non  sic  in  malitia :  quin 
potius  ex  dictis  sequi  videtur  malitiam  non 
posse  augeri,  neque  minui,  ex  defectu  circum- 
stantiarum,  quia  vel  illse  circumstantise  sunt 
debitse  actui  ad  bonitatem  specificam,  vel  re- 
quiruntur  solum  ad  majorem  bonitatem :  hse 
posteriores  non  faciunt  actum  malum,  sed  re- 
linquunt  minus  bonum,  quia  non  sunt  requi- 
sitse  ad  bonitatem  simpliciter;  priores  vero 
tales,  ut  quacumque  ablata  auferatur  tota  bo- 
nitas  :  ergo  jam  est  tota  malitia  quse  esse  po- 
test :  ergo  non  poterit  augeri,  neque  minui, 
quia  in  privatione  totali  non  datur  magis,  ne- 
que  minus  :  consequens  autem  est  falsum, 
quia  non  solum  in  bono,  sed  etiam  in  malo 
dantur  circumstantise  augentes,  vel  minuentes 
intra  eamdem  speciem.  Respondetur,  doctri- 
nam  datam  etiam  habere  locum  m  malitia.  Ad 
argumentum  vero  factum  responderi  potest  ex 
D.  Thoma,  in  A,  d.  46.,  qusest.  tertia,  articul. 
secundo,  quodlib.  1,  ad  3,  licet  privatio  inte- 
gra  in  se  non  recipiat  magis  aut  minus,  reci- 
pere  tamen  in  causa,  aut  in  fundamento  :  ex 
quo  fit  ut  subjectum  magis  sit  longatum  a  po- 
sitiva  forma.  Sic  ergo  quamvis  malitia  privet 
tota  bonitate  specifica,  ex  defectu  cujuscumque 
circumstantise  debitse,  tamen  quo  plures  cir- 
cumstantise  defuerint,  eo  malitia  erit  censenda 
major in  fundamento  et  radice.  Secundo  magis 
hoc  explicando  dicitur,  licet  ablata  una  circum- 
stantia  debita,  illud  quod  manet  non  sit  sim- 
pliciter  honestum,  retinet  tamen  eam  conve- 
nientiam,  quam  habet,  ratione  cujus  potest 
cum  aliis  concurrere  ad  honestatem  compo- 
nendam.  Quo  sensu  verum  est  quod  dixit  divus 


Thomas,  in  2,  d.  36,  articul.  quinto,  ad  l, 
ablata  bonitate  circumstantiarum  manere  bo- 
nitatem  ex  genere,  quamvis  illa  non  sit  boni- 
tas  simpliciter,  ut  statim  addit  ad  secundum : 
dici  tamen  a  nobis  potest  honestas  inchoata, 
seu  initium  honestatis  :  ob  hanc  ergo  causam 
quanto  actus  fuerit  privatus  pluribus  conve- 
nientiis  partialibus,  tanto  malitia  poterit  esse 
major,  quia  plus  destruit  de  bonitate  ipsa : 
sicut  quamvis  ablata  una  unitate  auferatur 
species  numeri,  tamen  si  omnes  auferantur, 
vel  plures,  magis  destruetur  ille  numerus. 

47.  Secundum  dulium. — Sed  hinc  occurrit 
dubium  secundum  qualis  sit  heec  compositio 
bonitatis  ex  circumstantiis,  intra  limites  ejus- 
dem  speciei,  an  sit  tanquam  ex  partibus  hete- 
rogeneis,  atque  adeo  ex  bonitatibus,  vel  ma- 
litiis  partialiter  diversis ;  an  vero  tanquam  ex 
partibus  omnino  similibus.  Duo  enim  possunt 
esse  dicendi  modi :  unus  est  totam  bonitatem, 
vel  malitiam  consurgentem  ex  materia  cum 
circumstantiis  esse  omnino  ejusdem  rationis 
quoad  omnes  partes  suas,  quia  licet  circum- 
stantiee  in  esse  physico  videantur  esse  diversse 
rationis,  tamen  in  causanda  bonitate  sunt  ve- 
luti  causse  sequivocse  influentes  ad  eumdem 
omnino  effectum.  Hoc  autem  ita  esse  declara- 
tur  exemplo,  nam  si  homo  dives  det  centum 
in  eleemosynam,  ille  actus  melior  est  ex  cir- 
cumstantia  quid;  si  autem  pauper  det  duo, 
ille  actus  est  seque  bonus  ex  circumstantia 
quis :  ergo  ex  circumstantiis  diversarum  ratio- 
num  in  suo  esse  potest  consurgere  eadem  bo- 
nitas.  Simile  exemplum  esse  potest  in  prodi- 
galitate,  quse  deficit  per  escessum  in  dando  : 
hic  autem  excessus  oriri  potest  ex  persona 
dante,  quia  est  supra  facultatem  ejus  :  vel  ex 
persona  recipiente,  quia  abundat,  et  tamen 
malitia  ejusdem  rationis  est.  Dices  has  cir- 
cumstaniias  reduci  ad  unam  quantitatem  ma- 
terise,  quse  non  est  absoluta,  sed  relativa.  Sed 
hinc  formari  potest  universalis  ratio,  quia  om- 
nes  circumstantise  in  tantum  conferunt  ad  bo- 
nitatem,  in  quantum  constituunt  unum  me- 
dium  virtutis;  quamvis  ergo  in  sua  entitate 
sint  diversce,  tamen  in  habitudine  ad  medium 
quod  constituunt,  inducunt  eamdem  rationem : 
ergo  ut  sic  potest  ex  omnibus  illis  consurgere 
bonitas  ejusdem  rationis.  Confirmatur  primo, 
nam  supra  dicebam,  numero  decimo  secundo, 
circumstantiam  dantem  speciem  malitise  posse 
aggravare  aliam  speciem  intra  propriam  ra- 
tionem  ejus  :  ergo  non  hoc  facit  dando  suam 
speciem  malitise,  sed  aliquem  gradum  alterius : 
ergo  pari  ratione  quselibet  circumstantia,  licet 


DISPUTATIO 

in  suo  esse  sit  diversa,  potest  conferre  boni- 
tatem  vel  malitiam  ejusdem  rationis.  Tandem 
confirmatur,  quia  alias  fere  nulla  esset  diver- 
sitas  inter  circumstantias  mutantes  speciem 
et  aggravantes  :  unde  tam  necessarium  esset 
has  confiteri,  sicut  illas  quia  mutant  speciem 
partialem.  Alter  dicendi  modus  est  hanc  com- 
positionem  esse  heterogeneam  ex  partibus  di- 
versarum  rationum,  quam  tenet  aperte  Con- 
radus  i,  2,  qusest.  decima  octava,  art.  secundo, 
agens  de  malitia  formali :  est  autem  eadem, 
vel  major  ratio,  nam  formalis  ab  objectiva  de- 
sumitur  :  et  similiter  erit  idem  de  bonitate, 
quia  malitia  proxime  sumit  rationem  suam  ex 
bonitate  qua  privat  :  et  revera  videtur  heec 
opinio  D.  Thomee,  locis  statim  citandis,  et 
mihi  videtur  vera  recte  explicata. 

18.  Dicendum  igitur  compositionem  boni- 
tatis  objectivee  ex  diversis  circumstantiis  di- 
versarum  rationum,  et  ex  materia  in  suo  esse, 
et  convenientia  partiali  ad  rectam  rationem, 
esse  tanquam  ex  partibus  heterogeneis.  Ratio 
hujus  est,  quia  omnia  illa  conveniunt  ad  com- 
ponendam  unam  integram  honestatem,  non 
tanquam  causee  extrinsecee,  seu  efficientes,  sed 
tanquam  causee  seu  partes  intrinsecee,  eo  modo 
quo  plures  partiales  figuree  concurrunt  ad  u- 
nam  figuram  domus,  velsicut  color,  figura,  etc, 
conveniunt  ad  componendam  pulchritudinem : 
quando  autem  ea  quee  sic  componunt,  sunt  di- 
versarum  rationum  in  se,  necessario  faciunt 
compositum  constans  ex  diversis  rationibus  par- 
tiahbus  :  unde  non  potest  hic  accommodari 
quod,  numero  preecedenti,  dicebatur  de  causa 
eequivoca,  quia  illa  si  sit  extrinseca,  non  com- 
ponit  effectum  :  si  autem  sit  intrinseca,  ut  ma- 
teria  et  forma,  eadem  ratio  de  illa  procedit. 
Atque  ex  hac  ipsa  ratione  intelligitur  hanc 
sententiam  non  esse  intelligendam  de  omni- 
bus  omnino  circumstantiis,  sed  tantum  de  illis 
quse  per  se  sunt  diversarum  specierum ;  fieri 
enim  potest  ut  in  aliqua  circumstantia  sit 
etiam  latitudo  ejusdem  rationis,  ut  est  quanti- 
tas  ejusdem  materiee,  vel  fortasse  duratio  tem- 
poris,  aut  intensio  actus,  nam  sicut  animal, 
quamvis  constet  ex  partibus  heterogeneis,  ni- 
hilominus  in  ipsis  partibus  heterogeneis  sunt 
aliquee  homogeneee  inter  se,  ita  in  preesenti : 
et  hoc  certe  voluisse  videtur  D.  Thomas  1,2, 
queest.  septuagesima  tertia,  articul.  septimo, 
ubi  ait  circumstantias  quee  non  mutant  inte- 
gram  speciem  interdum  augere  peccatum, 
augendo  omnino  eamdem  deformitatem,  ut 
quantitas  objecti :  et  hunc  modum  augmenti 
dicit  aliis  locis  fieri  per  modum  intensionis, 


II.  SECTIO  III.  303 

ut  videre  licet  in  A,  d.  16,  queest.  tertia,  ar- 
ticul.  secundo,  queestiunc.  1,  ad  2,  et  queest.  2, 
de  Malo,  articul.  septimo,  ad  4  et  7  :  Alius 
modus  augmentiest  (inquit)  multiplicando  defor- 
mitatem  seu  rationem  mali  in  eodem  actu,  ut  si 
«c^fl(inquitD.  Thomas) /itquandonondebet,  etc. 

19.  Sed  adhuc  est  in  hoc  considerandum  ex 
doctrina  ejusdem  D.  Thomee,  1,  2,  qucestione 
decima  octava,  articul.  decimo,  et  decimo  pri- 
mo;  interdum  circumstantiam  quee  in  suo  esse 
videtur  esse  diversee  rationis,  non  ratione  sui 
conferre  ad  bonitatem  et  malitiam  actus,  sed 
tantum  ratione  alterius  circumstantiee ,  in 
quam  heec  redundat  :  interdum  vero  per  se 
ipsam  conferre.  Exemplis  declaratur,  nam  in 
actu  temperantiee  naturalis  necessarium  est 
ut  debito  tempore  fiat,  tamen  hoc  tempus  non 
est  per  se  debitum,  sed  solum  ut  homo  come- 
dat  quando  indiget,  quod  redundat  in  quanti- 
tatem  cibi,  quia  si  antea  comedat,  sumet  ultra 
quantitatem  necessariam:  at  vero  in  jejunio 
ecclesiastico  comedere  tali  tempore  et  non  an- 
tea,  est  per  se  necessarium  ad  honestatem,  et 
non  solum  ob  debitam  quantitatem  cibi,  et  ex 
natura  rei :  idem  intelligi  potest  in  actu  sacri- 
ficii :  quod  enim  fiat  decenti  loco,  est  per  se 
necessarium  ad  honestatem,  si  in  re  oblata, 
seu  in  materia  omnia  necessaria  concurrant. 
Sententia  ergo  posita  intelligenda  est  de  cir- 
cumstantiis  quee  hoc  posteriori  modo  concur- 
runt,  de  quibus  solis  procedit  ratio  facta,  non 
vero  de  aliis,  quia  illee  ut  sic  non  tam  concur- 
runt  formaliter  et  intrinsece,  quam  ut  causee, 
vel  conditiones  extrinsecee. 

20.  Ad  motiva  in  contrarium  in  nu.  16. — 
Ex  hisque  patet  responsio  ad  exempla  adducta, 
numero  decimo  sexto,  in  primo  argumento, 
in  contrarium  cum  prima  confirmatione.  Ad 
illud  vero  quod  dicebatur  de  medio  virtutis, 
respondetur  non  semper  esse  simplex  et  homo- 
geneum,  sed  seepe  esse  compositum,  et  quasi 
temperatum  ex  multis  rebus.  Ad  ultimam  vero 
confirmationem  in  fine  ejusdem  numeri  deci- 
mi  sexti  :  primo  negatur  simpliciter  conse- 
quentia,  quia  circumstantiee  quee  simpliciter 
dicuntur  mutare  speciem,  talem  conferunt  bo- 
nitatem,  vel  malitiam,  ut  queelibet  per  se  sit 
integra  et  totalis,  et  nihil  cum  alia  componat, 
sed  solum  veluti  materialiter  conjungantur  in 
eodem  objecto  :  at  vero  circumstantiee  aggra- 
vantes,  vel  conferunt  bonitatem  et  malitiam 
omnino  ejusdem  rationis,  vel  si  conferant  di- 
versam,  est  in  ordine  ad  componendam  unam 
integram  bonitatem.  In  quo  est  differentia 
inter  malitiam  et  bonitatem,  nam  quiamalum 


304 


DE  BONITATE  ET  MALITIA  OBJECTIVA  HUMANORUM  ACTUUM. 


est  eK  singulis  defectibus,  unaqueeque  circums- 
tantia  etiamsi  sola  sit,  simpliciter  confert  ma- 
litiam  :  tamen  quia  bonum  est  ex  integra 
causa,  licet  singulae  circumstantise  tribuant 
suam  convenientiam,  tamen  una  separata  ab 
aliis,  non  babet  rationem  honestatis,  seu  bo- 
nitatis  simpliciter.  Quod  vero  de  confessione 
dicebatur,  respondetur  primo  non  spectare  ad 
prsesentem  qusestionem,  quia  bomo  non  debet 
confiteri  bonitatem,  vel  malitiam  objectivam 
actus,  sed  formalem  :  fieri  autem  potest  ut 
quamvis  in  objecto  sit  bonitas  composita  et 
divisibilis,  in  actu  sit  formalis  bonitas  indivi- 
sibilis,  ut  infra  videbimus :  et  idem  posset  quis 
opinari  de  malitia ;  licet  non  satis  consequen- 
ter.  Et  ideo  addo  ulterius;  si  plures  malee  cir- 
cumstantiee  diversarum  rationum  tales  sint,  ut 
unaquseque  sufficiat  per  se  ad  dandam  actui 
malitiam  mortalem,  concedendam  esse  seque- 
lam,  scilicet  omnes  necessario  esse  confiten- 
das,  sive  dicantur  mutantes  speciem,  sive  no- 
tabiliter  aggravantes  :  ut  si  quis  consecraret 
hostiam  in  fermentato  pane,  et  in  privata 
domo,  absque  vestibus  sacris,  omnes  has  cir- 
cumstantias  eonfiteri  tenetur,  quia  revera  sin- 
gulse  conferunt  malitiam  mortalem  :  si  autem 
circumstantia  non  confert  mortalem  malitiam, 
non  est  necesse  illam  explicare,  quod  verum 
est  etiamsi  integram  speciem  addat,  vel  mu- 
tet,  ut  fortasse  est  in  peccato  facto  in  die  festo. 
21.  Regula  D.  Thomce  quando  ne  circum- 
stantia  mutet  speciem  vel  augeat  prmcedentem. 
— Atque  ex  dictis  in  hoc  dubio  intelligitur  op- 
time  quomodo  sit  applicanda  ad  malitiam,  vel 
bonitatem  objectivam  regula  quam  D.  Tho- 
mas  tradit  1,  2,  qusest.  decima  octava,  art.  10 
et  11,  ad  cognoscendum  quando  circumstantia 
addat  speciem,  vel  tantum  novum  augmentum 
in  eadem  specie,  nam  si  circumstantia  in  se 
talis  est,  ut  per  se  considerata,  et  ratione  sui 
det  bonitatem,  vel  malitiam,  etiamsi  non  sit 
adjuncta  cum  aha,  tunc  intelligitur  dare,  vel 
mutare  speciem  :  si  autem  circumstantia  ex  se 
non  sufficit  ad  dandam  malitiam,  vel  bonita- 
tem,  sed  solum  ut  adjuncta  alteri,  seu  deter- 
minata  ab  altera,  tunc  non  confert  novam 
speciem,  sed  auget  intra  eamdem.  In  qua  re- 
gula  hsec  posterior  pars  est  per  se  satis  clara, 
ut  patet  in  exemplis  de  intensione,  et  de  mul- 
titudine  quantitatis :  et  ratio  est,  quia  hse  cir- 
cumstantise  secundum  se  non  dicunt  determi- 
natum  ordinem  ad  rationem,  sed  sunt  veluti 
indifferentes,  donec  per  alias  determinentur. 
Priorvero  parsutsit  universalis,  sicut  est  inten- 
tio  D.  Thomse,  ut  patet  ex  solutione  argumen- 


torum,  articul.  11,  et  ex  aliis  locis  supra  cita- 
tis,  primo  intelligenda  est  de  ordine  unius 
circumstanti3e  ad  aliam,  secundum  rationis 
principia,  et  consequenter  de  separatione  unius 
malitise,  seu  bonitatis  ab  alia  secundum  for- 
malem  rationem,  non  semper  secundum  rem, 
nam  interdum  accedere  potest  ut  in  aliquo  actu 
semper  in  re  ipsa  una  malitia  supponat  aliam, 
et  nihilominus  sumatur  ex  circumstantiis  mu- 
tantibus  speciem  ut  patet  de  adulterio,  in  quo 
injustitia  semper  supponit  intemperantiam,  et 
nihilominus  sunt  malitise  specie  diversse,  quia 
et  per  principia  diversse  rationis  regulantur, 
qualia  sunt  non  esse  contractandam  rem  alie- 
nam  invito  domino,  et  vagum  concubitum  esse 
secundum  rationem  repugnantem  speciei  hu- 
manse,  et  ita  secundum  formales  rationes  una 
est  separabilis  ab  alia,  cujus  signum  est,  quia 
licet  fmgamus  ob  ignorantiam  vitari  malitiam 
intemperantise,  semper  maneret  malitia  inj usti- 
tise.  Secundo  intelligenda  est  illa  pars  non  so- 
lum  de  specie  totali,  sed  etiam  de  partiali, 
quia  ex  circumstantiis  variis  possuht  in  eodem 
actu  oriri  diversse  malitise  partiales,  quarum 
una  non  habet  respectum  ad  aliam,  quod  ma- 
gis  contingit  in  malitia,  quam  in  bonitate, 
quia,  ut  siipra  tactum  est,  et  explicatD.Tho- 
masin4,  d.  16,q.tertia,  a.  secundo,  qusestiun- 
cula  3,  ad  2.  Quod  si  quis  velit  intelligere 
illam  regulam  de  solis  speciebus  totalibus , 
oportet  ut  dicat  primam  circumstantiam  quse 
confert  speciem  bonitatis,  vel  malitise  transire 
in  rationem  objecti  primarii  :  cseteras  vero 
quse  augent  ut  sic  necessario  supponere  aliam, 
quce  dat  speciem.  Atque  ita  ex  his  omnibus 
constat  quomodo  ex  omnibus  generibus  cir- 
cumstantiarum  oriatur  bonitas,  vel  malitia 
objectiva  :  quod  est  principale  hujus  sectionis 
institutum. 

22.  Quid  de  circumstantiis  minuentiius  bo- 
nitatem,  aut  malitiam.  —  Cur  circumstantice 
aggravantes  sint  confitendce,  non  oninuentes. — 
Solum  posset  quis  interrogare  cur  nihil  dica- 
mus  de  circumstantiis  quse  solent  dici  minuen- 
tes  intra  eamdem  speciem.  Respondetur,  quia 
hse  circumsiantise,  prsesertim  sumptse  ex  parte 
objecti  proprie  ac  positive,  nullse  sunt  quse 
minuant,  sed  tantum  negative  possunt  dici 
minuere,  quia  si  non  adhibeantur,  nihil  con- 
ferunt.  Quod  sic  explicatur,  nam  vel  circiim- 
stantia  minuens  bonitatem  tollit  aliquid  neces- 
sarium  ad  bonitatem  simpliciter;  et  hsec  vere 
non  minuit,  sed  tollit  bonitatem,  et  ponitmali- 
tiam ;  si  vero  tollit  aliquid  non  necessarium  ad 
bonum,  sed  conferens  ad  melius  esse,  sic  nul- 


DISPUTATIO  III.  SECTIO  I. 
lam  bonitatem  tollit,  sed  solum  non  dat  quod 
posset  conferre  si  adhiberetur,  unde  potius  illa 
est  negatio  circumstantiee ;  vel  si  dicatur  cir- 
cumstantia,  est  iinpertinens,  quia  nec  confert 
bonitatem,necmalitiam.Etidemestproportio- 
naliter  de  circumstantia.,  quae  dicitur  minuere 
malitiam,  quia  si  illa  est  circumstantia  indiffe- 
rens,  nec  minuit,  nec  auget;   si  est  mala, 
semper  dat  aliquam  malitiam,  unde  quantum 
est  ex  se  auget :  si  vero  est  bona,  non  dat  ma- 
litiam  et  fortasse  impedit  aliam  circumstan- 
tiam,  quse   illam  daret,    attamen  non  tollit 
aliquam  malitiam.,  quam  objectum  et  alise  cir- 
cumstantise  darent,  illa  non  existente  :  quia, 
ut  saepe  dictum  est ,  quilibet  defectus  confert 
totam  malitiam  quam  potest  conferre,  etiamsi 
alise  circumstantise  videantur  convenientes.  At- 
que  ex  bac  doctrina  intelligitur  ratio  a  priori, 
ob  quam  circumstantiae  aggravantes  sint  per  se 
de  necessitate  confessionis,  non  vero  illse  quse 
dicuntur  minuentes,  quia  bomo  debet  aperire 
in  confessione  malum  quod  fecit,  non  autem 
quod  non  fecit.  Dico  autem  per  se,  quia  si  sit 
necessarium  ad  tollendam  aliquam  deceptio- 
nem,  aut  ne  videatur  confiteri  plus  quam  fe- 
cit,  poterit  esse  necessarium,  sed  per  accidens. 
23.   Ultima  assertio.  —  Ultimo  dicendum, 
ex  fine  extrinseco  et  per  accidens,  qui  solet 
dici  finis  operantis,  nullam  bonitatem,  vel  ma- 
litiam  ohjectivam  resultare  in  medio,  seu  ob- 
jecto,  quod  ordinatur  ad  talem  finem.   Heec 
conclusio  sumitur  ex  D.  Thoma,  l,  2,  qusest. 
20,  articul.  1  et  2,  ubi  in  hoc  sensu  dicit  bo- 
nitatem  quee  est  in  objecto,  prius  esse  in  actu 
exteriori,  quam  interiori  :  bonitatem  autem 
sumptam  ex  fine  prius  esse  in  interiori,  quam 
in  exteriori,  quia  nimirum  talis  bonitas  non 
prsesupponitur  in  objecto,  sed  tantum  per  ex- 
trinsecam  denominationem  ad  illud  manat  ex 
actu  interiori  voluntatis.  Ratio  autem   hujus 
sumitur  ex  eodem  D.  Thoma  \,  2,  queest.  de- 
cima  octava,  articul.  sexto,  quia  finis  ut  finis 
non  attingitur  a  potentia  executiva,  qualis  est 
illa  a  qua  procedunt  actus  exteriores,  sed  attin- 
gitur  a  voluntate,  cujus  est  respicere  finem 
ut  ohjectum  :  ergo  in  actione  exteriori  secun- 
dum  se,  et  antecedit  voluntatem,  nulla  esse 
potest  bonitas  objectiva  ex  fine  extrinseco, 
quia  ut  sic  nullam  habet  habitudinem  ad  il- 
lum,  ut  exemplis  etiam  facile  patet,  nam  ele- 
emosyna,  prsecisa  relatione   operantisv,  non 
habet  honestatem  religionis,  aut  poenitentise. 
24.  Instantia.  —  Dices  :  Sicut  voluntas  ex 
ohjecto  bona  supponitin  objectohonestatem, 
ita  voluntas  bona  ex  fme  supponit  hoc  objec- 

IV. 


305 
tum,  scilicet  ordinare  hoc  in  illud,  esse  bo- 
num  :  ergo  etiam  hic  actus  supponit  bonita- 
tem  objectivam  sicut  ille.  Respondetur,  si  or- 
dinare  sumatur  actualiter,  ut  vox  significat  in 
rigore,  non  est  bonum  ut  objectum,  sed  ut  ac- 
tus  voluntatis,  quia  ordinare  medium  ad  fi- 
nem  est  proprius  actus  voluntatis  eligentis ;  si 
autem  sumatur  aptitudinaliter,  id  est,  esse  or- 
dinaMIe,  sic  nullam  bonitatem  dicit  intrinse- 
cam  medio  ut  sic,  sed  tantum  denominationem 
extrinsecam  a  fine  in  ratione  appetibilis,  et 
voluntate,  potest  unum  ob  aliud  amare,  vel 
eligere  :  in  ipso  autem  medio  solum  dicit  en- 
titatem  ejus,  et  virtutem  fortasse,  quam  ha- 
bet  ad  causandum  hunc,  vel  illum  effectum, 
quod  totum  in  ratione  appetibilis  informatur 
a  fme,  ut  dixi  initio  tractatus  primi. 

DISPUTATIO  III. 

DE  FOBJTALI  BONITATE    AGTUS   INTERIORIS   VOLUN- 
TATIS  IN  COMMUNI. 

Divus  Thomas  in  preesenti  materia  hunc 
servat  ordinem,  ut  prius  disputet  in  communi 
de  actu  humano  ut  abstrahit  ab  interno  et  ex- 
terno,  postea  in  particulari  de  interno,  et  dein- 
de  de  externo  :  de  bonitate  autem  et  malitia, 
non  separatim,  sed  promiscue  tractat.  Verum 
quod  attinet  ad  bonitatem  et  malitiam  mora- 
lem  formalem,  actus  interior  et  exterior  so- 
lum  analogice  conveniunt,  ita  ut  interior  in- 
trinsece  talis  sit,  exterior  vero  solum  per  de- 
nominationem  extrinsecam  ab  interiori,  et 
ideo  subhac  ratione  nihil  fere  dici  potestquod 
sit  utrique  commune.  Rursus  bonitas  et  mali- 
tia  habent  modum  valde  diversum  et  in  suo 
esse  et  in  ratione,  quia  vel  ab  objecto,  vel  a 
fine  desumuntur  :  ac  denique  cum  opponan- 
tur  sicut  habitus  et  privatio,  fere  nihil  habent 
commune,  et  cognitio  habitus  preesupponitur 
ad  cognitionem  privationis.  Hac  ergo  de  causa 
dicemus  prius  de  bonitate  actus  interioris , 
postea  de  malitia,  vel  indifferentia  utriusque, 
et  de  harum  oppositione,  principiis  et  causis, 
ac  tandem  omnia  accommodabimus  ad  actus 
externos. 

SECTIO  I. 

TJtrum  possit  esse  in  Jiominis  voluntate  ali* 
quis  actus  moratiter  lonus  alsolute  et  sim- 
pliciter. 


1.  Pars  negatwa  luereticorum. — In  hac  re 
fuit  ha:resis  Lutheri,  omnes  aetioues  hominis 

20 


306 


DE  FORMALI  BONITATE  ACTUS  INTERIORIS  VOLUNTATIS  IN  COMMUNI. 


esse  peccata,  quamvis  fidelibus  non  imputen- 
tur  ob  fmem  :  quem  errorem  secuti  sunt  Cal- 
vinus,  et  alii  posteriores  :  neque  multum  ab 
eis  discrepavit  Joannes  Hus,  qui,  art.  6,  dam- 
nato  in  Concilio  Constantiensi,  sess.  55.,  dixit  in 
homine  existente  in  peccato  omnes  actus  es- 
se  malos,  in  homine  vero  studioso  essebonos. 
De  hac  posteriori  parte  primus  error  Lutheri 
ortus  ex  duplici  hseretico  fundamento.  Pri- 
mum  est  quod  tenemur  in  hac  vita  tanta  per- 
fectione  diligere  Deum  ,  quanta  diligibilis  est 
ab  homine  in  quocumque  statu,  juxta  illud, 
diliges  Dominum  Deum  tuum  ex  toto  corde  tuo, 
etc.  Secundus  est,  illo  praecepto,  non  concupis- 
ces,  prohibitam  esse  etiam  sensibilem  concu- 
piscentiam,  et  omnes  motas  fomitis,  quos  dicit 
essepeccata,  etiamsimaxime  involuntarii  sint : 
unde  concludit  omnem  actum  hominis  esse 
malum,  quia  semper  deest  illi  aliqua  debita 
circumstantia,  vel  quia  non  procedit  ex  per- 
fecto  amore  Dei,  vel  concupiscentia  semper 
insurgit,  et  perfectionem  operationis  impedit : 
et  in  confirmationem  adducit  nonnulla  Scrip- 
turse  testimonia ,  Isai.  6,  4  :  Sicut  pannus 
menstruatce  omnes  justitice  nostrce  :  Iob.,9  : 
Scio  quod  non  justificabitur  homo  compositus 
Deo;  ubi  Gregorius  :  Quidquid  videmur  habere 
justitice,  si  ao  interno  arMtrio  districte  judi- 
cetur,  vitium  potius  appareMt,  quam  meritum. 
Quae  verba  fere  transcripsit  Bernardus,  serm. 
40,  de  Omnibus  Sanctis ,  et  similia  leguntur 
apud  Augustinum,  sermone  49,  de  Tempore, 
tractantem  illud  psalmi  142:  Non  justificabitur 
in  conspectu  tuo  omnis  vivens.  Unde  idem  Gre- 
gorius  35,  Moral.,  c.  ult.,  satis  obscure  dicit 
mala  nostra  esse  pure  mala,  bona  autem  quce 
nos  habere  credimus,  pura  bona  esse  nequaquam 
posse,  ad  quod  facit  illud  psalm.  13:  Non  est 
qui  faciat  bonum ,  et  illud  Genes.  6  :  Omnis 
caro  corruperat  viam  suam:  et,  non  permanebit 
spiritus  meus  in  homine,  quia  caro  est. 

2.  Hsec  queestio  duobus  modis  intelligi  po- 
test,  uno  absolute  et  preecise  de  actu  voluntatis 
humanse  abstrahendo  ab  hoc ,  vel  isto  statu 
humanae  naturae,  et  a  viribus  et  auxiliis  qui- 
bus  operari  potest  :  et  in  hoc  sensu  nulla  est 
controversia  etiam  cum  heereticis,  quin  possit 
in  homine  esse  actus  simpliciter  bonus  :  con- 
stat  enim  et  nunc  bene  operari  in  patria,  et  in 
statu  innocentise  potuisse  etiam  operari,  et  de 
Christi  humanitate,  id  est  multo  certius  :  est 
etiam  per  se  notum  hominem  esse  capacem 
virtutis  et  vitii,  quia  hoc  ipso  quo  est  rationa- 
lis,  potest  cognoscere,  et  judicare  quid  sit  con- 
veniens  juxta   rationem  rectam,  et  totum  id 


quod  est  necessarium  ad  honestatem  actionis  : 
et  hoc  ipso  quo  est  liber,  potest  etiam  velle, 
sicut  etiam  potest  ab  hoc  deficere,  et  ideo  male 
operari.  Secundo  modo  potest  qusestio  haec 
tractari  in  particulari  de  homine  lapso  et  in- 
firmo  per  originale  peccatum  :  quo  sensu  lo- 
quuntur  prsedicti  hseretici,  quorum  sententia 
etiam  in  hoc  sensu  est  manifeste  hseretica,  sed 
quia  impugnari  latius  solet  in  materia  de  Gra- 
tia,  pauca  breviter  adducam,  omittens  quses- 
tiones  aliorum  locorum. 

3.  Catholica  pars  affirmativa  comprobatur 
ex  Scriptura. — Primo  ergo  constat  esse  nunc 
in  filiis  Adse  et  viatoribus  bona  opera,  ad  Phi- 
lippenses  1 :  Qui  ccepit  in  vobis  opus  bonum,  etc, 
cap.  2 :  Deus  est  qui  operatur  in  vobis  et  velle  et 
perficere  probonavoluntate,  etc,  1,  adCorint.  7: 
Qui  uxorem  ducit,  non  peccat :  qui  autem  servat 
virginitatem  ,  melius  facit ,  Marci  1  &  :  Bo- 
num  opus  operata  est  in  me,  et  Job  saepe  repe- 
titur,  In  his  non  peccavit  Job,  ut  notavit  Gre- 
gorius,2,  Moral.,  c.  1 5.  Hincetiamin  Scriptura 
preecipiuntur,  et  consuhmtur,  et  laudantur  hu- 
mana  opera  eorumdem  hominum  :  non  autem 
prsecipiuntur,  nec  laudantur  mala  opera  :  unde 
Matth.  15,  ait  Christus  Dominus,  sicluceatlux 
vestra,  ut  videant  opera  vestra  bona,  etc,  et  \, 
ad  Corinth.,4,  dicitur  :  Nolitepeccare,  etc,  2, 
Petri :  Hoc  autem  facientes  non  peccabitis :  et 
alia  sunt  frequentia  :  unde  Cyrillus,  in  Joan., 
c.  330,  notat  cum  Christus  dixit  paralytico, 
Joan.  5  :  Noli  peccare ,  satis  docuisse  posse 
hominem  recte  et  honeste  operari,  quod  etiam 
tractat  Bemardus,  lib.  6,  de  Praecepto  et  Dis- 
pensatione.  Denique  hac  de  causa  laudantur 
vita  et  actus  multorum  hominum  in  Scri- 
ptura,  ut  constat  de  Abrahamo,  Job,  et  aliis, 
qui  breviter  numerantur  ad  Hebr.  11,  et  Ec- 
clesiast.,  -44 ;  est  ergo  hsec  veritas  evidens  in 
Scriptura. 

4.  Item  ex  Conciliis.  —  Item  ratione. — Se- 
cundo  propter  hanc  causam  definita  est  prse- 
sertim  in  Concilio  Tridentino,  sess.  6,  can.  7, 
25  et  26,  et  Leo  X  damnavit  Lutheranam  hse- 
resim.  Antiquiora  veroConciliadehocexpresse 
non  tractant,  quia  nondum  erat  exorta  hee- 
resis,  tamen  id  aperte  supponunt,  preesertim 
contra  Pelagium  defmiunt  posse  hominem  bene 
operari  saltem  per  auxilium  gratiee,  ut  patet 
ex  Milevitano,  c  3,  et  Arausicano  II,  praesertim, 
c.  21,  22  et  23.  Et  eodem  modo  inveniuntur 
multa  testimonia  Patrum  scribentium  contra 
Pelagium,  pra^sertim  Augustini  et  Hieronymi, 
de  quibus  legi  possunt  Roffensis,  art.  31  et 
32,  contra  Luth.,  et  Vega,  lib.  11,  superTri- 


DISPUTATIO  II.  SECTIO  II. 


307 


dent.,  c.  24.  Ratio  est  fere  eadem  quee  adducta 
est,  n.  1,  in  priori  sensu  quaestionis :  nam  etiam 
homo  lapsus  potest  sufficienter  ratione  uti  ad 
discernendum  inter  bonum  et  malum,  nam  si 
hoc  non  potest,  nec  humanam  actionem  effi- 
cere  potest :  stultum  est  autem  dicere  hoc  non 
posse,  quia  habet  integras  vires  naturales  vo- 
luntatis  et  intellectus^  et  non  semper  a  sensi- 
bus  impeditur  :  unde  in  discursu  et  ratiocina- 
tione  naturali  tantum  potest ,  quantum  si 
absque  peccato  et  gratia  in  pura  natura  esset 
conditus^  et  tamen  ultra  hoc  habet  nunc  vires 
et  illustrationes  gratiee  :  ergo  quantum  est  ex 
parte  intellectus,  habet  quidquid  sufficit  ad 
bene  operandum,  sed  ex  parte  etiam  volunta- 
tis  habet  libertatem  naturalem.  ut  in  superio- 
ribus  ostensum  est  agendo  de  voluntario  :  et 
similiter  habet  etiam  vires  gratiee  preevenientis 
et  adjuvantis  :  nihil  ergo  inhoc  statu  illi  deest 
quominus  possit  bene  operari. 

5.  Ad  fundamenta  hcereticorum  in  num.  1. 
—  Prseterea  fundamenta  heereticorum  sunt 
falsa,  nam  illo  preecepto,  diliges  Dominum 
Deum  tuum,  nihil  impossibile  homini  lapso 
preecipitur,  sed  substantia  illius  prsecepti  est 
ut  Deum  super  omnia  diligat,  quod  potest  ho- 
mo  in  hac  vita  preestare  :  non  est  autem  ne- 
cesse,  ut  vel  maxima  intensione  diligat,  neque 
ut  perpetuo  ac  semper,  neque  ut  omnis  alia 
actio  ab  hoc  amore  procedat,  sed  solum  ut  illi 
non  repugnet,  ut  iterum  dicemus :  haee  autem 
dilectio  possibilis  est  homini  in  hac  vita  :  sic 
enim  i,  Joan.  2,  dicitur :  Qui  servat  prcecepta 
ejus,  vere  in  hoc  charitas  Dei  perfecta  est :  et 
eodem  modo  David,  et  alii  sancti  in  Scriptura 
dicuntur  queesisse  Deum  in  toto  corde  suo, 
ps.  \  18,  similiter  preecepto  non  concupiscendi, 
non  sunt  prohibiti  naturales  motus,  sed  quod 
est  in  hominis  potestate  :  quodque  alibi  dictum 
est,  post  concupiscentias  tuas  nec  eas ,  nihil 
enim  preeceptum  homini  est  impossibile :  alias 
vel  salvari  non  posset,,  vel  sine  observatione 
mandatorum  salvari  posset,  contra  illud  Mat- 
teei,  19  :  Si  vis  ad  vitam  ingredi,  serva  man- 
data. 

6.  Ad  loca  Scripturce  prima  pars  responsio- 
nis. — Ad  testimonia  autem  Scripturarum,  tria 
breviter  dicenda  sunt.  Primum  frequenter  in 
eis  locis  sermonem  esse  de  personis,  et  eorum 
vivendi  ratione,  non  de  singulis  actibus  :  licet 
enim  homines  quantumvis  justi  multa  bona 
faciant,  tamen  tot  mala  et  peccata  intermis- 
cent  ut  merito  dicantur  justitiee  eorum  sicut 
pannus  menstruatse,  in  quo  licet  plures  sint 
maculee  aliqxrid  potest  esse  mundum  :  et  hunc 


sensum  significavit  Job  illis  verbis  :  Si  inno- 
centemme  ostendero,  pravum  me  comprobabit, 
quod  alibi  dixit  Joannes  :  Si  dixerimus,  quia 
peccatum  non  liabemus,  mentimur,  etc;  et  eo- 
dem  fere  sensu  loquitur  Gregorius,  ut  videre 
est  apud  eumdem.,  loc  cit.,  cap.  2,  6  et  8. 

7.  Secunda  pars.  —  Secundum  est,  etiam 
loquendo  de  personis  seepe  loqui  Scripturam 
per  quamdam  exaggerationem ,  preesertim 
quando  loquitur  de  pravis  et  corruptis  homi- 
nibus,  in  quibus  tot  sunt  mala  et  peccata,  ut 
licet  interdum  aliquid  faciant  boni,  quasi  nihil 
reputetur,  quod  maxime  verum  habet  de  iis 
qui  de  suis  viribus  et  meritis  preesumunt,  de 
quibus  potissimum  videtur  esse  sermo  in  pree- 
dictis  locis  Job  :  et  de  iisdem  etiam  loquitur 
Gregorius.  Est  autem  similis  ratio  de  homini- 
bus  carnalibuS;  de  quibus  fit  sermo^,  Genes.  6, 
et  sic  de  aliis.  Addi  potest  ex  D.  Augustino, 
lib.  de  Unit.  Eccles.,  cap.  secundo,  interdum 
esse  tantam  multitudinem  pravorum  homi- 
nuru,  ut  Scriptura  loquens  de  tota  communi- 
tate  ita  loquatur,  ac  si  nullus  in  ea  esset  qui 
bene  operaretur  :  et  hoc  modo  ait  Augustinus 
non  obesse  justis  in  medio  impiorum  consti- 
tutiSj  quidquid  in  ipsos  ob  multitudinem  im- 
piorum  dicitur :  plerumque  enim  sermo  divinus 
hominum  impiorum  turbas  ita  arguit,  ac  si 
omnes  tales  essent :  et  similem  regulam  pree- 
bet  Hieronymus,  epist.  140,  ad  Damasc,  de 
Filio  prodigo. 

8.  Tertia  pars.  —  Tertium  est,  etiam  lo- 
quendo  de  singulis  actibus  comparativa  qua- 
dam  et  metaphorica  locutione  :  dici  posse  non 
esse  in  eis  puritatem_,  si  cum  divina  puritate 
et  justitia  comparetur  :  sicut  dicitur  Angelus 
materialis  ad  Deum  comparatus,  vel  sicut  di- 
citur,  JVemo  bonus  nisi  solus  Deus,  Matt.  19, 
quem  locum  ad  hoc  propositum  bene  ibi  trac- 
tat  Origenes,  homil.  8,  vel  sicut  Joannes  Bap- 
tista  dicitur  lucerna  et  lux,  sicut  et  Apostoli, 
Matt.  5_,  dicuntur  lux  mundi  :  et  tamen  com- 
paratione  facta  ad  Christum  dicitur  de  Baptista 
Joanne  1  :  Non  erat  ille  lux,  ut  bene  ibi  Theo- 
phylus  ponderavit  :  atque  hoc  modo  facile 
erit  servata  proportione  ad  singula  loca  hoc 
applicare. 

SECTIO  II. 

Utrum  actus  interior  voluntatis  sit  formaliter 
bonus,  vel  solum  causaliter  ab  actu  exteriori. 

\ .  Exponitur  qucestio.  —  Cum  constet  dari 
actum  humanum  bonum.,  et  actus  humanus  ex 


308 


DE  FORMALI  BONITATE  ACTUS  INTERIORIS  VOLUNTATIS  IN  COMMUNI. 


interiori  et  exteriori  componi  possit,  et  uterque 
bonus  denominetur,  videndum  consequenter 
est  an  bonitas  illa,  a  qua  actus  voluntatis  de- 
nominatur  bonus,,  sit  in  ipso  formaliter,  ita  ut 
ipsum  intrinsece  afficiat,  vel  sit  tantum  in  ex- 
teriorl,  et  inde  denominet  interiorem  actum, 
et  consequenter  interior  actus  dicatur  bonus, 
quia  est  causa  exterioris  actus  boni,  quod  est 
esse  bonum  causaliter  non  formaliter.  Ita 
enim  de  interioris  actus  bonitate  sentire  vide- 
tur  Cajetanus,  l,  2,  qusest.  20,  artic.  2,  resp. 
ad  2,  idque  explicat  exemplo  sanitatis  et  me- 
dicinse,  nam  sanitas  est  in  animali  formaliter, 
et  tamen  medicinam,  a  qua  efficienter  dima- 
nat,  denominat  sanum  causaliter :  Sic  ergo 
(inquit)  una  est  bonitas  ex  objecto  in  actu  exte- 
riori,  et  in  interiori,  tamen  in  exteriori  est 
formaliter,  et  manat  efficienter  ab  interiori 
quem  denominat  causaliter :  unde  non  videtur 
Cajetanus  banc  doctrinam  universaliter  tra- 
dere  de  omni  actu  interiori,  sed  solum  de  illo, 
qui  est  bonus  ex  objecto,  non  vero  de  illo,  qui 
est  bonus  tantum  ex  fme  extrinseco,  ut  colligi 
potest  ex  eodem,  ibidem,  dub.  4.  Fundamen- 
tum  bujus  opinionis  solum  esse  potest,  quia 
ideo  actus  interior  est  bonus,  quia  efficit  actum 
exteriorem  bonum  :  et  hoc  sufficit  ad  bonita- 
tem  ejus  :  ergo  non  oportet  in  illo  aliam  boni- 
tatem  multiplicare.  Confirmatur,  nam  in  illo 
actu  est  bonitas,  qui  per  se  preecipitur,  ut  ac- 
tus  eleemosynee,  verbi  gratia,  interior  vero 
solum  quatenus  potest  esse  necessarius  ad  cau- 
sandum  illum  actum :  ergo  ille  solum  deno- 
minatur  bonus  ob  hanc  causalitatem. 

2.  Notatio  triplicis  generis  actuum  interno- 
rum.— Heec  tamen  opinio,  mea  sententia,  nullo 
modo  defendi  potest  nec  generaliter,  nec  in 
particulari  de  aliquo  actu  interiori.  Adverten- 
dum  igitur  inter  actus  internos  quosdam  ver- 
sari  circa  objecta  quee  non  sunt  actus  hominis, 
sed  res  alise,  ut  amor  Dei,  amor  vitee :  alios 
versari  circa  actus  humanos,  quos  respiciunt 
ut  objecta  sua  :  et  hi  etiam  possunt  esse  dupli- 
ces :  quidam  qui  non  habent  necessario  con- 
junctam  actualem  causalitatem  talium  actuum, 
ut  est  simplex  amor,  seu  complacentia  circa 
eleemosynam :  et  in  hoc  ordine  poni  possunt 
omnes  actus  qui  ex  parte  objecti  habent  ali- 
quam  universalitatem,  vel  ex  parte  circum- 
stantiarum  abstrahunt  ab  actuali  executione, 
ut  est  propositum  dandi  eleemosynam,  vel 
propositum  jejunandi  cras  :  alii  vero  sunt  qui 
habent  necessario  conjunctam  executionem, 
ut  est  actus  qui  est  per  modum  usus  activi, 
scilicet  voluntas  qua  hic  et  nunc  ita  volo  dare 


eleemosynam,  ut  ex  vi  illius  statim  moveam 
manum  ad  exequendum. 

3.  Prima  assertio  pro  primo  genere  actuum 
internorum.  —  Primo  ergo  de  primis  actibus 
qui  versantur  circa  objecta  quee  non  sunt  actus 
humani,  certa  res  estnon  posse  esse  causaliter 
bonos,  sedformaliter.  Patet,  quia  nihil  causant, 
per  se  loquendo.  Item  amor  Dei,  verbi  gratia, 
est  bonus,  non  a  bonitate  quee  est  in  objecto  : 
ergo  ab  alia,  a  qua  ipse  denominatur  intrinsece 
et  formaliter  bonus.  Minor  patet,  quia  licet 
actus  sumat  conditionem,  vel  speciem  suam  ab 
objecto,  non  tamen  tanquam  a  forma  per  se 
ac  formaliter  denominante  actum,  sedtanquam 
a  termino  illius  habitudinis,  quse  est  in  ipso 
actu,  per  quam  talis  denominatur :  idem  est 
de  amore  Dei,  et  de  quocumque  alio  actu  ten- 
dente  in  objectum  bonum  simile. 

4.  Secunda  assertio  pro  secundo  genere  ac- 
tuum. —  Secundo  de  omnibus  actibus  internis, 
qui  etiam  versantur  circa  actus  externos  ut 
objecta,  ita  tamen  ut  illum  actum  non  causent, 
certum  etiam  est  non  denominari  bonos  cau- 
saliter  a  bonitate  actus  externi,  sed  a  propria 
bonitate  quae  est  in  ipsis  per  habitudinem  ad 
talem  actunx,  seu  objecta.  Hoc  etiam  constat, 
quia  illi  actus  sunt  actu  boni  quando  actu  non 
causant :  ergo  jam  tunc  est  eorum  bonitas : 
bonitas  autem  exterioris  actus  tunc  non  fit  ab 
actu  interiori,  neque  est  in  re,  sed  in  appre- 
hensione,  tantum  ergo  actus  interior  non  est 
bonus  formaliter  ab  illa  bonitate.  Dices,  inter- 
dum  posse  aliquid  denominari  a  forma  non 
existenti,  solum  quia  est  causativum  illius,  ut 
patet  de  medicina,  quae  dicitur  sana  priusquam 
effective  sanet.  Respondetur  primo  in  actu  in- 
teriori,  de  quo  agimus,  necesssarium  non  esse 
non  solum  ut  actu  causet,  verum  etiam  neque 
esse  effectivum  actus  exterioris  :  potest  enim 
esse  simplex  complacentia,  vel  delectatio  cum 
propositonihilexterius  operandi.  Deinde  etiam- 
si  demus  esse  effectivum  exterioris  actus,  non 
ideo  tamen  bonus  est  interior  actus,  quia  est 
effectivus  exterioris,  sed  potius  e  contrario, 
quia  bonus  est,  ideo  est  effectivus,  sive  exci- 
citans  ad  actum  exteriorem  bonum,  ut  magis 
ex  dicendis  constabit.  Denique  quando  res  de- 
nominatur  analogice  talis  a  forma  extrinseca, 
et  non  existente,  revera  realiter,  et  in  se,  non 
est  simpliciter  talis,  qualis  formaliter  potest 
constitui  res  aliqua  per  illam  formam  actu 
existentem  et  informantem  :  at  vero  hic  actus 
interior,  de  quo  agimus,  statim  ac  existit,  est 
in  se  et  realiter  bonus,  adeo  ut  reddat  bqnum, 
habentem,  et  formaliter  ac  realiter  rectum  seu 


DISPUTATIO  III.  SECTIO  II. 


309 


studiosum :  ergo  est  bonus  in  se  reali  aliqua 
bonitate,  et  non  per  bonitatem  actus  exterioris 
apprebensi. 

5.  Tertia  assertio  pro  tertio  genere  actuum. 
—  Tertio  binc  concluditur  etiam  illum  actum 
interiorem,  quia  actu  necessario  causat  exte- 
riorem,  non  denominari  bonum  tantum  cau- 
saliter  a  bonitate  actus  exterioris,  sed  formali- 
ter  a  bonitate  quam  in  se  babet  per  babitu- 
dinem  ad  actum  exteriorem  :  atque  ita  in 
universum  omnis  actus  interior  babet  bonita- 
tem  in  se  ipso,  vel  saitem  per  denominationem 
ab  aliquo  actu  interiori,  et  non  ab  exteriori. 
Quse  sententia,  ut  existimo,  est  communis  om- 
nium  theologorum,  et  sumitur  ex  D.  Thoma  1, 
2,  queest.  20,  praesertim  art.  3  et  4.  cont.  Gent., 
cap.  10,  et  ibi  Ferrariensi  et  ex  aliis  tbeo- 
logis ,  in  2,  distinct.  42 ,  ubi  Bonaventura  et 
Richardo,  a.  1,  q.  1,  Durando,  q.  1,  Gabriele 
art.  1  et  2,  Ocbam  in  3,  q.  10,  et  quodl.  q. 
20  et  quodl.  13,  q.  41.  Ratio  imprimis  sumi 
potest  ex  dictis,  nam  sicut  actus  interior  non 
causans  exteriorem  bonum ,  si  versetur  circa 
objectum  bonum,  inde  babet  in  se  bonitatem : 
ita  actus  interior  causans  exteriorem ,  respicit 
illum  ut  objectum ,  quia  necesse  est  omnem 
actum  internum  babere  aliquod  objectum  : 
bic  autem  nullum  est  aliud  :  ergo  etiam  bic 
actus  babet  per  babitudinem  ad  suum  objec- 
tum  suam  in  se  bonitatem  formalem.  Probatur 
consequentia,  tum  quia  est  eadem  ratio  :  tum 
etiam ,  quia  causalitas  subsequens  non  potest 
priorem  habitudinem  impedire ,  prsesertim 
quia  heec  causalitas  est  posterior,  et  supponit 
priorem  bonitatem,  seu  habitudinem  ad  actum 
ut  ad  objectum,  sicut  prius  est  esse,  quam 
causare  illum,  ideo  enim  causat  illum,  quia 
vult  illum,  et  tamen  ex  vi  primee  et  essentia- 
lis  babitudinis,  quam  habet  preecise  ea  boc 
quod  est  actus  circa  tale  objectum,  est  rectus 
et  studiosus  :  tum  denique,  quia  si  per  possi- 
bile,  vel  impossibile  contingeret  actum  exte- 
riorem  non  sequi,  verbi  gratia,  Deo  non  con- 
currente,  eamdem  omnino  bonitatem  haberet 
ille  actus  interior.  Quod  etiam  confirmari 
potest  ex  actibus  ipsis  interioribus  inter  se 
comparatis  ,  uam  amor  est  causa  desiderii , 
vel  intentionis,  et  intentio  electionis,  et  tamen 
nullus  dicere  potest  actum  quia  est  causa,  esse 
bonum  a  suo  efiectu  :  sed  si  interdum  unus 
potest  denominari  ab  alio ,  potius  efiectus  de- 
nominatur  a  causa,  seu  actus  imperatus  ab 
imperante,  quam  e  contrario,  ut  infra  videbi- 
mus :  qua  ratione  etiam  actus  exterior  ut  actus 
denominatur  bonus  ab  interiori,  loquendo  de 


bonitate  formali,  ut  nunc  loquimur  :  unde 
etiam  fit,  ut  voluntas  non  agendi  exterius,  sit 
interdum  formaliter  et  positive  bona,  cum  ta- 
men  in  carentia  illa  exterioris  actus  nulla  sit 
propria,  formalis,  acpositivabonitas.  Tandem 
actus  interior  per  id  quod  in  se  est,  habet  eam 
perfectionem,  ratione  cujus  potest  constituere 
operantem  bonum,  quam  perfectionem  non 
habet  in  se  actus  exterior  :  cujus  signum  est 
quia  actus  interior  per  se  solus  sufficit  ad 
constituendum  hominem  formaliter  bonum, 
non  vero  exterior,  ut  suo  loco  dicemus,  et 
statim  etiam  indicabimus. 

6.  Meque  existimo  Gajetanum  omnino  sen- 
sisse  contra  prsedictam  doctrinam  ,  nam  illa  , 
qusest.  20,  art.  3,  docet  bonitatem  quam  inte- 
rior  actus  habet  ab  exteriori  ut  ab  objecto,  seu 
fine  intrinseco  suo,  non  esse  denominationem 
extrinsecam  ab  actu  exteriori,  sed  esse  aliquid 
in  ipsomet  actu  interiori :  quod  optime  probat 
a  simili  ex  voluntate  alterius  finis  honesti,  qui 
non  sit  actus  humanus.  Addit  tamen  Cajetanus 
quippiam,  in  quo  fundat  multa  dubia,  quee  in 
illis  articulis  obscurissime  tractat,  quse  revera 
non  erant  necessaria,  nec  nituntur  solido  fun- 
damento.  Dicit  ergo  actum  interiorem ,  qui 
est  intrinsece,  et  in  se  bonus  ab  actu  exteriori 
ut  objecto,  posse  etiam  denominari  extrinsece 
bonum  ab  eodem  actu  exteriori  ut  actus  est, 
et  in  hoc  differre  talem  actum  internum,  qui 
est  causa  exterioris,  ab  eo  qui  non  est  causa. 
Sed  hic  modus  denominationis  solum  videtur 
excogitatus  ad  agendam  rei  difficultatem,  quia 
revera  talis  denominatio  non  est  necessaria. 
Primum  enim  nulla  causa  denominatur  pro- 
prie  bona  a  suo  effectu  :  deinde  bonitas  quam 
exterior  actus  habet  ex  se,  non  est  bonitas  for- 
mahs,  sed  objectiva  solum  :  ergo  non  potest 
denominare  formaliter  bonum  actum  inter- 
num,  etiam  extrinsece,  sed  ad  summum  deno- 
minare  bonum  objective  analogice,  et  secun- 
dumquid.  Itemactus  exterior  secundum  suam 
bonitatem  objectivam,  non  solum  ab  interiori 
bono,  sed  etiam  a  malo  causari  potest,  nam 
actus  eleemosynee  exterior,  etiamsi  a  mala  vo- 
luntate,  vel  intentione  procedat,  non  amittit 
suam  bonitatem  objectivam,  et  tunc  ille  actus 
non  dicitur  bonus  causaliter  :  ergo  ex  hac  cau- 
salitate  non  sumitur  talis  denominatio. 

7.  Ad  fundamentum  vero,  in  principio  po- 
situm  respondetur  istam  causalem.,  actus  inte- 
rior  est  bonus,  quia  exterior  est  donus,  in  eadem 
forma  habere  locum  in  omni  actu  interiori 
voluntatis  respectu  sui  objecti,  vel  finis  :  amor 
enim  Dei  est  bonus,  quia  Deus  est  bonus,  et 


310 


DE  FORMALI  BONITATE  ACTUS  INTERIORIS  VOLUNTATIS  IN  COMMUNI. 


sic  de  aliis :  illa  ergo  eausalis  non  est  vera  in 
genere  causee  formalis  proprie,  sed  tantum  in 
genere  causee  objectivee,  seu  finalis,  quoe  dici 
solet  forma  extrinseca  per  modum  termini,  et 
ideo  non  sequitur  bonitatem  quae  est  in  actu 
exteriori,  vel  generaliter  in  objecto,  denomi- 
nare  actum  formaliter  bonum,  sed  ad  sum- 
mum  bonitatem  actus  interioris  sumi  ex  ordine 
ad  bonitatem  objecti,  seu  finis,  et  circumstan- 
tiaruni,  ut  sigillatim  inferius  dicemus. 

SECTIO  III. 

Quid  sit  hcec  honitas  formalis  et  moralis  in 
actu  interno. 

i .  Prima  sententia.  —  Prima  sententia  est, 
bonitatem  banc  nibil  esse  preeter  collectionem 
omnium  circumstantiarum,  seu  conditionum, 
quee  secundum  rectam  rationem  necessariee 
sunt,  ut  actus  interior  simpliciter  et  absolute 
denominetur  bonus.  Refertur  pro  bac  sententia 
Scotus,  in  2,  d.  40,  quo  loco  eam  declarat  per 
proportionem  ad  bonitatem  naturalem  unius- 
cujusque  rei,  quae  nibil  aliud  est  quam  collec- 
tio  perfectionum  omnium  quee  tali  rei,  juxta 
naturam  ejus,  debentur.  Quomodo  etiam  divus 
Tbomas  1,  2,  queest.  18,  art.  1,  videtur  expli- 
care  bonitatem  actus  moralis,  scilicet  per  boc 
quod  babeat  plenitudinem  essendi :  sic  ergo  in 
actu  voluntatis  plenitudo  ejus  consurgit  ex  boc 
quod  babeat  objeetum,  et  omnes  circumstan- 
tias  sibi  debitas  :  unde  si  beec  omnia  babeat, 
est  bonus,  si  aliquo  istorum  caret,  est  malus  : 
signum  ergo  est  bonitatem  ejus  in  bac  inte- 
gritate,  seu  collectione  consistere. 

2.  Heec  tamen  opinio  vel  falsa  est,  vel  im- 
proprie  et  insufficienter  explicat  quod  inquiri- 
mus.  Duobus  enim  modis  intelligi  potest  col- 
lectionem  objecti  et  circumstantiarum  esse  bo- 
nitatem  actus  voluntatis :  primo  formaliter : 
quo  sensu  est  plane  falsum,  quia,  ut  paulo 
antea  dicebam,  objectum  non  est  forma  effi- 
ciens  formaliter  actum  voluntatis,  sed  est,  vel 
causa  extrinseca  finalis,  vel  terminus  babitu- 
dinis  actus  ad  ipsum  :  eadem  autem  ratio  est 
de  circumstantiis,  quia  bee  non  conferunt  pro- 
priam  bonitatem  et  bonestatem  actui  interiori, 
nisi  quatenus  sunt  aliquo  modo  volitee,  atque 
adeo  quatenus  aliquo  modo  participant  ratio- 
nem  objecti :  ergo  per  se  non  formabter  affi- 
ciunt  actum,  sed  sunt  tantum  causa  alicujus 
babitudinis  actus  ad  ipsam  :  loquor  autem  de 
circumstantiis  objecti,  nam  de  aliis  quee  cir- 
cumstant  ipsum  actum  secundum  se  est  alia 


ratio,  ut  videbimus.  Secundo  modo  posset  beec 
sententia  intelligi  causaliter,  et  ita  est  impro- 
pria  locutio,  quia  bonitas  non  est  collectio  ob- 
jecti  et  circumstantiarum,  sed  resultat,  seu 
oritur  ex  objecto  et  fine  debitis  circumstantiis 
affecto  :  et  bic  sensus  est  verus,  ut  postea  vi- 
debimus,  sed  non  sufficiens  ad  rem,  de  qua 
agimus,  explicandam,  quia  non  inquirimus 
unde  oriatur  bonitas,  sed  quid  in  se  sit. 

3.  Secunda  sententia.  —  Secunda  sententia 
est,  banc  bonitatem  consistere  in  conformitate 
ad  legem,  quam  indicant  aliqui  auctores  statim 
citandi.  Et  potest  in  bunc  modum  suaderi,  nam 
quidquid  babeat  actus  voluntatis,  seclusa  bac 
conformitate,  non  est  bonus,  qua  posita,  est 
bonus :  ergo  signum  est  banc  bonitatem  in  bac 
conformitate  consistere.  Antecedens  patet,  nam 
etiam  ipse  amor  Dei,  qui  videtur  maxime  bo- 
nus  per  se,  si  fiat  contra  preeceptum,  ut,  verbi 
gratia,  si  Deus  mibi  nunc  probiberet  ne  exer- 
cerem  amorem  ejus,  et  nibilominus  ego  ama- 
rem,  ille  amor  esset  malus  bic  et  nunc_,  quia 
non  est  conformis  legi :  unde  etiam  fit  ut  idem 
actus  per  solam  mutationem  legis  fiat  de  bono 
malus,  vel  e  contra,  manens  immutatus  in  aliis 
omnibus,  ut  si  quis  velit  comedere  carnes  nunc 
tempore  probibito,  illa  volitio  est  mala  :  si 
autem  tollatur  probibitio,  poterit  esse  bona  : 
ergo  signum  est  totam  bonitatem  esse  in  pree- 
dicta  conformitate.  Confirmatur  tandem,  quia 
beec  conformitas,  aliqua  bonitas  est,  et  est 
propria  actus  moralis  ut  moralis  est,  imo  sola 
videtur  illi  propria,  nam  si  qua  alia  bonitas 
reperiri  potest  in  actu  interiori,  illa  poterit 
esse  in  iUo,  etiamsi  liber  non  sit,  ut  in  actu 
amoris  Dei  reperitur  tota  illa  rectitudo  quee 
intelligi  potest  in  ordine  ad  objectum,  etiamsi 
necessario  fiat,  et  moralis  non  sit:  conformitas 
autem  ad  legem  non  potest  esse  nisi  in  actu 
morali,  quia  nullus  alius  potest  cadere  sub 
preeceptum  :  ergo  illa  conformitas  est  propria 
omnino  bonitas  moralis. 

4.  Hitjus  sententice  sensus  unus  expeditur. — 
Heec  sententia  dupliciter  potest  intelligi,  primo 
de  conformitate  quasi  fundamentab,  seu  ex 
parte  objecti,  ita  ut  ille  actus  dicatur  confor- 
mis  legi,  quia  tendit  in  tale  objectum,  quale 
est  preescriptum  a  lege,  aut  quia  tendit  in 
ipsam  conformitatem  cum  lege  tanquam  in 
quoddam  objectum  bonum.  Et  bic  sensus  licet 
non  sit  formalis  et  proprius,  est  tamen  verus^ 
quamvis  non  eodem  modo  ad  omnem  bonita- 
tem  possit  applicari,  ut  ex  dicendis  constabit, 
nam  in  boc  sensu  baec  sententia  coincidit  cum 
nostra,  vel  est  queedam  pars  illius :  non  est 


DISPUTATIO 
autem  hic  sensus  intentus  ab  auctoribus  hujus 
sententia?. 

5.  Secundus  sensus  impugnatur.  —  Secundo 
modo  intelligi  potest  de  convenientia  propria 
et  formali  inter  ipsum  actum  voluntatis,,  et 
legem,,  id  est,  de  denominatione  seu  relatione^ 
quee  in  nostro  actu  inde  resultat.  Et  in  hoc 
sensu  existimo  sententiam  esse  falsam,  primo 
quia  ha?c  bonitas  moralis  secundum  se  abstrahit 
a  lege  proprie  sumpta  pro  praecepto  superioris, 
nam  imprimis  multi  sunt  boni  actus  interni, 
qui  non  sunt  prsecepti,  quod  si  quis  extendat 
nomen  prcecepti  ad  consilium,  vel  certe  res- 
pondeat,  quamvis  non  omnes  actus  sint  pree- 
cepti  quoad  exercitium,  omnes  tamen  esse 
preeceptos  quoad  specificationern,  seu  quoad 
modum  quo  debent  fieri  si  fiunt :  adhuc  est 
extra  rationem  bonitatis  moralis,  ut  hoc  sit 
lege  preescriptum,  nam  per  se  sufficere  posset 
ipsa  natura  tahs  actus,  vel  objecti,  nam  veUe 
dare  eleemosynam,  aut  loquendo,  veUe  dicere 
verum,  per  se  et  natura  sua  est  actus  virtutis 
per  se  sufficiens  ad  bene  afficiendum  operan- 
tem,  etiamsi  per  impossibile  nullus  esset  su- 
perior  qui  legem  ferret.  Quod  potest  ita  expli- 
cari,  haec  enim  lex  potest  intelligi  aut  in  divino 
judicio,  quo  Deus  judicat  hunc  actum  ita  esse 
faciendum,  ut  sit  honestus  (quam  multi  putant 
esse  legem  eeternam)  et  tunc  non  ideo  actus 
est  talis,  quia  Deus  judicat  debere  esse  talem, 
sed  e  contrario,  potius  Deus  ideo  judicat  illum 
actum  debere  esse  talem,  quia  hsec  est  ratio  et 
natura  ejus  :  ita  honestas  talis  actus  non  con- 
sistit  in  conformitate  ad  illam  legem,,  sed  po- 
tius  objective  supponitur  in  Ulo,  ut  judicium 
illud  ferri  possit.  Vel  intelligitur  hsec  lex  in 
voluntate  divina  qua  vult  obligare  homines  ad 
sic  operandum  :  et  heec  cum  sit  posterior  ra- 
tione  illo  judicio,  multo  magis  supponit  ho- 
nestatem  in  re  prsecepta,  quam  illud  judicium : 
vel  denique  inteUigitur  illa  lex  in  nostra  ra- 
tione,  et  de  hac  multo  magis  procedit  ratio 
facta,  quia,  ut  D.  Thomas  ait  1,  2,  qusest.  19, 
a.  %  ad  \,  ratio  naturahs  non  habet  rationem 
legis,  nisi  prout  est  participatio  legis  eeternae 
et  iUam  applicat. 

6.  Sed  dices  hunc  discursum  solum  habere 
locum  in  actibus  qui  dicuntur  praecepti  quia 
honesti,  non  vero  in  aliis,  qui  sunt  honesti 
quia  prsecepti :  ergo  saltem  in  his  consistit 
prsedicta  formahs  honestas  in  prsedicta  con- 
formitate  ad  legem  positivam,  vel  divinam, 
vel  humanam.  Sed  contra  hoc  ampliatur  ma- 
gis  ratio  facta,  nam  vel  lex  prascepit  volunta- 
tem,  quae  per  se  et  sine  lege  posset  esse  ho- 


III.  SECTIO  III.  311 

nesta,  ut  si  nunc  Deum  preecipiar  amare,  et 
tunc  lex  non  dat  actui  honestatem,  sed  dat 
necessitatem  exercendi  talem  honestatenx,  et 
hoc  est  frequentius  in  legibus  praecipientibus 
actus  humanos  :  vel  interdum  mandat  lex  ac- 
tum  de  se  indifferentem  non  solum  quoad  ne- 
cessitatem,  sed  etiam  quoad  honestatem,  et 
tunc  actus  non  erit  bonus  ob  solam  conformi- 
tatem  materialem  ad  legem  (ut  sic  dicam),  sed 
ob  formalem,  objectivam  seu  finalem,  et  tunc 
erit  actus  bonus  ex  habitudine  ad  finem,  seu 
objectum,  non  vero  ad  legein,  nisi  quatenus 
sumitur  pro  objecto. 

7.  Declaratur  amplius  ratio  excludendo  unum 
niodum  conformitatis  ad  legem.  —  Declaratur, 
nam  duobus  modis  potest  intelligi  actus  con- 
formis  legi,  vel  propter  immediatam  habitudi- 
nem,  seu  relationem  quasi  simUitudinis,  quae 
resultat  inter  actum  et  legem  positis  extremis : 
et  hanc  voco  conformitatem  quasi  materialeru, 
quia  potest  esse  in  actu  praeter  intentionem 
operantis,  imo  preeter  scientiam,  seu  cognitio- 
nem,  nam  si  quis  ignorans  hodie  esse  diem 
festum  audiat  Missam,  revera  implet  praecep- 
tum,  et  in  actu  ejus  est  preedicta  conformitas 
ad  prseceptum,  quamvis  neque  ipse  Ulam  in- 
tendat,  neque  cognoscat :  et  hanc  conformi- 
tatem  dico  non  sufficere  ad  bonitatem  actus  : 
primo  quidemnon  sufficit,  quia  bonitas  forma- 
Us  non  est  in  voluntate,  nisi  sit  voluntaria,  non 
utcumque,  sed  directe,  ut  infra  dicam,  aut  per 
modum  objecti,  aut  saltem  per  modum  actus, 
quia  voluntate  aut  peccatur,  aut  recte  vivitur, 
sed  prsedicta  conformitas  non  est  vohmtaria : 
ergo  ut  sic,  non  reddit  actum  bonum.  Secundo 
non  sufficit,  quia  actus  malus,  vel  indifferens 
potest  habere  hanc  conformitatem,  nam  si  quis 
faciat  quoad  substantiam  id  quod  ei  preecipi- 
tur,  est  conformis  legi  ad  servandam  Ulam, 
et  tamen  fieri  potest  ut  aUunde  peccet  in  eo 
actu. 

8.  Deinde  excludendo  modos  alios  conformi- 
tatis.  —  Alia  ergo  est  conformitas  formalis, 
quas  esse  potest  variis  modis.  Primo  modo  ex 
parte  finis,  quia  sciUcet  operans  non  solum 
facit  quod  praeceptum  est,  sed  etiam  oportet 
ipsius  praecepti  finem,  quem  necesse  est  esse 
bonum,  nam  si  lex  interdum  preecepit  actum 
indifferentem  ex  objecto,  necesse  est  ut  saltem 
prsecipiat  ob  bonum  finem,  alias  non  esset  lex 
honesta,  nec  rationabUis :  timc  ergo  actus  po- 
terit  esse  bonus  ex  tendentia  ad  talem  finem, 
ex  qua  inde  resultat  alia  conformitas  relativa 
adlegem.  Secundomodo  ex  parteobjectiproxi- 
mi  habentis  honestatem  objectivam  rationi 


312 


DE  FORMALI  LONITATE  ACTUS  INTERIORIS  VOLUNTATIS  IN  COMMUNI. 


legis  in  aliqua  specie  virtutis,  ut  quando  lex 
determinat  in  ipsa  materia  medium  virtutis, 
ut,  verbi  gratia,  justitiee,  vel  temperantiee,  et 
tunc  actus  si  versatur  circa  tale  objectum  ut 
sic,  poterit  esse  bonus  formaliter  :  sed  illa  bo- 
nitas  intrinsece  consistit  in  habitudine  ad  ob- 
jectum,  non  vero  ad  legem,  nisi  quatenus 
aliquo  modo  se  tenet  ex  parte  objecti,  immu- 
tando  illud  moraliter :  inde  vero  poterit  resul- 
tare  alia  conformitas  relativa  ad  legem,  quee 
adhuc  dici  potest  aliquo  modo  materialis,  qua- 
tenus,  ut  sic,  non  est  intenta  ab  operante. 
Tertio  et  ultimo  potest  esse  heec  formalis  con- 
formitas,  si  ipsa  ut  sic,  sit  ab  operante  directe 
intenta,  ut  cum  aliquis  vult  operari  ut  se  sub- 
jiciat  legi,  et  tunc  poterit  quidem  voluntas  esse 
bona  ex  hoc  motivo,  tamen  jam  tunc  respicit 
legem,  seu  conformitatem  ad  illam  ut  objec- 
tum :  unde  bonitas  inde  sumpta  non  est  com- 
munis  omni  actui  bono,  sed  est  specialis  vir- 
tutis  obedientise,  et  ideo  dici  non  potest  ratio- 
nem  formalem  bonitatis  ut  sic,  consistere  in 
hac  conformitate.  Possunt  preeterea  hic  adjungi 
aliee  rationes,  quibus  supra,  disputatione  se- 
cunda,  sectione  secunda,  a  n.  5,  ostendi  bo- 
nilatem  objectivam  non  posse  consistere  in  hac 
conformitate  ad  legem,  nam  est  fere  eadem 
ratio,  et  statim  addemus  multa. 

9.  Tertia  sententia. — Tertia  sententia  non 
est  multum  dissimilis  preecedenti,  quse  ponit 
hanc  bonitatem  in  conformitate  ad  rationem 
rectam,  quse  videtur  placere  Scoto  in  1,  d.17, 
qusest.  3,  §  Quantum  ad  istum  articulum,  et 
juxta  hoc  videtur  exponere  primam  sententiam 
supra  citatam,  in  n.  1,  quam  alibi  ssepe  indi- 
cat :  dicit  enim  bonitatem  actus  esse  conformi- 
tatem  ejus  ad  rationem  rectam  plene  dictantem 
de  omnibus  quee  convenire  actui  possunt.  Si- 
milia  fere  repetit  in  2,  d.  7,  ubi  etiam  Gabriel, 
queest.  1,  in  principio,  et  in  3,  d.  36,  Grego- 
rius,  in  3,  d.  26,  queest.  1,  Durandus,  d.  38, 
queest.  1,  n.  7,  Almainus,  tract.  I,  Moral.,  c.  13 
et  14,  Conradus  \,  2,  queest.  18,  art.  5,  ubi 
D.  Thomas  videtur  huic  sententiee  favere,  et 
queest.  64,  art.  3,  queest.  1,  de  Verit.,  art.  % 
queest.  1,  de  Virtut.,  a.  3,  et  seepe  alibi.  Fun- 
damentum  est,  quia  tota  bonitas  voluntatis 
pendet  ex  judicio  rationis,  adeo  ut  stante  eo- 
dem  actu  voluntatis,  ob  solam  mutationem  ju- 
dicii,  mutetur  actus  de  bono  in  malum,  ut  si 
quis  existimas  hodie  esse  diem  dominicam, 
carnes  vellet  comedere,  erit  actus  bonus,  et 
tamen  si  advertat  esse  diem  sabbati,  et  perse- 
veret  in  eodem  actu  voluntatis,  erit  malus: 
ergo  signum  est  totam  bonitatem  illius  actus 


consistere  in  conformitate  ad  judicium:  et  ra- 
tio  a  priori  esse  videtur,  quia  res  non  dant  bo- 
nitatem  voluntati,  ut  sunt  in  se,  sed  ut  judi- 
cantur  practice  a  ratione,  quia  recta  ratio  est 
regula  voluntatis :  ergo  bonitas  voluntatis  con- 
sistit  in  conformitate  ad  suam  regulam. 

10.  Heec  opinio  potest  habere  varios  sensus, 
nam  primo  considerari  potest  ratio  ut  habet 
vim  legis  respectu  voluntatis :  et  in  hoc  sensu 
heec  opinio  coincideret  cum  preecedenti,  unde 
nihil  in  eo  sensu  addendum  est.  Secundo  potest 
considerari  ratio  ut  manifestans,  et  proponens 
objectum,  seu  ut  judicans  ipsummet  actum 
voluntatis  utrum  hic  et  nunc  bonus  sit,  vel 
malus  :  et  hinc  potest  resultare  duplex  confor- 
mitas  in  voluntate  respectu  rationis,  una  enim 
conformitas  est  quasi  similitudinis,  vel  propor- 
tionis  inter  ipsosmet  actus  in  intentione,  et  hoc 
nullo  modo  esse  potest  bonitas  ipsius  actus 
voluntatis  ob  multa  supra  tractata,  in  2  sen- 
tentia,  scilicet  quia  illa  habitudo  est  preeter  in- 
tentionem  operantis,  et  quia  est  posterior  ipsa 
bonitate  actus,  nam  prius  intelligitur  versari 
actus  circa  objectum  honestum  per  rationem 
propositum.  Item  quia  non  est  actus  bonus  quia 
talis  judicatur,  sed  potius  quia  ipse  honestus 
est,  et  ideo  est  verum  judicium  quo  judicatur 
esse  talis :  sic  enim  intelligendum  est  quod 
Aristoteles  dixit  6  Ethic,  cap.  secundo,  veri- 
tatem  intellectus  speculativi  ex  conformitate 
ad  res  ipsas  sumi,  veritatem  autem  intellectus 
practici  sumi  ex  conformitate  ad  appetitum 
rectum,  quod  etiam  docet  D.  Thomas  \,  2, 
queest.  57,  art.  5,  ad.  3.  Item  quia  inter  ipsos 
habitus,  a  quibus  progrediuntur  hi  actus,  sci- 
licet  inter  prudentiam  et  virtutem  moralem 
voluntatis  potest  intelligi  illa  conformitas,  et 
tamen  nemo  dicet  bonitatem  habitualem  vir- 
tutis  morahs  consistere  in  habitudine  ad  habi- 
tum  prudentiee :  sed  ad  objectum  quod  potest 
per  prudentiam  proponi.  Altera  ergo  potest 
constitui  conformitas,  non  inter  ipsos  actus  in- 
ter  se,  sed  in  objecto,  scilicet  quia  voluntas 
tendit  in  tale  objectum,  quale  per  rectam  ra- 
tionem  proponi  solet :  et  hoc  modo  loquuntur 
fere  omnes  auctores  citati  de  conformitate  ad 
rationem  rectam,  ut  magis  quam  ceeteri  expli- 
cavit  Durandus.  Alio  etiam  modo  possemus  per 
hanc  conformitatem  intelligere  convenientiam 
ipsius  actus  interioris  ad  naturam  rationalem  : 
et  quoad  heec  duo  erit  vera  heec  sententia 
prout  statim  explicabimus,  nam  ita  declarata 
nihil  differt  a  nostra. 

11.  Quarta  sententia. — Quarta  opinio  refer- 
ri  solet  et  tribui  Gajetano  \,  2,  q.  71,  art.  6, 


DISPUTATIO 
et  qusest.  72,  art.  1,  ubi  non  de  bonitate,  sed 
de  malitia  loquitur,  ubi  etiam  docet  esse  pro- 
prietatem  positivam,  et  realem  pertinentem  ad 
prsedicamentum  qualitatis,  existentem  in  actu 
voluntatis:  quod  quidem  majori  ratione  dice- 
ret  de  bonitate,  nam  id  dicit  de  malitia,  quia 
existimat  contrariorumeamdem  esse  rationem. 
Potest  autem  hsec  opinio  breviter  ita  fundari 
a  sufficienti  enumeratione :  quia  haec  bonitas 
non  est  relatio  rationis  in  rigore  sumpta  ob 
rationes  soepe  tactas  in  simili  queestione,  quia 
haec  relatio  nihil  est,  sed  esse  fingitur,  unde 
non  denominat  proprie,  nisi  quando  ab  intel- 
lectu  fingitur :  bonitas  autem  actuum  et  ali- 
quid  est,  et  realiter  denominat,  etiamsi  intel- 
lectus  nihil  fingat.  Rursus  non  est  etiam  rela- 
tio  realis ;  tum  quia  omnis  hujusmodi  relatio 
est  aliquid  resultans  prseter  intentionem  agen- 
tis  :  bonitas  autem  haec  est  per  se  intenta  ab 
operante  ;  tum  etiam  quia  nulla  bonitas  pro- 
prie  consistit  in  relatione,  ut  supra  ostensum 
est,  quod  majori  ratione  in  hac  locum  habet, 
quia  est  magna  perfectio  rationalis  naturse. 
Deinde  non  est  etiam  denominatio  extrinseca, 
ob  easdem  fere  rationes,  quia  hsec  bonitas  est 
magna  perfectio:  denominatio  autem  extrin- 
seca  nihil  perfectionis  ponit  in  re  denominata. 
Item  quia  denominatio  extrinseca,  si  aliqua 
hic  esse  potest,  erit  a  lege,  vel  a  recta  ratione : 
ostensum  est  autem  bonitatem  hanc  non  con- 
sistere  in  denominatione  ab  his  extrinsecis 
formis.  Item  quia  hsec  denominatio  provenit 
ab  extrinseco,  et  non  fit  proprie  ab  ipso  ope- 
rante  :  bonitas  autem  heec  est  ab  extrinseco,  et 
fit  ab  homine  operante  virtutem.  Tandem  non 
potest  hsec  bonitas  consistere  in  sola  substan- 
tia  aCtus  interioris.,  quia  manente  eadem  sub- 
stantia  actus  potest  nunc  esse  bonus,  et  postea 
esse  malus  mutato  tempore,  lege  aut  fine :  er- 
go  bonitas  est  aliquid  aliud  preeter  substan- 
tiam,  praesertim  quia  substantia  actus  est  ali- 
quid  naturale  :  hsec  autem  bonitas  quid  mo- 
rale :  superest  ergo  ut  sit  proprietas  realis  et 
absoluta,  intrinsece  afficiens  substantiam  ip- 
sius  actus. 

12.  Haec  sententia  etiam  est  falsa,  cujus  ta- 
men  perfecta  intelligentia  pendet  ex  his  fere, 
quae  dicam  tribus  disputationibus  sequentibus : 
nunc  sufficiant  quse  de  simili  opinione  diximus 
supra  tractando  de  esse  morali,  possunt  enim 
etiam  hic  eadem  proportione  applicari.  Item 
ex  Metaphysica  constat  bonitatem  rei  non  pos- 
se  esse  aliquid  ex  natura  rei  distinctum  ab  ipsa 
re,  prsesertim  absolutum  quid :  est  autem  ea- 
dem  ratio  de  bonitate  hac  respectu  actus  boni. 


III.  SECTIO  III.  313 

13.  Ut  ergo  explicem  meam  sententiam, 
adverto  ex  his  quse  supra  dixi,  dupliciter  posse 
aliquid  denominari  bonum  nempe  ut  quod,  et 
ut  quo,  seu  absolute  et  in  se,  vel  respectu  al- 
terius,  vel  tanquam  suam  habens  debitam  per- 
fectionem,  aut  tanquam  alteri  conveniens, 
eumque  commode  afficiens  juxta  suam  natu- 
ram :  quee  distinctio  accommodari  potest  acti- 
bus  voluntatis,  nam  licet  sint  accidentia,  ta- 
men,  ut  supra  etiam  attigi,  accidentia  quoque 
habent  bonitatem  suam,  ratione  cujus  bene 
afficiunt  substantiam,  atque  ita  D.  Thomas  1, 
2,  qusest.  19,  art.  1,  et  fere  in  tota  hac  mate- 
ria  considerat  bonitatem  actus  quatenus  est 
perfectio  ejus,  seu  quatenus  habet  omnia,  quee 
ad  talem  perfectionem  requiruntur,  nam  inde 
consequenter  fit  ut  talis  actus  sit  homini  con- 
veniens.  Deinde  est  advertendum  ex  dictis, 
disp.  1,  sicut  in  esse  morali  contingit  aliud 
esse  id  quod  denominatur  morale,  et  aliud  id, 
unde  sumitur  talis  denominatio,  ita  in  boni- 
tate  morali  aliud  esse  potest  ipsa  bonitas,  a 
qua  actus  denominatur  bonus,  aliud  vero  prin- 
cipium,  seu  forma^  unde  denominatur  moralis, 
et  utrumque  est  explicandum. 

14.  Prima  assertio.  —  Dicendum  primo  ac- 
tum  voluntatis  esse  bonum  et  perfectum,,  nihil 
aliud  esse  quam  esse  rectum  et  studiosum : 
atque  hoc  modo  bonitatem  ejus  non  esse  aliud 
quam  ipsum  esse  virtutis  quod  in  ipso  est. 
Hanc  conclusionem  sumo  ex  Aristotele  6,  Ethi- 
cor.,  cap.  6,  dicente  virtutem  esse  qu&  lonum 
facil  habentem,  nam  ex  hac  definitione  intel- 
ligituripsum  esse  virtutis  esse  bonitatem  quam- 
dam_,  et  perfectionem  ipsius  virtutis :  unde  D. 
Thomas  l,  %,  quaest.  55_,  art.  3^  dicit  loquens 
de  habituali  virtute,  essentialiter  esse  habitum 
bonurn,  et  a.  A,  ad.  \,  dicit  virtutem  esse  bo- 
nam  non  alia  bonitate  a  se  distincta,  sed  quia 
ipsa  est  talis.  Unde  etiam  Augustinus,  lib.  2, 
de  lib.  Arbitr.j  cap.  18  et  19,  et  1  Retract.., 
cap.  9,  dicit  virtutem  esse  lonam  mentis  qua- 
litatem,  et  lib.  %  de  Moribv  Eccles.,  capite 
sexto,  dicit  virtutem  facere  animam  optimam, 
quse  omnia  licet  possint  ad  habitualem  virtu- 
tem  applicarL,  eodem  tamen  modo  locum  ha- 
bent  in  actu  virtutis  :  quia  ratio  virtutis  et  bo- 
nitatis  prius  reperitur  in  actibus,  quam  in  ha- 
bitibus,  ut  bene  Gabriel  in  3,  d.  23,  qusest.  i, 
art.  \,  notab.  4,  ex  Aristotele  2,  Ethic,  cap.  \, 
dicente  secundum  differentiam  operationum 
sequi  habitus :  actus  ergo  voluntatis  in  tantum 
est  in  se  bonus  et  perfectus,  in  quantum  est 
actus  virtutis,  et  inde  etiam  habet  ut  constitu- 
at  formaliter  hominem  bonum  in  actu  secun- 


3U 


DE  FORMALI  BONITATE  ACTUS  INTERIORIS  VOLUNTATIS  IN  COMMUNI. 


do :  ergo  bonitas  haec,  et  perfectio  ejus  nihil 
aliud  est.,  quam  ipsum  esse  virtutis,  seu  diffe- 
rentia  illa,  per  quam  constituitur  in  esse  vir- 
tutis :  et  confirmatur  primo,,  quia  ablato  hoc 
esse  virtutis,  tollitur  bonitas  formalis  et  mora- 
lis  ab  ipso  actu,  et  illo  posito.,  et  quocumque 
alio  per  intellectum  praeciso,  manet  bonitas  in 
actu,  quia  manet  actus  sufficiens  ad  benefa- 
ciendum  homini.  Confirmatur  secundo,  quia 
quando  homo  operatur  bene,  hoc  esse  virtutis 
per  se  primo  operatur,  et  hoc  maxime  cadit 
sub  intentionem  ejus,  estque  dignus  laude  aut 
preemio  ratione  ejus,  quse  sunt  proprietates 
consequentes  bonitatem  moralem  :  ergo  si- 
gnum  est  hoc  esse  virtutis  esse  perfectionem 
illanij  a  qua  actus  voluntatis  dicitur  bonus. 

15.  DuMum  Ireviter  explicatur. —  Sed  tunc 
statim  se  offerebat  inquirendum,  quid  sit  hoc 
esse  virtutis,  sed  hoc  pendet  ex  dicendis  de 
objecto,  fine,  et  circumstantiis.  Nunc  breviter 
dico  dupliciter  esse  posse  actum  voluntatis  ac- 
tum  virtutis,  veltanquam  elicitum  a  voluntate., 
vel  tanquam  imperatum :  in  priori  actu  esse 
virtutis  nihil  aliud  est  quam  ipsum  esse  spe- 
cificum  et  entitativum  talis  actus,  et  ita  hoc 
ipsum  erit  bonitas,  seu  perfectio  a  qua  dicitur 
actus  in  se  bonus :  in  posteriori  autem  actu 
nihil  est  esse  virtutis,  iiisi  denominatio  extrin- 
seca  ab  actu  imperante,  et  in  eadem  consistit 
bonitas  ejus  :  quomodo  autem  hsec  probanda 
sint,  constabit  ex  dicendis. 

16.  Secunda  assertio. — Dicendum  secundo. 
Actus  voluntatis  quatenus  est  bonus  et  conve- 
niens  homini,  prseter  bonitatem  et  perfectio- 
nem  dictam,  quam  in  se  habet,  nihil  in  ipso 
actu  addit.,  sed  solum  connotat  in  homine  ta- 
lem  naturam  et  capacitatem,  nempe  rationa- 
lem,  cui  optime  convenit  illa  perfectio,  seu 
bonitas  talis  actus.  Hsec  conclusio  patet  ex 
dictis  in  simili  de  bonitate  objectiva,  nam  ea- 
dem  est  proportionalis  ratio  :  constat  etiam  ex 
bonitate  transcendentali  omnium  entium,  nam 
nulla  res  dicitur  bona  alteri,  nisi  ratione  suae 
perfectionis  entitativae,  addendo  convenien- 
tiam  ad  alteram :  quse  convenientia  solum 
connotat  in  alia  prsedictam  capacitatem.  Docet 
autem  D.  Thomas  \,  2,  qusest.  55,  art.  4,  ita 
se  habere  hanc  bonitatem  ad  virtutem,  sicut 
se  habet  bonitas  transcendentalis  ad  ens.  Tan- 
dem  probatur  a  sufficienti  enumeratione  :  ex- 
cludimus  enim  omnes  modos  qui  excogitari 
possunt,  et  positis  his  quse  diximus,  sufficien- 
ter  intelligitur  tota  hsec  bonitas ;  ergo  in  his 
preecise  consistit. 

17.  Dices  primo,  hanc  potius  esse  bonitatem 


objectivam,  quam  formalem  ipsius  actus  vo- 
luntatis,  nam  quatenus  est  rationali  naturee 
conveniens,  est  respectu  illius  bonus  objective. 
Respondetur  eamdem  bonitatem  in  ordine  ad 
diversa  seu  secundum  diversas  rationes,  posse 
utramque  denominationem  accipere :  quamvis 
enim  possit  esse  aliqua  bonitas  pure  objecti- 
va,  quae  non  sit  formalis,  tamen  e  contrario 
omnis  bonitas  formalis  est  etiam  objectiva, 
quia  est  appetibilis  ab  ea  re  cujus  est  bonitas: 
et  ita  in  praesenti,  actus  virtutis  comparatus 
ad  humanam  naturam  quatenus  est  perfecti- 
bilis  modo  sibi  convenientissimo,  est  quaadam 
formalis  bonitas  ejus :  quatenus  autem  com- 
paratur  ad  alium  actum,  quo  amari  potest, 
est  etiam  honestum  objectum  in  quod  potest 
tendere  voluntas.  Dices  ulterius :  ergo  esse  hoc 
modo  bonitatem  formalem  est  de  essentia  talis 
actus,  et  non  consequitur  ad  illam  ut  proprie- 
tas :  consequens  autem  videtur  esse  contra 
D.  Thomam  1,  1,  qusest.  septuagesima  prima, 
art.  i,  ubi  loquens  de  virtute  dicit  esse  boni- 
tatem  quamdam,  et  consequi  ad  essentiam  vir- 
tutis.  Ad  hoc  Cajetanus  in  illo  loco  concedit 
rationem  bonitatis  pertinere  ad  essentiam  vir- 
tutis,  non  ut  rationem  specificam,  sed  ut  ge- 
nericam,  et  ita  exponit  D.  Thomas  rationem 
bonitatis  consequi  ad  essentiam  virtutis  eo 
modo  quo  differentia  generica  comitatur  spe- 
cifica.  Sed  revera  esset  valde  impropria  locu- 
tio:  quis  enim  dicat  differentiam  genericam 
consequi  ad  essentiam  rei?  preesertim  quia 
D.  Thomas  ibi  non  agit  de  differentia  specifica 
virtutis,  sed  in  genere  de  virtute,  et  ad  illius 
essentiam  dicit  consequi  bonitatem.  Aliter  Me- 
dina  ibi  respondet  virtutem  posse  comparari 
vel  ad  subjectum  cujus  est  dispositio:  et  hoc 
modo  de  essentia  illius  esse  quod  sit  quaedam 
bonitas  subjecti :  vel  ad  actum  quem  potest 
efficere  :  et  hoc  esse  quid  consequens  ad  essen- 
tiam  virtutis,  et  sub  hac  ratione  dici  bonitatem 
consequi  ad  illius  essentiam.  Sed  hsocdoctrina 
revera  non  est  ad  mentem  D.  Thomee,  nam  ibi 
distinguit  illa  tria,  nempe  esse  dispositionem 
talem  subjecti,  esse  ionitatem,  et  esse  princi- 
pium  actuum  virtutis :  et  virtutem  dicit  esse 
bonitatem  quamdam,  non  ut  est  principium 
activum,  sed  ut  convenienter  disponit  subjec- 
tum.  Deinde  neque  in  se  est  vera  illa  doctrina, 
quia  loquendo  de  virtute  habituali,  de  essen- 
tia  ejus  est  habitudo  ad  actus,  sicut  ad  subjec- 
tunij  imo  in  tantum  bene  disponit  subjectum, 
in  quantum  reddit  illud  facile  et  promptum 
ad  actus. 
18.  Dico  ergo  ex  D.  Thoma,  aliis  locis  cita- 


DISPUTATIO 
tis,  ita  comparari  hanc  bonitatem  ad  virtutem, 
sicut  in  communi  bonitas  eomparatur  ad  eos  : 
unde  sicut  bonitas  non  est  aliquid  realiter  con- 
sequens  rationem  entis  tanquam  aliqua  pro- 
prietas  realiter  ab  illa  distincta,  sed  solum  di- 
citur  consequens  rationem  entis  ob  diversam 
babitudinem  illa  voce  significatam,  seu  con- 
notatam,  quamvis  re  ipsa  nihil  sit  preeter  es- 
sentiam  entis  :  ita  in  preesenti  dicendum  est, 
sive  loquamur  de  habituali,  sive  de  actuali 
virtute,  essentialiter  esse  perfectionem  bene 
afficientem  subjectum  in  quo  est  :  et  ita,  ut 
supra  vidimus,  Aristoteles  et  omnes  definiunt 
virtutem  :  hinc  tamen  secundum  rationem 
consequitur  ut  habeat  convenientiam  quam- 
dam  cum  tali  natura,  ratione  cujus  sit  illi 
propter  se  appetibilis  :  quod  etiam  in  natura- 
libus  perfectionibus  seu  proprietatibus  videre 
licet. 

•19.  Tertia  asserlio. — Dicendum  tertio,  ut 
hoc  esse  virtutis,  quod  est  in  actu  voluntatis, 
denominetur  bonum  morale,  seu  bonitas  mo- 
ralis,  necesse  est  ut  ilh  conjungatur  esse  libe- 
rum.  Ita  docuit  Scotus,  quodl.  18,  §  2,  Gabriel 
cum  Ocham,  in  3,  d.  23,  q.  1,  notab,  4,  et 
constat  ex  doctrina  supra  data  de  esse  morali : 
sicut  enim  actus  voluntatis  etiamsi  in  substan- 
tia  sua  sit  omnino  idem,  si  non  sit  liber  non 
est  moralis,  ita  quamvis  talis  actus  tendat  in 
honestum  ut  sic,  et  in  hac  ratione  sit  omnino 
rectus,  et  studiosus  nihilominus  si  non  sit  li- 
ber,  iUa  rectitudo  non  erit  moralis  :  quia  vi- 
dere  licet  in  actu  amoris  divini,  nam  in  beatis 
est  rectissimus,  et  ab  eadem  virtute  charitatis 
procedens,  atque  adeo  ejusdem  speciei  cum 
amore  viee,  ut  est  probabilius  et  nihilominus 
ibi  non  habet  bonitatem  moralem,  non  quia 
desit  illa  bonitas,  quam  habet  ex  objecto,  et 
differentia  specifica,  sed  quia  deest  illi  mora- 
htas  quee  sumitur  ex  libertate. 

20.  Si  inquiras,  an  hoc  ipsum  esse  liberum 
dicat  aliquam  bonitatem  moralem  in  actu  dis- 
tinctam  ab  ipsa  bonitate,  quee  potest  salvari 
sine  libertate.  Videbitur  forte  ita  dicendum, 
quia  ad  omne  esse  sequitur  aliquid  bonitatis  eo 
modo  quo  est,  sed  hoc  esse  liberum  est  aliquo 
modo  esse  reale  :  ergo,  etc.  Respondetur  liber- 
tatem  quidem  ipsius  potentiae  in  actu  primo 
esse  bonitatem  quamdam  seu  perfectionem 
non  moralem,  sed  naturalem,  non  in  actu  se- 
cundo,  sed  in  actu  primo  :  unde  in  ipso  actu 
secundo  hoc  esse  liberum  revera  non  addit 
bonitatem  physicam  et  realem  distinctam  a 
perfectioneipsius  potentiee,  etpositivo  influxu, 
quem  habet  in  actum,  sed  addit  quamdam  de- 


ffl.  SECTIO  III.  315 

nominationem  quee  morali  modo  potest  dici 
perfectio  qusedam.  Et  adhuc  de  ista  est  ulte- 
rius  addendum  in  communi  sumptam,  non 
esse  etiam  bonitatem  moralem,  id  est,  hones- 
tam,  quia  est  conditio  communis  bonis  et  ma- 
lis  actibus  :  est  ergo  quid  indifferens  :  tamen 
heec  libertas  adjuncta  bonitati  et  honestati  ac- 
tus,  dat  illi  quemdam  valorem  et  eestimatio- 
nem,  quee  potest  merito  dici  dignitas  qucedam 
moralis  actus,  quee  non  consequitur  ex  hones- 
tate,  sola  neque  ex  libertate  sola,  sed  ex  libera 
honestate  seu  (quod  idem  est)  ex  bono  usu  li- 
bertatis,  quee  significatur  illis  verbis  :  Potuit 
transgredi,  et  non  est  transgressus,etc. ,  et  eodem 
modo  possumus  dicere,  potuit  non  bene  ope- 
rari  et  bene  operatus  est,  et  ideo  in  hoc  fun- 
datur  ratio  meriti,  laudis,  etc. 

21.  Ultima  assertio.  —  Ultimo  addendum 
est,  ut  actus  voluntatis  denominetur  bonus 
simpliciter,  necessarium  esse  ut  nulla  malitia 
moralis  illi  conjungatur.  Ita  docent  omnes 
theologi  cum  D.  Thoma,  1,  2,  q.  18,  a.  1,  ex 
illo  principio  vulgatissimo  :  Bonum  ex  integra 
causa  malum  ex  quocumque  defectu.  Solum  est 
advertendum  aliud  esse  disputare  an  in  eodem 
actu  voluntatis  possint  simul  conjungi  verum 
esse  virtutis,  atque  adeo  aliqua  vera  bonitas 
moralis  cum  aliqua  malitia  morali  vera  :  aliud 
vero  an  si  conjungantur,  talis  actus  dicendus 
sit  bonus,  vel  malus.  De  primo  nihil  nunc  de- 
finimus,  tractandum  enim  est  infra  in  propria 
disputatione,  ubi  explicabimus  quanta  sit  op- 
positio  inter  bonitatem  et  malitiam.  Hic  vero 
solum  affirmamus  preedictam  conditionalem, 
per  quam  responsum  fere  est  ad  preecipuum 
fundamentum,  quo  nitebantur  omnes  fere  sen- 
tentiee  supra  citatee,  scilicet,  quia  idem  actus 
potest  fieri  de  bono  malus,  et  e  contrario,  sine 
sui  mutatione :  respondetur  enim  fieri  non 
posse  ut  actus  elicitus  a  voluntate  sic  constitu- 
tus  in  specie  virtutis,  amittat  illam  bonitatem 
sine  sui  mutatione,  quamvis  fortasse  fieri  pos- 
set  ut  extrinsecus,  seu  accidentaliter  illi  ad- 
jungatur  aliqua  mahtia,  ratione  cujus  non 
possit  denominari  simpliciter  bonus,  sicut  de- 
nominaretur  ex  vi  suee  bonitatis  specificee,  si 
nullam  haberet  malitiam  adjunctam.  Eteadem 
ratione  si  aliquis  actus  est  ita  malus,  ut  ex  vi 
suee  speciei  nullam  habeat  honestatem,  non 
poterit  affici  bonitate  intrinseca,  seu  specifica 
sine  sui  mutatione.  Quando  vero  actus  acci- 
dentaliter  solum  est  bonus,  vel  malus,  non  re- 
pugnabit  sine  sui  mutatione  intrinseca  fieri  de 
bono  malum,  vel  de  malo  bonum,  quamvis 
hoc  posterius  nunquam  fiat  sine  aliqua  muta- 


DE  FORMALI  BONITATE  ACTUS  INTERIORIS  VOLUNTATIS  IN  COMMUNI. 


316 

tione  voluntatis  saltem  per  additionem  alterius 
actus,  quse  omnia  non  possunt  hoc  loco  latius 
explicari  donec  in  particulari  fusius  tractentur, 
in  disput.  8,  et  tunc  etiam  clariora  erunt  om- 
nia  quse  in  superioribus  opinionibus  insinuavi. 

SECTIO  IV. 

Quotwplex  sit  donitas  in  actu  interiori 

voluntatis. 

1.  Ratio  dubii  esse  potest,  quia  D.  Thomas, 
1,  2,  q.  18,  a.  4,  dicit  quatuor  esse  bonitates 
in  actu  humano,  una  est  secundum  genus  pro- 
ut  est  actio,  alia  secundum  speciem  prout  ad 
tale  objectum  tendit,  tertia  ex  circumstantiis, 
quarta  ex  fine.  Eamdem  fere  doctrinam  habet, 
in  2,  dist.  36,  a.  5,  in  corp.,  quamvis  in  modo 
loquendi  nonnihil  differat,  nam  bonitatem  ex 
objecto  vocat  quasi  genericam,  ex  circumstan- 
tiis  autein,  specificam.  Divum  Thomam  autem 
imitatus  est  Scotus,  in  2,  d.  -40,  queest.  unica, 
et  quodlib.  18,  ubi  significat  illas  quatuor  bo- 
nitates  esse  quasi  partiales,  et  singulas  per  se 
sumptas  tantumesse  bonitates  secundum  quid, 
ex  omnibus  autem  conflari  bonitatem  simpli- 
citer  actus.  Verum  est  hos  auctores  non  loqui 
in  particulari  de  actibus  internis,  sed  in  com- 
muni  de  actu  humano  :  unde  facilius  posset 
accommodari  illa  doctrina  ad  actum  externum 
prout  ex  se  habet  bonitatem  objectivam,  ut 
supra  dictum  est.  Nihilominus  multi  Thomistse 
eam  etiam  intelligunt  de  actibus  interioribus, 
in  quibus  distinguunt  re  ipsa  quatuor  illas  bo- 
nitates  partiales,  adeo  ut  a  parte  rei  sit  una 
separabilis  ab  alia,  nam  potest  manere  idem 
actus  secundum  substantiam  bonus  solum  bo- 
nitate  actus  ut  sic,  sine  ulla  bonitate  ex  ob- 
jecto  formali :  et  hsec  rursus  esse  potest  sine 
bonitate  ex  circumstantiis  ;  et  tandem  bonita- 
tem  simpliciter  actus  componi  ex  his  omnibus, 
quia  sine  illisnon  eritactussimpliciterbonus. 

2.  Heec  sententia  sic  exposita  mihi  valde  dis- 
plicet  in  multis.  Primum  enim  bonitas  illa  pri- 
ma,  quae  consistitin  ratione  actus,  seu  actionis 
ut  sic,  revera  non  est  honesta  bonitas  de  qua 
loquimur,  quia  de  se  communis  est  et  indiffe- 
rens  ad  actum  honestum  et  turpem  etiam  in- 
trinsece :  cum  tamen  in  actu  intrinsece  malo 
nulla  sit  proprie  bonitas  honesta,  imo  neque 
in  actu  indifferenti  ex  objecto  ut  talis  est,  nam 
ideo  est  indifferens,  quia  omni  caret  honestate 
et  malitia :  et  ideo  recte  dixit  Scotus ,  dicto 
quodlib.,  actum  humanum  ut  humanum,  pri- 
mo  dfeterminari  ex  objecto  honesto,  ad  hones- 


tum  ut  sic.  Scio  Cajetanum,  1,  2,  q.  18,  a.  8, 
ad  1,  dicere  omnem  actum  voluntatis,  quan- 
tumvis  malum  habere  aliquam  bonitatem  mo- 
ralem  saltem  ex  parte  finis  universalissimi, 
quia  scilicet  omnis  actus  tendit  aliquo  modo 
in  beatitudinem  et  finem  ultimum,  juxta  dicta 
in  tract.  1.  Sed  hoc  valde  improprie  dictum 
est,  quia  illa  relatio  in  finem  ultimum  non  est 
ab  operante,  sed  ex  natura  ipsius  actus,  seu 
entitatis,  et  ideo  non  pertinet  ad  formalem  bo- 
nitatem  et  honestatem  operantis,  sed  solum 
ad  naturalem  entitatis  illius  bonitatem,  quse 
potest  etiam  denominari  moralis,  id  est,  libere 
facta  per  extrinsecam  denominationem,  ut  sse- 
pe  dictum  est :  non  tamen  bonitas  moralis  ho- 
nesta,  de  qua  nunc  agimus,  quia  quando  actus 
est  ita  malus,  nullam  habet  per  se  convenien- 
tiam  cum  recta  ratione,  seu  natura  rationali, 
neque  intendere  illo  modo  implicito,  finem 
ultimum  in  tali  particulari  bono  est  per  se  de- 
cens  aut  conveniens  homini :  neque  D.  Tho- 
mas  aut  Scotus  supra  relati,  numerarunt  illam 
tanquam  bonitatem  moralem,  sed  ut  bonita- 
tem  naturalem,  quse  secundum  rationem  pri- 
ma  est,  et  quasi  fundamentum  honestatis  mo- 
ralis. 

3.  Secundo  displicet  illa  sententia  in  quan- 
tum  in  omni  actuinteriori  requirit  illas  quatuor 
bonitates  ut  sit  bonus  simpliciter.  Primo,  nam 
esto  demus  in  aliquo  reperiri,  non  sunt  tamen 
omnes  necessariae,  nam,  teste  D.  Thoma  1,  2, 
queest.  19,  art.  1  et  2,  sufficere  potest  bonitas 
ex  objecto  sine  circumstantiis  proprie  dictis, 
et  sine  extrinseco,  dummodo  nulla  sit  aliunde 
adjuncta  malitia :  et  actus  indifferens  ex  ob- 
jecto  potest  esse  simpliciter  bonus  ex  solo  fine, 
quamvis  ex  objecto  et  circumstantiis  nullam 
habeat  bonitatem.  Tertio  displicet  in  eo  quod 
ait,  quando  concurrunt  hse  bonitates  in  actu 
re  ipsa  semper  distingui  et  separari  posse,  et 
tamen  componere  unam  bonitatem  :  tum  quia 
ostendam  inferius  bonitatem  primam  natura- 
lem,  et  honestatem  sumptam  ex  objecto,  in 
re  non  distingui,  sed  ratione,  ut  ratio  genera- 
lissima  et  generica  :  sicut  in  habitibus  se  ha- 
bent  habitus  ratio  et  ratio  virtutis  :  et  fere 
idem  ostendam  de  bonitate  ex  objecto,  et  cir- 
cumstantiis  in  actu  interiori,  quee  se  habeant 
tantum  sicutspecies  etindividuum:  tum  etiam, 
quia  si  aliquae  ex  his  bonitatibus  re  ipsa  dis- 
tinguuntur  in  actu  interiori,  tunc  non  compo- 
nunt  unam,  sed  sunt  sicut  duo  accidentia  spe- 
cie  diversa  in  eodem  subjecto ,  quales  esse 
possunt  bonitates  sumptse  ex  pluribus  finibus 
extrinsecis :  aut  se  habebunt  sicut  substantia 


DISPUTATIO  III 
et  accidens,  ut  si  una  sit  bonitas  ex  objecto, 
alia  ex  fine,  quia  ex  objecto  sumitur  substan- 
tia  actus,  finis  vero  accidit  illi,  ut  latius  infra, 
disp.  6. 

A.  Alio  ergo  modo  extreme  contrario  po- 
test  preedicta  sententia  exponi,  nempe  quia 
illa  quatuor  numerentur  solum  ut  ratione  dis- 
tincta  :  bonitas  autem  in  re  sit  una  et  simplex. 
Cujus  rei  fundamentum  esse  potest,  quia  talis 
est  rei  bonitas,  qualis  entitas  :  sed  entitas  ac- 
tus  interioris  est  in  se  simplex  :  unde  D.  Tho- 
mas,  1,  2,  queest.  19,  art.  2,  hanc  videtur 
constituere  differentiam  inter  actum  internum 
et  externum ,  quia  externi  bonitas,  quia  est 
inferioris  rationis,  consurgit  ex  multis :  inte- 
rioris  autem  bonitas,  quee  est  superioris  ordi- 
nis  sumitur  ex  una  simplici  habitudine  ad  ob- 
jectum :  quia  si  respicit  circumstantias ,  vel 
finem,  solum  est  in  quantum  componunt  ali- 
quo  modo  unum  objectum.  Etpotest  hoc  con- 
firmari,  quia  bonitas  ex  objecto  et  fine  se 
habet  sicut  genus  et  differentia,  teste  D.  Tho- 
ma  1,  2,  queest.  48,  art.  1,  et  eodem  modo 
comparatur  bonitas  ex  objecto  et  ex  aliis  cir- 
cumstantiis,  ex  eodem  D.  Thoma,  citato  loco, 
in  2  sententia. 

b.  Hsec  vero  sententia  licet  in  aliqua  re, 
vera  esse  possit,  non  tamen  simpliciter  et  in 
omnibus,  quia  certum  est  aliquam  bonitatem 
posse  esse  substantialem,  et  aliquam  acciden- 
talem  in  actu  interiori,  quee  in  re  ipsa  sunt 
distinctee  et  separabiles,  ut  patet  aperte  de 
bonitate  ex  objecto  et  exfine,  ut  sentit  etiam 
D.  Thomas  1,  2,  queest.  19,  art.  2,  ad  2,  et 
qusest.  18,  art.  7,  ubi  loquendo  de  fine  per 
accidens  dicit  ab  illo  sumi  speciem  accidenta- 
lem  :  quod  vero  ibi  ait,  a  fine  per  se  ordinato 
sumi  genericam  differentiam,  non  est  contra 
id  quod  modo  agimus,quianon  dicimus  ex  illo 
fine  multiplicari  bonitates,  sed  ex  fine  extrin- 
seco  accidentali  ut  sic  :  quo  modo  autem  il- 
lud  sit  intelligendum,  dicemus,  disp.  6. 

6.  Ut  ergo  queestioni  respondeam,  suppono 
in  actu  interiori  primo  esse  considerandam 
honestatem  illam,  seu  rationem  virtutis,  a  qua 
et  ipse  habet  ut  bonus  el  perfectus  sit,  et  quod 
operantem  bonum,  seu  studiosum  denominet 
et  constituat :  quam  bonitatem  diximus  supra 
consistere  in  ipso  esse  virtutis,  sive  conside- 
retur  ut  in  se  est  quoddam  esse  perfectum, 
sive  ut  est  conveniens  naturas  rationah  :  et  sic 
hsec  duo  pro  eodem  computamus,  quia,  ut  dixi, 
sola  ratione  distinguuntur :  et  hoc  significamus 
nomine  formalis  lionestatis,  ut  loquuntur  om- 
nes  theologi :  ex  hac  vero  bonitate  consequun- 


.  SECTIO  IV.  317 

tur  in  actu  humano  et  libero  qusedaro.  alise 
proprietates ,  seu  dignitates  morales  :  quee 
possunt  etiam  dici  bonitates  queedam;  hujus- 
modi  sunt  conformitas  ad  legem,  quee  si  non 
sit  per  se  intenta,  non  addit  formalem  bonita- 
tem  proprie  sumptam,  ut  supra  dixi,  est  tamen 
dignitas  qusedam,  et  quasi  objectiva  qusedam 
bonitas  quee  per  se  posset  amari  etintendi.  Alia 
proprietas  est  ratio^meriti,  seu  moralis  valor 
operis,  vel  ad  merendum,  vel  ad  impetrandum, 
vel  ad  satisfaciendum  :  et  inter  hsec  etiam  an- 
numeratur  laudabilitas  operis,  de  quibus  pro- 
prietatibus  tractat  D.  Thomas  1,  2,  qusest.  21, 
et  de  eis  aliquid  dicemus,  disputatione  5,  nunc 
enim  non  censemus  ratione  illarum  multipli- 
cari  bonitates  actus  interioris  :  imo  neque  au- 
geri,  quia  propter  has  proprietates  non  reddi- 
tur  homo  melior,  aut  sanctior,  sed  potius 
ipsse  consequuntur  ex  illa  bonitate  formali, 
qua  homo  fit  sanctus  et  bonus  in  actu  se- 
cundo.  Superest  ergo  ut  de  ipso  esse  virtutis 
solum  explicemus  quotuplex  esse  possit  in  ac- 
tibus  voluntatis. 

7.  PHma  assertio. — Dicendum  primo,  ge- 
neratim  loquendo,  duplex  tantum  genus  boni- 
tatis  potestin  actibus  voluntatis  reperiri :  unum 
est  per  intrinsecam  perfectionem  et  entitatem 
ipsius  actus  :  aliud  est  per  extrinsecam  deno- 
minationem  ab  alio  actu  ejusdem  vohmtatis. 
Probatur  et  imprimis  quod  unus  actus  esse 
possit  bonus  per  denominationem  ab  alio,  suf- 
ficiens  argumentum  sumitur  ex  actibus  exte- 
rioribus,  hi  enim  quatenus  sunt  actus  boni  vel 
mali  denominantur  solum  quatenus  a  bona  vel 
mala  voluntate  procedunt  et  imperantur,  ut 
latius  1,  2,  queest.  20,  sed  eodem  modo  potest 
unus  actus  voluntatis  ab  alio  imperari,  sic 
enim  charitas  cseteris  virtutibus  imperat,  et 
inter  reliquas  virtutes  potest  esse  mutuum  im- 
perium  :  ergo  actus  etiam  voluntatis  si  ab  alio 
actu  bono  imperetur,  poterit  ab  illo  bonus 
denominari,  ut  recte  Cajetanus  notavit  1,  2, 
qusest.  18,  art.  6,  explicans  D.  Thomam  ibi 
in  corp.,  et  ad  2,  quod  nomine  actus  exterioris 
hac  ratione  comprehendat  etiam  actum  ipsius 
voluntatis,  qui  ab  alia  imperatur  quatenus 
imperatus  est :  nomine  autem  actuum  interio- 
rum  solum  significet  actum  voluntatis  elicitum 
ut  sic.  Confirmatur,  nam  actus  interior  indif- 
ferens  ex  objecto,  potest  in  particulari  esse 
simpliciter  bonus  ex  relatione  ad  finem  extrin- 
secum  bonum,  quee  relatio,  ut  infra  ostendam, 
nihil  est  in  illo,  nisi  denominatio  ab  actu  im- 
perante  :  ergo  heec  sufficit  ad  dandam  aliquam 
bonitatem  actui  voluntatis ;  et  ratio  a  priori 


318 


DE  FORMALI  BONITATE  ACTUS  INTERIORIS  VOLUNTATIS  IN  COMMUNI. 


est,  quia  actus  imperans  est  veluti  moralis 
forma  actns  imperatf,  et  ideo  moraliter  per- 
ficit  illum,  et  bonum  constituit  si  ipse  bonus  sit. 
8.  Notatiouna  circa  assertionem  positam.— 
Notatio  altera.  —  Deinde  addo  ulterius,  ac 
noto  primo,  non  posse  actum  voluntatis  esse 
bonum  per  extrinsecam  denominationem 
sumptam  ab  alia  forma,  quam  ab  actu  ejus- 
dem  voluntatis  :  itaque  quamvis  haec  denomi- 
natio  possit  esse  extrinseca,  comparatione  ac- 
tus  ad  actum,  tamen  respectu  operantis  debet 
esse  a  forma  illi  intrinseca^  et  ab  eo  elicita. 
Probatur  primo,,  quia  omnis  hsec  bonitas  est 
actualis  :  ergo  debet  esse  per  actum  secundum 
ab  operante  elicitum.  Item  debet  esse  volun- 
taria,  quia  bonum  et  malum  morale  formale 
non  potest  esse,  nisi  sit  voluntarium.,  quia 
voluntate  peccatur,  aut  bene  vivitur  :  ergo 
oportet  ut  illa  bonitas  a  qua  denominatur  qui- 
libet  actus  bonus  moraliter  formaliter,  sit  in 
aliquo  actu  voluntatis.  Et  confirmatur  primo, 
quia  si  voluntas  faceret  actum,  et  denomina- 
tio  boni  resultaret  a  forma  extrinseca  quse  ad 
ipsam  voluntatem  non  pertineret,  talis  bonitas 
non  esset  a  voluntate  :  ergo  non  operaretur 
bonum  ut  bonum  est  :  ergo  non  efficeretur 
bona  formaliter  per  talem  actum.  Gonfirmatur 
secundo,  quia  ut  voluntas  sit  bona,,  necesse  est 
ut  tendat  aliquo  modo  in  honestum  ut  sic  : 
unde  Augustinus  i,  de  lib.  Arb.,  cap.  12  : 
Quid  est  (inquit)  bona  voluntas  ?  respondet,  est 
voluntas  qua  appetimus  recte  honesteque  vivere; 
ergo  ut  actus  sit  bonus,  necesse  est  ut  in  ho- 
nestum,  ut  honestum  saltem,  ab  illa  referatur : 
non  potest  autem  ita  referri  nisi  per  alium 
actum  ejusdem  voluntatis,  quia  solius  volun- 
tatis  est  tendere  in  bonum  sub  ratione  boni 
perfectissimij  quale  est  honestum.  Nota  quod 
hinc  etiam  obiter  constat  non  posse  hanc  de- 
nominationem  sumi  ab  ipsa  potentia  volun- 
tatis,  sicut  supra  dicebamus  de  esse  morali,  seu 
libero,  quia  habitudo  ad  hujusmodi  potentiam 
de  se  est  indifferens,  et  communis  actui  bono 
et  malo,  et  quia  potentia  per  se  ipsam  nude 
non  potest  tendere  in  honestum  ut  sic.  Ex  his 
ergo  concluditur,  et  noto  tertio,  necessarium 
esse  ut  prseter  hunc  bonitatis  modum  sit  in 
voluntate  aliquis  actus,  qui  per  se  et  intrinsece 
bonus  sit  sine  denominatione  ab  alio.  Proba- 
tur  aperte,  quia  neque  unus  actus  potest  de- 
nominari  ab  alio  bonus,  nisi  etiam  ille  alius 
bonus  sit,  ut  patet  de  actu  exteriori  respectu 
interioris  :  neque  in  hoc  potest  procedi  in  in- 
fmitum  :  ergo  neeessarium  est  sistere  in  aliquo 
actu  qui  per  se  bonus  sit.  Confirmatur  exemplo 


voluntarii,  nam  quiaunus  actus  potest  deno- 
minari  voluntarius  ab  alio  actu  voluntario,, 
ideo  necesse  est  ut  aliquis  actus,,  nempe  inte- 
rior  voluntatis  sit  per  se  seipsum  intrinsece 
voluntarius,  quia  neque  potest  procedi  in  in- 
finitum,  neque  illa  denominatio  potest  a  sola 
nuda  potentia  sumi :  ita  vero  est  in  proposito. 
E  9.  Concluditur  ex  dictis  institutum  primce 
assertionis  quoad  partem  affirmativam. — Con- 
staf  igitur  ex  his  dari  in  actibus  voluntatis 
duplicem  illum  modum  bonitatis.  Quod  vero 
preeter  hos  non  possit  alius  excogitari,  facile 
potest  ex  dictis  concludi,  quia  nullus  alius  ac- 
tus  potest  esse  per  se  bonus,  nisi  actus  volun- 
tatis;  quia  nullus  alius  est  per  se  voluntarius 
attingens  honestum  sub  ratione  honesti  :  ne- 
que  etiam  potest  actus  voluntatis  proprie  ab 
alio  imperarl,  nisi  ab  ipsa  voluntate,  nam  ipsa 
movet  alias  potentias  ad  usum  actus  :  ipsa  au- 
tem  non  movetur  ab  alia,  sed  se  ipsam  movet 
et  applicat.  Denique  inter  ipsos  actus  volun- 
tatis  non  potest  reperiri  alia  habitudo,  quia 
omnis  actus  a  voluntate  elicitus,,  vel  est  tan- 
tum  elicitus  et  imperatus  :  et  quatenus  elicitus 
potest  habere  bonitatem  intrinsecam  :  quate- 
nus  imperatus  vero ,  extrinsecam  :  non  est 
ergo  aliud  bonitatis  genus.  Quseres,  quatenus 
imperans  poteritne  habere  aliquam  specialem 
bonitatem.  Respondetur^  si  sit  proprie  et  di- 
recte  imperans  actum  bonum  ,  ea  ratione 
poterit  esse  bonus^tamenillaerit  bonitasintrin- 
seca,  quia  actus  imperans  non  respicit  impe- 
ratum  tanqnam  formam  extrinsece  denomi- 
nantem,  sed  tanquam  objectum  a  quo  sumit 
intrinsecam  bonitatem  :  sicut  patet  manifeste 
in  actu  interiori  respectu  exterioris.,  quem 
imperat  non  aliter,  quam  volendo  illum. 

10.  Secunda  assertio.  — Ex  hac  prima  con- 
clusione  sequitur  secunda,  scilicet  hoc  duplex 
bonitatis  genus  posse  interdum  eidem  actui 
interiori  convenire,  non  quod  hoc  sit  necessa- 
rium  ut  actus  sit  absolute  et  simpliciter  bonus, 
nam,  ut  supra  dixi,  si  actus  habeat  bonitatem 
aliquam  honestam,  et  nullam  malitiam,  dice- 
tur  absolute  bonus  :  potest  autem  habere  al- 
terutram  cx  dictis  bonitatibus  absque  ulla 
malitia,  quia  potest  habere  bonum  objectum 
sine  ullo  fme  accidentario  ex  extrinseco  ab 
operante  intento,  et  e  contrario  potest  referri 
in  finembonum,,  etiam  si  ex  objecto  bonitatem 
non  habeat  :  sensus  ergo  solum  est  posse  hanc 
duplicem  bonitatem  simul  inveniri  in  eodem 
numero  actu.  Quod  facile  suadetur,  quia  potest 
idem  actus  habere  et  objectum  bonum,  et  prse- 
terea  referri  in  finem  extrinsecum  diversam 


DISPUTATIO 
bonitatem  habentem  :  unde  etiam  potest  idem 
actus  ab  una  virtute  elici.  Unde  intelligitur, 
quando  hse  duse  bonitates  conjunguntur  in 
eodem  actu,  licet  denominent  illum  undequa- 
que  bonum,  non  tamen  componere  proprie 
unam  virtutem,  sed  solum  conjungi  aut  sicut 
essentia  et  accidens,  aut  sicut  duo  accidentia 
in  eodem  subjecto.  Hoc  facile  patet;  tumquia 
illse  bonitates  sunt  omnino  diversarum  ratio- 
num,  quia  una  est  intrinseca,  alia  extrinseca  : 
tum  etiam  quia  non  se  babent  ut  genus  et  dif- 
ferentia  :  et  distinguuntur  realiter,  et  potest 
una  manere  sine  alia,  et  e  contrario,  et  unaquse- 
que  sola  manens  retinet  suum  proprium  ge- 
nus  et  speciem,  ut  facile  potest  exemplis  col- 
Hgi.  Neque  etiam  alio  modo  physice  componi 
unam  bonitatem,  neque  essentialiter,  neque 
aceidentaliter,  quia,  ut  dixi ,  realiter  distin- 
guuntur,  et  nullum  genus  unionis  inter  se  ha- 
bent,  nisi  ratione  subjecti.  Est  autem  notanda 
differentia  inter  has  bonitates  respectu  ejus- 
dem  actus,  quod  illa  quse  est  intrinseca,  est 
una  tantum  extrinsecse  vero  multiplicari  pos- 
sunt,  ut  latius  infra.  Nunc  breviter  ratio  est 
clara,  quia  entitas  rei  est  unica,  denominatio- 
nes  autem  extrinsecse  possunt  esse  plures.  Item 
quia  intrinsecus  ac  per  se  terminus  uniuscu- 
jusque  actionis  est  unus  tantum,  remoti  autem 
et  extrinseci  possunt  esse  plures,  et  ita  in  prse- 
senti  unus  actus  solum  habet  per  se  unum 
objectum;  potest  autem  habere  extrinsecos 
fines  multiplices,  et  ita  ab  una  tantum  vir- 
tute  ehci  potest,  cum  tamen  possit  a  pluribus 
imperari. 

11.  Assertio  ultima  qua  satisfit  directe  sen- 
tentice  positce  in  numero. —  Ultimo  constat  ex 
dictis  quo  sensu  intelligenda  et  explicanda  sit 
illa  quadruplex  bonitas,  quae  tribuitur  actui 
humano,  si  applicetur  ad  actum  interiorem, 
non  est  enim  intelligendum  illa  quatuor  mem- 
bra  semper  reipsa  distingui,  sed  vel  realiter, 
vel  ratione,  vel  abstractione  intellectus ;  nam, 
ut  ex  dictis  sumi  potest,  et  ex  dicendis  latius 
constabit,  tria  priora  membra,  nempe  bonitas 
entitativa  actus,  et  ex  objecto,  et  ex  circum- 
stantiis,  in  re  non  distinguuntur,  sed  virtuali- 
ter  tantum  ut  genus,  et  species,  et  indivi- 
duum,  bonitas  autem  ex  fine  addit  accidentalem 
et  extrinsecam  bonitatem  :  et  ita  etiam  obiter 
constat  sufficientia  illius  numerationis,  in  qua 
etiam  prima  illa  bonitas  naturalis  posita  est 
tanquam  primum  fundamentum,  et  commune 
omnibus  actibus  voluntatis,  et  ideo  de  illa  nihil 
dicendum  superest.  Tria  autem  alia  membra 
addita  sunt  ad  exphcanda  tria  prsecipua  capita 


IV.  SECTIO  1.  319 

totius  bonitatis,  quse  sunt  objectum,  circum- 
stantise  et  finis,  de  quibus  a  nobis  sigillatim 
disputandum  est  ad  hujus  materiee  comple- 
mentum. 

DISPUTATIO  IV. 

DE  BONITATE  ACTUS  INTERIORIS  EX  0BJEGT0. 

Materiam  hanc  tractat  in  communi  D.  Tho- 
mas  1,  2,  qusest.  18,  art.  2,  et  nonnihil  etiam 
attingit,  art.  5  et  6,  in  particulari  vero  de  actu 
interiori,  quaest.  19,  art.  1  et  2,  quos  omnes 
magna  ex  parte  nunc  explicabo.  Suppono  au- 
tem  nomine  lonitatis  me  intelligere  ipsam 
perfectionem  actus,  sive  consideretur  ut  in  se 
est  qusedam  bonitas,  sive  ut  est  homini  conve- 
niens,  quia  hsec  non  variant,  neque  distin- 
guunt  rem,  ut  supra  dictum  est. 

SECTIO  I. 

Utrum  actus  interior  sumat  suce  bonitatis 
speciem  ex  objecto. 

1 .  Imprimis  sumo  ut  certum  non  intelligi 
qusestionem  generatim  de  omnibus  actibus 
bonis  voluntatis,  quia  ut  paulo  antea  dixi,  non 
oportet  ut  omnes  sint  boni  ex  objecto  :  pro- 
cedit  ergo  solum  de  actibus  habentibus  bonum 
objectum  et  per  se  honestum  :  de  quibus  est 
secundo  certum  accipere  aliquam  bonitatem 
ex  objecto;  in  quo  conveniunt  omnes  theo- 
logi,  quia  praecipua  habitudo  actus  immanentis 
est  ad  objectum :  unde  de  malis  dictum  est, 
Facti  sunt  abominabiles  sicut  ea  quce  dilexe- 
runt,  Osese  9,  10,  quod  eadem  ratione  dici 
potest  de  bonis.  Difficultas  ergo  superest  de 
specificatione  bonitatis,  an  sumenda  sit  ex 
objecto,  et  sub  qua  ratione  :  et  ratio  dubii  esse 
potest  primo,  quia  actus  morales  sumunt  spe- 
ciem  ex  fine,  teste  D.  Thoma  1,  2,  qusest.  1, 
art.  3,  et  qusest.  18,  art.  5,  sed  objectum  di- 
stinguitur  a  fine  in  his  actibus  :  ergo  non  su- 
munt  speciem  ex  objecto.  Secundo,  quia  hi 
actus  (volo  honeste  vivere,  aut  justitiam  ser- 
vare)  sunt  boni  in  aliqua  specie  bonitatis,  et 
tamen  non  possunt  illam  ab  objecto  sumere, 
quia  objectum  est  generalissimum,  et  com- 
mune  omnibus  virtutibus.  Tertio,  seepe  actu 
interior  est  bonus  ex  objecto,  et  tamen  in  ob- 
jecto  non  est  certa  bonitatis  species,  sed  est  in- 
differens  ad  plures,  ut  dare  decem  Petro,  est 
indifferens  ad  bonitatem  materise  libertatis, 
veljustitise,  et  Deus,  verbigratia,  est  indiffe- 


320 


DE  BONITATE  ACTUS  INTERIORIS  EX  OBJECTO. 


rens  ad  amorem  coneupiscentise,  vel  amicitise : 
ergo  ex  objecto  non  potest  sumi  specifica  de- 
terminatio  bonitatis. 

2.  Quorumdam  placitum  in  hac  qucestione. 
—  In  hac  re  solet  referri  opinio  Scoti,  in  2, 
dist.  40,  et  quodlib.  18,  asserentis  non  sumi  ex 
objecto  bonitatem  moralem  specificam,  sed 
genericam,  quse  per  circumstantias  ad  certas 
species  determinatur.  Ita  illi  tribuunt  Cajeta- 
nus  et  Medina  1,  2,  qusest,  19.  Sed  eodem 
modo  possunt  t-ribuere  banc  sententiam  D. 
Thomse,  in  2  dist.,  36  art.,  nam  eodem  modo 
prorsus  loquitur.  Non  ergo  intellexerunt  bi 
auctores  bonitatem  sumptam  ex  objecto  pro- 
prie  esse  genericam  ex  circumstantiis  vero 
specificam,  sed  imitari  quodammodo  bas  ra- 
tiones  genericam  et  specificam,  quia  sicut  ge- 
nus  indifferens  est  ad  plures  differentias,  ita 
actus  ex  objecto  bonus  ad  plures  circumstan- 
tias,  ut  satis  docuit  D.  Thomas,  et  idem  Scotus, 
in  2,  dist.  7,  qusest.  unica,  et  ibi  Gabriel,  no- 
tab.  1,  et  in  dist.  36,  art.  1,  notab.  3,  et  eo- 
dem  modo  loquitur  Henricus,  quodl.  3,  q.  10, 
et  ita  in  hac  re  nulla  fere  est  dissensio  opinio- 
num. 

3.  Prima  assertio. —  Dicendum  primo  inte- 
riorem  actum  voluntatis,  si  ex  objecto  sit  actus 
virtutis,  ab  illo  secundum  propriam  rationem 
formalem  ejus  habere  suum  esse  specificum 
virtutis,  et  consequenter  suam  specificam  bo- 
nitatem.  Ita  fere  sentiunt  citati  auctores,  et  D. 
Thomas  1,  2,  qusest.  19,  art.  1  et  2,  et  qusest. 
18,  art.  5  et  6,  dicit  hoc  sensu  objectum  et 
finem  non  distingui  respectu  actus  interioris, 
quod  etiam  docet,  qusest.  73,  art.  3,  ut  ita  con- 
stet  non  esse  aliud  specificari  ex  objecto, 
quam  ex  fine.  Item  Durandus,  in  2,  dist.  38, 
qusest.  1. 

4.  Prima  ratio  pro  eadem.  —  Ratione  pro- 
batur,  quia  bonitas  actus  voluntatis  est  ipsum 
esse  virtutis  ipsius,  sed  actus  interior  voltinta- 
tis,  qui  ex  objecto  est  studiosus,  ab  eodem 
objecto  constituitur  in  determinato  esse  virtu- 
tis :  ergo  habet  ab  objecto  speciem  suse  bonita- 
tis.  Minor  probatur  primo  illa  ratioiie  generali 
sumpta  ex  2,  lib.  de  Anima,  quod  potentise 
constituuntur  per  actus,  et  actus  per  objecta, 
per  quee  distinguuntur,  nam  eadem  ratio  est 
de  actu  virtutis  ut  sie  :  nam  sicut  alii  actus 
animse  dicunt  habitudinem  transsendentalem 
ad  objecta  sua  :  ita  et  actus  virtutis  quatenus 
talis  est. 

5.  Secunda  ratio.  —  Secundo  id  potest  in- 
ductione  ostendi,  nam  actus  justitise  ideo  est 
in  tali  speciei  virtutis,  quia  habet  pro  objecto 


jus  alterius  servandum,  et  per  hoc  distinguitur 
ab  actu  temperantise.  Item  potest  sumi  argu- 
mentum  a  simili  ex  habitibus  virtutum  mora- 
lium,  qui  per  objecta  sua  constituuntur  et 
distinguuntur  intali  esse  virtutum.  Atque  idem 
argumentum  fieri  potest  ex  actibus  et  habiti- 
bus  virtutum  intellectualium,  est  enim  par 
ratio. 

6.  Tertia  ratio. — Tandem  voluntas  de  se 
est  indifferens  ad  hunc,  vel  illum  actum,  in 
hac  vel  illa  specie  efficiendum  :  non  est  autem 
unde  determinetur  quoad  specificationem,  nisi 
ab  objecto  :  neque  enim  probabiliter  excogi- 
tari  potest  ab  objecto  determinari  ad  genus 
actus,  a  circumstantiis  autem  ad  speciem  : 
nam  interrogo  de  quibus  circumstantiis  sit 
sermo,  nam  si  per  circumstantias  intelligimus 
conditiones  illas  quse  simpliciter  necessarise 
sunt  ad  honestatem  talis  objecti,  illse  non  sunt 
circumstantise,  sed  essentiales  conditiones  con- 
stituentes  objectum,  in  quod  talibus  conditio- 
nibus  affectum  tendit  voluntas,  unico  simplici 
actu,  et  ita  sumit  ab  illo  suam  speciem  boni- 
tatis  :  si  vero  sit  sermo  de  propriis  circumstan- 
tiis  accidentalibus,  illse  non  possunt  dare  pri- 
mam  speciem  bonitatis,  quia  hoc  ipso  quo 
accidentia  sunt,  possunt  separari,  et  illis  abla- 
tis  manet  integra  bonitas  quse  ex  objecto 
sumebatur  :  ergo  manebit  bonitas  specifica  et 
non  tantum  generica,  quia  non  potest  in  re 
ipsa  manere  aliquid  sub  genere,  quin  sit  in 
aliqua  specie  :  ergo  prsecisis  circumstantiis 
sumebatui  bonitas  specifica  ex  objecto.  Deinde, 
quia  vel  illee  circumstantise  intelliguntur  au- 
gere  bonitatem  intra  eamdem  speciem,  vel 
addere  novam  :  si  sunt  prioris  generis,  jam 
supponunt  speciem  bonitatis  constitutam,  alias 
quomodo  augerent  illam?  sicut  intelligi  non 
potest  intensio  qualitatis,  neque  augmentum 
quantitatis,  nisi  supposita  quantitate,  vel  qua- 
litate  in  una  specie  :  circumstantise  autem 
posterioris  generis  vel  nuUa  sunt  respectu  ac- 
tus  interioris  boni  quoad  intrinsecam  bonita- 
tem  ejus,  ut  postea  videbimus,  vel  etiamsi 
admittantur  necesse  est  ut  supponant  substan- 
tialem  speciem,  sicut  accidentia  supponunt 
substantiam,  seu  subjectum. 

7.  Semnda  asserlio. — Dicendum  secundo. 
Actus  interior  voluntatis  accipit  hanc  bonita- 
tem,  et  speciem  suam  ex  objecto  formali,  et 
formaliter  intento  quatenus  honestum  est  tali 
honestate.  Hsec  conclusio  sumitur  ex  Aristo- 
tele  2  Ethic,  cap.  4,  dicente  actum  virtutis 
ut  talis  sit,  debere  esse  propter  ipsam  virtutem  : 
unde,l.  6,  c.  12,  dicit,  velle  id  quod  honestum 


DISPUTATIO  IV.  SECTIO  I. 

est,  non  ipsius  causa,  non  est  honeste  velle  :     cont.  Gent. 

idem  D.  Thomas  1,  2,  q.  100,  art.  9,  ubi  dicit 

hunc  modumoperandi  esse  de  ratione  virtutis, 

et  q.  19,  art.  7,  ad  3,  constituit  differentiam 

supra  tactam  inter  actum  bonum  et  malum, 

quod  ut  actus  sit  malus,  satis  est  ut  sit  de  ob- 

jecto  malo,  licet  non  sit  de  illo,  quia  malum 

est :  ut  autem  sit  bonus,  oportet  ut  sit  de  ob- 

jecto  bono,   quia  bonum  est  :    et  eadem  q., 

art.  1,  ad  3,  in  eodem  sensu  dicit  bonum  (sci- 

licet  objectivum)  repraesentari   voluntati  per 

rationem,  et  in  quantum  cadit  sub  ordinem 

rationis  pertinere  ad  genus  moris,  et  causare 

bonitatem  moralem.  Eamdem  sententiam  do- 

cent  expresse  Ocham  in  3,  qusest.  12  et  13, 

art.  i,  et  quodlib.  4,  queest.  6,  Gabriel,  in  2, 

dist.  41,  art.  i,  et  in  3,  dist.  23,  q.  i,  art.  1, 

notab.  4,  in  fine,  Almainus,  tract.  1,  Moral., 

cap.  1. 

8.  Prima  ratio  pro  eadem. — Secunda  ratio. 
— Probatur  primo  ex  generali  principio,  quod 
actus  non  specificantur  ex  objecto  inateriali, 
sed  ex  formalibus,  quia  circa  idem  materiale 
objectum  possunt  diversissimi  actus  versari , 
et  in  preesenti  hoc  maxime  verum  est,  quia 
objectum  formale  est  quod  primario  et  per  se 
intenditur  :  virtus  autem  debet  esse  per  se  vo- 
luntaria  et  intenta  ;  quod  autem  hujusmodi 
objectum  formale  preecipue  consistat  respectu 
actus  virtutis  in  honestate  objecti,  constat  im- 
primis  ex  consensu  omnium  recte  sentientium 
de  voluntate  recta,  nam  omnes  censent  illam 
esse  bonam  voluntatem,  qua  bonum  ut  sic  in- 
tenditur  :  et  hoc  sensu  dicunt  seepe  Patres  sine 
intentione  bona  nullum  esse  opus  bonum,  ut 
videbimus  infra,  disp.  6.  Ratione  etiam  patet, 
quia  objectum  formale  voluntatis  est  bonum 
quatenus  tale  est  :  ergoidemest  objectum  cu- 
juscumque  actus  voluntatis  :   ergo  ipsi  actus 
voluntatis  inter  se  debent  constitui,  et  distin- 
gui  per  objecta  bona,  non  quatenus  bona  in 
communi  sunt,  nam  in  hac  ratione  omnes 
conveniunt :  ergo  quatenus  talia,  vel  talia  bo- 
na  sunt  :  ergo  actus  virtutis  ex  objecto  distin- 
guuntur  ab  omni  alio,  qui  non  est  bonus  ex 
objecto  per  talem  objecti  bonitatem  nempe 
honestatem.   Patet  consequentia,   quia  nulla 
alia  bonitas  objecti  sufficit  dare   actui  talem 
speciem  bonitatis,  nam  bonitas  utilis,  ut  sic, 
non  de  se  specificat  nisi  pro  ratione  termini, 
ad  quem  est  utile,  ut  supra  dictum  est :  boni- 
tas  etiam  delectabilis  de  se  est  indifferens,  seu 
talis  est,  qualis  est  operatio,  cui  adjungitur,  ut 
infra  dicetur,  ettractat  Gajetanus  1,  2,  q.  34, 
a.  1  et  2,  cum  D.  Thoma,  ibi,  et  Ferrariensi  3, 

IV. 


321 

,  c.  38.  Bonitas  etiam  quse  esse  po- 
test  in  convenientia  ad  naturam,  si  abstrahi- 
tur  a  natura  rationali  ut  sic,  non  potest  esse 
regula  honestatis  actus,  tum  quia  illud  boni- 
tatis  genus  commune  est  homini,  cum  aliis 
animalibus,  tum  etiam,  quia  illa  convenientia 
inveniri  potest  in  objecto  de  se  turpi :  si  au- 
tem  consideretur  convenientia  ad  naturam 
rationalemut  sic,  habemus  quod  intendimus, 
nam  illa  est  honestas  objectiva,  ut  supra  dic- 
tum  est  :  ergo  oportet  ut  actus  tendat  in  hu- 
jusmodi  honestatem,  ut  ex  objecto  possit  esse 
honestus  :  et  hoc  etiam  confirmant  rationes 
dubitandi  initio  positee. 

9.  Hinc  colligitur  ex  objecto  non  solum  sumi 
specificam  rationem  virtutis,  sed  etiam  com- 
munem  et  genericam,  servata  proportione  in 
eodem  objecto,  nam  sicut  actus,  vel  habitus 
virtutis  conveniunt  in  communi  ratione  virtu- 
tis,  vel  proxima,  vel  remota,  ut,  verbi  gratia, 
justitia  distributiva  et  commutativa  proxime 
conveniunt  in  ratione  justitise,  remote  vero 
in  ratione  virtutis  moralis,  in  qua  etiam  cum 
aliis  virtutibus  moralibus  conveniunt :  ita  in 
objectis  considerari  possunt  similes  convenien- 
tiee  et  differentiee  in  ratione  honestatis  ut  sic, 
vel  talis,  aut  talis  honestatis  :  sicut  ergo  spe- 
cifica  bonitas  virtutis  sumitur  extali  honestate, 
ut  talis  est,  ita  ratio  virtutis  in  communi  su- 
mitur  ex  objecto  honesto  ut  sic :  et  similis 
proportio  reperitur  in  aliis  subalternis  rationi- 
bus,  seu  differentiis.  Et  ratio  generalis  est, 
quia  totus  actus  virtutis  secundum  totam  bo- 
nitatem  suam  dicit  habitudinem  ad  objectum  : 
ergo  sub  quovis  conceptu  generico,  vel  speci- 
fico  ille  actus  concipiatur,  habet  proportiona- 
lem  habitudinem  ad  objectum,  et  per  illud 
constituitur  et  distinguitur  sub  eadem  propor- 
tionali  differentia  et  ratione. 

10.  Dices :  ergo  etiam  communis  illa  ratio 
bonitatis,  quee  est  in  actu  voluntatis  ut  actus 
est,  quae  in  actibus  etiam  malis  inveniri  potest, 
sumenda  erit  ex  objecto,  nam  est  eadem  pro- 
portionalis  ratio,  cum  actus  ut  actus  sub  qua- 
cumque  ratione  consideretur,  includat  habitu- 
dinem  ad  objectum :  consequens  autem  videtur 
esse  contra  D.  Thomam  dicentem  hujusmodi 
bonitatem  sumi  ex  convenientia  actionis  ad 
suum  principium,  quod  etiam  dixit  Scotus, 
supra.  Respondetur  in  rigore  ita  esse  ut  ratio 
facta  convincit :  et  preeterea,  quia  actus  volun- 
tatis  ut  sic  distinguuntur  ab  actibus  intellectus 
ex  objectis,  quia  tendunt  sub  ratione  boni, 
quse  est  adeequata  ratio  illius  potentiee,  sub 
qua  necesse  est  tendant  omnes  actus  ejus.  De- 

2i 


322 


DE  BONITATE  ACTUS  INTERIORIS  EX  OBJECTO. 


inde  quia  omnes  actus  voluntatis  univoce  con- 
veniunt  sub  ratione  illa  commum,  quee  trans- 
cendentaliter  respectiva  est,  et  habitudinem 
dicit  ad  objectum.  Neque  D.  Thomas  contra- 
rium  sentit,  sed  quia  heec  ratio  objecti,  in  qua 
conveniunt  omnes  isti  actus,  est  communis  et 
adeequata  ipsi  potentise,  ideo  perinde  est  dicere 
hanc  rationem  sumi  ex  conformitate  cum  po- 
tentia,  vel  objecto  illius,  proprie  enim  alii  ac- 
tus  sub  specialioribus  rationibus  dicuntur  de- 
terminari  ab  objectis,  quia  potentia  secundum 
se  non  est  magis  determinata  ad  hune,  vel 
iUum  actum,  et  ideo  determinata  videtur  ab 
objecto  sub  aliqua  speciali  ratione :  at  vero 
loquendo  de  actu  sub  communissima  ratione, 
potentia  ex  se  est  determinata  ad  illum  quoad 
specificationem,  sicut  et  ad  commune  objec- 
tum.  Accedit  etiam  quod  rationalis  actus  sub 
ratione  liberi  proprie  sumitur  ex  habitudine 
ad  potentiam,  ut  supra  tractatum  est. 

14.  Sed  objicies  contra  posteriorem  conclu- 
sionern,  nam  ex  illa  sequitur,  ut  actus  volun- 
tatis  sit  bonus,  necessarium  esse  actu  conside- 
rare  de  honestate  objecti,  et  de  convenientia 
quam  habet  cum  natura  rationali  ut  sic,  quia 
objectum  non  potest  specificare  actum  volun- 
tatis,,  nisi  per  intellectum  propositum  sit  : 
consequens  autem  videtur  difficile  creditu; 
tum  quia  si  hoc  verum  est,  difficile  est  bene 
operari,  pauci  enim  sunt,  qui  cum  tanta  animi 
reflexione  et  attentione  operentur :  cur  enim 
ut  vohmtas  dandi  eleemosynam  bona  sit.,  non 
satis  erit  considerare  hunc  esse  pauperem  et 
indigere  ?  sicut  etiam  ut  sit  bonus  amor  Dei, 
satis  est  considerare  Deum  ipsum.  Responde- 
tur.  Imprimis  non  diximus  universaliter,  ut 
actus  voluntatis  sit  bonus,  necessarium  esse 
appeti  objectum  honestum  sub  ratione  honesti, 
sed  ut  sit  bonus  ex  objecto.  Alio  enim  modo 
infra  tractando  poterit  fortasse  esse  bonus  sine 
hujusmodi  objecto,  ut  postea  tractabimus. 

12.  Unde  secundo  dicitur,  ad  prsedictam 
bonitatem  ex  objecto  necessariam  esse  aliquo 
modo  actualem  considerationem  intellectus  de 
bonitate_,  seu  honestate  ipsius  objecti,  nam  si 
hoc  aliqui  requirunt  ad  malitiam  actus,  quid 
mirum  si  ad  bonitatem  requiratur,  cum  boni- 
tas  perfectam  causam  requirat  ?  Item  divus 
Thomas,  dicta  queestione  18,  articulo  i,  ad  3_, 
ad  bonam  voluntatem  ex  objecto  requirit 
aperte  duo :  primum  ut  objectum  ipsius  bonum 
sit,  deinde  ut  constituatur  sub  ordine  rationis, 
quod  nihil  aliud  esse  videtur,  quam  per  ratio- 
nem  rectam  proponi  ut  tale  bonum  est.  Deinde 
actus  voluntatis  ut  sic,  esse  non  potest  sine 


consideratione  boni  ut  sic :  ergo  neque  actus 
determinatus  et  specificus  voluntatis  esse  po- 
terit  sine  consideratione  boni  sub  aliqua  ra- 
tione  determinata ,  quia  ex  objecto  deter- 
minandus  est  actus :  ergo  eadem  ratione  et 
proportione  actus  determinatus  ad  perfectam 
rationem  virtutis,  seu  bonitatis  requiret  ex 
parte  objecti  considerationem,  seu  applicatio- 
nem  perfectee  bonitatis,  quee  est  bonitas  ho- 
nesta  objectiva.  Tandem  non  potest  sufficere 
cognitio  illius  objecti  materialis  circa  quod 
voluntas  versari  debet,  quia  ut  supra  in  prin- 
cipio  argumentabamur  in  illo  materiali  objecto 
interdum  sunt  plures  rationes  boni,  unde  si 
solum  materiale  proponatur,  non  magis  specifi- 
cabit  secundum  suain,  quam  secundum  aliam : 
imo  interdum  illud  materiale  indifferens  est 
ut  sub  honesta  vel  turpi  ratione  amari  possit : 
ergo  sola  consideratio  materialis  objecti  nec 
sufficit  ad  dandam  actui  speciem  honestatis, 
neque  honestatem  simpliciter :  ergo  oportet  ut 
sub  certa  et  determinata  ratione  honesti  co- 
gnoscatur  et  proponatur :  non  est  autem  ne- 
cessarium  ut  heec  consideratio  sit  omnino  dis- 
tincta,  et  sub  formali  ratione  conceptu  conve- 
nientiee  ad  naturam  rationalem,  aut  alio  simili_, 
nam  haec  magis  pertinent  ad  speculativam  et 
exquisitam  rerum  cognitionem,  quam  ad  sim- 
plices  conceptus  rerum  et  practica  judicia : 
satis  ergo  erit  ut  intellectus  judicet  hoc  objec- 
tum  esse  per  se  amabile  homini,  esse  decens, 
aut  consentaneum  rationi ,  aut  debere  ab 
homine  fieri  hic  et  nunc  in  tali  materia,  et 
hoc  non  est  adeo  difficile,  sed  a  multis  facile 
fit. 

13.  Ad  primum  et  tertium  argumentum  m 
num.  1.  —  Rationes  dubitandi  in  principio 
positse  prima  et  tertia  solutee  sunt  ex  dictis, 
quia  objectum,  de  quo  agimus,  coincidit  cum 
fine  intrinseco,  et  hoc  sensu  non  est  diversum 
quid  dicere,  actum  sumere  bonitatem  specifi- 
cam  ex  objecto  et  ex  fine,  ut  etiam  D.  Thomas 
supra  citatus  docuit  :  dictum  etiam  est  non 
esse  sermonem  de  objecto  materiali,  sed  de 
formali,  ideo  nihil  obstat  quod  in  eodem  ma- 
teriali  conjungantur  multse  rationes  formales 
bonitatis,  quominus  ab  eis  possint  voluntatis 
actus  specificas  bonitates  sumere. 

14.  Ad  secundum  argumentum.  Consule  auc~ 
torem  in  tractatu  dePcenitentia,  disputatione  se- 
cunda,  sect.  4.  —  Secundum  autem  argumen- 
tum  postulat  queestionem,  quee  posset  late 
tractari,  sed  quia  eam  alibi  disputavi_,  breviter 
attingam.,  scilicet  ad  quam  vurtutem  spectent 
actus  illi  qui  versantur  circa  objecta  commu- 


DISPTJTATIO 
nia  sub  commimi  ratione,  ut  circa  honestum, 
quia  honestum.  In  qua  breviter  dicendum  est 
hujusmodi  actum  et  esse  honestmn,  et  esse  in 
determinata  specie  honestatis.  Primum  patet 
ex  se,  quia  est  valde  consentaneus  rationi,  et 
habet  ohjeetum  honestum,  optimeque  disponit 
animum.  Secundum  etiam  patet,  quia  ille 
actus  est  qualitas  realis  existens  in  rerum  na- 
tura  separata  ab  omnibus  aliis  :  ergo  necesse 
ut  sit  in  determinata  specie.  Deinde  adden- 
dum  est  hujusmodi  actum  sumere  hanc  boni- 
tatem  specificam  ex  objecto  suo,  quia  in  eo 
habent  locum  omnes  rationes  supra  factee  de 
ceeteris  actionibus.  Unde  licet  illa  ratio  hones- 
tatis,  ut  sic  secundum  suum  esse  reale  sit 
communis,  tamen  in  ratione  objecti  sumitur, 
ut  particulare ,  et  determinatum  objectum, 
quse  prascise  et  propter  se  proponitur  diligen- 
da;  et  ideo  sufficiens  est,  ut  sic,  ad  dandam 
actu  specialem  bonitatem,  qui  modus  specifi- 
cationis  frequens  est  in  intellectu  et  volun- 
tate,  quia  sunt  potentiae,  quae  possunt  attin- 
gere  rationes  universales  per  se  preecise,  ac 
universaliter ;  sic  enim  Metaphysica,  verbi 
gratia,  est  in  determinata  specie  scientiee, 
quamvis  versetur  circa  ens,  ut  ens,  et  sic  de 
ahis.  Quocirca  quamvis  communis  ratio  ho- 
nesti,  ut  inclusa,  ac  determinata  per  specificas 
rationes  det  solum  genericam  rationem  virtu- 
tis,  tamen  prsecise,  et  formaliter  intenta  dat 
determinatam  aliquam  speciem  virtutis. 

15.  Sed  statim  interrogabis,  qusenam  illa 
virtus  sit.  In  quo  primum  inquiri  potest,  utrum 
hujusmodi  actibus  correspondeat  aliquis  habi- 
tus  virtutis  :  nam  D.  Thomas  interdum  signi- 
ficat  ad  honestum,  ut  honestum,  non  esse  ne- 
cessarium  habitum,  quia  voluntas  de  se  est 
satis  propensa,  ut  patet,  qusest.  9,  de  Virtuti- 
bus,  art.  5,  et  quaest.  16,  art.  1,  ad  7  et  11,  et 
in  3,  dist.  27,  qusest.  2,  art.  3,  ad  5.  Sed  mihi 
non  est  dubium,  quin  his  actibus  correspon- 
dere  possit  aliquis  habitus,  quod  in  infusis  est 
manifestum,  quia  tahs  habitus  potest  esse  su- 
pernaturalis.  In  acquisitis  vero  etiam  existimo 
probabilius  per  hos  actus  acquiri  habitum, 
quia  non  minus  in  hoc  experientia  ostendit, 
quam  in  cseteris.  Et  ratio  est,  quia  etiam  isti 
actus  sunt  difficiles,  si  efficaces  sunt,  et  ex 
parte  voluntatis  est  sufficiens  capacitas,  et 
multiplex  propensio,  et  inclinatio,  ratione  cu- 
jus  indiget  habitibus  :  licet  enim  sit  propensa 
ad  honestum,  habet  etiam  inclinationem  ad 
delectabile,  et  ad  id,  quod  est  commodum  cor- 
pori,  quia  est  appetitus  totius  suppositi.  Et 
ideo  veram  existimo  regulam  quam  constituit 


IV.  SECTIO  II.  323 

D.  Thomas  2,  2,  qusest.  17,  art.  1,  unicuique 
actui  virtutis  respondere  bonum  habitum. 

16.  Sed  dices  :  quisnam  est  hic  habitus? 
Quidam  dicuut  esse  justitiam  legalem  :  sed 
non  recte,  nam  justitia  legalis  dupliciter 
sumitur.  Uno  modo  generaliter  pro  omnibus 
virtutibus,  et  hoc  sensu  constat  hunc  actum 
de  quo  agimus  non  esse  a  justitia  legali  adse- 
quate,  sed  a  quadam  parte  ejus,  quia  non  est 
ab  omnibus  virtutibus,  sed  ab  uno  habitu  sibi 
proportionato.  Alio  modo  justitia  legalis  su- 
mitur  pro  speciali  virtute  habente  pro  speciali 
objecto,  et  motivo  reddere  justum  Reipublicae, 
seu  communitati,  ut  latius,  \,  2,  qusest.  58, 
art.  5  et  6,  ubi  D.  Thomas,  et  q.  79,  art.  1. 
At  vero  actus  de  quibus  agimus  non  respiciunt 
illud  speciale  motivum,  sed  absolute  hones- 
tum,  ut  sic,  quod  abstrahit  ab  illo  objecto  jus- 
titise  legalis,  et  aliarum  virtutum. 

17.  Dico  ergo  hunc  habitum  esse  specialem 
ab  aliis  distinctum,  licet  speciale  nomen  non 
sit  ei  impositum.  Tamen  sicut  in  intellectu 
practico  sunt  propiia  et  specialia  dictamina 
circa  hsec  universaha  principia,  Bonum  est 
faclendum,  malum  vitandum,  cui  respondet 
habitus  principiorum  practicorum,  qui  dicitur 
synderesis  :  ita  in  voluntate  est  habitus  pro- 
portionalis  circa  heec  universalia  objecta.  De 
quo  habitu  ulterius  inquiri  potest,  an  sit  unus, 
vel  multiplex,  juxta  varias  rationes  communes 
objecti  honesti  magis,  vel  minus  universales, 
quas  intellectus  potest  abstrahere,  et  volun- 
tati  proponere.  Sed  hoc  parum  refert  ad  pree- 
sens  institutum,  et  facile  definiri  potest  ex 
principiis  generalibus  de  distinctione  habi- 
tuum  per  actus,  et  objecta. 

SECTIO  II. 

Utrum  licec  lonitas,  quce  sumitur  eca  objecio, 
sit  prima  et  essentialis,  ac  entitaiiva  dif- 
ferentia,  seu  species  interioris  actus  volun- 
tatis. 

1.  Prima  ratio  dubitandi.  —  Secunda  ratio. 
—  Tertia  ratio.  —  Ratio  dubii  est,  quia  esse 
morale  distinguitur  ab  esse  naturali,  et  sup- 
ponit  illud  tanquam  fundamentum  in  quo 
nititur  :  ergo  eodem  modo  se  habet  bonitas 
moralis  interioris  actus  voluntatis  respectu 
bonitatis  naturalis,  ut  supra  cum  D.  Thoma 
et  Scoto  dicebamus.  Nam  exquatuor  bonitati- 
bus,  quas  ipsi  ponunt,  prima  est  naturalis  et 
fundamentalis :  sed  bonitas  heec  quae  sumitur  ex 
objecto  est  bonitas  moralis  :  ergo  non  est  pri- 


324 


DE  BONITATE  ACTUS  INTERIORIS  EX  OBJECTO. 


ma,  et  essentialis  bonitas,  seu  entitas  talis 
actus.  Secundo  est  commune  arguinentum, 
quia  idem  actus  interior  voluntatis  ex  objecto 
bonus,  potest  fieri  malus  ex  eodem  objecto 
per  solam  mutationem  moralem  absque  mu- 
tatione  physica  ;  ergo  signum  est  hanc  boni- 
tatem  non  esse  ipsam  pbysicam  entitatem  ac- 
tus.  Antecedens  patet,  in  voluntate  comedendi 
carnes,  quando  non  est  prohibitum,  nam  tunc 
est  voluntas  bona,  et  si  accedat  prohibitio,  fit 
niala,  circa  idem  omnino  objectum  tantum 
moraliter  mutatum  :  ergo  et  voluntas  est 
etiam  physice  eadem  :  nam  sumit  unitatem 
suam  ex  objecto.  Tertio  est  difficile  argumen- 
tum,  quia  voluntas  potest  uno  et  eodem  actu 
tendere  in  idem  ohjectum,  in  quo  sunt  plures 
rationes  honestatis  objectivse,  et  propter  om- 
nes  illas,  ergo  sumet  ab  omnibus  illis  species 
bonitatis ;  et  tamen  non  potest  sumere  species 
physicas,  et  entitativas,  quia  non  potest  idem 
actus  simul  esse  in  pluribus  speciebus  :  hujus- 
modi  ergo  signum  est  has  species  supponere 
unam  entitatem  actus  circa  tale  objectum  ma- 
teriale,  et  esse  quasdam  rationes  formales  ad- 
venientes  illi. 

2.  Prima  sententia  vulgaris. —  In  hac  re 
videtur  esse  satis  vulgaris,  et  communis  sen- 
tentise  has  species  bonitatis  morales  etiam  ex 
objecto  non  constituere  primo,  et  essentialiter, 
et  entitative  actus  interioris  voluntatis,  sed 
unumquemque  actum  habere  suam  entitatem 
physicam  ab  objecto  materiali  circa  quod  ver- 
satur,  eique  superaddi  speciem  bonitatis  mo- 
ralis  ex  motivo  formali  desumptam;  quam 
opinionem  indicat  Cajetanus  1,  2,  quaest.  19. 
Ubi  sentit  differentiam  bonitatis  sumptam  ex 
objecto  non  dividere  per  se,  et  essentialiter  ac- 
tum  vohmtatis  :  et  idem  indicat,  in  qusest.  18, 
art.  5,  et  aliis  iocis  disput.  preecedenti  citatis, 
sect.  3,  opinione  4,  et  idem  videtur  sentire 
Bonaventura,  in  2,  d.  41,  art.  1,  qusest.  2,  et 
favet  D.  Thomas,  \  p.,  q.  48,  art.  1,  ad.  2, 
dicens  bonum  et  malum  non  esse  differentias 
essentiales  entis,  nisi  in  genere  moris. 

3.  Superest  vero  in  hac  opinione  explican- 
dum  quid  sit  illud  esse  virtutis,  seu  illa  boni- 
tas,  quoe  additur  huic  actui,  ut  tendit  in  objec- 
tum  formale  ultra  entitatem ;  quam  habet  ex 
objecto  materiali.  Duobus  enim,  aut  tribus 
modis  potest  hoc  explicari.  Primo,  ut  illud 
nihil  sit  in  actu  reale  et  physicum,  sed  solum 
aliquid  morale  per  aliquam  denominationem 
extrinsecam.  Hoc  vero  improbabile  est,  ut 
convinci  potest  ex  dictis,  disputatione  praece- 
denti,  sect.  3.  Quia  hsec  denominatio  si  qua 


esset,  non  posset  sumi,  nisi  ab  aliquo  alio  vo- 
luntatis  actu,  sed  nulius  est  prior  a  quo  sumi 
possit,  quia  actus  ex  objecto  bonus  potest  esse 
omnino  prinius,  et  tantum  elicitus,  et  non 
imperatus,  neque  in  alium  finem  relatus.  Item 
quia  si  esset  alius  prior,  de  illo  interrogabitur, 
quid  sit  bonitas  in  illo,  et  redibit  eadem  quses- 
tio.  Tandem  ex  re  ipsa  id  aperte  convincitur, 
nam  voluntatem  ferri  in  aliquod  objectum  ma- 
teriale  sub  tali  motivo  formali  et  intrinseco, 
non  est  denominatio  extrinseca  in  voluntate, 
sed  est  vitalis,  et  physica  tendentia  ipsius  vo- 
luntatis  in  talem  honestatem :  unde  includit 
veram  appetitionem  talis,  et  totius  objecti, 
non  solum  quatenus  est  tale  materiale,  ut  co- 
medere.,  vel  aliquid  simile,  sed  quatenus  ho- 
nestum  est;  ergo  oportet,  ut  heec  tendentia 
voluntatis,  quatenus  terminatur  ad  illud  mo- 
tivum,  sit  aliquid  reale  vere  effectum  ab  ipsa 
voluntate.  Unde  auctores  citati  non  negant 
hoc  esse  virtutis,  seu  hanc  bonitatem  esse  ali- 
quid  realem  in  ipsis  actibus,  sicut  qui  in  intel- 
lectu  similiter  distinguunt  materiale,  et  for- 
male  in  actu  ficlei,  verbi  gratia,  non  negant, 
quin  assentiri  quia  Deus  dicit,  in  reipsa  addat 
aliquid  ultra  id,  quod  est  assentiri  rei  mate- 
riali,  verbi  gratia,  huic  propositioni,  Anima 
est  immortalis :  sed  dicunt  entitatem  materia- 
lem  illius  actus  sumi  ex  objecto  materiali,  et 
addito  illo  motivo,  addi  entitati  rei  aliud  reale. 
Et  idem  etiam  convincit  exemplum  de  habiti- 
bus  virtutum,  de  quibus  non  potest  negari 
quin  esse  virtutis  sit  aliquid  reale  physice,  et 
intrinsece  existens  in  ipsis,  est  enim  eadem 
ratio,  et  proportio  de  actibus  elicitis  a  virtuti- 
bus,  seu  generantibus  virtutes  ipsas,  quia  non 
eis  communicant  hoc  esse  virtutis,  nisi  per 
illud,  quod  in  se  habent,  et  per  realem  habi- 
tudinem  ad  eadem  objecta  formalia:  quid  vero 
hoc  ipsum  sit,  variis  modis  juxta  hanc  senten- 
tiam  exphcari  potest. 

4.  Alter  sensus  ejusdem  sententiw.  —  JSimi- 
lem  modum  vide  in  tractatu  de  Fide,  disp.  3, 
sect.  8.  — Alter  ergo  modus  explicandi  hanc 
opinionem  est  quod  in  actu  interiori  voluntatis 
intelligantur  duse  entitates  partiales  per  mo- 
dum  partium  integrantium ,  quarum  altera 
attingat  materiale  objectum,  altera  formale, 
seu  rationem  volendi,  quee  ita  inter  se  compa- 
rantur,  ut  illa  prior,  qua  attingitur  materiaie 
objectum,  sit  veluti  fundamentum  alterius, 
atque  adeo  invariabilis  in  tali  actu ;  altera  vero 
sit  quasi  superaddita,  et  variari  possit,  et  ideo 
dicatur  accidentalis  in  esse  naturse,  quamvis 
sit  essentialis  in  esse  moris,  quee  duse  entitates 


DISPUTATIQ 
non  possunt  comparari,  ut  gradus  intensionis, 
sed  per  modum  extensionis  ad  varia  objecta 
materialia,  seu  formalia,  tum  quia  gradus  in- 
tensionis  prseeise  considerati  tendunt  ad  idem 
objectum  sub  eadem  ratione  :  tum  etiam,  quia 
sunt  ejusdem  rationis  formalis  specificee.  Unde 
intensio  supponat  speciem  constitutam,  et  non 
variat  illam,  at  vero  in  prsesenti  hse  duse  partes 
actus  interioris  tendunt  quasi  in  diversas  par- 
tes  objecti,  materialem  scilicet  et  formalem, 
et  sunt  diversarum  rationum  et  ordinum : 
nam  altera  dicitur  preecise  pertmere  ad  esse 
naturee,  altera  ad  esse  moris :  et  una  de  se  est 
indifferens,  et  communis  aetibus  bonis,  et 
malis  non  solum  secundum  rationem  commu- 
nem,  sed  etiam  secundum  individuam  entita- 
tem,  alia  vero  proprie  constituit  actum  virtu- 
tis,  ut  talis  est :  est  ergo  hsec  compositio  quasi 
ex  partibus  integrantibus  intensive. 

5.  Tertius  sensus.  —  Alii  vero  dicunt  esse 
preedictam  compositionem  tanquam  ex  parti- 
bus  essentialibus  non  nietaphysicis,  quse  sola 
ratione  distinguuntur,  et  a  parte  rei  separari 
non  possunt :  sed  pbysicis  ad  modum  materise 
et  formse,  quee  in  re  ipsa  distinguuntur  et  se- 
parantur  :  nam  sicut  in  objecto  datur  mate- 
riale  et  formale,  quse  in  ordine  ad  operantis 
intentionem,  et  voluntatem  separari  possunt ; 
ita  in  actu  datur  pars  materialis  distincta  a 
formali.  Unde  sicut  materia  nunc  est  sub  una 
forina,  postea  sub  alia,  quamvis  ab  omnibus 
simul  nunquam  separetur ,  neque  etiam  pars 
formalis  inveniri  possit,  nisi  in  tali ,  quia  est 
veluti  forma  inhserens. 

6.  Quarlus  sensus.  —  Alii  denique  dicunt 
boec  duo  habere  se  sicut  totam  substantiam  ac- 
tus,  et  modum,  seu  accidens  ejus,  nam  sub- 
stantia  actus  (inquiunt)  sumitur  ex  objecto 
materiali,  quod  vero  sit  sub  hoc,  vel  illo  for- 
mali,  est  quidam  modus  accidentalis.  Hsec  vero 
sententia  quocumque  ex  his  modis  explicata, 
mihi  semper  visa  est  falsa,  et  difficillima  intel- 
lectu  ,  et  quoniam  res  hsec  potest  esse  funda- 
mentum  plurium  veritatum  in  materia  de  gra- 
tia  ;  et  de  actibus  infusis  tam  intellectus,  quam 
voluntatis,  ad  eam  explicandam. 

7.  Prirna  assertio.  —  Dicendum  primo.  In 
actibus  voluntatis  (et  idem  est  in  intellectu 
servata  proportione)  non  possunt  ex  natura 
rei  distingui  id  quo  actus  attingit  materiale 
objectum,  et  quo  respicit  formale,  quod  est 
primum  motivum,  seu  prima  ratio  attingendi 
tale  materiale.  Possunt  quidem  ratione  ratio- 
cinante,  vel  ratiocinata  distingui  per  modum 
generis  et  differentiae,  aut  per  duos  conceptus 


IV.  SECTIO  II.  325 

'  inadeequatos ,  vel  alio  simili  modo,  tamen  re 
ipsa  est  impossibile.  Quod  primo  declaro  exem- 
plo,  nam  si  credo  Christum  esse  Deum,  quia 
Deus  dicit,  necesse  est,  ut  in  eo  actu  eadem  sit 
entitas  indivisibilis,  qua  attingo  illam  verita- 
tem,  Ghristus  est  Deus,  et  qua  praebeo  fidem 
Deo  dicenti  illam  veritatem,  quia  in  ordine  ad 
talem  assensum  illa  dico  ita  se  habent  ut 
unum  sine  alio  non  possit  movere  ad  illum 
assensum ,  neque  ad  aliquid  ejus,  quod  etiam 
proportionale  est  in  habitu  a  quo  talis  actus 
dicitur,  atque  idem  est  in  actibus  voluntatis. 

8.  Quod  secundo  principaliter  ostendo  dis- 
currendo  per  singulos  modos  supra  positos, 
nanTprimus,  in  numero  quarto,  qui  erat  de 
partibus  integrantibus,  et  generaliter  est  a  me 
impugnatus,  tractando  de  visione  beata.  Et 
proeterea  non  potest  ad  praesentem  materiam 
accommodari,  quia  si  ibi  sunt  duee  entitates 
partiales  integrantes  unam,  ergo  necesse  est, 
ut  quoelibet  earum  attingat  ad  objectum  mate- 
riale  et  formale  :  ergo  impertinens  est  earum 
multiplicatio.  Assumptum  declaratur ,  quia 
quselibet  earum  per  se  sumpta  est  distinctse 
speciei  ab  aliis  entitatibus  aliorum  actuum,  et 
non  differunt  per  objectum  materiale  tantum, 
quia  circa  illud  materiale  possunt  esse  actus 
diversarum  rationum  :  ergo  necesse  est ,  ut 
per  formale  aliquod  distinguantur,  et  e  con- 
trario  ipsum  motivum,  seu  ratio  amandi  qua 
tale  est,  non  attingitur  nisi  tendendo  in  ali- 
quod  objectum  materiale  ratione  illius  :  ergo 
necesse  est  utramque  per  se  attingere  eamdem 
rationem  formalem  objecti  :  nam  ab  illa  su- 
mitur  omnis  species  actus  interioris.  Si  secun- 
dum  :  ergo  unaquseque  illarumpartiumbabe- 
bit  suum  objectum  formale  distinctum  :  ergo 
in  toto  illo  actu  non  erit  una  ratio  volendi  ob- 
jectum,  qnod  est  contra  suppositionem  :  hic 
enim  agimus  comparando  prsecise  materiale 
objectum  ad  primum  formale,  et  prseterea  po- 
tius  illi  dicendi  essent  duo  actus,  quam  duse 
partes  ejusdem  actus,  ut  latius  ex  sequente 
sectione  constabiU 

9.  Evertitur  secundus  sensusinn.  5  positus. 
—  Secundus  autem  modus  de  comp  ositione 
essentiali  ex  parte  materiali  et  formali  impri- 
mis  est  inauditus  in  qualitatibus,  et  in  omni- 
bus  formis,  et  consequenter  ponendus  esset  in 
omnibus  habitibus  intellectus  et  voluntatis,  et 
in  actibus  virtutis  infusse.  Et  ulterius  conse- 
quenter  esset  dicendum  eumdem  actum,  vel 
habitum  fidei  quoad  materialem  partem  ma- 
nere  in  haeretico,  non  vero  quoad  formalem, 
et  illam  priorem  esse  acquisitam  et  naturalem; 


326 


DE  BONITATE  ACTUS  INTERIORIS  EX  OBJECTO. 


posteriorem  vero  infusam  et  supernaturalem. 
Et  nihilominus  componere  unam  speciem  ac- 
tus,  vel  habitus  infusi,  quod  multi  concedunt : 
imo  inde  putant  oriri  facilitatem  illam  cre- 
dendi.,  quee  manet  in  hseretico,  aut  bene  ope- 
randi,  quse  manet  in  peccatore  :  quia  scilicet 
in  illo  manet  habitus  fidei,  et  in  hoc  habitus 
virtutum  infusarum  quoad  materiale  :  sed  hsec 
omnia  mihi  videntur  per  se  satis  absurda,  alio- 
quin  idem  esset  dicendum  de  charitate ;  et  lu- 
mine  glorise,  ac  visione  beata. 

10.  Evertitur  ulterms. — Ratione  prseterea 
ostendo  falsitatem  prsedicti  modi,  quia  illa 
pars,  quse  dicitur  materialis  in  tali  actu,  cum 
sit  realis  et  physiea,  necesse  est,  ut  ex  se  ha~ 
beat  propriam  et  determinatam  speciem ,  in 
qua  non  constituatur  per  alteram  partem  for- 
malem,  sed  per  habitudiDem  intrinsecam, 
quam  ipsa  dicit  ad  objectum,  sicut  in  substan- 
tiis  physicis  materia  necessario  ex  se  habet 
propriam  suam  speciem  materiee  ultimam  in 
ea  ratione  :  heec  autem  species  non  potest  sumi 
ex  solo  objecto  materiali,  nam  circa  hoc  ob- 
jectum  materiale  versantur  intellectus,  et  vo- 
luntas  :  et  utraque  ex  his  potentiis  potest  plu- 
ribus  actibus,  et  sub  diversis  rationibus  versari 
circa  illud  materiale  objectum  :  ergo  necesse 
est,  ut  illud  quod  dicitur  materiale,  in  actu 
intellectus  et  in  actu  voluntatis  inter  se  distin- 
guantur  :  quia  in  actu  intellectus  et  voluntatis 
nihil  est  physicum  et  reale  ejusdem  speciei : 
ergo  in  illismet  partibus  materialibus  necesse 
est,  ut  prseter  habitudinem  ad  materiale  ob- 
jectum  una  tendat  per  modum  voluntatis,  al- 
tera  per  modum  intellectus  :  una  per  modum 
inclinationiSj  altera  per  modum  repreesenta- 
tionis :  ergo  una  attinget  objectum  sub  ratione 
boni  aliquo  modo  prseeise,  et  ex  vi  sua.,  et  suee 
indivisibilis  habitudinis  ad  objectum  :  ergo 
necesse  est,  ut  attingat  materiale  illius  sub 
aliquo  formali. 

41.  Evasio. —  Responderi  potest  has  duas 
partes  materialis  in  eo  casu  non  distingui  ex 
objectis,  sed  se  ipsis  :  unde  fit,  ut  altera  ex  se 
sit  apta  ad  componendum  actum  intellectus, 
altera  ad  componendum  actum  voluntatis ;  sed 
hoc  nec  vere,  nec  consequenter  dici  potest. 
Primum  patet,  quia  illee  duee  partes  vere  par- 
ticipant  rationem  actus  intellectus  et  volunta- 
tis,  et  fiunt  a  suis  potentiis  cum  habitudine  ad 
objectum  :  ergo  essentialiter  includunt  hanc 
habitudinem  :  est  ergo  eadem  ratio  de  his,  et 
de  omnibus  actibus  intellectus  et  voluntatis. 
Secundum  patet,  nam  tota  hsec  opinio  funda- 
tur  in  distinctione.,  vel  unitate  actuum  ex  ob- 


jectis,  et  ideo  circa  unum  objectum  materiale 
dicit  actum  esse  materialiter  eumdem,  et  circa 
varia  objecta  formalia  esse  actus  formaliter 
diversos  :  ergo  oportet  ita  generaliter  sentire 
de  omnibus  actibus,  et  de  omnibus  partibus 
eorum,  vel  de  nullis,  alias  facile  etiam  dici 
posset,  sine  fundamento  affirmari  talem  com- 
positionem  in  actibus,  sed  circa  idem  objec- 
tum  multiplicari  actus,  et  seipsis  distingui. 

12.  Urgetur  ratio  facta,  num.  20. — Prse- 
terea  urget  rationem  factam  contra  prsedictam 
sententiam  :  nam  si  consequenter  loquatur, 
necesse  est  dicat,  quod  sicutpars  illa  materialis 
actus  potest  separari  ab  hae,  vel  illa  parte  for- 
mali,  et  sub  alia  constitui,  ita  potest  simplici- 
ter  separari  ab  omnibus,  et  sola  manere  circa 
objectum  materiale.  Probatur,  nam  illa  opinio 
fingit  hanc  compositionem  propterea  quod  ma- 
nente  actu  circa  idem  materiale  objectum,  vi- 
detur  tolli  pars  formalis,  ut  in  illo  vulgari 
casu  dehoc  assensu  fidei,  Messias  estventurus, 
quia  erat  verus  paulo  ante  Christi  ortum,  et 
post  ea  ccepit  esse  falsus  ;  tunc  enim  videtur 
manere  idem  assensus  illius  propositionis  quoad 
materiale,  et  amittere  rationem  formalem  fidei 
infusae,  quia  illi  non  potest  subesse  falsum. 
Et  idem  est  in  voluntate  quando  actus  amittit 
honestatem  manente  eadem  inclinatione  ad 
idem  objectum  materiale.  At  vero  si  hsec  ratio, 
et  exempla  aliquid  probant,  concludunt  ma- 
nere  illud  materiale  sine  novo  formali,  quia 
neque  in  uno  assensu  adhibetur  nova  ratio  cre- 
dendi,  neque  in  actu  voluntatis  nova  ratio 
amandi ;  sed  simpliciter  tendunt  illse  potentise 
in  illa  objecta  sicut  antea ;  ergo  necesse  est  in 
ipsamet  parte  materiali  intrinsece,  et  essen- 
tialiter  includi  habitudinem  ad  aliquod  formale 
objectum,  quod  sit  prima  ratio  attingendi  illud 
materiale;  quia  neque  mente  concipi  potest 
quod  maneat  asseusus  propositionis,  nisi  sub 
aliqua  ratione  veritatis,  aut  quod  maneat  in- 
clinatio  voluntatis  actualis  nisi  sub  aliqua  ra- 
tione  bonitatis  :  ergo  habitudo  ad  materiale 
non  separatur  a  prima  ratione  formali,  quod 
est  intentum  :  nam  si  aliqua  postea  superaddi- 
tur,  erit  secunda,  et  accidentalis,  de  qua  supra. 

13.  Sed  responderi  potest,  in  illo  materiali 
objecto  includi  aliquam  rationem  formalem, 
tamen  illam  non  esse  specialem,  sed  commu- 
nem  rationem  boni,  quia  non  accidentaliter, 
sed  per  se  contrahitur  per  speciales  rationes 
boni  honesti,  vel  alterius.  Sed  hoc  non  recte 
dictum  est,  quia  quando  ratio  boni  ut  sic,  est 
primum  motivum  attingendi  objectum  mate- 
riale  in  ratione  objecti,  est  ratio  specifica  et 


DISPUTATIO 
ultima,  sicut  supra  dicebamus,  sect.  1,  n.  14, 
de  actu  honeste  vivendi,  ut  sic  :  et  ita  tunc  non 
constituitur  pars  materialis  alicujus  actus,  sed 
integra  queedam  voluntas  et  appetitio  :  et  ita 
jam  tunc  verificatur  conclusio  nostra  :  quaudo 
vero  specialis  bonitas  honesta,  vel  alia  similis 
est  prima  ratio  volendi,  tunc  non  movet  boni- 
tas  in  communi,  ut  sic,  sed  solum  ut  inclusa  in 
tali  bonitate :  et  ideo  non  dat  speciem  ultimam, 
nec  formalem,  nec  materialem,  sed  ac  sum- 
mum  gradum  quemdam  genericum  :  alias 
quod  differentiee  subalternee  bonitatis  objec- 
tivse  possent  prsescindi  et  abstrabi  in  bonitate 
specifica,  tot  partes  physicee  et  essentiales  es- 
sent  distinguendee  in  actu  voluntatis,  quod  est 
ridiculum ;  et  prseterea  superfluum,  quia  ab 
illa  parte  formali  ipsius  actus,  qua3  attingit 
talem  specificam  rationem  boni,  inseparabile 
prorsus  est,  quod  attingat  communem  ratio- 
nem  boni  ibi  inclusam.  Sicut  etiam  in  exemplo 
alio  de  assensu  fidei,  si  attingit  objectum 
propter  auctoritatem  Dei  dicentis,  necesse  est 
ut  attingat  etiam  propter  rationem  commu- 
neni,  scilicet  testificantes  ut  sic,  a  qua  ratione 
communi  non  potest  sumi  materialis  aliqua 
entitas;  sed  tantum  generica  ratio. 

11.  Satisfit  exemplis  in  num.  9  et  12.  —  At- 
que  hinc  obiter  intelligitur  in  illo  secundo 
modo  explicandi,  in  n.  9,  falso  dici  in  heere- 
tico  manere  fidem  infusam  quoad  materiale  : 
quia  illa  fides,  quee  in  eo  manet,  inclinat  ipsum 
non  ad  materialem  assensum  tantum,  quod 
est  impossibile,  sed  ad  formalem  assensum  fi- 
dei  humanee,  ad  quem  non  posset  dare  facili- 
tatem  solus  habitus  infusus  manens  quoad  ma- 
teriale  :  illa  ergo  facultas  aliunde  provenit, 
scilicet  ex  eo  quod  plures  actus  facimus  fidei 
humanae,  quam  divinee  :  et  ideo  manet  habitus 
acquisitus  fidei  humanee  :  et  per  ipsam  haere- 
sim  acquiritur  aliquis  habitus  erroris.  Denique 
species  antea  acquisitee,  et  communis  usus 
operandi  circa  illas  materias,  juvat  ad  illam 
facilitandam.  Et  idem  proportionahter  est  de 
peccatore  quoad  virtutes  infusas  :  nam  illa  fa- 
cultas,  quam  experitur,  potissimum  oritur  ex 
appetitu  sensitivo,  in  quo  non  sunt  virtutes  in- 
fusee  principaliter,  et  moderatio  passionum  ex 
habitibus  acquisitis  oritur.  Sequitur  etiam 
hinc  in  illo  casu  de  assensu  Christi  venturi,  in 
n.  12,  non  manere  materiale  sine  formali : 
sed  si  ille  assensus  erat  antea  fidei  infusee, 
etiam  postea  manet  :  necesse  est  tamen,  ut 
semper  sit  verus,  quia  ut  antea  esset  fidei  in- 
fusee,  oportebat  fieri  in  illud  objectum  mate- 
riale,  ut  abstraheret  aliquo  modo  a  circum- 


IV.  SECTIO  II.  327 

stantia  preesentis  temporis,  et  non  limitaret  ad 
tempus  futurum  includendo  negationem  pree- 
sentis,  sed  solum  indicaretur  Christum  ali- 
quando  esse  venturum  :  et  hoc  sensu  vera  est 
propositio  etiam  post  Christum  natum.  Si  au- 
tem  ille  assensus  daretur  in  priori  sensu,  non 
poterat  esse  fidei  infusee,  neque  certus,  quia 
constabat  ex  testimonio  divino,  uno,  vel  altero 
die  ante  Christi  ortum,  eum  nondum  venisse, 
et  ideo  erat  solum  queedam  fides  humana,  quee 
potest  de  vera  in  falsam  transferri.  Nullum 
ergo  exemplum  est,  quod  cogat  ad  distinguen- 
dum  hoc  materiale  a  formali  in  ipso  actu. 

15.  Et  confirmari  posset  hictotus  discursus 
retorquendo  tertiam  rationem  dubitandi  in 
principio  argumenti  propositam  :  nam  sequi- 
tur  ex  dicta  opinione  eamdem  partem  mate- 
rialem  actus  posse  informari  simul  pluribus 
formis  specie  distinctis  in  suo  ordine,  nam  ideo 
ponunt  hanc  distinctionem,  ut  possit  idem  ac- 
tus  fieri  ex  pluribus  motivis  proximis  simul. 
Consequens  autem  est  plane  monstrosum ,  et 
repugnat  essentiali  compositioni,  qualis  heec 
esse  dicitur  :  atque  hic  possent  multiplicari 
argumenta,  quee  fiunt  de  materia  informata 
pluribus  formis  specificis,  etultimis.  Preeterea 
possent  fere  similia  argumenta  fieri  de  altera 
parte  actus,  quee  dicitur  esse  formalis,  quia  si 
illa  est  entitas  physica,  et  partialis  actus  vo- 
luntatis,  necesse  est  ut  per  ipsam  attingat  non 
solum  formale,  sed  etiam  materiale  objectum: 
ergo  in  iUa  reperitur  quidquid  est  necessarium 
ad  integrum  actum,  et  alia  est  superflua.  Con- 
sequentia  nota  est :  antecedens  probatur  primo 
exemplis ,  nam  si  in  assensu  fidei  infusee  est 
aliqua  pars,  quee  nititur  Deo  dicenti,  necesse 
est,  ut  det  illi  credulitatem  :  ergo  in  aliqua  re : 
ergo  oportet,  ut  illa  pars  attingat  aliquid  tan- 
quam  dictum,  et  revelatum  a  Deo.  Idem  est  de 
actu  voluntatis,  est  enim  inclinatio  queedam 
in  objectum  suum,  et  ideo  non  potest  intelligi, 
ut  aliqua  res  in  voluntate  existens  tendat  in 
aliquod  formale,  quin  ratione  illius  tendat  in 
aliquod  materiale,  sive  heec  re  ipsa,  sive  ra- 
tione  distinguantur  in  objecto.  Patet  conse- 
quentia,  quia  nihil  aliud  est  esse  objectum 
formale  in  hujusmodi  actibus,  quam  esse  mo- 
tivum,  seu  rationem  tendendi  in  ahquid  :  tum 
etiam,  quia  non  potest  intelligi  motus,  quin 
ad  aliquem  terminum  tendat. 

1 6.  Dices  partem  illam  formalem  actus  ter- 
minari  ad  honestatem  objecti,  verbi  gratia, 
temperantiee,  et  terminari  simul  ad  ipsam  ho- 
nestatem  non  tantum  ut  rationem  volendi  ac- 
tionem  externam,  sed  etiam,  ut  rem  amatam, 


328 


DE  BONITATE  AGTUS  INTERIORIS  EX  OBJECTO. 


atque  hoc  modo  dari  aliquod  materiale  respec- 
tu  illius.  Hoc  tamen  totum  comparari  ad  ac- 
tionem  externam,  ut  motivum  formale.  Sed 
noc  non  est  ad  rem,  et  impugnari  potest  fere 
eisdem  argumentis,  quee  facta  sunt  de  altera 
parte  materiali.  Nam  qnando  honestas  tempe- 
rantiee,  vel  alia  similis  preecise,  et  absolute 
amatur  propter  se  ipsam ,  quod  fieri  potest, 
quia  ipsa  est  bona  et  amabilis,  tunc  non 
constituit  partem  alicujus  actus,  sed  quemdam 
specialem  actum  integrum,  et  perfectum  in 
sua  specie,  et  distinctam  realiter  ab  omni  actu, 
quo  amatur  heec,  vel  illa  actio  temperata.  At 
vero  quando  actus  interior  versatur  circa  hauc 
determinatam  naturam,  vel  actionem,  non  ha- 
bet  actum,  quo  tendat  abstracte,  et  in  com- 
muni  in  honestatem,  sed  solum  in  hanc  ho- 
nestatem  hujus  actus,  seu  in  ipsum  actum 
propter  suam  honestatem  per  modum  unius 
objecti  adcequati  :  non  est  ergo  alia  habitudo 
illius  actus  ad  hanc  honestatem,  et  ad  illam 
in  hoc  objecto,  seu  in  hac  materia  ;  ergo  su- 
perflua  est  omnis  alia  pars  materialis,  quee 
fiiigitur  in  actu. 

47.  Fxpenditur  quartus  sensus  positus  n.Q. 

~—  Atque  hinc  a  fortiori  probatum  relinquitur 

contra  tertium  explicandi  modum  positum  in 

n.  6,  hanc  habitudinem  ad  objectum  formale 

non  esse  modum  accidentalem  superadditum 

actui,  nam  ostensum  est  ita  intrinseee,  et  es- 

sentialiter  includi  in  visceribus  ipsius  actus , 

ut  non  possit  ab  illo  distingui ,  etiam  ut  pars 

essentialis  :  multo  ergo  minus  distingui  pote- 

rit,  ut  quid  accidentale.  Dices  posse  in  essentia 

actus  includi  habitudinem  ad  aliquod  objectum 

formale,  et  nihilominus  dari  modum  superad- 

ditum  quo  attingat  aliud  formale,  quod  sit  ac- 

cidentale  respectu  alterius,  et  ita  poterit  ille 

modus  esse  accidentalis.   Respondetur,  licet 

hoc  totum  demus  non  esse  contra  conclusio- 

nem  nostram,  quia  si  respectu  actus  quoad  es- 

sentiam  ejus,  datur  aliquod  objectumformale, 

illud  erit  primum  et  intrinsecum  respectu  talis 

actus ,  et  de  hoc  locuti  sumus  in  conclusione. 

An  vero  preeter  illud  possit  dari  aliud,  pertinet 

ad  queetioaes  infra  tractanclas.  Ex  quibus  for- 

tasse  constabit  non  posse  dari  secundam  ra- 

tionem  formalem ,  quee  specificet  actum  acci- 

dentaliter  ex  parte  objecti  :  quia  illa  esse  non 

posset  nisi   circumstantia   aliqua,    vel  finis 

extrinsecus ;  circumstantia  autem  ut  talis  est, 

non  potest  dare  novam  speciem  bonitatis  actui 

interiori,  ut  infra  ostendam.  Finis  autem  licet 

possit  dare  bonitatem  accidentalem,  non  ta- 

men  intrinsecam  per  modum  inheerentem,  sed 


solum  per  denominationem  extrinsecam,  ut 
dicetur,  disput.  6.  An  vero  in  eodem  objecto 
possit  esse  duplex  ratio  formalis  respectu  ejus- 
dem  actus  primaria  et  essentialis  dicam,  sect. 
sequente.  Satis  ergo  ex  his  constat,  tendentiam 
actus  voluntatis  in  objectum  materiale  sub 
primo  formali  esse  ex  natura  rei  indivisibilem, 
et  indistinctam. 

48.  Secunda  assertio.  —  Ex  quo  concludo, 
et  dico  secundo,  bonitatem  actus  interioris 
sumpta  ex  objecto  esse  differentiam  speeificam 
ipsius  actus  interioris  quoad  physicam  efc  in- 
trinsecam  entitatem  ejus.  Heec,  ut  existimo, 
est  expressa  sententia  D.  Thomee  4,  2,  q.  49, 
art.  \,  ubi  hoc  sensu  dixit  differentias  boni  et 
mali  esse  per  se,  et  essentiales  in  actu  volun- 
tatis.  Ubi  Conradus  ita  hoc  intellexit,  et  se- 
quitur,  et  idem  D.  Thomas,  queest.  54,  art.  3. 
Consequenter  dicit  bonum  et  malum,  seu  vir- 
tutem  et  vitium  distinguere  specifice,  et  es- 
sentialiter  habitus  voluntatis :  et  ibi  docet  esse 
eamdem  rationem  de  actibus,  quse  est  de  ha- 
bitibus.  Idem,  4  part.,  queest.  48,  art.  4,  ad  2 
et  3  et  alibi,  ut  ostendam  tractando  de  mali- 
tia.  Item  Gabriel  expresse  in  3,  dist.  23,  q.  \, 
notab.4,  ubi refert Ocham,  Almainum,tract.  4, 
Moral.,  cap.  13,  quatenus  dicit  bonitatem  ac- 
tus  nihil  esse  nisi  actum  ipsum. 

49.  Ratione  patet  ex  dictis,  quia  bonitas 
honesta  objecti  potest  esse  primaratio  volendi 
illud :  ergo  vel  voluntas  primo  inde  movetur , 
vel  non :  si  non  inde  primo  movetur,  non  eli- 
ciet  actum  bonum  ex  objecto,  nec  de  illo  nos 
loquimur,  nam  ut  talis  actus  sit  bonus,  opor- 
tebit  addere  vel  circumstantiam  aliam,  vel  fi- 
nembonum,  unde  bonitatem  sumat.  Si  autem 
voluntas  primo  movetur  ab  illo  motivo  :  ergo 
actus  ille  accipit  inde  primam  speciem  essen- 
tialem  suam  et  entitativam,  ratione  cujus  est 
actus  virtutis,  et  honestus  ex  objecto,  ita  ut 
quamvis  ex  nullo  alio  capite  habeat  bonitatem, 
dummodo  nec  malitiam  aliunde  habeat,  sit 
ille  actus  simpliciter  bonus  et  virtutis,  quia 
tendit  in  honestum  primo,  et  per  se,  qua  ho- 
nestum  est.  Solum  superest  probandum  pri- 
mum  antecedens  assumptum,  quod  per  se 
satis  est  notum,  quia  queelibet  ratio  boni  est 
per  se  sufficiens  ad  movendam  voluntatem  : 
ergo  multo  magis  ea,  quee  est  suprema  et  per- 
fectissima,  scilicet  honestas :  quis  enim  opinari 
potest  posse  voluntatem  preecise  amare  ali- 
quid ;  quia  delectabile  est,  et  non  quia  hones- 
tum  est?  Unde  confirmari  potest  heec  veritas 
exemplo  virtutum  moralium  quoad  habitus, 
nam  illae  ideo  sunt  virtutes  essentialiter,  quia 


DISPUTATIO  IV.  SECTIO  III. 


329 


inclinant  primo,  et  per  se  ad  honestum,  ut 
sic  :  ergo  idem  est  de  actibus  illis  proportio- 
natis.  Idem  servatur  in  actihus  et  habitibus 
intellectualibus.  Item  in  charitate,  et  virtuti- 
bus  theologicis :  imo  ex  hoc  principio  sumenda 
est  totalis  distinctio  virtutum  infusarum  et 
acquisitarum,  et  actuum  earum  per  hahitudi- 
nem  ad  honestates  diversorum  ordinum. 

20.  Ad  primam  rationem  dubitandi  in  n.  i 
positam,  respondetur  ex  dictis  de  esse  morali: 
nam  licet  hoc  esse,  utformaliter  dicit  denomi- 
nationem  moralitatis,  non  sit  esse  physicum 
intrinsecum,  sed  denominatio  extrinseca,  ta- 
men  illud  esse,  in  quod  cadit  hsec  denomina- 
tio,  potest  esse  physicum  et  intrinsecum :  et 
hoc  modo  esse  virtutis  in  actu  voluntatis,  est 
esse  morale.-et  hoc sensu  dixit  aliquaudo  divus 
Thomas  esse  mordle  per  se  convenire  actui  in- 
teriori,  ut  in  2,  d.  40,  queest.  1,  art.  1.  Alibi 
vero  dicit  esse  morale  comparari  ad  naturale, 
sicut  quale  ad  substantiam,  ut  qusest.  2,  de 
Malo,  art.  6,  ad  3.  Sed  ibi  intelligendus  est  vel 
de  esse  morali  primo  modo  pro  denominatione 
ipsa,  vel  indefmite,  seu  permissive,  pro  aliquo 
esse  morali,  quod  est  malitia,  de  qua  ibi  age- 
bat  D.  Thomas  :  absolute  tamen,  et  universa- 
liter  non  est  necesse,  esse  naturale  esse  quid 
distinctum  ab  esse  morali  in  sensu  dicto.  Sed 
potius  sicut  voluntas  includit  esse  naturw :  est 
enim  natura  quaedam  essentialiter,  ita  actus 
ejus  in  sua  naturali  entitate  includunt  specifi- 
cationem  moralem. 

21.  Ad  secundum  supra  responsum  est,  ac- 
tum  ex  objecto  bonum  non  posse  amittere 
illam  bonitatem  sine  sui  mutatione.  An  vero 
posset  aliunde  fieri  malus  accidentaliter,  in- 
fra  dicetur.  Tertium  argumentum  petit  se- 
quentem  dubitationem. 

SECTIO  III. 

Utrum  idem  actus  voluntatis  possit  habere 
plures  bonitates  specie  diversas  ex  proximo 
objecto  stcmptas. 

1.  Excluditur  alienus  casus  ab  hac  quws- 
tione. — Triplex  alius  proponitur. — Primo  cer- 
tum  est  queestionem  preesentem  non  habere 
locum  quando  actus  interior  unum  tantum 
habet  objectum  materiale  et  formale :  quia 
tunc  non  est  unde  sumatur  bonitatis  distinc- 
tio,  seu  pluralitas  :  et  ideo  necesse  est,  ut  tunc 
actus  habeant  unam  bonitatem  ex  ohjecto, 
quidquid  sit  de  circumstantiis  et  fine,  de  qui- 
bus  infra  :  procedit  ergo  quaestio,  si  quando 


contingat  circa  plura  objecta  actum  versari. 
Quod  tripliciter  contingere  potest,  primo  quod 
objectum  tam  materialiter,  quam  formaliter 
sit  distinctum.  Secundo,  quod  objectum  sit 
materialiter  unum,  formaliter  autem  plura, 
id  est,  quod  sit  una  res  pluribus  motivis,  seu 
rationibus  amata.  Tertio,  quod  objecta  sint 
materialiter  plura,  seu  in  esse  entis  specie  di- 
versa :  formaliter  autem  sint  unum,  seu  quod 
ratio  amandi  illa,  sit  eadem.  Ex  his  autem 
modis  primus,  non  habet  controversiam ;  nam 
constat  ex  illis  objectis  sumi  plures  bonitates 
non  tamen  in  eodem  actu,  sed  diversis,  quia 
non  est,  unde  tunc  actus  habeat  unitatem, 
cum  neque  in  objecto  materiali,  nec  in  for- 
mali  sit  convenientia.  De  tertio  modo  dicemus, 
seclione  sequenti.  Secundus  ergo  hic  superest 
disputandus.  In  quo  nihil  dicendum  est  de 
pluralitate  numerica,  quia  si  in  uno  actu  una 
est  bonitas  specifica  respectu  objecti,  necesse 
est,  ut  una  sit  etiam  ^bonitas  humerica,  quia 
neque  ex  parte  actus,  neque  ex  parte  objecti 
habet,  unde  multiplicetur,  aliunde  vero  si  bo- 
nitates  fuerunt  plures  in  specie,  erunt  numero 
distinctse ,  ut  ex  Metaphysica  constat ;  ergo 
tota  quoestio  revocatur  ad  specificam  plurali- 
tatem,  ut  in  titulo  proposita  est. 

2.  Ratio  dubii  esse  potest,  quia  D.  Thomas, 
1,2,  quaest.  1,  art.  3,  ad  3,  docet  humanum 
actum  unum  in  esse  naturce  posse  esse  simul 
in  pluribus  speciebus  moralibus ;  ergo  idem 
actus  voluntatis  quamvis  sit  unus  in  se  in  esse 
natura?  ratione  unius  objecti  voliti,  poterit  esse 
in  pluribus  speciebus  bonitatis  moralis  pro- 
pter  plures  rationes  volendi  tale  objectum. 
Secundo,  quia  non  est  inconveniens  eamdem 
rem  sub  diversis  rationibus  formalibus  consti- 
tui  in  diversis  speciebus  qualitatis,  seu  acci- 
dentis  :  ergo  multo  minus  erit  inconveniens  in 
actibns  moralibus,  qui  facilius  varietatem  re- 
cipiunt.  Antecedens  patet,  nam  juxta  com- 
munem  modum  sentiendi  idem  calor  sub  una 
ratione  est  patibilis  qualitas,  et  sub  altera  est 
in  specie  potentiee.  Tertio,  quia  videtur  hoc 
experimento  cognosci,  quod  voluntas  interdum 
moveatur  ad  amandum  rem  aliquam  ob  plures 
rationes  boni  simul  in  ea  inventas  et  conside- 
ratas,  a  quibus  interdum  ita  movetur,  ut  una, 
vel  altera  per  se  considerata  non  fuerit  suffi- 
ciens  ad  afficiendam  voluntatem,ettamenom- 
nes  simul  tandem  illam  inducunt :  ergo  si- 
gnum  est  illum  motum  voluntatis  procedere 
simul  ex  multis  motivis  formaliter  diversis  : 
habet  ergo  ab  illis  plures  bonitates.  Neque 
enim  videtur  convenienter  dici  multiplicari 


330 


DE  BONiTATE  ACTUS  INTERIOPJS  EX  OBJECTO. 


tunc  actus  voluntatis;  tum  quia  multis  videtur 
non  posse  voluntatem  simul  efficere  plures  ac- 
tus  non  subordinatos ;  tum  etiam,  quia  esto 
non  sit  impossjbile,  est  tamen  superfluum,  et 
contra  experientiam,  ut  apparet :  nam  quando 
aliquisdiligit  amicum  considerando  plures  per- 
fectiones  ejus,  quantumvis  diversas,  ut  quod 
sit  nobilis,  studiosus,  doctus,  non  diligit  illum 
pluribus  amoribus,  sed  uno.,  qui  ex  omnibus 
illis  rationibus  excitatur  :  cujus  signum  esse 
potest,  quia  tunc  voluntas  ferventius  amat : 
ergo  tota  illa  causalitas  applicatur  ad  unum 
actum,  nam  si  distraheretur  inplures  :  remis- 
sius  amaret,  cum  in  unum  non  conjungeren- 
tur:  ac  denique,  quia  si  essent  singuli  actus 
propter  singulas  rationes,  unusquisque  excita- 
retur  sine  alio  propter  suum  motivum  :  con- 
tingit  autem  non  ita  esse,  ut  in  argumento 
sumpsimus. 

3.  In  contrarium  est  primo.,  quia  D.  Tho- 
mas,  eadem  queest.  \,  art.  3,  ad  3,  dicit  unum 
actum  tantum  habere  unum  objectum  proxi- 
mum  et  inimediatum,  quamvis  possit  habere 
plures  fines  remotos  :  quod  maxime  verum 
esse  debet  ex  objecto  formali,  a  quo  maxime 
pendet  bonitas,  vel  pluralitas  actus  :  atque 
idem  repetit,  i,  2,  queest.  19,  art.  2.  Ubi  in 
solutione  ad  primum  dicit  finem  actus  tantum 
esse  unum,  quod  est  verum  de  fine  intrinseco, 
qui  coincidit  cum  objecto :  unde  ibi  subdit  hunc 
finem  non  ordinari  ad  alium  finem,  nisi  exac- 
cidente  et  remote  :  si  ergo  unus  actus  tantum 
potest  habere  unum  objectum,  tantum  potest 
ab  illo  habere  unam  bonitatem.  Secundo  ur- 
get  ratio,  sectioneprsecedenti,  insinuata,  quod 
vel  hsec  duplex  bonitas  intelligeretur  esse  in 
eadem  indivisibili  entitate  actus,  vel  in  diver- 
sis  partialibus  componentibus  unam.  Primum 
dici  non  potest,  quia  unius  entitatis  indivisibi- 
lis  una  est  essentia  :  ergo  una  specifica  diffe- 
rentia :  ergo  una  bonitas  intrinseca  ex  objecto 
sumpta.  Patet  ultima  consequentia,  quia  dic- 
tum  est  hanc  bonitatem  esse  ipsam  differen  - 
tiam  specificam  actus  in  entitate  sua  physica, 
vel  convenientiam  ad  naturam  humanam,  quse 
in  illa  fundatur.,  quocl  perinde  est  juxta  supra 
tractata.  Secundum ,  etiam  dici  non  potest, 
primo  quia  si  bonitates  illse  specie  differunt, 
etiam  entitates,  quia  sunt  idem :  ergo  erunt 
entitates  totaliter  distinctse  et  non  partialiter, 
atque  ita  erunt  plures  actus,  et  non  unus  com- 
positus  ex  multis  partibus.  Probatur  hcec  ulti- 
ma  consequentia  ;  tum  quia  fingi  non  potest 
quisnam  sit  modus  compositionis  ex  his  parti- 
bus,  quia  nec  potest  esse  per  modum  actus  et 


potentise  ,  seu  materise  et  fbrmse  :  jam  enim 
generaliter  ostensum  est  hanc  compositionem 
non  reperiri  in  his  qualitatibus :  et  in  his  de 
quibus  agimus,  non  potest  ratio  assignari,  ob 
quam  una  pars  magis  sit  per  modum  potentise, 
vel  actus,  quam  alia  :  quia  utraque  seque  pri- 
motendit  in  objectum  propter  suam  rationem, 
et  neutra  ordinatur  ad  objectum  alterius,  ut 
ad  finem,  neque  ab  altera  imperatur.  Neque 
etiam  potest  esse  illa  compositio  per  modum 
integritatis  cujusdam,  seu  continuationis  ob 
rationes  quas,  sect.  prsecedenti,  feci,  quse  hic 
etiam  maxime  urgent ;  tum  quia  juxta  com- 
muniorem  philosophorum  sententiam  ,  quse 
specie  differunt,  ut  sic,  non  possunt  continua- 
ri ;  tum  etiam,  quia  in  ipsis  motivis  nullus  est 
nexus,  vel  continuatio:  unde  ex  parte  actus 
non  potest  assignari  aliquod  continuativum, 
quia  ex  parte  objecti  nihil  est,  quod  illi  res- 
pondeat.  Tandem,  quia  si  illa  motiva  essent 
in  materiis  diversis,  clifferentise  ex  illis  sum- 
ptse  constituerent  actus  omnino  realiter  dis- 
tinctos  :  sed  quod  conjungantur  in  eodem  ob- 
jecto  materiali  nihil  refert  ad  unitatem  actus, 
quia.,  ut  ostensum  est  ex  objecto  materiali,  ut 
sic,  non  sumitur  entitas  actus,  neque  habitudo 
ad  objectum  materiale,  et  formale  distinguun- 
tur  ex  parte  actus.  Quod  etiam  ab  inconve- 
nienti  confirmari  potest,  quia  alias  actus  amo- 
ris,  amicitise,  et  concupiscentiae  Dei  substan- 
tialiter  esset,  ac  realiter  unus  et  idem,  quia 
illa  motiva  diligendi  in  eadem  re  conjungun- 
tur. 

ht.  Duplex  qucBstionis  sensus. —  Duobus  mo- 
dis  intelligi  potest  unum  actum  versari  circa 
eamdem  rem  sub  diversis  motivis  proximis 
et  immediatis.  Primus  modus  est,  quod  illa 
diversa  motiva  sumantur  ut  plura,  et  diversa, 
et  ut  integra  in  sua  specie  :  et  consequenter, 
quod  actus  sumat  ab  illis  diversas  species  bo- 
nitatis  ex  natura  rei  distinctas.  Secundus  mo- 
dus  excogitari  potest,  si  illa  omnia  motiva 
concurrant  per  modum  unius,  et  tanquam  par- 
tes  componentes  unum  bonum  simpliciter  per- 
fectuin,  a  quo  sumat  actus  unam  tantum  spe- 
ciem  bonitatis  diversam  ab  illis,  quae  sumi 
possunt  ex  illis  motivis  per  se  sumptis,  easque 
velut  in  virtute,  et  eminenter  complectentem. 

5.  Circa  priorem  modum  mihi  videtur  clara 
resolutio  ex  dictis,  nimirum  non  posse  unum, 
et  eumdem  actum  voluntatis  habere  simul 
duas  bonitates  ex  natura  rei  distinctas ;  et  con- 
sequenter  non  posse  tendere  in  unum  objec- 
tum  materiale  sub  pluribus  rationibus,  seu 
motivis  proximis,  ut  plura  sunt,  et  omnino 


DISPUTATIO 
distincta.  Hoc  convincunt  (ut  existimo)  ratio- 
nes  secundo  loco  factse,  in  numero  scilicet  3, 
quse  amplius  possunt  ex  principiis  Metaphysicis 
in  hunc  modum  conformari.  In  primis  sumo 
illum  actum  non  posse  esse  unum  per  com- 
positionem  ex  pluribus  partibus  realiter  dis- 
tinctis  :  quod  satis  probatur  rationibus  hic  fac- 
tis,  et  in  superiori  sectione.Rursus  in  indivisi- 
bili  entitate  nunquam  reperiuntur  duse  rationes 
formales,  seu  differentiee  specificse  ultimse  ex 
natura  rei  distinctse,  ita  ut  utraque  sit  essen- 
tialis,  et  primaria  in  tali  eutitate ;  sed  quando 
contingit,  ut  inveniantur  in  una  re  duse  ratio- 
nes  formales  a  parte  rei  distinctse  ahquo  modo_, 
necesse  est,  ut  altera  sit  essentialis  tali  enti- 
tati,  altera  sit  modus  ejus  :  vel  si  utraque  sit 
essentialis,  supponit  aliam  tertiam  primariam 
et  essentialem  tali  entitati.   Nam  in  calore, 
exemph  gratia,  est  et  ratio  caloris,  et  ratio 
calefactionis  seu  dependentise,  et  juxta  com- 
munem   sententiam,  ratio   similitudinis.   Ex 
quibus  sola  ratio  caloris  est  essentialis  illi  en- 
titati ;  alise  vero  rationes  sunt  quidam  modf, 
qui  per  se  non  valent  constituere  entitatem,, 
sed  solum  modificant  entitatem  constitutam  : 
unde  fit,  ut  illa  entitas  nunquam  possit  in  re- 
rum  natura  reperiri  absque  ratione  caloris; 
posset  autem  esse  sine  ratione  calefactionis, 
aut  similitudinis,  quia  prima  ratio  cum  sit 
essentialis,  est  invariabilis,  et  ideo  e  contrario, 
non  possunt  posteriores  rationes  modificantes 
esse  absque  priori  entitativa  :  hsec  vero  potest 
esse  sine  hoc  vel  iho  modo. 

6.  Ratio  autem  a  priori  hujus  principii  est, 
quia  essentia  rei  omnino  est  idem  cum  entitate 
rei,  vel  potentialL  si  de  essentia  abstracte  lo- 
quamur,  vel  actuali,  si  loquamur  de  essentia 
existente :  ergo  prima  ratio  formalis,  quia  est 
essentialis  unicuique  entitati,  nullam  realem 
compositionem  facit  cum  illa ;  ergo  non  potest 
hsec  ratio  multiplicari  in  eadem  entitate  ;  ergo 
si  in  una  entitate  dicantur  reperiri  plures  ra- 
tione  formales  ex  natura  rei  distinctse,  et  fa- 
cientes  compositionem  a  parte  rei;  necesse  est, 
ut  una  tantum  earum  sit  essentialis,  quse  ne- 
cessario  eritimmutabilis  manente  tali  entitate : 
alise  vero  erunt  extra  essentiam_,  saltem  ut 
modi  talis  entis,  qui  variari  possunt  circa  ta- 
lem  entitatem.  Exhoc  ergo  principio  concludo 
in  uno  actu  interiori  non  posse  simul  esse  duas 
bonitates  objeetivas  ex  natura  rei  distinctas_, 
quia  non  potest  utraque  earum  esse  essentialis 
illi  actui,  quia  uniuscujusque  rei  essentia  una 
tantum  esse  potest,  sicut  et  entitas,  quia,  ut 
dictum  est,  essentia  et  entitas  non  componunt, 


IV.  SECTIO  III.  331 

nec  distinguuntur  in  re :  itein  quia  in  tali  actu 
esset  separabilis  una  bonitas  ab  altera,  et  e 
contrario,  quia  et  distinguerentur  ex  natura 
reh  et  neque  ex  parte  objectorum,  neque  ex 
natura  sua  haberent  inter  se  necessariam  con- 
nexionem,  neque  una  magis  aliam  suppone- 
ret,  quam  e  converso,  cum  utraque  per  se 
tendat  in  suum  objectum  absque  eorum  or- 
dine  inter  se :  hoc  autem  repugnat  rationi  es- 
sentiali,  ut  ostensum  est;  ergo  neutra  earum 
esset  de  essentia  talis  actus,  quod  est  contra 
dicta,  et  preeterea  oporteret  utrique  earum 
supponi  aliam  rationem  essentialem  tali  actui, 
quse  satis  etiam  a  nobis  est  exclusa. 

7.  Nec  dici  potest  unam  ex  his  rationibus 
esse  essentialem  actui ,  aliam  vero  modum 
ejus.  Primo,  quia  non  est  major  ratio  de  una, 
quam  de  alia,  quia  utraque  tendit  in  suum 
objectum  formale,  sine  ordine  ad  alterum. 
Deinde,  quia  ostensum  est  esse  mutuo  separa- 
biles,  quod  repugnat  rationi  essentiali  et  mo- 
dificanti :  quia  licet  res  possit  separari  a  mo- 
do,  non  tamen  e  contrario.  Tertio  propter  illud 
principium  Metaphysicum,  quod  longum  esset 
exponere,  scilicet,  quod  illa  ratio,  seu  diffe- 
rentia,  quse  per  se  sufficiens  est  ad  constituen- 
dam  primo  entitatem_,  nunquam  est  modus 
alterius,  quia  istse  duse  rationes  sunt  primo 
diversee,  et  quia  eadem  differentia  semper 
constituit  eodem  modo.  In  preesenti  autem 
quselibet  ratio  formalis  talis  objecti,  et  diffe- 
rentia  ab  illo  sumpta  est  per  se  sufficiens  ad 
constituendam  entitatem  cujusdam  actus  vo- 
luntatis,  verbi  gratia,  justitise,  aut  misericor- 
dise,  etcv  quee  esset  in  tali  actu,  si  ex  illo  solo 
motivo  fieret :  ergo  etiamsi  simul  moveatur 
voluntas  a  pluribus  motivis  hujusmodh.  a  nullo 
eorum  sumitur  differentia,  quee  constituat  mo- 
dum  actus,  sed  quee  constituat  propriam  enti- 
tatem  actus :  ergo  erunt  illi  duo  actus  distincti, 
et  non  unus  habens  plures  bonitates,  et  hse 
rationes  probant  similiter  in  actibus  intehec- 
tus.  Propter  quod  existimo  certum  non  posse 
unum,  et  eumdem  actum  esse  simul  fidei  et 
scientise,  ut  ex  instituto  traditur,  disp.  3,  de 
Fide,  sect.  9.  Esedem  etiam  rationes  probant 
de  habitibus  :  nunquam  enim  reperietur  unus 
habitus,  qui  simul  sit  in  duplici  specie  virtutis, 
quod  non  provenit,  nisi  ex  principiis  positis. 
Probant  etiam  factse  rationes  non  posse  simul 
unum  actum  esse  in  specie  naturah  et  super- 
naturalL  quse  sit  vera  species  intrinseca ,  et 
realis.  Et  ex  his  exemplis  potest  etiam  conclu- 
sio,  velut  inductione  quadam  confirmari. 
8.  Ex  rationibus  autem  in  contrarium  fac- 


332 


DE  BONITATE  ACTUS  INTEMORIS  EX  OBJECTO. 


tis,  n.  2,  duee  primario  procednnt  contrahunc 
sensum.  Ad  quarum  primum  facile  responde- 
tur  D.  Thomam  ibi  locutum  esse  de  actibus 
externis,  in  quibus  moralis  species  semper  est 
accidentaria,  et  ideo  nihil  obstat  quominus  unus 
actus  in  esse  naturee  sit  in  pluribus  speciebus 
moris  :  et  hoc  colligi  potest  ex  principio  illius 
solutionis,  ubi  D.  Thomas  aliter  loquitur  de 
actu  interno.  Vel  certe,  si  velimus  illa  verba 
extendere  ad  actus  voluntatis,  non  est  necesse 
intelligi  de  speciebus  sumptis  ex  objecto,  sed 
absolute  de  speciebus  moralibus,  sive  suman- 
tur  exobjecto,  sive  ex  circumstantiis,  autfine, 
nam  hoc  modo  (ut  infra  dicam)  non  repugnat 
unum  actum  habere  plures  bonitates  vel  spe- 
cies. 

9.  Ad  secundam  rationem  respondetur  nun- 
quam  in  eadem  entitate  reperiri  duas  rationes 
formales  a  parte  rei  distinctas  essentiales  uni, 
et  idem  entitati,  sed  si  aliquando  a  nobis  dis- 
tinguuntur,  est  per  rationem  tantum,  et  con- 
ceptus  inadeequatos ,  quomodo  distinguimus 
intellectum  a  memoria  :  hic  autem  agimus  de 
rationibus  distinctis  a  parte  rei,  quee  in  pree- 
senti  non  possunt  se  habere,  ut  essentia,  et  mo- 
dus,  ut  declaratum  est. 

40.  Tertium  argumentum,  in  eod.  n.  2, 
tangit  alterum  modum,  seu  sensum  queestio- 
nis  in  n.  4  adductum,  in  quo  videtur  magis 
dubia  resolutio  :  nam  omnia  adducta  in  illo 
argumento  videntur  persuadere  fieri  posse,  ut 
intellectus  simul  consideret  in  objecto  plures 
rationes  objectivas,  ex  quibus  veluti  conficiat 
dignitatem  quamdam,  pulchritudinem ,  aut 
existimationem  illius  objecti,  ratione  cujusju- 
dicet  esse  diligendum,  ut  quid  optimum,  et 
excellens  :  et  quod  tunc  voluntas  possit  uno 
motu  tendere  in  illud  objectum  sic  propositum 
sub  illa  adeequata  ratione,  a  qua  non  sumet 
plures  species  bonitatis,  verbi  gratia,  justitise, 
misericordiee,  etc.  Sed  unam  ab  illis  distinc- 
tamet  superiorem  illis :  quomodo  verisimile  est 
Christum  Dominum  fuisse  operatum  :  et  potest 
adjungi  ratio,  seu  conjectura,  quia  virtutes 
inferiores  multipliciter,  et  divisim  operantur  : 
superior  autem  virtus  solet  operari  unite  :  ergo 
licet  actus  particularium  virtutum  tendant  in 
singulas  rationes  bonitatis,  ut  motiva  integra, 
et  totalia,  poterit  etiam  dari  virtus  superior, 
quee  omnia  iila  complectatur  per  modum  unius, 
sicut  Angelus  intelligit  omnia  uno  actu,  quee 
respectu  inferioris  sufficerent  ad  multiplican- 
dos  actus. 

11.  In  contrarium  est,  quia  licet  heec  excel- 
lentia,  et  universalitas  virtutis  fortasse  non  sit 


absolute  impossibilis,  tamen  respectu  humanee 
voluntatis  operantis  connaturali  modo  videtur 
excedere  capacitatem  ejus  :  alioquin  superfiu  a 
esset  distinctio  specialium  virtutum  hujusmodi 
in  voluntate  :  nam  sufficere  posset  una,  quee 
per  modum  unius  complecteretur  omnes  ra- 
tioneshouestatis,  nam  illa  etiam  posset  elicere 
actus  speciales  circa  singulas  rationes  hones- 
tatis,   quamvis   essent  illi   inadeequati  :  sicut 
Angelus  per  eamdem  speciem,  qua  potest  plu- 
raintelligere,  potest  efficere  actum  inadeequa- 
tum  circa  unam  rem   tantum.   Gonfirmatur, 
quia  alias  posset  etiam  voluntas  simul  uno 
actu  velle  objectum  propter  rationem  natura- 
lem,  et  supernaturalem  componendo  ex  illis 
unum  integrum  cbjectum  undique  bonum,  ac 
perfectum  :  est  enim  in  hoc  eadem  ratio.Con- 
sequens  videtur  falsum,  quia  talis  actus  nec 
naturalis  esse  potest,  nec  supernaturalis.  Si- 
mile  argumentum  sumi  potest  ex  actibus  in- 
tellectus,  nam  si  hoc  potest  facere  voluntas, 
eadem  ratione  poterit  intellectus  uno  actu  as- 
sentiri  veritati  propter  motiva  diversarum  ra- 
tionum,  quatenus  illa  simul  sumpta  videntur 
constituere  unum  objectum  aut  clarius,  aut 
certius  :  poterit  ergo  idem  assensus  intellectus 
fundari  in  divina  auctoritate,  et  principiis  evi- 
dentibus,  vel  etiam  in  auctoritate  humana  : 
atque  ita  in  una  specie  assensus  complectetur, 
quidquid  est  scientiee,  et  fidei  divinee  et  hu- 
manee  :  quod  tamen  omnino  falsum  est,  ut  sup- 
pono  ex  materia  de  fide. 

12.  Unum  pronuntiatum  pro  decisione.  — 
In  hac  re,  quee  mihi  dubia  videtur,  dicendum 
imprimis  censeo  regulariter,  ac  fere  semper 
cum  voluntas  operatur  propter  plura  motiva 
in  objecto  inventa,  et  formaliter  diversa  elice- 
re  plures  actus  habentes  bonitates  specie  di- 
versas,  quia  licet  videtur  voluntas  simul  prop- 
ter  illa  omnia  motiva  interius  operari,  re  ta- 
men  vera  actus  voluntatis  non  fiunt  in  eodem 
indivisibili  instanti,  sed  unus  post  alium, 
quamvis  velocissime.  Quod  potest  ex  parte  in- 
teUectus  suaderi,  quia  non  potest  facile  simul 
in  eodem  instanti  considerare  in  eodem  objecto 
seu  actione  plures  rationes  honestatis  objecti- 
vee,  preesertim  cum  ad  judicandum  de  quali- 
bet  earum  seepe  sit  necessaria  perfecta  attentio, 
et  collatio  plurium  rerum.  Fit  ergo  heec  consi- 
deratio  intellectus  regulariter  loquendo,  per 
velocissimam  actuum  successionem  :  ita  ergo 
fiet  in  vohmtate,  quia  heec  non  movetur  actua- 
liter,  nisi  ab  illo  objecto,  quod  actu  aliter  con-j 
sideratur.  Vel  certe,  quia  licet  contingat  inter- 
dum  voluntatem  in  eodem  instanti  moveri  ex 


DISPUTATIO  IV.  SECTIO  IV. 


333 


plnribus  rationibus  bonestis  actu  consideratis, 
nibil  repugnat,  quod  plures  actus  simul  effi- 
ciat :  imo  ita  necessario  operabitur,  si  illas  ra- 
tiones  sumat,  ut  prorsus  distinctas,  sicut  dic- 
tum  est:  nam  in  eo  casu,  etiam  intellectus 
babebit  plures  actus ,  quibus  illas  bonitates 
considerat,  quia  diversis  rationibus,,  et  mediis 
de  illis  ferret  judicium :  erunt  tamen  illi  actus 
tunc  aliquo  modo  imperfecti,,  quia  virtus  di- 
visa  in  plura,  minor  est  in  singulis ;  fient  ta- 
men  aliquo  modo  per  modum  unius,  quia  circa 
eamdem  rem  versantur,  et  ex  bac  parte  erit 
major  qusedam  facilitas  ad  sic  operandum.  Nec 
refert,  quod  fortasse  voluntas  non  operaretur 
ex  uno  solo  motivo,  nisi  plura  concurrerent 
quia  boc  pendet  ex  libertate  voluntatis,  et  ita 
potest  accidere  sive  voluntas  uno  actu ,  sive 
pluribus  moveatur. 

13.  Alterum  pronuntlatum. — Addo  ulterius 
et  dico  secundo,  interdum  posse  voluntatem 
moveri  uno  actu  ad  unum  objectum  materia- 
liter,,  ut  affectum  pluribus  bonitatibus  in  eo 
consideratis,   si  ex  omnibus  illis  intellectus, 
quasi  conficiat  unam  rationem  boni  ab  omni- 
bus  distinctam,  et  quasi  ex  omnibus  composi- 
tam :  quod  videtur  facere  posse  altero,  et  duo- 
bus  modis.  Primus  est  per  modum  confusse 
cognitionis,,  ut  si  post  distinctam  consideratio- 
nem  singnlarum  bonitatum  absolute  judicet 
banc  rem  esse  optimam,  et  bonestissimam  su- 
mendo  veluti  rationem  communem  omnibus 
illis  bonitatibuS;  et  pluris  sestimando  illam  ex 
aggregatione  plurium  :   in  boc  enim  modo 
operandi  nulla  est  repugnantia,  imo  videtur 
valde  usitatus,  et  accommodatus  modo  ope- 
randi  bominum.  Secundus  modus  est  per  mo- 
dum  totius  integralis.,  ut  intellectus  conside- 
ratis  pluribus  bonitatibus  in  eadem  re,  appre- 
bendat  ipsam  unionem  earum  per  modum 
cujusdam  excellentis  bonitatis,  sicut  incorpo- 
ralibus,  licet  pulcbritudo  constet  ex  perfectio- 
nibus  specie  diversis,  qualis  est  color,  quanti- 
tas,,  etc,  nibilominus  ex  omnibus  bis  intelli- 
gitur   consurgere  una  bonitas ,    quee  movet 
affectum  ad  unum  amorem.  Et  in  anima  ipsa 
integra  justitia,  quse  ex  infusione  gratiae,  et 
donorum  consurgit,  et  una  integra  pulcbritudo 
animae,  quoe  unum  amorem  excitat,  quamvis 
ipsa  ex  variis  virtutibus  consurgat:  et  ratio  est, 
quia  quae  sunt  pluria  in  uno  genere,  possunt 
esse  unum  in  alio :  quod  maxime  verum  babet 
in  ordine  ad  apprehensionem,  et  motum  animi, 
nulla  est  ergo  in  boc  repugnantia,  et  ad  sum- 
mum  hoc  probant  argumenta ,  quse  pro  bac 
parte  facta  sunt,  n.  10,  reliqua  vero  solum 


procedunt  quando  illse  rationes,  ita  sunt  dis- 
tinctae,  ut  non  possint  per  modnm  unius  com- 
poni  in  ordine  ad  eumdem  actum. 

SECTIO  IV. 

Utrum  actus  voluntatis  liabeat  miam  lonitatem 
in  ordine  ad  plura  objecta  materialia,  acl 
quce  tendit  sub  eadem  ratione  honestatis. 

1 .  Quoad  distinctionem  specificam  qui  dicant 
sumi  ex  distinctione  materiali  objectorum.  — 
Qua3stio  haec  intelligi  potest  vel  de  eadem  bo- 
nitate  in  specie,  vel  una  numero,  et  de  utroque 
sensu  breviter  dicam.  Et  de  bonitate  specifica 
primo  est  vulgaris  opinio  Nominalium,  actus 
virtutis  circa  objecta  diversa  materialiter  esse 
specie  diversos,  etiam  si  ratio  honestatis  sit  ea- 
dem  in  objectis.  Quod  necesse  est  sentire  om- 
neSj  qui  existimant  substantiam  actus  volunta- 
tis  sumi  ex  materiali  objecto.,  et  bonitates  tan- 
tum  esse  modos,  vel  formalitates  illius :  nam  si 
species  substantialis  actus  sumitur  ex  habitu- 
dine  ad  materiale  objectum  :  ergo  variato  illo 
objecto  essentialiter,  et  specifice  in  esse  entis  : 
necesse  est  variari  etiam  actum :  quod  sic  po- 
test  confirrnari.,  quia  actus  voluntatis  circa  idem 
materiale  objectum  diverso  tempore  facti  dif- 
ferunt  numero :  et  similiter  actus  circa  objecta 
materialia  specie  diversa :  magis  enim  distat 
amor  Angeli  ab  amore  hominis,  quam  amor 
unius  hominis  ab  amore  alterius :  ergo  si  hi 
differunt  numero,  necesse  est,  ut  illi  differant 
specie ,  quia  post  distinctionem  numericam 
nulla  est  proxirnior,  et  minor  specifica. 

2.  Dicendum  est  tamen  solam  materialem 
distinctionem  objectorum  non  satis  esse  ad  dis- 
tinctionem  bonitatis  specificam  actus  volunta- 
tis,  atque  ita  actus  habentes  idem  objectum 
formale,  habere  unam  bonitatem  in  specie, 
etiam  si  circa  res  distinctas  versentur.  Heec 
sententia  sumitur  ex  D.  Thoma,  prima  secun- 
dse,  quaestione  decima  nona,  articulo  quinto, 
et  sexto,  et  clanus  secunda  secundse,  quaestio- 
ne  vigesima  quinta.,  articulo  primo,  et  in  ejus 
schola  est  receptissima  sententia.  Quse  potest 
imprimis  suaderi,  nam  ejusdem  rationis  est 
bonitas  temperantiae,  aut  misericordise  in  vo- 
luntate,  qua  servatur  medium  illarum  virtu- 
tum,  sive  materia  comedendi  sint  carnes,  sive 
aliee  res,  et  sive  subveniatur  proximo,  dando 
illi  argentum,  vel  aurum,  vel  triticum  :  quia 
haec,  et  similia  sunt  per  accidens  ad  honesta- 
tem  virtutis,,  quin  potius  accidere  potest,  ut 
circa  plures  ex  his  materiis  versetur  unus  actus 


334- 


DE  BONITATE  ACTUS  INTERIORIS  EX  OBJECTO. 


non  solum  specie,  sed  etiam  numero,  et  indi- 
visibilis  in  sua  substantia,  et  entitate^  et  con- 
sequenter  in  sua  intrinseca  bonitate,  ut  si  quis 
uno  motu  voluntatis  velit  se  gerere  temperate 
in  toto  prandiO;  quantumvis  diversis  rebus 
constet,  aut  velit  bona  sua  distribuere  paupe- 
ribus  etiamsi  multiplicia  sint,  et  clare,  ac  dis- 
tincte  sibi  proposita :  ratio  vero  sumenda  est 
ex  contrario  fundamento  oppositse  sententise : 
nam  actus  interior  voluntatis  non  habet  sub- 
stantiam  suam  a  materiali  objecto  voluntatis 
per  se  prsecise,  ac  formaliter,  sed  habet  uni- 
cam  simplicem  speciem  ab  objecto  sub  tali  ra- 
tione  formali  intento  i  ergo  ubi  in  objecto  est 
eadem  ratio  formalis ,  erit  in  actibus  eadem 
bonitas  :  conveniunt  enim  tales  actus  in  boni- 
tate,  quse  convenientia  non  potest  esse^  nisi 
specifica,  cum  sumatur  ex  ultima  differentia, 
et  specifica  ratione  objecti,,  cumque  ex  objecto 
materiali,  ut  sic,  nibil  sumatur,  in  quo  possint 
specie  differre.  Denique  objectum  formale  ut 
sic,  quasi  contrabit  materiale,  et  ideo  sola 
materialis  diversitas  non  sufficit  ad  distinctio- 
nem  specificam  bonitatis. 

3.  Neque  contra  hoc  obstat  conjectura  su- 
perius  adducta,  quia  in  numerica  distinctione 
potest  esse  latitudo,,  et  major,  aut  minor  conve- 
nientia,,  et  similitudo  inter  ipsa  individua^  ut 
eodem  argumento  convinci  potest,  nam  magis 
inter  se  disconveniunt  bonitates  suniptse  ex 
objectis  materialibus  solo  numero  differenti- 
bus,  quam  bonitates,  quse  sunt  in  ordine  ad 
idem  objectum  materiale  numero  in  diversis 
actibus  elicitis  diversis  temporibus,,  aut  a  di- 
versis  hominibus :  et  nihilominus  certissimum 
est  illam  non  esse  differentiam  specificam^ 
et  in  aliis  accidentibus  respectivis  id  non  re- 
peritur. 

4.  Dico  autem  conclusionem  inteiligendam 
esse  quando  objectum  formale  est  omnino  idem 
respectu  omnium  materialium  :  nam  si  aliquo 
modo  varietur,  vel  in  se,  vel  in  modo  ( ut  sic 
dicam)  informandi  objectum  materiale^  pote- 
rit  sufficere  ad  distinctam  bonitatem  actus , 
licet  forte  non  distinguat  virtutis  habitum. 
Exemplum  est  in  adoratione,,  seu  latria  abso- 
luta,  vel  respectiva,,  quse  juxta  probabilem 
sententiam  specie  differunt  in  actibus,  quam- 
vis  in  eadem  excellentia  objecti  fundentur  : 
quia  adoratio  absoluta  respicit  illam  excellen- 
tiam  in  se,  et  ut  intrinsece  afficientem  perso- 
nam  :  respectiva  vero  solum  attingit  illam  per 
quamdam  habitudinem  extrinsecam  :  atque 
idem  multi  existimant  de  amore  Dei  et  proxi- 
mi,  et  de  intentione  finis,  et  electione  medii 


propter  bonitatem  finis,  de  quo  postea.  Atque 
ad  eumdem  modum  idem  objectum  bonum  sub 
diverso  statu.,  et  habitudine  propositum,,  potest 
variare  actum  et  bonitatem  ejus.  Sic  enim 
bonum  absolute  propositum  excitat  amorem, 
seusimplicem  voluntatem  :  consideratum  ve- 
ro  ut  absenSj  et  prosequendum  excitat  desi- 
derium,  et  intentionem,  ut,  in  prima  secundse, 
D.  Thomas  tractat;  et  ratio  omnium  est,  quia 
hsec  diversitas  sufficit  causare  diversum  mo- 
dum  operandi  voluntatis ,  et  ideo  respectu 
actuum  induit  aliquo  modo  diversam  ratio- 
nem  formalem  ohjecti,  de  quo  latius  alibi. 

5.  Quoad  distinctionem  numericam  primus 
dicendi  modus. — Secundus  onodus. — Circa  se- 
cundum  sensum  qusestionis  de  unitate  nume- 
rica  possunt  excogitari  varii  modi  dicendi.Pri- 
mus  est  tot  multiplicari  bonitates  in  actibus, 
quot  sunt  objecta  materialia  distincta.  Sed  hoc 
ita  absolute  sumptum  non  potest  esse  verum  : 
quis  enim  dicat  quatuor  actus,  vel  bonitates 
elicere  eum^  qui  vult,  aut  quatuor  numos  ar- 
genteos  in  eleemosynam  dare,  aut  quatuor  ho- 
minibus  subvenire,  qnodin  actibus  malis  cer- 
tum  est ;  non  enim  centum  peccata  committit, 
qui  centum  furari  vult.  Alius  modus  dicendi 
esse  potest  circa  hsec  objecta  esse  unum  ac- 
tum,  compositum  tamen  ex  tot  partibus,  seu 
bonitatibus  partialibus,  quot  sunt  objecta  ma- 
terialia.  Sed  jam  seepe  improbavi  hanc  com- 
positionem  in  his  actibus^  quse  certe  maxime 
est  superflua  in  ordine  ad  hsec  objecta  mate- 
rialia  inter  se  omnino  discreta. 

6.  Verus  modus. — Dicendum  est  ergo  quan- 
do  res  materialiter  diversse  (licet  in  se  sint  dis- 
tinctse)  tamen  voluntati  simul  proponuntur 
per  modum  unius  objecti  adsequati,  et  sub  una 
ratione  bonh  tunc  tantum  esse  in  actu  volun- 
tatis  unam  numero  bonitatem  simplicem,  et 
indivisibilem  in  sua  entitate.  Probatur,  quia 
hsec  bonitas  actus  est  substantialis  ejus  enti- 
tas,  et  tendentia  in  objectum  :  sed  tunc  vo- 
luntas  unico  impetu^  et  inclinatione  tendit  in 
totum  illud  objectum  per  modum  unius  :  ergo 
realiter  est  in  voluntate  unius  simplex  actus  : 
ergo  unica  ejus  bonitas  ex  objecto  :  et  confir- 
matur  a  sufficiente  enumeratione,  quia  ibi  non 
sunt  plures  actus,  nec  compositio  ex  pluribus 
partialibus  actibus  propter  rationes  factas  : 
ergo  est  unica  simplex  entitas  actus  :  ergo  est 
una  numero  et  simplex  bonitas. 

7.  Corollarium  ex  dictis.  —  Unde  infero, 
quocumque  alio  modo  varietur  hoc  objectum 
materiale,  sive  in  toto,  sive  in  parte,  variari 
totum  actum  voluntatis  quoad  individuam  en- 


DISPUTATIO 
titatem  ejus,  et  bonitatem,  quia  jin  voluntate 
creata  non  potest  intelligi  denuo  aliquid  velle, 
quod  antea  nolebat  :  aut  aliquid  non  velle , 
quod  antea  nolebat,  nisi  facta  aliqua  muta- 
tione  in  ipsa,  et  in  actu  ejus  :  si  ergo  in  objec- 
to,  seu  re  volita  aliqua  mutatio  fit,  necesse 
est,  ut  fiat  in  actu,  quia  tunc  voluntas  aliquid 
de  novo  vult,  vel  non  vult  :  ergo  fit  mutatio 
in  toto  actu.  Patet  consequentia,  quia  non  po- 
test  fieri  mutatio  in  parte  ejus  :  non  enim  ha- 
bet  partes  entitativas,  ut  dixi,  neque  etiam  fieri 
potest  in  aHquo  modo,  vel  ratione  formali  ac- 
cidentali,  quia  per  suam  entitatem  simplicem, 
et  individualem  tendit  in  totum  illud  objec- 
tum  :  necesse  ergo  est,  ut  mutatio  fiat  in  toto 
actu,  et  hoc  sensu  dici  potest  bonitatem  actus, 
quoad  unitatem  numericam  sumi,  seu  pendere 
ex  objecto  materiali  eodem  numero,  nam  ab 
illo  determinatur  voluntas  ad  hunc  singula- 
rem  actum  adjunctis  aliis  conditionibus :  opor- 
tet  autem  per  objectum  materiale  intelligere 
non  unam  tantum,  vel  alteram  rem,  sed  totum 
illud  in  quod  per  modum  unius  adeequatee  ma- 
teriee  voluntas  hic  et  nunc  versatur,  ut  magis 
declarabitur  ex  his,  quee  sequenti  disputatione 
dicemus. 

DISPUTATIO  V. 

DE    BONITATE   ACTUS  INTERIORIS  EX  CIRCUM- 
STAOTIIS. 

Condistinguimus  hic,  ut  seepe  admonui,  cir- 
cumstantias  a  fine  extrinseco,  de  quo,  disputa- 
tione  sequenti,  et  supponimus  omnes  distinc- 
tiones  circumstantiarum  supra  traditas,  tr.  2, 
disp.  5.  Preecipue  tamen  in  tota  hac  disputa- 
tione  advertendum  est  circumstantias ,  quee 
possunt  ad  bonitatem  actus  interioris  conferre, 
interdum  sumi  posse  ex  parte  objecti,  interdum 
ex  parte  ipsiusmet  actus  interioris,  et  priores 
vocabo  semper  objectivas,  posteriores  vero  cir- 
i  cumstantias  ipsius  actus. 

SEGTIO  I. 

Utrum  actus  interior,  ut  sit  simpliciter  lonus, 
requirat  lonitatem  aliquam  ex  circumstan- 
tiis. 

1.  Ratio  dubii  pro  parte  affirmativa  est, 
quia,  teste  Aristotele,  humanus  actus  versatur 
circa  singula :  ergo  non  potest  esse  humanus 
actus  ex  objecto  bonus,  nisi  habeat  in  parti- 
culari  circumstantias  bonas,  quia  bonum  ex 


V.  SECTIO  I.  335 

integra  causa  :  ergo  non  potest  esse  simplici- 
ter  bonus,  quin  a  circumstantiis  habeat  boni- 
tatem :  sicut  enim  non  potest  esse  substantia 
creata  sine  accidentibus ;  ita  neque  actus  hu- 
manus  sine  circumstantiis  :  sicut  ergo  non  po- 
test  esse  substantia  perfecta,  nisi  ab  accidenti- 
bus  sibi  debitis  habeat  perfectionem  aliquam, 
ita  neque  actus  voluntatis  potest  esse  simpli- 
citer  bonus,  nisi  a  propriis  circumstantiis  ha- 
beat  bonitatem.  Unde  multi  theologi  actum  ex 
objecto  bonum,  et  carentem  bonitate  circum- 
stantiarum,  dicunt  non  esse  simpliciter  bo- 
num,  neque  honestum,  sed  tantum  secundum 
quid,  scilicet  ex  genere,  ut  loquitur  Magister, 
in  %  d.  30.,  et  ibi  Bonaventura^  dubio  5,  circa 
textum_,  et  ibi  Scotus,  et  d.  AO,  et  quodlib.  18, 
Gabriel  ibi  et  in  3,  dist.  23,  Henricus,  quod- 
lib.  13,  q.  10.  Favet  D.  Thomas  1,2,  q.  28, 
art.  4. 

2.  In  contrarium  autem  videtur  fieri  non 
posse,  ut  actus  interior  habeat  bonitatem  ex 
circumstantiis,  nam  D.  Thomas  1,  2,  q.  19, 
a.  2,  docet  habere  illam  ex  solo  objecto.  Quod 
potest  etiam  ratione  probari,  quia  actus  inte- 
rior  non  habet  a  circumstantiis  substantialem, 
et  (ut  ita  dicam)  entitativam  bonitatem,  quia 
hsec  tota  sumitur  ex  habitudine  actus  ad  ob- 
jectum,  nam  tota  entitas  actus  interioris  habet 
hanc  habitudinem.  Rursus  neque  potest  ha- 
bere  a  circumstantiis  augmentum  hujus  boni- 
tatis,  quia  neque  hoc  augmentum  potest  esse 
extensivum,  quia  hujusmodi  genus  augmenti 
non  habet  locum  in  actibus  internis,  ut  ssepe 
dixi,  neque  etiam  intensivum,  quia  hoc  ad 
summum  salvari  potest  in  circumstantia  Quo- 
modo,  quse  se  tenet  ex  parte  actus  ipsius,  non 
vero  in  aliis  circumstantiis,  quee  non  intendunt 
ipsum  actum  ;  preesertim  in  circumstantiis  ob- 
jectivis,  ex  quarum  additione  poterunt  quidem 
multiplicari  actus  interni,  per  quos  voluntas 
in  illas  circumstantias  tendat,  non  tamen  vi- 
detur  augeri  bonitas  unius  et  ejusdem  actus. 
Nec  denique  potest  hoc  augmentum  esse  solum 
per  denominationem  extrinsecam,  et  moralem 
eestimationem,  quia,  ut  supra  dixi,  htec  deno- 
minatio  in  preesenti  solum  habet  locum  per 
informationem,  seu  imperium  unius  actus  ab 
alio.  Hic  autem  modus  denominandi  pertinet 
ad  circumstantiam  finis,  non  vero  ad  alias,  de 
quibus  nunc  agimus. 

3.  Prima  assertio  negatna. — Prcemittitur 
triplex  memlrum  assertionis. — Dicendum  pri- 
mo,  ut  actus  voluntatis  sit  bonus  simpliciter, 
non  necessario  requirit  objectivas  circumstan- 
tiasproprias,  aquibus  accidentalembonitatem, 


336 


DE  BONITATE  ACTUS  INTERIORIS  EX  CIRCUMSTANTIIS. 


seu  augmentum  bonitatis  accipiat.  Declaratur  et 
probatur,  nam,  ut  Scotus  notavit,  locis  citatis,  et 
Gabriel,  in  2,  d.  40,  notab.  1,  Conradus,  q.  19, 
art.  2.  Aliud  est  actum  non  babere  circum- 
stantias  malas  :  aliud  vero  babere  conditiones 
debitas  tali  actui  et  objecto  ad  bonestatem  ejus : 
aliud  denique  babere  proprias  circumstantias 
bonas,  a  quibus  accipiat  augmentum  bonitatis. 
Primum  est  absolute  necessarium,  ut  actus  sit 
bonus  simpliciter:  non  quia  inde  actus  babet 
aliquam  bonitatem,  quia  ex  negatione  actus 
mali,  vel  circumstantise  malse  preecise  sttmpta, 
nulla  bonitas  accrescit,  sed  quia  bonum  ex  in- 
tegra  causa ,  malum  ex  quocumque  defectu. 
Unde  fit,  illud  etiam,  quod  secundo  loco  est 
positum  esse  necessarium,  ut  actus  interior  sit 
bonus  simpliciter,  tamen,  ut  supra  dictum  est, 
conditiones  illae,  quse  sunt  simpliciter  neces- 
saria?  ad  bonestatem  objecti,  non  sunt  circum- 
stantia3,  sed  pertinent  ad  specialem,  et  speci- 
ficam  bonestatem  :  et  ideo  quamvis  ex  talibus 
conditionibus  objecti  accipiat  honestatem  :  illa 
non  potest  dici  ex  circumstantiis  sutnpta,  sed 
exobjecto. 

h>.  Assertio  probatur  qiwad  tertium  mem- 
brum  in  quo  procedit.  —  Jam  ergo  probatur 
eonclusio,  quee  proprie  procedit  in  tertio  mem- 
bro  supra  posito.  Primo  inductione  :  nam  ut 
actus  sit  bonus ,  necesse  non  est  ex  tempore , 
aut  loco  habeat  specialem  aliquam  conformi- 
tatem,  sed  satis  est,  quod  in  his  circumstan- 
tiis  nulla  sit  deformitas  ,  aut  conditio  impro- 
portionata  actui  :  et  idem  facile  intelligitur 
in  circumstantia,  quis,  circa  quid,  et  quibus 
auxiliis,  nam  neque  in  persona  operante,  ne- 
que  circa  quam  fit  operatio  ,  neque  in  instru- 
mento  actionis,  necessaria  semper  est  hujus- 
modi  specialis  conditio  specialiter  aliquid  con- 
ferens  ad  bonitatem ,  preeter  id  quod  est  ne- 
cessarium  simpliciter  ad  essentiam  actionis. 
In  circumstantia  autem  quid,  et  quo  modo  fa- 
cilius,  ac  frequentius  repetitur  aliquod,  quod 
possit  conferre  ad  augmentum  bonitatis,  quia 
quantitas  objecti  sa^pe  recipit  magis,  et  mintis, 
et  similiter  modus  actionis  :  tamen  neque  hoc 
est  simpliciter  necessarium,  ut  patet  de  actu 
circa  objectum  omnino  simplex  ,  qualis  est 
amor  Dei.  Item  in  aliis  actibus  possit  intelligi 
minima  queedam  niateria,  aut  determinatus 
operandi  modus  simpliciter  necessarius  ad  ho- 
nestatem  actionis,  qui  jam  non  habet  rationem 
circumstantiee ,  sed  conditionis  essentialis.  Et 
hinc  est  facilis  ratio  conclusionis ;  quia  cum 
hee  ckcumstantiee  sint  preeter  rationem  objecti, 
nihil  repugnat  dari  objectum  nudum  ,    et 


absque  ulla  ex  his  circumstantiis  :  ergo  si  vo- 
luntas  circa  illud  versatur,  habebit  bonitatem 
ex  objecto  absque  bonitate  ex  circumstantiis  ; 
ergo  facit  actum  simpliciter  bonum.  Patet 
consequentia,  quia  talis  actus  habebit  boni- 
tatem  specificam  sine  ulla  malitia  ;  quia  licet 
circumstantiai  tales  sint,  ut  non  dent  bonita- 
tem,  possunt  tamen  esse  impertinentes,  quee 
non  dent  malitiam  ;  ergo  relinquunt  actum 
simpliciter  bonum.  Et  ita  non  procedit  contra 
hanc  assertionem,  prior  ratio  dubitandi,  neque 
auctores  ibi  citati  loquuntur  in  particulari  de 
actu  interiori,  sed  in  communi,  vel  de  exte- 
riori :  quod  si  loquantur  de  interiori ,  intelli- 
gendi  sunt,  quando  deest  actui  aliqua  conditio 
necessaria  ad  honestatem  simpliciter  :  quod 
vero  fieri  possit,  manente  eodem  actu  interiori, 
postea  dicemus. 

5.  Secunda  assertio.  —  Dicendum  secundo, 
interdum  posse  actum  interiorem  habere  ali- 
quam  bonitatem  ex  circttmstantiis  objectivis 
proprie  sumptis  :  quamvis  respecttt  ejusmodi 
acttts  semper  induant  rationem  objecti  indivi- 
dualis  (ut  sic  dicam).  Prior  pars  est  commttnis 
sententia,  et  per  se  clara,  nam  certum  est  velle 
dare  centum  in  eleemosynam,  esse  meliorem 
actum,  qttam  velle  dare  decem.  Quod  augmen- 
tum  bonitatis  non  est  de  essentia  specifica 
talis  actus,  et  sumitur  ex  circumstantia  Quid, 
et  idem  est  in  aliis  :  ratio  est,  quia  ex  hujus- 
modi  circumstantiis  potest  objectum  fieri  di- 
gnius,  et  conformius  rationi :  ergo,  et  acttts 
poterit  inde  habere  majorem  bonitatem,  quam 
ratio  specifica  praecise  stimpta  postulet.  Gon- 
firmatur,  nam  hac  ratione  duo  actus  ejusdem 
speciei  ex  objecto  possunt  esse  inaequales  in 
bonitate  stante  eadem  intentione,  et  libertate 
ex  parte  operantis,  provenit  ergo  illa  insequa- 
litas  ex  circumstantiis  objecti.  Posterior  autem 
conclusionis  pars  sumitur  ex  D.  Thoma  citato 
in  posteriori  ratione  dubitandi  n.  2,  et  illam 
etiam  ad  summum  probat  ratio  ibi  facta,  quee 
nttnc  sufficiet ,  quia  major  intelligentia  hujus 
partis  pendet  ex  sectione  sequenti,  n.  8,  ubi 
explicabimus  duo  alia  dubia,  qua?  hic  peti  pos- 
sunt,  scilicet,  quid  fit  in  actu  voluntatis  ha3c 
bonitas  sumpta  ex  circumstantiis  :  et  an  su- 
matur  tantum  hujusmodi  bonitas  ex  circttm- 
stantiis  augentibus  bonitatem  intra  eamdem 
speciem,  vel  etiam  ex  iis,  qua3  addunt  novam 
speciem  bonitatis. 

6.  Tertia  assertio.  —  Ultimo  dicendum  in 
actu  interiori  semper  reperiri  aliquam  cir- 
cumstantiam  ex  parte  ipsius  actus,  qua3  con- 
ferat  illi  bonitatem  ahquam.  Ha3c  conclusio 


prEecipue  verificari  potest  in 
quomodo,  nam  semper  in  actu  aliqua  est  inten- 
sio,  ratione  cujus  habet  actus  aliquam  boni- 
tatem,  quse  potest  dici  accidentalis,  quatenus 
sine  illa  posset  servariilla  species.  Solum  pos- 
set  quis  fingere  dari  minimum  in  intensione 
hujusmodi  actus ,  et  consequenter  in  tali  actu 
minimo,  nullam  esse  specialem  bonitatem  ex 
bac  circumstantia ,,  sed  fortasse  neque  pbysice 
verum  est,  vel  saltem  non  moraliter,  quod  no- 
bis  est  satis.  Potestautem  hinc  colligi  ejusmodi 
bonitatis  augmentum  non  oriri  ex  ipsa  ra- 
tione  bonitatis,  sed  solum  ex  naturali  modo 
operandi  ipsius  voluntatis,  quse  licet  libere 
operetur,  tamen  supposito,  quod  operari  vult, 
nunquam  adhibet  minimum  conatum.  Ideo 
dici  solet  de  circumstantia  quando,  prout  spec- 
tat  ad  intrinsecam  durationem  ipsius  actus, 
quod  eadem  proportione  explicandum  est. 
Quomodo  autem  hsec  circumstantia  augeat  bo- 
nitatem,  dicemus  infra,  quia  longiorem  petit 
queestionem.  De  aliis  autem  circumstantiis, 
non  solum  necessarium  non  est,  ut  augeant 
bonitatem  ex  parte  actus  interioris,  sed  etiam 
raro  contingit,  ut,  in  sectione  3,  latius  pa- 
tebit. 

Ad  rationes  dubitandi  satis  patet  ex  dictis. 

SECTIO  II. 

Quomodo  in  voluntate  esse  debeant  circumstan- 
tice  objectivce,  ut  conferant  bonitatem  actui 
interiori,  et  qualis  sit  illa  lonitas. 


4 .  Certum  in  hac  qucestione  circumstantias 
debere  esse  voluntarium.  —  Gertum  est,  ut  cir- 
cumstantia  conferat  bonitatem,  necessarium 
esse,  ut  sit  voluntaria.  In  hoc  enim  omnes 
doctores  conveniunt,  quia  tota  honestas  hu- 
mani  actus  pendet  ex  voluntate,  et  ideo,  quod 
voluntarium  non  est,  non  potest  dare,  neque 
augere  bonitatem  ipsius  voluntarii.  Item  mala 
circumstantia  objecti  non  dat  malitiam  volun- 
tati,  nisi  sit  voluntaria  :  et  ideo  ignorantia 
invincibilis  excusat,  ut  hic  D.  Thomas,  ad  ter- 
tium,,  docet :  ergo  multo  magis  requiritur  hoc 
voluntarium  ad  bonitatem.  Patet  consequen- 
tia  :  quia  bonum  est  perfectius ,  et  integram 
causam  ad  perfectionem  requirit :  et  quia  sicut 
efficimur  mali  voluntate,  ita  et  boni  saltem  lo- 
quendo  de  bonitate  actuali. 

2.  Dubium  vero  quo  genere  voluntarii.  — 
Difficultas  autem  est ,  quale  esse  debeat  hoc 
voluntarium  :  an  scilicet  sufficiat,  aut  indirec- 
tum,  aut  voluntarium  i%  alio,  vel  certe  requi- 

IT. 


DISPUTATIO  V.  SECTIO  II.  337 

circumstantia    ratur  voluntarium  directum,  et  in  se,  ita  ut 
circumstantia  bona  non  augeat  bonitatem  ac- 
tus  interioris,  nisi  in  se  sit  preevisa  et  intenta. 
Aliquibus  enim  videtur  nimis  rigorosum  hoc 
posterius  requirere  :  et  ideo  existimant  suffi- 
cere  quodcumque  voluntarium  :  quod  potest 
probari  primo,  quia  si  quis  voluntarie  omittat 
actum  contrarium  prsecepto,  etiamsi  id  directe 
non  velit  positivo  actu.,  aliquam  laudem  mere- 
tur  :  ergo  illud  voluntarium  indirectum  suffi- 
cit  ad  aliquam  bonitatem  moralem  :  ergo  si- 
militer  sufficere  poterit  in  circumstantia  ob- 
jecti.  Primum  antecedens  patet  ex  illo  Eccle- 
siastici  34  :  Qui  potuit  transgredi,  et  non  est 
transgressus  :  hoc  enim  aliquam  laudem  con- 
tinet,  et  potest  fieri  sine  positivo  actu,  nam  si 
quis  passus  injuriam  a  proximo.  et  tentationem 
patiens  de  sumenda  vindicta,  sciens  et  videna 
se  se  contineat  per  solam  suspensionem  actus, 
satis  voluntarie  implet  praeceptum,  et  non  par- 
vam  difficultatem  vincit :  est  ergo  ibi  aliqua 
bonitas  cum  solo  voluntario  indirecto.  Secun- 
do,  quod  saltem  sufficiat  voluntarium  in  alio, 
videtur  exemplo  declarari,  nam  si  quis  prsevi- 
deat  ex  actione  sua,  verbi  gratia,  lectione,  fore 
consequendum  magnum  animarum  fructum , 
et  cum  hac  scientia  simpliciter  velit  illam  ac- 
tionem,  etiam  si  directe  non  intendat  illum 
fructum  :  nihilominus  illa  voluntas  erit  melior, 
quia  re  vera  est  virtualis  voluntas  illius  effec- 
tus  :  nam  si  effectus  malus,  id  satis  esset,  ut 
virtualiter  volitus  censeretur  :  cur  ergo  non 
erit  idem  de  effectu  bono  ?  Item  quia,  mora- 
liter  loquendo,  ille  effectus  voluntati,  et  ac- 
tioni  mese  tribueretur  :  ergo  illa  voluntas  ra- 
tione  talis  effectus  erit  digna  majori  laude, 
quia  unumquodque  bonum,  eo  modo  quo  voli- 
tum  est,  confert  ad  laudem  et  honestatem. 
Tertio,  quia  alias  nunquam  poterit  actus  inte- 
rior  a  circumstantiis  mutantibus  speciem  ha- 
bere  bonitatem  :  quia  si  illas  circumstantise 
sint  per  se,  et  directe  intentae,  non  dabunt 
bonitatem  priori  actui  ,  sed  novum  actum 
eonstituent,  juxta  principia  posita  disputatio- 
ne  prsecedente  :  ergo  si  non  sufficit  volunta- 
rium  indirectunx,  nullo  modo  poterunt  dare 
bonitatem  priori  actui.  Consequens  autem  est 
contra  communem  modum  sentiendi  omnium, 
et  preesertim  contra   divum  Thomam  i,  % 
queest.  decima  octava,  art.  decimo  ad  tertiam, 
ubi  dicit  circumstantiam  interdum  constituere 
actum  in  specie  boni  et  mali.  Item,  quia  jeju- 
nium  factum  ex  voto,  censetur  melius  simpli- 
citer,  et  similiter  voluntas  illius,  cum  tamen 
illa  circumstantia  mutet  speciem.   Denique, 

22 


338 


DE  BONITATE  ACTUS  INTERIORIS  EX  CIRCUMSTANTIIS. 


quia  circumstantiee  mutantes  speciem  ,  dant 
malitiam  actui  interiori ;  ergo  et  bonitatem, 
quia  privative  opposita  versantur  circa  idem. 

3.  Prima  assertio  contra  prcccedentem  sen- 
tentiam.  —  Contraria  tamen  sententia  multo 
magis  probatur.  Et  primo  statuo  circumstan- 
tiam  objectivam,  ut  conferat  bonitatem  actui, 
debere  esse  preescitam  directe  et  consideratam, 
non  tantum  materialiter,  ut  talis  est,  sed  etiam 
formaliter  in  quantum  aliquo  modo  bonesta 
est,  vel  ad  bonestatem  confert.  Probatur,  quia 
nisi  sit,  ita  considerata,  nullo  modo  poterit  esse 
voluntaria,  ut  est  bonesta,  quia  nihil  volitum, 
quin  prcecognitum;  ergo  nec  poterit  darebones- 
tatem  actui  interiori.  Probatur  ex  fundamento 
posito  in  initio  sectionis :  et  quia  heec  circum- 
stantia  non  concurrit  ad  bonitatem  actus,  nisi 
cum  objecto,  et  aliquo  modo  per  modum  ob- 
jecti.  Dices  satis  esse,  quod  potuerit  conside- 
rari,  licet  non  fuerit  actu  considerata,  sicut  in 
malis  dici  solet  :  sed  hoc  non  recte  dicitur, 
quia  ex  bis,  quee  possumus  preecise  non  lauda- 
mur,  neque  habemus  bonitatem  moralem,  sed 
ex  bis,  quee  agimus  :  unde  posse  considerare 
bonum,  et  non  considerare,  potius  pertinet  ad 
imperfectionem,  quam  ad  bonitatem :  quare 
negatio  actionis,  ut  sic  et  preecise  sumpta  in 
universum  non  affert  bonitatem,  ut  infra  di- 
cam  :  multo  tamen  minus  quando  actio,  quee 
negatur,  vel  est  bona,  vel  de  se  est  principium 
bonitatis,  ejusmodi  est  ipsa  consideratio.  Con- 
firmatur  ex  differentia  inter  bonitatem  et  ma- 
litiam :  malitia  enim  interdum  imputatur  pro- 
pter  inconsiderationem,  quia  ipsa  inconside- 
ratio  est,  etiam  culpabilis  :  at  vero  inconside- 
ratio  circumstantiarum,  et  bonitatis  earum  non 
est  laudabilis,  sed  vel  est  mala,  vel  ad  sum- 
mum  indifferens,  quando  non  est  simpliciter 
necessaria  ad  prudenter  judicandum:  ergo  non 
ita  potest  sufficere  inconsideratio  ad  bonita- 
tem,  sicut  ad  malitiam.  Preeterquam  quod  cum 
ad  malitiam  sufficiat  defectus,  recte  intelligi- 
tur  ex  defectu  oriri  posse,  qualis  est  inconsi- 
deratio  :  bonitas  autem  requirit  causam  per- 
fectam,  quia  in  perfectione  consistit :  et  ideo 
inconsideratio  honestae  circumstantiee,  ut  sic, 
non  potest  ad  honestatis  augmentum  deser- 

vire. 

4.  Secunda  assertio.  —Dicen&um  secundo. 
Ut  circumstantiee  objecti  conferant  actui  inte- 
riorem  bonitatem,  necesse  est  non  solum,  ut 
sint  preevisse,  sed  etiam  ut  sint  in  se  aliquo 
modo  volitee  et  intentee  quatenus  bonestee  sunt. 
Hoc  sumo  ex  D.  Thoma,  et  aliis  supra  citatis, 
ad  probandum  objectum  honestum  non  con- 


ferre  actui  bonitatem,  nisi  sit  volitum  et  in- 
tentum,  ut  tale  est,  et  alia  D.  Tbomee  testimo- 
nia  infra  referam.  Prima  ratio  conclusionis 
sumitur  ex  dicto  principio,  quod  objectum 
honestum  debet  esse,  ut  sic,  intentum,  ut  ac- 
tus  ex  tali  objecto  sit  honestus  :  ergo  similiter 
circumstantia  objecti  honesti  debet  esse,  ut  sic, 
intenta,  ut  actus  ex  illa  habeat  honestatem. 
Probatur  consequentia  tum  a  paritate  rationis : 
tum  etiam,  quia  hujusmodi  circumstantia  non 
confert  actui  interno  honestatem,  nisi  in  quan- 
tum  auget  bonitatem  objectivam'  totius  objecti, 
atque  ita  pertinet  ad  integritatem  objecti  in- 
dividualis,  ut  supra  dicebam. 

5.  Secunda  ratio,  quia  actus  interior  volun- 
tatis  duobus  modis  intelligitur  habere  bonita- 
tem,  vel  malitiam  a  circumstantiis.  Primo 
realiter  per  physicam  tendentiam,  vel  habitu- 
dinem  actus  ad  talem  circumstantiam.  Secundo 
solum  per  quamdam  moralem  imputationem, 
quomodo  dicitur  occidere,  qui  non  defendit, 
cum  teneatur  :  sed  bonitas  non  attribuitur  ac- 
tui  per  solam  imputationem  :  ergo  per  veram 
et  realem  tendentiam,  et  habitudinem  volun- 
tatis  ad  talem  circumstantiam  :  heec  autem 
habitudo  non  est,  nisi  per  actum  quo  voluntas 
velit  illam  circumstantiam,  vel  objectum  :  et 
hoc  ipsum  est  illam  in  se  directe  intendi.  Mi- 
nor,  in  qua  est  vis  argumenti,  sic  declaratur, 
et  probatur  :  nam  duo  sunt,  quee  possunt  at- 
tribui  moraliter  vohmtati,  unum  negatio,  vel 
omissio  :  aliud  positivus  actus.  Primum  non 
sufficit  ad  bonitatem,  quia  in  sola  negatione 
non  consistit  bonitas,  quia  nullam  perfectio- 
nem,  ut  sic,  affert.  Secundum  vero  non  at- 
tribuitur  moraliter  voluntati :  nisi  quando  in- 
tercedit  preeceptum  aliquod,  ratione  cujus  te- 
nebitur  homo  aliquid  agere,  vel  omittere,  ne 
alius  effectus  sequeretur,  ut  constat  ex  supra 
tractatis  de  voluntario,  quod  habet  locum  in 
malis,  non  in  bonis  :  quare  mali  effectus  im- 
putantur  bomini  hoc  modo,  non  tamen  boni : 
oportet  ergo,  ut  in  se  sint  voliti,  ut  homo  illos 
efficiendo,  fiat  bonus  :  et  idem  est  de  ceeteris 
circumstantiis. 

6.  Tertia  ratio,  quia  in  his  circumstantiis 
non  sufficit  voluntarium  mere  indirectum,  quod 
est  per  negationem  actus  voluntatis,  cum  pos- 
set  illum  habere  stante  advertentia  :  quia  heec 
carentia  actus,  ut  sic,  non  ponit  perfectionem 
in  voluntate  :  unde  nec  bonitatem  :  nam  heec 
duo  convertuntur  :  item  quia  ex  vi  talis  nega- 
tionis  actus,  ad  summum  potest  esse  indirecte 
voluntaria  carentia  alterius  actus  materialiter 
sumpta.  Hoc  autem  non  satis  est  ad  honesta- 


DISPUTATIO 
tem  voluntatis,  quia  circa  illudmet  materiale 
objectum  posset  versari  voluntarium  incliffe- 
rens,  vel  etiam  malum  :  ergo  illud  volunta- 
rium  indirectum,  ut  sic.,  non  potest  afferre  bo- 
nitatem  formalem.  Exemplo  declaro  vim  ar- 
gumenti,,  nam  non  occidere  proximum,  licet 
de  se  possit  esse  objectum  bonum,  tamen  ma- 
terialiter  sumptum  potest  etiam  amari  actu 
indifferenti,  vel  malo,  ut  si  quis  vellet  non 
occidere  proximum  ex  timore  infamiee,  est 
actus  ex  objecto  indifferens  :  et  ex  alio  motivo 
malo,  erit  malus  :  ergo  indirecte  velle  boc  ob- 
jectumpersolamnegationem  actus  voluntatis, 
de  se  non  est  magis  determinatum  ad  hoc, 
quam  ad  illud  motivum :  ergo  solum  intelligi- 
tur  versari  circa  illud  materiale,  ut  sic  :  ergo 
illud  ut  sic,  non  sufficit  ad  actualem  honesta- 
tem,  quare  egregie  D.  Tbomas  2,  2,  queest.  69, 
art.  1,  ad  2,  dixit,  illam  partem  justitiee,  quse 
est  declinare  a  malo,  non  esse  mere  negative, 
aut  privative  intelligendam,  sed  prout  includit 
actum  voluntatis  positivum,  quo  aliquis  vult 
non  facere  malum,  quia  per  solam  (inquit)  ne- 
gationem  mali  actus  vitabit  quis  pcenam,  nihil 
tamen  merebitur,  nec  justitiam  aut  bonitatem 
habebit.  Hujusmodi  ergo  voluntarium  indirec- 
tum  per  negationem  actus  non  sufficit  ad  bo- 
nestatem. 

7.  Rursus  neque  etiam  sufficit  voluntarium 
in  alio :  quod  etiam  dici  solet  voluntarium  in- 
directum  per  actum  positivum  terminatum 
tantum  ad  aliud  objectum  directe  volitum  : 
quia  boc  etiam  voluntarium  indirectum  nun- 
quam  imputatur,  nisi  ratione  alicujus  priva- 
tionis  aetus,  quse  deberet  inesse,  et  non  inest, 
scilicet  _,  quia  deberet  voluntas  non  versari 
circa  unum  objectum,  ne  aliud  sequeretur  : 
quod,  ut  dixi,  non  babet  locum  in  bonis. 
Deinde,  quia  velle  objectum  in  se  babens  bo- 
nestatem,  non  propterhonestatem,  sedpropter 
delectationem,  non  est  satis  ad  honestatem 
actus,  ut  seepe  dictum  est :  et  tamen  ibi  vide- 
tur  honestas  volita  in  alio,  scilicet  in  ipso  ob- 
jecto  materiali :  ergo  si  ibi  non  sufficit,  multo 
minus  in  aliis  effectibus,  vel  circumstantiis. 
Vis  argumenti  patet  recepto  exemplo ;  nam  si 
conjux  velit  actum  maritalem  ob  solam  delec- 
tationem,  ibi  videtur  virtute  velle  legitimam 
procreationem  filiorum,  et  tamen  ille  actus 
nullam  habethonestatemexobjecto,  sed  potius 
malitiam  venialem;  ergo  idem  est  de  reliquis. 
Preeterea  potest  in  hoc  membro  fieri  eadem 
proportionalis  ratio,  quee  in  priori  in  num. 
preeeed.,  quia  lieec  voluntas  indirecta  in  alio 
tantum  materialiter  attingit  illud,  etiam  se- 


V.  SECTIO  II.  339 

cundum  moralem  attributionem,  quia  ex  se 
nullum  determinat  motivum  :  ergo,  ut  sic  non 
sufficit  ad  honestatem  specialem  inde  sumen- 
dam.  Ultimo,  quia  hujusmodi  effectus,  vel cir- 
cumstantia  volenda  in  alio,  est  in  se  directe  pree- 
visa,  vel  non  :  si  non,  jam  ostensum  est,  non 
posse  dare  honestatem  :  si  vero  est  directe 
preevisa,  interrogo  cur  non  sit  directe  volita. 
Nulla  certe  ratio  reddi  potest,  nisi  quia  volun- 
tas  non  vult  :  cur  ergo  in  hoc  dicetur  volun- 
tas  bene  facere,  aut  cur  hoc  deserviet  illi  ad 
augmentum  bonitatis. 

8.  Quid  sit  bonitas  ex  circumstantia  in  actu 
interiori.  —  Ex  his  intelligitur,  quod,  preece- 
dente  sect.,  in  fine,  n.  5,  in  hanc  remisi,  quid 
scilicet  sit  heec  bonitas  ex  circumstantia  in 
actu  iuteriori:  nam  qui  putant  sufficere  ad 
hanc  bonitatem  voluntarium  indirectum,  solum 
dicunt  consistere  in  quadam  morali  imputa- 
tione,  non  quod  aliquid  ponat  in  actu.  Nobis 
necessario  dicendum  est,  esse  ipsam  realem 
entitatem  actus,  ut  directe,  et  realiter  termi- 
natam  ad  talem  circumstantiam  :  quia  sine 
hac  reali  et  physica  tendentia  non  potest  in- 
telligi  talis  cireumstantia  vere  et  realiter  voli- 
ta,  sed  tantum  permissa :  sola  autem  permissio 
non  facit  bonum  permittentem,  quia  nec  per- 
missio  mali,  si  preecise  maneat  in  ratione  per- 
missionis,  constituit  malum  permittentem, 
nisi  quando  intercedit  aliquod  preeceptum 
prohibens  talem  permissionem,  vel  preecipiens 
impedire  effectum_,  vel  circumstantiam,  ratione 
cujus  preecepti  iUa  permissio  transfertur  inra- 
tionem  voluntarii  indirecti  secundum  commu- 
nem  eestimationem  moralem  et  imputationem, 
quod  non  habet  locum  in  bonis,  et  ideo  opor- 
tet,  ut  bonitas  ex  circumstantia  participetur  a 
vohmtate,  ut  volente  directe  per  actualem  et 
realem  tendentiam  in  illam. 

9.  An  dicta  bonitas  re  distinguatur  ab  ipso 
actu  interiori. —  Ulterius  vero  interrogari  po- 
test  primo,  utrum  illa  realis  tendentia  sit  ali- 
quid  in  re  distinctum  a  substantia  actus  ten- 
dentis  in  objectum.  Aliqui  enim  existimant 
esse  vel  modum  realem  physicum,  vel  entita- 
tem  partialem.  Quod  facile  impugnari  potest 
ex  principiis  positis  disputatione  preecedenti. 
Dicendum  ergo  est  non  esse  aliquid  distinc- 
tum  in  re,  sed  esse  ipsammet  entitatem  actus 
indivisibilis,  quee  talis  est  ut  in  individuo  non 
solum  attingat  objectum  nudum,  sed  etiam 
talem  circumstantiam  ipsum  afficientem.  Quod 
potest  intelligi  duobus  modis.  Primo,  quod  ac- 
tus  ita  directe  attingat  utrumque,  ut  illa  res- 
piciat  quasi  duo  partialia  objecta  eeque  primo 


340 


DE  BOMTATE  ACTUS  1NTERI0RIS  EX  CIRCUMSTANTIIS. 


constituentia  integrum  objectum,  ut  cum  uno 
actu  volo  succurrere  tribus  pauperibus  :  non 
enim  fmgendum  est  in  illo  actu  esse  unam 
partem,  quse  terminatur  ad  unum  pauperem, 
et  aliam,  quse  ad  alium  :  sed  totus  ille  actus 
terminatur.ad  totum  objectum,  et  ad  singulas 
personas  illius,  ut  ad  partes  ejus.  Secundo  mo- 
do,  ut  voluntas  tendat  in  objectum  quatenus 
est  tanta  bonitate  affectum  ex  conjunctione 
omnium  circumstantiarum ,  quas  veluti  in 
obliquo  attingit,  ut  si  quis  velit  orationem 
factam  in  Ecclesia,  considerans  illam  oratio- 
nem,  ut  meliorem  et  gratiorem  Deo  ex  illa 
circumstantia,  quamvis  per  actum  voluntatis 
non  recta  tendat  in  illam  circumstantiam  loci, 
sed  in  orationem  ut  sic  propositam,  id  satis 
est,  ut  ex  circumstantia  babeat  bonitatem, 
quia  jam  attingit  illam,  ut  reddit  objectum 
objective  melius,  nam  inde  fit,  ut  actus  etiam 
ipse  sit  melior. 

10.  Et  binc  intelligitur,  quod  supra  dice- 
bamus,  has  circumstantias  objectivas  in  tan- 
tum  conferre  ad  bonitatem  actus  interioris,  in 
quantum  aliquo  modo  constituunt  objectnm 
individuale  illius.  Sicut  enim  individuum  in 
reipsa  non  distinguitur  a  natura  specifica,  ita 
etiam  hsec  bonitas  ex  hac  circumstantia  non 
distinguitur  a  bonitate  specifica.  Quare  non 
mihi  displicet  modus  loquendi  aliquorum,  qui 
dicunt  has  circumstantias,  licet  dicantur  acci- 
dentia  respectu  rationis  specificee,  tamen  res- 
pectu  individui  esse  quasi  substantialia  princi- 
pia  :  quia  suo  modo  concurrunt  ad  individua- 
lem  constitutionem  talis  actus^quod  est  verum 
in  actibus  bonis,  et  in  quibuscumque  aliis  quoad 
speciem,  et  entitatem  positivam  actus  :  quoad 
speciem  vero  malitise.,  vel  augmentum  ejus, 
non  verum,  ut  suo  loco  dicemus. 

11.  Atque  hinc  etiam  fit  eumdem  numero 
actum  non  posse  esse  magis,  vel  minus  bonutn 
ex  his  circumstantiis  objectivis,  quamvis  esse 
possit  ex  circumstantiis,  quse  immediate  affi- 
ciunt  ipsum  actum  interiorem,  ut  postea  dice- 
mus.  Ratio  vero  est,  quia  hic  actus  interior  est 
indivisibilis,  ut  attingens  objectum  cum  his 
circumstantiis,  ut  dixi :  ergo  non  potest  mi- 
nui_,  seu  dividi  secundum  eam  habitudinem, 
quam  habet  ad  tale  objectum  cum  circum- 
stantiis  :  alioqui  posset  pars  ejus  tolli,  et  pars 
manere :  quomodo  ergo  dicebatur  indivisibilis  ? 
Et  eadem  ratione  augeri  uon  potest  per  addi- 
tionem  aliquani,  quee  cum  illo  faciat  composi- 
tionem,  quia,  ut  ssepe  dixi,  nulla  talis  compo- 
sitio  reperitur  in  his  actibus  :  quandocumque 
ergo  voluntas  plura,  vel  pauciora  amplectitur 


in  objecto,  mutat  totum  actum,  aut  addit  no- 
vum.  Unde  sub  eadem  specie  potest  unus  actus 
esse  melior  alio  ex  bis  circumstantiis :  non 
tamen  idem  actus  potest  in  individuo  esse  ma- 
gis,  vel  minus  bonus  ex  hoc  capite. 

12.  Secundo  hic  vulgaris  qusestio  fieripotest 
et  solvf,  scilicet,  quia  videtur  posse  actum 
voluntatis  habere  infinitam  bonitatem  ex  ali- 
qua  circumstantia^  verbi  gratia,  ex  circumstan- 
tia  Quicl.  Patet  sequela_,  quia  si  quantitas  ob- 
jecti  auget  bonitatem  actus  :  ergo  si  in  objecto 
ponatur  infinita  quantitas,  erit  in  actu  infinita 
bonitas,  verbi  gratia,  velle  subvenire  uni  pau- 
peri  est  aliquod  bonum^  velle  subvenire  duo- 
bus,  est  melius  :  ergo  si  quis  affectu  velit  sub- 
venire  infinitishominibus^velinfinitas  divitias 
elargiri,  habebit  inde  actus  infinitam  bonita- 
tem.  Solet  communiter  responderl,  non  bene 
colligi,  quia  cum  pervenitur  ad  infmitum^,  non 
possunt  esse  csetera  paria  :  vel  quia  objectum 
infinitum  magis  confuse  proponitur  et  conci- 
pitur  per  modum  unius,  vel  quia  voluntas  non 
potest  sequali  efficacia  in  illud  tendere.,  sed  ad 
summum  affectu  quodam  conditionato,  quia 
illud  objectum  non  potest  proponi,,  ut  pos- 
sibile. 

13.  Haec  tamen  non  satisfaciunt,  quia  nihil 
repugnat  hsec  omnia  sumi  cum  sequali  propor- 
tione,  scilicet,  quod  quselibet  quantitas  finita 
proportionatur  etiam  confuse,  et  per  modum 
unius :  nam  etiam  major  quantitas  sic  propo- 
sita  augebit  bonitatem  actus :  ergo  etiam  infi- 
nita  quantitas  sic  proposita,  proportionaliter 
augebit :  vel  e  contrario,  si  quantitates  fmitse 
proponantur  distincte  et  clare  :  fieri  etiam 
potest  per  scientiam  superiorem,  ut  infinita 
quantitas  eodem  modo  proponatur  et  cogno- 
scatur.  Similiter  ex  parte  voluntatis  servari 
potestproportio  ex  modo  affectus,  scilicet,  quod 
circa  quantitates  fmitas,  et  infinitam  non  sit 
simpliciter  efficax  affectus^  sed  solum  quantum 
est  ex  parte  operantis,  nam  hic  idem  affectus 
erit  melior  ex  majori  quantitate  objecti,  vel  e 
contrario  circa  aliquod  infinitum,  potest  etiam 
voluntas  efficaxdari.  Unde  totum  argumentum 
urget  optime  in  Ghristo  Domino,  qui  potuit 
habere  pro  objecto  cujusdam  voluntatis  effica- 
cis  infinitam  satisfactionem  distinctissime  et 
clarissime  propositam  :  nam  licet  ad  satisfa- 
cienduin,  vel  finite,  vel  infinite  non  oporteat 
habere  ipsam  satisfactionem  pro  objecto,  sed 
satis  sit  exercere  actum  poenalem  cum  omnibus 
conditionibus  requisitis  ad  satisfaciendum :  ni- 
hilominus  non  repugnat  tendere  directe  in  ip- 
sam  satisfactionem,  ut  in  objectum  quoddam., 


DISPUTATIO 
quod  cum  sit  bonum,,  dabit  actui  interiori  bo- 
nitatem  :  ergo  quo  fuerit  major  satisfactio 
posita  in  objecto,  erit  major  bonitas  in  actu  : 
ergo  si  illa  fuerit  infinita.,  ut  fuit  in  Christo, 
habebit  actus  voluntatis  infinitam  bonitatem : 
quia  neque  ex  parte  intellectus  aliquid  deest, 
cum  sit  clarissima  et  distinctissima  propositio : 
neque  ex  parte  vohmtatisj  cum  sit  efficax  et 
operativa_,  et  reipsa  habeat  effectum. 

14.  Satisfit  difficultati  in  num.  13.  —  Ta- 
men  ex  principiis  positis  facile  respondetur. 
Solum  enim  concluditur  illum  actum  in  ea 
specie  habere  individualem  quamdam  entita- 
tem  meliorem,  quam  sit  quselibet  alia,  quse 
versetur  circa  objectum  finitum,  cseteris  pa- 
ribus.  Hsec  autem  perfectio  non  indicat  infini- 
tatem  simpliciter,  quia  tota  entitas  illius  actus 
simpliciter  finita  6st  tam  essentialiter,  quam 
intensive  :  extensive  autem  nullam  in  se  habet 
quantitatem,  seu  quantitatis  modum,  cum  in- 
divisibilis  sit,  et  ideo  nullo  ex  capite  potest 
esse  infinita  simpliciter;  secundum  quid  ta- 
men,  et  objective  potest  dici  infinita,  quia 
attingit  objectum  infinitum,  et  quia  excedit  ex 
hoc  capite^  et  cseteris  paribus  quemlibet  actum 
intra  illam  speciem,,  et  illud  objectum  consti- 
tutum,  etiam  in  infinitum  crescat,  et  multi- 
plicetur.  Quomodo  amor  Dei  dicitur  infinitus 
respectu  amoris  cujuscumque  creaturee,  et  de 
visione  Dei  idem  diximus  suo  loco. 

15.  Instantia.  —  Diluitur  consideratis  acti- 
lus  in  sua  honitate  entitativa. — Deinde  conside- 
ratis  in  ratione  meriti.  — Dices  saltem  conce- 
dendum  esse  illum  actum  eequivalere  infinitis 
actibus,  quia  faciendo  comparationem  inter 
finita  objecta,  voluntas  dandi  decem  aureos  in 
eleemosynam  sequivalet  decem  actibus  circa 
unum  aureum  :  ergo  similiter,  etc.  Respon- 
detur  hanc  comparationem,  seueequivalentiam 
vix  posse  intelligi  in  quo  consistat,  saltem  se- 
cundum  physicam  entitatem,  quia  omnes  illi 
actus  in  individuo  habent  suam  propriam,  et 
individualem  perfectionem  :  quare  non  apparet 
quomodo  unus  actus  possit  aequivalere  multis 
formaliter  et  entitate  sua.  Quoad  effectum 
autem,  et  quoad  efficaciam  dandi  eleemosy- 
nam,  concedo  unumactum  sequivalere  multis : 
et  eodem  modo  in  actu  circa  infinitum^  si  sit 
absolutus  et  efficax,  ut  fuit  in  Ghristo  Domino, 
concedo  habere  effectum  infinitum  :  et  hoc 
modo  eequivalere  infinitis  actibus  :  si  vero  sit 
actus  inefficax,  proprie  non  poterit  habere  hu- 
jusmodi  modum  afficiendi,  sive  sit  circa  ob- 
jectum  finitum_,  sive  circa  infinitum.  Denique 
si  comparatio  sit  moralis,  verbi  gratia,  si  di- 


V.  SECTIO  II.  341 

catur  unus  actus  sequivalere  multis  in  merito^ 
non  videtur  mihi  necessarium  unum  actum 
volendi  dare  centum,  esse  seque  meritorium 
centum  actibus  dandi  unum  :  quia  licet  quan- 
titas  objecti  sit  aequalis,  tamen  multitudo  ac- 
tuum  potest  multum  ad  meritum  conferre.  Et 
idem  majori  ratione  dicendum  est,  quando 
illa  multitudo  actuum  objective  tantum  sumi- 
tur,  nam  si  quis  habeat  in  principio  dici  unum 
actum  voluntatis,  quo  velit  illa  die  exercere 
centum  actus  patientiee,  non  tantum  meretur 
illo  unico  actUj  quantum  postea  exercendo  illos 
centum  actus,  quia  objectum  non  transfundit 
in  actum  totam  bonitatem,  quam  in  se  habet : 
quia  non  est  forma  intrinseca,  sed  solum  ter- 
minus  extrinsecus  :  et  ideo  amor  Dei  non  est 
tam  bomiSj  sicut  ipse  Deus  :  et  ibi  etiam  pro- 
cedit  alia  ratio,  quia  ipsa  multiplicatio  actuum 
auget  bonitatem  et  meritum. 

16.  Bonitas  determinata  in  actu  sumipotest 
ex  oijecto  indeterminato. — Denique  hinc  etiam 
interdum  fieri  potest,  ut  in  objecto  non  pro- 
ponatur  determinata  quantitas,  et  tamen  in 
actu  sit  determinata  bonitas.  Ut,  verbi  gratia, 
si  quis  velit  dare  in  eleemosynam  quidquid 
habet  in  manu,  nesciens  quanta  sit  illa  quan- 
titas,  tunc  voluntas  illa  habere  debet  certam 
et  determinatam  bonitatemj  quia  est  individua 
entitas  simul  tota  existens  in  re.  Unde  Deus 
scit  quanta  bonitas  sit  illa  in  illo  actu,  quan- 
tumque  meritum  illi  respondeat  :  quia  licet 
quantitas  objecti,  ut  proposita  et  cognita  sic 
operanti_,  sit  incerta,  tamen  habitudo  ad  illud 
sic  propositum  est  certa  et  indivisibilis :  et  ideo 
in  ratione  objecti  et  termini  talis  habitudinis 
est  quid  sufficienter  determinatum  ad  confe- 
randam  tantam  bonitatem,  quee  revera  tunc 
non  pendet  ex  determinatione  quantitatis, 
quam  objectum  habet  in  re,  quia  illud  est  res- 
pectu  operantis  casuale  et  contingens  :  solum 
ergo  ex  hoc  pendet,  quod  tali  modo  operandi 
talis  bonitas  respondet  ex  vi  talis  actus  volun- 
tatis,  qui  necessario  fit  operando  tali  modo. 

17.  Ex  dictis  est  facilis  responsio  ad  ratio- 
nes  dubitandi  in  num.  2.  Ad  primam  respon- 
sum  jam  est  negando  assumptum  :  ostensum 
est  enim,  num.  6,  solam  carentiam  actus  mali 
non  sufficere  ad  bonitatem,  nisi  adsit  positiva 
voluntas  non  operandi  male.  Ad  secundam 
respondetur,  voluntatem  causae  si  terminetur 
ad  illam,  ut  causa  est,  seu  quatenus  virtute 
continet  effectum^,  ut  sic,  sumere  quidem  bo- 
nitatem  ex  virtuali  illa  voluntate  effectus,  quia 
illa  voluntas  virtualis  effectus  tunc  non  est 
solum  per  interpretationem_,  seu  imputationem 


342 


DE  BONITATE  ACTUS  INTERIORIS  EX  CIRCUMSTANTIIS. 


moralem,  sed  per  formalem  voluntatem  ten- 
dentem  ad  effectum,  vel  in  se,  velut  contentum 
in  virtute  causee.  Voluntas  autem  rei,  quse  est, 
vel  esse  potest  causa,  vel  occasio  alterius  ef- 
fectus,  si  nullo  modo  terminetur  ad  illum  ef- 
fectum,  nec  est,  nec  dici  potest  virtualis  vo- 
luntas  ejus,  sed  tantum  permissio  ejus.  Cujus 
signum  est,  quia  illa  eadem  omnino  voluntas 
posset  manere,  licet  invincibiliter  ignoraretur 
talis  effectus. 

48.  Tertium  argumentum  est  difficilius,  et 
petit  specialem  difficultatem,,  an  scilicet  actus 
voluntatis  habens  unam  speciem  bonitatis, 
possit  habere  alias  quasi  supervenientes  a  cir- 
cumstantiis  :  nam  argumenta  ibi  facta  viden- 
tur  partem  affirmantem  persuadere  :  et  vide- 
tur  favere  Tridentinum,  sess.  \A,  cap.  5,  et 
canone  1 ,  quatenus  docet  inveniri  posse  in  ac- 
tibus  moralibus  circumstantias  mutantes  spe- 
ciem.  Nec  refert,  quod  loquatur  de  actibus 
malis,  nam,  ut  dicebam  in  ipso  tertio  argu- 
mento,  videtur  esse  eadem  ratio  de  bonis,,  cum 
opposita  debeant  fieri  circa  idem.  Item  in  exem- 
plo  potest  ostendi,  quia  velle  dare  eleemosy- 
nam  pauperi  sacerdoti,  est  actus  melior  ex  illa 
circumstantia  personse  circa  quam,  non  est 
autem  melior,,  nisi  per  additionem  bonitatis 
specie  distinctse,  quia  illa  circumstantia  perti- 
net  ad  aliam  virtutem.,  scilicet  religionis,  cum 
tamen  actus  quoadj'substantiam  suam  perti- 
neat  ad  misericordiam. 

19.  Nihilominus  opinor  has  omnes  circum- 
stantias  objectivas,,  quatenus  tales  circumstan- 
tise  sunt.,  nunquam  conferre  actui  interiori 
distinctam  speciem  bonitatis :  et  quoad  hoc 
potest  illa  sententia  esse  vera,  quee  docet  cir- 
cumstantiam,  ut  sic,  non  dare  speciem  actui 
interiori,  quod  significat  D.  Thomas,  \,  % 
queest  48,  art.  5  et  40,,  et  queest.  49,  art.  2,  et 
queest.  72,  art.  9,  et  queest.  2,  de  Malo,  art.  6. 
Quibus  locis  licet  in  communi  loquatur  de  ac- 
tibus  bonis  et  malis;  tamen,  ut  infra  dicaco, 
in  malis  non  oportet  verificari  quoad  id,  quod 
est  negativum,  vel  privativum  in  actu,  sed 
quoad  speciem  positivam,  per  quam  fere  sem- 
per  D.  Thomas  explicat  specificationem  illorum 
actuum.  Ratio  nostree  opinionis  est,  quia  illa 
circumstantia,  quse  mutat  speciem,  non  potest 
dare  bonitatem  actui  interiori,  nisi  per  se  sit 
intenta,  et  directe  secundum  suam  honestatem : 
si  autem  hoc  modo  intendatur,  constituit  pro- 
priam  et  entitativam  speciem  actus  suee  virtu- 
tiSj  quee  non  potest  coalescere  in  eamdem  en- 
titatem  cum  alio  actu  alterius  virtutis  specie 
distinctee,  ut  ex  dictis  disputatione  prsecedente 


facile  probari  potest.  Preeterea  si  honestas  ob- 
jecti  preecise  sumpti,  et  honestas  circumstantiee 
movent  voluntatem  :  ergo  sunt  ibi  duo  motiva 
specie  distincta.  Vel  ergo  eeque  proxime  et 
immediate  movent,  et  sic  constituent  duos 
actus,  sicut  specie,  ita  et  re  distinctos,  et  ad- 
invicem,  et  mutuo  separabiles ,  quia  potest 
voluntas  ex  uno  illorum  operari,  et  non  ex 
alio,  et  e  converso.  Si  autem  non  eeque  proxi- 
me  movent,  unum  habebit  rationem  motivi 
proximi,  et  alterum  rationem  finis  remoti :  et 
ita  non  specificabit,  ut  circumstantia,  sed  ut 
finis  et  objectum.  Tandem  in  superioribus 
diximus  non  posse  unum  actum  interiorem 
habere  duas  bonitates  specie  diversas  intrin- 
secas,  et  reales  ab  eodem  materiali  objecto  sub 
diversis  motivis,  seu  honestatibus  objectivis  in 
illo  existentibus ;  ergo  multo  minus  poterit 
has  duas  bonitates  specie  distinctas  ab  objecto 
et  circumstantia  mutante  speciem  sortiri.  Pro- 
batur  consequentia,  quia  tunc  in  illo  objecto, 
non  solum  inveniuntur  diversa  motiva  per  se 
sufficientia  ad  distinctionem  actuum,  sed  etiam 
in  illo  materiali  objecto  est  aliqua  diversitas, 
quatenus  unum  includit  conditionem,  et  cir- 
cumstantiam,  quam  non  includit  aliud. 

20.  Ad  D.  Thomam  respondetur,  in  hoc  loco, 
et  aliis  hujus  queest.  48,  locutum  esse  in  com- 
muni  de  bonitate,  et  malitia  formali,  vel  ob- 
jectiva,  et  abstrahendo  ab  actu  interiori,  vel 
exteriori :  quare  non  est  necesse  omnia,  quee 
dicit  verificari  de  actibus  internis  quoad  boni- 
tatem  formalem,  sed  singulis  rebus  applicanda 
sunt  juxta  earum  capacitatem.  Aliis  vero  locis 
agit  de  actibus  ex  objecto,  seu  formali  motivo 
actus,  ut  locis  supra  citatis,  et  in  4,  2,  q.  72, 
a.  9,  et  2,  2,  queest.  53,  art.  2,  ad  3,  et  q.  92, 
art.  2.  Ad  Tridentinum  fatemur  in  actibus 
malis  sumi  posse  distinctam  speciem  malitiee 
a  circumstantia  mutante  speciem,  vel  addente 
illam,  licet  non  sit  per  se  intenta,  nec  habeat 
rationem  finis,  seu  motivi.  In  quo  est  magna 
differentia  inter  bonitatem  et  malitiam,  quia 
ad  bonitatem  necessarium  est  voluntarium  di- 
rectum,  ad  malitiam  vero  sufficit  indirectum  : 
neque  est  necessaria  habitudo,  seu  tendentia 
realis,  ac  physica  voluntatis  in  talem  circum- 
stantiam,  sed  sufficit  moralis  imputatio.  Unde 
licet  malitia  et  bonitas  versentur  circa  idern, 
non  tamen  eodem  modo  circa  unum.  Ad  exem- 
plum  adductum  respondetur  illud  esse  verum 
per  concomitantiam  actuum  bonorum,  si  altera 
bonitas  sit  per  se  intenta,  ut  finis  remotus, 
altera  ut  proximus.  Vel  denique  interdum  ac- 
cidere  potest,  sicut  in  superioribus  dixi,  quod 


DISPUTATIO 
ex  conjimctione  circumstantiae  sufBcientis  ad 
dandam  novam  speciem  bonitatis,  alia  bonitas 
objectiva,  etiam  in  propria  specie  censeatur 
melior,  et  majoris  sestimationis,  ut  quod  jeju- 
nium  praeceptum,  non  solum  in  ratione  obe- 
dientiae,  sed  etiam  in  ratione  temperantiee  me- 
lior  sit,  et  hoc  modo  babebit  actus  ab  illo 
objecto  tali  circumstantia  afiecto,  majorem 
bonitatem ;  tunc  tamen  illa  circumstantia  pro- 
prie  non  concurrit,  ut  mutans,  vel  addens  spe- 
ciem,  sed  ut  augens  bonitatem  intra  eamdem 
speciem. 

24 .  Ultimo  ex  dictis  a  fortiori  infertur,  ac- 
tum  qui  versatur  circa  idem  objectum  indiffe- 
rens,  nunquam  posse  habere  bonitatem  a  cir- 
cumstantia  ut  circumstantia  est,  sed  necessa- 
rium  esse,  ut  sit  intenta,  aut  per  modum  finis, 
aut  per  modum  proximi  objectiet  motivi.  Quod 
plane  docet  D.  Thomas,  locis  citatis,  et  proba- 
tur  rationibus  factis,  quia  ut  actus  interior  fiat 
bonus  ex  tali  circumstantia,  necesse  est,  ut 
honestas  objectiva,  quse  in  illa  existit,  vel  re- 
sultat  illa  posita,  sit  per  se  intenta  per  actum 
bonum  :  ergo  debet  intendi  per  modum  finis 
vel  remoti,  vel  proximi,  qui  coincidit  cum  ob- 
jecto.  Denique  propter  hoc  dictum  est  circum- 
stantiam  necessariam  ad  primam  bonitatem 
actus,  non  esse  proprie  circumstantiam,  sed 
conditionem  essentialem  actus  moralis,  neque 
in  hoc  occurrit  nova  difficultas. 

SECTIO  III. 

Quomodo  circumstantice  actus  interioris,  quce 
immediate  ipsum  afficiunt,  debeant  esse  vo- 
luntarice,  ut  dent  bonitatem  :  et  quce  sit  talis 
bonitas. 

1.  Arguitur  debere  esse  directe  volitas.  — 
Ratio  dubii  esse  potest,  quia  videtur  necessa- 
rium  has  etiam  circumstantias  intendi  per  mo- 
dum  objecti  per  se  et  directe  voliti :  nam  D. 
Thomas  4,  2,  qusest.  19,  art.  2,  absolute  negat 
actum  interiorem  habere  bonitatem  a  circum- 
stantia  ut  sic,  sed  ab  objecto  solum:  ergo 
quidquid  dat  bonitatem  huic  actui  ex  quocum- 
que  capite,  oportet,  ut  induat  rationem  objecti 
saltem  iiidividualis,  scilicet  quoad  hoc,  ut  sit 
in  se  et  directe  volitum  objective.  Confirmatur 
primo  a  paritate  rationis,  nam  si  in  circum- 
stantiis  objecti  hoc  est  necessarium,  cur  non 
in  aliis.  Rationes  enim  factae,  sect.  praxedente 
seque  videntur  hic  procedere,  scilicet,  quia 
bonum  ex  integra  causa :  et  quia  bonum  non 
est  per  solam  imputationem,  sed  per  realem 


V.  SECTlO  III.  343 

tendentiam  voluntatis.  Confirmatur  secundo, 
quia  hse  circurnstantise  non  conferunt  actui 
malitiam,  nisi  sint  voluntariae  saltem  indirecte, 
vel  in  alio.  Hac  enim  ratione,  quihabet  votum 
castitatis,  si  omnino  est  iilius  voti  oblitus, 
quamvis  contra  castitatem  peccet,  non  habet 
malitiam  ex  illa  circumslantia  quis,  quia  tunc 
neque  indirecte  est  voluntaria :  ergo  ut  det 
bonitatem  requirit  voluntarium  directum  et  in 
se :  quia  magis  ad  bonitatem,  quam  ad  mali- 
tiam  necessarium  est. 

2.  Arguituridnon  oportere. — In  contrarium 
autem  per  extremum  videtur  nullum  volunta- 
rium  etiam  indirectum  requiri,  ut  hae  circurn- 
stantiae  conferant  bonitatem.  Quod  probatur 
breviter  inductione.  Nam  qui  bene  operatur 
omnino  ignorans  statum  suum,  scilicet,  an  sit 
in  gratia,  vel  in  peccato,  si  sit  in  gratia  mere- 
tur.  Unde  necesse  est  ut  ex  illa  circumstantia 
quis,  accrescat  actui  aliqua  bonitas,  et  tamen 
illa  circumstantia  non  est  voluntaria  ullo  mo- 
do,  cum  omnino  sit  ignorata.  Idem  videre  li- 
cet  in  circumstantia  quando,  quoad  durationem 
intrinsecam  :  nam  homo  fere  semper  ignorat 
quantum  duret  in  actu  suo  interiori :  et  nihil- 
ominus  illa  duratio  tantum  auget  bonitatem, 
quantum  ipsa  est.  Idem  est  de  circumstantia 
quomodo,  quoad  intensionem :  et  in  his  omni- 
bus,ut  minimum  est  certum  tales  circumstan- 
tias  non  esse  objective  et  per  se  intentas,  quia 
neque  consideratse  sunt,  neque  cognitoe:  ergo 
non  sunt  voluntarise  directe  :  sed  in  bonis  nul- 
lum  est  voluntarium  indirectum,  quia  hoc  vel 
tantum  est  per  privationem  actus,  vel  per  im- 
putationem  ratione  prohibentis  prsecepti,  ut 
supra  argumentabar :  ergo  nullo  modo  sunt 
voluntarise.  Idem  argumentum  fieri  potest  de 
circumstantia  quomodo,  quantum  ad  liberta- 
tem  majorem,  vel  minorem  :  heec  enim  auget 
bonitatem,  et  tamen  non  est  per  se  volita,  nec 
cogitata  majorlibertas.  Atquehuc  spectat  cir- 
cumstantia  quibus  auxiliis:  interdum  enim 
actus  interior  est  magis,  vel  minus  bonus, 
quia  fit  cum  majori,  vel  minori  auxilio  gra- 
tiae,  quod  tamen  totum  fit  homine  ignorante, 
et  praeter  voluntatem  saltem  quoad  anteceden- 
tia  auxilia. 

3.  Prima  observatio  pro  decisione.  —  In  hac 
qusestioiie  primo  omittamus  circumstantias 
quid,  et  circa  quid,  et  circumstantias  loci,  et 
temporis  extrinseci :  nam  duee  priores  conti- 
nent  objectum  ipsum,  et  ideo  nunquam  cir- 
cumstant  actum  interiorem  ex  parte  ipsius, 
sed  solum  ex  parte  objecti :  duse  autem  poste- 
riores,  quamvis  videantur  posse  afficere  intrin- 


3U 


DE  BONITATE  ACTUS  INTERIORIS  EX  CIRCUMSTANTIIS. 


sece  ipsum  actum  :  nam  actus  etiam  interior 
fieri  potest,  aut  in  Ecclesia,  aut  extra :  et  in 
die  festoj  vel  alio  :  tamen  hae  circumstantise 
respectu  ipsius  actus  semper  sunt  indifferen- 
tes,  nisi  transeant  in  rationem  objecti.  Gujus 
signum  sufficiens  est :  quia  si  conditiones  ha- 
rum  circumstantiarum  omnino  ignorentur,  ni- 
hil  possunt  ad  honestatem  actus  conferre:  ratio 
autem  esse  videtur,  quia  hse  circumstantiee 
sunt  valde  extrinsecse.,  preesertim  respectu  ac- 
tus  interioris,  et  ideo  nisi  terminent  aliquo 
modo  exparte  objecti  habitudinem  talisactus, 
nihil  ei  conferunt.  Superest  ergo  dicehdum 
de  circumstantia  quis  et  quomodo  :  sub  qua 
comprehendimus  circumstantiam  quibus  auxi- 
liis,  et  circumstantiam  quando,  proutdicit  in- 
trinsecam  durationem  actus.  In  quibus  nulla 
est  differentia  de  circumstantiis  mutantibus,, 
vel  non  mutantibus  specienr,  quia,  ut  videbi- 
mus_,  omnes  hee  circumstantise  ad  summum 
possunt  augere  intra  eamdem  speciem  quate- 
nus  intrinsece  actum  afficiunt. 

4.  Secunda  observatio. — Est  autem  secundo 
observandum,  quod  supra  dictum  est,  in  actu 
interiori  aliud  esse  bonitatem  actus,  aliud  vero 
moralitatem :  nam  bonitas  sumitur  ex  habitu- 
dine  acl  objectum.,  seu  finem  :  moralitas  ex  li- 
bertate.  Unde  fitposse  actum  augeri,  vel  minui 
ex  circumstantiis  quoad  moralitatem,  et  non 
quoad  bonitatem^,  quia  idem  actus  secundum. 
eamdem  habitudinem  ad  objectum  potest  esse 
magis,  vel  minus  liber  propter  majorem  vel 
minorem  advertentiam,  aut  antecedentem  in- 
clinationem  :  unde  quia  bonitas  actus  non  at- 
tribuitur  operanti  ad  laudem,  vel  meritum,, 
vel  alias  similes  proprietates  morales,  nisi  qua- 
tenus  habet  libertatem,  vel  moralitatem  con- 
junctam.,  fieri  potest^  ut  licet  ex  circumstantiis 
non  augeatur  bonitas  actus  in  se  realiter,  ac 
physice,  augeatur  quodammodo  respectuope- 
rantis  secundum  moralem  sestimationem,  vel 
imputationem. 

5.  Tertia  olservatio . — Ultimo  advertendum, 
aliud  esse  loqui  de  rectitudine  et  honestate 
actus  interioris  proprie  sumpta,  quatenus  dicit 
rationem  virtutis,  quse  bonum  facit  operan- 
tem :  aliud  esse  loqui  de  proprietatibus  quibus- 
dam  nioralibus,  quee  oriuntur.,  seu  fundantur 
in  honestate  ipsius  actus,  adjunctis  aliis  condi- 
tionibus  personee  operantis  et  modi  operandi, 
quales  sunt  laudabilitas  actus,  meritum,  seu 
valor  moralis,  quem  habet  actus  ad  aliquos 
effectus:  quse  proprietates  sunt  aliquo  modo 
perfectionesipsiusactus^  et  dignitates  qusedam 
morales,  et  ut  sic  dici  possunt,  late  loquendo, 


qusedam  morales  bonitates  :  proprie  tamen 
non  sunt  bonitas  illa  formalis,  de  qua  agimus, 
quia  illee,  ut  sic,  non  faciunt  moraliter  ope- 
rantem  bonum  et  honestum^  sed  supponunt 
potius^  et  honestatem  consequuntur. 

Resolutio  tituli  quoad  circumstantiam  Quis. 

6.  Prima  assertio.  —  His  positis  de  circum- 
stantia  quis  duo  breviter  dicenda  sunt :  unum 
est  non  augere  rectitudinem  et  honestatem 
actus  interioris,,  nisi  transeat  in  rationem  ob- 
jecti:  ut  sit  directe  voluntaria  modo  exposito,, 
sectione  preecedente.  Probatur,  quia  heec  cir- 
cumstantia  personse  non  est  intrinseca  ipsi 
actui  interiori;  nec  per  se  spectat  ad  modum 
operandi  moralem,  qui  ex  cognitione  intellec- 
tus  et  facultate  voluntatis  pendet,  sed  est  ex- 
trinseca  actui  interiori :  ergo  per  se  ipsam  non 
potest  dare  honestatem  et  rectitudinem :  ergo 
solum,  ut  terminus  alicujus  habitudinis  actus 
ad  ipsam :  ergo  solum  per  modum  objecti,  quia 
actus  non  habet  immediatam  habitudinem, 
nisi  ad  objectuni,,  vel  ad  ea,  quee  illud  compo- 
nunt.  Gonfirmatur  primo,,  quia  heec  honestas 
nunquam  est  in  actu  voluntatis,  nisi  sit  volun- 
taria.  ut  probant  quae  adduximus,  sectione 
preecedente  :  ergo  oportet,  ut  sit  voluntaria, 
aut  per  modum  actus,  aut  per  modum  objecti, 
sed  circumstantia  quis  non  potest  esse  volun- 
taria  per  modum  actus,  ut  per  se  constat,  quia 
est  omnino  extra  actum,,  et  extra  modum  ejus : 
ergo  per  modum  objecti.  Tandem  hoc  etiam 
confirmat  signum  supra,  n.  3.,  adductum  de 
ubi,  et  quando,  quia  si  heec  circumstantia  quis, 
ignoretur  nullam  conferret  bonitatem,  quia 
nec  malitiam  conferre  potest :  signum  ergo  est 
debere  esse  voluntariam,,  et  non  indirecte,  ut 
probat  ratio  dubii  facta  in  principio,  n.  1,  nec 
per  modum  actus,  ut  dictum  est :  ergo  directe 
per  modum  objecti.  Neque  in  hoc  est  nova 
difficultas,  quia  facile  intelligitur  posse  ope- 
rantem  seipsum  respicere,  ut  objectum  suae 
vomntatis,,  et  velle  dignitatem,  seu  conditionem 
suae  personee  ad  opus  applicare. 

7.  Secunda  assertio. —  Vide  auctorem  de  In- 
carnatione.  —  Secundo  dicenduni,  posse  actum 
interiorem  habere  ex  circumstantia  quis,  ali- 
quem  valorem,  seu  dignitatem  moralem,,  licet 
talis  circumstantia  non  sit  voluntaria  :  sed 
solum  operatio  ipsa.  Patet  exeniplis,  nam  idem 
actus  fidei,  vel  amoris  est  meritorius  si  sit  a 
persona  grata,  non  vero  ab  existente  in  pec- 
cato.  Ut  autem  hoc  habeat  actus,  sicut  non 
pendet  a  cognitione,  ita  nec  a  voluntate  ope- 


DISPUTATIO  V 

rantis.,  quse  circa  illam  circumstantiam  verse- 
tur.  Nam  licet  quis  omnino  non  cogitet  de 
merito,  nec  de  statu  suse  personae,  an  sit  grata, 
imo  quamvis  hrec  prorsus  ignoret,  revera  me- 
rebitur  suis  actibus  coram  Deo  :  sicut  ergo  ad 
merendum  non  est  necessarium,  quod  ipsum 
meritum,  ut  sic,  sit  voluntarium,  et  intentum, 
sed  tantum  quod  bonestas  actus  meritorii  sit 
intenta,  ita  non  est  necesse,  quod  voluntas 
intendat  suum  actum  esse  formatum  per  gra- 
tiam  personae  operantis,  sed  solum,  quod  re 
ipsa  ita  sit,  supposita  alioqui  bonestate  actus. 
Unde  juxta  opinionem  D.  Thomse,  idem  actus 
contritionis,  prout  natura  antecedit  gratiam 
tanquam  dispositio,  non  est  meritorius  de  con- 
digno  :  et  tamen  in  eodem  instanti,  statim,  ac 
persona  fit  grata,  fit  ille  meritorius  de  con- 
digno  glorias :  et  tamen  illa  gratise  infusio  non 
est  cogitata,  aut  cognita,  nec  in  se  voluntaria, 
sed  a  Deo  solo  provenit.  Hoc  etiam  confirmat 
exemplum  Cbristi  Domini,  cujus  opera  babUe- 
runt  infinitum  valorem  moralem  ex  conditione 
personas,  non  ratione  vohmtarii,  sed  ratione 
infinitaj  dignitatis  ipsius  personas,  quae  per  se- 
ipsam  informabat  ipsos  actus.  Quinimo  si  illa 
dignitas  persona3  solum  contulisset  valorem 
per  modum  objecti  voliti,  revera  non  dedisset 
valorem  infinitum,  quia  actus  ex  habitudine 
ad  objectum  infinitum  non  babet  bonitatem 
infinitam  :  quia  ipsa  habitudo  finita  est,  ut 
patet  in  amore  Dei,  et  in  actibus,  quibus  Beata 
Virgo  offerebat  filium  suum,  et  totam  digni- 
tatem  personse  ejus  pro  salute  bominum  :  nam 
iUe  actus  objective  respiciebat  infinitam  digni- 
tatem  personalem  Cbristi  Domini :  ex  quo  ne- 
que  infinitam  dignitatem.,  nec  infinitum  valo- 
rem  habebant:  actus  ergo  Cbristi  habebant 
infinitatem  ex  dignitate  personae,  non  ut  ex 
objecto,  sed  ut  ex  forma  morali  per  seipsam 
immediate  informante,  et  significante  tales 
actus,  non  quia  vobmtaria  est,  sed  quia  talis 
est :  unde  existimo  casteris  paribus  eumdem 
valorem  babitura  opera  Christi,  etiamsi  ipse 
suam  unionem  hypostaticam  ignoraret :  quia 
tunc  opera  illa  essent  Dei,  et  consequenter  re 
ipsa  Deificata  per  unionem :  quia  hoc  non 
pendet  ex  cognitione,  vel  scientia  operantis  : 
et  tamen  operum  valor  inde  sumitur. 

8.  Ratio  a  priori  sumenda  est  ex  differentia 
inter  hunc  valorem  moralem  et  rectitudinem, 
seu  honestatem  actus  :  quia  per  honestatem 
fit  bomo  rectuSj  et  studiosus,  quod  intrinsece 
pendet  ex  cognitione,  ac  vohmtate,  quia  vo- 
luntate  efficimur  boni,  aut  mali  :  at  vero  di- 
gnitas,  seu  valor  operis  formaliter  non  coasti- 


.  SECTIO  III.  345 

tuit  bonum  et  studiosum,  sed  resultat  potius 
ex  honestate  operationis  adjunctis  aliis  condi- 
tionibus  et  circumstantiis  :  unde  sobim  pen- 
det  a  voluntate  in  quantum  bonestas  in  qua 
fundatur  :  et  ideo  ad  hunc  valorem  non  est 
necessaria  voluntas  omnium  circumstantia- 
rum  et  conditionum,  qua3  ad  illum  requirun- 
tur,  sed  solum  voluntas  objecti  bonesti.  De- 
claratur,  nam  sicut  posito  actu  libero,  potest 
ex  illo  naturaliter  resultare,  verbi  gratia,  ha  • 
bitus,  vel  aliquid  simile  sine  nova  scientia,  aut 
voluntate  operantis,  ita  potest  ad  illum  conse- 
qui  proprietas  aliqua  moralis,  quamvis  ipsa 
non  sit  intenta  per  se,  nec  voluntaria  in  se  : 
et  hujusmodi  est  hic  valor  ad  merendum,  vel 
satisfaciendum  :  ad  hunc  ergo  conferre  potest 
conditio  personre  operantis^  absque  novo  vo- 
luntario. 

Resolutio   quoad  circumstantiam  Quomodo. 

9.  Secundolocoagendumestde  circumstantia 
quomodo,  qua3  distingui  potest,  nam  quasdam 
est  physice  et  realiter  attingens  actum  volun- 
tatis,  ut  est  intensio :  alia  solum  moraliter  per- 
tinens^  ut  est  major  advertentia,  major  passio 
antecedens.  Dicendum  est  ergo  primo  ex  cir- 
cumstantia  quomodo,  quoad  intensionem  au- 
geri  bonitatem  actus  pbysice,  et  naturaliter. 
Probatur  ex  dictis,  quia  in  actibus  ex  objecto 
bonis,  de  quibus  agimus,  bonitas  est  ipsa  en- 
titas  actus  :  sed  per  intensionem  augetur  rea- 
liter  haec  entitas  in  ordine  ad  idem  objectum  : 
ergo  augetur  intrinsece,  et  realiter  ipsa  boni- 
tas  actus.  Patet  consequentiaj  quia  sicut  pri- 
mus  gradus  dicit  habitudinem  ad  tale  objec- 
tum,  et  ita  bonus  est,  ita  secundus,  et  tertius, 
et  omnis  ahus  similem  dicit  habitudinem :  ergo 
quilibet  gradus  per  se  ipsum,  et  intrinsece  est 
realiter  habens  majorem  bonitatem,  quod  to- 
tum  augmentum  manifeste  est  intra  eamdem 
speciem,  cum  sit  in  ordine  ad  idem  formale 
objectum  :  unde  eo  modo,  quo  quis  opinatus 
fuerit  de  boc  augmento  intensivo  quoad  enti- 
tatem,  etiam  opinari  debet  quoad  bonitatem, 
quod  scilicet  fiat  per  additionem,  vel  per 
majorem  radicationem ,  vel  per  utrumque 
simul. 

10.  Atque  ex  bac  ratione  intelligitur  veri- 
tatem  hanc  non  discordare  a  D.  Thoma  di- 
cente,  actum  interiorem  tantum  sumere  suam 
bonitatem  ex  objecto  :  nam  ba3c  bonitas,  quae 
sumitur  ex  intensione,  etiam  sumitur  ex  ob- 
jecto :  quia  sicut  absoluta  entitas  actus  dicitur 
bona  ex  objecto,  quamvis  per  suam  entitatem 


346 


DE  BONITATE  ACTUS  INTERIORIS  EX  CIRCUMSTANTIIS. 


bona  sit,  quia  illa  entitas  respicit  objectum 
tanquam  terminum  suee  habitudinis,  et  speci- 
ficationis  :  ita  idem  actus  secundum  totam  in- 
tensionem  suam,  quee  nihil  aliud  est,  quam 
qusedam  integritas  entitatis  ejus,  et  est  in  se 
magis  bonus  per  illam  entitatem,  quam  per 
intensionem  acquirit,  et  tamen  totam  bonita- 
tem  habet  ex  objecto,  quia  etiam  terminus  ha- 
bitudinis,  quam  totus  ille  actus  secundum  to- 
tam  entitatem,  et  omnes  gradus  habet,  est 
idem  objectum  :  licet  enim  non  requirat  in 
actu  tantam,  vel  tantam  intensionem,  tamen 
secundum  totam  honestatem  suam  diligibile 
est  tota  illa  intensione  :  et  ita  ex  honestate 
illa  objectiva  sumitur  honestas  formalis  in  tota 
illa  intensione. 

44.  Sed  queeres,  utrum  actus  ex  objecto  bo- 
nus,  possit  fieri  malus  ex  intensione  actus,  nam 
si  hoc  fieri  potest,  falsum  erit  intensionem,  ut 
sic,  per  se  conferre  ad  honestatem.  Videtur 
autem  id  accidere  posse,  quia  sicut  in  aliis 
circumstantiis  virtus  consistit  in  mediocritate, 
ita  etiam  in  intensione  :  ergo  ex  nimia  inten- 
sione  potest  actus  fieri  malus,  etiamsi  ceetera 
non  mutentur,  ut  si  proximus  tanta  intensione 
diligatur,  sicut  Deus  :  et  ratio  esse  potest,  quia 
sicut  unum  objectum  est  melius  alio,  ita  se- 
cundum  rectam  rationem  videtur  majori  in- 
tensione  appetendum ,  quam  aliud  :  ergo  si 
minimum  bonum  maxima  intensione  ametur, 
erit  actus  inordinatus.  Unde  de  ipsa  justitia 
dicit  Scriptura,  Eccles.  7,  47  :  Noli  essejustus 
multum. 

42.  Respondetur  non  posse  actum  privari 
bonitate,  quam  habet  ex  objecto  propter  in- 
tensionem  tantum :  imo  fieri  non  posse,  quin 
ex  eo  capite  bonitas  semper  augeatur.  Quia 
ratio  facta,  nu.  9,  formaliter  et  universaliter 
concludit :  necesse  est  enim  intensionem  actus 
tendere  in  idem  objectum  formale,  a  quo  solo 
pendet  heec  bonitas.  Item  quia  quodlibet  bo- 
num  honestum,  ut  sic,  secundum  rectam  ra- 
tionem  diligi  potest  toto  conatu,  quem  volun- 
tas  adhibere  potest,  quia  totus  ille  est  propor- 
tionatus  tali  objecto,  et  ex  natura  rei,  non  est 
prohibitus,  nec  per  se  loquendo  impedit  ali- 
quod  bonum  debitum  rationali  naturee.  Unde 
in  exemplo  posito,  diligere  prosimum  tanta 
intensione,  sicut  Deum,  non  est  malum  :  imo 
habitus  charitatis  de  se  est  eeque  intensus  res- 
pectu  utriusque,  et  de  se  inclinat  ad  elicien- 
dum  omnem  actum  secundum  omnem  latitu- 
dinem  et  efficaciam  suam  :  minori  ergo  bono 
non  debetur  minor  intensio  actus,  sed  actus 
minus  nobilis  secundum  substantiam  :  sicut 


in  naturalibus  nobiliori  formee  non  semper 
debetur  dispositio  magis  intensa  :  sed  solum 
melior  dispositio  in  specie,  vel  alia  ratione, 
licet  in  intensione  possit  esse  eequalis.  Dixi  au- 
tem  actum  non  amittere  bonitatem,  quam 
habet  ex  objecto  propter  intentionem,  nam 
aliud  est  inquirere,  an  ex  accidenti  possit  illi 
conjungi  aliqua  malitia  occasione  intensionis; 
ut  si  ex  nimio  affectu  ad  actum  non  preecep- 
tum,  etiam  bonum  omittat  preeceptum  :  sed 
hoc  etiam  habere  potest  locum  in  actu  remisso 
in  substantia  ipsius  actus,  de  quo  dicemus 
postea. 

43.  Sed  adhuc  queeret  aliquis  an  eadem  pro- 
portione  augeatur  bonitas  actus,  qua  augetur 
gradus  intensionis,  ita  ut  actus,  ut  quatuor, 
sequivaleat  quatuor  gradibus,  ut  unum.  Res- 
pondetur  comparationem  fieri  posse  vel  phy- 
sice,  et  in  genere  entis,  vel  in  ordine  ad  effec- 
tus  morales,  ut  sunt  meritum,  etc.  Priori 
modo  pendet  comparatio  ex  queestionibus  phy- 
sicis  :  utrum  gradus  intensionis  sint  omnino 
ejusdem  rationis,  et  eequalis  latitudinis,  et 
quomodo  in  eis  sumenda  sit :  quee  non  sunt 
nobis  clisputandee  :  videantur  dicta  in  Meta- 
physica.  Solum  est  illa  regula  servanda,  ita 
esse  loquendum  de  bonitate  sicut  de  entitate, 
et  ad  minimum  videtur  certum,  actum  duplo 
intensiorem  eequivalere  imperfectione  duobus 
actibus  remissis  eequalibus  :  superare  etiam  in 
physica  efficacia  in  ordine  ad  habitum,  quia 
intendit  illum,  quod  non  possunt  facere  actus 
remissi,  si  jam  habitus  sit  intensus  usque  ad 
latitudinem  uniuscujusque.  Probabile  etiam 
est  actum  intensiorem  excedere  in  perfectione 
individuali  suee  entitatis  secundum  illos  gra- 
dus,  in  quibus  superat  actus  remissiores  :  et 
propterea  non  possunt  actus  remissi,  licet  in 
infinitum  multiplicentur,  ad  illain  perfectio- 
nem  et  bonitatem  attingere. 

44.  At  vero  juxta  secundam  comparationem 
moralem  dicendum  est,  secundum  variam  ees- 
timationem  et  considerationem  posse  unum 
actum  intensum  aliquando  superare  plures 
remissos,  interdum  vero  plures  remissos  supe- 
rare  intensum.  Nam  si  in  uno  solo  actu  intenso 
tot  sint  gradus  bonitatis  intensivee,  quot  sunt 
extensivee  in  multis  actibus,  videtur  valde  pro- 
babile  illum  unum  actum  pluris  valere  mora- 
liter,  quam  omnes  alios  simul  sumptos,  quia 
in  numero  ponitur  eequalitas  :  et  alioqui  pro- 
babile  est  gradus  intensionis  haberemajorem 
quamdam  perfectionem  individualem :  et  pree- 
terea  ipse  actus  intensus  majorem  difficultatem 
moralem  habet  in  quantum  fit  per  modum 


DISPUTA.TIO 
unius  majoris  impetus :  imde  etiam  aptior  est 
ad  perficiendam  voluntatem.  Nihilominus  tan- 
ta  potest  esse  multitudo  remissorum  actuum., 
ut  moraliter  excedat  unum  intensum  :  nam 
in  ordine  ad  morales  effectus  multitudo  mul- 
tum  confert  :  imo  interdum  fieri  potest,  ut 
actus  plures  imperfectiores  in  bonitate  speci- 
fica  superent  in  inerito,  et  in  valore  actum 
essentialiter  perfectiorem.,  sicut  e  contrario  fieri 
potest,  ut  furtum  in  magna  quantitate  sit  ma- 
jus  peccatum  quoad  demeritum.,  quam  unum 
homicidium,  licet  quoad  essentialem  malitiam 
sit  semper  inferioris  speciei :  ergo  multo  magis 
poterit  intensio  multitudine  actuum  compen- 
sari,  prsesertim  quia  in  ipsa  multiplicatione 
actuum  est  quaedam  moralis  difficultas  ad  per- 
severantiam  pertinens,  quae  potest  augere  ses- 
timationem  moralem :  sic  enim  facilius  est  uno 
momento  superare  gravem  tentationem,  quam 
frequenter,  et  continue  vincere  plures  leviores. 
Non  igitur  potest  generalis  regula  tradi,  sed 
omnia  pensanda  sunt,  nam  ex  ulroque  capite 
potest  esse  excessus. 

1 5.  Secunda  asseriio.  —  Secundo  dicendum 
est,  ut  actus  voluntatis  augeatur  ex  intensione ,, 
non  esse  necessarium,  ut  ipsa  intensio  sit  vo- 
luntaria  per  modum  objecti,,  sed  satis  esse 
quod  sit  voluntaria  per  modum  actus.  Proba- 
tur,  nam  imprimis,  ut  voluntas  intensius  et 
remissius  operetur.,  non  oportet  ut  intellectus 
directe  cogitet  de  intentione ,  quin  potius 
stante  eadem  omnino  directa  cognitione  ob- 
jecti  potest  voluntas  iutentius  et  remissius 
operari,  ut  videtur  ipsa  experientia  notum, 
et  ratione,,  quia  scilicet  proposito  objecto  vo- 
luntas  est  libera  ad  operandum,,  et  non  ope- 
randum  :  ergo  etiam  est  libera  ad  inten- 
sius  et  remissius  operandum,  quia  hsec  ejus- 
dem  rationis  sunt.  Item  quia  si  voluntas  potest 
operari  circa  objectum,  sic  preecise  propositum 
directe  absque  refiexione  supra  intensionem 
actus  :  ergo  aliquid  determinate  potest  ope- 
rari  :  ergo  cum  aliqua  intensione,  quia  non 
potest  actus  fieri  sine  aliqua  intensione ;  ergo 
cum  majori,  vel  minori  intra  latitudinem  effi- 
cacitatis  ipsius,  quia  non  est  major  ratio  de 
una  intensione,  quam  de  alia.  Tandem  actus 
voluntatis  semper  in  re  habet  determinatam 
intensionem,  quam  non  potest  determinare 
iDtellectus,  quia  non  cognoscit  quanta  sit  in 
re,  ergo  gradus  intensionis  non  determinatur 
in  actu  voluntatis  :  potest  ergo  esse  intensio 
major,  vel  minor  in  actu  voluntatis,  quamvis 
non  sit  directe  objective  voluntaria,  sed  tunc 
augebit  bonitatem  actus  :  ergo,  ut  hsec  cir- 


V.  SECTIO  III.  847 

cumstantia  augeat,  non  est  necessarium  di- 
recte  voluntarium  per  modum  objecti,  sed  so- 
lum  per  modum  actus.  Probatur  minor,  quia 
in  illo  actu  aucta  est  entitas  voluntaria,  et  li  - 
bera  in  ordine  ad  idem  objectum  honestum, 
ergo  aucta  est  bonitas,  juxta  dicta  in  praece- 
dente  conclusione.  Secundo  est  evidens  ratio, 
quia,  ut  actus  voluntatis  absolute,  et  quoad 
substantiam  sit  bonus  ex  objecto,  non  est  ne- 
cesse,  ut  sit  voluntarius  per  modum  objecti 
propositi  reflexe,  ut  per  se  est  evidens,  alioqui 
et  procedendum  esset  in  infinitum,  et  actus  in- 
terior  non  esset  per  se  bonus,  sed  tantum  per 
denominationem  ab  alio,  sicut  exterior,  quod 
supra  ostensum  est  esse  impossibile  :  ergo 
idem  dicendum  est  de  tota  intensione  actus. 
Probatur  consequentia,  quia  intensio  non  est 
distincta  a  substantia,  et  entitate  actus,  sed 
est  qusedam  integritas  illius  :  unde  in  actu  in- 
tenso  non  potest  assignari  aliquid  quod  per  se 
sit  voluntarium,  et  aliquid  quod  sit  volunta- 
rium  per  aliuxL,  sed  unusquisque  gradus  per 
se  est  voluntarius,  et  quaslibet  pars,  imo  quod- 
libet  indivisibile  cujuscumque  gradus,  quia 
eadem  est  ratio  de  omnibus,  quia  omnia  sunt 
a  voluntate  per  modum  actus  eliciti  totaliter, 
aut  partialiter  :  unde  intelligi  non  potest  quod 
substantia  actus  sit  bona  hoc  ipso  quod  est 
voluntaria  per  modum  actus,  quin  tota  inten- 
sio  sit  eodem  modo  bona  cum  eodem  volun- 
tario. 

46  Et  hinc  primo  colligitur  facile  differen- 
tia  inter  hanc  circumstantiam  et  supra  tracta- 
tas.  Nam  alise  non  conferunt  ad  bonitatem 
per  se  ipsas  dando  actui  entitatem,  sed  solum, 
ut  terminantes  habitudinem  actus  ad  ipsas  : 
et  ideo  necesse  est,  ut  sint  voluntariee  per 
modum  objecti.  At  vero  intensio  dat  actui 
ipsam  entitatem,  per  quam  voluntas  tendit  in 
objectum  voluntarie,  et  tantum  esse  debet  eo 
modo  voluntaria,  quo  ipse  actus.  Hinc  secundo 
facile  solvitur  ratio  dubitandi  quantum  ad  hoc 
spectat :  nam  prseter  voluntarium  directum,  et 
indirectum  objective,  quod  in  illa  ratione  pro- 
ponitur,  datnr  voluntarium  per  modum  actus, 
quod  reducitur  ad  voluntarium  directum  :  et 
virtualiter  refiexum :  reperiturque  in  solo  actu 
elicito  a  voluntate,  ut  supra  dictum  est  :  et 
consequenter  in  tota  intensione  ejus,  quia  tota 
est  a  voluntate  elicita.  Ad  hoc  autem  volun- 
tarium  non  est  necessaria  directa  cognitio  ip- 
sius  actus,  vel  intensionis  ejus  in  se  ipso,  sed 
sufficit  practica  cognitio  objecti  per  modum 
diligibilis.  Et  hsec  pars  confirmari  etiam  potest 
rationibus  factis  in  priori  parte,  prsesertim 


348 


DE  BONITATE  ACTUS  INTERIORIS  EX  CIRCUMSTANTIIS. 


illa,  quod  intensio  actus  tantum  praecise  auget 
bonitatenx,  quantum  ipsa  in  re  est,  et  tamen 
saepe  ab  operante  non  cognoscitur  prsecise 
quanta  sit  :  et  consequenter  nec  directe  in- 
tenditur  per  modum  objecti :  non  est  ergo  boc 
necessarium,  neque  ullum  theologorum  in- 
venio,  qui  contrarium,  docuerit,  nec  rationem 
probabilein,  quse  id  suadeat. 

17.  Tertia  assertio. — Dicendum  tertio.  Cir- 
cumstantia  quomodo,  quee  consistit  in  morali 
modo  operandi  libere,  et  modo  humano,  non 
auget  physice  et  intrinsece  bonitatem  actus, 
sed  potest  augere  morales  proprietates  ejus  in 
ordine  ad  operandum,  scilicet,  ut  illi  tribuatur 
ad  majorem  laudem^  vel  meritum.  Utrumque 
facile  est  ex  principiis  positis.  Primum  quia 
actus  omnino  idem  quoad  entitatem,  et  habi- 
tudinem  ad  objectum  potest  magis,  vel  minus 
libere  exerceri  absque  sui  mutatione,  solum  ex 
majori  advertentia  rationis  :  vel  quia  procedit 
ex  majori  velminori  antecedente  inclinatione  : 
ergo  hic  modus  operandi  non  variat  intrinsece 
bonitatem  actus;  nam  haec  consistit  in  ipsa 
habitudine  actus  ad  suum  objectum.  Unde  di- 
cebamus  supra  eumdem  actum  charitatis.,  qui 
prius  libere  fiebat,  si  postea  necessario  conti- 
netur,  retinere  eamdem  bonitatem,  licet  non 
retineat  eamdem  moralitatem  :  ergo  multo 
magis  potest  actus  fieri  magis,  vel  minus  libe- 
re  cum  eadem  intrinseca  bonitate,  sicut  habi- 
tus  virtutis  eeque  intensus  seque  bonus  est,  sive 
sit  libere  acquisitus,  sive  omnino  ab  extrinseco 
datus.  Secunda  autem  pars  constat,  quia  ad 
meritum,  vel  laudem^  aut  similes  proprietates 
non  tantum  confert  bonitas  actus,  sed  etiam 
libertas  :  quia  hse  proprietates  cum  sint  mo- 
rales,  non  consequuntur  actum  tantum,  utest 
quoddam  ens,  sed  etiam  ut  actus  moralis  est  : 
ergo  aucta  moralitate  actus.,  possunt  et  ipsae 
augeri.  Item  quiaaliud  est  actum  esse  bonum, 
aliud  vero  attribui  operanti  :  nam  illud  pro- 
venit  ex  objecto,  et  habitudine  ad  illud  :  hoc 
vero  ex  modo  operandi,  qui  includat  liberta- 
tem.  Potest  autem  idem  actus  magis,  vel  mi- 
nus  attribui  operanti  ad  laudem,  et  meritum 
ex  diverso  modo,  quamvis  intrinseca  habitudo 
ad  objectum  eadem  sit  :  preesertim,  quia 
etiam  ille  modus  operandi  pertinet  ad  perfec- 
tionem  hominis  etoperationemejus,  quatenus 
humana  est. 

18.  Dices  :  ergo  divina  gratia  diminuit  me- 
ritum  vel  laudem  operationis,  quia  inclinando 
voluntatem  minuit  libertatem  ejus  :  unde  tan- 
to  magis  minuit,  quanto  vehementior  fuerit 
gratise  excitatio  :  unde  fiet  opera  Ghristi  Do- 


mini  esse  ex  hoc  capite  minori  laude  digna, 
quia  esto  fuerint  libera.,  saltem  fuerunt  minus 
libera,  cum  ejus  voluntas  esset  ad  bonum  de- 
terminata.  Respondetur,  ad  priorem  partem 
simpliciter  negando  sequelam,  quia,  ut  supra 
indicavi  agendo  de  voluntario,  gratia  ita  incli- 
nat  voluntatem,  ut  illuminet  intellectum,  et 
quoniam  ex  utroque  capite  pendet  libertas, 
potest  magis  ex  cognitione  et  illuminatione 
augerij  quam  ex  inclinatione  minuatur.  Acce- 
dit  quod  licet  ex  eo  capite  aliquo  modo  mi- 
nuatur  indifferentia,  augetur  tamen  perfectio 
operis.  Et  idem  majori  ratione  dicendum  est 
in  Christo,  quamvis  negari  non  possit,  quin 
aliquo  ex  capite^  et  secundum  quid  diminuan- 
tur  proprietates  morales  ex  hac  parte  :  nam  in 
Christo  Domino  non  habuit  locum  laus  illa 
Eccles.  31  :  Qui  potuit  transgredi,  et  non  est 
transgressus  :  et  in  quocumque  opere  gratise 
minus  habet  homo,  quod  sibi  attribuat  juxta 
id  1  Corinth.  i,  &  :  Quid  gloriaris,  quasi  non 
acceperis?  et  illud  :  Non  ego,  sed  gratia  Dei 
mecum. 

19.  Quarta  assertio. — Prolatur  ex  parte  in- 
tellectus. — Ultimo  dicendum  est  ad  hujusmodi 
augmentum  non  esse  necessarium  volunta- 
rium  indirectum  per  modum  objecti.,  sed  suffi- 
cere  per  modum  actus.  Declaratur  et  probatur, 
quia  hic  modus  operandi  ex  duobus  pendet, 
experfecta  advertentia  intellectus  et  facultate 
voluntatis.  Ad  primum  nullum  voluntarium 
requiritur  :  nam  si  intellectus  plene  advertat, 
etiamsi  advertentia  sit  prorsus  naturalis ,  et 
antecedens  prorsus  voluntarium,  potest  ex  illa 
oriri  actus  perfecte  liber  et  voluntarius.  At- 
que  ita  contingit  in  operibus  gratiee,  quando 
intellectus  prsevenitur  et  illuminatur  ante  om- 
nem  concursum  voluntarium  :  atque  idem  po- 
test  accidere  in  operibus  naturae  :  ratio  autem 
est,  quia  advertentia  intellectus  non  est  prin- 
cipium  libertatis  voluntatis,  eo  quod  ipsamet 
advertentia  sit  libera,  vel  voluntaria  :  nam 
actus  intellectus  natura  sua  antecedit  actum 
voluntatis,  cum  tamen  liber  esse  non  possit, 
nisi  per  denominationeni;,  a  voluntate.  Neque 
etiam  confert  advertentia  ad  libertatem,  vel 
bonitatem  actus  voluntatis  tanquam  forma  in- 
trinseca  afficiens  ipsum.,  neque  tanquam  ter- 
minus,  seu  objectum  ad  quod  tendat  directe 
actus  voluntatis,  sed  solum  tanquam  applicans 
objectum,  et  ostendens  quid  bonitatis,  vel  ma- 
litiae  in  illo  sit :  ad  hoc  autem  munus  nihil  re- 
fert  quod  ipsa  advertentia  sit  voluntaria,  sed 
solum  quod  in  suo  genere  sit  perfecta,  id  est, 
quod  perfecte  manifestet  objectum  secundum 


DISPUTATIO 
omnes  rationes,  quse  possunt  voluntatem  in- 
clinare,  aut  retrahere. 

20.  Probatur  etiam  ex  parte  voluntatis.  — 
Alterum  principium  erat  facultas  voluntatis, 
in  qua  etiam  est  influxus  positivus,  in  quo  con- 
sistit  ratio  voluntarii,  de  quo  jam  dictum  est 
per  se  esse  voluntarium,  et  hoc  sufficere :  nam 
hic  influxus.,  seu  conatus  in  re  coincidit  cum 
intensione.  Est  prseterea  indifferentia  volunta- 
tis,  quse  consummatur  per  potestatem  non 
operandi,  a  qua  actus  denominatur  liber:  et 
de  hac  constat  non  oportere,  quod  sit  objective 
voluntaria,  ut  actus  denominetur  liber,  ut  inde 
habeat  laudem  et  meritum :  ergo  nec  etiam  ut 
sit  magis  liber,  et  magis  laudabilis,  est  neces- 
sarium  hujusmodi  voluntarium,  sed  sufficit, 
quod  in  re  ipsa  hsec  potestas,  seu  indifferentia 
voluntatis  sit  major,  et  quod  cum  illa  sic  exis- 
tente  se  applicet  ad  volendum.  Consequentia 
patet  a  paritate  rationis,  et  ex  omnibus  dictis 
de  intensione,  quee  hic  applicari  possunt.  Ante- 
cedens  constat,  quia  alias  procedendum  esset 
in  finitum,  vel  sistendum  esset  in  aliquo  actu 
necessario,  a  quo  non  possunt  subsequentes 
actus  habere,  quod  liberi  sint.  Probatur,  quia 
si  ad  libertatem,  et  laudem  actus  necesse  est, 
quod  ipsa  libertas  sit  ohjective  proposita,  et 
directe  volita,  quaero  de  illo  actu,  quo  volita 
est,  utrum  sit  liber,  nec  ne  ?  Si  non  est  liber, 
erit  necessarius  :  ergo  actus  volitus,  seu  im- 
peratus  ab  illo,  non  poterit  ex  eo  capite  esse 
liber  :  si  autem  est  liber,  peto  ulterius  utrum 
ejus  libertas?  si  hoc  affirmetur,  iterumrogabo 
de  illOj,  et  procedetur  in  infinitum.  Si  autem 
negetur,  concludimus  ad  actum  liberum  non 
esse  necessarium  libertatem  esse  objective  et 
directe  volitam,  et  ita  sistendum  erit  in  primo 
actu  libero :  ratio  autem  a  priori  sumenda  est 
ex  dictis  supra  de  libertate,  nam  heec  denomi- 
natio  non  sumitur  ab  intrinseca  entitate  actus 
sola,  neque  ex  habitudine  ad  objectum,  sed  a 
potentia,  quse  ita  voluntarie  se  determinat,  ut 
possit  suspendere  suum  influxum :  et  ideo  ipsa 
intrinseca  ratio  voluntarii  cum  potestate  vo- 
luntatis  sufficit  ad  hunc  modum  operandi,  et 
proprietates  morales,  quae  ex  illo  resultant,  ut 
a  fortiori  constat  in  malis  actionibus. 

Resolutio  quoad  circumstantiam  Quando. 

21.  Prima  assertio.  —  Tertio  loco  dicen- 
dum  est  de  circumstantia  Quando  quoad  dura- 
tionem  intrinsecam.  De  qua  dicendum  primo 
ex  hac  circumstantia  non  augeri  intrinsecani, 
et  realem  bonitatemactus  voluntatis.  Probatur, 


V.  SECTIO  III.  349 

quia  dictum  est  hanc  bonitatem  nihil  aliud 
esse,  quam  entitatem  actus  tendentis  ad  tale 
objectum  :  sed  hsec  entitas  non  augetur,  nec 
variatur  ex  vi  hujus  durationis  :  suppono  enim 
hujusmodi  actum  esseentitatem  permanentem, 
quse  tota  simul  potest  incipere  et  durare  :  nam 
in  his  rebus  duratio  etiam  est  perinanens,  et 
indivisibilis,  id  est,  carens  successione :  er- 
go  ex  vi  illius  non  potest  fieri  augmentum  in- 
trinsecum,  et  reale  in  bonitate  actus  :  nam 
hoc  intelligi  non  potest  sine  successione  et 
mutatione  aliqua  in  ipsa  entitate  actus.  Dices, 
in  hac  duratione  posse  augeri,  vel  minui  enti- 
tatem  actus,  si  potentia  magis,  vel  minus  co- 
netur.  Respondetur  illud  augmentum  non  per- 
tinere  ad  circumstantiam  durationis,  sed  in- 
tensionis  :  hic  autem  loquimur  prsecise  ex  vi 
durationis  ejus,  quod  incipit  esse,  et  idem  per- 
manet :  nam  si  aliquid  ei  addatur,  illud  ut  sic, 
non  dicetur  proprie  durare,  seu  permanere, 
sed  superaddi,  quamvis  illud  postea  durare 
possit :  et  tunc  de  illo  erit  eadem  ratio. 

22.  Secunda  assertio.  —  Dicendum  secundo 
hanc  durationem,  si  modo  nostro  intelligendi, 
super  coexistentiam  ad  nostrum  tempus  major 
sit,  nonnihil  conferre  ad  dignitatem,  vel  pro- 
prietates  morales,  quatenus  illamet  bonitas 
actus  tribuitur  operanti  ad  majorem  iaudem, 
vel  meritum,  quo  plus  illam  conservat,  et  in  ea 
durat.Declaratur,nam  duratio  rei  metaphysice 
et  realiter  considerata  ,  simul  cum  re  incipit, 
nam  vel  est  existentia  ejus,  vel  cum  iila  neces- 
sario  proportionaliter  conjuncta  :  si  ergo  con- 
sideretur  actus  voluntatis  prout  in  primo 
instanti  factus  ,  in  illo  habet  totam  du- 
rationem  suam,  et  sic  nihil  addit  moraliter 
duratio  illi  actui,  quidquid  sit  de  physica,  seu 
metaphysica  distinctione,  quia  est  omnino  ne- 
cessario  conjuncta  cum  illo  :  potest  autem  ul- 
terius  considerari,  ut  perseverans,  seu  coexis- 
tens  alicui  tempori  necessario,  et  ut  sic,  dicitur 
augere  moralitatem,  et  sestimationem  actus. 
Quod  videtur  manifestum  ex  communi  consen- 
su  sapientium  :  quia  melius  esse  putant  lon- 
giori  tempore  in  eodem  actu  amoris  Dei,  vel 
orationis  durare,  quam  brevi :  eadem  autem 
ratio  est  de  comparatione  temporis  ad  instans. 
Item,  quamvis  Deus  rem  conservando,  in  ea 
nihil  novum  efficiat,  praeter  id,  quod  fecerat 
producendo,  sed  solum  in  eadem  actione  per- 
severet  :  nihilominus  majus  est  beneficium 
conservationis,  quam  productionis,  ut  per  se 
videtur  novum  :  ergo  similiter,  licet  voluntas 
conservando  suum  actum  nihil  efficiat  novum 
prseter  id,  quod  fecerat  producendo,  nihilomi- 


350 


DE  BONITATE  AGTUS  INTERIORIS  EX  CIRCUMSTANTIIS. 


nus  id  est  majus  Dei  obsequium,  moraliter  lo- 
quendo  ;  ratio  vero  a  priori  est,  quia  licet  in 
illa  perseverantia  non  fiat  res  nova,  et  tamen 
continuum  quoddam  exercitium  libertatis,  ra- 
tione  cujus  ille  actus  magis  ac  magis  tribuitur 
operanti,  in  quo  est  queedam  moralis  distinc- 
tio,  et  successio  in  hoc  quod  semper  potest  vo- 
luntas  suspendere  actum,  quem  conservat :  et 
icleo  in  hoc  meretur  majorem  laudem. 

23.  Nominalium  objectio.  —  Sed  contra 
conclusionem  hanc  et  ultimam  rationem  in- 
surgunt  Nominales,  dicentes  actum  libere  a 
voluntate  elicitum  pro  aliquo  tempore  non 
libere,  sed  necessario  conservari,  et  ideo  pro 
illo  tempore  nec  physice,  nec  moraliter  augeri 
bonitatem  actus  :  transacto  vero  illo  tempore 
quod  vocatur  continuationis  necessariw,  si  ul- 
terius  conservetur,  jam  id  libere  fieri,  et  inde 
moraliter  augeri.  Quod  argumentum  fuit  ab 
illis  inventum  ad  vitandum  commune  sophisma 
de  infinito  augmento  meriti ,  vel  demeriti,  de 
quo  postea.  Ita  Gregorius,  in  2,  dist.  3,  quaest. 
i,  art.  2,  ad-i,  late  Almainus,  quaest.  de  libero 
Voluntario,  art.  1,  2  opinione,  argum.  3,,  idem 
indicat,  tract.  2,  Moralium,  cap.  9. 

24.  Quo  sensu  dicta  objectio  admittipossit. — 
Hsec  vero  opinio  duobus  modis  potest  intelligi. 
Primo  quod  illa  necessaria  continuatio  intelli- 
gatur  per  determinatum  tempus  :  et  hoc  qui- 
dem  sensu.,  quidquid  aliqui  dicant,  nullum  ha- 
bet  in  theologia  errorem,   quia  etiam  si  illa 
opinio  admittatur,  nihilominus  fatendum  est, 
post  primum  instans  merendi  vel  peccandi,  in 
quolibet  instanti  signato  posse  hominem  de- 
sistere  a  peccando,  et  pcenitere,  etc,  quia  ante 
quodlibet  instans  signatum  potest  voluntas  de- 
sistere  ab  illo  actu  :  quia  post  tempus  indeter- 
minatum  potest  voluntas  desistere  ab  illo  actu, 
quia  tempus  indeterminatum  non  potest  claudi 
inter  duo  instantia  signabilia.  Et  in  hoc  sensu 
habet  in   philosophia  aliquod  fundamentum 
hsec  opinio,  scilicet,  quod  res  permanens  non 
potest  in  eodem  instanti  desinere,  in  quo  inci- 
pit,  et  in  aliquo  actu  id  videtur  necessario  ad- 
mittendum,  scilicet,  quando  actus  voluntatis 
incipit  esse  coexistendo  tempori,  et  non  in- 
stanti  nostri  temporis  :  absolute  tamen  id  non 
est  necessarium  propter  rationes  quas  statim 
insinuabo.  Neque  repugnatrem  permanentem 
uno  solo  instanti  nostri  temporis  durare,  quod 
sit,  et  primurn,  et  ultimum  sui  esse ;  nam  ista 
duo  non  involvunt  repugnantiam ,  neque  ille 
modus  desinendi  repugnat  rei  permanenti. 
Neque  est  cur  Deus,  verbi  gratia,  necessitetur 
ad  conservandam  rem  aliquo  tempore ,  quam 


in  instanti  produxit :  verum  licet  in  hoc  sensu 
admitteretur  heec  opinio,  negandum  non  esset, 
quin  in  quodlibet  instanti  signato  moraliter 
augeatur  actus  quando  quidem  libere  conser- 
vatur  :  et  ita  nihil  fere  deserviet  ad  vitandam 
difficultatem,  quam  solvere  cupiunt. 

25.  Alter  sensus  objeciionis. — Nominalium 
impugnatur  multipliciter.  —  Alio  ergo  modo 
intelligi  potest  de  mora  temporis  certa  et  de- 
terminata.  Quo  sensu  multis  videtur  erronea 
hsec  opinio,  nam  ex  illa  sequitur,  esse  signa- 
bile  aliquod  tempus,  vel  mininium,  in  quo  non 
possit  homo  pcenitere,  sed  sit  obstinatus  in 
malo,  et  consequenter  si  illud  sit  ultimum 
tempus  vitse,  sequitur  pro  aliquo  tempore  dum 
adhuc  vivit  esse  extra  statum  salutis.  Prseterea 
videturhsec  opinio  contraAristotelem3.Ethic, 
cap.  5,  dicentem  :  Actuum  nostrorum  a  prin- 
cipio  usque  ad  finem  domini  sumus.  Prseterea 
est  contra  rationem,  ut  dicam,  nec  deseruit 
ad  solvendam  difficultatem ,  quia  licet  demus 
esse  aliquam  morulam  necessarise  continua- 
tionis,  in  qua  actus  moralis  non  crescat  :  si 
vero  post  illam  conservetur,  jam  crescit,  et 
tunc  si  duret  per  aliud  breve  tempus,  in  illo 
erit  infinita  instantia  :  et  redibit  eadem  diffi- 
cultas  de  augmento  infinito  in  illis  instantibus. 
Respondere  possunt,  ut  significat  Almainus, 
hanc  necessariam  continuitatem  non  solum 
esse  in  prima  morula,  sed  etiam  in  secunda, 
ita  ut  si  post  primam  finitam  incipiat  ulterius 
conservari  debeat :  et  sic  de  tertia,  et  reliquis. 
Sed  hoc  frivolum  est,  etimprobabile,  quia  cum 
sequentes  morulee  non  sint  divisse  a  prima  cum 
qua  continuantur,  nulla  potest  probabilis  ratio 
reddi  illius  continuationis  necessariee  :  sicut 
in  philosophia  dicitur  ,  quamvis  res  naturalis 
terminetur  ad  minimum  per  se  existens,  non 
tamen  inexistens  :  et  ideo  non  est  necesse,  ut 
id  quod  additur  minimo,  sit  illi  aequale  :  sic 
autem  esset  in  praesenti.  Ratio  vero  a  priori 
est ,  quia  nihil  est  quod  necessitet  voluntatem 
ad  talem  continuationem  :  nam  si  in  instanti, 
in  quo  dicitur  finita  prima  morula,  potuit  vo- 
luntas  relinquere  actum  :   ergo  multo  magis 
poterit  in  quolibet  instanti,  post  illud  :  nam 
suppono  advertentiam   intellectus  esse  eam- 
dein,  et  objectum  idem  :  quid  est  ergo  quod 
inferat  necessitatem  ?  Quae  ratio  etiam  probat 
de  quocumque  minimo  tempore,  vel  instante. 
26.  Tertia  assertio.  —  Tertio  et  ultimo  di- 
cendum,  ad  hoc  augmentum  non  esse  necessa- 
rium  durationem  actus  esse  objective  ,  et  di- 
recte  volitam,  sed  sufficere  voluntarium  per 
modum  actus  exerciti.  Hoc  probandum  est  eo- 


MSPUTATIO  V 
dem  fere  discursu,  quem  de  intentione  feci- 
mus,  nam  imprimis  per  se  notum  videtur,  ut 
voluntas  libere  duret  in  actu,  non  esse  neces- 
sarium  intellectum  cogitare  de  ipsa  duratione, 
eamque  proponere,  ut  objectum  in  se  volen- 
dum ,  quod  satis  constat  experientia  :  et  ratio 
est ,  quia  sicut  bomo  libere  ejicit  actum  non 
cogitando  de  libertate ,  nec  de  actu  ipso ,  ut 
objecto  volendo,  ita  etiam  potest  libere  conser- 
vare  sine  illis  reflexionibus.  Item  quia  ille  ac- 
tus  quamdiu  est,  voluntarius  est,  quia  intrin- 
sece,  et  per  se  ipsum  voluntarius  est,  et  est  a 
potentia,  quee  itaillum  conservat,  ut  possit  non 
conservare  :  ergo  etiam  est  liber  quoad  conser- 
vationem  suam  :  quia  beec  hbertas  non  consis- 
tit  in  denominatione  ab  illo  actu  ,  sed  ab  ipsa 
potentia  :  potest  ergo  actus  magis ,  ac  magis 
libere  durare  absque  eo,  quod  duratio  sit  ob- 
jective  voluntaria. 

27.  Quod  autem  boc  sit  satis  ad  morale  aug- 
mentum  actus  patet,  quia  genus  voluntarii 
sufficit  ad  primain,  et  quasi  substantialem  mo- 
ralitatem  actus ;  ergo  etiam  sufficiet  ad  morale 
augmentum  ejus.  Item  boc  probant  rationes 
factae  in  secunda  conclusione  :  perseverantia 
enim  in  bono  actu  non  censetur  augere  lauda- 
bilitatem  operantis  propter  alium  actum  dis- 
tinctum,  quo  ipsa  perseverantia  sit  volita,  sed 
propter  conservationem  voluntariam,  et  libe- 
ram  ejusdem  operis  :  sicut  dicebamus  etiam 
de  beneficio  conservationis.  Quod  patet  primo, 
quia  duratio  haec  tantum  in  re  ipsa  auget  bo- 
nitatem,  quantum  ipsa  est  in  re,  cum  tamen 
non  semper  exacte  cognoscatur  :  et  consequen- 
ter  neque  objective  ametur ,  quantum  revera 
est,  sed  aliquanto  magis,  vel  minus.  Deinde, 
quia  si  solum  conferret  ad  morales  effectus 
quatenus  voluntaria  per  alium  actum  distinc- 
tum  :  ergo  non  per  se  et  intrinsece,  sed  solum 
per  extrinsecam  denominationem  ab  alio  actu 
baberet  banc  moralitatem,  sicut  de  actu  exte- 
riori  dicitur  :  quia  ita  unusquisque  actus  est 
laudabilis,  sicut  est  voluntarius,  et  liber  :  binc 
ergo  fieret  ipsam  durationem  per  se  nibil  ad- 
dere,  sed  aliam  voluntatem  durandi :  quse  vo- 
luntas  simul  in  uno  instanti  babebit  totam 
laudabilitatem  ex  objecto  suo  ,  quod  ponitur 
esse  duratio  alterius  actus  :  unde  si  babet  ali- 
quis  voluntatem  amandi  Deumper  horam,  et 
amare  incipiat,  non  magis  merebitur,  neque 
operabitur  in  tota  bora ,  quam  in  principio. 
Patet ,  quia  prior  voluntas  amandi  Deum  per 
boram ,  simul  babet  totam  laudabilitatem 
suam,  neque  crescit  per  durationem,  quia  iila 
non  est  voluntaria  per  alium  actum,  alias  pro- 


.  SECTIO  III.  351 

cederetur  in  infinitum.';  Rursus  neque  amor 
ipse  Dei  crescet  per  durationem,  quia  solum 
dicitur  creseere  per  denominationem  extrinse- 
cam  ab  alio  actu,  qui  semper  est  idem  physice 
et  moraliter  :  ergo  nullius  actus  duratio  con- 
fert  ad  bonitatem  et  meritum  cujus  contrarium 
supponebatur.  Prseterea  ut  multitudo  actuum 
augeat  morales  efiectus,  non  oportet,  ut  ipsa 
multitudo  sit  directe  volita,  sed  ut  in  actu 
exercito  sit  libera  et  voluntaria  per  modum 
actus  :  ergo  quoad  hoc  eadem  est  ratio  de  du- 
ratione.  Atque  idem  argumentum  potest  sumi 
ex  intensione,  nam  sicut  intensio  est  de  intrin- 
seca  entitate  actus,  qui  per  se  ipsum  volunta- 
rie,  ac  libere  fit,  et  intenditur,  ita  et  duratio 
est  ipsa  intrinseca  entitas  actus,  quse  per  se 
ipsam  libere,  et  voluntarie  conservatur  :  et 
hinc  sumitur  ratio  differentiae  inter  hanc  cir- 
cumstantiam,  et  alias,  quas  vocamus  objectivas, 
nam  hsec  non  pertinet  ad  actum  extrinsece,  ut 
terminus  alicujus  habitudinis  :  sed  est  ipsamet 
entitas  actus  magis  ac  magis  durans  ;  et  ideo 
non  auget  per  modum  objecti  voliti  per  alium 
actum,  sed  per  modum  actus  per  seipsum  vo- 
luntarii. 

28.  Communis  objectio  contra  proxime  dicta. 
— Sed  occurrit  commune  argumentum,  quia 
hinc  videtur  sequi  infinitum  augmentum  in 
hac  bonitate,  seu  merito  actus,  quia  actus  liber 
in  primo  instante  quo  fit,  habet  aliquam  boni- 
tatem  et  meritum  certce  quantitatis :  sed  non 
habet  minorem  in  eodem  instanti,  in  quo  con- 
servatur.  Patet,  quia  est  idem  actus,  eadem 
actio,  eadem  advertentia,  et  libertas :  ergo 
erit  oequalitas  in  morali  effectu :  ergo  si  hic 
effectus  per  infinita  instantia  multiplicetur, 
erit  augmentum  simpliciter  infinitum,  quia 
constabit  ex  infinitis  partibus  aequalibus.  Ne- 
que  quoad  hoc  est  simiiis  ratio  de  augmento, 
quod  fit  in  motu  physico  per  singula  instantia, 
quia  ibi  nulla  quantitas  eflectus  respondet  uni 
instanti :  hic  autem  in  primo  instante  fit  ali- 
quis  effectus  alicujus  quantitatis,  et  videtur 
idem  fieri  in  quolibet  instante  conservativo : 
quia  nulla  est  resistentia,  aut  alia  conditio, 
unde  minuatur. 

29.  Ut  a  quibiosdam  evadatur.  —  Propter 
hanc  difficultatem  negant  aliqui  prsecedentem 
conclusionem,  et  putant  requiri  ad  hoc  aug- 
mentum,  ut  duratio  actionis  sit  directe  cogni- 
ta,  et  voluntaria.  Et  nunc  respondent  non  esse 
infinitum  augmentum,  quia  ifia  duratio  non 
distincte,  sed  confuse  cognoscitur  per  modum 
unius,  et  eodem  modo  est  voluntaria.  Sed  hic 
modus  dicendi  imprimis  dicit  aliquid  per  se 


352 


DE  BONITATE  ACTUS  INTERIORIS  EX  CIRCUMSTANTIIS. 


incredibile ,  ut  argumenta  facta   ostenclunt. 
Deinde  non  solvit  difficultatem,  nam  primo  in- 
quiro,  an  si  hsec  duratio  fuerit  cognita  eo  mo- 
do,  quo  non  cognosci  potest,  et  voluntati  pro- 
posita  et  directe  amata.,  et  sic  postea  exercita, 
an  (inquam)  augeat  bonitatem,  ac  meritum  ? 
Si  non  auget :  ergo  simpliciter  perseverando 
in  actibus  bonis  eo  modo,  quo  nunc  possumus, 
nec  magis  meremur,  nec  efficimur  moraliter 
meliores,  cujus  contrarium  supponitur :  si  au- 
tem  auget,  redit  idem  augmentum  cum  eadem 
proportione,  nam  cum  hoc  genere  cognitionis, 
et  voluntarii  aliquid  respondet  operationi,  ut 
productee  in  primo  instante :  ergo  cum  eadem 
cognitione,,  et  eodem  voluntario  aliquid  eequale 
respondebit  in  singulis  instantibus  conserva- 
tivis  :  ergo  illo  modo  nihil  expeditur  difficul- 
tatis.  Et  preeterea  in  Christo  Domino,  vel  in 
Angelo  potest  intelligi  distincta  cognitio  totius 
durationis.,  et  voluntas  directa  illi  respondens,, 
et  non  propterea  erit  augmentum  infmituin, 
quia  nec  voluntas.,  quee  fertur  ad  durationem 
unius  horee  sic  cognitam,  potest  esse  infinitse 
bonitatis  et  meriti :  quia  habet  objectum  sim- 
pliciter  finitum :  et  licet  esset  infinitum,,  tamen 
objective  propositum  non  daret  infinitam  bo- 
nitatem  actui  finito,  ut  supra  dictum  est.  Ne- 
que  etiam  actus  ipse  exercitus  per  horam,  et 
quasi  imperatus  ipsa  avoluntate,  potesthabere 
infinitatem  preedictam,  quia  neque  ex  se  cum 
sit  simpliciter  finitum,  neque  per  denomina- 
tionem  ab  actu  imperante,  cum  ille  etiam 
finitus  sit,  ut  est  ostensum. 

30.  Vera  responsio  per  distinctionem. — Mihi 
videtur  distinguendam  esse,  moraliter  loquen- 
do,  substantiam  actus,  ac  perseverantise  ejus  : 
et  productionem,  a  conservatione  ejus,  et  di- 
cendum  his  duobus  respondere  distinctos  ef- 
fectus  morales,  et  quasi  diversas  bonitates, 
seu  laudabilitates  morales.  Quarum  una  non 
est  cum  altera  confundenda,  nam  una  est 
quasi  substantialis,  altera  quasi  accidentalis 
actui,  et  ut  producto  secundum  substantiam 
respondet  illa  bonitas.,  quam  ex  vi  suee  speciei, 
et  individuae  entitatis  habet,  et  illi  statim  res- 
pondet  certum  meritumet  preemium,  sive  ille 
actus  in  instanti  fiat,  sive  per  coexistentiam 
ad  nostrum  tempus :  et  sive  multo,  sive  parvo, 
imo  etiamsi  nullo  tempore  conservetur,  sed 
tantum  unico  momento  duret :  quia  in  illo  si- 
mul  habet  totam  suam  bonitatem  substantia- 
lem.  Altera  vero  bonitas  (quam  veluti  acci- 
dentalem  vocamus)  respondet  perseverantiee 
in  eodemactu  :  quiahoc  est  accidentalemorale 
ipsius  actus :  kee^  autem  perseverantia  intrin- 


sece  includit  qnemdam  modum  successionis 
secundum  coexistentiam  ad  nostrum  tempus, 
et  moralem  valorem.,  quia  perseverantia,  ut 
sic,  non  potest  intelligi  tota  simul.  Unde  si 
quid  meritr,  vel  preemii  respondet  huic  perse- 
verantiee,  non  intelligitur  augeri,  nisi  per  mo- 
dum  successivorum,  et  ideo  licet  aliquo  tem- 
pore  continuo  augeatur,  non  fit  augmentum 
infinitum :  et  secundum  hanc  rationem  au- 
gmenti  non  respondet  singulis  instantibus  ali- 
qua  pars  aliquota.,  sed  aliquod  quasi  continua- 
tivum  iUius  augmenti :  imo  quoad  hoc  aug- 
mentum  unius  instanti  additio,  vel  diminutio 
non  auget  valorem  moralem,  ut  si  quis  perse- 
veret  in  uno  actu  bono  per  horam  usque  ad 
ultimum  instans  intrinsece,  alius  vero  extrin- 
sece,  non  minus  merebitur  hic,  quam  ille, 
quia  ille  terminus  necessitate  quadam  conse- 
quitur  in  preemio. 

31.  Ad  confirmationem  ejusdem  oljectionis, 
in  num.  28. — Quare  non  est  quoad  hoc  eadem 
ratio  de  primo  instanti  productionis  actus,  nam 
tunc  non  est  bonitas,  nec  meritum  in  actu 
ratione  perseverantiee,  quee  nondum  incepit 
intrinsece,  sed  ratione  substantiee  et  produc- 
tionis  actus,  quee  licet  physice  sit  eadem  actio 
cum  productione_,  tamen  moraliter  habet  di- 
versam  rationem  et  diversum  exercitium  liber- 
tatis :  et  ideo  non  oportet,  ut  si  actus  ex  vi 
suee  substantialis  productionis  libere  factee  ha- 
bet  aliquem  moralem  valorem,  ille  eequaliter 
augeatur  in  singulis  instantibus  conservationis, 
et  ita  facile  expeditur  tota  difficultas  tractata. 

32.  Instatur  contra  proxime  dicta,  ab  incom- 
modo. — Solum  superest  incommodum,  quod 
multis  videtur  maximum  :  nam  sequitur  plus 
mereri  hominem  interrumpendo  actum _,  et 
producendo  alium  similem,  quam  durando  in 
eodem  actu  per  eequale  tempus,  ceeteris  pari- 
bus.  Gonsequens  autem  videtur  falsum  :  ergo 
sequela.  Probatur  primo,  quia  dictum  est  non 
esse  tantum  valorem  in  singulis  instantibus 
conservationis,  quantum  in  productione  ipsa  : 
unde  fit  posse  esse  majorem  valorem  in  sola 
productione  indivisibili,,  quam  in  aliquo  tem- 
pore  conservationis,  nam  ille  valor,  qui  cor- 
respondet  productioni  actus ,  est  certee ,  et 
determinatee  quantitatis,  supposita  determina- 
tione  in  objecto,  intensione  et  aliis  circum- 
stantiis  :  valor  autem,  qui  correspondet  con- 
servationi ,  est  major  in  majori  tempore , 
ceeteris  paribus  :  unde  tantum  potest  diminui 
ex  brevitate  temporis,  ut  non  adeequet  alium 
valorem,  et  tamen  si  intra  illud  breve  tempus 
fierent  duo  actus,  essent  sequalis  valoris :  ergo 


DISPUTATIO  Y 
necesse  est  fateri  intra  aliquod  tempus  plus 
valere  duos  actus,  quam  unutn.  Deinde  videtur 
evidens  augrnentum,  quia  intra  quodlibettem- 
pus,  quantumvis  breve  possunt  fieri  plures,  et 
plures  actus  discontinui  in  infmitum  :  quia 
nullus  requirit  certam  temporis  durationem  : 
et  quilibet  eorum  habet  totum  valorem,  qui 
est  in  actu  ex  vi  productionis  et  substantiee 
ejus :  ergo  fieri  non  potest,  ut  actus  durans  per 
horam  sequivaleat   multitudini  actuum,   qui 
intra  eamdem  horam  fieri  possunt :  alias  sequi- 
valeret   tribus   sequalibus   actibus,  et  sic  in 
infinitum  :  unde  necesse  esset  in  se  habere 
valorem  infinitum.  Minor  autem,  scilicet  con- 
sequens  esse  falsum,  probatur :  quia,  cseteris 
paribus,,  melior  est  unitas,  quam  multitudo : 
et  beato  melius  est  perpetuo  eodem  actu  ama- 
re  Deuin,  quam  interrumpere  amorem  succes- 
sive  multiplicando  actus,  praesertim  quia  in 
hac  discontinuatione  cessat  homo  ab  operatio- 
ne  bona  :  conservando  autem  actum  non  ces- 
sat.  Denique,  quia  indivisibilis  distinctio  ac- 
tuum  videtur  valde  accidentalis,et  per  accidens 
ad  bonos  amores:  imointerdum  fieriposset  sine 
advertentia  hominis   Deo  variante  influxum 
suum. 

33.  Quorumdam  solutio.  —  Nonnulli  ut  fu- 

giant  hanc  difficultatem  negant  in  multis  ac- 

tibus  sequalibus  in  intentione,  et  aliis  condi- 

tionibus  esse  majus  meritum  prsemii  essentialis, 

quam  in  uno :  et  consequenter  idem  negant  de 

actu  magis,  vel  minus  durante  :  et  ita  ad  diffi- 

cultatem  negant  sequelam  argumenti,  quia 

neque  ex  multitudine,  neque  ex  duratione 

crescit  hoc  meritum   quoad  essentiale  prse- 

mium,  concedunt  tamen  posse  augeri  quoad 

accidentales,  vel  quoad  varios  titulos  ejusdem 

prsemii  essentialis.  Sed  hi  incidunt  in  majus 

inconveniens,  et  non  solvunt  difficultatem  : 

negare  enim  actum  amoris  Del,  verbi  gratia, 

esse  meritorium  vitse  eeternee  solum,  quia  in 

operante  alius  similis,  vel  eequalis  preecessit, 

plus  est,  quam  falsum,  et  a  sana  doctrina  alie- 

num.  Item  quia  si  est  inconveniens  admittere 

majus  meritum  in  multis  actibus,  quam  in  uno 

sequalis  temporis,  quomodo  non  est  majus  in- 

coDveniens  in  utroque,  scilicet  in  multitudine 

actuum,  et  in  majori  perseverantia  ejusdem 

actus  negare  majus  meritum,  quam  in  uno 

solo  actu  minoris  durationis?  Quod  vero  non 

expediatur  difficultas,  patet,  quia  si  augetur 

praemium  accidentale,  de  eodem  inferam  ma- 

jus  respondere  multis  actibus,  quam  uni  eeque 

duranti,  vel  ratione  solius  durationis  debere 

infinite  augeri  iUud  preemium  accidentale.  Si- 

1T. 


.  SECTIO  III.  353 

militer  concedendum  erit,  aut  in  pluribus  ac- 
tibus  esse  plures  titulos  meriti,  quam  in  uno 
eeque  durante,  aut  hoc  ipso,  quod  idem  actus 
aliquo  tempore  durat,  deberi  illi  preemium 
essentiale  infinitis  titulis  eequalibus  respon- 
dentibus  singulis  instantibus,  quod  per  se  est 
absurdum.  Et  inde  sequitur  non  posse^  Deum 
ad  eequalitatem  preemiare  actum  durantem  pro 
aliquo  tempore,  si  velit  dare  distincta  preemia 
pro  singulis  titulis  meriti. 

34.  Alii,  ut  haec  omnia  argumenta  tollant, 
negant  durationem  actus  ut  sic  quidquam  con- 
ferre  ad  meritum,  si  caetera  sint  paria  in  cogni- 
tione  et  operatione  voluntatis.   Sed  hi  plus 
concedunt,  quam  in  argumento  sit  illatum : 
quia  ex  hoc  non  solum  sequitur  aliquam  mul- 
titudinem  actuum  posse  in  valore  morali  su- 
perare  durationem,  sed  etiam  sequitur  semper 
superare,  etiam  si  duratio  unius  actus  sit  in- 
tegri  diei,  et  duo  actus  sint  tantum  duarum 
horarum,  quia  illa  duratio  nihil  addit.  Con- 
sequens  autem  videtur  absurdum  :   et  argu- 
menta  quibus  probavimus  conclusionem,  in 
n.  26  et  27,  satis  improbant  hanc  sententiam. 
35.   Vera  responsio  ad  dictam  instantiam  in 
numero  32.  —  Suppositis  ergo  his  tribus  ve- 
ritatibus,  prima  quod  duratio  auget :  secunda, 
quod  multitudo  actuum  etiam  auget :  tertia 
quod  sola  duratio  non  auget  infinite :  non  video 
quomodo  possit   negari  sequela  argumenti, 
neque  ex  consequente  sequitur  inconveniens 
aliquod.  Nam  in  interruptione  duo  intelligi 
possunt :  unum  est,  cessatio  ab  actu,  et  hoc 
per  se  non  confert,  neque  auget  bonitatem, 
aut  meritum,  sed  potius  de  se  minuit :  et  per 
se  loquendo  hoc  non  est  necessarium  ad  mul- 
tiplicandos  actus :  nam  potest  voluntas  libere 
ab  uno  actu  immediate  transire  ad  alium  abs- 
que  alio  medio.  Aliud  est  libera   productio 
nova  novi  actus,  et  hsec  per  se  potest  conferre 
magis,  quam  sola  conservatio  ejusdem  actus 
ex  fundamento  supra  posito,  quod  heec  pro- 
ductio  ex  vi  ipsius  substantise  actus_,  ut  abstra- 
hit  a  duratione  et  perseverantia,  habet  suum 
certum  valorem,  qui  non  est  separabilis  ab 
ipsa,  nec  augetur,  nec  minuitur  per  perseve- 
rantiam,  sed  est  totus  simul.  Deinde  potest 
moraliter  explicari,  quia  quando  voluntas  re- 
petit  actum  majori  quodam  dominio,  et  liber- 
tate  operari  videtur  :  nam  postquam  jam  est 
ad  actum  determinata,  ipsa  continuatio  quasi 
naturaliter  sequitur  et  libertatis  usus  magis 
videtur  necessarius  ad  suspendendum  actum, 
quam  ad  durandum  in  illo.  Imo  ipsemet  actus 
videtur  aliquo  modo  inclinare  ad  suam  con- 

23 


354 


DE  BONITATE  ACTUS  INTERIORIS  VOLUNTATIS  EX  FINE. 


servationem :  et  ideo  in  nova  actus  productione 
est  novum  exercitium  libertatis  omnino  dis- 
tinctum  :  quare  mirum  non  est,  quod  ex  hac 
parte  augeatur  valor  moralis. 

DISPUTATIO  VI. 

DE    BONITATE    AGTUS    ESTERIORIS    VOLUNTATIS    EX 
FINE. 

Finis  quatenus  voluntatem  movet  et  excitat, 
ad  objectum  voluntatis  pertinet  :  quatenus 
vero  interdum  esse  solet  extra  substantiam 
actus,  inter  circumstantias  numeratur,  et  ideo 
postquam  de  bonitate  ex  objecto,  et  circum- 
stantiis  dictum  est,  commode  explicanda  se- 
quitur  bonitas  ex  fine  sumpta,  de  qua  re  trac- 
tavit  D.  Thomas  1 ,  2,  qusest.  1 8,  per  varios 
articulos,  et  qusest.  19,  art.  7  et  8,  quos  omnes 
in  hac  disputatione  exponemus. 

SECTIO  I. 

Utrum  bonus  finis  sit  necessarius  ut  actus 
voluntatis  sit  lonus. 

1.  Notatio  prima  pro  resolutione.  —  Primo 
supponendum  est  duobus  modis  versari  volun- 
tatem  circa  finem  :  uno  modo  propter  se  :  alio 
modo  circa  alia  propter  ipsum :  et  hoc  modo 
distingui  solet  in  genere  duplex  motus  volun- 
tatis  in  finem,  scilicet  intentio  et  electio,  com- 
prehendendo  tamen  sub  intentione  simplicem 
voluntatem  et  amorem,  seu  desiderium  finis 
propter  se  ipsum,  et  sub  electione  comprehen- 
dendo  usum,  et  quemcumque  alium  actum, 
qui  versatur  circa  aliquod  objectum  propter 
extrinsecum  finem. 

2.  Notatio  secunda.  —  In  quo  est  secundo 
advertendum  duobus  modis  posse  actum  vo- 
luntatis  versari  circa  aliquid  propter  finem  ex- 
trinsecum.  Uno  modo  in  intentione  diligendo, 
seu  eligendo  medium  propter  finem,  ita  ut  tota 
ratio,  et  proximum  motivum  talis  actus  sit  ipse 
finis.  Secundo  modo  fieri  potest,  ut  ipse  finis 
solum  remote  terminet  actum,  qui  refertur  in 
ipsum  :  ita  ut  volmitas  proxime  veht  aliquod 
objectum  propter  bonitatem  intrinsecam  illius : 
et  preeterea  referat  illum  actum  in  ulteriorem 
finem :  inter  quos  actus  est  differentia  :  nam 
in  priori  licet  finis  videatur  extrinsecus  res- 
pectu  materise  volitee,  seu  medii  electi,  tamen 
respectu  ipsius  voluntatis  se  habet,  ut  objec- 
tum  formale  proxime  movens  ad  talem  actum : 
at  vero  in  posteriori  actu,  finis  non  est  objec- 


tum  formale,  nam  supponit  aliud  motivum 
formale  proximum,  sed  solum  est  veluti  causa 
extrinseca  movens  remote,  et  applicans  volun- 
tatem,  et  ut  brevibus  terminis  utamur,  prio- 
rem  actum  vocabimus  semper  puram  elec- 
tionem :  posteriorem  vero  vocabimus  actum 
ordinatum  ad  finem  extrinsecum,  nam  subhac 
ratione  se  habet,  ut  electio,  vel  usus,  quamvis 
participet  etiam  rationem  intentionis,  quatenus 
versatur  circa  aliquod  objectum  bonum  pro- 
pter  se  ipsum. 

3.  Notatio  tertia.  —  Ex  quo  potest  tertio 
adverti  interiorem  actum  vohmtatis,  de  quo 
solum  nunc  agimus,  interdum  esse  tantum 
elicitum  ab  iUa,  ut  est,  verbi  gratia,  prima  in- 
tentio,  seu  primus  amor  finis:  interdum  vero 
est  simul  elicitus  et  imperatus,  nam  imperatus 
tantum  nullus  esse  potest  in  actibus  internis, 
de  quibus  agimus,  sed  illud  est  proprium  ex- 
ternorum,  nam  actus  interior  voluntatis  debet 
esse  elicitus  ab  illa  :  quia  vero  sicut  voluntas 
potest  velle  actus  aliarum  potentiarum,  ita 
etiam  potest  velle  suos  per  alios  actus  distinc- 
tos,  ideo  sicut  potest  imperare  actus  eliciendos 
per  alias  potentias,  ita  etiam  et  eliciendos  per 
se  ipsam,  ethoc  modo  potest  dari  in  ipso  actus 
simul  elicitus  et  imperatus,  qui  necessario  sup- 
ponit  alium  pure  elicitum. 

■4.  Notatio  quarta. — Unde  etiam  fit  duplici- 
ter  posse  esse  actum  voluntatis  imperatum  ab 
ipsa  scilicet,  vel  virtualiter  tantum,  vel  etiam 
formaliter.  Formaliter  voco  eum  quando  actus 
est  directe,  et  formaliter  volitus  per  alium  ac- 
tum,  ut  cum  volo  dolere  de  peccatis,  aut  volo 
amare  Deum :  virtualiter  autem  cum  actus 
unus  excitatur  ex  vi  alterius,  quia  includit  vir- 
tualem  voluntatem  illius,  et  hoc  modo  omnis 
electio  dici  valet  imperata  ab  intentione  effi- 
caci,  quia  posita  tali  intentione  ex  vi  illius  ap- 
plicatur  voluntas  ad  electionem,  etiamsi  non 
habeat  formaliter  hunc  actum,  volo  eligere, 
quia  satis  est  quod  hic  actus  virtute  in  inten- 
tione  efficaci  includatur :  nam  qui  intendit  n*- 
nem,  vult  illum  consequi,  et  consequenter 
virtute  vult  apphcare  media,  atque  adeo  eli- 
gere  illa,  atque  hoc  modo  omnes  actus  circa 
finem  revocabimus  ad  elicitos  et  imperatos  :  et 
eliciti  proprie  sunt,  qui  versantur  circa  ipsum 
finem  propter  se,  imperati  vero  sunt  omnes 
qui  versantur  circa  alia  propter  finem. 

5.  Primum  pronuntiatum  certuminprcesenti 
quwstione. — His  positis  nonnulla  sunt  certa  in 
hac  qusestione.  Primum  erit  intentionem  finis, 
ut  bona  sit,  requirere  bonum  finem  eo  modo, 
quoipsa  est  propter  finem.  Hoc  constat  ex  dic- 


DISPUTATIO 
tis,  disput.  A,  nam  respectu  actus,  talis  finis  et 
objectum  coincidunt  :  sicut  ergo,  ut  actus  sit 
bonus  requirit  honestum  objectum,  ita  inten- 
tio  honesta  requirit  finem  honestum,  et  hoc 
est  habere  bonum  finem,  et  esse  propter  illum, 
et  hanc  conclusionem  posuit  D.  Thomas,  \,  % 
qusest.  19,  art.  7. 

6.  Secundum  pronuntiatum.  —  Secundo  est 
certum,  actum  purae  electionis,  ut  bonus  sit 
requirere  honestum  finem,  ut  sic,  quod  etiam 
sumitur  ex  D.  Thoma,  eo  loco,  et  constat  ea- 
dem  ratione,  quia  respectu  tahs  actus,  finis  se 
habet,  ut  motivum  et  objectum  formale  :  ergo, 
ut  actus  sit  bonus  ex  illo,  oportet,  utmotivum 
sit  honestum.  Confirmatur  :  quia  ille  actus  ex 
materiali  objecto  non  habet  honestatem,  quia 
supponimus  non  tendere  in  illud  propter  bo- 
nitatem,  quse  in  ipso  est,-  ideo  enim  est  pura 
electio.  Dictum  est  autem  supra,  actum  non 
accipere  bonitatem  ab  objecto  honesto,  nisi 
tendat  in  illud  propter  honestatem  ejus  :  ergo 
ut  talis  actus  sit  bonus,  oportet  ut  saltem  ex 
fine  habeat  honestatem.  Unde  confirmatur 
tandem,  quia  si  finis  ille  sit  malus,  actus  est 
malus,  si  indifferens,  saltem  ex  illo  fine  non 
est  bonus :  ergo  ut  ipse  sit  bonus,  necesse  est 
habere  finem  bonum. 

7.  Tertium. — Tertio  colligitur  hinc,  ut  cer- 
tum,  quoties  actus  voluntatis  versatur  circa 
objectum  indifferens,  et  ordinat  illud  in  ulte- 
riorem  finem,  requirere  bonum  finem,  ut  bo- 
nus  sit.  Hoc  patet,  quia  non  habet  aliud  caput 
unde  sumat  bonitatem  :  an  vero  illud  sufficiat, 
postea  dicam. 

8.  Quartum.  —  Quarto  est  certum,  quando 
actus  voluntatis  versatur  circa  objectum,  ut 
honestum,  ut  simpliciter  bonum  sit,  necessa- 
rium  esse  ut  non  ordinetur  ad  malum  finem. 
In  hoc  etiam  omnes  conveniunt  cum  D.  Tho- 
ma,  loco  citato,  estque  communis  doctrina 
Sanctorum,  ut  videre  licet  apud  Ambrosium, 
1. 2,  de  Jacob,  et  Vita  beata,  c.  A,  Augustinum, 
2,  de  Moribus  Ecclesise,  c.  13,  et  prsefatione  in 
psal.  31,  etlib.  de  Opere  monachorum,  c.  26, 
ubi  illa  exponit  illudMatth.  6 :  Attendit  nejus- 
titiam  vestram  faciatis,  etc,  et  Lucerna  cor- 
poris  tui  est  oculus  tuus :  ubi  nomine  oculi 
intentionem  finis  intelligit,  quod  etiam  Cassia- 
nus  preestat,  collat.  \,  c.  22,  quamvis,  collat. 
2,  cap.  2,  per  oculum  discretionem  intelligat, 
sic  etiam  ad  hoc  propositum  exponit  Gregorius 
\,  Moral.,  cap.  23  et  seq.,  illudEccles.  1 :  Vce 
peccatori  ingredienti  terram  dualus  viis,  et  il- 
lud  psal.  77  :  Cor  autem  eorum  non  erat  rectum 
cum  eo,  de  quo  videri  potest  Chrysostomus, 


VI.  SECTIO  I.  355 

hom.  23,adPopulum:consentit  Aristoteles,  2, 
Ethicorum  ad  Eudemum,  in  fine :  Qualisunus- 
quisque  est,  ex  electione  judicamus,  non  quid, 
sed  cujus  gratia,fiat  expendentes :  idem  late  7, 
Politicorum,  cap.  13  :  Et  is  curam  appetitus 
suscipere  oportet  gratia  mentis,  et  curam  cor- 
poris  gratia  animce .•  ratio  est  illa  communis, 
quia  oonum  ex  integra  causa.  Item  quia  motio 
in  finem  est  aliquo  modo  forma,  et  dans  spe- 
ciem  aliquo  modo,  et  denominationem  actui 
morali,  ut  infra  dicam,  omitto  nunc  tractare, 
utrum  intentio  proprii  honesti  objecti,  ut  sic, 
necessario  excludat  malum  finem,  nam  de  hoc 
occurrit  proprius  locus,  disp.  8. 

9.  Qicid  sit  dubium  in  prcesenti  qucestione 
prima. — Opinio.  —  His  ergo  stabilitis  solum 
dubitari  potest,  utrumactus  habens  honestum 
objectum,  ut  sit  bonus  simpliciter,  requirat 
finem  bonum  extrinsecum.  Quidem  theologi 
existimant  esse  necessarium,  ut  actus  prseter 
objectum  bonum  referatur  ab  operante  ad  ul- 
timum  finem  bonum,  sine  qua  relatione  ne- 
gant  actum  esse  absolute  bonum,  et  quidam 
ex  eis  dicunt  esse  malum.  Alii  vero  neque  bo- 
num,  neque  malum,  sed  indifferentem  :  quee 
opinio,  ut  minimum  limitanda  est  ad  illos  ac- 
tus,  qui  habent  objectum  distinctum  ab  ipso 
ultimo  fine :  nam  illi  qui  versantur  circa  ipsum 
ultimum  fmem,  ut  proximum  objectum,  ut 
amor  Dei  propter  se  ipsum,  non  possunt  re- 
ferri  in  alium  finem,  quia  nullum  possunt 
habere  meliorem,  quam  suum  proprium  ob- 
jectum,  et  hoc  modo  tribuitur  heec  opinio 
Scoto,  in  secundo,  distinctione  decima  quarta, 
queest.  unica,  et  in  3,  distinctione  trigesima 
septima,  quaestione  prima,  ubi  docet  nisi  pree- 
cedat  aliquod  bonum  velle  circa  ultimum  fi- 
nem,  non  posse  esse  bonum  velle  circa  alia 
objecta  :  unde  concludit  si  in  pura  lege  naturea 
non  teneretur  homo  aliquando  amare  Deum 
absolute,  etiam  non  posse  teneri  ad  bene  ope- 
randum.  Eamdem  opinionem  tenet  Gregorius, 
in  2,  d.  18  et  38,  Almainus,  tractatu  1,  Mora- 
lium,  cap.  2,  inclinat  Bonaventura,  in  2,  d.  41  _, 
art.  \,  q.  3.  Fundamentum  sumi  potest  vel  ex 
illo  1,  ad  Corinth.  10  :  Qucecumque  facitis, 
omnia  ingloriam  Dei  facite:  sicut  ergo  tenetur 
homo  eligere  Deum  super  omnia  :  ita  tenetur 
omnia  opera  sua  in  eum,  ut  in  ultimum  finem 
referre  :  ergo  actus  carens  hac  relatione,  caret 
circumstantia  necessaria  ad  bonitatem  simpli- 
citer.  Confirmatur,  nam  ut  actus  circa  crea- 
turam  sit  bonus  simpliciter,  oportet,  ut  non  sit 
per  modum  fruitionis,  sed  per  modum  usus, 
juxta  doctrinam  vulgarem  Augustini,  de  qua 


DE  BONITATE  ACTUS  INTERIOIUS  VOLUNTATIS  EX  FlNE. 

10;  ergo  necesse  est,  ut    ricam  et  specificam,  ut  potest  sumi  ex  D.  Tho- 

ma  1,  2,  queest.  18,  art.  7,  quem  latius  infra 
exponam  :  hanc  etiam  sententiam  late  confir- 
mat  Scotus,  1.  2,  de  Natura,  c.  20,  et  lib.  3, 
cap.  4. 

12.  Satisfit  contrario  fundamento  in  n.  9. 
—  Fundamentum  est,  quod  actus  habens  ob- 
jectum  bonum  habet  ex  illo  specificam  boni- 
tatem,  ut  supra  probatum  est,  sed  ex  carentia 
ulterioris  finis  non  habet  semper  malitiam  : 
ergo  sine  illa  relatione  manebit  actus  bonus 
simpliciter.  Probatur  consequentia,  quia  illa 
res  est  bona  simpliciter,  quee  habet  omnia  sibi 
debita  secundum  speciem ,  et  individuum. 
Unde  Scotus  non  consequenter  loquitur  con- 
cedens  actum  ex  carentia  hujus  fmis  non  ha- 
bere  malitiam,  et  negans  esse  bonum,  cum 
habeat  bonum  objectum,  cum  enim  dicitur 
bonum  consurgere  ex  integra  causa;  non  est 
intelligendum  ad  actum  bonum  simpliciter 
necessarium  esse  omne  id,  quod  conferre  valet 
bonitatem,  alioqui  non  est  bonus  actus,  nisi  opti- 
mus  :  requiritur  ergo,  et  sufficit  integra  causa 
perfectionis,  et  bonitatis  debitee  speciei,  vel  in 
individuo:ergo.Probaturminorpropositio,quia 
nullum  extat  preeceptum  obligans  hominem  ad 
hujusmodirelationem,velactualem,  velvirtua- 
lem  ex  proprio  ipsius  hominis  actu  circa  ulti- 
mum  finem  faciendum,  nam  hoc  prseceptum 
non  est  naturale,  mdla  enim  sufficienti  ratione 
convinci  potest.  Item  satis  est  homini  operari 
semper  juxta  rationem  rectam  circa  objecta, 
quee  illi  proponuntur,  et  plus  ab  ipso  exigere 
ex  preecepto,  preesertim  naturali,  superat  hu- 
manas  vires.  Item  infidelis,  qui  verum  igno- 
rat,  potest  aliquando  bene  operari  juxta  sa- 
nam  doctrinam.  Item  puer  veniens  ad  usum 
rationis  non  tenetur  statim  in  primo  usu  ra- 
tionis  Deum  in  se  ipso  diligere,  sed  in  his,  quae 
ipsi  occurrunt  bene  moraliter  se  gerere,  et 
hoc  ipso  virtualiter  censetur  converti  in  Deum : 
nullum  ergo  est  tale  preeceptum  naturale,  ne- 
que  etiam  est  positivum  humanum,  aut  divi- 
num;  neutrum  enim  ostendi  potest,  et  huma- 
num  quidem  superaret  potestatem  humanam, 
tum  quia  esset  de  re  difficillima,  tum  quia 
esset  de  re  interna,  divina  autem  preecepta 
positiva  nulla  sunt,  preesertim  in  lege  gratiee, 
nisi  fidei,  et  sacramentorum :  in  citatis  autem, 
n.  9,  verbis  Pauli,  Omnia  in  gloriam  Dei  fa- 
cite,  vel  non  habetur  preeceptum,  sed  consi- 
lium,  vel  solum  prsecipitur,  ita  semper  operari, 
ut  omnia  opera  nata  sint  cedere  in  gloriam 
Dei,  et  apta,  ut  referantur  in  ipsum,  atque 
adeo  quod  ex  se  in  illurn  tendant,  quod  ha- 


356 

D.  Thomas  1,  2,  q 

ametur  creatura  per  ordinem  ad  ultimum  fi- 

nem  :  nam  hoc  est  illa  uti. 

10.  Dicta  opinio  varie  accipitur  a  suis  auc- 
toribus. —  Non  conveniunt  autem  hi  auctores 
in  explicanda  hac  relatione,  qualis  scilicet  esse 
debeat :  Gregorius  contentus  est  relatione  ha- 
bituali,  quam  in  hoc  ponit,  quod  ex  preeceden- 
tibus  actibus  circa  ultimum  finem,  acquisitus, 
seu  comparatus  fit  habitus,  a  quo  dicit  ceeteros 
actus  habitualiter  referri,  sed,  ut  recte  notavit 
Almainus,  hichabitus  impertinens  est  ad  sub- 
sequentes  actus  circa  alia  objecta,  nisi  ipse 
proprium  suum  actum  eliciat,  quia  alii  actus 
non  possunt  esse  eliciti  a  tali  habitu,  cum  non 
contineantur  sub  objecto  illius  :  neque  etiam 
possuntesse  imperati :  quiahabitus  nonimperat 
actum  nisi  mediante  proprio  actu.  Scotus  vero 
solum  videtur  requirere,  quod  preecesserit  ali- 
quis  actus  circa  ultimum  finem,  utpatetex  locis 
citatis:  sed,  utinfra  latiusdicam,  ex  hoc  preecise 
nihil  bonitatis  communicatur  sequentibus  acti- 
bus,  nisi  ille  prior  actus  per  se,  vel  per  virtu- 
tem  aliquam  influat  in  posteriores  actus,  quia 
alioqui  nulla  erit  dependentia  :  neque  causa- 
litas  unius  actus  ab  alio,  sed  sola  temporis  suc- 
cessio,  quee  impertinens  est  ad  bonitatem  ac- 
tus.  Alii  vero  requirunt,  ut  saltem  in  principio 
cujusque  actionis  actualiter  referatur  in  ulti- 
mum  finem,  quamvis,  in  progressu  actionis 
possit  tantum  virtualiter  manere  in  continua- 
tioneipsius  operis;  sed  quamvis,  utinfradicam, 
hoc  possit  sufficere  ad  virtualem  relationem, 
tamen  valde  rigorosum  est  hominibus  hanc 
obligationem  in  cunctis  operibus  suis  impo- 
nere. 

1 1 .  Dicendum  est  ergo,  ad  bonitatem  actus 
voluntatis  sufficere  honestum  objectum,  esto 
ab  orante  non  referatur  in  ulteriorem  fmenx, 
ita  sentiunt  communiter  discipuli  D.  Thomee, 
et  sumitur  exipso,in  1,2,  queest.  19,  art.  10, 
ad  primum,  dicente :  Quicumque  vult  aliquid 
sub  ratione  quacumque  boni  honesti,  habet  vo- 
luntatem  conformem  divince  in  ratione  volendi, 
et  ideo  bene  operatur,  et  ita  explicat  doctrinam 
illius  articuli  et  preecedentis.  Idem  D.  Bona- 
ventura  supra,  solum  enim  requirit  relatio- 
nem  in  ultimum  fmem  intrinsecam  et  innatam 
ipsi  operi  bono  absque  alia  relatione  operan- 
tis,  nam  hoc  modo  diximus  supra,  tractatu  \, 
actus  omnes  honestos  tendere  in  Deum  natura 
sua,  ut  in  ultimum  suum  fmem,  quee  tenden- 
tia  non  confert  actui  distinctam  bonitatem 
preeter  illam,  quam  sumit  exobjecto,  nisi  forte 
distinctee  rationis  secundum  rationem 


gene- 


DISPUTATIO  VI.  SECTIO  II. 


357 


bent  cuncta  honesta  hoc  ipso,  qnod  honesta 
sunt ;  et  eodem  modo  tenemur  cuncta  referre 
in  ultimum  finem,  et  prseterea  nihil  facere, 
quod  non  tendat  aliquo  modo  in  ipsum. 

SECTIO  II. 

Qualis  sit  lonitas  quam  actus  purce  electionis 
habet  ex  fine  honesto. 

1.  Prima  sententia. — Arguitur  pro  illa  pri- 
mo.  —  De  actu  voluntatis  circa  tinem  in  se 
ipso  nihil  superest  dicendum,  preeter  ea,  quse 
dicta  sunt  de  objecto  :  nam  respectu  talis  actus 
finis,  et  objectum  idem  sunt,  et  eadem  ratione 
fere  posset  omitti  praesens  queestio,  quia  in 
virtute  est  in  superioribus  definita  :  verum,  ut 
satisfaciamus  omnibus,  et  qusedam  propria 
exponamus,  tractanda  est.  Dicunt  ergo  quidam 
auctores  speciem  illam  bonitatis,  quam  sumit 
pura  heec  electio,  ex  fine  non  esse  essentialem, 
sed  accidentalem  illi  actui,  quo  voluntas  vult 
tale  medium  propter  talem  finem.  Funda- 
mentum  hnjus  sententiee  esse  potest  primo  : 
in  illo  actu  distinguendum  est  objectum  a  fine, 
nam  objectum  est  intrinsecum  actui  :  finis 
autem  extrinsecus:  ergotalis  actus  aliam  spe- 
ciem  habet  ab  objecto,  aliam  a  fine  :  ergo  illa 
prior  essentialis  est,  et  altera  accidentalis  : 
quia,  ut  diximus  superius,  non  possunt  esse 
duse  species  essentiales  in  eodem  actu.  Item 
diximus  speciem  ex  objecto  esse  essentialem, 
cujus  signum  etiam  est,  quod  una  est  prorsus 
inseparabilis,  altera  vero  mutari  potest. 

2.  Secundo.  —  Secundo  potest  videri  hoc 
difficile  argumentum,  quia  quando  medium, 
quod  eligitur,  est  alioqui  bonum,  et  honestum 
ex  objecto,  ut  quando  eligitur  eleemosyna  ad 
satisfaciendum  pro  peccatis,  tunc  ipsa  electio 
habet  primariam  speciem  ex  objecto,  ex  fine 
vero  aceidentariam,  ut  in  dicto  exeniplo,  ac- 
tus  eleemosynse  semper  est  in  specie  miseri- 
cordiee,  quod  vero  ordinetur  ad  satisfactionem, 
aut  ad  alium  finem,  est  ei  accidentarium  : 
ergo  idem  erit  in  quocumque  medio,  esto  sit 
ex  objecto  indifferens,  nam  hoc  non  variat 
rationem,  et  modum  specificandi. 

3.  Tertio.  —  Tertio.  Sicut  medium  ordina- 
tur  ad  finem  :  ita  finis  per  media  comparatur, 
sed  respectu  intentionis  finis  accidentarium 
est,  quod  per  heec,  aut  illa  media  comparetur: 
unde  quamvis  hoc  possit  variare  accidentaliter 
bonitatem  intentionis,  non  tamen  substantia- 
liter  :  unde  si  intentio  finis  sit  indifferens,  non 
fiet  essentialiter  bona,   etiamsi  per  honesta 


media  queeratur  :  ergo  idem  est  e  converso  de 
electione  mediorum  respectu  finis.  Et  confir- 
matur,  ac  declaratur  :  nam  in  voluntate  medi- 
cinee  aliud  est  amare  medicinam  ipsam  in  se, 
aliud  amare  utilitatem  ejus  ad  sanitatem  :  er- 
go  etiam  in  actu  una  ex  his  rationibus  est 
essentialis,  altera  accidentalis,  nam  ex  natura 
rei  illa  duo  distinguuntur,  sicut  in  assensu 
scientiee  distinguuntur  assensus  conclusio- 
nis  ab  assensu  principiorum  propter  quee  illi 
assentimur. 

4.  Quarto.  —  Quarto.  Electio  ejusdem  finis 
ex  medio  ipso  habet  majorem,  vel  minorem 
bonitatem  :  ergo  non  totam  recipit  a  fine; 
ergo  nec  totam  entitatem,  quia,  ut  dictum 
est,  bonitas  actus  nihil  est  nisi  entitas  ejus  : 
ergo  illa  entitas,  quam  habet  electio  ex  me- 
dio,  est  prima,  et  essentialis,  in  ipsa :  altera 
ergo  erit  accidentalis.  Confirmatur,  nam 
stante  eodem  fine  voluntas  eligit  hoc  medium 
potius,  quam  illud,  propter  proprias  conditio- 
nes  talis  medii,  scilicet,  quia  est  suavius,  aut 
facilius,  etc;  ergo  non  est  finis  tota  ratio  illius 
electionis,  seu  voluntatis  prout  versatur  circa 
tale  medium,  cum  non  sit  tota  ratio  illius 
comparativse  electionis  :  ergo  supponit  volun- 
tatem  affectam  ad  rem  :  quse  est  medium,  et 
solum  movet  ad  ordinationem  ejus  in  talem 
finem  :  est  ergo  illius  specificatio  accidentalis, 
qualis  autem  sit  hsec  accidentalis  species  ex- 
plicatur  uno  e  tribus  modis,  disp.  4,  tractatis 
de  objecto.  Primus  est,  quod  voluntas  illius 
rei,  quseest  medium,  entitassit  qusedam  par- 
tialis,  cui  adjungitur  altera,  qua  voluntas  amat 
relationem  illius  objecti  in  talem  finem,  quse 
dicitur  accidentaliter  advenire  alteri,  quia  illi 
adesse  potest,  et  abesse,  nam  voluntas  potest 
nunc  velle  hanc  relationem  in  hunc  finem,  ut 
postea  dicam,  manente  eadem  vohmtate  circa 
rem,  quee  est  medium.  Secundus  modus  est, 
quod  voluntas  medii  in  se  sit  quidam  actus 
voluntatis,  bonitas  vero  ex  fine  desumpta,  sit 
modus  quidam  extrinsecus  ejus.  Tertius,  quod 
illa  bonitas  et  specificatio  ex  fine  solum  sit 
determinatio  extrinseca,  et  ratio  qusedam  mo- 
ralis. 

5.  Dicendum  tamen  actum  purse  electionis, 
ut  sic  habere  primam  suam,  et  substantialem 
et  physicam  speciem  ex  fine ;  unde  si  finis  ille 
honestus  sit,  et  propter  illum  quatenus  talis 
est,  proxima  intentione  eligatur  medium,  pri- 
ma  bonitas  talis  electionis  est  ex  fine,  et  illa 
est  intrinseca,  et  essentialis  tali  electioni,  at- 
que  adeo  invariabilis  in  tali  actu.  Hrec  sen- 
tentia,  ut  existimo  est  expressa  D.  Thomae  i, 


358 


DE  BONITATE  ACTUS  INTERIORIS  YOLUNTATIS  EX  FINE. 


2,  queest.  18,  art.  6,  ubi  solutione  ad  2,  ait, 
licet  ordinari  ad  talem  finem  accidat  exteriori 
actui,  non  accidit  interiori  actui  voluntatis, 
qui  coinparatur  ad  exteriorem,  sicut  formale 
ad  materiale,  et  solutione  ad  3,  dicit,  quamvis 
in  actibus  externis  sit  diversitas  specifica,  in 
interiori  non  esse,  si  illi  sub  eodem  fine  amen- 
tur,  et  lcontra  Gentes,  cap.  76,,  ratione  prima, 
dicit  finem  comparari  ad  medium,  sicut  ra- 
tionem  formali  objecti  ad  materialem,  et  ideo 
unam  esse  tendentiam  voluntatis,  quia  idem 
est  actus  in  objectum,  .et  in  rationem  forma- 
lem  ejus,  quam  doctrinam  soepe  repetit,  appli- 
cando  illam  ad  finem,  et  medium,  ut  sie,  ut 
videre  licet  inq.  12,  art.  4,  et  q.  %  de  malo, 
art.  2 ;  prsesertim  ad  4  et  5,  et  in  2,  d.  38, 
qusest.  1,  art.  4,  ad  1,  denique  in  eadem  1,  2, 
queest.  19,  art.  2,  ad  1,  dicit  actum  voluntatis 
nunquam  babere  accidentalem  speciem  a  fine, 
nisi  quatenus  finis  ordinatur  ad  finem,  et  in- 
tentio  ad  intentionem  :  ergo  quatenus  me- 
dium  ut  medium  ordinatur  ad  finem,  et  pura 
electio  est,  sub  bac  intentione  non  babet  ac- 
cidentalem  speciem  a  fine,  sed  essentialem. 

6.  Atque  ex  bis  locis  D.  Tbomse  sumo  duas 
prsecipuas  rationes  hujus  veritatis.  Prima  est : 
actus  voluntatis  nullam  speciem  sumit  ab  ob- 
jecto,  nisi  sub  aliqua  ratione  boni,  ut  supra 
late  ostensum  est,  aut  ergo  amat  voluntas  rem 
illam,  quee  est  medium,  solum  sub  ea  ratione 
boni  quse  est  in  fine,  aut  sub  aliqua  alia,  quse 
est  in  ipso  medio  :  si  dicas  primum  :  ergo  ille 
actus  solum  habet  unam  speciem  sumptam  ex 
bonitate  finis  :  ergo  illa  necessario  erit  essen- 
tialis,  quia  etiam  ostensum  est  necessariam 
esse  aliquam  specificationemessentialem  cuili- 
bet  entitati :  ergo  ubi  non  est  nisi  una,  erit 
essentialis.  Si  vero  dicas  secundum,  jam  non 
illa  est  pura  electio,  de  qua  tractamus,  sed  est 
qusedam  particularis  intentio  extrinsecus  or- 
dinata  ad  ulteriorem  fmem,  de  qua  postea  dic- 
turi  sumus.  Probatur  consequentia,  quia  se- 
cundum  eam  rationem,  secundum  quam  res, 
quse  amatur,  non  amatur  ob  bonitatem  finis, 
sed  ob  aliam,  quse  in  ipsa  est,  jam  non  amatur 
ob  aliud,  sed  propter  se  :  ergo,  ut  sic,  amatur 
ut  fmis  proximus,  non  est  ergo  illa  pura  elec- 
tio.  Dices  amari  propter  utilitatem  ad  finem, 
quse  in  ipso  medio,  est  aliquid  distinctum  a 
bonitate  finis ;  quod  patet,  nam  utilitas  medi- 
cinse  ad  sanitatem  amari  valetsive  sanitasame- 
tur  ob  bonitatem  honestam,  sive  ob  conve- 
nientiam  ad  naturam  sensitivam,  sive  ob  de- 
lectationem,  sive  aliam  utilitatem.  Sed  boc 
imprimis  non  dicitur,  consequenter  juxta  sen- 


tentiam  citatam,  nam  ut  in  argumentis  propo" 
sitis  vidimus,  ipsa  res,  quae  est  medium,  et 
utilitas  ejus,  ut  sic,  distinguitur  ab  utilitate 
medii,  et  amore  ejus  ut  sic ;  deinde,  ut  supra, 
tractatu  primo,  docui,  utilitas,  ut  sic  non  facit 
rem  amabilem,  nisi  supponat  amatam  rem, 
ad  quam  est  utilitas :  utilitas  enim,  in  genere 
loquendo,  nibil  est  aliud,  quam  virtus  ad  cau- 
sanclum  aliquo  modo  effectum  :  unde  non  ha- 
bet  rationem  convenientis,  aut  disconvenientis, 
nisi  quatenus  effectus  ipse  conveniens,  vel  dis- 
conveniens  est :  ergo  in  medio  utili,  ut  sic,  tota 
ratio  convenientice  in  ordine  ad  appetentem 
sumitur  ex  fine  :  ergo  amare  utilitatem  medii, 
et  amare  illud  ob  finem,  non  sunt  duo,  sed 
unum  et  idem. 

7.  Secunda  ratio,  quse  ex  D.  Thoma,  et  ex 
dictis,  in  citatis  locis,  sumitur,  est  quia  me- 
dium,  ut  medium,  et  finis  comparatur,  ut  ma- 
teriale  et  formale  ;  sed  in  voluntate  idem  est 
indivisibilis  motus,  quo  tendit  in  materiale,  et 
formale  objectum  :  ergo  in  actu  electionis 
purse,  eadem  est  indivisibilis  ratio,  et  specifica 
differentia,  propter  quem  attingit  rem,  quae 
est  medium,  ut  materiam  et  finem,  propter 
quem  eligitur,  ut  formalem  rationem  objecti : 
est  ergo  una  species  bonitatis  inde  sumpta 
prima,  et  substantialis  in  tali  actu,  Majorem 
propositionem  seepe,  et  expresse  docet  D.  Tho- 
mas  jam  citatus,  ut  constat  ex  dictis  in  ratione 
prima,  quia  tota  ratio  convenientiae,  et  appe- 
tibilitas  medii,  est  bonitas  finis.  Minor  propo- 
sitio  late  probata  est  supra,  disp.  4,  tractando 
de  bonitate  ex  objecto,  nam  rationes  ibi  factae 
de  objecto  materiali,  et  bonitate  ipsi  intrinseca, 
eadem  proportione  applicari  possunt  ad  me- 
dium  et  finem,  nam  in  actibus  intellectus,  et 
voluntatis  nihil  refert,  quod  formalis  ratio  ob- 
jecti  in  re  ipsa  sit  extrinseca  materise,  circa 
quam  versatur  actus ,  dummodo  ab  ipsa  po- 
tentia  non  attingatur  nisi  sub  ea  ratione  :  nam 
hoc  satis  est,  ut  inde  sumat  suam  primam  spe- 
ciem,  ut  petetde  intellectu  in  actibus  fidei,  in 
quibus  testimonium  dicentis  satis  extrinsecum 
est  veritati  creditae,  et  tamen  respectu  assen- 
sus  intellectus,  est  quasi  forma  specifica,  et 
idem  est  in  actibus  voluntatis,  ut  patet  de 
amore  proximi  propter  bonitatem  Dei,  et  de 
vohmtate  adorandi  adoratione  respectiva  pro- 
pter  extrinsecam  excellentiam,  idem  est  ergo 
de  medio  et  fine. 

8.  Unde  possumus  tertio  argumentari  dis- 
currendo  per  singulos  modos,  quibus  contra- 
ria  opinio  asseritur,  et  improbando  illos  :  sed 
quia  hoc  late  egimus  tractando  de  objecto, 


DlSPUTATiO 

disp.  4,  nou  oportebit  eadem  repetere,  sed 
umisquisque  poterit  ea  applicare,  solum  decla- 
ratur  breviter.  Nam  haec  specificatio,  et  boni- 
tas  electionis  ex  fine  non  potest  consistere  in 
sola  denominatione  extrinseca  :  nam  ipsamet 
electio  per  se  ipsam  est  intrinsece  electio,  et 
non  per  denominationem  ab  alio  actu  :  ergo 
intrinsece  in  sua  entitate  includit  aliquem 
respectum  ad  finem,  prsesertim  cum  ostensum 
sit  respicere  illum,  ut  formale  objectum.  Ne- 
que  etiam  intelligi  potest  hsec  specificatio,  ut 
partialis  entitas,  vel  realis  modus  additus  ali- 
cui  alterientitati,  quia  nulla  fingi  valet  entitas, 
quee  supponatur  in  illo  actu  ante  relationem  ad 
finem,  quia  ostensum  est,  illum  actum  nullum 
habere  respectum  ad  medium  electum  sistendo 
in  illo,  sed  solum  sub  ratione  finis  :  quidquid 
autem  in  illo  actu  excogitari  potest  necessario 
dicit  habitudinem  ad  medium  electum  :  ergo 
et  ad  finem. 

9.  Adprimum  argumentum  in  n.  1. — Ultimo 
sumi  potest  hsec  veritas  ex  Aristotele  ,nam  electio 
ob  honestatem  alicujus  finis  est  actus  elicitus 
a  virtute  respiciente  illum  finem;  ergo  perti- 
net  ad  talem  virtutem.,  seu  bonitatem.  Ante- 
cedens  constat  ex  lib.  6,  Ethicorum,  cap.  2,  et 
lib.  2,  Ethicorum  ad  Eudemuin,  circa  finem, 
et  declaratur,  nam  qui  ex  solo  afiectu  miseri- 
cordise,  et  mdlo  ex  alio  motivo  lucratur  divi- 
tias,  ut  eleemosynam  faciat  ex  vi  solius  virtu- 
tis  misericordise,  habet  tam  voluntatem  dandi 
eleemosynam,  quam  voluntatem  lucrandi  di- 
vitias :  utraque  ergo  voluntas  est  actus  elicitus 
ab  illa  virtute;  neque  fingi  potest  quis  alius 
habitus  ibi  concurrat  ad  eliciendum  posterio- 
rem  actum ;  dici  enim  non  potest  ibi  concur- 
rere  habitum,  quo  amantur  divitise  absolute^ 
et  propter  se,  quia  nullus  talis  affectus  est  in 
homine  sic  operante.  Prima  vero  consequentia 
constat  ex  differentia  inter  actum  elicitum  a 
virtute,  et  lmperatum,  nam  elicitus  dicitur, 
quia  secundum  substantiam ,  et  entitatem 
suam  fit  a  virtute  :  imperatus  vero  qui  ab  una 
virtute  refertur  in  suum  finem,  cum  tamen  ab 
alia  substantialiter  fiat,  ut  magis  ex  sequenti- 
bus  dubiis  constabit. 

40.  Ad  secundum  argumentum  in  num.  2. — 
Ad  primam  rationem  in  contrarium  respon- 
detur  respectu  electionis,  de  qua  agimus :  ob- 
jectum  formale  non  distingui  a  fine :  materiam 
autem  circa  quam  versatur  actus,  distingui  ab 
eo,  sicut  objectum  materiale  a  formali,  et  ideo 
non  oportet,  ut  a  tali  objecto  sumatur  aliqua 
species  prior  illa,  quse  sumitur  a  fine.  Unde 
licet  hujusmodi  finis  possit  esse  extrinsecus 


VI.  SECTIO  II.  359 

tali  materise,  vel  actioni  exteriori,  tamen  res- 
pectu  actus  interioris  electionis,  est  intrinsecus, 
ut  recte  D.  Thomas  dixit,  quia  est  objectum 
formale  :  quapropter  species  inde  sumpta  in- 
variabilis  est  in  tali  actu  electionis  :  nam  licet 
voluntati  lucrandi  divitias  accidentarium  sit, 
quod  fiat  propter  eleemosynam,  vel  propter 
captandum  honorem,  et  ideo  possit  voluntas 
nostra  ab  uno  actu  in  alium  mutari,  tamen 
ilh  speciali  actui,  quo  amantur  divitise  prsecise 
propter  eleemosynam,  non  accidit  ille  finis, 
neque  species  misericordise,  unde  non  potest 
illemet  actus  mutari,  et  fieri  ex  alio  motivo : 
sed  quando  vohmtas  hoc  modo  mutatur,  variat 
totum  actum. 

11.  Ad  tertium  argumentum  in  num.  3. — Ad 
secundam  respondetur,  formaliter  loquendo, 
doctrinam  datam  procedere  semper  in  omni 
vera,  et  pura  electione,  sive  materia  circa  quam 
versatur  sit  indifferens,  sive  honesta  propria 
aliqua  honestate,  quse  est  objectiva  respectu 
illius ;  nam  si  illa  non  intendatur  formaliter, 
sed  tantum  eligatur  realiter  propter  finem 
extrinsecum,  electio  habebit  unam  tantum 
speciem  essentialem  ex  fine;  si  autem  medium 
ex  se  honestum  ametur  propter  propriam  ho- 
nestatem,  et  prseterea  ordinetur  in  ulteriorem 
finem,  tunc  ille  actus  non  est  propria  electio, 
de  qua  agimus,  et  ideo  non  est  de  illo  simiiis 
ratio  :  quid  autem  de  illo  dicendum  sit,  ape- 
riam  dubio  sequenti,  ubi  priorem  partem  hu- 
jus  solutionis  magis  declarabimus. 

12.  Ad  tertiam  de  habitudine  inter  finem 
et  media,  respondetur  tollendam  esse  sequivo- 
cationem  de  intentione  :  nam  intentio  proprie 
dici  solet  actus  determinatus  ad  finem,  ut  ad 
objectum,  quod  per  se  primo  amatur  in  ordine 
ad  consecutionem ;  uncle  fit,  ut  in  virtute,  vel 
in  confuso  includat  aliquo  modo  media,  ut  vo- 
lita,  quatenus  necessaria  esse  possunt  ad  con- 
sequendum  finem,  nam  qui  efficaciter  vult  fi- 
nem  consequi,  ibi  implicite  vult  adhibere  me- 
dia  necessaria,  et  consequenter  virtute  etiam 
vult  eligere  illa  :  tamen  ille  actus,  ut  sic,  non 
est  electio,  sed  natura  sua  est  prior  illa,  neque 
etiam  accipit  bonitatem,  vel  malitiam  a  medio, 
vel  electione  medii,  ut  supra  latius,  sed  a  bo- 
nitate  fmis,  nam  csetera,  vel  non  pertinent 
proprie,  et  formaliter  ad  illum  actum,  vel  eo 
modo  quo  pertinent,  et  tantum  materialiter. 

13.  Alio  vero  modo  sumi  potest  intentio 
prout  includitur,  seu  participatur  in  electione 
ipsa,  nam  qui  eligit  medium  propter  finem , 
per  illud  medium  tendit  in  finem,  et  hac  ra- 
tione  dici  potest  per  illummet  actum  aliquo 


360 


I)E  BOMTATE  ACTUS  ENTERIORIS  YOLOTATIS  EX  FI>*E. 


rnodo  intendere  finem.  quo  sensu  videtur  lo- 
cutusB.  Thomas  i,  2,  gueest.  12,  art.  4.  Etin 
hoc  sensu  idera  est  secundum  rem  tendere  in 
finem  per  tale  medium,  et  velle,  seu  eligere 
tale  medium  propter  talem  finem  :  nam  licet 
his  Terbis  videatur  diversa  hahitudo  signifi- 
cari,  tamen  illud  solum  est  secundum  ratio- 
nem  et  madctquatum  modum  concipiendi  nos- 
trum  :  imo  si  res  ahsolute  consideretur,  finis 
proprie  non  dicit  hahitudinem  ad  media,  sed 
est  terminus  hahitudinis  mediorum  ad  ipsum, 
et  ideo  intentio  ejus  est  causa  electionis  me- 
diorum,  et  inde  per  quamdam  denominationem 
extrinsecam  eoncipitur  a  nohis  suh  hac  deno- 
minatione  rei  consequendae  per  media,  unde 
in  omni  motu,  et  termino  ejus  potest  quid  si- 
mile  considerari,  et  hinc  fit,  ut  licet  electio 
possit  illLs  duohus  modis  a  nobis  concipi  et  si- 
gnificari  scilicet  medii  ad  finem,  et  finis  per 
medium,  tamen  specificatio  essentiahs  sumi- 
tur  ex  fine,  quia  in  re  ipsa  ille  est  terminus 
tahs  habitudinis,  et  comparatur  ad  medium,  ut 
forma  ad  materiam,  sicut  dictum  est.  Ad  con- 
firmationem  illius  tertii  argumenti  responde- 
tur  absolute  etiam  in  ordine  ad  diversos  actus 
fieri  posse,  ut  aliud  sit  velle  rem,  quse  est  me- 
dium,  et  aliud  velle  utilitatem  ejus,  tamen  in 
hoc  actu  purae  electionis  non  possunt  htec  duo 
separari  ab  eadem  indivisibili  specie  entitate, 
quia,  ut  seepe  dictum  est,  comparantur  illa  duo, 
ut  materiale  et  formale. 

i-i.  Mesolrniur  quartum  argumentum  innu- 
mero  kposi&um. — Quartum  argurnentuin  petit 
comparationem  inter  diversas  electiones,  qu&e 
primo  posset  fieri  inter  intentionem  et  electio- 
nem  ejusdem  honitatis,  an  sint  actus  specie 
distincti,  necne.  Sed  heec  quaestio  communis 
esi  omnibus  aetibus  bonis  et  malis,  et  prtete- 
rea  omnibus  illis,  in  quibus  diversa  materiaha 
objecta  propter  eamdem  rationem  formalem 
amantur,  quee  ratio  formalis  in  alio  vero  tan- 
tum  per  denominationem  extrinsecam,  ut  sunt 
amor  Dei ,  et  aliquis  amor  proximi,  de  qui- 
bus  2,  2,  q.  25,  art.  1,  adoratio  prototypi,  et 
imaginis,  de  quibus  3  p.,  queest.  25,  de  inten- 
tione  vero  et  electione  1,  2,  quaest.  12  et  13. 
Quidquid  tamen  sit  de  specrfica  distinctione, 
constat,  per  se  loquendo,  majorem  bonitatem 
:  :n  intentione  finis,  quam  in  electione  me- 
dii  propter  finem,  juxta  regulam  posterioristi- 
cam  :  propter  quod  uiwmquodque  tale,  etc, 
nam  finis  simpiiciter  est  dignius  objectum. 
Eadem  autern  comparatio  duplex  fieri  potest 
inter  diversas  ele  ropter  eumdem  fi- 

nem,  de  quibus  quod  ad  specificam.  rationem 


attinet,  idem  judicium  ferendum  est,  quod  de 
actibus  ex  objecto  bonis  supra  dictum  est,  qui 
in  materiah  tantum  objecto  differunt,  et  con- 
veniunt  in  formah  :  nam  similiter  respectu 
electionum  si  media  sint  tantum  materialiter 
diversa,  et  prorsus  dicant  eamdem  habitudi- 
nem  ad  finem,  electiones  non  projtterea  differ- 
rent  specie,  quia  idem  habent  objectum  for- 
male  :  nihilominus  tamen  negandum  non  est. 
quin  una  electio  possit  esse  mehor  aha  intra 
eamdem  speciem,  quia  hcet  finis  sit  idem  in 
se  ,  tamen  juxta  capacitatem  et  proportionem 
rnediorum  potest  illis  majorem  vel  minorem 
bonitatem  conferre,  quod  in  omni  sententia 
necessario  a?serendum  est,  sive  haec  bonitas 
dicatur  essentialis  electioni,  sive;  accidentalis, 
quia  augmentum  ejus  est  intra  eamdem  spe- 
ciem  electionis,  ut  electio  est,  atque  adeo  in 
ordine  ad  finem. 

15.  Expeditur  cmftrmatio  in  eodem  nwne- 
ro  4,  per  triplicem  modum  dectionis  unius  i- 
dii  pro3  altero.  —  Primus  modus.  —  In  confir- 
mationem  illius  argumenti  petitur  de  compa- 
ratione,  seu  electione  unius  medii  prae  altero, 
an  oriatur  ex  fine,  velexijjso  medio.  Ad  quod 
resjjondetur  interdum  oriri  ex  fine,  interdum 
sola  libertate  voluntatis:  aliquando  vero 
posse  fundari  in  ipso  medio.  Primum  contin- 
git,  quando  ipsa  media,  ut  media  sunt,  sunt  in- 
tequaha,  quia  scilicet,  unum  magis  confert  ad 
finem,  quam  aliud,  ita  ut  si  unum  est  facilius, 
vel  jucundius,  totum  hoc  conferat  vel  ad  ma- 
jorem,  vel  ad  breviorem,  aut  certiorem  conse- 
cutionem  finis,  tunc  enim  finis  quantum  est 
de  se  movet  ad  ehgendum  utihus  medium. 

1G.  Secundus  modus. — lertiv.s  modus. — Se- 
cundum  contingit,  si  accidat  media  prorsus 
.  «quaha  tam  in  utilitate  ad  finem,  quam 
in  absolutis  conditionibus  sms,  et  in  omnibus 
rationibus  boni  et  mali,  tunc  enim,  ut  verior 
-  ;ntentia,  voluntas  pro  sua  hbertate  potest 
eligere  unum  omisso  aho,  quod  nihil  obstat, 
quominus  tota  specificatio  talis  electionis  su- 
matur  a  fine,  quia  finls  non  movet  necessitan- 
do,  et  idem  fere  rejjerietur  in  actibus  bonLs  ex 
objecto,  seu  intentione  ipsa,  nam  stante  eadern 
motione  seu  propositione  objecti,  potest  vo- 
luntas  vel  exercere  actum,  vel  non  exercere, 
et  nihilominus  quando  exercet,  tota  specifica- 
tio  sumitor,  a  formali  objecto,  et  idem  a  for- 
tiori  dicendum  est,  si  voluntas  eligat  medium 
minus  utile  jjro  sua  libertate.  Tertius  modus 
jjotest  coiilingere  quando  media  sunt  tequalia 
in  utilitate ;  tamen  unum  exeedit  inaliqua  alia 
ratione  boni,  quaa  licet  non  conferat  adfinem, 


DISPUTATIO  VI.  SECTIO  III. 


3(51 


est  tamen  per  se  appetibilis,  et  ttine  etiam  elec- 
tio  talis  medii,  si  sit  pura  electio  ex  libertate 
voluntatis,  supponit  tamen  voluntatem  affec- 
tam  ad  illam  rationem  boni,  quse  in  tali  me- 
dio  excedit,  ratione  cnjus  affectus  virtualiter, 
vel  formaliter  existentisin  voluntate  inclinatur 
magis  voluntas  ad  boc  medium,  quam  ad  aliud, 
quomodo  etiam  potest  accidere,  ut  ex  passione 
eligatur  unum  medium  potius,  quam  aliud, 
vel  etiam  ex  habitu,  unde  etiam  ex  hoc  capite 
non  mutatur  specificatio,  sed  solum  adjungi- 
tur  qusedam  libertatis  determinatio. 

SECTIO  III. 

Utrwm  actus  ex  oljecto  bonus  possit  Tiabere  lo- 
nitatem  aliquam  ex  fi?ie  extrinseco. 

1.  Primum  punctum  in  hac  qucestione  resol- 
vitur. — Tribus  modis  contingere  potest  actum 
volun'atis  versari  circa  bonestum  objectum 
in  ordine  ad  ulteriorem  fmem.  Primo  volendo 
tanquam  materialiterillud  objectum,  quod  in 
se  est  alias  honestum,nontamen  volendo  illucl 
propter  talem  honestatem,  imo  nec  per  se  vo- 
lendo  honestatem  ipsam  objectivam,  sed  so- 
lum  per  accidens.  Exemplum  est,  si  quis  vellet 
abstinere  a  pretioso  cibo  solum,  ut  habeat, 
verbi  gratia,  eleemosynam,  et  largiatur;  est 
enim  illud  medium  objective  honestum  intra 
latitudinem  temperantise ;  tamen  per  illum  ac- 
tum,  neque  est  volitum  propter  illam  hones- 
tatem,  neque  illa  honestas  per  se,  seu  in  se 
volita  :  et  ratio  est,  quia  illud  medium  non  est 
utile  ad  illum  finem  ratione  illius  honestatis, 
sed  prsecise  rationc  illius  materise,  et  de  hoc 
actu  nulla  est  difficultas,  quin  solum  habeat 
honestatem  a  fine,  ct  non  ab  objecto,  tum  quia 
est  pura  electio,  tum  quia  quod  est  per  acci- 
dens  in  objecto  volito  ut  sic,  non  specifieat 
voluntatem,  ut  supra  dictum  est,  et  evidentius 
patebit  ex  puncto  sequenti. 

2.  Secundum  punctum  exponitur. — Secundo 
fieripotest,  ut  objectum  honestum  non  sit 
quidem  volitum  propter  suam  honestatem, 
ejus  tamen  honestas  sit  in  se,  ct  per  se  volita 
propter  alium  finem,  ut  propter  rationem 
proximam  volendi,  quod  imprimis  potest  in 
aliis  rationibus  boni  explicari,  nam  si  aliqua 
actio  delectabilis,  ratione  suse  delectationis  sit 
utilis  ad  aliurn  fiiiem,  salutem,  verbi  gratia, 
vel  studium,  tunc  non  solum  materialitcr  illa 
actio,  sed  etiam  ejus  delectatio  potest  in  se,  et 
per  se  amari,  non  tamen  propter  se,  sed  prse- 
cise  propter  aliud  bonum  ad  quod  est  utilis. 


Simile  autem  est  in  bonis  bonestis  aliquando, 
nam  unum  potest  esse  utile  ad  aliud,  non  so- 
lum  ratione  suee  materise,  sed  etiam  ratione 
suae  honestatis,  ettunc  potest  quidem  honestas 
unius  objecti,  vel  actus  in  se  amari,  licet  non 
ametur  propter  se  praecise,  sed  propter  alium 
finem.  Exemplum  sit,  si  quisintendat  beatitu- 
dinem  consequi,  et  ideo  velit  meritorios  actus 
efficere,  et  propterea  eligat  exercere  amorem 
Dei,  tunc  hsec  voluntas  electionis  habet  pro  ob- 
jecto  exercitium  amoris  Dei,  quatenus  meri- 
torium  est ;  et  ideo  per  se,  directeque  vult  ho- 
nestatem  ejus ,  quia  ille  actus  meritorius  est 
ratione  suse  honestatis,  non  tamen  vult  illum 
propter  honestatem  ejus,  sed  propter  gloriam 
obtinendam. 

3.  Deciditur  ex  communi  sententia.  —  De 
hujusmodi  ergo  actu  omnes  etiam  fere  conve- 
niunt  babere  bonitatem  essentialem,  et  primam 
ex  fine,  non  autem  ex  objecto  materiali,  neque 
ex  honestate  ejus :  ita  potest  sumi  ex  D.  Thoma, 
\,  2,  qusest.  18,  art.  6,  ubi  Gonradus  et  Caje- 
tanus,  art.  4  et  6,  idcm  sentiunt.  Idem  D.  Tho- 
mas  3,  contra  Gentes,  cap.  138,  ubi  significat 
abstinentiam  factam  in  honorem  Dei  habere 
bonitatem  religionis,  non  tamen  tempcrantise, 
ubi  Ferrariensis,  in  quadam  responsione  2,  ad 
quoddam  litterale  dubium,  idem  indicat,  simi- 
liter  Almainus,  in  3,  d.  23,  p.  1,  ubi  dicit  ex 
Ocbam  et  Martino,  si  quis  velit  perferre  mor- 
tem  propter  castitatem,  illum  non  esse  fortitu- 
dinis  actum,  sed  castitatis  :  verum  est,  hsec,  ct 
similia  verba  intelligi  posse  juxta  prius  punc- 
tum.  Item  Ocham,  qusest.  12,  artic.  2,  d.  3, 
a,  3,  p.  \,  illius  conclusionis  sccunda>,  Marti- 
nus,  tractatu  de  Temperantia,  qusest.  1.  Et 
ratio  colligitur  cx  dictis,  quia  finis  tunc  sc  ha- 
bet,  ut  objectum  formale  proximum  talis  ac- 
tus,  et  omne  aliud  se  habet,  ut  objectum  ma- 
teriale;  ergo  finis  tantum  specificat :  nam  dic- 
tum  est  bonitatem  sumi  exformali  objecto,  et 
honestatem  objccti  non  causare  bonitatem  in 
actu,  nisi  sit  volitum  objcctum  propter  ipsam : 
et  confirmatur,  nam  talis  actus  elicitur  a  vir- 
tute,  quse  rcspicit  illum  finem,  ut  colligi  potest 
ex  D.  Thoma,  3  p.,  qusest.  81,  art.  2  et  1,  ubi 
tractat  de  vohmtate  detestandi  peccatum  et  ex 
generali  ratioue,  quia  eadem  facultas,  et  idcm 
habitus  inclinat  iu  finem  et  in  medium  ad 
finem,  ut  tale  est,  sicut  eadcm  gravitas  inclinat 
ad  centrum,  et  motum  in  illud  :  sed  pcr  illum 
actum,  de  quo  agimus,  amatur  totum  mate- 
riale  objectum,  et  honestas  ejus,  ut  mcdium 
ad  finem  prsecise :  ergo  est  clicitus  a  virtute 
tendente  in  illum  finem^  ergo  habet  spcciem 


362 


DE  BONITATE  ACTUS  INTERIORIS  VOLUNTATIS  EX  FINE. 


substantialem  bonitatis  suee  ab  illo  fine,  quia, 
ut  supra  dixi,  ille  actus  est  elicitus  a  virtute, 
qui  ab  eo  proxime  fit  secundum  substantiam 
suam. 

■4.  Et  binc  consequenter  concluditur  illum 
actum  nidlo  modo  esse  a  virtute,  quee  versatur 
circa  illud  objectum  propter  bonestatem  ejus 
et  consequenter  nullam  inde  babere  bonitatem. 
Prima  sequela  patet,  quia  ille  actus  non  potest 
simul  esse  elicitus  ab  alia  virtute,  quia  non 
potest  idem  actus  proxime  elici  a  duabus  virtuti- 
bus,quia  non  potest  seque  primo  constitui  in  dua- 
bus  speciebus  inter  se  non  subordinatis,  ut  supra 
ostendimus,  neque  etiampotest  esse  imperatus  a 
tali  virtute,  quia  virtus  non  imperat  actum, 
nisi  medio  alio  actu  elicito;  sicut  voluntas  non 
imperat  exteriorem  actum,  nisi  eliciendo  in- 
teriorem.  Etratio  est  clara,  quia  boc  imperium 
est  vitale,  et  ideo  oportet  ut  sit  per  actum  vitae, 
potentiee  operantis^  quia  boc  imperium  non 
est  per  immediatam  efficientiam  facultatis,  vel 
virtutis  imperantis,  alias  non  distingueretur 
ab  elicito;  esset  ergo  efficiendum  medio  actu 
elicito;  at  in  casu,  de  quo  agimus,  nullus  pree- 
cessit  actus  elicitus  virtutis  respicientis  objec- 
tum  secundum  se,  nam  ille  actus  in  intentione 
processit  ab  iutentione  finis,  ut  in  exemplo 
supra  posito  ante  illam  voluntatem  exercendi 
amorem  Dei  ob  meritum  nullus  prsecessit  actus 
elicitus  a  cbaritate  a  quo  posset  illa  voluntas 
imperari ;  sed  praecessit  solum  intentio  propriee 
beatitudinis  quee  est  actus  spei.  Denique  hic 
possunt  applicari  rationes  omnes,  quibus  supra 
probatum  est  non  posse  unum  actum  volunta- 
tis  babere  simul  duas  species  bonitatis  a  duobus 
objectis  formalibus  proximis  :  nam;  in  casu  de 
quo  agimus,  finis  est  unum  proximum  objec- 
tum  formale,  et  ideo  bonestas  medii  non  potest 
etiam  concurrere,  ut  formale  objectum,  sed 
solum  ut  materiale,  neque  etiam  in  bof  inve- 
nio  auctores  contradicentefe',  neque  diffkultates 
alicujus  momenti.  |  .1   ^ 

5.  Solum  enim  potesjtobjici,  q&od  ille  finis 
additus  non  tollit  ab  objecto  honestatem  ejus, 
neque  etiam  impedit,  quin  illud  objectum  ame- 
tur,  ut  bonestum  est :  cur  ergo  non  babebit 
actus  inde  specialem  bonitatem.  Respondetur, 
licet  tunc  finis  ab  objecto  ipso  secundum  se 
non  tollat  bonestatem,  tamen  respectu  ope- 
rantis  facit,  ut  non  moveat  illum,  sed  sola  ho- 
nestas  finis,  verbi  gratia,  cum  dicitur  illud 
objectum  amari  ut  honestum,  aequivocatio  esse 
potest,  nam  si  illud  reduplicet  proximam  ra- 
tionem  amandi  falsum  est :  si  vero  designet 
rem  directe,  et  per  se  amatam  verum  est,  non 


tamen  id  sufficit  ad  sumendam  inde  speciem. 
Urgebis  :  nam  voluntas  pro  sua  libertate  potest 
ex  utraque  ratione  moveri,  et  operari  simul. 
Respondetur,  si  proxime  ab  utraque  moveatur, 
non  efficiet  unum,  sed  duos  actus :  si  autem 
ab  una  proxime,  et  ab  alia  remote,  jam  erit 
tertius  modus  operandi,  de  quo  dicemus  modo. 

6.  Tertio  modo  potest  voluntas  ferri  in  ob- 
jectum  honestum  propter  bonitatem  ejus  in- 
trinsecam,  ordinando  totum  actum  suum  in 
ulteriorem  finem  honestum,  ut  in  dicto  exem- 
plo,  qui  eligit  amare  Deum  ob  merendum,  et 
ex  vi  hujus  electionis  statim  exercet  amorem 
Dei,  jam  in  illo  amore  amat  Deum  propter  se- 
ipsum,  et  bonitatem  ejus,  hujusmodi  enim 
amorem  elegit,  et  talein  exequitur,  qualem  eli- 
git,  quia  hoc  est  de  ratione  efficacis  electionis : 
ille  ergo  amor,  et  est  propter  honestatem  ob- 
jecti  sui,  et  est  etiam  electus  propter  meren- 
dum. 

7.  Tertium  punctum  proponitur.  —  De  hoc 
ergo  possunt  esse  duse  externse  opiniones.  Pri- 
ma,  quod  talis  actus  habet  bonitatem  ex  fine 
solum  ,  et  ex  objecto  nullam,  ad  quod  potest 
citari  D.  Thomas,  in  illo  a.  6,  nam  universali- 
ter  dicit  finem  dare  speciem  actui  interiori, 
atque  ita  quoslibet  actus  habentes,  eumdem 
finem  habere  eamdem  speciem  bonitatis,  e- 
tiamsi  in  objecto  differant.  Favent  etiam  huic 
opinioni  qui  dicunt  bona  opera,  quse  ex  sequali 
intentione,  et  relatione  charitatis  procedunt, 
esse  eeque  meritoria,  quantumcumque  ex  ob- 
jectis  videantur  insequalia,  quomodo  interpre- 
tantur  :  quod  Christus  dicit,  Marc.  12,  de  mu- 
liere,  quse  obtulit  duo  minuta,  plus  scilicet 
aliis  obtulisse,  quia  ex  relatione,  ac  majore 
charitate  fecit,  et  quod  ait  Augustinus,  lib.  de 
Bono  conjugali,  cap.  19  et  23.  Conjugium 
antiquorum  patrum  fuisse  eeque  bonum,  ac 
virginitas,  est  novee  legis,  quia  ex  eadem  in- 
tentione.  Significatur  ergo  in  hac  sententia  in 
hujusmodi  actibus  nihil  esse  bonitatis,  nisi  quae 
ex  fine  desumitur.  Et  ratio  adhiberi  potest,  quia 
etiam  respectu  talis  actus  finis,  est  formale, 
reliqua  vero  ut  materialia:  et  confirmatur,  quia 
unus  actus  non  potest  simul  esse  in  duabus 
speciebus,  sed  hic  actus  de  quo  agimus,  habet 
aliquam  speciem  exfine  :  ergo  ex  objecto  nul- 
lam  habet:  ergo  nec  bonitatem.  Deinde  si  fi- 
nis  ille  malus  esset,  et  daret  tali  actui  illam 
speciem,  nullam  in  illo  relinqueret  bonitatem, 
neque  speciem  ex  objecto ;  ergo  idem  est,  si  fi- 
nis  sit  honestus  distinctae  speciei. 

8.  Secunda  opinio  esse  potest,  illum  actum 
hahere  bonitatem  ex  objecto,  ex  fine  autem 


DISPUTATIO 

nullam,  prior  enim  pars  videtur  ex  terminis 
nota  supposita  declaratione  data,  in  n.  6,  nam 
hic  actus,  de  quo  agimus,  in  hoc  differt  a  pri- 
mo  et  secundo  numeratis,  in  1  et  2  puncto, 
quod  tendit  in  honestum  propter  bonitatem 
ejus  :  ergo  in  hoc  etiam  dififert  a  ceeteris  acti- 
bu?,  quod  ab  hoc  objecto  sumit  propriam  bo- 
nitatis  speciem.  Probatur  consequentia,  quia 
tunc  illud  objectum  formaliter  concurrit  in 
ratione  finis  proximi,  ergo  specificat  :  tum 
etiam,  quia  si  illud  objectum  eodem  prorsus 
modo  solum  concurreret,  daret  speciem  suam  : 
sed  ordinatio  in  ulteriorem  finem  nihil  tollit 
de  bonitate,  vel  causalitate  ejus  :  tum  etiam, 
quia  ille  actus  imperatur  ab  alio  actu  respi- 
ciente  finem,  ut  habeat  in  propria  specie  suam 
bonitatem,  ut  supra  explicatum  est,  sed  illam 
habere  non  potest  nisi  ab  objecto  suo :  haec 
pars  indubitata  videtur.  Altera  vero  probanda 
est,  retorquendo  argumenta  prioris  sententiae, 
in  n.  7,  quia  unus  actus  tantum  esse  potest  in 
una  specie,  et  quia  supposita  specificatione  ex 
objecto  non  potest  satis  intelligi,  aut  explicari 
quod  addat  actui  tali  relato  in  ulteriorem  fi- 
nem  illa  ratio  :  Item  quia  ille  actus,  ut  termi- 
natus  ad  suum  objectum  habet  rationem  in- 
tentionis,  vel  amoris  boni  propter  se  ipsum  : 
ergo  ut  sic,  non  potest  habere  rationem  elec- 
tionis,  nam  quamvis  probabile  sit  eumdem  nu- 
mero  actum  respectu  diversarum  rerum  posse 
simul  esse  intentionem,  et  electionem  tendendo 
in  unam  propter  se,  et  in  aliam  propter  aliud : 
tamen  respectu  unius,  et  ejusdem  rei,  seu  ma- 
terialis  objecti  non  potest  idem  actus  esse  in- 
tentio,  et  electio,  quia  non  potest  voluntas 
amare  uno  actu  eamdem  rem  propter  se,  et 
propter  aliud,  ut  supra  dictum  est :  ergo  talis 
actus  solum  habet  bonitatem  per  modum  in- 
tentionis,  et  non  per  modum  electionis :  ergo 
ex  objecto,  et  non  ex  fine. 

9.  Prima  assertio  in  hoc  tertio  puncto.  — 
Dicendum  primo  :  illum  actum  esse  simul  bo- 
num  ex  objecto,  et  bonitatem  aliquam  ex  fine 
participare  :  hsec  est  sententia  D.  Thomae  fre- 
quenter  repetita,  nam  1,  2,  queest.  18,  art.  4, 
in  genere  dicit  actum  humanum  posse  simul 
habere  bonitatem  ex  objecto  et  fine,  et  art.  6, 
idem  specialiter  dicit  de  actu  exteriori :  sed, 
ut  bene  Cajetanus  exposuit,  doctrina  illius  ar- 
ticuli  non  est  limitancla  ad  actus  aliarum  fa- 
cultatum  a  voluntate,  sed  extendenda  ad  actus 
imperatos  ejusdembonitatis,  etiamsi  simul  sint 
eliciti.  Tdem  D.  Thomas  2,  2,  quaest.  85,  art.  5, 
dicit  actum  unius  virtutis  ordinatum  ad  finem 
alterius  participare  speciem  ejus,  idem,q.  147, 


VI.  SECTIO  III.  363 

art.  2,  ad  2,  et  quaest.  154,  art.  10,  et  3  part., 
queest.  85,  art.  2,  ad  1,  et  alia  loca  statim  ad- 
notabo.  Idem  Alexander,  2  part.,  queest.  96, 
Membr.  2,  art.  1,  Cajetanus,  hic,  et  alii. 

10.  Quibus  argumentis  convincatur.  —  Con- 
vincitur  quoque  assertio  argumentis  factis,  et 
sic  declaratur,  quia  hujusmodi  actus,  de  quo 
agimus,  simul  est  elicitus  ab  una  virtute,  et 
imperatus  ab  alia,  ut  constat  ex  supradictis 
exemplis;  ergo  necesse  est  ut  participet  boni- 
tatem  a  virtute  eliciente,  quia  non  potest  vir- 
tus  elicere  actum  nisi  sibi  similem,  vel  illis,  a 
quibus  genita  est,  quia  sicut  non  potest  virtus 
ferri  extra  objectum  suum,  ita  non  potest  eli- 
cere  actum,  nisi  qui  aliquam  speciem  sumat 
ab  objecto  sup.  Rursus  quicumque  actus  impe- 
ratur  ab  actu  bono,  ut  sic,  participat  aliquo 
modo  bonitatem  ejus,  si  aliunde  non  habeat 
repugnantiam  :  sic  enim  actus  exterior  est 
bonus,  quia  imperatur  ab  actu  bono,  unde  ad 
eamdem  speciem  revocatur  :  ergo  etiam  actus 
voluntatis  quatenus  imperatus  ab  alio  actu 
bono  participat  bonitatem  ejus.  Quod  confir- 
matur,  nam  actus  indifferens  ex  objecto  et 
specie  sua,  si  in  individuo  fiat  ex  imperio  boni 
actus,  per  quem  refertur  in  bonum  finem,  est 
simpliciter  bonus :  ergo  actus  imperans  com- 
municat  bonitatem  actui  imperato :  ergo  com- 
municabit  illam,  etiamsi  talis  actus  imperatus 
alias  sit  ex  objecto  bonus,  nam  bonitas  non 
repugnat  bonitati. 

11.  Secunda  assertio  bipartita. — Dicendum- 
secundo :  in  tali  actu  bonitas  ex  objecto,  est 
essentialis  et  substantialis,  altera  vero  ex  fine 
tantum  accidentalis.  Heec  sumitur  ex  D.  Tho- 
ma  1,  2,  qusest.  19,  art.  2,  ad  1,  ubi  cum  do- 
euisset  actum  interiorem  a  voluntate  eiicitum 
habere  ex  solo  objecto  bonitatem  utique  sub- 
stantialem  et  essentialem,  in  solutione  ad  pri- 
mum  dicit  ex  fine  non  habere  bonitatem,  nisi 
ex  accidenti,  quatenus  finis  ordinatur  ad  fmem 
etintentio  ad  intentionem,  queest.  13,  art.  1, 
dixit,  si  quis  exerceat  actum  fortitudinis  pro- 
pter  Dei  amorem,  illum  actum  materialiter 
esse  fortitudinis,  formaliter  vero  charitatis  : 
statim  vero  explicat  illud  materialiter,  id  est, 
substantialiter,  quia  ille  secundum  substantiam 
suam  substernitur  alteri  relationi,  et  dicitur 
comparari  ad  illam  veluti  materialiter  :  idem 
constat  ex  eodem  D.  Tboma  2,  2,  queest.  32, 
art.  1,  ad  2,  et  in4,  d.  15,  qusest.  1,  art.  1, 
qu&est.  3,  ad  15,  et  qusest.  3,  art.  1,  queest.  3, 
et  d.  16,  qusest.  3,  art.  1,  queest.  2,  ad  3,  ubi 
diserte  dicit  ex  fine  operantis  non  accipere  ac- 
tum  propriam  speciem,  sed  quasi  communenij 


364 


DE  BONITATE  ACTUS  INTERIORIS  VOLUNTATIS  EX  FINE. 


secundum  quod  actus  imperatus  inducit  spe- 
ciem  virtutis  imperantis  preeter  eam,  quam 
habet  ab  bomine  eliciente  :  in  eadem  senten- 
tia  est  Cajetanus,  q.  19,  art.  6,  nec  dissentit 
Conradus ,  ibi ,  quamvis  soleat  in  contrarium 
citari. 

12.  Ratio  multiplex  pro  priori  parte.  — Ra- 
tio  autem  convincit,  nam  prior  pars  de  specie 
substantiali  ex  objecto  probari  potest  ex  om- 
nibus  supra  dictis  de  specificatione  objecti. 
Item  quia  probatum  est  supra  actum  habere 
speciem  substantialem  ab  ea  virtute,  a  qua 
elicitur,  quia  ab  ea  proxime,  et  per  se  fit :  sed 
hic  actus  elicitur  a  virtute  respiciente  objec- 
tum  :  imperatur  enim  ab  alia,  quae  respicit  fi- 
nem  :  ergo  habet  speciem  substantialem  ex 
objecto.  Item  quia  proxime,  et  per  se  respicit 
objectum  materiale  sub  proprio,  et  intrinseco 
formali.  Tandem/quia  heec  species  est  invaria- 
bilis  in  tali  actu,  voluntas  enim  dandi  eleemo- 
synam  propter  honestatem  dlius  objecti,  sem- 
per  est  in  specie  niisericordiee ,  sive  referatur 
in  finem  pcenitentiee,  sive  religionis ,  sive  in 
quodcumque  aliud  bonum.  Atque  hinc  fere 
probata  manet  altera  pars,  quia  relatio  in  ul- 
teriorem  finem  accidit  tali  actui ,  et  potest 
adesse,  et  abesse,  item  quia  imperium  respectu 
substan^ise  actus  imperati  est  quid  extrinse- 
cum,  et  accidentale  per  modum  cujusdam  de- 
pendentiee  a  causa  extrinseca,  sine  qua  posset 
actus  conservari  a  causa  elicie.nte ,  preesertim 
in  actibus  voluntatis,  qui  per  se  sunt  volunta- 
rii  :  atque  haec  pars  evidentius  constabit  ex 
sequenti  dubio. 

13.  Solum  occurrit  hic  liberale  dubium 
propter  articulum  septimum  queestionis  18,  in 
1,2,  D.  Thomee,  satis  obscurum  :  docet  enim 
quando  actus  sumit  bonitatis  speciem  ex  objec- 
to  et  fine  remoto,  speciem  sumptam  ex  objecto 
esse  ultimam  :  quee  vero  sumitur  ex  fine  remo- 
to  esse  genericam ,  seu  sub  alternam  :  non 
ergo  est  accidentalis,  ut  diximus,  sed  essentia- 
lis,  quamvis  communis,  et  generica,  et  auget 
difficultatem,  quod  dicit  2,  2,  queest.  1 1,  art.  1, 
ad  1,  speciem  sumptam  ex  objecto  contineri 
sub  specie  sumpta  ex  fine  ,  sicut  speciem  sub 
genere  ,  et  adhibet  vulgatum  exemplum  de 
furto  facto  propter  mcechiam,  et  in  heeresi 
propter  superbiam.  Unde  videtur  loqui  de  fine 
omnino  estrinseco,  et  per  accidens. 

14.  Respondetur  ad  prius  testimonium:  duo 
docere  D.  Thomam  in  illo  articulo.  Unum  est 
quando  finis  est  omnino  extrinsecus  objecto, 
et  additur  ex  sola  relatione  operantis,  tunc  ex 
objepto,  et  fine  duas  species  sumi  non  per  se, 


sed  per  accidens  subordinatas,  et  in  hac  parte 
confirmat  D.  Thomas  doctrinam  a  nobis  tra- 
ditam.  Secundo  dicit,  quando  finis  et  objec- 
tum  sunt  per  se  ordinata,  tunc  speciem  ex  ob- 
jecto  comparari  ad  speciem  ex  fine,  sicut  spe- 
ciem  ad  genus,  et  heec  pars  per  se  est  difficilis 
in  omni  sententia,  et  ratio  est,  quiatam  objec- 
tum,  quam  finis  dat  suam  speciem  ultimam. 
De  objecto  D.  Thomas  id  docet,  in  citato  loco 
1,  2.  De  fine  etiam  constat,  quia  respectu  in- 
tentionis,  habet  finis  rationem  objecti,  et  idem 
est  respectu  electionis  quatenus  ordinatur  ad 
ipsum,  quod  adeo  verum  est,  ut  licet  contingat 
finem  esse  rationem  aliquam  universalem,  ut 
est  in  exemplo  D.  Thomee,  intentio  fortiter 
operandi,  nihilominus  illa  ratio  respectu  in- 
tentionis  habet  rationem  objecti  dantis  ulti- 
mam  speciem,  sicut  supra  clictum  est,  disp.  i, 
sect.  1 ,  num.  decimo  quarto  de  hoc  actu,  Volo 
honeste  vivere  :  quo  circa  Conradus,  ibi,  quem 
aliqui  sequuntur,  exponit  D.  Thomam  loqui 
de  pura  electione  ,  quee  ex  objecto  non  habet 
aliam  speciem,  preeter  eam,  quee  sumit  ex  fine, 
et  hanc  dicit  contineri  sub  intentionem  ejus- 
dem  finis  tanquam  speciem  sub  genere ,  non 
proprie  ,  et  in  rigore  ,  utendo  his  vocibus, 
sed  eo  modo,  quo  ratio  qucelibet  particularis, 
et  universalis  possunt  comparari ,  sicut  genus 
et  species,  quia  intentio  est  veluti  quid  univer- 
sale  respectu  variarum  electionum.  Sed  non 
placet  expositio,  tum  quia  est  nimis  violenta, 
et  preeter  proprietatem  verborum  :  tum  etiam, 
quia  aperte  D.  Thomas  loquitur  de  voluntate  : 
quee  ex  objecto  habet  speciem  aliquam  distinc- 
tam  ab  ea  quam  habet  ex  fine,  ut  patet  ex 
priori  parte  illius  articuli ,  et  ex  alio  loco, 
in  2,  2. 

15.  Secundo  dici  potest  D.  Thomam  loqui 
de  fine,  et  objecto  per  se  ordinatis,  ita  ut 
utrumque  sit  per  se  amabile ,  et  sufficiens  ad 
dandam  speciem  bonitatis,  quod  in  objectis 
bonis  maxime  contingit,  quando  illa  duo  non 
solum  se  habent,  ut  finis  et  medium,  sed  etiam 
quasi  totum  et  pars,  sed  tanquam  bonum  uni- 
versale,  et  particulare,  ut  se  habent  intentio 
religionis,  et  electio  hujus,  vel  illius  religionis, 
et  exemplum  D.  Thomee  ejusmodi  est :  si  qui- 
dem  intentio  fortiter  agendi,  et  voluntas  ag- 
grediendi  pericula  belli  hoc  modo  componan- 
tur,  nam  hoc  objectum  intrinsece  claudit  in  se 
honestatem  fortitudinis :  quando  ergo  fmis,  et 
objectum  se  habent  hoc  modo,  dicuntur  tri- 
buere  speciem  genericam,  et  specificam  ;  sed 
est  ultimo  advertendum  duobus  modis  posse 
tunc  intendi  finem  et  objectum.  Primo  diver- 


DISPUTATIO  IV.  SECTIO  IV. 
sis  actibus  formaliter  tendendo  altero  in  finem, 
altero  in  objectum ,  quorum  unus  imperat 
alium ,  seu  manat  ab  alio  ,  quando  fit  isto 
niodo,  non  potest  in  proprietate  intelligi  quod 
species  ex  fine  et  objecto  comparentur,  ut  spe- 
cies,  et  genus,  ut  concludit  ratio  in  principio 
facta  :  et  prseterea ,  quia  tunc  accidentarium 
est  actui  circa  objectum  particulare,  quod  sup- 
ponat  formalem  intentionem  finis  universalis, 
posset  enim  per  se  fieri  ex  vi  proprii  objecti 
tantum,  et  tunc  tandem  haberet  speciem,  et 
idem  genus  essentiale.  Si  ergo  D.  Thomas  ex- 
ponatur  de  hac  electione  et  intentione,  ne- 
cessario  dicendum  est  locutum  esse  de  genere 
et  specie,  non  logice,  sed  moraliter  et  late,  quia 
illa  intentio  comparatur  ut  universale  quid  ad 
aliam  voluntatem  :  ac  si  quis  dicat  scientias 
particulares  contineri  sub  habitu  principio- 
rum,  sicut  species  sub  genere.  Secundo  autem 
modo  intelligi  potest  hujusmodi  finem,  et  ob- 
jectum  eodem  actu  amari,  quia  talis  finis  uni- 
versalis  non  amatur  ut  in  se  abstracte  et  pree- 
cise  propositus ,  sed  tantum  ut  contentus  in 
objecto  particulari,  et  tunc  ille  actus  ex  objecto 
bonus  non  refertur  ad  illum  finem  speciali  re- 
latione  operantis,  sed  ipse  natura  sua  tendit 
in  illum,  et  ideo  bonitas  tunc  sumpta  ex  fine 
et  objecto,  non  sunt  re  distinctas,  sed  ratione 
tantum,  et  illa  quae  est  ex  fine,  est  veluti  ge- 
nerica,  et  alia  \\l  specifica,  sicut  bonitas  justi- 
tiee  comparatur  ad  bonitatem  justitise  commu- 
tativse ,  in  hocque  sensu  cessat  omnis  difficul- 
tas,  neque  est  contra  doctrinam  datam,  quee 
procedit  de  specie  sumpta  ex  speciali  intentione, 
et  relatione  operantis. 

46.  Alterum  D.  Thomse  testimonium  mino- 
rem  habet  difficultatem,  quia  non  dicit  divus 
Thomas  determinate  illa  duo  comparari,  ut 
speciem,  et  genus,  sed  sub  disjunctione  dicit 
speciem  ex  objecto  et  fine  se  habere  velut  spe- 
ciem  ad  genus :  vel,  ut  effectum  ad  causam : 
quee  doctrina  est  universaliter  vera  :  nam 
quando  illa  duo  proprie  sumuntur  ex  propria 
relatione,  et  imperio  operantis,  tunc  compa- 
rautur,  ut  effectus  et  causa :  quando  vero  rela- 
tio  in  finem  est  quasi  intrinsece  innata  in  ip- 
samet  objecti  bonitate,  tunc  cooperantur  ut 
genus,  et  species :  nos  autem  locuti  sumus  pri- 
ori  modo,  non  repugnat  autem  comparari,  ut 
effectum  et  causam,  et  dare  speciem  acciden- 
talem :  quia  illa  causa,  vel  est  finalis  remota, 
vel  imperans,  et  hasc  in  moralibus  dant  spe- 
ciem  accidentalem. 

47.  Satisfit  adductis  pro  prima  opinione  in 
num.l — Quid  ad  argummtum  secwidce  opinio- 


365 

nis  in  num.  8.  —  Ad  fundamenta  prioris  sen- 
tentiae  D.  Thomee  satis  dictum  est,  de  illa  vero 
sententia,  quod  actus  relati  in  eumdem  finem, 
sunt  sequales  in  bonitate,  vel  merito,  etiamsi 
in  objecto  sint  inasquales,  dico  esse  incredibi- 
lem  et  improbabilein,  et  de  bonitate  quidem 
patet  ex  dictis :  de  merito  autem,  in  materia 
de  gratia  dicendum  est,  et  nunc  sufficiens  ra- 
tio  fit,  quod  meritum  in  bonitate  fundatur, 
imo  addo  hoc  non  solum  esse  verum,  quando 
actus  ordinantur  in  finem,  et  habent  proprias 
bonitates  ex  objectis,  sed  etiamsi  sint  purae 
electiones,  nam,   ut  supra  dixi,   sect.  2,  nu- 
mero  decimo  quarto,  in  eis  etiam  potest  esse 
insequalitatis  propter  majorem  proportionem, 
vel  conjunctionem  cum  fine,  quae  est  etiam 
aperta  doctrina  D.  Thomee  1,  2,  q.  19,  a.  18, 
igitur  in  Evangelio  non  est  laudata  solum  a 
Christo  eleemosyna  illius  vetula3  propter  in- 
tentionem,  sed  etiam  propter  objectum,  cujus 
quantitas  non  absolute,  sed  respective  consi- 
deranda  est  juxta  facultatem  dantis,  quod  sa- 
tis  explicavit  Ghristus  Dominus  :  Omnes  enim, 
inquit,  ex  eo  quod  aiundabat  illis,  miserunt, 
hcec  aulem  de  penuria  sua  omnia  qua?  haliiit, 
misit.  Augustinus  similiter  non  loquitur  de 
sola  intentione  charitatis,  nec  negat  voluntatem 
virginitatis  esse  simpliciter  meliorem  ex  ob- 
jecto,  voluntate  matrimonii,  etiamsi  contingat 
haberi  propter  eumdem  finem,  imo  id  seepe 
affirmat  in  eodem  libro,  sed  dicit  tantum  posse 
superare  intentionem   conjugii  in  fine,   seu 
ratione  volendi,  ut  excedat  voluntatem  virgi- 
nitatis,  ut  si  fiat  ex  intentione  obedientise,  vel 
intentione  procreandi  Christum,  quse  erat  in 
antiquis  Patribus.  Ad  rationem  ibi  positam 
jam  declaratum  est,  quomodo  idem  actus  pos- 
sit  participare  duplicem  speciem,  et  magis 
patebit  ex  dubio  sequenti.  Argumenta  secun- 
dse  sententise  admittimus  omnia  quse  probant 
priorem  partem,  qua3  autem  in  secunda  parte 
adducta  sunt,  petunt  sequentem  qua^stionem. 

SEGTIO  IV. 

Quid  sit  lonitas  accidentalis  ex  fine  in  actii 
interiori  voluntatis. 

1.  Prima  opinio  in  liac  quwstione.  —  Duo 
possunt  esse  modi  dicendi,  prior  est  hanc  bo- 
nitatem  esse  rem  aliquam,  vel  realem  modum 
intrinsece  superadditum  actui  bono  ex  objecto, 
ratione  cujus  tendit  in  finem.  Cui  sententiaa 
favere  videtur  D.  Thomas  1,  2,  quasst.  18, 
art.  k,  ad  %  dicens  quod  licet  finis  sit  causa 


366 


DE  BONITATE  ACTUS  INTERIORIS  VOLUNTATIS  EX  FINE. 


extrinseca,  tamen  relatio  in  finem  inhseret  ac- 
tioni,  et  potest  suaderi  primo ;  quia  actus  vo- 
luntatis  sic  bonus,  vere,  ac  proprie  est  propter 
finem  illum,  a  quo  sumit  hanc  bonitatem  : 
ergo  revera  tendit  in  illum  :  ergo  ab  illo  acci- 
pit  aliquem  modum,  vcl  specificationem  in- 
trinsecam,  et  realem  respectu  cujus  ille  finis 
sehabet,  ut  ratio  f ormalis  specificans.  Secundo, 
quia  omnis  bonitas  voluntatis  oportet,  ut  sit 
aliquid  reale,  alioqui  vel  nihil  erit,  nisi  deno- 
minatio  extrinseca,  vel  relatio  rationis  :  hsec 
autem  non  possunt  habere  rationem  formalis 
bonitatis,  quia  per  hsec  non  efficimur  boni,  sed 
realibus  actibus  quibus  aliquid  volumus.  Et 
confirmatur,  nam  si  hsec  bonitas  solum  esset 
denominatio  qusedam,  nihil  magis  referret  ad 
virtutem,  vel  meritum,  quam  bonitas  exterio- 
ris  actus  :  hoc  autem  videtur  esse  contra  ratio- 
nem  bonitatis  interioris  voluntatis,  quia  boni- 
tas  voluntatis  debet  esse  intrinseca,  et  in  hoc 
differt  ab  aliis  exterioribus  actibus.  Tertio,  nam 
si  heec  bonitas  est  denominatio,.  peto  a  quo 
actu  sumenda  sit :  aut  enim  ab  intentione  ip- 
sius  finis,  et  hoc  non,  alioqui  eadem  ratione 
dicendum  esset  omnem  electionem  essebonam 
tantum  per  denominationem  extrinsecam  ab 
intentione  finis,  quia  ab  illa  manat,  et  impe- 
ratur  eodem  modo ,  aut  ab  actu  imperante, 
qui  respiciat  directe  actum  imperatum  interio- 
rem  et  objectum.  Et  hoc  etiam  non  videtur 
dici  posse,  alias  nunquam  heec  bonitas  ex  fme 
reperiretur  in  actus  voluntatis,  nisi  quando 
voluntas  reflectitur  per  unum  actum  supra 
alium,  quod  videtur  falsum,  nam  si  quis  veli.t 
dare  eleemosynam  propter  satisfactionem,  ibi 
bonitas  est  accidentalis  ex  fine,  et  tamen  nulla 
est  reflectio  actus  interioris  supra  alium,  sed 
tendentia  directa  in  exteriorem  actum. 

2.  S 'ecunda  opinio . — Secundus  modus  dicen- 
di  est,  actum  interiorem  voluntatis  solum  dici 
bonum  ab  extrinseco  fine  per  denominatio- 
nem  extrinsecam  ab  alio  actu  ejusdem  volun- 
tatis,  a  quo  aliquo  modo  imperatur ;  loquor 
autem  de  actu  alias  bono  ex  objecto,  nam  so- 
lum  respectu  illius  est  proprie  hic  fmis  extrin- 
secus,  et  bonitas  ex  illo  sumpta  accidentalis 
est.  Ha3c  sententia  mihi  verior  videtur,  quam 
indicavit  Cajetanus  1,  2,  queest.  44,  art.  4, 
dicens  hanc  bonitatem  esse  extrinsecum  mo- 
clum  actus,  sumitur  etiam  ex  eodem  Cajetano 
1,  2,  qusest.  20;  tribus  primis  articulis  juncta 
doctrina  ejusdem  in  i,  2,  quaest.  18,  art.  6, 
nam  ibi  dicit  omnem  bonitatem  ex  fme  per  se 
primo  esse  in  interiori  actu,  in  exteriori  vero 
per  denominationem  ab  illo ;  hic  autem  dicit 


actus  imperatos  a  voluntate,  ut  sic,  quoad  hoc 
numerandos  esse  inter  actus  exteriores,  quam- 
vis  alioqui  sint  eliciti,  potest  etiam  haec  sen- 
tentia  sumi  ex  eodem  D.  Thoma,  1,  2,  q.  13, 
art.  1.  Clarius  ex  qusest.  2,  de  Malo,  art.  4, 
ad  9.  Item  ex  omnibus  locis,  in  quibus  docet 
hujusmodi  fmem  non  esse  objectum,  sed  cir- 
cumstantiam  etiam  respectu  interioris  actus 
voluntatis. 

3.  Atque  hinc  sumi  potest  ratio  a  priori  hu- 
jus  sententise ,  quia  hujusmodi  finis  nullo 
modo  est  objectum  nec  materiale,  nec  formale 
illius  actus,  qui  denominatur  accidentaliter 
bonus  ex  tali  fine;  ergo  in  illo  actu  nulla  est 
intrinseca  tendentia,  vel  habitudo  ad  talem 
finem.  Patet  consequentia;  quiainterior  actus 
solum  habet  intrinsecam  habitudinem,  et  ten- 
dentiam  ad  objectum,  item  quia  si  hoc  modo 
tenderet  in  illum  fmem,  esset  volendo  illuin, 
vel  propter  illum  tanquam  ad  rationem  objec- 
tivam  :  si  ergo  ille  fmis  non  est  objectum,  ne- 
que  in  actu  esse  potest  intrinseca  tendentia  in 
illum  :  ergo  bonitas  illa  ex  fine  non  potest  esse 
aliquid  intrinsecum  in  tali  actu,  quia  necessa- 
rio  dicere  deberet  habitudinem,  et  tendentiam 
in  illum  fmem.  Superest  probandum  primum 
antecedens,  quod  primo  declaratur  exemplo. 
Nam  quando  aliquis  vult  amare  Deum  propter 
meritum,  licet  illa  voluntas  prior  habeat  pro 
objecto  amorem  Dei,  tamen  ipse  amor,  qui  ex 
vi  illius  exercetur,  solum  habet  Deum  pro  ma- 
teriali  objecto,  quia  solum  Dei  amor  est :  si- 
militer,  quamvis  bonitas  meriti,  ut  sic,  sit 
formalis  ratio  objectiva  prioris  vohmtatis,  non 
tamen  amoris  Dei  :  nam  si  est  verus  amor 
charitatis,  solum  amat  Deum  propter  bonita- 
tem  ipsius  :  ergo  respectu  hujus  actus  ille  finis 
non  se  habet  ut  objectum,  sed  ut  causa  mo- 
vens  remote,  ut  significavit  D.  Thomas  1,  2, 
qusest.  18,  art.  4.  Ratio  autem  est,  quia  unus 
actus  unum  tantum  habet  materiale  objectum 
et  formale  :  quando  ergo  hoc  est  intrinsecum, 
totum  id,  quod  extrinsecum  est,  non  habet 
rationem  formalis  objecti. 

4.  Secunda  principalis  ratio  confici  posset 
ex  longo  discursu  supraposito,  disp.  4,  sect.  3, 
de  specificatione  ex  objecto,  et  de  pura  electio- 
ne,  quia  id,  quod  dicitur  intrinsece  addi  actui 
ex  fine,  non  potest  esse  partialis  entitas,  nec 
modus  realis  intrinsece  illi  primum  inhserens. 
Primum  constat  ex  rationibus  supra  factis,  quse 
hic  breviter  urgeri  possunt :  nam  si  ibi  sunt 
duse  entitates  :  una  est,  verbi  gratia,  pceni- 
tentise  :  alia  est  misericordise  elicientis,  quia 
suppono  objectum,  et  finem  ad  virtutes  diver- 


DISPUTATIO 
sas  pertinere  :  ergo  non  erunt  duee  partiales 
entitates,  sed  dno  actus  distincti.  Cur  enim, 
aut  iu  quo  unirentur  ?  aut  cur  non  generarent 
unum  habitum  similiter  compositum  ex  du- 
plici  virtute  ?  Item  revera  illa  entitas,  quse 
specificaretur  ex  fine  pcenitentiaB,  non  esset 
imperata,  sed  elicita  a  virtute  pcenitentise  : 
esset  ergo  ille  actus  elicitus  a  duplici  virtute 
secnndum  partes  diversas,  quse  omnia  absurda 
sunt. 

5.  Altera  vero  pars  de  modo  intrinseco,  fa- 
cile  etiam  excluditur  ratione  proxime  facta,  et 
quia  si  daretur  talis  modus,  ille  haberet  pro- 
priam  speciem  a  fine,,  quem  respiceret  ut  ob- 
jectum  proprium.,  finis  autem,  qui  ita  habet 
rationem  objecti,  est  per  se  sufficiens  ad  con- 
stituendum  proprium  actum  distinctum  ab  om- 
ni  alio :  nunquam  ergo  dat  accidentalem  mo- 
dum  alteri  actui.  Quod  ita  potest  etiam  in- 
telligi ,  quia  si  ille  esset  modus  intrinsecus 
accidentalisque  actus  supponeret  snbstantiam 
ejus,  et  superveniret  illi :  hoc  autem  esse  non 
potest  respectu  finis,  quia  omnis  tendentia  in- 
trinseca  voluntatis  in  finem  est  prior  quocum- 
que  actu  imperato  ex  tali  fine.  Ultimo  estapud 
me  sufficiens  ratio,  quia  hsec  denominatio  suf- 
ficit  ad  omnia  quse  possunt  convenire  huic  ac- 
tui :  et  ex  vi  imperii  voluntatis,  ut  sic,,  nihil 
aliud  necessario  additur  actui  imperato  preeter 
substantiam  ejus,  quam  habet  ex  propria  fa- 
^ultate,  et  objecto  ejus  ;  ergo  nihil  aliud  fin- 
gendum  est,  neque  est  necessarium.  Major 
patet,  quia  hoc  ipso  quod  intelligitur  actus  ex 
objecto  bonuS;  et  imperatus  ab  alio  etiam  bono 
tendente  in  bonum  finem  extrinsecum.,  et  or- 
dinante  actum  imperatum  in  illum,  intelligi- 
tur  sufficienter  bonitas  intrinseca  utriusque 
actus,  et  extrinseca  informatio,  vel  denomi- 
natio  unius  ab  alio.  Minor  vero  patet  in  acti- 
bus  externis  a  voluntate  imperatis,  qnia  ab  illo 
imperio  denominantur  bonl,  etsi  nihil  in  eis 
ponat  prseter  substantiam  eorum ;  et  ratio  est, 
quia  hoc  imperium  non  consistit  nisi  in  qua- 
dam  efficientia,  fortasse  non  physica,  sed  mo- 
raliter  per  consensionem  et  subordinationem 
potentiarum  ejusdem  animee  :  hsec  ergo  ratio 
imperii  nihii  ponit  in  actu  imperato,  nisi  de- 
pendentiam  quamdam,  quasi  applicationem 
ad  opus,  ratione  cujus  unus  actus  denomina- 
tur  ab  alio,  et  refertur  in  finem  suum  :  ergo 
idem  est  judieium  de  bonitate  solum  fundata 
in  hoc  imperio. 

6.  Acl  primum  argumentum,  in  num.  1. — 
Ad  primum  argumentum  in  principio  factum, 
respondetur  finem  extrinsecum  respectu  actus 


IV.  SECTIO  IV.  367 

imperati  et  extrinsecus  ordinati  in  ipsum  non 
habere  rationem  objecti,  nec  materialis,  nec 
formaliSj  sed  circumstantia?,  seu  causse  remo- 
tae  moventis,  et  applicantis  voluntatem  ad  ta- 
lem  actum  medio  actu  intentionis,  seu  electio- 
nis,  ut  satis  significavit  divus  Thomas,  l,  %, 
qusest.  1 8,  art.  A,  distinguens  finem  ab  objec- 
to,  et  dicens  a  fine  sumi  bonitatem,  ut  a  causa 
bonitatis,,  et  q.  19,  art.  2,  ad  l,  dicens  respectu 
actus  voluntatis.,  finem  habere  rationem  ob- 
jecti,  prseterquam  cum  finis  orclinatur  acl  fi- 
nem,  et  intentio  acl  intentionem .•  quapropter 
in  actu  sic  ordinato  non  oportet  intelligere  in- 
trinsecam  tendentiam  in  talem  finem,  sed  so- 
lum  dependentiam  ab  alio  actu  respiciente 
illum  finem :  et  hoc  modo  dicitur  esse  pro- 
pter  finem  denominatione  extrinseca,  sicut  ac- 
tus  exterior  :  quapropter  ille  actus  non  proprie 
habet  rationem  electionis,  sed  potius  medii 
eliciti,  et  quasi  usus  passivi . 

7.  Acl  secunclum  argumentum  in  eoclem  n.  1. 
— Ad  secundum  respondetur  ex  actu  imperante 
et  imperato,  ut  sic,  quodammodo  componi  ac- 
tum  moraliter  unum,  sicut  ex  actu  interiori  et 
exteriori,  et  hoc  modo  dicitur  ille  actus  meri- 
torius.,  et  formaliter  bonus,  et  efficere  homi- 
nem  bonum  :  sed  hoc  totum  habet  ratione  ac- 
tus  imperantis,  actui  tamen  imperato,  ut  sic 
conveniunt  hsec  per  denominationem  extrinse- 
cam,  seclusa  bonitate.,  quam  talis  actus  potest 
habere  ex  suo  objecto,  nam  ut  sic,  habet  ra- 
tionem  actus  interioris  eliciti  a  voluntate_,  et 
in  hoc  est  differentia  inter  illum  et  exteriorem_, 
per  quod  responsum  est  ad  confirmationem. 

8.  Unus  moclus  quo  satisfit  argumentum  ter- 
tium  in  eoclem  num.  \ . —  Tertium  argumen- 
tum  petit,  quis  sit  actus  voluntatis,  a  quo  su- 
mitur  heec  denominatio ;  ad  quod  respondetur 
denominationem  hanc  posse  sumi  duobus  mo- 
dis  in  argumento  insinuatis.  Primus  et  clarior 
est,  quandointerceditformaleimperium  unius 
actus  vohmtatis  ab  alio,  scilicet,  quia  unus 
actus  cadit  in  objectum  formaliter  volitum  sua 
propria  ratione  et  motivo,  qui  modus  operandi 
facilius  contingit  quando  actus  imperatus  est 
vere  interior,  utcum  voloamare_,  dolere.,  etc, 
et  tunc  facilis  est  responsio  ad  argumentum, 
nec  difficultatem  ullam  habet,  quod  voluntas 
hujusmodi  reflexionem  facile  faciat :  quando 
autem  actus  imperatus  est  exterior,  ut  eleemo- 
syna_,  jejunia,  etc,  tunc  frequenter  potest  ac- 
cidere,  ut  ab  eodem  actu  electionis  efficacis, 
quse  immediate  fit  propter  finem  operantis, 
imperetur  etiam  talis  actus  exterior,  et  tunc  in 
actu  interiori  nulla  erit  bonitas  sumpta  ab  alio 


DE  BONITATE  ACTU3  INTERIORIS  VOLUNTATIS  EX  FINE. 


actu  exteriori,  ut  ab  objecto,  ut  supra  dictum 
est,  et  consequenter  neque  actus  exterior,  ut 
actus  est,  denominabitur  bonus,  nisibonitate 
sumpta  ex  fine  media  electione ;  aiiquando  ve- 
ro  potest  actus  exterior,  et  propter  se,  et  pro- 
ter  extrinsecum  finem  imperari  immediate,  et 
tunc  erunt  in  voluntate  duo  actus  sese  conco- 
mitantes,  et  eumdem  exteriorem  actum  dupli- 
citer  denominantes  ;  tandem  potest  interdum 
voluntas  per  electionem  factam  ob  fmem  ex- 
trinsecum  imperare  totum  actum  alterius  vir- 
tutis,  ut  compositum  ex  exteriori  et  interiori, 
ut  quando  ex  intentione  merendi  imperio  mihi 
actum  misericordise ,  non  tantum  externum, 
sed  etiam  voluntatem  miserendi,  quia  etiam 
illa  est  actum  medium  ad  talem  finem,  et  tunc 
eadem  est  ratio  de  tali  actu,  quse  de  medio  in- 
teriori :  quando  autem  voluntas  operetur  uno, 
vel  alio  modo,  non  potest  facile  discerni  nisi 
in  his,  qui  magna  animadversione,  et  reflexio- 
ne  operantur :  potest  autem  conjectura  sumi 
considerata  ratione  finis  et  mediorum,  seu  ac- 
tuum  et  proportione  eorum  inter  se. 

9.  Alter  modus.  —  Altermodus,  quo  potest 
boc  imperium,  seu  relatio  in  finem  excogitari 
est  ex  vi  solius  intentionis  immediate  trans- 
eundo  ad  eliciendum  actum  alterius  virtutis, 
omissa  formali  electione  media :  ut  si  quis  ha- 
beat  intentionem  bene  merendi  coram  Deo,  et 
consulat  de  niediis,  seumodo,  et  judicet  amo- 
rem  Dei  propter  se  ipsum  et  super  omnia  esse 
aptissimum  ad  illum  finem  consequendum, 
potest,  ut  videtur,  voluntas  pro  libertate  sua 
statim  elicere  amorem  Dei  propter  seipsum,  in 
quo  apparet  magna  differentiainter  actum  ex- 
teriorem  et  interiorem,  nam  exterior  pendet 
omnino  a  formali  applicatione  voluntatis,  et 
ideo  quamvis  voluntas  intendat  finem,  et  in- 
tellectus  judicet  motionem  manus  esse  aptum 
medium  ad  illum  finem,  nunquam  manus  mo- 
vebitur,  donec  voluntas  eligat,  et  utatur  illa  : 
at  vero  voluntas  potest  se  ipsam  determinare 
immediate  ad  actus  suos,  et  aocidentarium  est, 
quod  per  unum  actum  determinetur  ad  alium 
quoad  exercitium,  et  ideo  si  ex  parte  intellec- 
tus  sit  objectum  sufficienter  propositum,  po- 
test  immediate  exire  in  actum  elicitum  ante 
actum  formaliter  imperantem,  et  forte  hic 
operandi  modus  frequentissimus  est. 

SECTIO  V. 

Qualis  relatio  in  finem  requiratur  ad  hanc 
ionitatem. 

Ratio  dubii  est,  quia  solent  distingui  varise 


relationes,  interpretativa  habitualis  tantum, 
id  est,  ex  solo  habitu  procedens  :  habitualis 
procedens  ex  prsecedenti  actu  solum,  quia  prse- 
cessit  virtualis,  ex  prsecedenti  actu  media  vir- 
tute  relicta  et  durante,  ac  infiuente,  et  actua- 
lis,  quae  est  per  actualem  intentionem  talis 
finis,  seu  actuale  imperium,  et  de  singulis  sunt 
opiniones . 

1 .  Prima  opinio  rejicitur  multipliciter.  — ■ 
Prima  ergo  affirmat  sufficere  intentionem  in- 
terpretativam,  quee  tunc  esse  censetur,  quando 
homo  est  ita  affectus  et  dispositus,  quod  si  ta- 
lis  finis  in  suam  cogitationem  veniret,  actum 
suum  in  ullum  referret.  Sed  hunc  dicendi  mo- 
dum  apud  nullum  scriptum  invenio,  neque 
habet  fundamentum,  aut  probabilitatem,  quia 
illa  conditionalis  nihil  ponit  in  esse,  imo  nec 
cognosci  potest,  nisi  a  solo  Deo.  Item  quia  si- 
milis  dispositio  non  sufficit  ad  culpam,  non 
enim,  ut  ssepe  apud  Augustinum  legitur,  ju- 
dicabit  nos  Deus  per  ea  quse  faceremus,  si  hae, 
vel  illse  occasiones  occurrerent,  aut  si  tales  co- 
gitationes  in  nobis  excitari  permitteret,  sed 
per  ea,  quse  facimus,  imo  ad  magnam  Dei  gra- 
tiam  pertinet,  quando  hominem  prsevenit,  et 
non  permittit  in  eam  cogitationem  incidere, 
cum  qua  scit  fore  peccaturum  :  ergo  multo 
minus  sufficiet  illa  dispositio  ad  bonitatem, 
quseperfectiorem  voluntatem  requirit.  Denique 
actus  ille  ex  vi  illius  dispositionis  operantis 
non  habet  bonitatem  intrinsecam  ex  fine, 
quianontendit  inillum  per  se  ipsum,  etsuam 
intrinsecam  entitatem,  neque  etiam  habet  bo- 
nitatem  extrinsecam,  quia  nullo  modo  refertur 
in  talem  finem  ab  aliquo  extrinseco  principio : 
ergo  nullo  modo. 

2.  Secunda  opinio  de  relatione  Tialituali.  — 
Secunda  sententia  est  :  sufficere  relationem 
habitualem,  id  est,  quse  censetur  esse  in  ope- 
rante  per  solum  habitum  virtutis,  a  quo  cen- 
setur  intrinsece  informari  virtutis  actus, 
prsesertim  a  gratia  et  charitate,  pro  hac  opi- 
nione  referri  potest  Soto,  1.  3,  de  Natura,  et 
Gratia,  c.  A,  concl.  2,  qui  citat  Gajetanum  1, 
2,  q.  106,  art.  9,  videtur  favere,  qusest.  21, 
art.  4,  et  aliqui  ex  scholasticis  infra  citandis. 

3.  ProbaMMs  est,  sed  non  in  sensu  hic  inten- 
to.  —  Sed  oportet  advertere  aliud  esse  loqui 
de  bonitate  propria  sumpta  :  aliud  de  ratione 
meriti.  Item  ahud  esse  loqui  de  circumstantia, 
seu  dignitate  personse  operantis  :  aliud  vero 
de  circumstantia  finis,  de  qua  nunc  agimus ; 
quod  autem  attinet  ad  meritum,  probabilis 
sententia  est  habitualem  dignitatem  personse 
operantis,  preesertim  illam,  quse  est  per  gra- 


DISPUTATIO  VI.  SECTIO  V. 


369 


tiam  et  charitatem,  multum  conferre  ad  ratio- 
nem,  vel  augmentum  meriti,  preesertim  si  ex 
parte  actus  sit  sufficiens  bonitas  :  tunc  autem 
non  concurrit  habitus,  ut  principinm  dans  ac- 
tui  bonitatem  ex  fine,  sed  ut  circumstantia 
personee  significans  illam,  et  consequenter 
conferens  ad  valorem  moralem  actus,  ut  supra 
dictum  est. 

4.  In  sensu  nunc  intento  improlatur. — Pri- 
mum  argumentum  contra  hanc  opinionem.  — 
Secundum  argumentum.  —  At  vero  agendo 
proprie  de  bonitate,  quse  ex  fine  operantis 
redundat  in  actum  ejus,  dicendum  est  sine 
dubio  ad  illam  non  sufficere  habitum  virtutis, 
ut  plane  docet  D.  Thomas,  in  2,  d.  38,  q.  1, 
art  1,  ad  4,  et  d.  40,  q.  1,  art.  5,  ad6,  et  idem 
sentit  Cajetanus,  1  part.,  q.  63,  a.  6,  et  idem 
Durandus,  d.  40,  q.  2,  n.  11,  Scotus,  d.  41, 
Adrianus,  quodlib.  10,  art.  3,  ad  4,  et  proba- 
tur,  quia  habitus  non  confert  bonitatem,  nisi 
aut  eliciendo,  aut  imperando  :  ergo  si  neutro 
modo  concurrit,  nullam  confert  bonitatem  : 
ergo  sola  existentia,  seu  concomitantia  ejus 
in  subjecto  non  satis  est,  ut  det  bonitatem, 
quia  potest  illi  adesse,  et  neutro  ex  dictis  modis 
concurrere.  Antecedens  patet,  quia  habitus 
tantum  est  causa  extrinseca  actus  :  ergo  solum 
media  sua  causalitate  potest  concurrere  ad  bo- 
nitatem  ejus  :  et  confirmatur,  quia  habitibus, 
ut  sic,  nec  meremur,  nec  demeremur,  nisi  in- 
fluant  in  opus  :  non  potest  autem  intelligi  alius 
modus  influxus  praeter  dictos.  Gonfirmatur  se- 
cundo,  quia  alias  in  homine  justo  quilibet  ac- 
tus  virtutis  haberet  bonitatem  omnium  virtu- 
tum,  vel  saltem  plurimarum,  quia  in  illo  ho- 
mine  sunt  habitualiter  omnes  virtutes,  et 
quilibet  actus  virtutis,  est  referibilis  in  finem 
omnium,  vel  saltem  plurimarum.  Tandem 
quamvisinfidelis,  et  peccator  careat  virtutibus, 
et  habeat  plures  habitus  vitiorum,  non  pro- 
pterea  refert  actus  suos  etiam  malos,  vel  in- 
differentes  ad  finem,  seu  objecta  talium  vitio- 
rum,  neque  inde  accipiunt  opera  ejus  aliquam 
malitiam ;  ergo  idem  est  a  fortiori  de  actibus 
bonis. 

5.  Tertia  opinio  de  alio  modo  relationis  ha- 
litualis.  —  Tertia  sententia  est  sufficere  ad 
hanc  bonitatem  relationem  habitualem  relic- 
tam  moraliter  ex  aliquo  actu  preeterito,  etiamsi 
postea  nihil  influat  in  actum,  sed  moraliter 
illum  denominet.  Quam  sententiam  videntur 
interdum  insinuare  scholastici,  in  2,  d.  41, 
praesertim  D.  Bonaventura,  art.  1,  queest.  3, 
et  Gabriel,  q.  unica,  art.  3,  dubio  2.  Funda- 
mentum  esse  potest,  quia  si  prior  relatio  talis 

IV. 


fuit,  quee  subsequentem  actum  comprehende- 
ret,  plane  censetur  perseverare  quamdiu  non 
datur  retractatio,  quod  erit  quotiescumque 
subsequens  opus  non  repugnat  priori  fini,  sed 
est  illi  consentaneum.  Confirmatur,  quia  in 
omni  bono  opere  ex  objecto,  operatur  homo 
propter  se  ipsum  proxime,  quia  operatur  pro- 
pter  convenientiam  ad  rationem,  se.u  naturam 
rationalem ;  ergo  si  prius  per  se  ipsum,  et  om- 
nia  sua  retulit  in  Deum,  id  satis  erit,  ut  ceetera 
opera  virtute  referantur  in  ipsum.  Et  idem 
argumentum  fieri  potest  de  actibus  indifferen- 
tibus,  in  quibus  speciale  esset  inconveniens 
hoc  non  admittere,  quia  alias  quamplurimi 
male  fierent  ex  defectu  relationis  in  finem. 

6.  Displicet  dicta  opinio. — Sed  nihilominus 

hsec  sententia  mihi  non  probatur,  sicut  neque 

aliis  theologis,  dicta  d.  41,  preesertim  ^Egidio, 

q.  1,  art.  2,  et  Scoto,  q.  1,  et  quodlibeto  17, 

art.  2,  nec  Bonaventura  et  Gabriel  aperte  con- 

tradicunt,  sed  confuse  loquuntur  de  relatione 

virtuali,  quod  in  Cajetano  et  aliis  auctoribus 

notandum  est.  Probatur   autem  ilJam  relatio- 

nem  non  sufficere,  quiaaliud  est  relationem 

in  finem  objective   cadere  in   aliqua  opera, 

aliud  effective,  seu  imperative;  illa  autem  re- 

latio,  quse  preecesfit,  quamvis  cadat  ohjective 

in  sequentia  opera,  non  sufficit,  quia  fieri  po- 

test,  ut  omnia  illa  respiciat,  ut  materiale  ob- 

jectum,  ut  cum  aliquis  in  principio  Dei,  aut 

vitee  opera  illius  temporis  refert  in  Deum ;  ta- 

men  hoc  non  est  satis,  ut  talia  opera  sint  ef- 

fective,  seu  imperative  ab  illa  relatione,  quia 

ad  priorem  respectum  sufficit,  quod  illa  opera 

aliquo  modo  repreesententur  objective  in  intel- 

lectu,  quando  fit  illa  relatio,  ad  posteriorem 

autem  oportet,  ut  quando  fit  ipsum  opus,  ad 

illud  excitetur  operans  aliquo  modo  ex  vi  il- 

lius  relationis,  quia  efficientia,  neque  potest 

intelligi  sine  aliquo  influxu  :  hic  autem  totus 

influxus  consistit  in  hac  excitatione,  seu  ap- 

plicatione  ad  opus  :  ut  autem  intentio  det  operi 

bonitatem  aliquam,  non  sufficit  habitudo  ad 

aliud,  ut  ad  objectum,  ut  per  se  notum  est, 

quia  actus  nec  physice,  nec  moraliter  informat 

objectum,  ut  objectum,  sed  potius  e  contrario; 

unde  etiam  alienos  actus  possumus,  ut  objec- 

tum  respicere,  et  referre  in  Deum,  et  non  inde 

accipiunt  bonitatem;  requiritur  ergo  causalis 

relatio,  quee  aliquo  modo  sit  per  modum  im- 

perii :  actus  autem,  qui  preecessit  omnino,  et 

neque  in  actu,  neque  in  memoria,  neque  alio 

simili  modo  manet,  nullo  modo  concurrit  cau- 

saliter,  ad  preesentem  actum,  sed  ita  operatur 

homo,  ac  si  nullo  modo  illum  habuisset ;  ergo 

24 


370 


DE  BONITATE  ACTUS  INTERIORIS  VOLUNTATIS  EX  FINE. 


ex  illa  relatione  prseterita  nullam  bonitatem 
habet  prsesens  actio.  Atque  hoc  confirmat  vul- 
gatum  exemplum  de  eo,  qui  retulit  omnia 
opera  sua  in  pravum  aliquem  finem,  ut  in  do- 
lum,  quia  non  est  necesse  malitiam  illius  rela- 
tionis  redundare  in  omnia  opera  sequentia, 
etiamsi  retractata  non  sit. 

7.  Quarta  opinio  de  relatione  actuali. — Pro- 
pter  hsec,  est  quarta  sententia,  quse  requirit 
actualem  relationem  ad  hanc  bonitatem  per 
formalem  intentionem,  vel  actum  imperatum, 
quam  significat  Durandus,  in  2,  d.  40,  qusest.  2, 
n.  7  et  14,  quanquam  non  satis  rem  explicet  : 
probatur  autem,  quia,  secluso  actu,  et  relatione 
prseterita,  ac  ipso  habitu,  nihil  remanet,  quod 
possit  sufiicere.  Dices  sat  esse  virtutem  ali- 
quam  ex  priori  actu  relictam,  sed  inquiro, 
quid  sit  illa  virtus,  aiit  enim  est  aliquidin  vo- 
luntate,  vel  in  intellectu :  non  primum,  quia 
in  voluntate  tantum  sunt  aut  habitus,  aut  ac- 
tus  :  sed  non  est  habitus,  ut  dictum  est :  si  au- 
tem  est  actus,  erit  actualis,  et  non  virtualis 
relatio,  atque  eodem  argumento  probari  potest 
non  esse  in  inteliectu,  quia  neque  potest  esse 
habitus,  neque  actus,  prsesertim,  quia  heec  vir- 
tus  debet  movere  voluntatem  quoad  exerci- 
tium  ex  parte  ipsius  potentise  :  intellectus  au- 
tem  nunquam  movet  nisi  ex  parte  objecti  quoad 
specificationem. 

8.  Quinta  opinio  auctoris  de  relalione  vir- 
tuali.  —  Nihilominus  dicendum  est  sufficere 
relationem  virtualem  ex  vi  intensionis,  seu  im- 
perii  relicti,  et  virtute  permanentis,  ut  ex  fine 
habeat  operatio  humana  aliquam  moralitatem 
et  laudabilitatem :  est  enim  hsec  expressa  sen- 
tentia  D.  Thomse  3,  contra  Gentes,  cap.  138, 
ratione  3,  ubi  dicit :  Voiuntas  prcecedens  ac- 
lum  virtute  manet  in  tota  consecutione  actus, 
et  ipsum  laudabilem  reddit  etiam  cum  depropo- 
sito  voluntatis  propter  quod  actus  incepit  in 
execuiione  operis  non  cogitatur;  idem,  q.  2,  de 
Malo,  art.  8,  argumento  11,  cum  solutione, 
et  qusest.  2,  de  Virtut.,  art.  11,  ad  2,  et  su- 
mitur  etiam  ex  2,  2,  qusest.  83,  art.  13,  ubi 
agens  de  ratione  dicit  posse  imperatoriam  esse, 
et  meritoriam  sine  intentione  actuali,  quando 
fit  sine  culpa,  et  revera  Bonaventura,  Gabriel, 
iEgidius,  et  fere  alii  antiqui  scholastici  hoc  in 
sensu  loquuntur. 

9.  Probatur  hanc  retationem  esse  frequen- 
tem. — Ratio  autem  est,  quia  imprimis  negari 
non  potest,  quin  hic  modus  operandi  non  so- 
lum  sit  homini  possibilis,  etiam  valde  frequens, 
sic  enim  mercenarius  tota  die  dicitur  operari 
pro  mercede,  et  si  non  semper  cogitet  de  mer- 


cede :  et  qui  iter  agit,  vere  dicitur  deambulare, 
ut  ad  terminum  vise  perveniat.  Similiter  in 
materia  de  Sacramentis  nihil  est  certius,  quam 
intentionem  virtualem  sufficere  ad  conficien- 
dum  Sacramentum,  etiamsi  formalis  non  adsit. 
Item  quia  quando  unus  homo  per  alium  ope- 
ratur,  prsebendo  illi  suum  consensum,  et  man- 
datum,  quamdiu  non  retractat  dicitur  virtute 
operari,  quidquid  alius  operatur,  quia  virtus 
prioris  consensus  censetur  manere  in  scriptura, 
vel  mandato :  sic  ergo  fieri  potest  in  his,  quse 
homo  per  seipsum  operatur  ex  vi  prioris  con- 
sensus.  Prseterea  est  hujus  rei  argumentum 
quod  homo  operetur  ex  vi  prioris  intentionis, 
quia  statim,  ac  illam  mutat,  cessat  ab  operan- 
do  :  ergo  signum  est  operari  ex  aliquo  infiuxu 
prsecedentis  voluntatis  :  quo  modo  autem  hoc 
sit  possibile,  statim  explicabo. 

10.  Deinde  probatur  sufftcere. — Quod  autem 
hic  modus  operandi  sufficiat  ad  dictam  mora- 
litatem  patet  imprimis  ex  communi  sentiendi 
modo  omnium  hominum,  et  quia  plus  ab  ho- 
mine  exigere  est  plusquam  humanum.  Item 
quia  longe  diverso  modo  moraliter  operatur, 
quia  ex  intentione  honesta  se  applicuit  ad  opus 
de  se  indifferens,  et  postea  in  illo  perseverat, 
cessante  actuali  cogitatione  illius  finis,  quam 
alius,  qui  per  voluntatem  omnino  indifferen- 
tem  ad  idem  opus  se  applicuit,  nam  hic  ssepe 
censebitur  otiose  loqui,  et  operari,  ille  autem 
studiose,  ut  homo.  Denique  ad  hanc  denomi- 
nationem  sufficit  dependentia  moralis,  et  cau- 
salitas  unius  actus  ab  alio,  ut  dictum  est :  hsec 
autem  tunc  intercedit  mediate,  vel  immediate, 
quia  operatio  vere  procedit  aliquo  modo  ex 
influxu  prioris  intentionis ;  unde  refertur  ali- 
qualiter  in  finem  ejus,  et  ex  hac  parte  habet 
aliquam  bonam  circumstantiam,  scilicet  flnis, 
quse  sufficit  ad  prsedictam  denominationem, 
si  aliunde  nulla  sit  malitia. 

1 1 .  Primus  modus  expiicandi  relationem  vir- 
tuatem. — Ut  autem  ad  difficultateni  proposi- 
tam  in  n.  7,  respondeatur,  addendum  est  tri- 
bus  modis  posse  accidere,  et  applicari  hanc 
relationem.  Primus  est  si  duret  idem  numero 
actus  imperatus,  et  actus  interior  imperans 
interruptus  sit,  verbi  gratia,  in  oratione  vocali, 
si  quis  coepit  orare  intentione  implendi  prse- 
ceptum,  et  in  discursu  orationis  naturaliter  dis- 
trahitur ;  nihilominus  implet  prseceptum ,  et 
tota  illa  oratio  dicitur  esse  virtute  a  priori  in- 
tentione,  cujus  virtus  manet  in  ipso  opere  : 
et  potentia  exequens  semper  manet  applicata 
ex  vi  illius  prioris  intentionis,  sive  hsec  appli- 
catio  consistat  in  sola  actione  exterioris  po- 


DISPUTATIO  VII.  SECTIO  I. 


371 


tentise,  sive  etiam  in  aliqno  interiori  nsu  vo- 
luntatis,,  et  consequenter  in  aliqua  etiam  atten- 
tione  intelleetus ,  quamvis  adeo  simplici,  et 
remissa,  ut  sit  interceptibilis,  sic  enim  ssepe 
homo  attendit,  et  tamen  si  postea  reflectatur, 
non  potest  judicare,  nec  cognoscere  se  atten- 
disse. 

42.  Secundus  modus. — Secundus  modus  est, 
quando  est  varietas  in  ipsis  actionibus,  et  in 
voluntatibus  etiam,  seu  electionibus,  tamen 
sine  totali  cessatione,  sed  immediate  transeun- 
do  ab  una  electione^  seu  intentione  ad  aliam, 
ut  quando  aliquis  intentione  dicendi  sacrum, 
se  prseparat,  domo  exh%  incipit  indui,  etc.  Et 
tunc  etiam  est  facile  intelligere  quomodo  ma- 
neat  virtus  prioris  intentionis;  manet  enim  in 
proxima  vohmtate,  seu  electione,  et  per  illam 
imperat  aliam,  et  sic  consequenter,  et  bos  duos 
modos  explicui  latius  in  materia  de  Sacramen- 
tis. 

4  3.  Tertius  modus. — Tertius  videtur  diffi- 
cilior,  quando  omnino  interrumpitur  formalis 
intentio,  et  omnis  actus_,  vel  voluntas  ab  illo 
manans,,  ut  quando  intercedit  somnus^,  et  post- 
ea  incipit  denuo  operari^  ut  est  vulgatum 
exemplum  in  eo,  qui  intentione  implendi  vo- 
tum,  multis  diebus  peregrinatur ;  qui  tamen 
non  quotiescumque  evigilat,  recordatur  voti 
sui,  nec  repetit  intentionem  implendi  illud, 
et  in  boc  casu,  et  similibus  existimo  virtutem 
prioris  intentionis  applicari  media  appreben- 
sione,  et  judicio,  intellectusj  nam  in  prsedicto 
casu  statim,  ac  bomo  evigilat,  apprebendit,  et 
judicat  sibi  esse  inter  agendum,  neque  inquirit 
rationem  bonitatis^  aut  convenientise,  sed  ex 
vi  prioris  deliberationis  judicat  boc  sibi  expe- 
dire ;  et  esse  agendum,  et  inde  statim  movetur 
ad  electiones,  vel  actiones,  quse  statim  occur- 
runt,  et  tunc  merito  dicitur  operari  virtute  pri- 
oris  intentionis,  quia  tota  efficacia  inde  oritur : 
nam  licet  intellectus  ex  se  non  possit  volun- 
tatem  movere  nisi  objective,  et  quoad  specifi- 
cationem ;  tamen  virtute  prioris  voluntatis  po- 
test  movere  efficaciter,  et  quoad  exercitium  : 
hsec  autem  motio  tanto  erit  melior,  et  morali- 
ter  laudabilior,  quanto  in  objecto,  seu  actu 
proposito  considerata^  vel  judicata  fuerit  aliqua 
ratio  boni  magis  accidens  ad  bonitatem  prioris 
intentionis ;  fieri  enim  interdum  potest,  ut  illa 
prima  apprehensio,  per  quam  incipit  progredi 
in  opere  interrupto,  sit  tantum  de  aliquo  ob- 
jecto  agendo  sub  communi  ratione  convenien- 
tis,  aut  expedientis,  seu  jam  deliberati,  vel 
simpliciter  agendi,  et  tunc  formalis  intentio 
est  valde  indifferens  intrinsece,  solumque  per 


denominationem  extrinsecam  potest  ita  bona 
denominari,  ut  neque  censeatur  otiosa,  inter- 
dum  vero  potest  illud  primum  objectum  re- 
prsesentari  saltem,  ut  honestum,,  vel  prudenter 
deliberatum.,  aut  sub  alia  ratione  magis  spe- 
ciali,  scilicet,  ut  pertinens  ad  cultum  Dei,  vel 
quid  simile.,  et  tunc  intrinsece  habebit  aliquam 
bonitatem  non  ex  fine,  sed  ex  objecto.,  quod 
actu  proponitur  :  per  denominationem  autem 
ex  fine  habebit  speciem  ad  illum  pertinentem, 
quale  est  implere  votum,  vel  quid  simile,  et  ita 
satis  responsum  est  ad  difficultatem  positam 
in  n.  7. 

DISPUTATIO  VII. 

DE  MALITIA. 

Prseter  alias  differentias  inter  bonitatem  et 
malitiam,  una  est^  quod  voluntas  humana  non 
potest  fieri  actualiter  bona  sine  operatione  a 
se  elicita,  ut  supra  dictum  est:  potest  autem 
fieri  mala  sine  ullo  actu  per  voluntariam  caren- 
tiam  actusdebiti :  hujusmodi  enim  voluntarium 
dari  potest,  ut  supra,  tract.  %  disp.  \,  sect.  5., 
dictum  est,  et  ad  malitiam  sufficit  propter  im- 
perfectionem  ejus,,  ut  latius  tradi  solet  \,  2, 
q.  1\,  art.  5,  et  q.  72,  art.  6.  Unde  fit  duplicem 
esse  malitiam,  una  est  quse  proxime  denominat 
actum  malum,  et  per  illum,  voluntatem  :  al- 
tera,  quee  voluntati  proxime  inest,  et  illam 
malam  denominat.  Quoniam  igitur  hic  de  ac- 
tibus  agimus,  prior  malitia  est  propria  pree- 
sentis  disputationis,  et  ideo  prius  de  illa  dispu- 
tabimus,  et  potest  iUa  generali  nomine  vocari 
malitia  commissionis :  in  fine  tamen  aliquid  de 
posteriore  addemus,  quando  carentia  actus  ex 
ipso  actu  facile  cognoscatur :  de  malitia  autem 
actus  disputari  possunt  omnia  quse  de  bonitate 
dicta  sunt :  tamen  quia  suppositis  dictis  erunt 
breviora,  omnia  comprehendam  sub  hac  unica 
disputatione,  explicando  prius  absolute  ratio- 
uem  malitise,  postea  vero  de  objecto,  circum- 
stantiis  et  fine  pauca  tractabimus. 

SECTIO  I. 

Utrum  sit  aliquis  actus  voluntatis  ex  se  et 
natura  sua  malus,  etiam  seclusa  extrinseca 
proMUtione. 

1.  Prwmittuntur  qualem  ad  dnlitationem 
pra?sentem. —  Primo,  quod  in  voluntate  hu- 
mana  sint  actus  mah,  per  se  notum  est,  et  di- 
vus  Thomas  satis  hoc  disputatl,  %  qv  art.  2. 


372  DE  MALITIA. 

Quod  autem  omnes  actus  mali  sint  prohibiti    prohibiti 

aliqua  lege,  saltem  divina,  est  certum,  quia 

hoc  ad  perfectionem  spectat  divinse  providen- 

tias.  Rursus  certum  est  apud  omnes  theologos 

aliquos  actus  esse  malos  solum,  quia  prohibiti 

sunt,  tamen  ad  explicandum  exacte  rationem 

malitise  oportet  in  universum  explicare  quo- 

modo  se  habeat  ad  prohibitionem  quantum  a 

lege  pendeat :  et  consequenter,  quantum  pos- 

sit  esse  intrinseca  humanis  actibus,  quia  in 

hoc  potissimum  apparet  tota  difficultas  trac- 

tanda.  Est  autem  ratio  dubii,  quia  nullus  ac- 

tus  voluntatis  potest  ex  vi  suse  entitatis  posi- 

tivse  habere  malitiam,  sicut  bonitatem  :  ergo 

tantum  potest  illam  habere,  in  quantum  defi- 

cit  a  regula  voluntatis,  quee  est  lex  :  ergo 

non  potest  intelligi  actus  malus  sine  lege  ex- 

trinseca  prohibente.   Antecedens  supponitur, 

quia  malum,  ut  malum,  non  potest  esse  diffe- 

rentia  specifica,  et  positivum  ens.  Confirmatur, 

quia  non  potest  intelligi  malitia   actus  sine 

obligatione  non  faciendi,  sicut  neque  e  contra- 

rio  intelligi  potest  malitia  in  carentia  actus,  nisi 

sit  obligatio  operandi;   sed  omnis  obligatio 

oritur  ex  lege  extrinseca  praecipiente,  vel  pro- 

hibente  :  ergo  sine  hac  nulla  est  malitia  :  ergo 

sicut  talis  lex  non  est  intrinseca  actui,  ita  ne- 

que  ulla  malitia.  Antecedens  videtur  ex  ter- 

minis  notum,  quia  nemopeccat  omni  omitten- 

do,  quod  tenetur  facere,  neque  e  contrario,  et 

potest  etiam  explicari,  quia  nemo  peccat  nisi 

volendo  malitiam;  non  autem  vult  illam  di- 

recte,  quia  nemo  intendens  ad  malum  operatur : 

ergo  indirecte  ;  ergo  oportet,  ut  intercedat 

obligatio  cavendi  illam,  quia  hoc  voluntarium 

indirectum,  moraliter  loquendo,  non  est  nisi 

ubi  intercedit,  aliqua  obligatio. 

2.  Prima  opinio  negans. — Propter  heec  qui- 
dam  dixerunt  nullum  esse  actum  voluntatis 
ita  malum,  quin  possit  esse  non  malus,  quam- 
vis  libere,  et  humano  modo  fiat,  quia  putant 
omnem  malitiam  pendere  ex  prohibitione  ex- 
trinseca  saltem  divina,  quam  putant  esse  libe- 
ram,  quia  pendet  ex  voluntate  Dei,  quae  libera 
est  in  omnibus  effectibus  ad  extra,  quorum 
unus  est  prohibitio,  seu  preeceptum,  ita  No- 
minales  fere  sentiunt,  Ocham,  in  2,  q.  19,  ad 
3  et  4,  Gersoniu- ,  alphabeto  6,  litt.  E,  et  trac- 
tatu  de  Vita  spirituali,  lectione  1,  et  ahos  re- 
fert  Almainus,  tract.  3,  Moralium,  c.  15,  et 
fere  consentit  Scotus,  in  4,  d.  26,  q.  1,  qui 
tamen  excepit  odium  Dei  :  videtur  etiam  fa- 
vere  D.  Thomas,  1,  2,  q.  71,  art.  6,  ad  4.  Ubi 
explicans  illam  distinctionem  theologorum  de 
actibus  malis,  quod  quidam  sunt  mali,  quia 


alii  vero  proMUti,  quia  mali,  dicit 
esse  intelligendam  respectu  legis  positivse,  si- 
gnificans  respectu  eeternse  et  divinae  legis  om- 
nes  esse  malos,  quia  prohibitos  :  quod  etiam 
sentit  D.  Bonaventura,  in  2,  d.  35,  dubio  4, 
circa  litteram.  Favet  Augustinus,  2,  de  Pecca- 
torum  meritis  et  remissionibus,  c.  16,  dicens, 
neque  prceceptum  erit,  si  quid  eritnisi  jubeatur ■, 
ut  non  sit,  et  infra,  Quomodo  per  divinam  mi' 
sericordiam  dimittitur,  si  peccatum  non  est,  aut 
quomodo  per  divinam  justitiam  non  proMbetur, 
si  peccatum  est.  Denique,  lib.  22,  contraFaus- 
tum,  c.  27,  preeceptum  definit  per  hoc,  quod 
sit  contra  legem  :  idem  Ambrosius,  libro  de 
Paradiso,  cap.  6,  dicens  :  Quid  est  peccatum 
nisi  divince  legis  prcevaricatio ,  imo  videtur 
id  docere  Paulus  ad  Romanos  4  :  Ubi  non  est 
lex,  neque  prtevaricatio  :  et  cap.  5,  Peccatum 
non  imputabatur,  cum  tex  non  esset :  et  ideo  1, 
ad  Corinth.,  15  :  Virtus,  inquit,  peccati  lex. 
3.  Secunda  opinio  extreme  contraria.  —  Alii 
vero  absurdum  existimant,  negare  aliquos  ac- 
tus  ita  esse  malos,  quin  habeant  inseparabilem 
malitiam  etiam  de  potentia  absoluta,  si  libere, 
et  humano  modo  fiant,  et  nihilominus  propter 
argumenta  facta  concedunt  non  posse  esse  ma- 
los  sine  prohibitione  saltem  divina  :  unde  con- 
cludunt  hanc  prohibitionem  non  esse  Deo  libe- 
ram,  sed  necessariam,  quia  licet  Deus  ad  extra 
se  nihil  simpliciter  necessario  velit  :  tamen 
supposita  libera  voluntate  circa  unum  non  est 
inconveniens,  ut  sit  necessarium  velle  aliud, 
quia  hsec  non  est  necessitas   simpliciter,  sed 
ex  libera  suppositione ;  sic  ergo  inquiunt  hoc 
ipso,  quod  Deus  vult  creare  hominem,  etillum 
libere  vult,  et  per  rationem  operari,  et  cum 
illo  ad  hoc  concurrere,  necessarium  est,  ut  illi 
prohibeat  hos  actus  habentes  ita  conjunctam 
malitiam;  tum  quia  facta  dicta  suppositione 
necesse  est,  ut  habeat  Deus  providentiam  ho- 
minis ,  cujus  hsec  est  pars   potissima  :  tum 
etiam,  quia  absolute  necessarium  est,  ut  hu- 
jusmodi   actus  Deo  displiceat  :  ergo  necesse 
est  ut  repugnet  voluntati  ejus  :  ergo  et  pro- 
hiberi :  nam  haec  duo  idem  sunt,  hanc  vero 
opinionem  sic  explicatam  apud  nullum  scripto- 
rem  invenio. 

4.  Secunda  opinio  distinctione  utens.  — Alii 
distinctione  utuntur  cum  Gregorio,  in  2,  d.  34, 
quaest.  1,  art.  2,  Gabriel,  d.  35,  qusest.  1,  a.  1, 
Almainus,  tractatu  3,  cap.  16,  quos  sequitur 
Corduba,  libro  3  Qusest.,  qusest.  10,  ad  2,  hi 
enim  auctores  concedunt  aliquos  esse  actus 
intrinsece  omnino  malos  ac  necessario,  etiam 
de  potentia  absoluta  :  distinguunt  autem  du- 


DISPUTATIO 

plicem  legem,  aliam  indicantem,  aliam  prseci- 
pientem.  Prima  explicatur  tantnm  per  verbnm 
indicativi  modi,  hoc  est  faciendum,  vel  non 
est  faciendum :  alia  per  verbum  imperativi, 
fac  hoc,  vel  non  facies.  Prima  tota  est  in  in- 
tellectu,  et  non  pendet  a  voluntate :  consistit 
enim  in  judicio  indicante  rem  ipsam  prout  est. 
Secunda  vero  pendet  a  voluntate  quatenus  vult 
imponere  hanc,  vel  illam  obligationem  :  unde 
prima  non  pendet  ex  jurisdictione ,  vel  potes- 
tate  superioris,  sed  ex  re  ipsa  :  secunda  vero 
requirit  potestatem  et  jurisdictionem  :  dicunt 
ergo  omnem  actum  malum  requirere  priorem 
legem,  non  autem  posteriorem. 

5.  Hsec  distinctio  a  nonnullis  improbatur, 
quia  improprie  utitur  Gregorius,  voce  legis, 
proprie  enim  non  significat  nisi  imperium  :  si 
tamen  res  vera  est,  non  esset  de  voce  multum 
contendendum,  preesertim,  quia  dictamen  rec- 
tse  rationis  non  admodum  improprie  per  sese 
dicitur  habere  rationem  legis  respectu  volun- 
tatis,  praesertim  in  voluntate,  quse  non  est  sibi 
regula  suorum  actuum,  neque  est  natura  sua 
determinata  ad  honestum  :  nam  revera  tale 
dictamen  est  regula,  et  mensura  talis  volun- 
tatis  :  non  ergo  adeo  improprie  dici  potest  lex 
respectu  illius,  neque  heec  significatio  hujus 
vocis  est  admodum  inusitata.  Augustinus  enim 
lib.  22,  contra  Faustum,  resp.  27,  sub  disjunc- 
tione  dixit.  Lex  seterna  est  ratio  divina,  aut 
voluntas  Dei,  et  D.  Thomas,  loco  supra  citato, 
videtur  certe  hoc  modo  uti  nomine  legis,  ut 
patet  ex  fine  illius  solutionis,  dicit  enim  omne 
peccatum  esse  malum,  quia  prohibitum,  et 
subdit :  ex  hoc  enim  ipso,  quod  est  inordina- 
tum,  juri  naturali  repugnat :  ubi  non  dixit, 
ideo  esse  inordinatum,  quia  juri  naturali  re- 
pugnat,  sed  e  contrario,  quia  est  inordinatum, 
ideo  juri  naturali  repugnare,  quod  solum  est 
verum  sumendo  jus  naturale  pro  ipso  dicta- 
mine  rationis,  sed  quidquid  sit  de  voce  legis, 
nos  loquamur  de  voluntate  prohibente,  et  de 
judicio  dictante. 

6.  Prima  assertio.  —  Dicendum  primo  ali- 
quos  actus  voluntatis  ex  se,  et  ex  vi  suorum 
objectorum  esse  malos  ante  omnem  volunta- 
tem  prohibentem  et  independenter  ab  illa  quo- 
ad  rationem  malitise.  Hsec  conclusio  sumitur 
ex  D.  Thoma  4,  2,  quaest.  100,  art.  1  et  8,  hoc 
enim  sensu  definit  quosdam  actus  ita  esse  ma- 
los,  ut  nulla  Dei  dispensatione  fieri  posset,  ut 
non  sint  mali,  et  ita  sequitur  Cajetanus  ibi,  et 
Soto  2,  de  Justitia,  queest.  3,  art.  40,  Victoria, 
Relectione  dehomicidio,  Richardus,  in  3,  d.  37, 
art.  1,  quaest.  5,  et  ibi  Gabriel,  queest.  4,  a.  2, 


VII.  SECTIO  I.  373 

et  Scotus,  qusest.  4,  absolute  hoc  admittit,  licet 
in  particulari  judicio  de  his  actibus  differat  a 
sententia  D.  Thomse,  quod  non  est  hujus  loci : 
consentit  etiam  Durandus,  in  1,  d.  46,  q.  A. 
Sumitur  etiam  ex  Augustino  1,  de  libero  Arbi- 
trio,  cap.  3,  dicente  adulterium  non  esse  ma- 
lum,  quia  prohibitum,  sed  e  contrario,  et  idem 
dicit  de  mendacio,  glossa  Levit.  49. 

7.  Unde  probatur  primo  inductione,  quia 
odium  Dei  ita  est  malum,  ut  si  libere,  et  hu- 
mano  modo  absque  ignorantia  fiat,  non  possit 
non  esse  malum,  quod  videtur  ita  ex  terminis 
notum,  ut  non  indigeat  probatione,  nam  ra- 
tioni  propositum  statim  repugnat,  idem  est  de 
hoc  actu,  nolo  agere  contra  conscientiam,  contra 
rectam  rationem,  contra  prceceptum  superioris: 
nam  hujusmodi  actus  non  potest  mente  con- 
cipi,  quin  malus  sit,  quod  argumentum  late 
prosequitur  Almainus,supra.  Potest  etiam  hsec 
inductio  extendi  ad  ipsam  divinam  voluntatem 
respectu  cujus  queedam  sunt  ita  mala,  ut  non 
possit  Deus  ea  velle  :  qualia  sunt  velle  mentiri, 
velle  non  implere  promissum,  etc.  Quod  non 
provenit  respectu  illius  ex  voluntate  prohi- 
bente ;  ergo  ex  eo  provenit  quod  talis  voluntas 
per  se  mala  est. 

8.  Ratio  autem  a  priori  est.  quia  voluntas 
sumit  bonitatem,  vel  malitiam  suam  ex  ob- 
jecto;  est  autem  aliquod  objectum  ex  se  dis- 
conveniens  naturse  rationali,  ut  sic,  absque 
voluntatis  superioris  prohibentis,  ut  supra  late 
dictum  est  :  ergo  talis  voluntas  per  sese  est 
mala  ex  vi  voluntarise  tendentiee  in  tale  objec- 
tum  ante  voluntatem  prohibentem.  Gonfirma- 
tur,  et  declaratur  primo,  quia  in  ceeteris  re- 
bus,  et  naturis,  queedam  sunt  natura  sua 
disconvenientia  naturis  rerum  ante  omnem 
voluntatem,  ut  calor  ex  se  est  disconveniens 
aquoe,  similiter  in  aliis  rationibus  boni  et 
mali,  verbi  gratia,  delectabilis,  aut  contristan- 
tis  unumquodque  est  ex  se  tale  natura  sua 
sine  respectu  ad  voluntatem  extrinsecam  :  er- 
go  idem  esse  poterit  in  naturali  rationali  ut 
sic,  et  in  ratione  boni  honesti,  aut  mali  con- 
trarii.  Tandem,  quia  sicut  in  speculativis  quee- 
dam  sunt  principia  per  se  nota,  quee  non  pen- 
dent  ab  extrinseco  ut  vera  sint,  ita  etiam  in 
practicis,  qualia  sunt,  vel  illa  generalia,  ho- 
nestum  est  faciendum,  turpe  mtandum  :  vel 
particularia  non  est  mentiendum.,  nemini  est  fa- 
cienda  injuria,  etc.  Heec  ergo  judicia  semper 
sunt  vera  independenter  ab  omni  extrinseco  : 
ergo  et  voluntas  ab  illis  discordans  semper  est 
mala  independenter  etiam  ab  omni  extrinseco. 
Nam  illa  veritas  sumitur  suo  modo  ex  confir- 


374 


DE  MALITIA. 


matione  ad  oppositum  rectum,  vel  non  rec- 
tum  :  unde  si  fingeremus  hominem  invincibi- 
liter  ignoranteni  Deum  et  omnem  superiorem 
voluntatem  prohibentem  mendacium ,  vel 
adulterium,  recte  autem  utentem  naturali  ju- 
dicio  in  rebus  agendis,  intelligeremus  illum 
posse  bene,  vel  male  agere  :  et  a  voluntate 
mentiendi,  vel  adulterandi  in  tali  homine  esse 
inseparabilem  malitiam. 

9,  Secunda  assertio.  —  Dicendum  secundo, 
nullum  posse  esse  voluntatis  actum  malum, 
quin  sit  contra  dictamen  rationis  judicantis 
malitiam  actus,  vel  objecti,  qui  est  sensus 
auctorum  tertiee  sententiee,  et  per  se  constat ; 
quia  non  potest  actus  voluntatis  esse  malus, 
quin  sit  illi  voluntaria  aliquo  modo  malitia,  non 
erit  autem  voluntaria  nisi  sit  aliquo  modo  ra- 
tione  dijudicata,  vel  in  actu  ipso,  vel  in  ob- 
jecto,  quod  perinde  est :  nec  disputo  modo,  an 
hoc  dictamen  debeat,  et  possit  haberi,  nam 
de  hoc  satis  dictum  est  supra  in  materia  de 
voluntario,  disp.  4,  sect.  3. 

10.  Primum  corollariwm  odium  Dei  fore 

malum,  esto  non  prohiberetur.  —  Id  probatur 

quando  non  daretur  prohibitio  proprie  dicta. 

■ —  Atque  ex  his  sequitur  primo  quid  sit  judi- 

candum  de  hac  conditionali,  si  Deus  non  pro- 

hiberet  odium  sui,  non  esset  malum  .•  quidam 

enim  dicunt  utrumque  sequi,  nam  et  esset 

malmn,  quia  esset  de  turpi  objecto,  et  non  esset 

malum,  quia  non  esset  prohibitum  a  Deo,  ita 

respondet  Medina  1,  2,  queest.  81,  art.  1,  et 

queest.  19,  in  principio,  et  queest.  100,  art.  8, 

tamen   si  sit  sermo  de  prohibitione  non  ut 

spectat  ad  naturale  judicium,  sed  ad  volunta- 

tem  divinam,  qua  ut  superior  vult  obligare 

hominem,  ut  hoc  faciat,  vel  non  faciat,  dicen- 

dum  est  conditionalem  hanc  esse  veram,  licet 

Deus  mnprohiberet,  actus  esset  malus,  et  aliam 

partem  omnino  esse  falsam,  neque  sequi  con- 

tradictionem,  quia  objectum  ipsum  per  se  suf- 

ficit  ut  actus  sit  malus  :  illud  autem  non  mu- 

tatur  etiamsi  tollatur  prohibitio.  Deinde  illud 

antecedens  non  est  ideo  impossibile,  ut  impli- 

cet  contradictionem :  non  est  ergo  impossibile, 

ut  ex  illo   sequantur  contradictoria,  Antece- 

dens  imprimis  patet :  si  intercedat  ignorantia 

talis  prohibitionis,  ut  supra  in  exemplo  posi- 

tum  est,  nam  respectu  ignorantiae  perinde  est, 

ac  si  in  re  non  esset  prohibitio.  Deinde  patet 

ex  re  ipsa,  quia  voluntas,  qua  Deus  hoc  pro- 

hibet,  vel  intelligitur  esse  naturalis  qusedam 

displicentia  talis  objecti,  vel  actus  :  et  heec  in 

primis  supponit  malitiam  jam  in  actu,  vel  ob- 

jecto  :  ergo  si  per  possibile,  vel  impossibile 


prsescindamus  hanc  displicentiam,  ut  non  sit, 
erit  in  tali  actu  malitia,  et  deinde  non  constat 
Deum  ex  necessitate  habere  naturalem  displi- 
centiam,  saltem  quoad  exercitium,  quia  nihil 
est,  quod  necessitet  ad  hoc  divinam  volunta- 
tem.  Denique  illi  simplex  affectus,  ut  sic,  per 
se  non  sufficit  ad  rationem  legis  prohibentis, 
sicut  neque  e  contrario  simplex  affectus  com- 
placentise  in  bonum  non  sufficit  ad  rationem 
legis  preecipientis,  ut  patet  in  actibus  consi- 
liorum  :  est  ergo  necessaria  aliqua  voluntas 
efficax,  non  qua  Deus  velit  talem  actum  non 
fieri,  sed  qua  velit  teneri  inferiorem  ad  talem 
actum  non  faciendum  :  hsec  autem  voluntas 
nulla  ratione  probari  potest  convenire  Deo 
necessario  etiam  supposita  voluntate  creandi 
hominem,  nam  licet  sit  consentaneum  divinee 
sapientiee  et  providentiee  gubernare  creaturam 
rationalem,  leges,  et  preecepta  ei  imponendo 
per  voluntatem  suam  :  tamen  non  est  ita  hoc 
necessarium,  ut  contrarium  implicet  contra- 
dictionem  :  sicut  etiam  est  consentaneum,  ut 
retribuat  preemia  pro  bonis  actibus,  et  poenas 
pro  malis,  et  tamen  sine  contradictione  potuis- 
set  Deus  nolle  punire  talem  actum  malum  :  sic 
ergo  posset  etiam  hominem  relinquere,  ut  sua 
ratione  regeretur  nullam  specialem  obligatio- 
nem  per  voluntatem  suam  illi  imponendo, 
nam  hic  etiam  est  quidam  moralis  effectus  ad 
extra,  qui  non  habet  necessariam  connexio- 
nem  cum  alio  effectu,  neque  cum  voluntate 
divina.  Tn  hoc  ergo  sensu,  nullam  involvit 
contradictionem  illa  conditionalis  :  sed  vera 
est  pars  affirmativa,  quod  licet  nulla  esset  ex- 
terna  prohibitio  talis  actus  esset  malus. 

\  1 .  Quid  quando  talis  prohibitio  non  extaret, 
sed  solum  dictamen  rationis. — Alio  vero  sensu 
potest  intelligi  de  dictamine  rationis  divinae, 
vel  humanee,  et  hoc  modo  per  locum  intrinse- 
cum  sequitur,  si  talis  actus  non  judicaretur 
malus  recta  ratione  non  futurum  malum,  quia 
non  potest  esse  malum  autem  aliquod  in  actu, 
nisi  sit  voluntarium  :  non  potest  autem  esse 
voluntarium,  nisialiquo  modo  sit  recta  ratione 
judicatum,  et  quia  nostra  ratio  est  queedam 
participatio  rectee  rationis,  quee  in  Deo  est, 
ideo  etiam  recte  sequitur,  si  in  Deo  non  esset, 
eeterna  lex  indicans  malitiam  actuum,  cui 
voluntas  nostra  repugnaret,  non  posse  in 
actibus  nostris  esse  malitiam,  quia,  ablata  di- 
vina  ratione,  necesse  est  nostram  auferri. 
Si  autem  sub  conditionali  fmgamus  manere 
in  nobis  dictamen  rectee  rationis  indicans  ma- 
lum,  et  per  impossibile  non  esse  in  Deo,  il- 
lud  sufficeret  ad  malitiam,  quia  illud  sufficit 


DISPUTATIO  VII.  SEOTIO  I. 


375 


ut  voluntas  voluntarie  tendat  in  turpe  objec- 
tum. 

12.  Secundum  corollarium  circa  illam  cau- 
salem  \omnis  actus  est  malus  quia  proMbitus], 
ut  sit,  aut  non  sit  vera.  —  Secundo  intelligi- 
tur  ex  dictis,  quid  dicendum  sit  de  causa  cau- 
sali  locutione,  Omnis  actus  voluntatis  est  ma- 
lus,  quia  proMbitus  saltem  lege  ceterna :  nam 
si  intelligatur  de  lege  proprie  imponente  obli- 
gationem  per  voluntatem  legislatoris,  non  est 
simpliciter  necessaria  de  potentia  absoluta,  ut 
ex  dictis  patet,  nec  de  facto  etiam  est  vera,  si 
intelligatur  de  prima  radice,  et  causa  malitiae, 
ut  etiam  patet  ex  dictis  :  potest  autem  de  facto 
verificari  intellecta  de  causa  sufficienti  ad  ma- 
litiain,  nempe  dictamine  intellectus,  seu  lege 
eeterna,  nam  licet,  nulla  alia  esset,  hsec  satis 
esset,  ut  voluntas  nostra  agens  contra  illam 
legem  esset  mala,  et  boc  modo  possent  intel- 
bgi  qusedam  testimonia  Augustini,  Ambrosii, 
et  D.  Tbomae  supra  adducta,  in.n.  2,  nam  de 
facto  ita  est,  quod  omnis  actus  malus  est  con- 
tra  legem  Dei,  et  per  illam  tanquam  per  suffi- 
cientem  rationem,  et  clariorem  notificatur  : 
si  vero  intelligatur  solum  de  lege  distante 
prout  est  in  ratione,  facilius  verificaretur  pro- 
positio  de  inesse,  quam  causalis,  est  enim  vo- 
luntas  mala  agens  contra  dictamen  rationis  : 
tamen  non  ita  proprie  dioi  mala  videtur,  quia 
agat  contra  dictamen  rationis,  sed  quia  volun- 
tarie  tendit  in  malum  objectum,  quod  non  est 
malum,  quia  ratione  ostenditur,  sed  potius 
ideo  ratione  ostenditur  quia  ipsum  malum  est, 
ut  in  principio  bujus  materise  dicebam  :  po- 
test  autem  aliquo  modo  verificari  illa  causa- 
Htas ;  primo  loquendo  de  ratione  divina  in 
quantum  est  prima  mensura,  et  primum 
exemplar  rerum  omnium,  de  ratione  autem 
nostra,  in  quantum  est  necessaria  conditio,  et 
consequenter  aliquo  modo  causa  omnium  ac- 
tuum  voluntatis  :  de  utraque  vero  proprie  ex 
parte  objecti,  non  ex  parte  actuum  intellectus, 
est  enim  voluntas  mala,  quia  discordat  ab  ob- 
jecto,  prout  per  rectam  rationem  proponitur. 

13.  Tertium  corollarium,  quo  sensu  dicantur 
aliqui  actus  intrinsece  mali.  —  Interest  inter 
actus  intrinsece  malos.  —  Tertio  intelligitur  ex 
dictis,  quomodo  dicantur  aliqui  actus  intrin- 
sece  mali,  non  enim  tales  sunt,  quia  malitia 
sit  intrinseca,  et  pbysica  entitas  eorum  de  quo 
postea  in  sect.  3,  neque  etiam  fortasse  :  quia 
non  possit  entitas  pbysica  actus  poni  in  re- 
rum  natura,  sine  illa  malitia,  sed  dicuntur 
tales,  quia  non  possunt  libere,  et  bumano  mo- 
do  fieri  circa  tale  objectum  moraliter,  et  abs- 


que  ignorantia  propositum,  quin  habeant  con- 
junctam,  et  innatam  malitiam,  itaque  repugnat 
tales  actus  morales  sic  factos  esse  bonos,  aut 
manere  indifferentes,  et  ideo  merito  dicuntur 
mali  intrinsece.  Sed  inter  bos  est  advertenda 
qusedam  varietas  et  latitudo,  nam  quidam  ha- 
bent  adjunctam  malitiam  ex  vi  directse,  et 
physicee  tendentiee  in  objectum,  quod  contin- 
git  quando  vel  objectum  habet  omnino  immu- 
tabilem  conditionem  illam  ex  qua  oritur  tur- 
pitudo,  ut  est  in  odio  Dei,  aut  quando  in  ipso 
objecto  directe  volito  proponitur  illa  condi- 
tio,  ex  qua  oritur  illa  turpitudo,  ut  est  in  vo- 
luntate  mentiendi,  furandi,  etc.  Aliquando 
vero  non  adjungitur  malitia  ex  vi  directee  vel 
physicee  tendentiee,  sed  tantum  ex  indirecta  : 
ut  cum  aliquis  vult  hanc  rem  accipere,  vel  ad 
hanc  mulierem  accedere,  et  in  objecto  volito 
non  ponit  conditionem  non  suee,  vel  alienee, 
inter  quos  est  differentia  :  nam  hic  posterior 
actus  potest  conservari  totus  sine  malitia,  si 
in  objecto  mutetur  conditio,  quia  ex  illa  mu- 
tatione  in  objecto  non  sequitur  mutatio  in  ac- 
tu,  quia  non  tendebat  directe  in  illam  condi- 
tionem  :  potest  autem  sequi  mutatio  moralis, 
quia  moraliter  mutatur  objectum  :  in  alio  vero 
actu  non  potest  mutari  objectum,  quin  mute- 
tur  actus  propter  directam  tendentiam,  et  ideo 
non  potest  eo  manente  auferri  malitia  ,  nisi 
forte  interveniente  ignorantia  :  si  tamen  tam 
patens  sit  malitia,  ut  non  possit  ignorari,  ut 
fortasse  est  in  odio  Dei,  non  poterit  ille  actus 
esse  bumanus,  quin  sit  malus;  et  ideo  forte 
Scotus  dixit  hunc  actum  esse  specialiter  intrin- 
sece  malum,  de  quo  nonnulla  in  sect.  3. 

14.  Ad  rationem  dubitandi  in  num.  1.  — 
TJltimo  patet  ex  dictis  respousio  ad  rationem 
dubitandi  in  principio  positam ;  cum  enim  di- 
citur,  omne  malum  debere  esse  contra  pro- 
hibitionem,  vel  contra  debitum,  si  intelligatur 
de  intrinseco  debito  naturee  rationali,  ut  sic, 
est  verum  quod  assumitur,  et  ex  illo  debito 
nascitur  judicium  rectee  rationis,  prohibens 
judicando  convenientiam  naturee,  et  malitiam 
contrariam,  non  imponendo  novam  obligatio- 
nem :  et  hoc  satis  est  ad  omnia,  quee  ibi  assu- 
muntur,  neque  est  necessaria  alia  major  pro- 
hibitio  exterior,  ut  dictum  est,  quamvis  de  facto 
semper  baec  concurrat  ex  perfectione  divinee 
providentiee.  Ad  testimonia  jam  responsum 
est,  in  n.  A,  et  possunt  etiam  non  male  exponi 
de  lege  indicante. 


376 


SECTIO  II. 


Utrum  malitia  actus  voluntatis  proxime  sit  in 
ipso  actu  voluntatis. 


1 .  Prima  opinio.  —  Non  inquiro,  utrum  sit 
proprie  per  identitatem,  vel  per  propriam  in- 
hserentiam,  sed  quocumque  modo  sufficiat, 
ut  actus  ipse  intelligatur,  esse  qui  primo,  et 
proxime  denominatur  ab  hac  malitia  formali- 
ter.  In  qua  re  possunt  esse  duee  opiniones,  quae 
nihil  non  probantur.  Prima  est  hanc  malitiam 
solum  esse  in  actu  exteriori,  ab  eoque  deno- 
minari  interiorem  malum,  quatenus  causa  ejus 
est,  quam  opinionem  consequenter  tenent  de 
malitia  omnes  supra  citati,  qui  simile  docue- 
runt  de  bonitate  et  majori  ratione,  existimant 
hoc  habere  locum  in  malitia,  quia  de  ratione 
boni  est,  ut  per  se  tendat  m  honestum  propter 
honestatem,  quod  solum  videtur  convenire 
actui  interiori :  deratione  autem  mali  non  est, 
quod  per  se  tendat  in  turpe  propter  turpitu- 
dinem  :  id  enim  neque  possibile  est,  nedum 
necessarium  :  sufficit  ergo,  quod  quocumque 
modo  sit  dissonum,  et  disconveniens  rationi : 
hoc  autem  per  se  convenit  actui  exteriori,  in- 
teriori  autem  non  nisi  quatenus  est  causa  ejus : 
unde  fit  etiam,  ut  actus  exteriores  per  se  primo 
prohibeantur,  ut  homicidium;  interiores  autem 
scilicet  voluntas  occidendi  solum  ratione  ex- 
terioris. 

2.  Reprobatur  dicta  opinio. — Hsec  sententia 

est  sine  dubio  contra  D.  Thomam  1,  2,  tota 

queest.  18  et  19,  qui  eodem  modo  loquitur  de 

bonitate  et  malitia,  et  tribuit  eam  actibus  in- 

terioribus :  imo,   qusest.  20,  addit  in  actibus 

exterioribus  non  aliter  esse  malitiam,  quam 

bonitatem,  scilicet  primordialiter,  seu  objec- 

tive  :  formaliter  vero  esse  in  actibus  internis, 

quod  etiam  optime  docet,  quaest.  2,  de  Malo, 

art.  3  et  3,  contra  Gentes,  cap.  10.  Et  potest 

breviter  ostendi  facta  partitione,  quse  supra 

etiam  tradita  est  de  bonitate,  nam  actus  inte- 

riores  mali  quidam  versantur  circa  objecta, 

quae  non  sunt  humanoe  actiones,  sed  res  alias, 

ut  odium  Dei,  invidia  proximi,  et  de  his  con- 

stat  malitiam  eorum  non  posse  esse  in  actibus 

externis,  cum  ad  eos  nuliam  dicant  habitudi- 

nem,  neque  in  solis  objectis  propter  rationes 

ibi  factas,  quia  objectum  non  est  forma  forma- 

liter  denominans  interiorem  actum,  sed  termi- 

nus  habitudinis  actus  ad  ipsum.  Item  quia  ob- 

jectum,  ut  supponitur  actui,  tantum  per  se  est 

in  apprehensione,  et  ut  sic  non  denominat 


DE  MALITIA. 

hominem  malum,  imo  neque  habet  malitiam 
realiter  existentem  eo  modo,  quo  existere  po- 
test,  sed  haec  fit,  quando  voluntas  tendit  in 
illud  objectum :  tres  igitur  alii  sunt  actus  mali, 
per  quos  tendit  voluntas  in  exteriores  actus, 
non  tamen  exequendo,  neque  efficaciter  ad 
illos  movendo,  sed  amando,  desiderando,  vel 
etiam  eligendo  ante  realem  executionem,  et 
de  his  eadem  fere  est  ratio,  quae  de  prseceden- 
tibus,  quia  respectu  talium  actuum  interno- 
rum,  externi  solum  comparantur,  ut  objecta, 
et  non  ut  effectus,  unde  ipsi  interni  statim  ac 
sunt  incipiunt  esse  mali,  cum  tamen  externo- 
rum  malitia  in  re  ipsa  non  sit,  donec  execu- 
tioni  mandentur,  sed  in  apprehensione  tantum. 
Denique  quia  talis  actus  exterior,  neque  phy- 
sice,  neque  moraliter  est  forma  interioris  ipsum 
formaliter  informans,  ac  denominans.  Dices. 
Actus  malus,  qui  fuit,  etiamsi  jam  non  sit,  est 
forma  denominans  hominem  malum :  ergo 
etiam  actus  exterior  futurus  antequam  sit  po- 
terit  esse  forma  denominans  interiorem  malum. 
Respondetur  non  esse  similem  rationem,  nam 
actus  peccati  dum  est,  seu  fit,  denominat  ho- 
minem  actu  peccantem,  quia  est  forma  ejus  : 
postquam  vero  prseteriit,  in  tantum  potest  de- 
nominari  hominem  malum,  in  quantum  sub 
aliqua  consideratione  morali  perseverat :  actus 
vero  exterior  futurus  nullo  modo  est  per  se 
ipsum  forma  denominans  actum  interiorem, 
sed  solum  objectum,  imo  ad  malitiam  talis  ac- 
tus  interioris  lmpertinens  est,  quod  actus  ex- 
terior  sit  aliquando  futurus,  non  enim  habebit 
minorem  malitiam,  etiamsi  nunquam  sit  fu- 
turus. 

3.  Alii  denique  actus  sunt  interiores,  quibus 
voluntas  actualiter  utitur  in  movendis  mem- 
bris  externis  ad  actus  malos,  et  de  his  solis 
videtur  posse  loqui  prsedicta  opinio :  tamen 
revera  est  eadem  ratio  de  illis,  nam  quidquid 
sit,  an  exteriores  actus  in  se  habeant  suam  ma- 
litiam,  quod  postea  suo  loco,  disp.  10,  viden- 
dum  est :  tamen  negari  non  potest,  quin  etiam 
isti  interiores  habeant  suam  internam  mali- 
tiam,  a  qua  mali  denominentur,  quia  etiam  hi 
respiciunt  actus  interiores  malos,  ut  objecta 
sua  :  ergo  si  hoc  sufficit  in  reliquis  ad  interio- 
rem  malitiam,  in  his  etiam  sufficit.  Prubatur 
consequentia,  quia  etiamsi  addatur  causalitas, 
hsec  non  impeclit  malitiam,  sed  si  quid  deberet 
efficere  potius  augeret,  re  tamen  vera  non 
mutat  moraliter  actum  interiorem,  nam  si  ille 
sit  sequalis,  erit  reque  malus,  sive  actus  exte- 
rior  sequatur,  sive  fingatur  impediri  a  Deo 
saltem.  Item  talis  actus  voluntatis  est  per  se 


DISPUTATIO 
valde  disconveniens  homini,  ut  rationalis  est, 
unde  non  est  minus  prohibitus,quam  exterior. 
Item  stante  actu  exteriori  aequali,  potest  esse 
major  malitia  in  interiori,  propter  majorem 
intensionem  et  conatum,  tamen  ad  malitiam 
non  refert,  quod  malus  actus  non  tendat  in 
objectum  turpe,  propter  turpitudinem,  quia 
saltem  necesse  est,  ut  tendat  in  illud,  volendo 
aliquo  modo  ipsam  turpitudinem,  et  boc  fit 
potius  interiori  actu,  quam  exteriori. 

•4.  Secunda  opinio.  —  Secunda  opinio  est, 
malitiam  interioris  actus  esse  intra  ipsam  vo- 
luntatem,  inesse  tamen  immediate  ipsi  poten- 
tiee,  non  vero  in  actu,  quamvis  in  potentiam 
resultet  per  actum,  et  ideo  denominet  ipsum 
actum  malum.  Fundamentum  esse  potest. 
Primo,  quia  heec  malitia  est  potius  ab  activa 
voluntate,  quam  a  receptiva,  est  enim  volun- 
tas  mala,  non  quia  recipit,  sed  quia  male  agit, 
nam  in  tantum  fit  mala,  in  quantum  est  li- 
bera,  non  est  autem  libera  ad  recipiendum, 
sed  ad  agendum.  Unde  cum  prius  natura  effi- 
ciat,  quam  recipiat,  recipit  enim,  quia  agit,  in 
illo  priori,  in  quo  intelligitur  agens  preeter 
rationem,  statim  intelligitur  mala  priusquam 
recipiat  actum  :  ergo  illa  est,  quse  immediate 
intelligitur  affici  malitia,  et  non  actus.  Proba- 
tur  consequentia,  tum  quia  actus,  ut  sic,  non 
agit,  sed  fit  potius,  et  ideo  ipse  ut  sic,  non  ba- 
bet  unde  sitmalus,  tumetiam,  quia  si  voluntas 
prius  natura  intelligitur  mala,  qnam  affecta 
actu,  non  potest  per  actum  formaliter  recipere 
malitiam,  et  ideo  non  dicitur  voluntas  mala, 
quia  malum  agit,  quia  quidquid  fit,  hoc  ipso 
quod  fit  bonum  est,  sed  quia  male  agit,  quod 
sancti  dicunt  voluntatem  fieri  malam  non 
agendo,  sed  deficieDdo  :  ille  ergo  defectus  est 
immediate  in  voluntate  :  potest  autem  hoc 
explicari  in  hypothesi,  si  voluutas  per  se  ipsam 
sine  actu  elicito  medio  libere  moveret  membra 
exteriora  ad  actum  malum,  non  esset  minus 
mala,  quam  modo  est,  et  tunc  malitia  non 
maneret  in  actione  exteriori,  sed  in  ipsa  vo- 
luntate  maneret :  ergo  idem  est  modo  dicen- 
dum  de  voluntate  comparata  ad  suum  actum 
elicitum,  quem  immediate  per  se  ipsam  facit. 

5.  Secundo  potest  aliter  fundari  heec  sen- 
tentia,  quia  hsec  malitia  consistit  in  deformi- 
tate  ad  legem,  seu  rectam  rationem,  seu  natu- 
ram  rationalem,  ut  sic  :  heec  autem  deformitas 
proprie,  et  per  se  convenit  voluntati,  cui  erat 
debita  contraria  conformitas,  nam  actui,  ut 
sicnon  debetur,  sed  sola  habitudo  ad  objectum 
suum ;  ergo  non  in  actu,  sed  immediate  in  vo- 
luntate  est  :  ergo  malitia  quamvis  resultet  ex 


VII.  SECTIO  n.  377 

actu,  non  in  ipso,  sed  in  voluntate  est  imme- 
diate  :  eo  modo,  quo  relatio  paternitatis  ex 
generatione  resultat,  non  est  tamen  imme- 
diate  in  illa,  sed  in  principio,  vel  potentia  ge- 
nerandi  ,  unde  sicuti  transacta  generatione 
manet  paternitas,  ita  transacto  actu  humano 
manet  eadem  malitia,  seu  deformitas  in  vo- 
luntate. 

6.  Rejicitur  prcedicta  opinio  et  vera  statui- 
tur. — Hsec  veroopinio  etiam  repugnat  D.  Tho- 
mse  I,  2,  queestionibus  18  et  49,  ubi  eodem 
modo  loquitur  de  bonitate  et  de  malitia,  et 
art.  1,  ipsius  qusestionis  18,  ex  professo  probat 
actumessemalum,non  quia  oritur  ex  malitia, 
vel  quia  ex  illo  resultat  in  voluntate,  sed  quia 
ipsemet  caret  plenitudine  essendi,  et  articulo 
primo  et  secundo,  quaest.  decima  nona,  probat 
actum  sumere  malitiam  ex  objecto,  et  queest. 
septuagesima  secunda,  articulo  primo  ad  se- 
cundum,  dicitpeccatum  esseactum  debito  or- 
dine  privatum,  et  eadem  fere  est  theologorum 
oimnum  sententia,  ut  in  sequentibus  videbi- 
mus,  imo  omnes  homines  ita  sentiunt,  et  Scrip- 
tura  ita  loquitur  hominem  peccare  non  tan- 
tum  male  agendo,  sed  etiam  efficiendo  actus 
ipsos  in  se  malos.  Ratio  vero  ostensiva  esse 
potest,  quiavoluntas  fit  mala  volendo  malum: 
ergo  actus  ille  quo  vult  malum,  est  etiam  ipse 
malus  :  ergo  malitia  ejus  est  in  ipso,  quatenus 
in  ipso  est  aliquo  modo  tendentia  in  id,  quod 
est  malum,  sicut  actus  est  bonus,  quia  est  ten- 
dentia  in  bonum.  Unde  etiam  hic  urget  illa 
ratio,  quia  alias  etiam  volita  esset  malitia  cum 
sit  contraria,  seu  privative  opposita  :  heec  au- 
tem  versantur  circa  idem.  Item  sicut  interior 
actus  proxime  est  capax  bonitatis,  ita  et  ma- 
litiee.  Tandem  eadem  est  proportio  actuum,  et 
habituum  :  sed  habitus  non  sunt  vitiosi  vitio 
immediate  existente  in  voluntate,  sed  in  se 
ipsis  habent  defectum,  ratione  cujus  consti- 
tuunt  voluntatem  habitualiter  vitiosam ;  ergo 
multo  magis,  etc. 

7.  Impugnatur  deinde  secunda  opinio  juxta 
unum  ejus  sensum.  —  Sed  specialiter  ostendo 
falsitatem  hujus  sententiee,  distinguendo  duos 
modos  extreme  oppositos,  quibus  affirmari  po- 
test,  quique  in  fundamento  ejus  insinuantur. 
Unus  est,  quod  malitia  ordine  naturee  antece- 
dat  actum  in  ipsa  potentia,  alter  est,  quod 
ordine  naturee  sequatur,  et  resultet  ex  actu. 
Tertius  enim,  scilicet  quod  sit  omnino  simul , 
et  comitetur  actum,  excogitari  non  potest,  nisi 
dicendo  malitiam  esse  in  ipso  actu,  quod  inten- 
dimus  :  nam  si  esset  simul  cum  illo,  et  non 
esset  in  illo,  neque  ex  illo,  neque  esset  causa 


378  DE  MALITIA. 

illius ,  sane  omiiino  per  accidens  comitaretur 
illum ,  unde  non  denominaret  illum  :  sicut 
dici  solet  de  actu ,  qui  omnino  concomitanter 
se  habet  ad  omissionem,  vel  de  actu  bono,  qui 
simul  babet  actum  malum  solum  concomitan- 
ter  :  prior  ergo  modus  qui  in  primo  argumento 
indicatur,  est  plane  f alsus,  nam  voluntas  dupli- 
citer  potest  intelligi  prior  natura  suoactu.  Pri- 
mo  ut  antecedit  non  solum  actum  in  facto  esse,, 
sed  etiam  in  fieri,  id  est,  actionem  et  inflexum 
suum,  et  ut  sic,  solum  intelligitur  existere  in 
actu  primo  :  ergo  ut  sic  nondum  babet  mali- 
tiam.  Probatur  consequentia ,  quia  nondum 
intelligitur  exercere  libertatem  suam,  sed  ad- 
buc  esse  indifferens  ad  bonum  et  malum.  Se- 
cundo  concipi  potest,  ut  prior  natura  suo  actu 
in  quantum  ordine  naturas  actio  antecedit  ter- 
minum,  et  sic,  etiamsi  demus  in  illo  priori  jam 
esse  malitiam  in  voluntate ,  non  esset  in  illa 
imniediate,  sed  in  actione  ipsa  per  quam  fit 
mala,  quia  illa  est  defectuosa,  et  tendit  ad  ter- 
minum,  etobjectum  inordinatum  :  et  preeterea 
falsum  est  in  illo  priori  voluntatem  jam  esse 
malam,  seu  fieri  rualam,  quia  voluntas  non  fit 
mala  nisi  volendo  :  non  vult  autem  formaliter 
nisi  per  actum,  qui  est  terminus  actionis  suse, 
ut  suppono  ex  dictis  :  per  actionem  autem  di- 
citur  volens  in  fieri  solum. 

8.  Impugnatio  altera  ejusdem  sensus. — Item 
quoad  boc  eadem  est  ratio  de  bonitate,  quse  de 
malitia  :  nam  etiam  voluntas  fit  bona  efficien- 
do  actum  bonum  :  quse  tamen  bonitas  est  in 
fieri  in  actione,  et  in  facto  esse  in  actu  :  abso- 
lute  tamen  voluntas  constituitur  bona  per  ac- 
tum ,  quia  per  illum  fit  absolute  volens  quod 
honestum  est.  Atque  ex  hoc  exemplo  bonitatis 
constat  esse  sophismata  omnia  ea  quae  in  pri- 
mo  argumento,  numero  quinto,  adducuntur, 
nam  etiam  homo  fit  bonus  per  actionem  libe- 
ram,  quamvis  actus  liber  non  possit  consistere 
in  sola  actione,  loquendo  de  prima  actione  li- 
bera  per  immediatam  emanationem  a  potentia 
libera  ,  et  utrumque  sumi  potest  ex  Concilio 
Tridentino,  sessione  6,  canone  4,  et  can.  li, 
estque  per  se  evidens,  quia  non  potest  talis  ac- 
tio  esse  libera,  nisi  sit  vitalis,  et  immediate 
ab  appetitu  vitali :  non  potest  autem  esse  hu- 
jusmodi,  nisi  sit  immanens  in  ipso  :  est  ergo 
de  ratione  ejus,  ut  informet  suum  principium : 
donec  ergo  utrumque  intelligatur  habere,  non 
potest  intelligi  voluntaria,  ne  dum  libera,  imo 
si  aliquid  esset  separabile  ab  ipsa  quatenus 
voluntaria  est,  magis  esset  affectio,  quam  re- 
ceptio  :  ergo  impossibile  est  intelligere  volun- 
tatem  fieri  malam  per  actionem,  vel  actum 


prius  natura,  quam  recipiat  illam  servata  pro- 
portione.  Unde  impertinens  est  illa  hypothesis, 
in  fine,  num.  quinto,  si  voluntas  efficeret  ac- 
tum  externum  liberum  sine  actu  elicito  medio  , 
etc,  tunc  enimperseipsam  fieret  volens,  non 
per  actum  externum,  et  ita  etiam  per  se  ipsam 
fieret  mala,  non  ut  potentia  est,  sed  ut  intel- 
ligeretur  libere  terminata  ad  objectum,  sub 
qua  ratione  ipsa  tunc  esset  suus  actus,  sicut 
nunc  philosophamur  de  voluntate  divina : 
semper  ergo,  formaliter  loquendo,  hoc  verum 
est,  quod  per  illud  intelligitur  voluntas  fieri 
mala,  per  quod  intelligitur  actu  volens  ma- 
lum. 

9.  Impugnatur  quoque  alter  sensus  ejusdem 
secunda?  opinionis  positus  in  numero  octavo. 
—  Atque  hinc  facile  impugnatur  alter  mo- 
dus  extreme  oppositus,  nam  eo  ipso  quod 
voluntas  intelligitur  volens  tale  objectum, 
intelligitur  jam  prava  antequam  aliquid  ex 
illa  intelligatur  resultans,  et  contra  hoc  proce- 
dit  optime  illa  ratio,  quod  quidquid  postea 
resultat,  est  omnino  per  accidens,  et  prseter 
libertatem,  seu  post  perfectum  jam,  et  con- 
summatum  actum  liberum,  propter  quod  saepe 
in  superioribus  dixi  has  relationes  convenien- 
tise,  vel  disconvenientiee  proprie  sumptas,  ut 
sunt  relationes  resultantes,  esse  impertinentes, 
quia  vel  nullee  sunt,  vel  supponunt  actiones 
bonas,  vel  malas,  ut  inde  resultent.  Prseterea 
nihil  potest  resultare  in  voluntate  ex  actu  malo, 
quod  rationem  malitiee  habere  possit  nisi  sit 
in  ipso  actu  :  nam  vel  est  aliquid  positivum,  et 
hoc  non,  quia,  ut  suppono,  malitia  actus,  non 
est  habitus  vitiosus,  qui  generari  potest,  nam 
licet  non  generetur  per  possibile,  vel  impos- 
sibile,  actus  manebit  malus,  et  illo  manente, 
potest  tota  malitia  actus  deleri :  aliud  autem 
positivum  nec  cogitari  potest :  privatio  autem 
etiam  esse  non  potest,  quia  nulla  est  forma 
positiva  in  voluntate,  qua  privetur  ratione  ac- 
tus  mali  :  quod  autem  quidam  dicunt  privari 
conformitate  ad  legem,  ostendam  inferius 
non  fieri  per  aliud,  quam  per  ipsummet  ac- 
tum  malum  formaliter.  Quare,  etc. 

10.  Conclusio  auctoris  in  hac  sectione. — Di- 
cendum  est  ergo  actum  voluntatis  interiorem 
fieri,  et  denominari  malum  ab  aliquo  defectu, 
qui  in  ipso  est,  et  ab  ipso  formaliter  volunta- 
tem  denominari  malam,  quod  satis  probatum 
est  ex  dictis  contra  alias  opiniones,  quarum 
fundamenta  soluta  sunt :  tota  vero  hujus  rei 
difficultas  consistit  in  explicando  illo  defectu, 
qui  est  in  actu,  ratione  cujus  est  malus  quod 
sequentibus  sectionibus  agendum  est. 


DISPUTATIO  VII.  SECTIO  III. 


379 


SEGTIO  III. 


Vtrum  malitia  actus  interioris  sit  aliquis  mo- 
dus  realis  positivus  et  pliysicus  in  ipso. 

i .  Primum  argumentumpro  affirmanteparte. 
—  Secundum  argumentum.  —  Tertium  argu- 
mentum.  —  Quartum  argumentum.  —  Videtur 
ita  esse  primo,  quia  bonum  et  malum  oppo- 
nuntur  contrarie,  teste  Aristotele  2,  Ethicor., 
cap.  8,  ubi  de  vitio  et  virtute  loquitur,  et 
disputat  de  propria  contrarietate,  ut  a  priva- 
tiva  positione  distinguitur,  ut  patet  ex  capite 
de  oppositis  :  quse  autem  sic  opponuntur,  po- 
sitiva  sunt  in  utroque  extremo,  nam  in  eo 
distinguuntur  a  privative  oppositis :  ergo.  Se- 
cundo  in  naturalibus  ita  contingit,  ut  non  sola 
privatio,  sed  positiva  forma,  ut  talis  est,  sit 
mala  alicui  subjecto,  ut  aquse  non  solum  est 
mala  privatio  frigoris,  sed  etiam  ipsemet  ca- 
lor  quatenus  est  forma  repugnans  naturae  ejus : 
et  hornini,  ut  sensitivus  est,  non  solum  est 
malum  privatio  delectationis,  sed  dolor  ipse 
positivus,  etc;  ergo  similiter  respectu  ratio- 
nalis  naturee,  ut  sic,  non  solum  est  mala  pri- 
vatio  justitiae,  seu  honestatis,  sed  etiam  actus 
ipse  positivus,  quo  tendit  in  objectum  malum, 
nam  illamet  positiva  tendentia,  tam  est  con- 
traria  naturse  rationali,  ut  sie,  quam  est  terree 
contrarius  motus  sursum.  Tertio  hoc  ipso  quod 
intelligitur  in  voluntate  forma,  per  quam  fit 
formaliter  voluntas  difformis  legi,  intelligitur 
voluntas  prave  affecta,  sed  per  actum  positi- 
vum,  ut  talis  est,  physice  fit  formaliter  volun- 
tas  difformis  legi :  ergo  per  illum  aetum,  ut 
sic,  constituitur  mala :  ergo  ille  actus  est  ma- 
lum  voluntatis.  Minor  probatur,  nam  lex  dicit, 
verbi  gratia,  Non  concupisces :  ergo  vohmtas 
per  actum  quo  concupiscit  fit  difformis  legi. 
Confirmatur :  nam  illud  propria  ratio  cujus- 
cumque  rei  est,  per  quod  intelligitur  constitui 
in  tah  esse,  quacumque  alia  ratione  preecisa 
per  intellectum  privativa,  vel  positiva,  sed  hoc 
ipso,  quod  voluntas  intelligitur  habere  actum 
propriuin,  quem  lex  prohibet,  intelligitur  ma- 
lum  morale  in  voluntate,  etiamsi  prsescinditur 
omnis  alia  privatio  :  ergo  ratio  hujusmodi  in 
illo  positivo  actu  consistit.  Ultimo  est  prseci- 
pua  difficultas,  quia  nulla  privatio  fingi  potest, 
in  qua  consistit  hgec  malitia,  ut  latius  videbi- 
mus  sequenti  sectione. 

2.  Propter  hsec  argumenta  aliqui  theologi 
docent  mahtiam  moralem  actus  interioris, 
prsesertim  quando  est  intrinsece  malus,  esse 


differentiam  quamdam,  seu  modum  quemdam 
positivum  et  physicum  ipsius  actus.  Heec  opi- 
nio  solet  tribui  Scoto,  in  2,  distinct.  7  et  41, 
queest.  unica,  et  quodlibetol8,  articuloprimo. 
Quibus  locis  videtur  distinguere  duplex  ma- 
lum  positivum  et  privativum  :  sed  revera  non 
habet  fundamentum  in  Scoto,  in  quo  est  ca- 
venda  duplex  eequivocatio,  nam  priori  loco 
agens  de  actibus  indifferentibus  dicit  interdum 
carere  omni  honestate,  non  tamen  simpliciter 
debita,  aut  necessaria  ad  bonos  mores,  et  hos 
actus  vocat  privative  malos  :  non  quia  revera 
mali  sint,  sed  quia  revera  non  sunt  boni :  ma- 
los  autem  contrarie  appellat,  quando  carent 
bonitate,  debita  et  neeessaria,  quod  est  proprie 
esse  malum.  Altera  eequivocatio  est,  quod  in 
dicto  quodlibeto  agens  de  circumstantiis,  dicit 
interdum  esse  malas  propter  contrarietatem, 
interdum  propter  privationem,  quod  non  est 
dicere  malitiam  ipsam  esse  aliquid  positivum, 
vel  privativum,  sed  conditionem  objecti,  ex 
qua  malitia  oritur,  interdum  esse  positivam, 
interdum  privativam.  Insinuat  autem  hanc  sen- 
tentiam  Almainus,  tractatu  1,  Moralium,  c.  13 
et  14;  et  tractatu  13,  capite  decimo  octavo, 
quamvis  non  satis  explicet. 

3.  Primus  ergo,  qui  hanc  sententiam  ex 
professo  docuit  et  declaravit,  fuit  Cajetanus 
1,  2,  qusest.  18,  art.  5,  qui  distinguit  duplex 
malum :  aliud  vocat  vere  et  proprie,  et  simpli- 
citer  malum:  aliud  vero  quod  est  genus,  vel 
differentia  entis  moralis.  Primum  dicit  con- 
sistere  in  privatione,  et  formaliter  esse  nihil. 
Secundum  vero  formaliter  esse  ens,  et  consis- 
tere  indifferentia  positiva  actus  visioni,  per 
quam  est  contrarius  actui  bono,  et  utrumque 
malum  conjungi  cum  actu  vohmtatis  malo  : 
nam  et  habet  privationem  boni  honesti  spec- 
tantis  ad  rectam  rationem  et  habet  differen- 
tiam  positivam,  qua  tendit  m  illud  :  additque 
Cajetanus  Deum  non  esse  causam  prioris  ma- 
litiae,  bene  tamen  secundae.  Hanc  doctrinam 
repetit  latius,  1,  2,qii8est.  71,art.  sexto,  et  72, 
art.  primo,  et  tribuit  eam  D.  Thomae,  afferens 
duo  testimonia.  Primum  ex  1  parte,  quaest.  48, 
art.  1,  ad2  et  3.  Alterum  ex  3,  contra  Gentes, 
cap.  19.  Et  potest  heec  sententia  juvari  alia 
communi  distinctione  theologorum,  quod  in 
actu  malo,  et  est  malum  conversionis,  et  ma- 
lum  aversionis  :  et  priori  dicunt  respondere 
poenam  sensus,  quse  positiva  est  :  posteriori 
vero  poenam  damni,  quse  est  privativa,  quse 
videtur  desumpta  ex  Augustino,  hb.  2,  de  li- 
bero  Arbitrio,  cap.  19,  et  lib.  3,  capite  primo, 
imo  fundari  potest  in  illo  Jeremiee  2  :  Me  de- 


380 


DE  MALITIA. 


reliquerunt  fontem  aquce  vivw,  et  foderunt  sili 
cisternas  veteres,  etc.  Sunt  ergo  in  actu  malo 
duo  mala,  quse  Cajetanus  distinguit,  unum 
privativum,  quod  aversionis  nomine  significa- 
tur :  alterum  positivum,  quod  significatur  no- 
mine  conversionis,  indicatque  D.  Thomas  illa 
qusest.  72,  art.  6,  ad  2. 

4.  Hanc  sententiam  secuti  sunt  recentiores 
Thomistse,  quanquam  non  in  omnibus  eam  ap- 
probent,  nam  revera,  quod  de  Deo  dicitur  est 
intolerabile,  nam  illud  malum  positivum,  quod 
Cajetanus  ponit,  vere  et  proprie  est  malum 
culps^,  imo  ipse  significat  tanto  magis  hoc 
participare  rationem  mali,  quanto  magis  est 
directe  voluntarius  actus  positivus,  quam  quse- 
libet  negatio,  vel  privatio  illum  consequens  : 
si  ergo  absolute  concedit  Deum  esse  auctorem 
hujus  mali,  absolute  debet  concedere  Deum 
esse  auctorem  mali  culpse,  quod  quam  falsum 
sit,  per  se  satis  constat,  ut  suo  loco  trac- 
tandum  inferius  agendo  cle  peccatis.  Unde  nec 
consequenter  loquitnr  Cajetanus  vocans  ma- 
lum  privativum,  malum  simpliciter,  etnegans 
de  hoc  positivo  :  quod  tamen  dicit  vere  esse 
malum  morale,  nam  esse  malum  morale  non 
diminuit  rationem  mali,  sed  potius  auget :  vel 
ergo  illa  differentia  positiva  est  vera  malitia, 
vel  non  :  si  non,  ergo  simpliciter  non  est  ma- 
litia,  quia  esse  tale,  et  esse  vere  tale,  idem 
sunt  :  si  autem  est  vera  malitia,  erit  proprie, 
et  simpliciter  tale,  quia  esse  morale  non  est 
conditio  diminuens  :  si  ergo  Deus  illius  est 
auctor,  sane  est  auctor  mali  simpliciter,  et 
absolute,  et,  ut  alia  omittam,  falso  imponit 
D.  Thomse,  contra  expressa  verba  ejus  in  eis- 
dem  locis,  quibusillum  citat  :  namprimapar- 
te  dicit  hoc  quod  est  malum  et  bonum,  spe- 
cificare  actus  morales,  tamen  addit  bonum 
per  se,  malum  autem  in  quantum  est  remotio 
debiti  finis  ;  unde  concludit  malum,  quod  est 
differentia  in  moralibus  non  esse  differentiam 
constitutivam  ejus,  nisi  ratione  boni,  in  quo 
fundatur  malitia ;  in  tertio  autem  contra  Gen- 
tes  expresse  dicit  malum,  quod  est  differentia 
in  moralibus,  non  esse  aliquid,  quod  in  se 
malum  sit,  sed  bonum  :  hujusmodi  tamen  est 
malum  in  quantum  privat  ordine  rationis, 
quod  esthominis  bonum,  et  supramalum  mo- 
rale  estgenus,  et  differentia,  non  eo  quod  est 
privatio  boni  rationis,  ex  quo  dicitur  malum, 
sed  ex  natura  actionis  vel  habitus  ordinati  ad 
aliquem  finem,  et  alia  multa  ibi  dicit,  quse 
Ferrariensis  advertit,  ubi  etiam  congerit  alia 
diviThomse  loca,  et  alia  in  sequentibus  ego  af- 
feram.  Tandem  illa  expositio  conversionis,  vel 


aversionis,  nihil  favet  Cajetano :  nam,  ut  omit- 
tam  alias  expositiones,  quse  in  materia  de 
peccatis  traduntur,  per  conversionem  significa- 
tur  malitia  quam  habet  actus  ex  objecto  proxi- 
mo,  vel  circumstantiis  :  nomine  vero  aversio- 
nis,  malitia,  quam  habet  in  ordine  ad  Deum, 
et  ultimum  finem,  de  quibus  an  re  ipsa,  an 
ratio  e  distinguatur,  non  est  disputandumhoc 
loco,  satis  sit  utrumqueesse  malitiam  moralem, 
et  de  utraque  disputari  posse  :  an  consistat  in 
positivo,  vel  in  privativo,  nam  malitia  conver- 
sionis  (in  altera  enim  nulla  est  difficultas)  non 
ideo  sic  appellatur,  quia  positiva  sit,  sed  quia 
comitatur  conversionem  voluntatis  ad  objec- 
tum  suum,  et  hoc  modo  ait  D.  Thomas  in 
conversione  esse  aversionem  a  regula  rationis  : 
lege  illum,  citata  qusest.  71,  art.  6,  ad  5,  et  72, 
art.  7. 

5.  Prima  assertio.  —  Ut  ergo  quaestionem 
expediamus,  advertendum  est,  sicut  in  supe- 
rioribus  distinximus,  dupliciter  rem  aliquam 
posse  dicibonam,  scilicet  vel  absolnte  et  in  se: 
vel  respective,  seu  alteri,  ita  etiam  distingui 
posse  malum  :  potest  enim  res  dici  mala,  vel 
quia  in  se  est,  seu  quia  in  se  habet  malitiam, 
vel  quia  alteri  est  mala  tanquam  prava  affec- 
tio,  seu  disconveniens  illi.  Dicendum  primo  : 
actus  vohmtatis  non  est  in  se,  et  absolute  ma- 
lus  respectu  suse  physicse,  et  positivse  entitatis 
prsecisse  sumptse.  Hsec  conclusio  sumitur  ex 
divo  Thoma,  1,  2,  q.  18,  a.  1,  qui  probat  actum 
esse  malum  non  ratione  sui,  sed  quia  caret  ple- 
nitudine  essentiali,  et  aliislocisinfracitandis: 
et  est  communis  doctorum,  in  2,  d.  34,  35  et 
40,  Capreolus,  d.  37,  q.  1,  a.  3,  et  Driedinus,  1, 
de  gratia,  etlibero  Arbitrio,  tractatu  4,  c.  1  ; 
actus  (inquit)  voluntatis  non  est  malus,  quia, 
secundum  se  malus  sit,  sed  quia  malus  est  ra- 
tionali  menti :  et  fortasse  in  hoc  sensu  dixit 
Gregorius,  in  2,  d.  34,  malum  morale  non  esse 
aliquid  incomplexe  significabile,  quia  non  est 
actus  ipse  secundum  se,  sed  est  actum  fieri 
cum  tali  cognitione,  libertate,  etc.  Quse  sen- 
tentia  a  Cajetano  et  aliis  rejicitur,  1,  2,  q.  71, 
articulo  sexto.  Et  merito,  nam  quod  ad  vocem 
attinet,  quidquid  hoc  malum  sit,  potest  sim- 
plici  voce  significari,  vel  in  genere,  ut  nomine 
vitii,  vel  peccati :  vel  in  specie,  ut  nomine  for- 
nicationis,  furti,  etc.  Et  quod  attinet  ad  rem, 
vel  conceptum,  etiam  hoc  malum  est  aliquid 
unum,  sive  illud  sit  compositum,  sivesimplex, 
quod  uno  conceptu  potest  concipi  et  signifi- 
cari. 

6.  In  hoc  tamen  verum  habet  hsec  senten- 
tia,  quod  actus  absolute,  et  secundum  se  sum- 


DISPUTATIO  VII.  SECTIO  III. 


381 


ptus,  non  potest  dici  malus  ratione  solius  phy- 
sicae  entitatis,  quod  possumus  confirmare  ex 
communi  sententia  omnium  Patrum,  qui  non 
solum  de  actu  voluntatis,  sed  in  universum  de 
omni  re  et  natura,  ita  sentiunt,  quorum  pau- 
cas  sententias  notabo,  quia  sunt  fundamenta 
hujus  materise.  Primus  et  praecipuus  auctor 
est  Dionysius,  cap.  4,  de  divinis  Nominibus, 
inquit :  Essentia,  omnis  actio,  omnis  habitus,  et 
uno  nomine,  quidquidest,  expulcJiro,  et  bono  est, 
et  quatenus  tale  bonum  est :  unde  concludit, 
malum  non  esse  aliquid  eorum,  quce  sunt,  quod 
probat,  tum  quia  boni  est  in  lucem  proferre  et 
conservare ,  mali  interimere  et  perdere  ,  tum 
etiam  quia  alias  sibi  aliquid  malum  esset,  tum 
denique,  qitia  niliil  intendens  ad  malum  opera- 
tur,  et  inferius  :  nullam  essentiam  esse  malam, 
quatenus  essentia  est,  et  natura,  et  quatenus  illi 
non  deest  naturalis  constitutio,  et  convenientice, 
aptceque  compositionis  ratio,  et  inferius  dicit 
dsemones  non  esse  malos  quatenus  inest  eis  mo- 
tus  quidam  appetitus,  sed  quatenus  in  naturali 
actione  imbecilles  sunt,  seu  quia  privantur  bo- 
nis,  quse  ipsis  accommodata  sunt,  et  alia  si- 
milia  multa  ibi  habet.  Augustinus  in  omnibus 
imitatur  Dionysium,  libro  undecimo  de  Givi- 
tate,  capite  nono :  Mali  nulla  natura  est,  sed 
amissio  boni,  mali  nomen  accepit,  et  loquitur 
de  malo  culpaj :  idem  ,  in  Enchiridio ,  capite 
undecimo,  inter  alia  :  Res  in  quantum  naturce 
sunt,  malce  esse  non  possunt;  et  capite  vigesi- 
mo  quarto,  dicit  peccatum  esse  primum  creatu- 
rce  rationalis  malum,  id  est,  prima  privatio 
boni,  et  libro  3,  Confess.,  cap.  7,  et  libr.  7, 
cap.  5,  usquead  16,  et  lib.  l,contra  Adversa- 
rios  legis,  et  Prophet.,  cap.  5,  et  de  vera  Reli- 
gione,  cap.  40,  et  lib.  2,  de  moribus  Manich., 
et  libro  de  Natura  boni,  et  2,  de  lib.  Arb.,  cap. 
ult.,  ubi  in  specie  disputat  depeccati  malitia, 
quam  dicit,  ut  sic  ex  nihil  esse,  et  non  a  Deo, 
quo  modo  exponit  tractatu  1,  in  Joan.,  illud  : 
jSine  ipso  factum  est  nihil,  id  est,  peccatum, 
quod  nihil  est,  quia  (inquit)  idolum  nihil  est  in 
mundo,  ad  Gorinth.  8,  unde  lib.  83  Quaestio- 
num,  qusest.  7,  dicit  nomen  mali  sumptum  esse 
ex  privatione  speciei,  idem  late  11,  de  Givitate, 
in  principio,  hos  Patres  secutus  est  Anselmus, 
libro  de  Goncord.  praesci.,  et  liberi  Arbitrii, 
cap.  1,  in  fine,  et  1,  de  conceptione  Virginis, 
cap.  27,  latius,  et  ex  professo  libro  de  Gasu 
diaboli,  cap.  7,  ubi  distincte  agit  de  essentia 
substantiee,  accidentis  et  motus,  vel  conversio- 
nis  voluntatis  :  et  in  omnibus  ait  malum  con- 
sistere  in  absentia  boni,  ubi  debet,  et  expedit 
esse  bonum :  et  heec  sunt  preecipua  loca  hujus 


materiee ,  et  ad  heec  fere  accedit  Fulgentius, 
libro  de  Fide  ad  Petrum,  c.  25,  alii  vero  Patres 
directe  loquuntur  contra  Manichseum  ponen- 
tem  quamdam  primam  naturam  per  se  ma- 
lam  etincreatam:  obiter  verofavent  huic  sen- 
tentise,  ut  videre  licet  in  Leone  papa,  ep.  93, 
cap.  6,  Hieronymo,  Matth.  27,  etlsa.  18,  et 
Amos  3,  Gregorio  36,  Moralium,  c.  24,  alias32, 
et  super  1,  Regum.,  lib.  1,  cap.  14,  circaprin- 
cipium :  Res  quidem  (inquit)  aliquod  esse  Jia- 
bet,  peccatum  vero  nullum :  peccator  ergo  pec- 
cando  ad  nihilum  tendit.  Rernardus  etiam, 
homil.  6,  adventus,  Justinus,  q.  46  et  73,  dicit 
malum  non  esse  nisi  perversionem,  vel  eversio- 
nem  boni.  Epiphanus,  haeresi  24  et  66,  Nysse- 
nus,  oratione  Catechum,  cap.  5,  6  et  7,  et 
homil.  2,  in  Cant.,  Rasilius,  hom.  9:  Quod 
Deus  non  est  auctor  malorum,  inter  alia ;  mali 
essentiam  statuere  non  possumus,  nam  malum 
boniprivatio  est :  et  in  Constit.  monast.,  c.  3: 
Vitium  nihil  aliud  est,  quam  desertio  virtutis : 
idem  Chrysostomus,  hom.  2,  inActa,  circa  fi- 
nem,  et  oratione  38,  Damacenus  2,  de  Fide, 
cap.  4 :  NiJiil  aliud  quippiam  est  malum,  quam 
boniprivatio,  sicut  tenebrce  luminis,  et  agit  de 
malo  culpse,  idemque  repetit,  lib.  4,  cap.  2. 

7.  Ratione  vero  probatur  conclusio,  quia 
actus  voluntatis  quatenus  in  se  absolute  consi- 
deratus,  vel  intelligitur  habere  totum  id,  quod 
sibi  debetur  ratione  suee  speciei  in  genere  en- 
tis,  atque  id  solum  :  vel  intelligitur  carere  ali- 
quo  sibi  debito,  vel  habere  aliquid  ultra  id 
quod  sibi  debetur  :  si  primum,  ut  sic,  non  po- 
test  intelligi,  quod  sit  malus  absolute,  quia  hoc 
ipso,  quod  habet  aliquod  esse,  secundum  illud 
habet  aliquam  perfectionem ,  neque  enim  in- 
telligi  potest  esse  reale  sine  perfectione  aliqua, 
nam  hoc  saltem  modo  bonum  cum  ente  con- 
vertitur :  sed  nulla  res  est  in  se  mala,  propter 
quod  praecise  habeat  perfectionem  sibi  debitam 
imo  in  hoc  maxime  consistit  uniuscujusque 
rei  bonitas  :  ergo  ex  illo  titulo  praecise  non  po- 
test  actus  voluntatis,  neque  alia  res  dici  in  se 
mala.  Rursus  non  est  necesse,  ut  actui  volun- 
tatisaddatur  aliqua  res  positiva  distincta  ab  en- 
titate  sibi  debita  :  imo  licet  hoc  habeat  locum 
in  aliis  rebus,  non  tamen  in  his  actibus,  qui 
non  sunt  subjecta,  neque  in  se  recipiunt  alias 
entitates,  sed  sunt  ultimi  actus :  ergo  solum 
superest  aliud  caput,  ut  possit  actus  dici  ma- 
lus,  ex  carentia  scilicet  perfectionis  debitee,  et 
heec  assertio  magis  ex  inferiori  constabit. 

8.  Secunda  assertio.  —  Dicendum  secundo. 
Actus  voluntatis  non  est  hoc  modo  moraliter 
malus  ratione  solius  physicse  entitatis,  seu  spe- 


382 


DE  MALITIA. 


cificationis,  sed  oportet  addere  ei  privationem 
aliquam,  velnegationem,  aut  moralem  aliquam 
rationem.  Hsec  conclusio  sumitur  ex  Patribus 
citatis,  n.  6,  preesertim  ex  Dionysio  et  aliis,  qui 
requirunt  privationem  aliquam  ad  quodcum- 
que  malum,  et  sine  dubio  est  D.  Thomae,  pree- 
sertim  3,  contra  Gentes,  cap.  9,  ubi  inter  alia 
dicit  peccatum  esse  malum  hominis,  quatenus 
privat  ordine  rationis,  quod  est  hominis  bonum, 
et  ibidem  docet  formam  aliquam  esse  malam 
alicui  subjecto.  Quatenus  est  illi  improportio- 
nata  et  disconveniens,  quam  improportionem  et 
discon venientiam  dicit  consistere  in  privatione . 
Item  sumitur  ex  quaestione  de  Malo,  articulo 
secundo,  et  articulo  nono,  ad  2,  et  ex  1,  2, 
quaest.  54,  art.  3,  quaest.  72,  articulo  primo, 
ad  2,  71,  articulo  primo,  in  corpore,  et  ad  2, 
et  alibi  Bonaventura,  in  2,  d.  42,  qusest.  ult., 
dicit  conversionem  non  esse  malam,  nisi  ra- 
tione  alicujus  inordinationis .•  idem  fere  Sco- 
tus,  in  2,  dist.  34,  articul.  1,  et  in  4,  dist.  26, 
queest.  1. 

9.  Prima  ratio pro  eadem  assertione.  —  Ra- 
tione  potest  primo  probari  ex  dictis,  quia  for- 
ma,  quae  secundum  se,  etabsolute  sumpta  bona 
non  videtur  posse  esse  mala  alicui  subjecto, 
ratione  suse  bonitatis  preecise  sumptse  :  ergo, 
ut  sit  illi  mala,  oportet  aliquid  aliud  in  ea  addi 
preeter  bonitatem  ejus  inconsideratee  :  sed  in 
actu  voluntatis  prsecise  ratione  suee  entitatis 
sumpto,  solum  considerantur  bonitas  et  per- 
fectio  ejus  :  ergo  ratione  ejus  preecise  non  po- 
test  esse  malus  voluntati  :  quod  argumentum 
magis  urget  in  hoc  actu,  quam  in  aliis  quali- 
tatibus  :  nulla  enim  qualitas  est,  quee  licet 
alicui  subjecto  sit  ruala,  et  disconveniens,  non 
sit  bona  alteri,  quia  semper  respicit  aliquod 
subjectum  ut  proprium,  cum  quo  habet  pro- 
portionem,  et  ad  quod  ordinatur,  ut  perfectio 
ejus,  vel  ab  eo  manat,  ut  a  connaturali  prin- 
cipio.  At  vero  actus  voluntatis  humanee,  qua- 
tenus  prsecise  est  tale  ens  physicum,  nulli  al- 
teri  subjecto  bonum  est,  et  hanc  voluntatem 
respicit,  ut  proprium  subjectum,  et  ab  illa 
oritur  tanquam  a  connaturali  principio  :  ergo 
sub  hac  preecisa  ratione  non  est  malus  homini, 
sed  oportet,  ut  sit  bonus  aliquo  modo. 

10.  iSecunda  ratio.— Secundo  principaliter 
probatur,  quia  si  in  actu  voluntatis  praecise 
consideretur  totum  id,  quod  est  reale,  potest 
inesse  voluntati,  et  ab  illa  fieri  absque  malitia 
morali  :  ergo  signum  est  hanc  malitiam  non 
consistere  in  sola  physica  entitate,  alioqui  es- 
setinseparabilis.  Antecedens  etiam  est  notum 
in  omnibus  actibus,  qui  ex  malis  possunt  fieri 


boni,  ant  non  mali  ex  sola  physica,  velmorali 
mutatione  objecti,  sine  mutatione  ipsorum,  ut 
sunt  omnes  illi,  qui  sunt  mali  tantum,  quia 
prohibiti,  et  illi  etiam  qui  licet  ex  se  mali  sint, 
non  tamen  directe  tendunt  in  eam  conditio- 
nem  objecti :  in  qua  fundatur  malitia,  ut  in  1 
sect._,  n.  13,  magis  declaratum  est;  de  aliis 
vero  actibus,  qui  magis  sunt  intrinsece  mali, 
et  directe  tendunt  in  privata  objecta,  et  in 
conditiones  eorum,  in  quibus  malitia  funda- 
tur,  probari  potest  antecedens  assumptum  ex 
illo  Dionysii :  Quia  nemo  intendens  ad  malum 
operatur,  nam  tota  ratio,  seu  specificatio  po- 
sitiva  actus  voluntatis,  sumitur  ex  objecto  for- 
mali,  seu  motivo  :  sed  hoc  nunquam  est  ma- 
litia  actus,  vel  objecti,  sed  est  ratio  aliqua 
boni  :  ergo  ex  vi  illius  prtecise  sumptee  non 
erit  malitia  in  actu.  Quod  potest  confirmari 
duobus  modis,  primo  ex  differentia  inter  bo- 
num  honestum,  et  malum  illi  oppositum,  vo- 
luntas  enim  non  solum  tendit  directe  in  bonum 
honestum,  sed  etiam  quia  bonum  est,  et  ideo, 
et  actus  habet  honestatem  ex  vi  directae  ten- 
dentiee  in  tale  objectum,  et  omnes  actus,  qui 
in  idem  objectum  sic  tendunt,  sicut  habent 
eamdem  honestatem,  ita  etiam  eamdem  spe- 
ciem  positivam  :  actus  autem  mali  licet  ten- 
dant  in  turpe  objectum,  non  tamen,  quia  tur- 
pe  est,  sed  semper  illud  induunt  sub  aliqua 
ratione  alia  :  unde  fit,  ut  actus  tendentes  in 
idem  objectum  turpe,  et  habentes  malitiam 
ejusdem  rationis,  habeant  speciem  physicam, 
et  positivam  valde  diversam ;  si  motivum,  seu 
ratio  boni,  sub  qua  appetuntur,  sint  diversa. 
Exemplum  est  facile,  si  duo  velint  subripere 
aliena,  alter  propter  honorem,  alter  propter 
delectationem,  malitia  injustitise  eadem  est, 
motus  autem  voluntatis,  et  affectio  positiva 
valde  diversa. 

11.  Sed  fortasse  responderi  posset,  argu- 
mentum  concludere,  malitiam  non  esse  pri- 
mam  speciem  positivam  actus,  non  tamen  non 
esse  aliquem  modum  positivum  illi  superaddi- 
tum.  Sed  hoc  facile  potest  ex  dictis  in  superio- 
ribus  impugnari  :  quia  hic  modus  non  potest 
esse  intentionis,  quia  tota  intentio  actus  habet 
eamdem  specificationem,  idemque  motivum 
in  objectum,  neque  etiam  per  modum  exten- 
sionis,  nam  hsec  satis  in  disputat.  quarta,  re- 
jecta  ssepe  est  in  actibus  voluntatis,  et  hic 
evidentius  non  habet  locum,  quia  haec  malitia 
non  adjungitur  actui  propter  novam  aliquam 
directam  tendentiam  in  objectum,  sed  propter 
indirectam  secundum  moralem  quamdam  ra- 
tionem,  ut  magis  statim  patebit.  Dices,  quam- 


DISPUTATIO  VII.  SECTIO  III. 


383 


vis  argumentum  concludat,  actum  ex  vi  solius 
specificationis  non  esse  malurn,  non  tamen  ex 
vi  talis  individuse  entitatis,,  saltem  in  aliquibus 
actibus,  a  quibus  est  omnino  inseparabilis  ma- 
litia,  si  non  ratione  motivi,  saltem  ratione  ob- 
jecti  mali  :  quamvis  enim  voluntas  non  possit 
amare  malum  solum,  quia  malum  est^  tamen 
sub  aliqua  ratione  inferioris  boni  potest  directe 
amare  ipsam  malitiam  bonestati  contrariam., 
ut  offensionem  Dei  ut  sic,  recessum  a  recta 
ratione,  et  similia,  quse  nunquam  possunt  sine 
culpa,  et  malitia  amari  ex  vi  materialis  objecti, 
in  quod  voluntas  directe  ,  et  pbysice  tendit : 
ergo  saltem  bi  actus  erunt  mali  ex  vi  pbysicse 
tendentise. 

12.  Non  videtur  satisfieri,  si  dicamus  bos 
etiam  actus,  si  absque  libertate  fiant,  non  ba- 
bere  malitiam.,  et  tamen  babere  eumdem  po- 
sitivum  ordinem  ad  objectum,  possunt  autem 
sine  libertate  fieri  :  imo  in  amantibus  possunt 
esse  actus  omnino  ejusdem  rationis  quoad  pby- 
sicam  entitatem,  quia  amentes  possunt  ap- 
prebendere  illam  inferioremrationem  boni^sub 
qua  talis  actus  fit,  et  in  motibus  primo  primis 
possunt  esse  bujusmodi  actus  omnino  ejusdem 
rationis  absque  malitia. 

Sed  hoc,  ut  dicebam^  non  videtur  posse  sa- 
tisfacere,  quia  dici  potest  bujusmodi  actum 
non  libere  factum,  esse  quidem  malum,  non 
tamen  imputari  ad  culpam  ex  defectu  liberta- 
tis,  quod  videtur  posse  sumi  ex  D.  Tboma, 
qusestione  secunda,  de  Malo,,  articulo  secundo, 
et  ex  his,  quse  supra  dicebamus,  scilicet  amo- 
rem  Dei  necessariuin,  esse  bonum,  non  tamen 
tribui  operanti  ad  meritum  et  laudem  ex  de- 
fectu  libertatis. 

43.  Sed  nibilominus  responsio  data  non  est 
mala  quse  magis  declaratur  per  banc  condi- 
tionalem  :  nam  si  per  possibile,  vel  impossi- 
bile  homo,  qui  babet  talem  actum.,  invincibi- 
liter  ignoret,  seu  voluntarie  non  consideret 
esse  turpe,  et  inbonestum,  sic  tendere  in  tale 
objectunx,  actus  ille  non  erit  malus  moraliter, 
non  solum  quia  non  imputabitur,  sed  quia  in 
se  non  babet  malitiam,  et  tamen  retinet  totam 
physicam  entitatem  specificam  et  numericam  : 
ergo  signum  est  non  in  bac  malitia  prsecise 
consistere.  Major  propositio  constat,  quia  mo- 
ralis  malitia  actus  voluntatis  non  potest  intel- 
ligi  sine  aversione,  seu  recessu  a  recta  ratione 
per  ipsummet  actum  voluntatis  :  hsec  autem 
esse  non  potest  interveniente  ignorantia,  quse 
non  solum  liberum,  sed  etiam  voLuntarium 
tollit,  quod  potest  recte  explicari  juxta  quam- 
dam  opinionem  Nominalium,  dicentium  etiam 


bunc  actum  :  Volo  agere  contra  legem,  posse 
esse  non  malum  de  potentia  absoluta,  si  ipse 
non  sit  prohibitus,  sed  tantum  objectum  ejus: 
quamvis  enim  hsec  opinio  falsa  sit  seclusa 
ignorantia,  tamen  recte  declarat  non  esse  om- 
nino  impossibilem  illam  ignorantiam_,  atque 
adeo  moralem  deordinationem  actus  non  con- 
sistere  in  sola  tendentia  in  objectum  directe 
voluntaria^  sed  necessario  includere  recessum 
a  lege^  seu  recta  ratione  indirecte  voluntarium 
in  ipsomet  actu,  qui  recessus  non  est  in  illo 
aliquid  physicum,  sed  morale. 

14.  Ultima  tandem  confirmatio  esse  potest, 
quia  hoc  modo  recte  intelligitur,,  quomodo  ac- 
tus  voluntatis,  quamvis  sit  malus  homini  sim- 
pliciter,  nihilominus  procedit  intrinsece  a  vo- 
luntate  hominis  secundum  aliquam  inclina- 
tionem  naturalem  ejus,  qusenon  est  mala,  sed 
bona  homini,  scilicet,  quia  actus  ille  quatenus 
positive  procedit  ab  homine  per  physicam  effi- 
cientiam,  ex  hoc  prsecise  non  est  malus,  et 
tendit  ad  aliquid  naturse  conveniens,  seu  sub 
ratione  convenientis.  Hinc  etiam  facilius  expe- 
ditur  illa  communis  difficultas,,  quomodo  actus 
malus  sit  a  Deo,  nam  solum  efficitur  a  Deo, 
quatenus  aliquid  pbysicum,  et  reale  est.  et  ut 
sic  prsecise  non  est  malus,  de  quo  infra  in  ma- 
teria  de  peccatis. 

15.  Ad  primum  argumentum  in  n.  1. — Ad 
secundum  argumentum  iiid.  — Ad  tertium  ar- 
gumentum.  — Ad  rationes  dubitandi  positas, 
n.  1.  Ad  primam  de  oppositione  varie  respon^ 
det  divus  Thomas  variis  in  locis,  scilicet  vel 
Aristotelem  in  eo  capite  posuisse  exempla  non 
ex  propria  sententia,  sed  antiquorum,  vel  lo- 
cutum  esse  de  contrarietate  late  sumpta  :  vel 
certe,  quod  verius  est,  malum  opponi  contra- 
rie  bono,  non  ratione  malitiae  praecisse,  sed  ra- 
tione  ejus,  in  quo  fundatur  malitia :  sicut  ve- 
rum  et  falsum  potest  dici  opponi  contrarie, 
non  ratione  veritatis  et  falsitatis  praecisse,  sed 
ratione  affirmationis  et  negationis,  in  quibus 
fundantur.  Sic  Dionysius,  cap.  4,  dedivinisNo- 
minibus,  dicit  malum  non  pugnare  contra  bo- 
num,  nisi  virtute  alicujus  boni,  quia  secundum 
se  est  impotens  et  indifferens,  et  D.  Thomas  3, 
contra  Gentes,  cap.  9,  malum  (inquit)  non  re- 
pugnat  positive  bono,  nisi  ratione  alicujus  loni- 
tatis:  et  qusest.  i,  de  Malo,  art.  \,  ad  %  3  et 
ht,  dicitmalum,  ut  sic,  opponi  privativebono; 
contrarie  vero  ratione  alicujus  boni,  quod  ne- 
cesse  est  manere  in  eo^  quod  denominatur  ma- 
lum.  Idem,  q.  3,  de  Potentia,  a.  6,  ad  2  et  in 
2,  ad  40,  a.  I,  ad  5.  Ad  secundam  Anselmus., 
1.  de  Gasu  diaboli,  cap.  26,  in  hoc  ponit  diffe- 


384  DE  MALITIA. 

rentiam  inter  mala  naturalia  et  moralia,  quod  dendum 
in  priori  malo,  quod  ipse  vocat  incommodita- 
tem,  interdum  malitia  nihil  reale  est :  ut  cseci- 
tas.,  interdum  vero  est  aliquid,  ut  dolor :  in 
posteriori  autem  malo,  quod  ipse  voeat  injus- 
titiam,  semper  dicit  malitiam  esse  nihil,  quod 
fortasse  dixit  propter  moralitatem  indirecte 
voluntariam,,  quae  in  omni  actu  malo  necessa- 
rio  includitur,  nihilominus,  absolute  loquendo_, 
ego  responderem,  etiam  in  naturalibus  for- 
mam  positivam  non  esse  malam  ratione  posi- 
tivi,  ut  sic,  nisi  quatenus  includit  aliquam 
privationem,  vel  negationenr,  quee  autem  hsec 
sit  explicabo  commodius  post  sectionem  se- 
quentem.  Ad  tertiam  jam  declaratum  est  so- 
lam  physicam  tendentiam  non  sufficere  ad  ra- 
tionem  mali  moralis:  quid  vero  ulterius  ad- 
dendum  sit,  superest  explicandunx,  in  gratiam 
ultimi  argumenti. 


SECTIO  IV. 

Utrum  malitia  moralis  actus  voluntatis  prceter 
entitatem  addat  rationem  moralem  positivam, 
vel  tanium  privativam. 

1  Ratio  dubitandi  pro  utraque  parte. — Ratio 
dubii  est_,  quia  nulla  privatio  potest  intelligi 
in  actu  voluntatis,  quee  compleat  rationem  ma- 
litise,  nam  ista  esse  deberet  carentia  honestatis 
debitse  actui_,  sed  actui  malo  nulla  honestas 
debetur,  nam  potius  repugnat  speciei  talis  ac- 
tus_,  ergo.  Major  patet,  quia  malitia  non  con- 
sistit  in  negatione  rei  non  debitse,  non  est 
enim  homo  malus  si  caret  bonitate  sibi  non 
debita  :  sicut  nec  dicitur  res  imperfecta  eo 
quod  non  habet  perfectionem  sibi  non  debitam: 
in  contrarium  est,  quia  omnes  Sancti  citati  re- 
quirunt  negationem  aliquana,  seu  privationem 
ad  rationem  mali. 

2.  Opinio  quorumdam  in  cujus  gratiam  no- 
tantur  quatuor  in  actu  voluntatis.  —  In  hac  re 
est  multorum  opinio,  consistere  hanc  malitiam 
in  quadam  positiva  ratione,  seu  relatione  mo- 
rali,  quam,  ut  explicem,  distinguamus  varias 
moralitates.,  quse  possunt  esse  in  actu  volunta- 
tis.  Prima  est,  et  communissima  ratio  liberi, 
seu  deliberati  actus,  de  qua  nulla  est  contro- 
versia,  nam  ex  hac  denominatione,  ut  sic,  non 
sumitur  denominatio  boni,  vel  mali,  quia  de 
se  est  indifferens  et  communis,  neque  hsec 
ipsa  denominatio  excludit  omnem  negationem, 
vel  privationem;  requirit  vero  tale  objecturn, 
quod  non  valeat  voluntati  necessitatem  inferre, 
et  in  voluntate  requirit  potestatem  ad  suspen- 


actum.  Secunda  denominatio  est, 
quia  actus  voluntatis  dicitur  difformis  legl,  seu 
rectae  rationi,  quee  in  actu  nihil  reale  ponit 
praeter  entitatem  physicam  ejus ,  et  dictamen 
rectse  rationis  vel  actuale,  vel  quod  in  esse  de- 
beret,  inde  enim  resultat  illa  denominatio,  vel 
relatio,  et  in  hac  multi  ponunt  rationem  ma- 
litise,  et  consequenter  loquuntur,  nam  bonita- 
tem  ponunt  in  conformitate  contraria.  Et  po- 
test  hoc  confirmari  ex  illa  definitione  peccati, 
est  dictum,  vel  factum  contra  legem  Bei :  nam 
idem  est  esse  contra  legem,  et  contra  ratio- 
nem  :  illa  autem  contrarietas  consistit  tantum 
inpreedicta  contrarietate,  quiascilicet  voluntas 
facit  quod  ratio  negat  esse  faciendum,  et  hujus 
etiam  signum  est,  quod  stante  eodem  actus 
voluntatis,  et  mutato  dictamine  intellectus 
mutatur  malitia,  solum  quia  mutatur  illa  dif- 
formitas  :  ergo  signum  est  in  illa  consistere 
malitiam,  sicut  a  simili  ex  veritate  et  falsitate 
confirmari  potest.  Tertio  potest  in  actu  volun- 
tatis  malo  considerari  disconvenientia  queedam, 
ac  disproportio  quam  habet  cum  natura  ratio- 
nali,  ut  sic,  et  in  hoc  ponunt  alii  hujusmodi 
malitianr,  et  differt  hsec  opinio  a  prsecedenti, 
solum  in  hoc  quod  illa  videtur  considerare 
difformitatem  inter  actus  ipsos  intellectus,  et 
voluntatis,  hsec  autem  inter  actum  voluntatis, 
ut  hic  et  nunc  tendentis  in  tale  objectum  pro- 
positum,  et  ipsam  naturam  hominis,  ut  homo 
est,  ut  latius  supra,  disp.  4,  sect.  2_,  tractando 
de  objectiva  bonitate,  et  hoc  modo  videtur 
valde  probabilis  heec  opinio,  quia^  sicut  supra 
dicebam,  bonitas  respectiva,  seu  respectu  al- 
terius,  solum  addit  convenientiam,  ergo  ma- 
litia  etiam  respectiva,  qualis  est  hsee,  de  qua 
agimus  addit  solum  disproportionem,  et  dis- 
convenientiam  inter  formani,  seu  actum,  et 
hominem  cui  talis  actus  dicitur  malus  :  sicut 
in  naturalibus  calor  ut  sit  malus  aquee,  solum 
addit  disproportionem  cum  natura  aquee  :  heec 
autem  videtur  esse  quid  positivum,  sicut  dici- 
tur  esse  relatio  insequalitatis,  vel  dissimilitu- 
dinis.  Quarto  potest  in  actu  voluntatis  conside- 
rari  voluntarium  illud  indirectum_,  quo  volun- 
tas  vult  recedere  a  recta  ratione  per  actum 
ipsum,  quo  voluntas  convertitur  ad  objectum 
pravum,  seu  dissentaneum  rationi,  nam  illud 
voluntarium  eequivalet  moraliter  actui  posi- 
tivo,  quo  voluntas  directe  velle  posset  illam 
deordinationem  :  ergo  recte  dicitur  esse  in 
actu  morahs  qusedam  ratio  positiva. 

3.  Auctoris  resolutio.  —  Haec  qusestio  non 
videtur  magni  momenti,  nam  cum  hsec  mora- 
litas  non  addat  actui  veram,  et  physicamrea- 


DISPUTATIO  VII.  SECTIO  IV. 


385 


litatem,  sine  magno  incommodo  videtur  posse 
concipi  per  modum  positivi  aut  privati ;  nihil- 
ominus  simpliciter  dicendum  est  rnalitiam  mo- 
ralem  actus  interioris  non  consistere  in  sola 
aliqua  ratione  positiva  morali,  sed  includere 
privationem,  seu  negationem  aliquam.  Hsec 
est  communis  sententia,  quse  sumitur  ex  divo 
Thoma  1,  2,  qusest.  18,  artic.  1,  et  artic.  8,  ad 
primum,  et  qusest.  20,  art.  1,  et  de  Potentia, 
qusest.  3,  art.  6,  ad  12,  et  1  part.,  qusest.  5, 
art.  5,  ad  2,  et  artic.  5,  ad  -4,  ubi  adducit  Au- 
gustinum,  libro  de  Natura  boni,  cap.  3  et  4, 
dicentem  modum,  speciem,  et  ordinem  in  quan- 
tum  talia  sunt,  bona  esse,  dici  autem  mala, 
quia  vel  minora  sunt,  quam  esse  debuerunt,  vel 
quia  non  his  rebus  accommodatur,  quibus  ac- 
commodanda  sunt.  Denique  2,  2,  qusest.  118, 
articulo  quinto,  et  qusest.  162,  articulo  sexto, 
dicit  peccatum  quatenus  malum  est  in  quadam 
corruptione  consistere ;  idem  probant  loca  su- 
perius  adducta,  sectione  prseced.,  numero  8, 
et  sequitur  Gapreolus,  in  2,  dist.  35,  prsesertim 
ad  2,  et  6,  contra  primam  conclusionem.  Fer- 
rariensis  3,  contra  Gent.,  c.  9,  Cajetanus  etiam 
supra  admittit  in  malis  actibus  aliquam  priva- 
tionem,  Altisiodorensis,  libro  2,  Summse,  trac- 
tatu  26,  capite  tertio,  Alensis,  2  part.,  q.  100, 
membro  1,  Henricus,  quodlibet  1,  qusest.  35, 
Marsilius,  in  2,  qusest.  21,  art.  1,  et  alii,  sec- 
tione  prsecedenti  citati,  et  colligitur  etiam  ex 
sententiis  Patrum  ibidem  adductis,  quia  non 
solum  negant  malitiam  esse  rem  aliquam,  sed 
etiam  affirmant  constitui  negatione  aliqua, 
seu  privatione,  ut  maxime  videre  licet  in  Dio- 
nysio,  Augustino   et  Anselmo,  favet  etiam 
Aristoteles  7  Physicorum,  textu  17,  cap.  3, 
dicens  virtutem  esse  perfectionem  quamdam, 
vitium  vero  esse  corruptionem,  atque  remo- 
tionem  virtutis. 

4.  Ratione  declaratur  primo  in  generali : 
quia  quamvis  moralis  ratio  non  addat  novam 
entitatem  intrinsecam  actui,  tamen  ut  intelli- 
gatur  esse  per  modum  rationis  positivse,  ne- 
cesse  est,  ut  oriatur  ex  denominatione  ab  ali- 
qua  forma  positiva  (etiamsi  illa  sit  tantum 
extrinseca)  sive  realiter  existente,  sive  quse 
moraliter  sestimatur,  ac  si  existeret;  hic  autem 
nulla  talis  forma  excogitari  potest  a  qua  actus 
denominatur  malus. 

5.  Secunda  ratio,  discurrens  per  quatuor  no- 
tata  in  num.  2.  —  Secundo  in  speciali  hoc 
declaratur  discurrendo  breviter  per  singulos 
modos  supra  positos^  in  n.  2.  Primus  vero  de 
ratione  liberi  jam  expeditus  est.  Secundus,  qui 
explicatur  per  difformitatem  a  ratione  recta, 

IY. 


dupliciter  intelligi  potest,  ut  in  similibus  supra 
dictum  est,  disp.  4,  primo  intelligendo  per  ra- 
tionem  rectam  non  solum  actum  intellectus 
applicantem  voluntati  obj  ectum,  et  judicantem 
quale  illud  sit :  et  hoc  modo  quidquid  sit  de 
illa  difformitate,  an  positivum  quid  sit,  an 
privativum :  tamen  certum  est  non  posse  in 
ea,  ut  sic,  consistere  malitiam  actus ;  tum  quia 
dictamen  rationis  hoc  modo  solum  concurrit, 
ut  conditio  necessaria,  non  ut  forma  actus  vo- 
luntatis  :  tum  etiam,  quia  actus  voluntatis  non 
est  malus,  quia  talis  judicatur,  sed  e  contrario: 
ideo  vere  judicatur  malus,  quia  talis  est :  tum 
denique,  quia  hsec  difformitas  est  quid  resul- 
tans  ex  concomitantia  actuum.  Secundo  modo 
intelligere  possumus  per  dictamen  rationis  le- 
gem,  et  hsec  si  proprie,  et  in  rigore  sumatur, 
non  est  per  se  necessaria  ad  malitiam  saltem 
in  omnibus  actibus,  ul  constat  ex  dictis,  sect.  1 
hujus  disputationis :  in  quibus  autem  necessa- 
ria  est,  id  est  in  his,  qui  sunt  mali,  quia  pro- 
hibiti,  conformitas,  vel  difformitas  cum  lege  in 
tantum  pertinentad  rationem  malitise,  in  quan- 
tum  lex  transit  in  rationem  objecti,  ejusque 
transgressio  voluntaria  est,  nam  oppositorum 
eadem  est  ratio :  ostendi  autem  supra  confor- 
mitatem  ad  legem  in  tantum  pertinere  per  se 
ad  formalem  bonitatem  actus,  in  quantum  su- 
bit  lex  rationem  objecti :  eadem  est  ergo  ratio 
malitiseservata  proportione,  nam  ad  bonitatem 
necessarium  est,  ut  sit  formale,  seu  directum : 
ad  malitiam  vero  satis  est  quod  sit  materiale, 
et  indirectum  :  ergo  difformitas  a  lege  non 
potest  constituere  malitiam  per  modum  cujus- 
dam  relationis  ad  suum  terminum,  loquendo 
proprie  de  relatione  resultante  reali,  aut  ra- 
tionis  :  ergo  per  modum  habitudinis  actus  ad 
objectum:  ergo  hic  modus  difformitatis  coin- 
cidit  cum  ultimo,  seu  quarto  posito  ad  finem, 
n.  2,  de  voluntario  indirecto  circa  legis  trans- 
gressionem,  seu  rationis  deordinationem,  sed 
illud  non  consistit  in  ratione  pure  positiva,  ut 
ostendam,  n.  7;  ergo. 

6.  De  tertio. — Tertius  modus  erat  de  diffor- 
mitate  actus  ad  naturam  rationalem,  et  in  hoc 
verum  quidem  est  hanc  difformitatem  com- 
plecti  rationem  turpitudinis,  et  mahtise  in  ipso 
actu,  ut  recte  probat  argumentum  de  confor- 
mitate,  in  qua  bonitas  consistit.  Et  ex  malo 
naturali  idem  suaderi  potest :  calor  enim  est 
malus  aquse,  quia  est  dissentaneus  naturse  il- 
lius,  et  motus  sursum  est  malus  terrae,  quia 
repugnat  naturali  inclinationi  ejus :  at  non 
minus  quodlibet  vitium  repugnat  naturali,  et 
perfectissimae  inclinationi  naturse  rationalis. 

25 


386 


Dico  tamen  hanc  disconvenientiam  non  esse 
aliquid  positivum,  sed  includere  negationem, 
seu  privationem  aliquam,  quod  expresse  docuit 
Dionysius,  dicto  cap.  A,  ubi  inter  alias  priva- 
tiones  ponit  ineptam  dissimilium  compositio- 
nem,  et  defectus  naturalis  constitutionis  con- 
veuientise,  aptgeque  compositionis  :  et  idem 
sentit  D.  Thomas_,  locis  supra  citatis.  Et  ratione 
declaratur,  quia  in  universum,  omnis  dissimi- 
litudo,  contrarietas  et  repugnantia  in  suo  in- 
trinseco  conceptuincluditnegationem  aliquam, 
sicut  distinclio,  seu  multitudo  includit  in  suo 
conceptu  negationem  unionis  :  et  contrarietas 
requirit  incompossibilitatem  oppositarum  for- 
marum  in  eodem  subjecto,  qua3  incompossibi- 
litas  negatio  qusedam  est  :  et  sic  etiam  impro- 
portio,  et  disconvenientia  dicit  quamdam  inep- 
titudinem  ad  debitam  compositionem,,  et  in 
altero  extremorum  dicit  carentiam  propensio- 
nis  ad  aliud.,  et  sic  de  aliis.  Et  hoc  maxime 
verum  habet  in  prassenti,  quia  hsec  disconve- 
nientia.,  quam  habet  actus  malus  ad  naturam 
rationalem,  prout  intelligitur  per  modum  cu- 
jusdamrelationis,  non  fundatur  in  sola  entitate 
physica  actus  mali,  sed  prout  includit  moralem 
illam  rationem,  cujus  ratione  censetur  indi- 
recte  voluntaria  deordinatio,  seu  turpitudo  ip- 
sius  actus,  et  objecti :  ergo  si  hsec  ratio  non  est 
positiva  tantum,  ut  jam  dicam,  neque  illa  dif- 
formitas,  seu  disconvenientia  potest  esse  ratio 
pure  positiva. 

7.  Be  guarto. — Quid  ad  ratianem  utrinque 
duMtandi  in  num.  1.  —  De  ultimo  ergo,  seu 
quarto  modo,  dicendum  imprimis  illudmet 
voluntarium  indirectum  in  tantum  esse  mahmx, 
in  quantum  est  dissonum  rationali  naturse,  et 
ut  sic_,  includere  negationem  aliquam.  Deinde 
in  omni  indirecte  voluntario,  necesse  est  ali- 
quam  negationem  includi,  quia  cum  non  sit 
per  solam  directam  tendentiam  voluntatis,  in 
tantum  illi  tribuitur,  in  quantum  vel  non  exit 
in  acturn,  cum  exire  deberet,  vel  in  quantum 
vult  aliquid  repugnando_,  et  quasi  deviando  a 
regula  cui  se  conformare  deberet,  vel,  quod 
fere  idem  est,  in  quantum  non  tendit  in  ob- 
jectum  eo  modo,  quo  tendere  deberet  :  ergo 
semper  in  hujusmodi  ratione  morali  includitur 
aliquid  privativum.  Denique  voluntarium  ip- 
sum  indirectum  in  conceptu  suo  includit  ca- 
rentiam  voluntarii  objecti ;  et  ut  hoc  ipsum 
voluntarium  indirectum  malum  sit,  includit 
disconvenientiam  ad  rectam  rationem.,  seu  ra- 
tionalem  naturam,  quam  etiam  ostendimus 
non  esse  sine  aliqua  negatione  preeter  actus 
malos,  et  quatenus  voluntarium  includit  re- 


DE  MALITIA. 

cessum  a  lege,  vel  a  recta  ratione,  seu  quate- 
nus  dicit  inordinatam  conversionem  ad  objec- 
tum  delectabile,  necesse  est,  ut  aliquam  ne- 
gationem,  vel  privationem  includat,  quod  ex 
sequenti  qusestione  fiet  clarius,  in  qua  expe- 
diemus  rationem  dubitandi  in  principio  hujus 
sectionis  positam. 


SECTIO  V. 

Utrum  malitia  actus  voluntatis  dicat  privatio- 
nem  rectitudinis,  seu  honestatis  delitce. 

1.  Prima  sententia. — Prsecipua  ratio  dubii 
proposita  in  sect.  praec,  n.  \,  propter  quam 
laborant  theologi  in  explicando,  si  malitia  hsec 
dicit  privationenr,  cujusnam  rei  privatio  sit, 
et  quid  proxime  privet,  in  qua  re  est  plurium 
sententia,  malitiam  hanc  non  actum  ipsum, 
sed  voluntatem  privare  aliqua  perfectione , 
actumque  dici  malum,  quia  in  voluntate  in- 
ducit  hujusmodi  privationem,  ita  Ocham , 
quodl.  3,  qusest.  ik,  dub.  2,  et  qusest.  15,  et 
quodl.  ht,  qusest.  1.,  Almainus,  tract.  l_,Moral., 
cap.  13,  GabrieL,  in  °h,  d.  35,  art.  2_,  et  Grego- 
rius  ibi,  quasst.  unica,  concl.  6.  Quibus  viden- 
tur  interdum  faverePatres  citati,  prassertimAn- 
selmus,  qui  ex  professo  probat  actum  non  esse 
malum  nisi  quatenus  minuit  rationem  natu- 
rae,  sicquein  naturalibusmulticensent  motum 
sursum,  verbi  gratia,  non  esse  malum  terrse, 
nisi  quatenus  privat  illam  connaturali  loco,  et 
sic  de  aliis. 

2.  Ratio  autem  prsecipua  in  prsesenti  est, 
quia  malum  non  est  pura  negatio,  sed  esse 
debet  privatio,  ut  Dionysius  supra  docet,  et  ex 
terminis  clarum  est,  quia  carentia  perfectio- 
no  non  debitse  non  est  mala,  neque  enim  ho- 
mo  malus  est,  quia  caret  angelica  perfectione  : 
ergo  malitia  requirit  carentiam  debitse  perfec- 
tionis  :  ergo  rigorosam  privationem  :  at  vero 
in  actu  ipso  nulla  talis  privatio  intelligi  po  • 
test :  quod  patet,  quia  illi  actui  nulla  rectitudo 
et  honestas  debita  est,  quin  potius  repugnat 
illi  secundum  speciem  ejus_,  prassertim  si  sit 
actus  intrinsece  malus_,  sicut  in  naturalibus  : 
in  calore  enim  respectu  aquse  nulla  privatio 
intelligi  potest,  qua3  immediate  sit  in  ipso  ca- 
lore  et  non  in  aqua,  in  qua  proxime  est  caren- 
tia  frigoris  :  nam  licet  in  ipso  calore  intelligi 
possit  carentia  perfectionis ,  seu  differentias 
constitutivas  frigiditatis,  tamen  respectu  illius 
illa  carentia  non  est  privatio,  sed  mera  ne- 
gatio. 
3.  Responsio  communis  ad  rationem  hanc 


DISPUTATIO 
ex  Scoto  supra  citato,  esse  solet  quod  licet  illi 
actui,  ut  coustituto  in  tali  specie,  non  debea- 
tur  rectitudo  et  honestas,  tamen  illi  prsecise 
considerato,  ut  actus  humanus  est,  debita  est 
honestas,  et  ideo  respectu  illius  habet  ratio- 
nem  moralis  privationis,  in  quo  consistit  ma- 
litia.  Quod  si  objicias,  quia  etiam  respectu  talis 
actus,  ut  sic,  nullum  est  tale  debitum,  quia 
fieri  potest,  ut  homo  nihil  teneatur  operari: 
ergo  nec  tenebitur  adhibere  bonitatem  actui 
suo,  etiam  ut  actus  humanus  est.  Respondebi- 
tur  facile,  quod  licet  absolute  homo  non  te- 
neatur  operari :  tenetur  tamen  si  operatur  ad 
recte  operandum,  et  ideo  supposito  eum  velle 
exercere  actum  humanum,  tali  actui,  ut  hu- 
manus  est,  debetur  rectitudo,  sicut  si  non  te- 
neatur  attendere  ad  res  divinas,  tamen  si  vult 
orare  tenetur  attendere,  quia  illi  actui  debita 
est  illa  conditio  :  sed  contra.  Nam  finge  homi- 
nem,  qui  non  possit  bene  operari,  eo  quod  vel 
caret  concursu  necessario  ad  bonam  operatio- 
nem,  vel  quia  prohibitus  est  simpliciter  ope- 
rari  :  ille  etiam  si  exeat  in  operationem,  non 
potest  ullam  rectitudinem  illi  adhibere  :  ergo 
nec  debet,  quia  debitum  supponit  potestatem : 
ergo  in  tali  actu  non  poterit  esse  malitia,  quse 
privatio  sit  honestatis  debitse  sub  illa  ratione ; 
et  tamen  actus  erit  malus.  Sed  ad  hoc  etiam 
facilis  est  responsio,  primo,  quia  hic  non  agi- 
tur  de  debito  legali  tantuni,  sed  etiam  de  de- 
bito  connaturali,  et  ab  intrinseco,  ut  ex  sect.  1 
constat,  et  hoc  modo  aliqua  perfectio  potest 
esse  debita  actui,  hcet  homo  hic  et  nunc,  non 
possit  illam  efficere  :  et  ut  illud  debitum  sit 
morale,  satis  est  quod  possit  homo  vitare  ac- 
tum,  quando  non  potest  debito  modo  illum  fa- 
cere,  unde  etiam  indebito  legali  hoc  verum 
habet,  ut  in  exemplo  posito,  si  demus  homi- 
nem  non  posse  attente  orare,  male  faciet  oran- 
do  sine  attentione,  quia  facit  actum  sine  con- 
ditione  debita,  quam  licet  non  posset  adhibere, 
debet  tamen  potius  omnino  dimittere  actum, 
quam  sic  facere,  et  ideo  illa  impotentia  non 
excludit  debitum  conditionatum  :  et  alia  mul- 
taexempla  suntfacilia. 

4.  Alhs  ergo  modis  videtur  amplius  impu- 
gnari  illa  responsio  communis,  primo,  quia  si 
consideremus  actum  sub  ratione  generica  se- 
cundum  se,  non  magis  debetur  illi  una  diffe- 
rentia,  quam  aha :  ergo  carentia  unius  ratione 
alterius,  qusecumque  illa  sit,  non  habet  ratio- 
nem  proprise  privationis,  quse  sit  malitia:  sicut 
in  materia  prima,  quando  est  sub  una  forma, 
non  est  proprie  privata,  licet  careat  aliis  :  ergo 
etiam  actui  considerato  secundum  rationem 


VII.  SECTIO  V.  387 

genericam  non  inest  privatio,  quas  sit  malitia : 
si  autem  dicatur  illud  debitum  non  esse  ex  vi 
generis,  sed  ex  vi  subjecti,  scilicet  hominis, 
seu  voluntatis  :  ergo  privatio  non  inest  actui, 
sed  subjecto  et  voluntati.  Deinde  sequitur  in 
omni  actu  malo  contrario  eidem  virtuti  esse 
privationem ,  et  malitiam  ejusdem  speciei , 
quod  est  falsum,  ut  patet  in  avaritia  et  prodi- 
galitate  liberalitati  contrariis.  Sequela  patet, 
quia  carentia  rectitudinis  debitoe  eadem  est, 
scilicet  liberalitatis.  Tertio  e  contrario  sequi- 
tur,  vel  in  uno  actu  malo  esse  infinitas  mali- 
tias,  vel  nullam  determinate.  Patet  sequela, 
quia  ssepe  contingit  illi  actui,  ut  humano  nul- 
lam  esse  debitam  determinatam  speciem  ho- 
nestatis,  quia  si  sit  donatio,  aut  datio,  satis 
erit  si  fiat  ex  obedientia,  vel  ex  justitia,  vel  ex 
misericordia,  vel  ex  liberalitate  :  ergo  vel  sunt 
in  actu  omnes  malitiee  contrarise,  quod  aperte 
falsum  est;  quia  non  omnes  sunt  debitse,  vel 
nuUa  determinate,  quod  etiam  videtur  impos- 
sibile.  Imo  hinc  ulterius  concludi  videtur  nul- 
lam  honestatem  esse  debitam  actui  humano  ut 
sic,  saltem  ut  respicit  proximum  objectum, 
quia  si  sit  indifferens,  hoc  satis  erit  ad  excu- 
sandam  malitiamex  objecto.  Simile  argumen- 
tum  fieri  potest,  quia  juxta  hunc  modum  ex- 
plicandi  omnis  malitia  actus  esset  sequalis 
formaliter  et  in  se,  quia  est  totalis  carentia 
honestatis  debitse,  in  privatione  autem  totali 
formaliter  non  est  insequalitas.  Tandem  sequi 
videtur  omnem  malitiam  consistere  in  omis- 
sione,  vel  absoluta,  vel  conditionata  :  non  est 
ergo  malitia  privatio  alicujus  perfectionis  in 
ipso  actu :  ergo  esse  debet  in  voluntate,  quia 
non  est  aliud  proximius  subjectum  hujus  pri- 
vationis. 

5.  Qua  forrna  privetv/r  peccati  malitia. — Pri- 
mus  dicendi  modus  et  verus. — Sed  tunc  ulterius 
superest  explicandum  in  hac  sententia,  ut  ini- 
tio  dicebamus ,  cujus  formse  sit  hsec  privatio. 
Nam  primo  in  anima  et  voluntate  est  perfectio 
substantialis  radicahs  et  entitativa ;  et  certum 
est  hanc  malitiam  non  posse  esse  privationem 
hujus  perfectionis,  quse  nec  tollitur,  nec  mi- 
nuitur  per  actum  malum  :  quomodo  dicunt 
theologi  cum  Dionysio  naturalia  manere  inte- 
gra  post  peccatum. 

6.  Secundus  dicendi  modus  rejicitur.  —  Se- 
cundo  est  in  voluntate  perfectio  habitus,  seu 
virtutum,  et  in  hujus  privatione  ponunt  aliqui 
hanc  malitiam  :  sed  non  recte,  prsesertim  trac- 
tando  de  malitia  actuali,  de  qua  sermo  est, 
nam  omnis  privatio  habitus  est  posterior  res- 
pectu  ipsius  malitise.  Etenim  si  habitus  sit  ac- 


388 

quisitus.,  illi  imprimis  non  est  simpliciter  de- 
bitus  ad  bonitatem,  nec  carentia  ejus  bonesta- 
tis  constituit  bominem  malum.  Item  potest 
bomo  peccare,  et  non  amittere  bujusmodi  ba- 
bitum  :  si  vero  sit  sermo  de  babitu  infuso, 
imprimis  in  actibus  venialibus  est  malitia  sine 
privatione,  vel  diminutione  bujusmodi  babi- 
tuum^etin  puris  naturalibus  esset  etiammalitia 
sine  hac  privatione  :  ac  denique  licet  nunc  per 
peccatum  mortale  amittantur  si  babitus ,  non 
tamen  ideo  peccatum  babet  tantam  malitiam, 
quia  bomo  privatur  bis  habitibus.  Sed  e  con- 
trario  ideo  inducit  banc  privationem,  quia 
tantse  malitise  est,  non  ergo  consistit  malitia 
actus  in  privatione  bujus  babitualis  perfec- 
tionis. 

7.  Tertius  dicendi  modus.  —  Tertio.  Est  in 
voluntate  perfectio  actuum  virtutis ,  et  in  hu- 
jusmodi  privatione  ponunt  aliqui  banc  mab- 
tiam  :  dicunt  enim  actum  esse  malum,  quia 
repugnat  actui  virtutis,  et  pro  tunc  recldit  vo- 
luntatem  incapacem  ejus.  Quod  si  objicias. 
Quia  homo  male  operatur,  quando  non  tene- 
retur  operari  bene.  Unde  tunc  carentia  actus 
boni  non  est  mala,  quia  ipse  actus  bonus  non 
est  debitus  :  ergo  neque  actus  erit  malus,  quia 
induit  banc  carentiam  :  responderi  potest, 
quod  in  simili,  supra  n.  3,  dicebam,  quamvis 
absolute  non  teneatur  bomo  facere  actum  bo- 
num,  tenetur  tamen  ad  non  faciendum  actum 
incompossibilem  bono,  vel,  quod  idem  est,  ex 
suppositione,  quod  velit  operari,  teneri  ad  fa- 
ciendum  actum  bonum,  et  non  alium  ei  repu- 
gnantem.  Sed  hsec  sententia  mihi  non  proba- 
tur,  et  imprimis  contra  eam,  et  responsionem 
datam  fieri  possunt  fere  omnia  argumenta, 
quibus  probabat  hsec  opinio  privationem  hanc 
non  esse  in  ipso  actu  :  et  illud  maxime  quia 
sequeretur  omnem  malitiam  esse  omissionis, 
quia  quandocumque  homo  peccat,  vel  per  so- 
lam  carentiam  actus ,  vel  per  boc  solum , 
quod  ponit  impedimentum  actui  debito  ,  tota 
illa  malitia  est  omissionis.  Deinde  quia  certum 
est  hominem  non  tantum  male  agere  carendo 
actu  bono,  sed  etiam  amando  pravum  objec- 
tum,  et  boc  ipsum  esse  malum,  prsecisa  per 
intellectum  alia  earentia,  quee  posterior  est ; 
quin  potius,  si  recte  loquamur,  non  ideo  actus 
est  malus,  quia  repugnat  actui  bono,  sed  po- 
tius,  quia  malus  est,  ideo  est  incompossibihs 
cum  actu  bono. 

8.  Quartus  dicendi  modus* —  Quarto.  Prse- 
ter  bas  perfectiones,  non  sunt  in  voluntate  aliee 


DE  MALITIA. 

consistere  :  sunt  tamen  qusedam,  quae  dicun- 
tur  perfectiones  extrinsecee,  ut  sunt  finis  ulti- 
mus,  lex,  seu  recta  ratio.,  quse  est  regula  vo- 
luntatis.  Dicunt  ergo  aliqui  in  illarum  priva- 
tione  consistere  hanc  malitiam,,  quia  voluntas 
tendendo  in  obj  ectum  mali  actus  privat  seipsam 
debito  fine,  seu  regula  rationis,  ita  enim  in 
Scriptura  malitia  actus  bumani  describitur  per 
recessum  a  Deo,  vel  per  legis  transgressionem, 
etc,  et  explicatur  deinde ,  quia  privatio  per- 
fectionis  potest  per  omnia  genera  causarum 
intelligi :  sicut  ergo  voluntas  privatur  forma, 
ita  etiam  potest  privari  fine ,  vel  regula.  Hsec 
vero  sententia,  si  nihil  aliud  addatur,  intelligi 
non  potest,  quia  non  potest  aliqua  res  privari 
causa,  vel  perfectione  extrinseca,  nisi  privetur 
aliqua  habitudine  intrinseca  ad  rem  illam,  ut 
non  potest  effectus,  verbi  gratia,  privari  causa 
efficientl,  nisi  privetur  dependentia  ab  illa_, 
nec  causa  finali,  nisi  privetur,  aut  conjunctio- 
ne  illius,  aut  appetitu^  vel  inclinationej  vel  ca- 
pacitate  illius.  Et  in  prsesenti  interrogo,  quid 
sit  voluntatem  privari  fine^  aut  regula  rationis, 
vel  lege  :  non  enim  potest  dici  privari  hujus- 
modi  perfectionibus  ,  quia  in  re  non  existant, 
neque  quia  voluntas  ipsa  secundum  se  non  re- 
tineat  eamdem  habitudinem,  et  capacitatem 
potentialem  ad  illas,  nam  licet  bomo  actu  pec- 
cetj  adbuc  in  re  ipsa  Deus  est  ultimus  finis 
ejus,  et  voluntas  habet  eamdem  capacitatem 
ad  illum,  et  lex  et  obligatio  ejus^  adbuc  per- 
severat ,  imo  et  dictamen  rationis  potest  actu 
esse  :  quomodo  ergo  dicitur  voluntas  hominis 
privari  sola  privatione  extrinseca  ?  Ratio 
autem  a  priori  est,  quia  sicut  contraria  oppo- 
nuntur  in  ordine  ad  subjectum,  neque  potest 
intelligi  formarum  contrarietas  nisi  respectu 
subjecti,  ita  habitus,  et  privatio  opponuntur  in 
ordine  ad  aliquod  subjectum.  Unde  privatio 
definitur  quod  sit  carentia  formce  in  suljecto  : 
subjectum  autem  non  potest  privari  nisi  ali- 
quo,  quod  se  babeat  per  modum  formse  res- 
pectu  illius_,  et  ideo  nulla  potest  esse  privatio 
extrinsecse  rei,  nisi  quatenus  illa  est  terminus 
alicujus  habitudinis  subjecti  ad  ipsain,  quaha- 
bitudine  immediate  spoliat  ipsum  subjectum. 
Dices  hoc  verum  esse  in  privationibus  physicis 
et  propriis,  non  tamen  in  moralibus,  sic  enim 
dicitur  filius  privari  patre,  et  dominus  re  sua, 
imo  subjectum  visum  potest  dici  privari  visio- 
ne  :  privatio  autem,  de  qua  agimus,  moralis 
est.  Respondetur  etiam  in  his  non  dici  unam  rem 
privari  alia,  nisi  comparetur  ad  illam  per  mo- 


perfectiones   formales    intrinsece  inhaerentes     dum  formse  extrinsece  denominantis ,  sub  qua 
illi,  in  quarum  privatione  possit  heec  malitia    ratione  altera  comparatur  per  modum  sub- 


DISPUTATIO 
jecti ;  quod  non  habet  locum  in  preesenti,  quia 
voluntas  nullam  denominationem  recipit  a 
fine,  lege,  vel  recta  ratione,  qua  immediate 
privetur  propter  actum  malum.  Deinde  in  om- 
nibus  illis  exemplis ,  aut  una  res  dicitur  pri- 
vari  alia ,  quia  privatur  habitudine  ad  ipsam, 
aut  per  mutationem  alterius  ,  ut  filius  dicitur 
privari  patre  per  mortem  ipsius,  quo  fit,  ut 
priveturetconsortioejus,  etrelatione  adipsum: 
et  similiter  dominus  privatur  re  sua,  vel  quia 
privatur  potestate  in  ipsam ,  vel  quia  illa  des- 
truitur  :  at  vero  in  preesenti ,  nec  finis  volun- 
tatis  in  se  mutatur,  nec  lex ,  nec  recta  ratio  : 
ergo  per  mutationem  horum  non  potest  volun- 
tas  dici  privari  illis  :  ergo  per  aliquam  caren- 
tiam  alicujus  habitudinis,  quee  sit  in  ipsa  vo- 
luntate. 

9.  Quintus  modus  dicendi.  —  Impugnatio 
prima  ejus  quinti  modi. — Ultimus  ergo  modus 
dicendi  est,  respectu  legis,  seu  finis  esse  in  vo- 
luntate  quamdam  habitudinem  conformitatis 
ad  ipsa,  quee  non  convenit  voluntati  mediante 
actu,  sed  immediate  per  se  ipsam,  si  enim  lex 
dicit,  Non  occides,  voluntas  nihil  operando  est 
conformis  legi :  non  ergo  per  actum  ,  sed  per 
se  ipsam.  Hac  ergo  conformitate  privatur, 
quando  vult  occidere,  quae  privatio  redundat 
quidem  in  voluntate  per  actum  ,  proxime  ta- 
men,  et  immediate  est  in  ipsa  voluntate,  in 
qua  erat  conformitas ,  quia  opposita  sunt  im- 
mediate  circa  idem,  quam  sententiam  sic  op- 
positam  videtur  tenere  Almainus  ,  tractatu 
primo  Moralium,  capite  decimo  tertio,  et  trac- 
tatu  3,  capite  decimo  septimo ,  citans  Ocham, 
quodlibeto  3,  qusest.  15,  et  eam  sequitur  Pater 
Molina,  in  1  part.,  queest.  5.  Mihi  tamen  non 
probatur ,  nec  videtur  satis  posse  intelligi , 
primo  quidem,  quia  Sancti  omnes  ponunt  ma- 
litiam  in  privatione  bonitatis,  ut  patet,  prse- 
sertim  ex  Dionysio  et  Anselmo  latissime,  et 
Augustino,  quorum  verba supra  citavi,  sect.  3, 
n.  6,  illa  autem  conformitas  ,  ut  ipsi  etiam 
auctores  concedunt,  nulla  bonitas  est,  quia  per 
solam  privationem  existit.  Respondent  illam 
conformitatem  non  esse  quidem  bonitatem, 
esse  tamen  conditionem  necessariam,  sine  qua 
non  potest  bonitas  esse,  et  hoc  sufficere,  ut 
privatio  ejus  sit  mala  moraliter  :  sed  imprimis 
Sancti  in  rigore  loquuntur  de  honestatc,  et  de 
justitia,  cum  docent  malitiam  esse  justitise 
privationem,  deinde  cum  opposita  proportio- 
naliter  se  habeant  :  sicut  illa  conformitas  non 
est  bonitas ,  sed  conditio  ad  bonitatem  ;  ita 
carentia  ejus  non  erit  malitia,  sed  conditio  ad 
malitiam ;  quia  bonum  et  malum  opposita 


VII.  SECTIO  V.  389 

sunt ;  et  revera  ita  est,  quod  illa  conformitas 
ad  legem  ad  summum  se  habet ,  ut  quaedam 
bonitas  objectiva,  quam  si  aliquis  velit,  ea  vo- 
luntate  fiet  bonus,  ut  D.  Thomas  recte  expli- 
cavit  2,  2,  qusestione  septuagesima  nona,  arti- 
culo  primo,  ad  2,  sic  ergo  e  contrario  carentia 
conformitatis  non  est ,  quse  facit  malum  nisi 
objective  :  sed  voluntas  carendi  iUa  conformi- 
tate,  sive  directa,  sive  indirecta  sit,  facit  ma- 
lum.  Tandem  alias  sequitur  malitiam  mora- 
lem  non  minus  esse  moraliter  in  potentia  exe- 
cutiva,  quam  in  voluntate,  quod  isti  auctores 
non  concedunt.  Sequela  patet,  quia  etiam  lex 
prohibet  actum  hujus  potentiae,  et  fortasse  pri- 
mario,  ut  patet  in  lege,  Non  occides.  Illa  ergo 
potentia  carens  actu  lege  prohibito  est  confor- 
mis  legi,  et  heee  conformitas  est  etiam  condi- 
tio  necessaria  ad  bonitatem  :  ergo  carentia  hu- 
jus  conformitatis,  quse  in  potentiam  redundat 
ex  actu,  erit  etiam  malitia  moralis.  Dicetur 
fortasse  non  esse  malitiam,  quia  tantum  est 
extrinsece  voluntaria  per  actum  voluntatis  : 
sed  contra.  Quia  etiam  illa  carentia  conformi- 
tatis ,  quae  in  voluntate  ipsa  redundat  ex 
actu,  solum  estvoluntaria  per  extrinsecam  de- 
nominationem  ab  ipso  actu  :  est  ergo  sequalis 
ratio. 

1 0 .  Impugnatio  secunda  ejusdem  quinti  modi 
per  dilemma.  —  Secundo  ac  preecipue  ostendo 
hanc  opinionem  esse  falsam  hoc  modo,  nam 
in  ea  conformitate  voluntatis  ad  legem  duo 
possunt  considerari.  Unum  est  relatio  qnsedam 
resultans  inter  voluntatem  et  legem.  Aliud  est 
fundamentum  hujus  relationis,  quod  ex  parte 
legis  nihil  aliud  est,  quam  ipsa  lex  prohibens 
ex  parte  voluntatis  preeter  voluntatem  ipsam 
nihil  est  nisi  carentia  actus  prohibiti,  neque 
auctores  hujus  opinionis  aliud  affirmant,  ne- 
que  excogitari  potest :  sed  malitia  non  potest 
consistere  in  negatione  hujus  conformitatis 
ratione  relationis,  neque  ratione  fundamenti : 
ergo  nullo  modo.  Probatur  prima  pars  mino- 
ris  primo,  quia,  ut  seepe  dixi,  istse  relationes 
resultantes  sunt  impertinentes  ad  bonitatem, 
vel  malitiam  moralem,  unde  nec  hsec  conditio 
necessaria  ad  bonum  dici  potest,  maxime  cum 
sit  relatio  rationis.  Secundo,  quia  juxta  hanc 
sententiam  malitia  dicitur  consistere  in  caren- 
tia  ejus,  quod  cadit  sub  legem  :  lex  autemnon 
prohibet  hanc  relationem,  sed  prohibet  actum, 
seu  quod  idem  est,  prsecipit  carentiam  actus. 
Tertio,  quia  relatio,  ut  sic,  non  potest  auferri 
primo,  etperse  per  negationem  suinulla  facta 
mutationeintermino,  utconstatexDialectica : 
hic  autem  nuHa  fit  mutatio  in  lege :  ergo  non 


390  DE  MALITIA. 

potest  illa  relatio  primo,  et  per  se  tolli  a  vo-  in  2 
luntate,  per  solam  negationem  ejus,  sed  per 
ablationem  fundamenti :  ergo  malitia  non  con- 
sistit  primo  in  corruptione  relationis,  sed  fun- 
damenti:  jam  ergo  probatur  altera  pars  mi- 
noris,  quia  fundamentum  hujus  relationis  so- 
lum  est  carentia  aetus:  ergononpotest  destrui 
per  negationem  aliquam  :  ergo  non  potest 
malitia  consistere  in  negatione  conformitatis 
hujus  fundamentalis,  quee  nihil  aliud  dicit, 
quam  privationem  in  uno  extremo  cum  co- 
existentia  alterius.  Probatur  prima  consequen- 
tia,  quia  privatio  non  potest  formaliter  destrui 
per  aliam  negationem,  seu  privationem,  sed 
per  formam  cui  opponitur.  Exemplo  physico 
res  fit  manifesta,  nam  duo  caeci  sunt  confor- 
mes  in  ceecitate,  in  quibus  potest  intelligi,  et 
fundamentum,  et  relatio  quaedam  similitudi- 
nis,  quee  auferri  non  potest,  nisi  ab  altero  eo- 
rum  tollatur,  csecitas  autem,  ut  sic,  non  potest 
auferri  formaliter  per  solam  negationem  ceeci- 
tatis,  sed  per  visum. 

11 .  Dices  interdum  posseauferriprivationem 
per  aliam  negationem  capacitatis.  Respondetur 
tunc  non  auferri  privationem  quantum  ad  id, 
quod  negativum  est,  sed  quantum  ad  id,  quod 
est  positivum,  quod  in  prsesenti  non  habet 
locum,  nam  capacitas  voluntatis  semper  eadem 
manet,  et  solum  tollitur  ab  illa  privatio,  quan- 
tum  ad  negationem  actus  :  ergo  non  tollitur 
per  negationem ,  sed  per  ipsum  actum  :  ergo 
hoc  ipso,  quod  malitia  consistit  in  carentia  con- 
formitatis,  non  potest  immediate  convenire 
vohmtati ,  sed  medio  actu :  ergo  non  potest 
mahtia  esse  negatio  aliqua  immediate  exis- 
tens  in  voluntate  ipsa,  sed  in  actu,  quia  nimi- 
rum  lex,  quee  prohibet  actum,  non  utcumque 
illum  prohibet,  sed  ut  moralem,  et  ut  mclu- 
dentem  deordinationem  a  rectitudine,  sub  qua 
ratione  ostendimus  includere  aliquam  nega- 
tionem. 

12.  Ultimus  dicendi  modus  ac  verusejusque 
assertio  prima.  —  Dicendum  est  ergo  in  hac 
qusestione  malitiam  dicere  carentiam  alicujus 
rectitudinis,  et  honestatis  debitse  in  ipso  actu, 
heec  est  communis  sententia,  quse  aperte  su- 
mitur  ex  D.  Thoma  1,  2,  qusest.  18,  art.  1,  et 


qusest.  10,  arg.  1  et  3,  contra  Gentes,  cap.  7  et 
9  :  et  in  2,  dist.  37,  qusest.  1,  art.  1,  ad4  et  5, 
et  in  queestionibus  de  Malo,  queest.  1,  2,  et 
Bonaventura,  in  2,  dist.  34,  qusest.  ultima. 
idem  tenent  Scotus  et  Richardus  citati,  sect. 
preecedenti,  Durandus,  in  2,  d.  34,  q.  2,  ubi 
hoc  explicat  per  negationem  conformitatis  ad 
naturam  rationalem,  Gabriel,  qui  alios  citat, 


dist.  55,  art.  2,  Ferrariensis  3,  contra 
Gentes,  cap.  9;  Petrus  Soto,  lect.  in  5  et  6,  de 
Peccatis.  Probatur  primo  a  sufficienti  enume- 
ratione,  quia  malitia  includit  negationem,  et 
non  immediate  in  potentia  voluntatis,  ut  etiam 
est  ostensum,  agimus  enim  solum  de  malitia 
commissionis,  neque  etiam  est  in  ahquo  alio, 
ut  per  se  notum  est  :  ergo  esse  debet  in  ipso 
actu  malo  voluntatis  :  prsesertim,  quia  supra 
ostensum  est  in  illo  proxime  esse  mahtiam. 
Rursus  hsec  carentia,  vel  malitia  directe,  et 
formaliter  opponitur  honestati  et  rectitudini : 
ergo  oportet,  ut  sit  hsec  negatio,  et  carentia 
rectitudinis  et  honestatis  in  ipso  actu.  Secundo 
explicatur  sic  :  nam  voluntas  fit  mala  in  quan- 
tum  convertendo  se  ad  objectum  delectabile, 
aut  sibi  placitum  deserit  objectum  honestum, 
et  consequenter  finem  ultimum  ejus,  ac  rectam 
rationis  regulam,  sed  non  deserit  per  se  ipsam, 
sed  per  actum  :  sicut  non  se  convertit  per  se 
ipsam,  sed  per  actum;  ergo  in  actu  intelligitur, 
et  positiva  conversio  ad  objectum  malum,  et 
virtualis  quaedam,  seu  implicita  separatio  ab 
objecto  bono,  et  recta  intentione  :  sed  hoc 
nihil  aliud  est  in  actu,  quam  carentia  rectitu- 
dinis,  seu  habitudinis  ad  debitum  objectum 
virtualiter  voluntaria  :  ergo  hujusmodi  caren- 
tia  rectitudinis  in  ipso  actu  intelligenda  est. 
Tertio  ipsemet  actus  malus  est  disconveniens 
naturee  rationali,  et  potest  etiam  dici  difformis 
legi,  sed  non  habet  hoc  prsecise  ratione  posi- 
tivee  entitatis,  ut  supra  oslendi :  ergo  propter 
carentiam  aliquam  rectitudinis,  et  honestatis 
quse  in  ipso  est. 

13.  Asserlio  secunda.  —  Dicendumsecundo. 
Hsec  carentia  si  respectu  ipsius  actus  secundum 
se  consideretur  habet  tantum  rationem  nega- 
tionis,  respectu  autem  debiti  voluntatis  habet 
rationem  privationis  moralis,  et  hoc  satis  est 
ad  constituendam  malitiam  actus.  Hanc  con- 
clusionem  bono  ad  exphcandam  preecipuam 
difficultatem  argumentorum  a  num.  3,  posito- 
rum,  quam  sumpsi  ex  doctrina  D.  Thomae, 
q.  1,  de  Malo,  a.  1,  ad  1,  ubi  distinguit  duplex 
malum,  aliud  absolutum,  et  in  se,  aliud  res- 
pectivum,  seu  quod  est  malum  alteri,  prius 
dicit  esse,  quod  caret  perfectione  sibi  debita, 
posterius  autem  inquit,  non  est  necesse,  ut  ca- 
reat  perfectione  sibi  deiita,  sed  ei  cui  est  ma- 
lum :  peccatum  autem,  ut  supra  dixi,  non  est 
in  se  absolute  malum,  sed  respective,  id  est, 
hornini;  non  est  ergo  necesse,  ut  careat  per- 
fectione  sibi  debita  absolute,  et  simpliciter,  sed 
debita  homini,  seu  voluntati,  et  ideo  non  opor- 
tet  ut  carentia  illa  sit  privatio  respectu  actus 


DISPUTATIO 

secundum  se,  sed  satis  est,  quod  sit  negatio, 
nam  actus  sic  negatus  est  quoddam  malum 
disconveniens  voluntati,  sicut  in  naturalibus, 
ut  calor  sit  malum  aquee,  non  oportet  in  eo 
intelligere  aliquam  carentiam,  quse  privet  ip- 
sum  aliqua  perfectione  calori  debita,  ut  sic, 
sed  satis  est  intelligere  negationem  perfectio- 
nis  debitee  aquae :  et  ratio  est  in  promptu  ex 
dictis,  quia  eo  modo  requiritur  privatio  ad  ra- 
tionem  mali  quo  ipsum  malum  est :  ergo  si  res 
non  est  absolute  mala  in  se,  non  est  cur  ca- 
reat  perfectione  ei  debita :  ita  vero  est  in  prse- 
senti :  nam  voluntati  bumanse  operanti  bu- 
mano  modo  circa  talem  materiam  debita  est 
talis  perfectio  operationis  suae,  et  ideo  si  illa 
careat  in  suo  actu,  privata  merito  dicitur  tali 
perfectione  in  sua  operatione  :  et  fortasse  in 
idem  redit,  quod  Scotus  dicebat  de  acfaTut 
humano,  et  ut  constituto  in  hac,  vel  illa  spe- 
cie,  non  enim  sensus  est,  ut  in  argumentis  in- 
sinuabatur,  quod  actui  secundum  rationem 
genericam,  vel  ratione  illius  debeatur  potius 
una  differentia,  quam  alia,  sed  quod  actioni 
bumanse  ex  debito  ipsius  subjecti  debetur  rec- 
titudo,  et  quamvis  haec  omnino  repugnet  tali 
actioni,  quse  mala  est,  verbi  gratia,  ex  objecto, 
tamen  boc  ipsum  est  malum  humanae  naturae, 
quod  scilicet  efficiat  actum,  cui  rectitudo  re- 
pugnat,  atque  eodem  modo  dici  posset,  quod 
licet  haec  rectitudo  non  sit  debita  tali  actui 
debito  absoluto,  est  tamen  necessaria,  et  debita 
illi  debito  conditionato,  id  est,  ut  possit  esse 
perfectio  conveniens  humanee  naturae,  et  ideo 
absolute  esse  non  potest  forma  conveniens  illi, 
quia  simpliciter  non  potest  habere  talem  recti- 
tudinem,  et  in  boc  consistit  difformitas  ejus, 
et  malitia  respectu  voluntatis. 

14.  Satisfit  difficultatibus  in  prima  sen- 
tentia  allatis.  —  Et  per  haec  fere  satisfactum 
est  difficultatibus  in  prima  opinione  positis,  a 
n.  3,  jam  enim  declaratum  est,  quomodo  in 
hac  carentia  reperiatur  ratio  negationis,  vel 
privationis  sufficiens  ad  rationem  mali  mora- 
lis  :  quomodo  vero  in  hac  malitia  sit  sumenda 
determinatio  et  specificatio,  dicturi  sumuspau- 
latim  in  sectionibus  sequentibus,  nunc  satis  sit 
dicere  sumendam  esse  ex  materia,  vel  objecto, 
circa  quod  versatur  actus,  potest  etiam  attendi 
ratio  debiti,  semper  enim  aliqua  determinata 
honestas  est  per  se  debita  actui.  Nam  licet 
contingat  ex  motivis  extrinsecis  posse  plures 
honestates  adhiberi,  semper  tamen  attendenda 
est  illa,  quee  ex  vi  intrinseci  objecti  debetur  : 
quod  si  contingat  hujusmodi  plures  esse,  et 
unam  non  comparari  ad  aliam,  ut  genus  ad 


VII.  SECTIO  VI.  391 

differentiam,  poterunt  etiam  malitise  esse  plu- 
res  in  eodem  actu,  neque  enim  hoc  est  incon- 
veniens,  ut  postea  dicemus.  Atque  eodem  modo 
expeditur  alia  difficultas  de  ina;qualitate  ma- 
litise^  posita  n.  4,  quinto  loco,  quia  licet  for- 
tasse  in  ratione  negationis  quilibet  actus  ma- 
lus  careat  omni  honestate,  ut  sic  negatio  vi- 
deatur  aequalis,  tamen  in  ratione  privationis 
non  oportet,  ut  sit  sequalis,  quia  debitum  ho- 
nestatis  non  est  sequale  respectu  cujuscumque 
actus  :  sed  sicut  uni  debetur  perfectior  recti- 
tudo  specifica,  quam  alteri,  ita  etiam  deberi 
potest  major  bonitas  intra  eamdem  speciem 
ratione  circumstantiarum,  de  quibus  statim 
dicemus  :  quo  fortasse  sensu  dixit  D.  Thomas, 
quaest.  1,  de  Malo,  art.  1,  ad  2,  et  11,  et  1,  2, 
qusest.  18,  art.  8,  ad  1,  malitiam  moralem 
non  esse  privationem  totalem,  quia  non  sim- 
pliciter  privat  omni  honestate,  csetera  sunt 
facilia,  et  erunt  faciliora  ex  sequentibus. 

SECTIO  VI. 

Utrum  malitia  moralis  sit  sola  ipsa  negatio, 
vel  privatio,  vel  includat  etiam  entitatem  ac- 
tus  positivam. 

1.  Malitia  non  videtur  includere  quippiam 
positivum.  —  Hactenus  diximus,  solum  posi- 
tivum  non  sufficere  ad  malitiam,  sed  debere 
necessario  in  conceptu  suo  includere  negatio- 
nem  aliquam,  vel  privationem,  nunc  e  con- 
verso  explicandum  est,  an  solum  id,  quod  est 
privativum  sit  de  intrinseca  ratione  malitiae, 
vel  includat  etiam  positivum,  ita  ut  sit  aliquid 
ex  utroque  compositum ;  hoc  enim  multis  vi- 
detur  impossibile :  tum  quia  Sancti  supra  citati 
in'sola,  ac  nuda  privatione  videntur  constituere 
rationem  malitise  et  mali :  tum  etiam,  quia  ex 
privatione  et  positiva  entitate  non  potest  com- 
poni  unum  per  se,  cum  sint  tam  diversorum 
generum :  malum   autem,  seu  malitia  dicit 
aliquid  per  se  uimm  :  atque  in  hunc  modum 
explicari  solet  communis  sententia  theologo- 
rum,  quos  citavi,  section.  3  et  5,  scilicet  quod 
sola  privatio  sit  formalis  malitia ;  entitas  vero 
positiva  actus  fit  veluti  materiale  quid,  in  quo 
inest  malitia,  et  ita  videntur  frequenter  loqui 
de  materiali  peccati,  cum  dicimus  Deum  con- 
currere  ad  illud,  non  ad  formale  sic  etiam  ex- 
plicatur  dictum  Augustini,  quod  peccatum  est, 
nihil,  scilicet  quoad  formale,  nam  quantum 
ad  materiale  aliquid  est,  sic  denique  loquitur 
divus  Tbomas  2,  2,  queest.  118,  art.  5,  et  quaest. 
162,  art.  6,  et  frequenter  in  materia  de  pec- 
catis. 


392  DE  MALITIA. 

2.  Opinatio  quorumdam  malum  morale  com- 
poni  tanquam  genere  et  diferentia  ex  positwo 
et  negativo.  — Multi  tamen  Thomistse,  praeser- 
tim  Ferrariensis  3,  contra  Gentes,  cap.  9,  con- 
tendunt  malum  morale  intrinsece  constitui  ex 
positivo  et  privativo,  et  nihilominus  esse  unum 
per  se  in  suo  genere  compositum  ex  illis  duo- 
hus  :  qualis  autem  sit  haec  compositio,  diver- 
simode  ab  eis  explicatur.  Victoria  enim,  ut 
fertur,  aiebat  esse  compositionem  ex  genere  et 
differentia :  ita  tamen,  ut  genus  sit  privativum 
et  differentia  positiva,  nam  malum  morale,  ut 
sic,  commune  est  privationi  et  positivse  formse, 
et  ideo  non  potest  dicere  rationem  positivam : 
ergo  privativam  :  contrahitur  autem  ad  talem 
rationem  mali,  quse  est  in  actu  per  positivum 
ordinem,  quem  dicit  ad  tale  objectum.  Sed  hoc 
est  aperte  falsum,  nam  privativum  cum  for- 
maliter  sit  non  ens,  non  potest  per  se  contrahi 
et  constitui  per  differentiam  realem ,  hoc  enim 
sensu  verum  est,  quod  Aristoteles  dixit,  -4 
Physic,  textu  17,  non  entis  nullas  esse  spe- 
cies :  deinde  quia  ostensum  est  differentiam 
positivam  realem,  ut  sic,  non  habere  rationem 
malitise  ex  vi  totius  positivi,  neque  ex  vi  ge- 
neris,  quod  per  se  contrahit,  nam  utrumque 
intelligi  potest  in  actu  sine  malitia.  Unde  alii 
potius  e  contrario  dicunt  compositionem  qui- 
dem  esse  ex  genere,  et  differentia,  tamen  ac- 
tum  positivum  habere  rationem  generis,  pri- 
vationem  vero  differentise :  sed  hoc  frequenter 
impugnat  divus  Thomas  in  hac  materia,  et  de 
peccatiS;  ut  latius  ostendemus  in  sequentibus, 
differentiam  specificam  actus  mali  non  posse 
esse  privationem,  sed  reale  positivum,  quo- 
modo  etiam  dixit  Aristoteles,  lib.  i,  de  Par- 
tibus  animalium,  cap.  3,  reale  genus  per  se 
non  dividi  per  privationem,  quia  actus  et  po- 
tentia  debent  esse  proportionata,  maxime  ge- 
nus  et  differentia,  quee  in  re  ipsa  non  distin- 
guuntur,  cum  tamen  privatio,  ut  sic,  ex  natura 
rei  sit  distincta  a  positivo,  eo  modo,  quo  est : 
ac  denique  quia  omnis  talis  privatio,  vel  ne- 
gatio  fundatur  in  differentia  aliqua  positiva, 
nam  illa  quse  fundatur  in  ratione  generica, 
ut  sic,  non  potest  constituere  determinatam 
speciem,  sed  potius  communis  est  omnibus 
speciebus. 

3.  Alii  volunt  esse  compositionem  tanquam 
ex  actu  et  potentia.  —  Alii  ergo  dicunt  hanc 
compositionem  esse  ex  actu  et  potentia,  seu 
subjecto  et  forma,  quia  non  potest  hic  aliud 
genus  compositionis,  vel  unionis  excogitari : 
nam  per  se  constat  privationern,  et  positivnm 
non  posge  ad  componendum  unum  convenire 


per  modum  partium  integrantium,  neque  alio 
genere  compositionis.  Sed  tunc  inquirendum 
superest  in  hac  sententia,  in  quo  contradicant 
priori  opinioni  et  communi :  aut  enim  loquun- 
tur  de  malo  morali  in  concreto,  aut  de  malitia 
in  abstracto.  Priori  modo  nemo  unquam  du- 
bitavit,  quin  malum  commissionis,  de  quo 
agimus,  includat  actum  positivum  cum  ca- 
rentia  rectitudinis ;  illum,  ut  materiale  sub- 
jectum,  hanc  ut  formam  ;  et  ex  utroque  com- 
poni  unum  non  omnino  per  accidens,  seu  per 
aggregationem,  neque  tam  per  se,  ut  est  sub- 
stantia  una,  vel  species  constans  ex  genere  et 
differentia ;  sed  aliquo  modo  unum  in  genere 
mali,  sicut  album,  et  alia  composita  ex  actu 
et  potentia ;  si  vero  sit  sermo  de  malitia  in 
abstracto,  et  difficile  est  explicatu,  quomodo 
componatur  ex  actu  et  potentia ;  et  ex  mate- 
riali  et  formali,  cum  malitia,  ut  sic,  tantum 
dicat  rationem  formalem  mali,  cumque  quid- 
quid  est  ibi  materiale,  sit  qusedam  bonitas, 
quse  a  Deo  fit;  ac  denique  cum  ablata  nega- 
tione  nihil  malitise  prorsus  relinquatur  in  en- 
titate  positiva. 

4.  Prima  qucestio  de  re  ipsa  in  pr&senti  sec- 
tione. — In  hac  ergo  re  una  quaestio  potest  esse 
aliquo  modo  de  re,  et  duae,  vel  tres  de  nomine. 
Primo  controverti  potest,  utrum  respectu  vo- 
luntatis,  seu  hominis  sola  privatio  habeat  ra- 
tionem  mali,  vel  etiam  actus  ipse  positivus,  et 
in  hac  dicendum  est  non  solum  privationenr, 
sed  ipsum  actum  carentem  rectitudine  esse 
unum  quoddam  malum  hominis,  ita  ut  neque 
actus  positivus  perse,  privatione  sejuncta,  ha- 
beat  rationem  mali,  neque  ipsa  negatio  per  se, 
sed  quatenus  adjuncta  actui,  et  unum  quid 
cum  illo  componens  sit  malum  homini :  haec, 
ut  existimo,  est  sententia  D.  Thomse,  ubique 
enim  ita  explicat  rationem  peccati,  distin- 
guendo  semper  in  illo  materiale  et  formale,  ut 
videre  licet,loc.  cit.,  et  3,  contra  Gentes,  c.  9, 
et  q.  2,  de  Malo,  art.  6,  ad  3,  et  in  2,  d.  24, 
q.  \,  art.  2,  ubi  in  hoc  sensu  ait  hoc  malum 
non  esse  nisi  bonum  quoddam  imperfectum, 
et  fortasse  hoc  sensu  dixit,  1,  2,  qusest.  18, 
art.  8,  ad  primum  malum  morale  non  esse 
puram,  aut  integram  privationem.  Et  ad  hanc 
conclusionem  probandam  valere  possunt  ar- 
gumenta  facta,  sect.  3,  num.  1,  pro  sententia 
Cajetani,  et  facta,  sectione  praecedenti,  in  princ. 
Item  hoc  videtur  necessarium  ad  distinguen- 
dum  proprie  malum  commissionis  a  malo 
omissionis,  nam  illud  per  se,  et  intrinsece  non 
dicit  actum,  hoc  autem  per  se,  et  intrinsece 
componitur  ex  actu,  Item  quia  ostensum  est 


DISPUTATIO  VII.  SECTIO  VI. 


393 


supra,  sect.  6,  a  n.  9,  hominem  non  fieri  dif- 
formem  legi  prohibenti  per  solam  negationem, 
sed  per  actum  inordinatum  :  ergo  totum  hoc 
est  quoddam  malum  hominis.  Preeterea,  quia 
hoc  totum  est  disconveniens  naturse  rationali, 
non  solum  negatio  ipsa,  sed  etiam  actus  sub- 
stans  illi  sic,  quod  ita  potest  explicari  exemplo 
physico  :  nam  frigiditas  remissa  dici  potest 
mala  aquee,  non  tamen  ratione  positivi,  sed 
preecise  ratione  negationis,  quia  disconveniens 
quidem  est  aquee  carere  intentione  frigiditatis : 
tamen  supposita  hac  imperfectione  non  est  illi 
malum  habere  aliquos  gradus  frigiditatis,  sed 
simpliciter  hoc  melius  illi  est,  quam  absolute 
carere  frigiditate  :  non  sic  autem  in  preesenti, 
nam  voluntati  non  solum  est  malum  habere 
actum  inordinatum  ratione  negationis,  sed 
etiam  positivi,  ut  conjuncti  negationi,  ita  ut 
simpliciter  melius  sit,  imo  ad  bonitatem  neces- 
sarium,  carere  tali  positivo,  quam  habere  illud 
conjunctum  deordinationi :  recte  ergo  dicitur. 
totum  illud  compositum  esse  unum  malum  vo- 
hmtatis,  neque  contra  hoc  video  aliquam  dif- 
ficultatem  alicujus  momenti,  imo  ex  hoc  prin- 
cipio  facilius  expediuntur  difficultates  omnes 
in  hac  materia  occurrentes. 

5.  Prima  qucestio  de  modo  loquendi. —  De 
modo  autem  loquendi  erit  prima  queestio 
utrum  hoc  compositum  ex  privativo,  et  posi- 
tivo  debeat  dici  tantum  unum  malum ,  vel 
etiam  una  malitia.  Ad  quod  breviter  dico 
respectu  voluntatis  totum  illud  dici  posse 
unam  malitiam  voluntatis,  quia  nihil  aliud 
est  malitia,  quam  forma  male  afficiens  subjec- 
tum  :  hujusmodi  autem  forma  est  actus  et  pri- 
vatio,  nam  re  vera  est  turpitudo  animee,  et 
difformitas  ejus,  sicut  e  contrario  dicit  D.  Tho- 
mas  1,  2,  queest.  51,  art.  1,  ad  1,  et  1  part., 
queest.  5,  art.  5,  ad  2,  et  3  part.,  queest.  11, 
art.  5,  ad  3,  babitus,  vel  actus  virtutis,  non 
tam  esse  bona  quam  bonitates  quasdam,  quia 
sunt  formee  bene  afficientes  voluntateru,  neque 
repugnat  id  quod  est  forma  respectu  unius  ad 
alium  comparari,  ut  potentiam,  atque  ita, 
quam  vis  actus  malus  sit  f orma  vohmtatis,  potest 
ad  inordinationem  comparari,  ut  materiale  ad 
formale. 

6.  Dices,  ergo  si  ex  his  duobus  componitur 
una  malitia,  privatio  erit  partialis  malitia,  et 
positivum  similiter  :  quod  tamen  esse  falsum 
probari  potest  iisdem  argumentis,  quibus  su- 
pra,  sect.  3,  num.  4,  contra  Cajetanum  usi  su- 
mus.  Respondetur  negando  simpliciter  conse- 
quentiam,  quia  heec  compositio  non  est  ex 
partibus  integrantibus,  et  homogeneis ;  ut  ne- 


cesse  sit  rationem  totius  in  singulis  partibus 
reperiri,  sed  ex  tanquam  ex  actu  et  potentia  : 
unde  solum  sequitur  id  quod  est  positivum  in 
actu  talis  esse  naturee,  et  potentialitatis,  ut  si 
ei  adjungatur  privatio,  cum  illa  componat 
unum  quid  malum,  et  disconveniens  rationali 
voluntati,  quod  sine  illa  habere  non  potest  : 
quocirca  si  heec  duo  non  comparentur  ad  vo- 
luntatem,  sed  inter  se,  satis  convenienter  di- 
citur  totam  malitiam  actus  esse  privationem, 
quia  illa  est  quee  facit  illum  esse  difformem 
et  turpem,  et  sine  illa  nullam  obliquitatem 
moralem  habere,  et  hic  est  sensus  communis 
opinionis,  et  auctorum  omnium,  quos  supra 
citavi. 

7.  Secunda  qucestio  etiam  de  nomine  expedi- 
tur.  —  Altera  queestio  de  nomine  etiam  erit, 
utrum  hoc  compositum  dicendum  sit  unum 
per  se,  vel  per  accidens  :  dicendum  est  enim 
in  genere  entis  realis  physici,  esse  unum  per 
accidens  id  est  includens  aliquid  quod  est  ex- 
tra  essentiam  entis  realis  :  tamen  in  genere 
entis  moralis  vel  quasi  artificialis  dici  potest 
unum  per  se,  quia  illa  duo  ita  conjunguntur 
ad  constituendum  unum  malum,  ut  habeant 
inter  se  aliquam  unionem  actus,  et  potentiee, 
atque  ita  ut  alterum  sine  altero  nullo  modo 
sufficiat  ad  rationem  talis  mali  constituendam, 
quia,  ut  seepe  dictum  est,  neque  actus  sine 
privatione  esset  malus,  neque  talis  privatio 
sine  actu,  quia  non  est  carentia  rectitudinis 
absolute  debitee,  sed  debitee  tantum  ex  suppo- 
sitione  actus,  seu  in  actu,  si  voluntas  vult  il- 
lum  efficere. 

8.  Tertia  quastio  enodatur.  —  Unde  facile 
expeditur  alia  queestio,  quam  late  tractat  Caje- 
tanus,  1,  2,  queest.  71,  art.  6,  et  existimo  esse 
de  nomine,  quid  scilicet  sit  magis  de  essentia 
peccati  positivum,  vel  privativum  ?  ad  quod 
ipse  consequenter  respondet,  positivum  esse 
magis  essentiale,  quia  per  se  est  magis  directe 
voluntarium.  Dicendum  tamen  est  in  genere 
entis  physici  et  realis,  positivum  esse  magis 
essentiale  actui,  magisque  inseparabile  ab  ipso, 
tamen  in  genere  talis  mali  moralis,  utrum- 
que  esse  essentiale  per  modum  materiee  et  for- 
mee,  et  quodammodo  magis  essentiale  est  pri- 
vatio,  quam  positivum,  quia  in  unaquaque  re 
id  quod  est  per  modum  ultimi  actus  et  formee, 
censetur  constituere  preecipue  essentiam  rei : 
quod  vero  privatio  sit  indirecte  voluntaria, 
nihil  refert  ut  jam  dicam,  sectione  sequenti. 


394 


SECTIO  VII. 


XJtrum  actus  malus  sumat  unitatem  et  distinc- 
tionem  specificam  ex  oojecto. 

Postquam  in  genere  explicata  est  ratio  ma- 
litise,  oportet  cousequenter  exponere,  quomo- 
do  ex  objecto,  circumstantiis,  et  fine  sumatur : 
hic  ergo  non  est  sermo  de  omnibus  actibus, 
qui  quacumque  ratione  etiam  accidentaliter, 
et  ab  extrinseco  possunt  esse  mali,  sed  de  illis 
tantum,  qui  ex  objecto  mali  sunt,  hujusmodi 
enim  plures  ostendimus,  sectione  prima  hujus 
disputationis. 

i.  Prima  sententia. — Est  ergo  prima  sen- 
tentia  hos  actus  haberc  unitatem  specificam 
ex  prseceptis,  non  ex  objectis  :  nam  actus  ma- 
lus  est,  in  quantum  preecepto  repugnat  juxta 
illam  definitionem  :  Peccatum  est  dictum,  vel 
concupitum,  etc,  contra  rectam  rationem,  legem- 
que  Bei :  ergo  illi  actus,  mali  erunt  ejusdem 
speciei,  qui  repugnaveriut  eidem  prsecepto  : 
distinctae  vero  qui  diversis  prseceptis  repugna- 
verint.  Quod  si  objicias,  quia  interdum  unus 
actus  furti,  verbi  gratia,  est  contra  diversa 
prsecepta  legis  naturse  divinse  et  humanse,  et 
non  propterea  habet  multiplicem  malitiam. 
Respondetur  illa  praecepta  tantum  materiali- 
ter  multiplicari,  sententiam  vero  esse  intelli- 
gendam  de  formali  multitudine  et  distinctione 
praeceptorum,  et  idem  actus  habebit  plures 
malitias  si  sit  contra  prseceptum  temperantiee 
et  religionis,  ut  in  eo,  qui  violat  preeceptum 
et  votum  jejunandi. 

2.  Hanc  sententiam  D.  Thomas  improbat, 
i,  2,  queest.  72,  a.  6,  ad  2,  et  q.  2,  de  Malo,  ar- 
ticulo  6,  et  merito.  Primo,  quia  si  sit  sermo 
de  preecepto  proprie,  et  in  rigore  imperante  ex 
voluntate  superioris,  hoc  non  semper  est  neces- 
sarium  ad  unitatem,  et  distinctionem  malitise, 
ut  constat  ex  dictis,  sectione  1.  Si  vero  sermo 
sit  de  prsecepto  indicante,  seu  dictamine  ratio- 
nis  naturalis,  quamvis  verum  sit  ad  dictamina 
diversa  sequi  malitias  diversas,  tamen  hoc  non 
est,  quod  distinctio  malitiae  sumatur  ex  dicta- 
mine  rationis  prout  est  actus  intellectus,  sed 
quia  sumitur  ex  objecto  per  rationem  judicato, 
quin  potius  ipsa  dictamina  ideo  diversa  sunt, 
quia  circa  tales  materias,  seu  res  versantur 
quatenus  naturse  rationali  convenientes ,  vel 
disconvenientes  sunt :  unde  etiam  in  his,  quee 
sunt  mala,  quia  prohibita,  distinctio  preecep- 
torum  prout  ad  diversas  virtutes  pertinet,  ex 
materiis,  sub  quibus  versantur,  sumenda  est : 


DE  MALITIA. 

unde  etiamsi  contingat  eumdem  materialem 
actum  videri  contrarium  diversis  prseceptis 
distinctarum  virtutum,  id  semper  est,  quia  in- 
cluditur  aliqua  conditio  diversa  in  materia,  vel 
objecto  talis  actus  :  quamvis  igitur  quoad  nos 
interdum  possit  heec  distinctio  per  dictamina 
rationis  explicari,  tamen  non  potest  heec  esse 
prima  radix  distinctionis  malitiee. 

3.  Secunda  sententia. — Est  ergo  secunda 
sententia  dicens  malitiam  sumere  distinctio- 
nem  suam,  vel  unitatem,  ex  actu  positivo  ad 
quem  sequitur,  quia  est  quasi  proprietas  fiuens 
ab  illo  :  proprietates  autem  omnes  sumunt  ra- 
tionem  suam  ex  essentia,  unde  habent  origi- 
nem  :  sed  heec  sententia  intellecta  de  actu  po- 
sitivo  interiori  non  est  vera,  quia  ex  eodem 
possunt  sequi  multee  inordinationes  diversa- 
rum  rationum,  et  e  contrario  quamvis  actus 
positivi  sint  specie  distincti  propter  diversa 
motiva,  possunt  habere  malitiam  ejusdem  ra- 
tionis  ex  materia  in  qua  conveniunt;  neque 
illud  fundamentum  verum  est,  quod  proprie- 
tates  sumunt  unitatem,  vel  distinctionem  ex 
essentia  ex  qua  manant,  ut  per  se  patet. 

4.  Tertia  sententia.  —  Tertia  sententia  est 
Scoti,  in  2,  d.  35,  quod  malitia  sumit  unitatem, 
vel  distinctionem  ex  honestate,  qua  privat, 
quam  aliis  verbis  refert,  et  non  improbat  divus 
Thomas,  1,  2,  q.  71,  art.  9,  ad  1,  scilicet  actum 
malum  sumere  suam  rationem  ex  virtute,  cui 
opponitur.  Et  fundamentum  est,  quia  privatio 
sumit  unitatem,  vel  distinctionem  ex  forma, 
quaprivat,  ceecitates  enim  sunt  ejusdem  spe- 
ciei,  quia  privant  forma  ejusdem  speciei,  esto 
contingat  ex  causis  diversis  specie  provenire, 
e  contrario  vero  ceecitas,  et  surditas  sunt  spe- 
cie  diversee  ex  distinctione  formarum ;  et  ratio 
est,  quia  totum  esse  privationis  est  carentia 
alicujus  esse  :  ergo  talis  erit,  quale  fuerit  illud 
esse,  quo  privat;  unde  infert  Scotusactum  ma- 
lum  formaliter  prout  significatur  ratione  pec- 
cati  proxime  sumere  speciem  a  privatione,  qua 
formaliter  constituitur ,  radicaliter  vero  ab 
honestate  opposita. 

5.  Multipliciter  impugnant  aliqui  hanc  sen- 
tentiam. — Hanc  opinionem  impugnant  Tho- 
mistae  his  argumentis.  Primo,  quia  ex  illa  se- 
quitur  actus  malos  oppositos  eidem  virtuti  esse 
ejusdem  speciei,  quia  privant  eadem  honestate, 
quod  esse  falsum  constat  ex  vitiis  extrema  op- 
positis.  Secundo,  quia  species  moralis  actus 
sumitur  ex  intentione  operantis,  quod  de  ac- 
tibus  etiam  malis  videtur  seepe  docere  D.  Tho- 
mas  i,  2,  queest  72,  art.  3  et  6,  et  2,  2,  q.  10, 
art.  5,  ad  1  et  3  p.,  q.  88,,  art.  4,  et  queest.  72, 


DISPUTATIO  VII.  SECTIO  VII. 


395 


art.  3,  ad  2.  Tertio,  quia  idem  actus  potest 
habere  plures  malitias  etiam  si  sit  unus  in  spe- 
cie.  Quarto,  quia  quod  nihil  est,  non  potest 
dare  speciem  actui  humano  :  heec  autem  pri- 
vatio  nihil  est.  Quidquid  autem  sit  de  hujus 
sententiee  veritate,  heec  argumenta  non  con- 
cludunt,  et  a  nobis  solvenda  sunt,  quia  possunt 
objici  contra  ea,  quee  supra  sunt  definita.  Ad 
primum  negatur  sequela,  quia  non  queelibet 
malitia  actus  alicui  virtuti  contrarii  privat  to- 
taliter  honestate  illius  virtutis,  neque  secun- 
dum  omnem  rationem  ejus,  sed  prout  ad  di- 
versos  actus  inclinare  potest,  ad  quod  applicari 
potest  doctrina  illa  D.  Thomee,  queest.  1,  de 
Malo,  a.  1,  ad  2,  et  \  \,  et  a.  8,  ad  \,  malitiam 
non  esse  privationem  totalem,  ut  in  exemplo 
posito  de  vitiis  extreme  contrariis ,  eadem  , 
verbi  gratia,  liberalitas  inclinat  ad  dandum  et 
retinendum  cum  mediocritate  :  prodigalitas 
ergo  destruit  illam  quatenus  inclinat  ad  dan- 
dum,  et  ideo  malitiee  diversee  sunt,  et  privant 
actibus  honestatis  diversarum  rationum,  vel 
absolute  et  simpliciter,  vel  secundum  inadee- 
quatos  conceptus.  Ad  secundum  respondetur 
cum  inalum,  ut  maluin,  per  accidens  sit  in  re- 
bus,  seepe  esse  preeter  intentionem  operantis, 
et  ideo  in  moralibus  non  oportere,  ut  sit  per 
intentum,  imo,  quod  sit  semper  indirecte  vo- 
luntarium,  ut  supra  dictum  est,  et  ideo  necesse 
non  est  actum  malum,  ut  malum  semper  ha- 
bere  speciem  ex  re,  vel  motivo  per  se  intento 
ab  operante  :  nec  D.  Thomas  contrarium  do- 
cet  eisdem  locis,  sed  agit  de  quibusdam  cir- 
cumstantiis,  quee  non  dant  speciem  malitiee, 
nisi  sint  directe  intentse  et  volitee,  de  quibus 
dicam,  sect.  sequenti,  a  n.  8.  Ad  tertium  cum 
malitia  sit  extra  physicam  rationem  positivee 
entitatis,  et  suo  modo  sit  in  illa,  ut  in  subjec- 
to,  sicut  in  subjecto  multiplicantur  accidentia, 
ita  nihil  obstat,  quod  in  eodem  actu  multipli- 
centur  malitiee,  in  quo  est  magna  differentia 
inter  malitiam  et  bonitatem  ex  objecto  de- 
sumptam,  et  ita  docet  D.  Thomas,  locis  supra 
citatis;  addit  tamen  illud  non  esse  plura,  sed 
unum  peccatum,  quod  spectat  ad  modum  lo- 
quendi,  sicut  unus  homo  licet  habeat  artes 
specie  distinctas  dicitur  unus  homo.  Ad  quar- 
tum  dicitur  unumquodque  tale  specificativum 
habere  quale  ipsum  est;  ens  autem  privati- 
vum,  ut  sic,  non  est  reale,  et  ideo  nihil  mi- 
rum  est,  quod  specificetur  a  forma,  quee  nihil 
est  reale. 

6.  Quarta  senimiia  et  vera. — Quarta  opinio 
est  malitiam  actus  seu  actum  malum  sumere 
speciem  suam  ei  objecto.  Ita  sentit  D.  Tho- 


mas  \,  2,  quaest.  17,  art.  2  et  5,  et  qusest.  72, 
art.  \,  ubi  utitur  illa  ratione,  quod  id  specifi- 
cat,  quod  cadit  in  intentionem  operantis,  et  in 
eadem  qusest.  72,  art.  2,  dicit  peccatum  non 
specificari  ex  aversione,  quse  est  privatio,  sed 
ex  conversione,  secundum  quam  est  actus  qui- 
dam,  et  heec  opinio  D.  Thomee  bene  explicata 
vera  est ;  in  re  tamen  non  est  contraria  pree- 
cedenti,  sed  magis  explicat  radicem  actus  mali, 
ut  sic. 

7.  JEJjus  prima  assertio.  — Itaque  primo  di- 
cendum  est  actum  malum,  si  consideretur,  ut 
est  volitio  queedam,  et  species  entis  positiva, 
specificari  ab  objecto  formali,  et  ex  proximo 
motivo,  seu  ratione  volendi,  quae  semper  est 
aliqua  ratio  boni  sub  qua  objectum  appetitur. 
Heec  sumitur  ex  D.  Thoma,  citatis  locis,  pree- 
sertim  2,  2,  queest.  10,  art.  5,  ad  1,  et  in  2, 
dist.  42,  queest.  2,  art.  1.  Et  ratio  est  per  se 
nota  exsupradictis  de  specificatione  actus  boni, 
nam  quoad  hoc  eadem  est  ratio  de  actibus 
malis,  non  quatenus  malis,  sed  quatenus  ac- 
tus  sunt,  quo  modo  dicit  aliis  locis  D.  Thomas 
malum  dare  speciem  in  moralibus,  quatenus 
retinet  aliquid  bonitatis. 

8.  Secunda  assertio.  —  Secundo  dicendum 
est,  actum  malum,  ut  malus  est,  sumere  ma- 
litiam  et  speciem  ejus  ex  objecto  quatenus  dif- 
forme  est,  et  disconveniens  naturee  rationali  : 
estque  hoc  modo  volitum  per  talem  actum  di- 
recte,  vel  indirecte  :  hoc  etiam  intendit  D.  Tho- 
mas,  citatis  locis,  et  facile  patet  ex  supra  dictis, 
disp.  2,  de  bonitate,  et  malitia  objectiva,  ideo 
enim  velle  furari  malum  est  formaliter,  quia 
furari  est  malum  objective;  ergo  formalis  ma- 
litia  talis  voluntatis  oritur  ex  materia  objec- 
tiva  talis  objecti  :  ergo  species  unius  sumitur 
ex  specie  alterius,  et  ideo  velle  furari,  et  velle 
mentiri,  habent  malitias  specie  distinctas,  quia 
illa  objecta  habent  disconvenientias  formaliter 
diversas.  Confirmatur ,  nam  supra  ostensum 
est  actum  voluntatis  non  esse  malum  ex  vi 
preecisee  conversionis  ad  objectum  sub  aliqua 
ratione  boni,  sed  tunc  fit  malus,  quando  ipsa 
deordinatio  objecti  censetur  aliquo  modo  vo- 
lita  :  ergo  signum  est  malitiam  redundare  in 
actum  ex  turpitudine  objecti.  Denique  quia 
oppositorum  eadem  debet  esse  proportionalis 
ratio. 

9.  Tertia  assertio.  —  Ultimo  tandem  dicen- 
dum  est  etiam  verum  esse  actum  proxime  con- 
stitui  inspecie  mali  et  peccati  per  privationem, 
et  privationem  immediate  etiam  et  proxime 
sumere  rationem  suam  ex  positivo,  quo  privat, 
sic  D.  Thomas,  \,  2,  queest.  72,  art.  1,  ad  2, 


396  DE  MALITIA. 

dicit  peccatum  non  esse  privationem  puram,     ideo  carentia  debitse 


sed  actum  privatum  debito  ordine,  et  ideo 
magis  sumere  speciem  ab  objecto,  quam  a 
bonitate  opposita,  qua  privat :  et  subdit  quam- 
vis  etiam  si  distinguantur  peccata  secundum 
oppositas  virtutes,  in  idem  redit.  Idem  babet 
2,  2,  q.  10,  art.  5,  ad  1,  addit  tamen  ex  re- 
cessu  a  bono  non  tam  sumi  speciem,  quam 
privationem  speciei :  unde  intelligi  potest  su- 
mere  D.  Tbomam  speciem  pro  specie  reali,  et 
positiva,  ut  sic,  quo  sensu  in  illa  queest.  72, 
art.  6,  cum  dixisset  omissionem  babere  suam 
speciem ,  addit  large  tamen  loquendo  de  specie 
prout  negatio  ,  vel  privatio  speciem  Tialere  po- 
test :  tamen,  in  2,  2,  qusest.  118,  art.  5,  dicit, 
quia  in  peccato  actus  est  ut  materiale,  privatio, 
ut  formale,  magis  esse  attendendam  gravita- 
tem,  et  rationem  peccati  ex  privatione  alicujus 
boni ,  quam  ex  tendentia  ad  aliquod  bonum. 
Ratio  autem  bujus  conclusionis  est,  quam  ad- 
duxit  Scotus,  quia  privatio,  ut  sic,  respicit 
proxime  et  immediate  positivuni,  quo  privat, 
tamen  quia  illud  dicit  ordinem  ad  objectum, 
etiam  hasc  privatio  suo  modo  respicit  objectum, 
quod  est  prima  radix  bonitatis  et  malitia?  mo- 
ralis ,  et  ita  illa  duo  sunt  contraria,  neque  in 
hoc  occurrit  difficultas  alicujus  momenti. 

SECTIO  VIII. 

Utrum  actus  voluntatis  surnat  malitiam  ex  cir- 
cumstantiis ;  et  quomodo. 

1.  Resolvitur  prima  pars  tituli  ut  certa.  — 
In  hac  re  omnes  conveniunt  humanum  actum 
voluntatis  sumere  posse  malitiam,  vel  aug- 
mentum  malitise  ex  circumstantiis ,  idque 
duobus  modis,  ut  notavit  Scotus,  quodlibeto 
18,  scilicet,  vel  addendo  positivas  circumstan- 
tias  ratione  repugnantes,  vel  omittendo  con- 
ditiones  actui  debitas  secundum  rectam  ratio- 
nem,  quod  late  etiam  docuit  Augustinus,  lib.  5, 
de  Trinitate,  et  Basilius,  in  libro  quodam  de 
Baptismo,  qui  sic  explicant  illud  Genes.  4, 
juxta  Septuaginta,  Nonne,  si  recte  offeras,  non 
autem  recte  dividas,  peccasti.  Nam  ille,  inquit, 
recte  offert,  qui  Deo  offert  .•  non  autem  recte 
dividit,  si  prudenter  non  discernat  circumstan- 
tias;  quid  et  loci,  et  temporis,  etc.  Ratio  aii- 
tem  est,  quia  lonum  ex  integra  causa,  etc, 
prudentia  autem,  et  recta  ratio,  ut  actus  bene 
fiat,  non  solum  judicat  de  objecto,  sed  etiam 
de  eircumstantiis  omnibus  actus,  et  objecti,  ex 
quibus  fere  semper  pendet  mediocritas,  et  ho- 
nestas  objecti,  ut  bic  et  jmnc  appetendi :  et 


circumstantise  facit  ac- 
tum  malum  :  et  eadem  ratione  plures  circums- 
tantise  poterunt  malitiam  augere,  quod  etiam 
patet  a  contrario  ex  dictis  de  bonitate.  Unde 
etiam  fit  has  circumstantias  interdum  augere 
intra  eamdem  speciem  quatenus  magis  rationi 
repugnant  intra  latitudinem  ejusdem  hones- 
tatis  :  interdum  vero  augere  novam  speciem 
addendo,  ut  sumitur  ex  Concilio  Tridentino, 
sess.  14,  cap.  5,  et  can.  7,  quia  possunt  indu- 
cere  novam  deordinationem  a  ratione,  de  qua 
re  videnda  sunt  dicta  de  malitia  objectiva,  in 
disp.  2,  et  regulae  ibi  traditse  hic  sunt  appli- 
candse.  De  his  vero  circumstantiis  quando,  et 
quomodo  augeant  peccata  tractat  fuse  D.  Tho- 
mas  1,  2,  queest.  72,  et  queest.  73.  Et  ideo  non 
est  hoc  loco  circa  hoc  immorandum,  vide  trac- 
tatum  5,  disp.  1,  sect.  2,  a  num.  5,  solum  pree- 
termitti  non  potest  qusedam  generalis  dubi- 
tatio,  scilicet  quale  voluntarium  requiratur,  ut 
circumstantia  conferat  malitiam  actui  volun- 
tatis,  quod  ad  2  partem  tituli  pertinet :  et  est 
prsecipua  difficultas  de  circumstantiis  mutan- 
tibus  speciem  :  nam  de  aliis  sive  sint  objecti- 
vse,  sive  se  teneant  ex  parte  actus,  certum  est 
sufficere,  quod  sint  indirectee  voluntarise  et  a 
fortiori  patebit  ex  dicendis. 

2.  Prima  sententia  circa  secundam  partem 
tituli.  —  De  ahis  ergo  est  prima  sententia  di- 
cens,  ut  circumstantia  conferat  novam  speciem 
malitise,  necessarium  esse,  ut  sit  directe  vo- 
luntaria,  et  in  se,  et  ut  inducat  rationem  mo- 
tivi.  Significat  D.  Thomas  1,  2  qusest.,  art.  6, 
et  qusest.  72,  art.  9,  dicens  circumstantiam  non 
mutare  speciem  peccati,  nisi  variet  speciem 
voluntatis.  Ubi  Cajetanus  in  hoc  sequiparat 
actum  malum  actui  bono,  et  sectione  preece- 
denti,  retuli  alia  loca  D.  Thomee,  ex  quibus 
idem  sumi  potest. 

3.  Hsectamen  sententia  non  potest  esse  ve- 
ra  loquendo  de  actu  malo,  ut  malus  est,  et  de 
specie  ejus,  ut  sic :  et  imprimis  non  est  necesse 
tendere  directe  in  malitiam  ipsius  circumstan- 
tiae,  nam  hoc  formaliter  est  possibile  :  mate- 
rialiter  autem,  est  inordinatissimum,  et  raris- 
simum,  cum  tamen  circumstantiam  addere 
novam  speciem  malitise  frequentissimum  sit. 
Deinde  non  est  necesse  intendere  per  modum 
motivi  conditionem  illam  actus  ex  quo  oritur 
talis  malitia,  ut  constat  primo  exemplis,  nam 
qui  vult  mcecbari,  non  oportet,  ut  intendat  in- 
juriam  alterius,  ut  malitiam  injustitiee  incur- 
rat,  sed  sat  est,  quod  intendat  delectationem 
suam  in  actu  illo,  qui  revera  est  alteri  inju- 
riosus.  Idem  est  de  eo,  qui  vult  mcecbari  cum 


DISPUTATIO  VII. 
periculo  homicidii,  quamvis  non  intendat.  Se- 
cundo  a  fortiori :  quia  etiam  in  ipso  objecto 
non  est  necesse  talis  intentionis  modus  ad 
contrahendam  malitiam  ejus;  atque  hoc  evi- 
dentius  constabit  ex  dicendis  contra  sequen- 
tem  sententiam  :  docetque  hoc  aperte  D. 
Thomas,  qusest.  8,  de  Malo,  art.  6,  ad  6,  et 
sumitur  ex  D.  Thoma  1,  2,  qusest.  20,  art.  3, 
et  qusest.  73,  art.  8,  unde  in  locis  num.  prse- 
cedente  citatis,  non  potuit  docere  contrarium : 
sed  loquitur  de  actibus  peccatorum,  non  de 
specie  malitise,  et  hoc  modo  dicit  circumstan- 
tiam  non  variare  actum  peccati,  nisi  sit  inten- 
ta,  quse  expositio  sumi  potest  ex  eodem  D. 
Thoma,  in  4,  distinct.  16,  qusest.  3,  art.  3, 
queest.  3,  in  corpore,  et  ad  2,  unde  aliis  locis 
docet,  quamvis  in  eodem  actu  multiplicentur 
malitise  ex  circumstantiis,  unum  tamen  esse 
peccatum,  prsesertim  qusest.  23,  de  Veritate, 
art,  7.  ad  2,  2,  qusest.  184,  art.  1,  ad  2.  Ve- 
rum  est  etiam  aliquando  vocare  illa  plura 
peccata,  ut  1,  2,  qusest.  76,  art.  4,  ad  2,  ubi 
homicidium  factum  ab  ebrio,  vocat  plura  pec- 
cata,  fortasse  quia  exteriores  actus  multipli- 
cantur.  Ahter  etiam  dici  posset  D.  Thomam 
fuisse  locutum  de  intentione  formali,  vel  vir- 
tuali,  directa,  vel  indirecta,  nam  in  illa  qusest. 
76,  art.  3,  ad  2,  dicit,  quantum  remanet  in 
ignorante  de  voluntario,  tantum  remanere  de 
intentione  peccati. 

4.  Secunda  sententia.  —  Secunda  sententia 
est  requiri  saltem,  ut  circumstantia  dans  spe- 
ciem  sit  in  se  volita  saltem,  ut  materiale  ob- 
jectum,  id  docet  Cajetanus,  variis  locis  1,  2, 
qusest.  72,  et  qusest.  73,  art.  8  et76,  art.  4,  2, 2, 
qusest.  43,  art.  1,  2  et  3,  et  qusest.  57,  art.  4, 
et  queest.  150,  art.  4,  quibus  locis  variis  modis 
exphcat  hanc  sententiam,  prsecipue  videtur 
motus  ob  quamdam  difficultatem  de  circum- 
stantiis  generalibus,  quam  supra,  in  fine  n.  1, 
proposui.  Alieeautem  difficultates,  vel  rationes, 
quee  fieri  possunt  pro  hac  sententia,  vel  pro- 
cedunt  ex  fundamentis  improbatis  supra,  nem- 
pe  quod  malitia  consistitin  positivo  ordine  ac- 
tus  voluntatis  ad  objectum  suum,  vel  certe  so- 
lutse  sunt  ex  dictis,  ut,  verbi  gratia,  quia  id 
quod  est  per  accidens,  et  prseter  intentionem, 
non  dat  speciem,  nam  in  malis,  ut  sic,  non 
procedit  hoc,  quia  potius  mala  sunt  per  acci- 
dens  in  rebus. 

5 .  Heec  ergo  opinio  generaliter  sustineri  non 
potest,  ut  probat  Adrianus,  in  4,  materia  de 
Eucharistia,  qusest.  3,  et  sumitur  ex  D.  Thoma, 
locis  nuper  citatis,  et  2,  2,  qusest.  99,  art.  2 
et  3,  et  qusest.  154,  art.  1,  ad  2,  Alense,  4 


.  SECTIO  VIII.  397 

part.,  qusest.  77,  membr.  3,  Durando,  in  4, 
dist.  17,  qusest.  3,  et  probatur,  quia  peccatum 
factum  ex  ignorantia  culpabili,  est  ejusdem 
speciei  cum  peccato  ex  scientia :  ergo  non  re- 
quiritur  ad  contrahendam  speciem  malitise  di- 
recta  voluntas,  etiam  circa  materiale  objectum, 
quia  interveniente  ignorantia  non  potest  esse 
talis  voluntas.  Respondet  Cajetanus  antecedens 
esse  verum  de  ignorantia  culpabili  juris,  quia 
illa  non  occultat  materiale  objectum,  et  ita 
cum  illa  esse  potest  prsedictum  voluntarium 
directum  :  non  vero  id  procedere  de  ignorantia 
facti,  quse  occultat  objectum,  sed  hoc  impri- 
mis  est  contra  omnes  auctores.  Deinde  nulla 
ratione  fundantur,  quia  quod  dat  actui  mali- 
tiam,  non  est  materiale  objectum  ut  sic,  sed 
deordinatio  ejus,  quam  aliquo  modo  voluntas 
amat,  et  complectitur,  quse  deordinatio  occul- 
tatur  per  ignorantiam ;  ergo  si  hoc  non  obstat, 
quo  minus  ab  illa  sumat  actus  malitiam  ra- 
tione  voluntarii  indirecti :  nihil  etiam  obstabit, 
quod  materiale  objectum  occultetur  per  igno- 
rantiam  culpabilem,  dummodo  maneat  volun- 
tarium  saltem  indirectum.  Prseterea  id  patet, 
nam  qui  in  venatione  emittit  sagittam  sine  suf- 
ficienti  diligentia,  et  occidit  hominem,  re  vera 
est  homicida,  et  tamen  ibi  intervenit  ignoran- 
tia  culpabilis  facti,  quse  tollit  voluntarium  di- 
rectum :  quia  tamen  non  tollit  indirectum,  non 
tollit  etiam  malitiam.  Respondet  Cajetanusil- 
lud  non  esse  proprie  homicidium,  sed  incau- 
tam  venationem  :  at  non  bene,  ut  a  posteriori 
patet,  nam  qui  sic  occideret,  maneret  irregu- 
laris,  ut  late  Navarrus,  cap.  27,  n.  230.  Item 
teneretur  restituere  damna :  ergo  peccavit  con- 
tra  justitiam,  et  non  nisi  in  specie  homicidii. 
Item,  quia  fortasse  in  illo  actu  venationis  non 
est  alia  malitia  intra  proprium  objectum,  et 
quamvis  sit  alia,  peccatum  fit  gravius  ex  hac 
circumstantia,  et  non  intra  eamdem  speciem, 
cum  repugnet  alteri  virtuti  speciali,  et  specie 
distinctse.  Unde  secundum  omnes  illa  circum- 
stantia  est  necessario  confitenda,  etiam  juxta 
opinionem  docentem  circumstantias  aggravan- 
tes  intra  eamdem  speciem  non  esse  de  necessi- 
tate  confessionis :  ergo  signum  est  illam  esse 
circumstantiam  mutantem  speciem :  ergo  non 
solum  interveniente  ignorantia  juris  vincibilis, 
sed  etiam  facti,  peccata  ex  scientia,  et  igno- 
rantia  sunt  ejusdem  speciei,  cseteris  paribus, 
ut  divus  Thomas  plane  docet  1,  2,  qusest.  76, 
art.  3  et  4,  et  sumitur  ex  Aristotele  3,  Ethic, 
cap.  5et6. 

6.  Tandem  est  ratio  a  priori,  quia  modus 
voluntarii  directi,  vel  indirecti,  quamvis  mutet 


898 


DE  MALITIA. 


physicam  entitatem  actus,  tamen  non  sufScit 
ad  variandam  malitiam  formaliter,  si  in  ob- 
jecto.,  vel  circumstantia  sit  eaclem  deordinatio 
a  recfca  ratione,  ut  constat  in  peccato  omissio- 
nis,  et  in  universum  supra  ostensum  est  deor- 
dinationem  ipsius  actus  voluntatis  magis  esse 
indirecte  voluntariam,  quam  directe  :  unde 
Cajetanus  coactus  argumentis  tandem  videtur 
descendere  in  hanc  sententianr,  ita  tanien,  ut 
dicat  malitiam  illam,  quse  sumitur  ex  circum- 
stantia  tantum  indirecte  voluntaria,  non  esse 
simpliciter  in  tali  specie^  sed  reductive :  sed 
hoc  spectat  magis  ad  qusestionem  de  nomine, 
quam  de  re  :  et  non  videtur  necessarium,  etiam 
quantum  ad  modum  loquendi,  quia  illa  est 
absoluta  deordinatio,  et  defectus,,  ac  privatio 
talis  rectitudinis  :  proprie  ergo  est  in  illa  spe- 
cie,  solum  quantum  attinet  ad  materiam  mo- 
ralem,,  et  ad  incurrendas  pcenas  impositas  pro- 
pter  peccatum  talis  speeiei,  post  peccatum  ex 
ignorantia  factum  dici  imperfectum  in  illa 
specie,  quod  solum  procedit,  quando  lex  babet 
aliquod  verbum,  quod  indicat  directam  volun- 
tatem,  ut  si  quis  prwsumpserit :  si  temerarie 
attentaverit,  vel  similia,  de  quo  lege  Cajeta- 
num,  in  Summa,  verbo  E  xcommunicatio ,  c.  28 
et  81,  et  Navarrum.,  cap.  28,  num.  74. 

7.  Tertia  sententia,  et  vera  probatur. — Ter- 
tia  ergo  sententia,  eaque  recepta,  est^  satis 
esse  circumstantiam  indirecte  voluntariam^  ut 
det  malitiam  specie  distinctam:  quee  satis  pro- 
bata  relinquitur  ex  dictis  contra  prsecedenteru, 
et  ex  differentia  inter  bonitatem  et  malitiam 
seepe  tradita.  Idem  confirmari  potest,  quia  cum 
malum  contingat  ex  quocumque  defectu  quo- 
modoeumque  voluntas  illud  amet,  satis  est,  ut 
inficiat,  et  maculet  voluntatem  :  neque  potest 
intelligi,  quod  voluntas  quacumque  ratione 
velit  malum,  quin  male  faciat  volendo ;  con- 
stat  autem  in  malis  dari  voluntarium  indirec- 
tum,  quia  semper  intercedit  obligatio  vitandi 
illa. 

8.  Difficultas  contra  Tianc  tertiam  senten- 
tiam. — Sed  occurrit  statim  graviordifficultas, 
quse  maxime  videtur  Cajetanum  movisse :  nam 
sequitur  in  quocumque  peccato  esse  plures 
malitias  specie  distinctas,  ut,  verbi  gratia,  in 
furto  erit  imprimis  malitia  injustitisa,  et  prse- 
terea  malitia  inobedientiae,  quia  est  violatio 
prsecepti  divini.,  vel  etiam  bumani.  Item  mali- 
tia  contra  cbaritatem  propriam,  quatenus  est 
mors  animte,  et  contra  charitatem  proximi,  si 
sit  scandalosus  actus,  et  sic  de  aliis.  Ad  quam 
difficultatem  communis  responsio  esse  solet, 
proximam  sententiam  procedere  in  bis  circum- 


stantiis,  qua?  sunt  speciales,  et  specialibus  vir- 
tutibus  repugnant,  et  in  his  nullum  esse  in- 
conveniens,  quod  actus  habeat  plures  malitias, 
si  habeat  plures  circumstantias  speciali  modo 
rationi  contrarias,  quod  docet  divus  Thomas, 
qusest.  2,  a.  A,  ut  supra  dictum  est,  et  dicetur 
statim :  alias  vero  esse  circumstantias,  quse 
dicuntur  generales,  ut  sunt  inobedientia,  et 
similes,  atque  in  his  non  sufficere  voluntarium 
indirectum,  ut  dent  specialem  malitiam^  sed 
oportere,  ut  specialiter  intendatur,  sicut  multi 
existimant  de  malitia  scandali,  etc.  Sed  non 
est  facile  rationem  differentise  reddere :  nam 
rationes  factee  pro  ipsa  tertia  opinione  seque  in 
his  circumstantiis  videntur  urgere  :  nimirum, 
quod  voluntarium  directum  et  indirectum,  si 
ceetera  sint  paria,  non  variant  malitiam  mora- 
lem.  Item  quod  hse  eircumstantise  aggravant, 
et  non  intra  eamdem  specienr,  quiain  ipso  ob- 
jecto  difformitas  contra  unam.  vel  aliam  virtu- 
tem  ^est  valde  diversee  speciei :   unde  falsum 
etiam  videtur,  quod  quidam  dicunt  ab  his  cir- 
cumstantiis  sumi  malitiam,  quasi  genericam, 
quiagenus,  et  species  debent  esse  per  se  ordina- 
ta,  virtutes  autem^  quibus  hse  malitise  opponun- 
tur  nonita  comparantur,  sedut  speciesdiversse. 
9.  Posita?  difficultati  prolabiliter  succum- 
lunt  aliqui.  —  Et  ideo  aliqui  concedunt  has^ 
etiam  circumstantias  quomodocumque  volun- 
tarias,  dare  propriam  malitiam,,  quse  specula- 
tive  loquendo^  distincta  est  a  malitia  sumpta 
ex  objecto :  moraliter  autem  non  distingui, 
sed  reputari  per  modum  unius,  quia  insepara- 
biliter  et  necessario  se  consequuntur,  et  con- 
stituunt   unum   peccatum;   quod   secus  est, 
quando  hse  circumstantiaa  sunt  directe  intentse, 
tunc  enim  illa  intentio  constituit  peccatum 
omnino   distinctum,    qui  modus  dicendi  est 
probabilis,  sed  limitari  adhuc  potest  distin- 
guendo  dupliciter  posse  circumstantiam  esse 
generaleni,  ut  modo  per  modum  generis,  ut 
quod  sit  aliquo  modo  aversio  ab  ultimo  fine, 
quod  sit  disconveniens,  seu  spiritualiter  nociva 
operanti,  et  quod  sit  aliquo  modo  contra  le- 
gem;  et  de  his  est  verum  tales  circumstantias 
non  dare  specialem  malitiam,  nisi  sint  specia- 
liter  intenteej  quia  tunc  sumuntur,  ut  objecta 
specialia,  et  aliis  modis  sunt  solum  voluntariae 
per  modum  rationis  genericse.  Alise  vero  sunt 
circumstantise  generales.,  et  universales  solum 
per  quamdam  concomitantiam,,  quia  scilicet, 
vel  simpliciter,  vel  ut  in  plurimum  comitantur 
aliam  malitiam  objectivanx,  ut  forte  est  mali- 
tia  scandali :  de  quo  in  disput.  decima,  de 
Charitate,  sect.  secunda;  et  in  his  conceditur 


DISPUTATIO 

dari  propriam  malitiam,  etiamsi  tantum  sint 
indirecte  vohmtariee. 

10.  Limitatio  circa  proxime  dicta. —  In  quo 
tamen  ultimo  est  addendum  in  his  circum- 
stantiis  generalibus  considerandum  esse  an  ex 
vi  illarum  oriatur  specialis  obligatio  ad  vitan- 
dum  actum,  vel  operandum  sic,  nam  interdum, 
et  seepe  non  oritur,  quia  sufBcit  obligatio,  quee 
ex  objecto  oritur,  et  tunc  illee  non  conferunt 
malitiam,  non  tantum,  quia  non  sunt  directe 
intentee,  sed  etiam,  quia  non  censentur  indi- 
recte  voluntariee,  formaliter  loquendo,  sed 
tantum  materialiter,  ut,  verbi  gratia,  si  quis 
ex  preecepto  tenetur  jejunare,  lex  ipsa  ponit 
illum  actum  intra  virtutem  temperantiee,  et 
illa  est,  quee  proxime  obligat,  non  autem  virtus 
obedientiee,  et  ideo  qui  violat  illam  legem,  non 
vult,  etiam  indirecte,  formalem  malitiam  in- 
obedientiee,  sed  solum  materialiter  dicitur  in- 
obediens  :  unde  illa  lex  tunc  solum  aggravat 
constituendo  majorem  necessitatem  in  illo  actu 
intra  virtutem  temperantiee :  et  ita  facile  est 
respondere  ad  omnia  objecta. 

SECTIO  IX. 

Utrum  actus  voluntatis  accipiat  malitiam  ex 
fine. 

1.  Resolutio  affirmativa.  —  In  actu  malo 
considerare  possumus  speciem  positivam  et 
realem,  et  de  bac  philosophandum  est  quantum 
ad  objectum  et  finem,  eodem  modo,  quo  dic- 
tum  est  de  actibus  bonis;  illa  enim  doctrina 
generalis  est  ad  omnem  hujusmodi  actuum 
specificationem,  et  ideo  de  illa  nihil  amplius 
dicam;  modo  tantum  agimus  de  malitia,  ut 
includit  privationem,  de  qua  dicendum  est  ac- 
tum  interiorem  interdum  sumere  mahtiam  ex 
fine,  quod  per  se  est  notum,  et  quasi  primum 
principium  in  moralibus,  nam  intentio  finis 
est,  quse  maxime  discernit  morales  operatio- 
nes,  et  a  fortiori  patet  ex  dictis  de  bonitate. 

2.  Prima  differentia  inter  malitiam  et  bo- 
nitatem  ex  finesumptas. — Solum  sunt  notandee 
nonnullee  differentiee  inter  malitiam  et  boni- 
tatem.  Prima  est,  quod  actus  solum  sumit 
bomtatem  ex  fine  per  relationem  in  finem  bo- 
num :  malitia  autem  dupliciter  sumi  potest. 
Uno  modo  per  relationem  in  finem  malum, 
propter  eamdem  proportionalem  rationem; 
altero  per  carentiam  relationis  in  finem  bo- 
num,  et  debitum,  juxta  sententiam  D.  Thomee, 
quod  actus  indifferens  est  malus  ex  sola  ca- 
rentia  hujus  relationis  :   sicut   etiam   supra 


VII.  SECTIO  IX.  399 

dictum  est  de  reliquis  circumstantiis,  et  ratio 
est  illa  generalis,  quod  ad  malitiam  sufficit 
carentia  perfectionis  debitee.  Alius  modus  po- 
test  excogitari,  quod  actus  fiat  malus  ex  fine 
improportionato,  ut  si  malus  actus  referatur  in 
Deum,  imo  Augustinus  interdum  videtur  dam- 
nare  actum,  quando  bonum  majus  ex  objecto 
ordinatur  ad  inferiorem  finem,  etiamsi  bonus 
sit,  ut  si  spiritualia  ministeria  ordinentur  ad 
speciale  commodum  :  sed  in  priori  actu  mali- 
tia  proprie  non  est  ex  fine,  sed  ex  objecto  :  in 
posteriori  autem,  vel  nulla  est  malitia,  vel  si 
interdum  inveniatur,  est  quia  illud  inferius 
bonum  non  refertur  ad  ultimum  finem  debi- 
tum,  de  qua  occurret  iterum  sermo,  disput. 
sequenti. 

3.  Secunda  differentia. — Secunda  differen- 
tia  est,  quia  finis  bonus  si  non  sit  remotus,  et 
imperans,  sed  proximum  motivum,  dat  pri- 
mam  et  essentialem  bonitatem,  et  tunc  actus 
nullam  habetex  objecto,  etiamsi  alias  bonum 
sit :  at  vero  in  actu  malo,  etiamsi  finis  sit  proxi- 
ma,  et  tota  ratio  volendi  objectum  aliquod  de 
se  turpe,  non  impedit  quominus  actus  preeter 
malitiam  ex  fine  habeat  propriam  malitiam  ex 
objecto,  ut  qui  vult  mentiri,  ut  proximum  in- 
famet,  non  solum  habet  malitiam  injustitiee 
ex  fine,  sed  etiam  mendacii  ex  objecto,  et  ra- 
tio  est,  quia  ut  objectum  det  malitiam,  non  est 
necesse,  quod  sit  formaliter  intentum,  sed  satis 
est,  quod  sit  materialiter  volitum. 

4.  Tertia  differentia.  —  Atque  hinc  oritur 
tertia  differentia,  scilicet  quod  actus  ex  objec- 
to  bonus  non  habet  bonitatem  ex  fine,  nisi  per 
denominationem  ab  alio  actu  :  actus  autem 
malus  potest  illam  habere,  et  isto  modo,  et 
preeterea  immediate  per  seipsum,  et  ita  potest 
habere  duas  malitias  suo  modo  intrinsecas, 
unam  ex  fine,  et  aliam  ex  objecto.  Sed  quee- 
ret  tunc  aliquis,  quse  illarum  sit  essentialis,  seu 
quee  magis  intrinseca,  quod  etiam  queeri  potes 
de  omni  specie  malitiee  sumpta  ex  circumstan- 
tia  et  objecto.  Respondetur  cum  malitia,  ut 
sic,  non  sit  de  essentia  actus,  non  est  necesse 
aliquam  illarum  esse  simpliciter  essentialem, 
sed  unaqueeque  potest  dici  essentialis  actui,  ut 
constituto  in  tali  specie,  quomodo  videtur  lo- 
qui  D.  Thomas,  1,  2,  queest.  18,  a.  10,  dicens, 
circumstantiam  specificantem,  sub  hac  ratione 
transire  in  rationem  objecti,  utraque  vero  po- 
test  dici  accidere  actui,  ut  constituto  in  alia 
specie,  quod  etiam  potest  sumi  ex  eadem  1 ,  2, 
queest.  88,  art.  5,  et  in  4,  dist.  16,  queest.  3, 
art.  2,  queestiuncula  3  et  4.  Quia  vero  objectum 
est  propinquius  actui,  et  inseparabilius,  ideo 


400 

malitia,  quae  ex  illo  sumitur,  censeri  potest 
magis  intrinseca,  et  quasi  essentialis  moraliter : 
quomodo  in  voluntate  furandi  propter  moe- 
chiam  malitia  furti  est  prima,  et  maxime  in- 
trinseca,  quee  vero  illarum  major  sit,  non  po- 
test  certa  regula  assignari,  nam  pro  ratione 
materiee  et  prseceptorum,  potest  una  excedere, 
interdum  vero  alia  :  considerato  tamen  modo 
operandi,  illa  malitia,  quse  ex  fine  est,  gravior 
est,  quia  est  magis  directe  intenta,  quomodo 
exponi  posset  illud,  quod  ex  Aristotele  commu- 
niter  refertur  :  Qui  furatur  propter  mcechiam, 
magis  est  moechus,  quam  fur,  solum  potest  ob- 
jici  hoc  ejus  testimonium,  nam  verba  ejus  non 
sunt,  quee  communiter  circumferuntur,  sed 
heec,  qui  lucrandi  causa  facit  adulterium,  et 
accipit  pecunias  injustas,  non  intemperans  esse 
videbitur.  In  quibus  verbis  videtur  excludere 
omnem  malitiam  ex  objecto,  sed  non  possunt 
intelligi  verba,  ut  sonant  de  malitia,  sed  de 
affectu  positivo,  et  quasi  directe  operantis, 
nam  hic  totus  tendit  in  finem,  et  ideo  maxime, 
atque  simpliciter  ab  illo  operans  denominatur, 
quia  ab  intentione  finis  ceetera  pendent,  et 
species  actus  positiva  ab  illo  desumitur,  quo- 
modo  loquitur  D.  Thomas  1,  2,  q.  48,  art.  6. 
Quia  vero,  ut  seepe  dictum  est,  ad  malitiam 
sufficit,  quodlibet  voluntarium,  hoc  non  lmpe- 
dit,  quominus  talis  actus  ex  materiali  objecto 
habeat  propriam  malitiam,  interdumque  gra- 
viorem,  quamvis  minus  intentam. 

SECTIO  X. 

Vtrum  sit  aliqua  malitia  voluntatis  in  sola 
carentia  actus,  et  quid  illa  sit. 


1.  Omissio  delet  esse  voluntaria  ut  haheat 
malitiam.  —  Explicata  malitia  actuum  volun- 
tatis  facillimum  erit  exponere  malitiam  illam, 
quee  in  sola  privatione,  seu  carentia  actus  de- 
biti  posita  est,  et  omissio  appellatur,  quam 
certum  est  oportere  esse  voluntariam,  ut  ra- 
tionem  malitise  moralis  habeat,  quia  alias  non 
erit,  ut  sic  dicam,  privatio,  seu  carentia  hu- 
mana,  unde  sicut  bonitas,  et  malitia  moralis 
supponit  actum  humanum,  ita  si  aliqua  est 
malitia  per  solam  carentiam  actus,  necesse  est, 
ut  sit  humano  modo,  et  consequenter,  quod 
sit  voluntaria. 

2.  De  malitia  omissionis  per  actum  positi- 
vum.  —  Rursus  constat  ex  supradictis^  variis 
modis  posse  hanc  carentiam  esse  voluntariam, 
scilicet  vel  per  actum  directum,  vel  omnino 
sine  actu  per  suspensionem  liberam.  Et  prior 


DE  MALITIA. 

modus  distingui  potest,  nam  interdum  unus 
actus  potest  directe  terminari  ad  carentiam 
alterius,  vel  interni,  vel  externi,  ut  quando 
volo  studere  tempore,  quo  debebam  orare,  et 
uterque  horum  modorum  regulandus  est  per 
principia  hactenus  tradita,  nullam  enim  no- 
vam  difficultatem  habent :  nam  licet  heec  ma- 
litia  ex  parte  objeeti,  et  preecepti,  cui  imme- 
diate  opponitur,  sit  omissionis ;  tamen  revera 
est  malitia  cujusdam  actus  voluntatis,  qui  ex 
objecto  privativo,  vel  ex  circumstantia  alterius 
objectl,  fit  malus  :  nam  qui  vult  non  audire 
Missam  tempore  quo  tenetur,  habet  pro  ob- 
jecto  ilhus  actus,  omissionem  ipsam :  unde 
habet  inordinationem ,  et  malitiam  ejusdem 
modi  cum  aliis  actibus  malis  ex  objecto,neque 
est  ibi  aliud  malitieegenus.Nam,quodquidam 
dicunt,  esse  ibi  duplicem  malitiam,  unam  in 
eliciendo  unum  actum  :  alteram  in  omittendo 
alium,  non  est  verum:  sed  est  una  malitia 
magis  voluntaria,  quam  si  tantum  esset  indi- 
recte  volita :  ac  simili  modo,  quando  aliquis 
vult  operari  unum   actum,  omittendo  aliud 
prseceptum,  actus  non  est  malus  ex  objecto, 
sed  ex  circumstantia  Quid,  seu  ex  effectu  se- 
cuto  ex  alio  actu,  et  ita  hic  actus,  etiam  ha- 
bet  malitiam  ejusdem  rationis,  et  modi  cum 
aliis  actibus  malis  ex  circumstantiis :  nam  quod 
ille  effectus,  seu  circumstantia  sit  in  re  posi- 
tivum  quid,  vel  privativum,  parum  refert,  et 
materialiter  se  habet  ad  rationem  malitise  : 
solum  ergo  superest  altera  malitia,  quee  est 
voluntaria  per  solam  suspensionem  actus. 

3.  De  malitia  omissionis  per  suspensionem 
omnis  actus.  —  Quo  tempore  contrahatur  hcec 
malitia. — De  qua  dicendum  est  hanc  malitiam 
nihil  aliud  esse,  quam  privationem  ipsam  ac- 
tus  debiti.  Probatur,  quia  non  consistit  in  actu, 
nullum  enim  requirit  nec  formaliter,  nec  ma- 
terialiter,  utdeclaratum  est:  ergoin  privatione 
sola  consistit,  non  autem  in  privatione  habi- 
tus,  seu  habitualis  perfectionis  :  tum  quia  non 
agimus  de  habituali  malitia,  sed  de  actuali : 
tum  etiam,  quia  habitualis  privatio  non  potest 
esse  per  se  voluntaria,  et  consequenter,  nec 
per  se  mala,  nisi  in  ordine  ad  actum,  vel  pri- 
vationem  actus  :  ergo  consistit  in  privatione 
actus  debiti,  quae  per  sese  potest  esse  volunta- 
ria.  Unde  fit  hanc  malitiam  contrahi  non 
posse,  nisi  eo  tempore  pro  quo  obligat  affir- 
mativum  preeceptum  :  quando  enim  omissio 
est  voluntaria  per  actum  positivum  potest  an- 
tecedere  tempus  illud,  pro  quo  obligat  pree- 
ceptum  affirmativum,  quia  voluntas  potest 
tendere  in  tempus  futurum  ut  in  objectum  : 


DISPUTATIO  VIII.  SECTIO  I 

at  vero  per  meram  suspensionem  actus  tantum 
potest  respicere  preesens  tempus,  in  quo  non 
elicit  actum,  et  ldeo,  ut  illa  suspensio  mala 
sit,  oportet,  ut  preeceptum  pro  illo  tempore 
obliget. 

4.  Objectio. — Responsio. —  Sed  contra,  quia 
potest  voluntas  habere  hanc  carentiam  actus 
debiti  voluntariam  sine  malitia  saltem  inter- 
veniente  ignorantia :  ergo  malitia  aliquid  aliud 
est  preeter  carentiam  hanc :  sicut  supra  de  actu 
malo  argumentabamur.  Propter  hsec  fortasse 
Petrus  Soto,  lect.  6,  de  ratione  peccati  distin- 
guit  in  hoc  ipso  actu  materiale  et  formale,  et 
dicit  carentiam  actus  esse  materiale  tantum, 
formale  vero  esse  carentiam  debitee  rectitudi- 
nis,  seu  deordinationem  a  recta  ratione  veluti 


401 


DISPUTATIO  VIII. 

DE  QUALITATE  DIVISI0NIS  ACTUS  V0LUNTATIS  IN 
BONUM  ET  MALUM  ,  ET  MEMBR0RUM  G0MPAEA- 
TI0NE   ET   RETUGNANTIA. 


existentem  in  priori  carentia  actus,  quod  qui- 
dem  mihi  non  omnino  displicet,  quamvis  dif- 
ficilius  explicetur,  quam  in  actu  positivo,  quia 
carentiee  talis  actus  nulla  debetur  rectitudo, 
nec  ratione  sui,  quia  non  est  capax  ejus,  nec 
ratione  subjecti,  quia  voluntas  non  debet  rec- 
titudinem  carentiee,  sed  actui.  Facilius  ergo 
dicitur  carentiam  illam  posse  considerari,  vel 
ut  negationem  tantum,  seu  ut  physicam  tan- 
tum  privationem,  et  ut  sic,  materialiter  se 
habet,  neque  induit  rationem  malitiee,  et  hoc 
tantum  modo  reperiri  potest  interveniente 
ignorantia;  tum  quia  vel  non  est  voluntaria, 
vel  certe,  quia  stante  illa  dispositione,  non  est 
debitus  contrarius  actus,  et  ita  illa  non  est 
carentia  perfectionis  debitee;  tum  etiam,  quia 
hinc  fit,  ut  jam  non  includat  deordinationem 
a  recta  ratione. 

5.  Instantia. — Diluitur. — Sed  objici  etiam 
potest,  nam  hsec  carentia  non  privat  actu  ho- 
nesto ;  ergo  non  est  malitia.  Antecedens  patet, 
quia  solum  privat  actu  ad  implendum  prse- 
ceptum  necessario  :  seepe  autem  potest  affir- 
mativum  preeceptum  impleri  sine  honestate 
actus.  Respondetur  primo,  per  se  loquendo, 
ex  intentione  legis  privari  actu  ex  objecto  ho- 
nesto,  quia  semper  lex  de  se  requirit  aliquam 
honestatem  objectivam,  et  consequenter  ac- 
tum  honestum,  quantum  est  ex  parte  legis  : 
quod  satis  est,  ut  privatio  positiva  sit  mala, 
quamvis  per  accidens  ex  parte  operantis  possit 
impleri  lex  sine  actu  simpliciter  honesto,  quod 
tamen  nunquam  fiet  sine  transgressione  alte- 
rius  legis.  Deinde  dicitur,  ipsammet  volunta- 
riam  carentiam  privari  debito  ordine  ad  rec- 
tam  rationem :  et  hoc  etiam  satis  est,  ut  sit 
mala  voluntati,  quee  tenetur  vitare  omnem 
deordinationem  a  recta  ratione,  tam  in  actu 
suo,  quamin  libera  carentia  ejus. 

IV. 


Explicato  diviso  et  membris  dividentibus, 
duo  supersunt  declaranda,  scilicet  sufficientia 
ejus  divisionis,  quod  preestabimus  disputatione 
sequenti,  et  qualitas.  seu  genus  ejus,  id  est, 
an  sit  essentialis,  seu  accidentalis,  seu  an  sit 
generis  in  species,  seu  subjecti  in  accidentia, 
ad  quod  explicandum  preemittere,  et  exponere 
necesse  est,  quanta  sit  repugnantia  inter  boni- 
tatem  et  malitiam,  et  an  aliquo  modo,  vel  ex 
diversis  capitibus  possint  in  aliquo  actu  conve- 
nire  vel  simul,  vel  successive. 

SEGTIO  I. 

Utrum  idem  actus  voluntatis  possit  simul 
habere  bonitatem  et  malitiam. 

1.  Besolutio  quccstionis  sub  aliis  verbis. — 
Heec  queestio  aliter  proponi  potest  et  solet,  sci- 
licet,  An  idem  actus  possit  simul  esse  bonus  et 
malus.  Sub  qua  interrogandi  forma  omnes 
quidem  fere  auctores  conveniunt  non  posse, 
ut  patet  ex  D.  Thoma,  in  tota  hac  materia, 
preesertim,  queest.  14,  art.  2,  et  queest.  2,  de 
Malo,  art.  4,  ad  2,  Scotus,  in  1,  dist.  17,  q.  3, 
Durandus,  in  2,  dist.  40,  Bonaventura,  d.  41, 
queest.  1  etpenultima,  ^Egidius,  dist.  40,  q.  1, 
et  ibidem,  Albertus,  art.  ultimo  ,  Almainus, 
tract.  1,  Moralium,  cap.  12,  qui  refert  Grego- 
rium,  in  2,  distinct.  28,  Vega,  qui  alios  refert, 
lib.  11,  in  Tridentinum,  cap.  27. 

2.  Prwdicta  verba  in  uno  sensu  plana  sunt. 
— Heec  queestio  sic  proposita  habet  eequivocum 
sensum,  nam  si  bonum  et  malum  sumantur 
prout  actum  absolute,  et  simpliciter  denomi- 
nant,  sic  est  per  se  nota  dicta  resolutio  oppo- 
sito  illo  principio  Dionysii  :  Quod  bonum  ex 
integra  causa,  malum  ex  quocumque  defectu  : 
cujus  sensus  est,  ut  actus  denominetur  simpli- 
citer  bonus  necessarium  esse,  ut  habeat  om- 
nem  debitam  perfectionem  sine  defectu  ullo  : 
e  contrario  vero,  ut  dicatur  simpliciter  malus, 
satis  esse  quod  aliqua  perfectione  debita  ca- 
reat.  Unde  fit  quod  sicut  est  impossibile  eum- 
dem  actum  simul  habere  omnem  perfectionem 
debitam,  et  aliqua  carere,  quia  hoc  modo  con- 
tradictorie  opponuntur,  ita  etiam  sit  impossi- 
bile  esse  simul  simpliciter  bonum  et  simplici- 

26 


402 


DEQUALITATE  D1VISI0N1S  AGTUS  VOLUNTATIS  IN  BONUM  ET  MALUM,  ETC. 


ter  malum,  et  hoc  etiam  probat  illa  communis 
ratio,  quod  actus  bonus  esfc  ille,  qui  est  confor- 
mis  rectee  rationi :  malus  vero,  qui  a  recta  ra- 
tione  deviat :  non  potest  autem  utrumque  ho- 
rum  simul  eidem  actui  convenire,  magis  quam 
eamdemrem  simulesse  omnino  similem  alteri 
et  dissimilem :  tamen  ex  hoc  sensu  non  sequi- 
tur  non  posse  simul  in  eodem  actu  conjungi 
bonitatem  aliquam  et  malitiam  nioralem,  sicut 
quamvis  non  possit  eadem  res  simul  denomi- 
nari  frigida,  et  calida  simpliciter,  quia  deno- 
minatur  a  potentiori,  potest  tamen  calorem 
aliquem,  et  frigiditatem  simul  habere  :  sic 
ergo  quamvis  idem  actus  non  possit  simul  ab 
eadem  bonitate ,  et  malitia  simpliciter  deno- 
ininari,  manet  queestio  a  nobis  proposita,  an 
possit  simul  habere  aliquam  bonitatem  mora- 
lem  conjunctam  cum  aliqua  malitia,  quam 
non  invenio  tam  distincte  ab  auctoribus  dispu- 
tatam. 

3.  Prcenotatio  ad  resolutionem  qucestlonis  in 
sensu,  auctoris. — Possumusautemulterius  sup- 
ponere  aliud,  quocl  certum  est,  scilicet  respectu 
ejusdeiu,  seu  ex  eodem  capite,  non  posse  simul 
eumdem  actum  habere  bonitatem  et  malitiam, 
id  est,  si  est  bonus  ex  objecto,  non  potest  ex 
objecto  esse  malus,  et  similiter  de  circumstan- 
tiis  et  fine,  servata  proportione :  quod  distincte 
notavit  D.  Bonaventura,  supra.  Et  ratio  est 
clara,  quia  hoc  etiam  includit  apertam  con- 
tradictionem  ,  nempe  quod  idem  secundum 
idem,  sit  conforme  et  difforme  rationi. 

4.  Prima  sententia  in  sensu  exposito  affir- 
mativa.  —  Restat  ergo  queestio  de  eodem  actu 
comparato  ad  diversa,  in  quo  generatim  lo- 
quendo,  potest  esse  duplex  sententia.  Prima 
affirmans  posse  actum  esse  bonum  ex  objecto, 
et  nihilominus  esse  malum  ex  circumstantiis 
et  fine,  cui  opinioni  favet  D.  Thomas,  1,  2, 
q.  19,  art.  4.  Nam  cum  in  corpore  distinxisset 
quadruplicem  bonitatem  actus,  subdit  ad  ter- 
tium  posse  in  actu  reperiri  unam  sine  alia. 
Idein,  in  2,  dist.  36,  art.  5,  ad  5 ;  quae  tamen 
loca  exponi  possunt  de  actu  exteriori,  indicat 
etiam  2,  2,  quaest.  20,  art.  1,  ad  2,  et  in  1,  2, 
queest.  55,  art.  4,  ad  5,  ibi  tamen  Cajetanus 
concedit  posse  nos  male  uti  virtute  fidei,  et 
spei,  et  moralibus  virtutibus  acquisitis,  quoe 
possunt  esse  informes,  non  tamen  charitate  et 
moralibus  infusis,  quee  necessario  sunt  forma- 
tee  :  quod  quam  sit  consequenter  dictum  vide- 
bimuspostea.  Ideni  Cajetanus  2,  2,  queest.  33, 
art.  2,  ad  3,  dicit  posse  actum  virtutis  habere 
propriam  speciem  substantialem  ex  objecto, 
et  nihilominus  esse  peccatum  ob  aliquem  de- 


fectum.  Idem  fere  2,  2,  queest.  83,  art.  -13,  in 
fine,  et  tom.  1,  Opusc,  tract.  13,  repons.  14, 
Scotus  et  Almainus,  tract.  1,  MoraL,  cap.  12, 
nullum  agnoscunt  actum  ita  bonum,  qui  non 
possit  esse  malus,  seu  malus  fieri  propter  di- 
lectionem  Dei  ex  charitate,  et  Almainus  refert 
alios  auctores  pro  hac  sententia.  Fundamen- 
tum  esse  potest,  quia  ad  bonitatem  requiritur 
voluntarium  directum,  ad  malitiam  autemsuf- 
ficit  indirectum.  Rursus  bonitas,  preesertim  ex 
objecto,  consistit  in  positivo  ordine,  seu  diffe- 
rentia  ipsius  actus  :  ad  malitiam  vero  sufficit 
negatio  queedam,  quae  moraliter  considerata 
respectu  subjecti  habeat  rationem  privationis, 
sed  non  repugnat  actum  directe  tendere  in  bo- 
num  objectum,  et  tamen  indirecte  esse  volun- 
tatem  alicujus  circumstantiae  indebitse,  ut  si 
quis  velit  imperare  comedere  quantum  adme- 
diocritatem,  tamen  in  modo,  vel  in  locohabeat 
indecentiam,quam  nondirecte  velit,  sed  indi- 
recte,  et  non  satis  considerate  :  atqui  eadem 
ratione  potest  actus  habere  suum  ordinem  po- 
sitivum  cum  negatione  alicujus  perfectionis 
debitee  voluntati  alio  titulo,  vel  ratione,  nam 
in  hoc  non  involvitur  repugnantia,  sicut  quod 
una  res  sit  dissimilis  uni,  et  similis  alteri,  vel 
eidem  secundum  aliam  formam,  non  est  re- 
pugnantia  ulla  :  si  ergo  fieri  potest,  quod  ille 
actus  sit  conformis  rationi,  ut  dictanti  de  ob- 
jecto,  non  tamen,  ut  dictanti  de  fine,  vel  cir- 
cumstantiis.  Confirmatur,  quia  hoc  non  repu- 
gnat  ex  vi  bonitatis  et  malitiae,  ut  sic,  ut  patet 
in  bonitate,  et  malitia  naturali,  sanitate  scili- 
cet  et  morbo,  pulchritudine  et  turpitudine, 
nam  licet  una  res  non  possit  simul  esse  simpli- 
citer  sana  et  infirma,  tamen  cum  est  infirma, 
potest  retinere  aliquem  perfectionem  requisi- 
tam  ad  sanitatem  :  neque  etiam  repugnat  ex 
speciali  ratione  bonitatis  et  malitiae  moralis, 
quia  neque  assignari  potest,  nec  videtur  possi- 
bilis,  quia  cum  hsec  sumantur  ex  diversis  ca- 
pitibus,  non  habent  inter  se  formalem  opposi- 
tionem  nisi  respectu  ejusdem. 

5.  Secunda  sententia.  —  Secunda  sententia 
esse  potest,  actum  voluntatis  non  posse  simul 
habere  veram  bonitatem  moralem  cum  aliqua 
malitia.  Hanc  significat  D.  Thomas,  a  q.  19, 
a.  2,  ubi  ait  bonitatem  objecti  sufficeread  bo- 
nitatem  simpliciter  actus  :  et  ad  secundum  ad 
dit:  /Si  voluntas  sit  boninuUam  circumstantiam 
posse  illam  reddere  malam,  et  idem  sentit  ad 
3 ;  et  multi  ex  auctoribus  in  principio  sectionis 
citati  videntur  loqui  in  hoc  sensu,  preesertirn 
Bonaventura,  et  videtur  favere  D.  Augustinus 
in  definitione  virtutis  2,  lib.  de  libero  Arbitrio, 


DISPUTATIO 

cap.  18  et  19,  et  %  Retractationum,  cap.  9, 
ubi  etiam  dicit  virtutem  esse  maximum  bo- 
num,  quia  nemo  ea  male  uti  potest,  sicut  aliis 
bonis  mediis,  et  reddit  rationem,  quia  opus 
virtutis  est  bonus  usus  aliarum  rerum :  nemo 
autem  bene  utitur  male  utendo,  quod  divus 
Tbomas  supra,  prsesertim  qusest.  55,  art.  4, 
explicat  de  usu  virtutis,  ut  principio,  nam  ut 
objecto,  inquit,  potest  quis  male  uti  virtute,  sed 
boc  non  facit  eam,  vel  actum  ejus  malum  :  si 
autem  actus  a  virtute  elicitus  posse  esse  ma- 
lus,  jam  posset  quis  male  uti  virtute,  ut  prin- 
cipio.  Nec  satisfacit  aliquis,  si  dicat  posse  nos 
uti  male  virtute,  ut  principio  materialiter,  ut 
sic  dicam,  non  formaliter,  quia  licet  per  illam 
faciat  actum  malum,  non  tamen  ut  malum, 
quia  ab  illo  non  babet  malitiam,  nec  babere 
potest,  nam  binc  jam  fieret  bas  virtutes  non 
esse  maxima  bona,  neque  esse  magis  simpli- 
citer  virtutes,  quam  intellectuales,  quod  est 
contra  omnes  philosophos,  et  ideo  Aristoteles  2, 
Ethic,  cap.  8,  definit  virtutem  esse,  quce  bo- 
num  facit  habentem,  et  opus  ejus  bonum  redclit, 
et  Augustinus  2,  de  Moribus  Ecclesise,  cap.  6, 
virtutem  dicit  esse,  quce  animam  facit  opti- 
mam.  Quod  argumentum  maxime  urgere  vi- 
detur  in  virtutibus  per  se  infusis,  nam  si  ac- 
quisitis  posset  bomo  male  uti,  etiam  infusis 
posset,  et  si  infusis,  etiam  cbaritate.  Quod  re- 
pugnat  fere  omnibus  theologis,  et  Augustino, 
praefatione  in  Psal.  31 ,  dicens :  Numquid 
charitas  permittit  aliquod  malum  fieri  ei,  qui 
diligit :  quin  potius  Paulus  1,  ad  Corintb.  13, 
inquit :  Charitas  non  agit  perperam,  id  est, 
corrupte  et  vitiose,  etinfra,  non  cogitatmalum. 
Ubi  Chrysostomus,  bom:  33 :  Non  dominantem 
tantum  vitiis,  sed  nec  consistere  quidem  in  uni- 
versum  vitia  ferentem  charitatem  vides,  nec 
solum  non  committit  mala,  sed  prorsus  non  co- 
gitat :  unde  etiam  est  illud  ad  Romanos  13, 
dilectio  proximi  malum  non  operatur.  Prima 
sequela  probatur,  quia  sicut  virtutes  infusse 
tendunt  in  bonestum,  quatenus  bonestum  est  in 
suo  ordine,  et  quatenus  conforme  rationi  su- 
pernaturali,  ita  virtutes  acquisitee  tendunt  in 
bonestum  sibi  proportionatum,  ut  tale  est  : 
unde  D.  Tbomas  particulam  illam  definitionis 
virtutis,  qua  nemo  male  utitur,  sequaliter  dicit 
convenire  utrisque  virtutibus,  et  si  quid  est 
difficultatis  in  primae  opinionis  rationibus  seque 
in  utrisque  locum  babet :  quod  vero  Cajetanus 
ait  non  posse  aliquem  male  uti  virtute  for  ma- 
ta,  quia  per  ipsum  malum  amitteretur  :  non 
cogit,  quia  posset  usus  malus  esse  peccatum 
veniale,  et  non  mortale.  Tandem  confirmatur 


VIII.  SECTIO  I.  403 

ultimo  aposteriori.  quia  alias  sequitur  eumdem 
actum  esse  meritorium  etdemeritorium  coram 
Deo,  nam  omnis  actus  ratione  bonitatis  mo- 
ralis  babet  aliquod  meritum,  ut  docet  D.  Tbo- 
mas  l,  1,  queest.  21.,  a.  3,  et  9.  Si  autem  simul 
habet  malitiam,  est  dignus  pcena.  Consequens 
autem  est  falsum,  ut  constat  ex  Augustino  15, 
de  Civitate,  cap.  1,  imo  etiam  colligitur  ex 
verbis  Christi,  Mattb.  6:  Attendite  nejustitiam 
vestram  faciatis  coram  hominibus,  etc,  et  in- 
fra :  Amen  dico  vobis receperunt  mercedem  suam. 
Exquibus  habetur,qu8ecumque  malitia  adjun- 
gatur,  tolli  illius  meritum  coram  Deo  :  ergo 
etiam  tollit  omnem  bonitatem. 

6.  Dubia  quatuor  circa  titulum. — Resolutio 
hujus  quaestionis  mihi  est  difficilis,  ut  tamen 
facilius  expediatur,  distinguamus  plura,  quee 
in  hoc  uno  titulo  continentur :  cum  enim  tria 
sint  capita  ;  ex  quibus  insurgit  bonitas,  et  ma- 
litia  moralis,  objectum,  circumstantiee  objecti, 
vel  actus,  et  finis  :  ex  horum  comparatione 
oriuntur,  ut  minimum  quatuor  partes  hujus 
difficultatis.  Primum  dubium  est,  an  idem  ac- 
tus  possit  esse  bonus  ex  objecto,  et  malus  ex 
circumstantiis  objectivis.  Secundum  est,  an 
possit  esse  bonus  ex  objecto,  et  malus  ex  cir- 
cumstantiis  ipsius  actus  interioris.  Tertium, 
an  possit  esse  bonus  ex  objecto,  et  habere 
malitiam  ex  fine.  Quartum,  an  possit  esse  ma- 
lus  ex  objecto,  et  habere  bonitatem  ex  aliquo 
fine.  Alia  autem  comparatio,  id  est,  an  possit 
esse  malus  ex  objecto,  et  bonus  ex  aliis  cir- 
cumstantiis,  diificultatem  non  habet :  per  se 
enim  evidens  est  non  posse  :  nam  si  sermo  sit 
de  circumstantiis  ipsius  actus,  necesse  est  eas 
esse  malas,  si  actus  est  malus  ex  objecto,  nam 
omni  tempore,  et  omni  loco,  et  in  omni  mo- 
do,  malum  est  facere  malum  ex  objecto  malo : 
siautemsermositde  circumstantiis  objecti,jam 
supra  dictum  est  has  circumstantias  non  dare 
bonitates,  nisi  sint  directe  volitse :  unde  ne- 
cesse  est  transeant  in  rationem  objecti :  imo  ut 
componant  unum  objectum  cum  aliis  circum- 
stantiis,  et  materia  circa  quam  versatur  actus, 
in  quod  objectum  tendit  voluntas  uno  simplici 
actu  :  vel  ergo  illud  objectum  totum  ut  unum 
est,  est  honestum,  et  sic,  actus  non  erit  malus 
ex  objecto  :  vel  est  turpe,  et  sic,  non  poterit 
habere  bonitatem  aliquam  ex  circumstantiis, 
quia  non  tendit  in  illas  per  se,  et  separatim, 
sed  ut  ex  illis  consurgit  tale  objectum  sub  qua 
ratione  bona  esse  possunt. 


DE  QUALITATE  DIVISIONIS  ACTUS  VOLUNTATIS  IN  BONUM  ET  MALUM,  ETC 


Tractatur  primum  dubium  propositum  numero 
prcecedenti. 

7.  Suadetur  pars  affirmativa  tanquam  pro- 
labilis. — Girca  primum  ergo  dubium  ratio  du- 
bitandi  jam  supra  est  proposita,  quee  sine  du- 
bio  facit  probabilem  partem  affirmantem,  quse 
in  hunc  modum  amplius  suadetur,  nam  cir- 
cumstantise  objecti  actus  virtutis,  queedam  sunt 
necessariee  simpliciter  ad  constituendum  me- 
dium  illius  virtutis,  aliae  vero  sunt,  quee  licet 
sint  neeessarise  ad  excludendam  malitiam  con- 
trariam  virtuti,  non  tamen  intra  objectum,  et 
latitudinem  alterius  virtutis.  Declaratur  exem- 
plo,  nam  solvere  debitum  creditori,  ut  habeat 
honestatem  justitise,  fieri  debet  tempore,  et 
loco  constitutis  ex  obligatione  :  unde  si  hee  cir- 
cumstantiae  serventur,  reperietur  medium  jus- 
titise ;  quod  vero  locus  ille,  verbi  gratia,  in  quo 
solvitur  debitum,  sit  incommodum  ad  illam 
actionem,  ut  si,  verbi  gratia,  est  locus  sacer, 
vel  tempus  audiendi  Missam,  erit  quidem  im- 
prudentia  eo  tempore,  vel  loco  exercere  talem 
actionem,  et  consequenter  habet  aliquam  ma- 
litiam,  non  tamen  injustitiam  ;  ergo  potest  in 
illo  actu  esse  honestas  justitiee,  quia  servatur 
medium  ejus,  et  omnes  circumstantise  intra 
latitudinem  justitise  requisitee,  et  aliqua  mali- 
tia  contra  aliam  virtutem.  Confirmatur,  nam 
hac  ratione  sicut  potest  esse  in  objecto  bonitas 
objectiva  honesta,  et  difficultas  aliqua,  vel 
malitia  pcenee  delectationi  opposita :  ita  etiam 
potest  esse  bonitas  objectivaunius  virtutis  cum 
malitia,  vel  defectu  alterius  virtutis,  sic  enim 
idem  actus,  objective  loquendo,  potest  esse 
justitise  commutativse ,  seu  vindicativse ,  et 
tamen  esse  contra  misericordiam :  ergo  simili- 
ter  in  actu  interiori  potest  esse  utraque  conditio 
si  directe  tendat  in  honestatem  unius  virtutis, 
indirecte  vero  ex  circumstantia,  ex  qua  malitia 
resultat,  contra  aliam  virtutem,  potestque  heec 
opinio  defendi,  prsesertim  quia  fere  omnia  ar- 
gumenta  facta  pro  secunda  opinione  sunt  a 
nobis  solvenda  in  quarto  membro,  seu  dubio. 

8.  Placet  magis  pars  negativa. — Probabilius 
tamen  existimo  actum  ex  objecto  bonum  non 
posse  habere  malitiam  ex  circumstantiis  ejus- 
dem  ohjecti,  quee  videtur  esse  opinio  D.  Tho- 
mee  1,  2,  queest.  19,  art.  2.  Probatur  sic,  nam 
duobus  modis  contingere  posset  oppositum. 
Primus  est  nulla  interveniente  ignorantia,  vel 
inconsideratione,  ita  ut  intellectu  considerante 
hanc  actionem  externam,  verbi  gratia,  ex  ob- 
jecto  esse  bonam;  tamen  hic  et  nunc,  et  cum 
his  circumstantiis  non  posse  bene  fieri,  nihil- 


ominus  posset  voluntas  per  unum  actum,  qui 
substantialitersit  actus  virtutis,  efficaeiter  velle 
hic  et  nunc  illum  actum  externum,  et  conse- 
quenter  per  illammet  voluntatem  peccare  ra- 
tione  circumstantiarum,  et  hic  modus,  saltem 
moraliter  loquendo,  videtur  plane  impossibilis : 
nam  ut  actus  voluntatis  sit  essentialiter  studio- 
sus,  necesse  est  ut  honestas  ipsa  moveat  volun- 
tatem  ad  talem  actum :  quomodo  ergo  intelligi 
potest,  ut  voluntas  ex  honestate  moveatur  ad 
actum,  quem  videt  non  posse  simpliciter  bene 
fieri  ?  Neque  satis  est  dicere  posse  dari  aliquem 
affectum  ad  unam  virtutem  cum  malitia,  quee 
repugnet  alteri  virtuti,  nam  revera  quealibet 
honestas,  etiam  si  ad  terminatam  virtutem 
pertineat,  non  solum  inclinat  ad  differentiam 
specificam  talis  honestatis,  sed  simpliciter  ad 
honestatem,  atque  adeo  excludendo  quamlibet 
malitiam.  Unde  argumentor  secundosic:  quia 
de  ratione  honestatis  in  tali  tempore  est  hones- 
tas  absolute,  sicut  de  ratione  talis  virtutis  est, 
quod  sit  virtus,  sicut  genus  est  de  ratione  spe- 
ciei :  sed  de  ratione  honestatis  absolute  est,  ut 
nullam  habeat  circumstantiam  honestati  ut  sic, 
repugnantem:  ergo  non  potest  objectum  pro- 
positum  cum  talibus  circumstantiis  habere  ve- 
ram  honestatem  objectivam  talis  speciei,  si 
habeat  aliquam  circumstantiam  contrariam  ra- 
tioni :  ergO  neque  actus  voluntatis  tendens  in 
tale  objectum  potest  esse  ex  objecto  bonus,  et 
simul  malitiam  habere  ex  circumstantia.  Nec 
existimandum  est  eequivocationem  committi  in 
hoc  diseursu,  argumentando  ab  honestate  ab- 
solute,  ut  est  genus  ad  honestatem  simpliciter, 
ut  excludit  malam  circumstantiam :  sed  hoc 
potius  in  argumento  supponimus,  de  ratione 
scilicet  honestatis  prsecise,  ut  est  genus,  et  de 
ratione  virtutis,  ut  sic,  esse,  ut  habeat  omnes 
circumstantias  debitas  ad  honestatem,  et  con- 
sequenter,  ut  careat  omnibus  circum.stantiis 
rationi  repugnantibus :  sicut  enim  tali  hones- 
tati  debentur  hee,  vel  illse  conditiones,  ita  ho- 
nestati  debentur  heec,  vel  illee  conditiones :  ita 
etiam  honestati  absolute  consideratae  debitum 
est,  utconvenienti  tempore,  ac  loco  fiat,  et  sic  de 
reliquis,  nam  talis  honestas  regulatur  per  talia 
principia  generalia,  quee  generatim  etiam  pos- 
tulant  debitum  circumstantiarum  concursum  : 
et  hinc  forte  Aristoteles,  quem  D.  Thomas  se- 
quitur,  dicit  virtutes  morales  connecti  in  una 
prudentia,  ideoque  nullam  virtutem  simplici- 
ter  posse  exire  in  actum,  nisi  preeeunte  ipsa 
prudentia:  et  judicante  hic  et  nunc  esse  con- 
forme  rationi  omnibus  pensatis  D.  Thomas  i, 
2,queest.  58,art.  4,  et  queest.  65,art.  4,et  Aris- 


DISPUTATIO 
toteles,  6  Ethicoruin,  per  totum.  Quod  tandem 
sic  declaratur,  nam  illud  objectum  judicatur 
simpliciter  honestum,  quod  est  conveuiens  ho- 
mini,  ut  rationalis  est :  ergo  de  ratione  talis 
objecti,  est  ut  nihil  in  se  admittat,  quod  sit  con- 
trarium  eidem  naturae  ratiouali,  ut  rationalis 
est:  non  ergo  potest  idem  objectum,  ut  con- 
surgit  ex  materia  et  circumstantiis  ejus  vere, 
et  proprie  esse  honestum  secundum  unam  cir- 
cumstantiam,vel  materiam,  et  secundum  aliam 
turpe  sicut  non  potest  in  naturalibus  eadem 
forma  esse  simpliciter  conveniens  alicui  rei, 
ut  talis  est,  et  disconveniens  eidem  secundum 
eumdem  gradum,  sed  hoc  ipso,  quod  est  ali- 
qua  ratione  disconveniens,  absolute  et  simpli- 
citer  tollitur  omnis  convenientia  respectu  talis 
naturae. 

9.  Jam  vero  quod  attinet  ad  alium  modum, 
quando  intercedit  ignorantia ,  si  sit  invincibi- 
lis ,  sic  nulla  est  difficultas,  quia  tunc  actus 
simpliciter  erit  honestus  absque  ulla  malitia, 
quia  tahs  ignorantia  illam  excusat  :  si  vero 
ignorantia  sit  culpabilis ,  excludet  judicium 
prudentise,  et  plenam  considerationem  objecti 
honesti,  ut  sic,  et  ideo  destruet  in  actu  volun- 
tatis  omnem  rationem  honestatis  et  virtutis 
simpliciter.  Quod  ita  declaratur,  quiasi  volun- 
tas  movetur  ad  operandum  ex  honestate,  ut 
sic,  prout  necesse  est  ad  honestam  operatio- 
nem,  hoc  ipso  ex  vi  talis  motivi,  et  ex  virtuali, 
vel  formali  affectu  ad  illud  applicabit  intellec- 
tum  ad  prudenter  considerandum  de  honestate 
actus,  et  objecti,  prout  hic  et  nunc  ab  omni- 
bus  circumstantiis  pendet  :  et  tunc  aut  intel- 
lectus  non  animadvertit  intervenire  aliquam 
circumstantiam  rationi  repugnantem ,  et  sic 
talis  inconsideratio  jam  tunc  erit  inculpabilis: 
unde  e  contrario  quandoc  umqueilla  est  culpabi- 
lis,  et  voluntaria,  est  signum  vohmtatem  non 
moveri  ex  affectu  honestatis,  sed  ex  aliquo  alio 
inferiori  appetitu,  qui  illam  imprudenter  mo- 
vet,  e.t  hoc  quidem  saltem  moraliter  videtur 
mihi  certum  :  metaphysice  autem  est  proba- 
bile,  quamvis  difficilius,  et  in  quibusdam  acti- 
bus  est  heec  doctrina  certior,  quam  in  aliis, 
nam  actualis  dilectio  Dei  si  sit  perfecta,  sine 
dubio  facit,  ut  homo  actu  non  peccet,  etiam 
ex  ignorantia  culpabili,  quia  ipsamet  dilectio 
facit,  ut  homo  sit  diligens  in  advertendo,  atque 
adeo,  ut  vel  non  ignoret,  vel  saltem,  ut  non 
culpabiliter  ignoret,  et  idem  est  de  hac  gene- 
rali  voluntate  non  peccandi,  seu  recte  in  omni- 
lus  operandi,  et  similibus  :  in  aliis  autem  ma- 
gis  particularibus  res,  ut  dixi,  est  minus  certa, 
quamvis  probabilis. 


vm.  SECTIO  I. 


405 


Tractatur  secundum  dubium  positum  n.  6. 

10.  Suadetur  pars  affirmativa.  —  Circa  se- 
cundum  punctum  de  bonitate  ex  objecto,  et 
malitia  ex  circumstantiis  non  objectivis,  sed 
ipsius  actus,  est  specialis  difficultas,  qnia  hse 
circumstantise  cum  non  componant  objectum , 
non  immutant  illud  :  ergo  quamvis  ipsse  malee 
sint,  relinquunt  objectum  in  sua  honestate,  et 
tamen  voluntas  potest  male  tendere  ratione 
illarum  circumstantiarum ,  quod  in  his  etiam 
potest  facilius  intelligi,  quia  non  sunt  objective 
voluntarise,  sed  solum  in  ipso  exercitio  per 
modum  actus,  quod  exemplis  declaratur,  pri- 
mo  in  circumstantia  temporis ,  si  Deus  prohi- 
beat  in  hac  hora  exercere  actum  dilectionis 
Dei,  nihilominus  voluntas  potest  illum  exer- 
cere  ;  erit  ergo  actus  ille  ejusdem  substantiee 
cum  simili  dilectione  facta  tempore  non  vetito; 
ergo  ejusdem  bonitatis  essentialis,  quia  tendit 
in  idem  objectum,  quod  ex  se  habet  eamdem 
bonitatem,  et  tamen  exercere  talem  actum  cum 
tali  circumstantia  malum  est,  ratione  prohibi- 
tionis,  et  hoc  est,  quod  alii  dicunt,  posse  eum- 
dem  actum  simul  esse  bonum  quoad  specifica- 
tionem  et  malum  quoad  exercitium,  simile 
quid  potest  facile  cogitari  de  circumstantia 
loci,  ut  preecise  respicit  ipsum  actum  interio- 
rem,  ut  si  aliquis  prohibeatur  exercere  in  tali 
loco  amorem  Dei  propter  indecentiam  loci. 
Item  in  circumstantia  quomodo,  ut  si  quis  dili- 
gere  prohibeatur  cum  tota  intentione,  quse  ar- 
gumenta,  et  simiiia  faciunt  hanc  partem  pro- 
babilem. 

11.  Arridet  magis  pars  negativa.  —  Actum 
de  se  bonum  non  posse  prohiberi  putant  aliqui 
ex  auctoribus  hujus  sententice.  —  Nihilominus 
etiam  ex  his  circumstantiis  existimo  probabi- 
lius  non  posse  actum  voluntatis,  si  vere,  et 
essentialiter  sit  honestus ,  ex  objecto  habere 
simul  aliquam  malitiam  :  quod  probandum  est 
eodem  fere  discursu  ficto  inpreecedentipuncto, 
supponendo  per  se,  et  ex  natura  rei,  ac  seclusa 
extrinseca  prohibitione  positiva  ,  fieri  non 
posse,  ut  actus  voluntatis  ex  specie  bonus,  sit 
in  exercitio  malus  ex  hujusmodi  circumstan- 
tiis,  quia,  ut  recte  D.  Thomas  dicit,  1,  2,  q.  19, 
art.  2,  semper  est  bonum  exercere  actum  na- 
tura  sua  bonum,  quia  ex  natura  rei  nihil  est, 
quod  hoc  prohibeat,  per  se  loquendo,  quod  ideo 
dico,  quia  per  accidens  posset  hoc  esse  malum 
si  impediret  alium  actum  ,  quem  tunc  homo 
exercere  teneretur,  tamen  illa  circumstantia 
temporis  tunc  non  est  ex  parte  actus ,  sed  ex 


400 


DE  QUALITATE  DIYISIONIS  ACTUS  VOLUNTATIS  IN  BONUM  ET  MALUM,  ETC. 


objectiva  ,  et  ideo  ad  illam  applicancla  snnt 
omnia  adducta  in  priori  puncto.  Et  idem  dici 
potest  de  circumstantia  loci,  nam  bonum  ope- 
rari,  per  se  loquendo,  bonum  est,  preesertim 
in  actibus  internis,  de  quibus  agimus,  Si  au- 
tem  fingamus  addi  aliquam  positivam  prohi- 
bitionem,  ut  rationes  dubitandi  positeem  n. 
prseced.,  videntur  supponere,  sicuti  multi  cen- 
sent  probabile  non  posse  prohiberi  talem  cir- 
cumstantiam  actus  de  se  boni,  si  non  impedit 
alium  actum ;  sic  D.  Thomas  in  illo  art.  2, 
ad  2,  generatim  docet  non  posse  esse  per  se 
malum  exercere  bonum  actum  interiorem, 
sed  solum  per  accidens  ,  quatenus  impedit 
alium  actum.  Sic  Almainus,  in  3,  dist.  23, 
quaest.  1,  dicit  Deum  non  posse  prohibere  di- 
lectionem  sui  quolibet  tempore  per  se  solum 
propter  carentiam  ejus,  sed  solum  qnatenus 
illa  carentia  potest  esse  necessaria  ad  alium  ac- 
tum,  et  citat  Scotum,  in  A,  dist.  16,  qusest.  1, 
ubi  ex  dictis  ejus  sumi  potest,  quamvis  non 
aperte  dicat,  et  ratio  esse  potest,  quia  prohibi- 
tio,  seu  lex  esse  debet  prudens,  et  consentanea 
rationi,  ac  de  re  ex  se  bona;  carentia  autem 
actus  boni,  ut  sic,  in  hoc  tempore,  vel  in  hoc 
loco,  vel  in  hac  intentione  per  se  non  est  bona; 
ergo  nec  per  se  potest  lege  prsescribi. 

12.  Icl  tamen  vere  dicitur  orclinarie,  non  ab- 
solute  loquenclo.  —  Nihilominus  quamvis  hoc, 
moraliter  loquendo,  et  ex  natura  rei  sit  verum, 
quod  satis  esse  posset  ad  nostram  assertionem, 
tamen  absolute  non  videtur  involvere  repu- 
gnantiam,  quia  si  Deus  vellet  hanc  legem  im- 
ponere,  non  deesset  illi  sufficiens  ratio,  ut 
sancte  fieret  et  sufficienter,  saltem  ad  exerci- 
tium,  obedientise,  et  ideo  admissa  tali  lege 
prohibente  hic  et  nunc  exercitium  amoris 
Dei,  probabile  valde  est  non  posse  voluntatem 
elicere  pro  eodem  tempore  actum  dilectionis 
per  se,  et  ex  objecto  bonum,  nec  posse  amare 
Deum  ,  ut  est  summum  bonum  honestum 
propter  se  amabile,  quia  facta  illa  suppositione, 
si  homo  advertat,  et  prudenter  judicet  non 
proponet  sibi  Deum,  ut  objectum  sibi  conve- 
niens  in  ordine  ad  actum  dilectionis  exercen- 
dum  ;  unde  quamvis  talis  prohibitio  per  se 
non  cadat  in  objectum,  sed  in  actum  :  tamen 
consequenter  efficit :  ut  objectum  non  sit  con- 
veniens  homini  in  ordine  ad  talem  actum  tali 
tempore,  loco,  vel  modo  exercendi :  mutato 
autem  objecto  moraliter,  et  sub  ratione  conve- 
nientis,  necesse  est  mutari  actum,  qui  in  ea 
ratione  objecti  fundabatur.  Aliter  etiam  potest 
hoc  ex  parte  ipsius  actus  explicari  :  nam  ad 
eliciendum  actum  virtutis  per  se  bonum  ex 


objecto,  non  satis  est  in  universali  judicare  de 
actu,  vel  objecto,  sed  in  particulari  prudentiale 
judicium  ferre  de  convenientia  ,  et  honestate 
actus  prout  hic  et  nunc  exercendi ,  quia  ad 
honestatem  simpliciter  non  sufficit  unum  sine 
alio,  et  quia  non  solum  objectum,  sed  etiam 
actus  ipse  suo  modo  amatur  ex  vi  talis  virtutis, 
vel  honestatis  :  ergo  oportet  ferre  judicium, 
non  tantum  de  honestate  objecti  in  se,  sed 
prout  redundat  in  actu,  seu  de  honestate  etiam 
ipsius  actus  :  quod  maxime  verum  est  in  acti- 
bus  liberis ,  in  quibus  intercedit  qusedam  vir- 
tualis  electio,  qua  homo  eligit  hunc  actum  po- 
tius,  quam  alium ,  vel  quam  carentiam  ejus, 
seu  eligit  exercere  illum  hoc  tempore,  aut  loco 
potius,  quam  alio  :  ut  ergo  studiose,  et  pru- 
denter  fiat,  necesse  est  judicare  non  tantum.  de 
circumstantiis  objecti  ,  sed  etiam  ipsiusmet 
actus  interioris  :  ergo  oportet ,  ut  honestas 
actus  consurgat  ex  objecto,  et  circumstantiis 
tam  objecti,  quam  ipsiusmet  actus;  ergo  qua 
ratione  non  potest  actus  ex  objecto  esse  bonus 
et  malus  ex  circumstantiis  objecti,  eadem  non 
potest  esse  simulmalus  ex  circumstantiis  ipsius 
actus. 

Expeditur  tertium,  dubium  positum  num.  6. 

13.  JSxpeclitur  clubium  in  uno  sensu. — Girca 
tertium  punctum  videtur  frequens  operandi 
modus,  quocl  homo  ordinet  actum  ex  se  bonum 
in  finem  malum,  quod  duobus  modis  potest 
intelligi  fieri,  primo,  quod  hujusmodi  finis  fit 
proxima,  et  tota  ratio  exercendi  alium  actum 
circa  objectum  de  se  bonum,  ut  cum  aliquisex 
intentione  vanse  gloriae  vult  dare  eleemosy- 
nam,  ita  ut  illa  voluntas  eleemosynse,  sit 
pura  electio,  et  proximum  motivum  ejus  sit 
ipsa  vana  gloria,  et  tunc  nulla  est  difficultas 
quin  actus  voluntatis  habens  bonum  objectum 
possit  habere  mahtiam  ex  fine,  tamen  in  eo 
casu  tunc  non  habet  ille  actus  aliquam  bonita- 
tem  simul  cum  malitia,  quia  ab  objecto  nid- 
lam  sumit,  quando  materialitertantum  in  illud 
tendit,  non  formaliter,  quatenus  honestum  est : 
quod  a  fortiori  patet  ex  dictis  supra  de  boni- 
tate,  nam  si  finis  honestus  induens  rationem 
proximi  motivi  excludit  specihcationem  pro- 
priam  ex  objecto,  quanto  magis  id  faciet  fmis 
malus :  et  in  hoc  sensu  verissimum  est,  quod 
D.  Thomas  docet,  1,  2,  q.  19,  art.  7.  Quando 
intentio  fmis  antecedit  vohmtatem,  non  posse 
voluntatem  esse  bonam,  nisi  intentio  sit  bona, 
quia  tunc,  inquit,  orclo  acl  finem  consideratur, 
ut  ratio  qucedam  ipsius  voliti,  bonitas  autem 


DISPUTATIO  VIII.  SECTIO  I. 


407 


roluntatis  pendet  ex  lonitate  voliti:  sic  etiam 
sumi  potest,  quod  dixit  Ambrosius  1 ,  Officio- 
rum,  cap.  30  :  Affectus  tuus  operi  tuo  nomen 
imponit,  etChrysostomus,  homil.l9,imperfect. 
in  Matthaeum,  Voluntatem  judicari  lonam,  vel 
malam  ex  proposito :  et  Augustinus,  Psalm.  31 : 
Bonum  opus  intentio  facit,  quod  idem  est  de 
malo.  Itaque  in  hoc  modo  nulla  est  difficultas. 

14.  Proponitur  alter  sensus.  —  Aliter  ergo 
intelligi  potest  actum  elicitum  a  voluntate  cir- 
ca  objectum  honestum,  et  proxime  propter  ho- 
nestatem  ejus  extrinsece  operari  et  referri  in 
malum  finem  per  alium  actum  intentionis,  vel 
electionis  circa  talem  finem,  sicut  supra  dice- 
bamus  de  actibus  bonis,  et  circa  hoc  videtur 
aliquibus  impossibile  actum  sit  bonum  impe- 
rari  ab  actu  malo,  quia  actus  imperatus  debet 
esse  proportionatus  imperanti;  actus  autem 
bonus  non  habet  proportionem  cum  actumalo, 
nam  potius  habet  in  se  repugnantiam  saltem 
sub  communi  ratione  virtutis  et  vitii,  et  qua- 
tenus  unus  procedit  ex  prudenti  judicio,  alius 
ex  imprudenti ;  etsic  praeterea  declaratur,  quia 
quotiescumque  unus  actus  voluntatis  impera- 
tur  ab  alio  in  ordine  ad  finem  suum  suruitur, 
ut  medium  ad  illum  fmem ;  sed  actus  studiosus, 
ut  sic,  non  est  medium  proportionatum  ad  fi- 
nem  pravum  consequendum ;  omnis  enim  fmis 
huruanus,  est  temporalis,  qui  obtineri  potest 
medio  actu  interiori  recto,  et  studioso,  potest 
facilius  comparari  per  actum  moraliter  simi- 
lem  circa  idem  materiale  ohjectum,  ut  si  quis 
potest  honorem ,  vel  famam  lucrari  dando  ele- 
emosynam,  ad  hunc  finem  impertinens  est, 
quod  illa  eleemosyna  sit  ab  operante  intenta : 
ut  honesta,  vel  sub  quacumque  alia  ratione ; 
ergo  actus  honestus,  ut  sic,  non  potest  impe- 
rari  ab  actu  malo,  et  ita  non  potest  habere  si- 
mul  bonitatem  ex  objecto,  et  malitiam  exfine. 
Denique  si  rationes  factse  de  reliquis  circum- 
stantiis,  et  de  prudentia  regulante  bonitatem 
actus  quidquam  valent,  eadem  explicari  pos- 
sunt  in  praesenti ;  ergo. 

15.  Nihilominus  quod  possit  actus  bonus  ex 
objecto  per  alium  actum  denominari  malus  in 
ordine  ad  finem  pravuro,  videtur  posse  sumi 
ex  D.  Thoma,  1,  2,  quaest.  19,  art.  7.  Quamvis 
non  de  quacumque  intentione  antecedenti,  sed 
de  consequenti  id  affirmat,  et  q.  2,  de  Malo, 
art.  2,  ad  4,  etiam  de  ipso  amore  Dei  concedit 
posse  male  fieri  ex  prava  intentione  :  idem 
Ocham,  in  2,  qusest.  19,  et  potest  hsec  sen- 
tentia  sic  declarari,  nam  primo  non  videtur 
negandum,  quin  voluntas  pro  sua  libertate 
posset  actum  bonum  a  se  elicitum  per  alium 


actuin  distinctum  imperare,  et  in  pravum  fi- 
nem  referre,  quia  quamvis  demus  actum  bo- 
num,  ut  sic,  non  esse  simpliciter  necessarium 
ad  fmem  pravum,  tamen  non  potest  dubitari, 
quin  possit  esse  utilis,  et  utilior  etiam,  quam 
reliqua  media,  ut  patet  exemplis,  nam  credu- 
litas  rerum  divinarum  potest  existimari  utilis 
ad  honores,  et  commoda  temporalia,  unde 
quamvis  ad  hunc  finem  possit  fortasse  sufficere 
credulitas  humana :  tamen  etiam  posset  pro- 
desse  credulitas  infusa,  et  potest  etiam  utilior 
reputari  propter  majorem  firmitatem  :  atque 
eadem  ratio  fieri  potest  de  quocumque  actu 
virtutis :  ergo  potest  voluntas  pro  libertate  sua 
uti  hoc  modo  potius,  quam  alio,  quia  non  or- 
dinat  illud  ad  finem  pravum,  ut  pravus  est, 
sed  quatenus  in  eo  aliquid  commodi,  vel  boni 
relucet,  quin  potius  interdum  potest  fingi  tale 
medium  necessarium  ad  talem  finem,  ut  exer- 
citium  interioris  actus  amoris  Dei,  vel  spei 
potest  existimari  necessarium  ad  aliquam  va- 
nam  delectationem ,  vel  certe  ad  habendam 
libertatem  in  peccando,  etc.  Unde  fere  omnes 
auctores  concedunt  actum  fidei,  etiam  super- 
natnralem  posse  imperari  ab  intentione  vanse 
glorise,  vel  simili.  Cajetanus,  2,  2,  qusest.  5, 
art.  2,  et  communiter  doctores  in  illa  materia : 
est  autem  eadem  ratio  de  cseteris  virtutibus, 
ut  supra  dicebam  in  simili.  Confirmari  potest 
ex  Augustino,  de  Civitate,  cap.  12  et  15,  ubi 
significat  Romanos,  quamvis  vana  intentione, 
aliqua  tamen  opera  virtutis  fecisse,  propter 
quse  preemium  aliquod  temporale  a  Deo  me- 
ruerunt.  Vide  dicta  in  tract.  de  Fide,  disp.  6, 
sect.  7,  a  n.  10,  et  lib.  2,  de  Gratia,  cap.  3,  a 
n.  13.  Unde  ulterius  necessario  sequitur  actum 
a  voluntate  elicitum,  quamvis  per  alium  actum 
referatur  in  malum  finem,  non  amittere  boni- 
tatem  intrinsecam,  quam  ex  objecto  habet,  ut 
probat  testimonium  Augustini  nuper  adduc- 
tum :  et  ratio  est,  quse  ex  principiis  supra  po- 
sitis  colligitur,  quia  ille  actus  constituitur  in 
sua  intrinseca  entitate  per  ordinem  ad  objec- 
tum  :  relatio  autem  ad  finem  extrinsecum 
tantum  est  in  illo  extrinseca  denominatio  ; 
ergo  non  potest  illemet  actus  referri  in  finem 
extrinsecum  si  aufertur  ab  illo  bonitas  intrin- 
seca,  quia  ex  hoc  omnino  destrueretur,  et 
praeterea  sola  denominatio  extrinseca  non  suf- 
ficit  ad  hoc.  Confirmatur  morali  inductione, 
quia  vix  est  homo,  qui  dum  aliquid  studiose 
operatur,  non  aliquid  peccet  per  sinistram 
aliquam  intentionem  insurgentem,  aut  glorise 
vanae,  aut  vanee  delectationis,  etc,  non  est 
autem    credibile    propter    hujusmodi    actum 


408 


DE  QUALITATE  DIVISIONIS  ACTUS  VOLUNTATIS  IN  BONUM  ET  MALUM,  ETC. 


amitti  totum  fructum  bonarum  electionum, 
esset  enim  res  valde  rigida,  et  preeter  huma- 
nas  vires. 

1  6.  Non  est  inconveniens  actui  bono  ex  objecto 
adtli  malitiam  ex  fine  extrinseco.  —  Sed  tunc 
ulterius  restat  dicendum,  an  illi  actui  adjun- 
gatur  aliqua  malitia  ex  tali  relatione  :  videtur 
enim  consequenter  ita  esse  dicendum,  quia 
supra  dictum  est  actum  a  voluntate  elicitum 
simul,  et  imperatum,  quatenus  imperatus  est, 
denominari  bonum,  vel  malum  ab  imperante. 
Unde  si  actus  est  indifferens  ex  objecto  a  tali 
imperio,  dicitur  absolute  malus  :  si  autem  est 
malus  ex  objecto,  babere  potest  novam  speciem 
malitice  ex  tali  imperio  :  ergo  similiter,  etc. 
Neque  in  hoc  videtur  esse  aliquod  inconve- 
niens,  cum  enim  una  bonitas  sit  intrinseca,  et 
per  alia  per  denominationem  extrinseca,  nul- 
lum  videtur  inconveniens,  quod  in  uno  actu 
conjungantur,  nam  ibi  interveniunt,  sicut  duo 
actus  voluntatis,  ita  duo  judicia  intellectus : 
unum  circa  objectum,  et  intrinsecas  circum- 
stantias  ejus,  et  ipsius  actus  prout  circa  illud 
eliciendus  est,  et  boc  potest  esse  prudens :  aliud 
circa  finem,  et  media  propter  illud  eligenda, 
et  hoc  potest  esse  imprudens,  et  non  satis  con- 
sideratum  :  atque  ita  ex  hac  parte  non  est  ea- 
dem  repugnantia  in  fine,  quod  est  in  aliis  cir- 
cumstantiis.  Diximus  etiam  supra  bonitatem, 
vel  malitiam  ex  fine  extrinseco  non  esse  ob- 
jectivam  in  medio,  sed  primo  fundari  in  rela- 
tione  vohmtatis,  quod  secus  est  in  ceeteris  cir- 
cumstantiis,  quse  concurrunt  ad  componendum 
unum  objectum  respectu  bonitatis,  vel  malitise, 
ut  supra  dictum  est.  Est  ergo  hic  modus dicendi 
valde  probabilis  absque  magna  difficultate. 

17.  Oppositum  defendi  polest. — Nihilominus 
posset  aliquis  defenderehanc  relationem  actus 
boni  interioris  in  pravum  finem,  vel  non  esse 
possibilem,  vel  eomodo,  quo  possibilis  est,  non 
sufficere  ad  denominandum  actum  relatum. 
Duobus  enim  modis  intelligi  potest  voluntatem 
referre  actum  bonum  in  malum  finem,  primo 
imperando  proprie,  id  est,  ex  vi  intentionis 
pravee,  excitando  se,  et  applicando  se  primo 
adamorem  alicujus  boni  honesti,  ut  honestum 
est :  et  hic  modus  videtur  necessarius  ut  unus 
actus  ab  alio  denominetur  malus,  quia  si  non 
fiat  hoc  modo,  neque  est  effectus  ejus,  neque 
ab  illo  proprie  informatur  moraliter  :  non 
videtur  autem  possibile  hoc  modo  imperari 
actum  bonum  a  malo,  propter  rationes  in 
principio  hujus  tertii  puncti  factas,  quae  sal- 
tem  moraliter  hoc  videntur  convincere.  Item, 
quia  hoc  pacto  optime  redditur  ratio,  ob  quam 


prava  voluntas  nonpotest  immediate  imperare 
actum  fidei  infusee,  quia  motivum  tam  imper- 
fectum,  et  infimi  ordinis  non  potest  elevare 
voluntatem,  vel  intellectum  ad  actum  supe- 
rioris  ordinis.  Alio  tamen  modo  fieri  potest,  ut 
voluntas  per  sese  sufficienter  excitata  ab  ho- 
nesto  objecto,  ut  honesto,  dum  elicit  actum 
circa  illud,  et  primario  propter  illud,  quasi 
obiter,  et  concomitanter  gaudet  de  illo  actu 
propter  finem  indebitum,  et  consequenter  eum 
refert  in  illum;  et  hic  modus  est  sine  dubio 
possibilis;  tamen  probabile  est  sufficere  ad  de- 
nominandum  illum  actum  malum,  quia  non 
respicit  illum,  ut  effectum,  sed  pure  ut  objec- 
tum  :  sicut  possem  ego  vane  delectari  de  bono 
actu  ab  alio  facto,  et  hoc  videtur  sensisse  divus 
Thomas  1,  2,  qusest.  19,  art.  7,  per  distinetio- 
nem  illam  de  intentione  antecedenti  et  conse- 
quenti,et  eodem  sensu  dicit  seepe  nos  uti  male 
virtute,  ut  objecto,  scilicet  1,  2,  queest.  55, 
art.  4,  atque  hoc  modo  omnia  facile  eoncilian- 
tur,  sicque  optime  intelligi  potest  unum  homi- 
nem  simul  mereri,  et  demereri  per  diversos 
actus,  qui  licet  cum  aliquo  ordine  concomi- 
tanter  se  habeant,  tamen  unus  est  bonus  et 
alius  malus,  et  hic  non  tollit  integram  boni- 
tatem  illius,  quia  proprie  non  est  circumstan- 
tia  ejus,  ut  actus,  quomodo  dixit  Corduba, 
lib.  \,  queest.  50,  circumstantias  malas,  quee 
tantum  concomitanter  se  habent  ad  actum 
bonum,  non  emaeulare  illum  :  dixisset  tamen 
melius  illas  non  esse  circumstantias,  quia  non 
afficiunt  moraliter. 

18.  Satisfit  motivis  contendentibus  nunquam 
dari  opus  meritorium  factum  cumfine  non  bono. 
—  Atque  hinc  facile  respondetur  ad  rationes, 
et  testimonia  in  n.  13,  quibus  probatur  eos, 
qui  vana  intentione  operantur,  nullam  habere 
mercedem,  et  consequenter  neque  bonitatem 
aliquam,  quse  Deo  placeat :  nam  id  est  verum, 
quando  prava  est  vohmtas,  quee  movet  ad  cae- 
teros  actus ;  at  vero  quando  voluntas  vere  mo- 
vetur  ex  bonitate  objecti,  jam  ea  ratione  habet 
bonum  finem,  et  consequenter,  ut  sic  potest 
habere  meritum,  quamvis  concomitanter  ha- 
bere  possit  aliquam  pravam  intentionem,  a 
qua  nullum  possit  oriri  meritum,  sed  potius 
demeritum.  Dices  ergo  posse  aliquem  simul 
diligere  Deum  super  omnia,  et  male  uti  illo- 
met  amore  saltem  ut  objecto,  referendo  illum 
in  malum  finem  :  consequens  videtur  aperte 
involvere  repugnantiam  ,  quia  amor  Dei  re- 
pugnat  formaliter  cum  peccato  actuali.  Res- 
pondetur  cum  dicimus  voluntatem  posse  male 
uti  actu  bono  per  malum  actum,  intelligendum 


DISPUTATIO 
est,  quantum  est  ex  communi  ratione  bonita- 
tis  et  malitiee,  nisi  aliunde  sit  repugnantia  ex 
parte  objecti  et  finis :  sicut  in  communi  loquen- 
do  non  repugnant  simul  esse  actus  bonos  et 
malos  in  voluntate ,  repugnabunt  tamen  si  in 
suis  objectis  includant  contradictionem,  et  bac 
ratione  nequit  fieri,  ut  cum  hac  efficaci  volun- 
tate ,  Volo  nullum  peccatum  habere,  sit  aetuale 
peccatum  :  sic  ergo  dicendum  de  amore  Dei : 
est  enim  quidam  amor  Dei  perfectus,  et  efficax 
ex  modo,  etex  objecto,  quo  voluntas  actu  vult 
placere  Deo  in  omnibus ,  tam  gravioribus , 
quam  levioribus  rebus,  et  hoc  actu  nemo  po- 
test  male  uti,  etiam  venialiter,  quia  hic  malus 
usus  repugnat  cum  illo  actu  ex  parte  objecti 
illius  :  alius  vero  est  amor  Dei  perfectus  qui- 
dem  substantialiter,  non  tamen  omnino,  ut 
cum  quis  vult  efficaciter  habere  Deum  pro  ul- 
timo  fine,  et  vitare  omnia  peccata  mortaha, 
quee  ab  illo  avertunt,  et  hoc  actu  non  potest 
voluntas  male  uti  mortaliter,  propter  eamdem 
repugnantiam,  potest  tamen  venialiter,  quia 
objectum  illius  amoris  non  excludit  omne  pec- 
catum  veniale,  et  ita  quoad  hoc  eadem  est  ra- 
tio  de  hoc  actu,  et  de  quolibet  alio  studioso. 

i9.  Actus  non  amittit  bonitatem  suam,  eo 
guod  careat  relatione  ad  fiuem  bonum  extrinse- 
cum. — Ultimo  circa  hunc  punctum  constat  ex 
dictis,  quid  dicendum  sit  de  actu  bono  ex  ob- 
jecto,  an  possit  fieri  malus  retenta  priori  bo- 
nitate  ex  objecto,  ex  sola  carentia  relationis  in 
ulteriorem  finem  bonum,  sicut  actus  indiffe- 
rens  ex  objecto  fit  malus  ex  sola  carentia  boni 
finis.  Dico  ergo,  moraliter  loquendo,  ex  na- 
tura  rei  id  non  posse  accidere  :  quia  si  objec- 
tum  est  bonum,  et  ut  sic  est  intentum,  ipsum- 
met  est  sufficiens  finis  bonus;  unde  ad  bonita- 
tem  actionisnonrequiritur  relatioinulteriorem 
finem,  et  ideo  e  converso,  non  potest  actus 
habere  malitiam  ex  carentia  tahs  relationis : 
si  vero  fingamus  ex  speciali  prsecepto  imponi 
hanc  obligationem,  tunc  non  censeo  inconve- 
niens  reperiri  simul  hanc  malitiam  cum  aliqua 
bomtate,  tamen  bonitas  erit  intrinseca  actui, 
malitia  vero  primo  et  per  se  consistit  in  omis- 
sione  alterius  actus,  quo  alter  erat  referendus 
in  ulteriorem  finem,  a  qua  privatione,  vel  ca- 
rentia  nihil  obstat  alium  actum  extrinsecum 
denominari  malum. 

Resolvitur  quartum  duMum  positum,  num.  6. 

20.  Casvs  Jiujus  dubii  possibilis  est. — Circa 
quartum  punctum,  an  actus  ex  objecto  malus 
relatus  in  bonum  finem  habeat  simul  bonita- 
tem  et  malitiam :  supponendum  imprimis  posse 


VIII.  SECTIO  I.  409 

voluntatem  libertate  sua  hoc  modo  operari, 
sicut,  Exod.  3,  obstetrices  mendacio  usae  sunt 
ad  tuendam  vitam  infantium  Judseorum  :  et 
ratio  est,  quia  actio  prava  ratione  ejus,  quod 
materiale  est  in  ipsa,  potest  esse  utilis  ad  con- 
sequendam  aliam  rem  bonam  et  honestam, 
sie  enim  subripere  rem  alienam  potest  esse 
utile  ad  subveniendum  proximo  indigenti,  et 
hoc  docuitD.  Thomas  1,  2,  quaest.  19,  art.  8. 
2-1 .  Prima  opinio  affirmativa  et  ejus  motiva. 
—  Hoc  ergo  posito  tres  possunt  esse  modi  di- 
cendi.  Primus  est  in  eo  casu  intentionem  bo- 
nam  adeo  esse  utilem  et  efficacem,  ut  auferat 
totam  malitiam  electionis.  Ad  quod  confir- 
mandum  adduci  possunt  Patrum  testimonia 
supracitata,  num.  13,  quod  finis  discernit  hu- 
manas  operationes  :  unde  Cassianus,  collat.  17, 
dicit  mendaeium  etiam  excusari  propter  bonum 
finem  :  quod  potest  confirmari  exemplo  obste- 
tricum,  quae  preemium  a  Deo  receperunt,  et 
ratio  adjungi  potest,  quia  intentio  est,  quae  dat 
speciem  actioni. 

22.   Rejicitur  simpliciter.  — ■  Nihilominus 
hoc  non  potest  esse  in  universum  verum  :  po- 
test  quidem  interdum  bona  intentio  efficere 
inculpabilem  ignorantiam,  vel  inconsideratio- 
nem  circa  malitiam  medii,  et  tunc  excusabit, 
non  propter  bonitatsm  intentionis,  sed  propter 
ignorantiam,  quse  reddit  involuntariam  mali- 
tiam  medii :  non  est  tamen  necessarium  hanc 
ignorantiam   semper   intervenire ,   interdum 
enim  homo  sciens  mendacium  esse  malum,  hic 
et  nunc,  vxilt  mentiri  propter  tuendam  vitam 
amici,  et  idem  interdum  erit,  interveniente 
ignorantia  vincibili,  et  tunc  est  certum  elec- 
tionem  esse  malam,  ut  constat  ex  D.  Thoma, 
1,  2,  qusest.  19,  art.  7,  et  in  2,  dist.  38,  art.  4 
et  5,  ubi  etiam  Magister,  dist.  40,  cum  aliis 
doctoribus,  sumitur  ex  Augustino,  lib.  contra 
Mendacium,  cap.  3  et  4,  et  ex  Aristotele  6, 
Ethic,  cap.  7.  Et  ratio  est  clara  ex  dictis,  quia 
non  obstante  bona  intentione  malitia  medii 
est  voluntaria,  sed  ut  actus  voluntatis  sit  ma- 
lus,  non  opus  est,  ut  malitia  objecti  sit  intenta, 
satis  est,  quod  sit  quomodocumque  volita  di- 
recte,  vel  indirecte,  ut  supra  probatum  est : 
ergo  talis  electio  habet  malitiam   ex  objecto 
suo :  est  ergo  simpliciter  mala :  et  ita  est  soluta 
ratio  in  contrarium:  de  testimoniis  autem  ad- 
ductis  dicam  statim  respondendo  ad  similia 
sumpta  cx  Evangelio.  Ad  illud  autem  Exod.  3, 
distinguendi  sunt  duo  actus  :  unus  fuit  per 
modum  intentionis,  scilicet  voluntas  liberandi 
proximum  a  morte,  et  ille  fuit  meritorius,  et 
propter  illud  prsernimn  receperunt :  alius  fuit 


DE  QUALITATE  DIVISIONIS  ACTUS  VOLUNTATIS  1N  BONUM  ET  MALUM,  ETC. 


410 

per  modum  electionis,  scilicet  voluntas  men- 
tiendi,  et  in  illo  nullum  fuit  meritum.  Ita  fere 
D.  Thomas  2,  2,  queest.  110,  art.  3,  ad  2,  pon- 
derans  verbum  illud :  Quia  timuerunt  obstetri- 
ces  Denm :  addit  vero  ibi  art.  4,  ad  4,  etiam 
per  actionem  mendacii  potuisse  mereri  saltem 
aliquod  temporale  praemium,  quatenus  proce- 
debat  aliquo  modo  a  volnntate  bona,  propter 
Gregorium  18,  Moralium,  cap.  2.  Sed  hoc  dif- 
ficilius  est,  sufficitque  responsio  data. 

23.  Instatur  ex  testimoniis  Scripturce. — Sed 
objici  potest  illud  Matthsei  6,  et  Lucse  11:  JSi 
oculus  tuus  fuerit  simplex,  etc,  ubi  dicit  Ghry- 
sostomus,  homilia  25,  per  oculum  intellectum 
intelligi :  ceeteri  vero  Patres  intelligunt  rectam 
intentionem  :  et  revera  est  aperta  intentio 
Christi  Domini  :  nam  de  hac  re  instituerat 
sermonem,  unde  incipit :  Attendite  nejustitiam 
vestram  faciatis  coram  hominibus,  ut  videamini 
ab  eis,  et  ita  exponit  Augustinus,  lib.  de  Opere 
Monachorum,  cap.  16,  concludens  tale  esse 
factum,  qualis  est  intentio.  Idem,  lib.  4,  contra 
Julianum,  cap.  13,  et  D.  Thomas  1,  2,  q.  11, 
a.  15,  ad  1  et  2,  Abulensis,  q.  179,  memb.  6, 
non  potest  ergo,  si  intentio  est  bona,  electio 
esse  mala  :  quod  etiam  confirmant  illa  verba 
Matthsei  7,  et  Lucse  6,  non  potest  arbor  bona 
malos  fructus  facere  :  ubi  etiam  per  arborem 
bonam  intentio  bona  intelligitur.  Ad  primum 
testimonium  respondetur,  si  nomine  oculi  in- 
telligamus  prsecisum  actum  intentionis,  ut 
condistinctum  ab  electione,  sic  regulam  illam 
non  esse  simpliciter  necessariam,  sed  moraliter 
intelligendam,  quia  ut  in  plurimum  ita  acci- 
dit,  ut  ibi  Jansenius  exponit,  vel  certe  intelli- 
gitur  quantum  est  ex  parte  intentionis  forma- 
liter  sumptse,  ut  bona  est.  Secundo  vero,  me- 
liusque  dicitur  oculum  lbi  appellari  intentionem 
non  tantum  secundum  se,  et  prsecise  sumptam, 
sed  etiam  participatam  in  electione  :  unde  si 
intentio  est  bona,  electio  autem  mala,  non 
potest  dici  simplex  mentis  oculus,  ut  recte 
Bonaventura,  in  2,  dist.  38,  qusest.  1,  et  signi- 
ficat  D.  Thomas,  in  2,  dist.  38,  quaest.  1,  a.  1, 
dicens  intentionem  vocari  oculum  quatenus 
virtus  intentionis  manet  in  ratione  ordinante 
media  ad  finem  :  quse  ordinatio  simplex  non 
erit,  nisi  honesta  media  ad  honestum  finem 
ordinentur.  Atque  eadem  est  responsio  ad  se- 
cundum  testimonium,  si  per  bonam  arborem 
bonam  intentionem  intelligamus  cum  Augus- 
tino,  1,  de  Gratia  Christi,  cap.  18  et  19,  et  lib. 
de  vera  et  falsa  Pcenitentia,  cap.  2,  tamen  ad 
litteram  non  tantum  bona  intentio,  sed  sim- 
pliciter  bona  voluntas   intelligitur,  ut  notat 


D.  Thomas,  1,  2,  qusest.  20,  art.  2,  ad  1,  et 
1  part.,  qusest.  49,  art.  1,  ad  1,  qusest.  1,  de 
Malo,  art.  3,  ad  1,  et  sumitur  ex  AugustiDO, 
1,  contra  Adimantum,  cap.  26,  ubi  adducit 
illud  Matth.  12,  aut  facite  arborem  bonam,  etc. 
Unde  colligit  esse  in  potestate  hominis  facere 
arborem  bonam,  quia  est  inpotestate  ejus  facere 
bonam  voluntatem,  a  qua  non  possunt  prodire 
nisi  boni  fructus.  Item  lib.  1,  contra  Julianum, 
c.  3,  2,  de  Nuptiis,  cap.  26,  in  Enchir.,  c.  15, 
Anselmus,  Matth.  7,  neque  est  dissimile,  quod 
alii  dicunt,  per  arborem  bonam  intelligi  bonum 
hominem,  quod  est  certe  satis  consentaneum 
verbis  Christi,  dicentis,  Omnis  arbor,  quce  non 
facit  bonum  fructum,  excidetur,  etc,  et  ideo 
concludit :  Omnis  liomo  de  tliesauro  suo  profert 
bona :  atque  ita  notat  ibi  Chrysostomus,  homi- 
lia  14,  et  Augustinus,  in  aliquibus  locis  citatis, 
et  lib.  3,  contra  litteras  Petiliani,  cap.  14,  hoc 
tamen  in  idem  redit,  quia  bonus  homo  bona 
voluntate  constituitur. 

24.  Secunda  opinio.  — Secundus  modus  di- 
cendi  esse  potest  fieri  non  posse,  ut  ab  inten- 
tione  bona  procedat  mala  electio,  et  ideo  nozi 
posse  simul  in  tali  electione  esse  aliquam  bo- 
nitatem  :  quod  dupliciter  potest  explicari,  et 
fundari,  primo,  quia  licet  ex  intentione  rei 
honestse  possit  oriri  mala  electio,  tamen  quan- 
do  talis  eleetio  oritur,  signum  est  intentionem 
illam  non  procedere  ex  motivo  honestatis,  sed 
tantum  materialiter  versari  circa  rem  hones- 
tam,  et  ideo  neque  in  se  habere  honestatem, 
nec  communicarc  illam  electioni,  quia  omnis 
intentio  est  causa  electionis  sibi  proportiona- 
tse  :  turpis  autem  electio  non  habet  proportio- 
nem  cum  intentione  honesti,  uthonestum  est. 
Item,  quia  quod  est  causa  mali,  malum  est : 
ergo  si  intentio  honesta  esset  causa  malse  elec- 
tionis,  hoc  ipso  fieret  mala  :  sed  licet  hoc, 
moraliter  et  regulariter  loquendo,  ita  sit,  ta- 
men  non  est  simpliciter  necessarium,  nec  re- 
pugnat  aliter  fieri,  nam  qui  intendit  rem  ho- 
nestam  etiam  sub  honesto  motivo,  etiam  in- 
tendit  rem  illam  materialem  quse  honesta  est : 
turpe  autem  medium,  quamvis,  ut  malum 
est,  non  sit  utile  ad  bonum,  tamen  ratione 
ejus,  quod  materiale  est  in  ipso,  potest  esse 
utile  ad  rem  honestam  comparandam.  Ergo 
etiamsi  voluntas  honeste  intendat,  potest  li- 
bertate  sua  eligere  quodlibet  medium  utile  ad 
obtinendam  rem  intentam  sive  materialiter, 
sive  formaliter  utile  sit. 

25.  Aliter  ergo  dicunt  alii,  si  voluntas  sic 
eligat,  hoc  ipso  intentionem  fieri  malam,  quia 
est  causa  mali,  quod  sentit  ^Egydius,  in  1,  d. 


MSPUTATIO  VIII.  SEGTIO  II. 


411 


40,  qiifest.  1,  art.  1.  Sed  hoc  imprimis  non 
evacuat  difficultatem  :  nam  sequitur  in  inten- 
tione  ipsa  simul  esse  bonitatem  et  malitiam, 
quia  non  potest  amittere  bonitatem,  cum  sit 
illi  intrinseca,  et  essentialis,  et  prior  elec- 
tione  :  deinde  in  rigore  ld  falsum  est,  quia 
electio,  proprie  loquendo,  neque  est  inten- 
tio,  neque  circumstantia  intentionis,  sed  quid 
posterius  ;  ergo  non  potest  illam  inficere,  si 
de  se  bona  est.  Item  quia  bona  intentio  de 
se  non  est  causa  malee  electionis,  sed  liber- 
tas  voluntatis  :  ergo  illa  ma]itia  non  est  tri- 
buenda  intentioni,  sed  causge  deficienti,  quae 
est  voluntas,  quemadmodum  licet  quando  ex 
vero  assensu  fidei,  et  alia  falsa  prsemissa  in- 
fertur  falsa  conclusio,  quamvis  aliquo  modo 
concurrat  assensus  fidei,  tamen  non  est  causa 
falsitatis,  quia  non  ex  illo,  sed  ex  alio  princi- 
pio  deficiente  sequitur  :  ergo  similiter  cum 
intentio  bona  de  se  inclinet  ad  bonum,  quam- 
vis  voluntas  cum  illa  se  determinet  ad  malam 
electionem,  quatenus  babet  aliquam  conve- 
nientiam  cum  bono,  non  est  tribuenda  malitia 
intentioni,  sed  voluntati  :  ergo  inde  non  fit 
mala  intentio.  Dices  posse  contingere,  ut  bo- 
mo  videns  talem  finem  bonum  non  posse  ob- 
tineri  nisi  per  unum  medium  malum,  vel 
adbuc  perseveret,  vel  denuo  babeat  efficacem 
intentionem  talis  finis,  et  tunc  non  potest  illa 
intentio  non  fieri  mala,  quia  est  virtualis 
voluntas  talis  medii,  et  causa  necessaria  in 
sensu  composito  :  atque  ita  Medina  conce- 
dit,  1,  2,  qusest.  19.  Quando  medium  malum 
est  unicum  intentionem  fieri  malam  ex  elec- 
tione.  Dico  tamen  etiam  in  eo  casu  hoc  im- 
proprie  dici,  nunquam  enim  intentio  bona  ex 
hac  parte  fit  mala,  sed  vel  a  principio  fuit 
mala,  vel  mutatur  una  intentio  in  aliam  :  si 
enim  homo  prius  bona  fide  intendit  hones- 
tum  finem,  ut  sic,  postea  autem  videt  finem 
illum  non  posse  obtineri  nisi  per  malum  me- 
dium,  necesse  est  ut  desistat  a  priori  intentio- 
ne,  quia  honestum  motivum  non  movet  nisi 
juxta  regulas  prudentise,  unde  nonpotest  mo- 
vere  ad  malum  medium,  quare  si  voluntas 
perseverat  in  ea  prosecutione,  vel  signum  est 
a  principio  non  intendisse  ex  motivo  honesto, 
vel  certe  necesse  est,  ut  mutet  intentionem,  et 
quod  prius  amavit  propter  honestatem,  amare 
incipiat  propter  naturalem  inclinationem,  vel 
aliam  similem  r.ausam. 

26.  Tertia  opinio  et  communis.  —  Tertius 
modus  dicendi  est.  Etiamsi  contingat  homi- 
nem  eligere  malum  medium  ex  intentione  illa 
bona,  electionem  illam  esse  malam  ex  objec- 


to  :  ex  fine  vero  nullam  habere  bonitatem, 
quia  electio  non  accipit  bonitatem  ex  fine 
prout  in  se  est,  sed  ex  ordinatione  medii  ad 
finem  :  quamvis  autem  finis  in  se  sit  bonus, 
tamen  ordinari  malum  medium  ad  finem  bo- 
num  non  est  bonum,  nec  rationi  consentane- 
um,  et  ideo  ex  hac  ratione  actus  nullam  acci- 
pit  bonitatem.  Accedit  quod  licet  finis  sit 
intentus  ut  honestus  est,  tamen  per  illam 
electionem  non  ordinatur  medium  ad  finem, 
ut  honestus  est,  sed  absolute,  ut  talis  res  est, 
et  ideo  mirum  non  est,  quod  inde  nullam  ac- 
cipiat  bonitatem,  et  ista  est  communis  senten- 
tia.  in  2,  d.  38  et  40.  Solet  autem  hic  qugeri, 
antalis  intentio  bona,  esto  non  det  bonitatem 
saltem  minuat  malitiam,  nam  communiter  ita 
omnes  videntur  affirmare.  Favetque  Augusti- 
nus,  lib.  contra  Mendacium,  cap,  7,  et  de  Men- 
dacio,  cap.  14,  in  Enchyridio,  cap.  18,  dicens 
minus  malum  esse  mentiri  propter  utilitatem 
proximi,  quam  sine  causa.  In  contrarium  vero 
esse  potest,  quia  idem  Augustinus,  lib.  50, 
homil.  in  7,  et  habetur  in  cwp.Forte  14,  queest. 
5,  dicit :  Qui  furatur,  ut  det  eleemosynam,  et 
dat,  non  minuere  peccatum,  sed  addere  pecca- 
tumpeccato.  Respondetiir  ex  parte  objecti,  ne- 
que  minui,  neque  augeri  malitiam  malse  elec- 
tionis  ex  bona  intentione,  quia  iclem  objectum 
cum  eadem  deordinatione  manet  :  at  vero  ex 
parte  affectus,  et  voluntatis  minuit  aliquo  mo- 
do  quatenus  minuit  voluntarium,  et  liberum  : 
potest  etiam  dici  minuere  quatenus  impedit 
prius  aliquod  aliud  motivum  :  per  se  autem 
nunquam  auget,  nam  D.  Augustinus,  ultimo 
loco,  non  dicit  augeri  electionem,  ex  inten- 
tione,  sed  executionem  electionis,  nam  qui 
clat  rem  furto  ablatam,  denuo  peccat,  quia 
denuo  male  utitur  re  aliena,  preecipue  si  se 
reddat  impotentiorem  ad  restituendum. 

SECTIO  II. 

TJtrum  idem  actus  voluntatis  successive  possit 
esse  honus  et  malus. 

1.  Prima  opinio  afftrmativa. — Duae  sunt 
opiniones,  prima  absolute  affirmat,  quam  te- 
net  Durandus,  in  2,  d.  40,  quaest.  30,  ubi  Ga- 
preolusj  qusest.  1,  licet  art.  1,  conclusione  3, 
contrarium  sentire  videatur,  tamen  statim, 
art.  3,  respondens  argumenta  Durandi  in  ejus 
sententiam  incidit,  dicenseumdem  actumpby- 
sice  moraliter  mutatum  ex  bono  posse  fieri 
malum,quod  etiam  sentitScotus,  quodlibet.  18, 
art.  3,  Cajetanus  l,  2,  q.  19,  art.  1,  significat 
D.  Bonaventura,  in  2,  d.  41,  art.  1,  ad  penult.^ 


412 


DE  QUALITATE  DIVISIONIS  ACTUS  VOLUNTATIS  IN  BONUMET  MALUM,  ETC. 


latius  Almainus,  in  3,  dist.  23,  qusest.  1.  Qui 
solum  excipit  Dei  amorem.  Fundamentum  est, 
quia  putant  bonitatem  et  malitiam  accidere 
actui  voluntatis,  ideoque  successive  posse  ab- 
esse  et  adesse. 

2.  Secunda  opinio  etiam  affirmaliva  quoaci 
actum  externum. — Secunda  opinio  dicit  actum 
exteriorem  posse  esse  successive  bonum  et  ma- 
lum,  quia  potest  a  diversis  actibus  voluntatis 
successive  manare,  sic  enim  homo  interdum 
ineipit  bona  intentione  operari  et  operationem 
perficit  mala  intentione  :  tunc  autem  putant 
necessarium  esse  actum  interiorem  mutari, 
nec  posse  eumdemnumeroactum,  qui  in  prin- 
cipio  fuit  bonus,  successu  temporis  fieri  ma- 
lum  :  ita  Conradus,  1,  2,  qusest.  19,  art.  1,  et 
putat  esse  opinionem  D.  Thomse,  qusest.  10, 
art.  6,  ubi  de  actu  exteriori  queerit,  an  possit 
esse  successive  bonus  et  malus,  quod  de  inte- 
riori  non  queesierat,  et  de  illo  affirmat  solum 
quatenus  idem  actus  exterior  successu  tempo- 
ris  potest  procedere  a  diversis  voluntatibus 
bona  et  mala,  et  hanc  sententiam  defendit 
Gabriel,  in  8,  dist.  41,  q.  i,  art.  2,  significat 
Richardus,  queest.  1  et  2. 

3 .  Notatio  pro  resolutione. — Prima  assertio. 
—  Resolutio  hujus  queestionis  est  facilis,  si 
consequenter  loquamur  juxta  principia  posita, 
et  potest  ampliari  haec  queestio,  seu  varie  com- 
parari,  non  solum,  an  actus  possit  fieri  ex 
bono  malus,  sed  e  contrario :  aut  ex  non  malo 
malus,  aut  e  contrario  :  suppono  etiam  ex  su- 
pradictis  actum  voluntatis  posse  considerari 
preecise,  ut  elicitum,  et  ut  sic  vocari  proprie, 
etinrigore  interiorem,  vel  utimperatum,  seu 
imperabilem,  sub  qua  ratione  est  quodam- 
modo  exterior.  Dicendum  est  primo.  Si  actus 
voluntatis,  ut  elicitus,  et  pure  interior,  est 
bonus,  non  potest  idem  manens  fieri  malus. 
Probatur  ex  dictis,  quia  ille  actus  est  bonus  ex 
vi  sui  subjecti,  et  circumstantiarum  quatenus 
transeunt  in  rationem  objecti :  aut  ergo  muta- 
turobjectum,  velnon;  si  non,  ergo  necmuta- 
tur  bonitas  actus,  quatenus  elicitus  est :  si  vero 
objectum  mutatur,  ergo  et  ipse  actus  :  ergo 
non  fit  malus  actus,  qui  erat  bonus,  sed  potest 
voluntas  transire  ab  actu  bono  in  malum.  Con- 
firmatur,  nam  dictum  est  hanc  bonitatem  esse 
ipsam  entitatem  actus  ;  ergo  neque  ablata  bo- 
nitate  potest  manere  eadem  entitas  actus,  nec 
potest  illa  bonitas  esse  in  actu,  in  quo  prius 
non  fuit.  Sed  objici  solet,  nam  interdum  po- 
test  voluntas  operari  circa  aliquod  objectum, 
quod  successu  temporis  sit  prohibitum,  cum 
antea  non  esset :  tunc  ergo  incipit  esse  malus 


idem  actus,  qui  erat  bonus,  quia  incipit  esse 
prohibitus.  Respondetur  negando  sequelam  : 
nam  in  hujusmodi  casu,  si  actus  interior  prius 
revera  fuit  bonus  ex  objecto,  necesse  est,  aut 
postea  mutari  in  voluntate,  etiamsi  exterior 
actio  continuetur,  vel  hominem  excusari  per 
ignorantiam,  vel  inadvertentiam  inculpabilem 
adveniente  prohibitionis  tempore:  atque  ita 
fiet,  ut  actus  semper  perseveret  bonus  :  quod 
ita  patet,  nam  aut  existente  tempore  prohibito, 
homo  advertit  prohibitionem,  vel  non.  Si  non 
advertit,  et  prius  operatur  bene,  etiam  postea, 
quia  excusatur  :  si  autem  advertit,  jam  videt 
mutatam  esse  honestatem  objecti,  ergo  non 
potest  ab  illa  moveri  ad  perseverandum  in 
eadem  actione  :  ergo  si  prius  movebatur  ex 
honestate,  necesse  est,  ut  habeat  novum  ac- 
tum,  etquia  moveatur  ex  delectatione,  vel  alia 
commoditate. 

A.  Dices,  fieri  posse,  ut  nec  directe  advertat, 
nec  inculpabiliter  ignoret,  sed  ex  aliqua  cul- 
pabili  inconsideratione.  Respondetur  id  fieri 
non  posse  sine  mutatione  in  actu  interuo,  nam 
si  prior  voluntas  erat  studiosa,  intellectus  pru- 
denter  judicabat  de  agendis  :  unde  si  non  mu- 
tat  actum,  vel  judicium,  non  potest  inconside- 
ratio  subsequens  esse  culpabilis  :  oportet  ergo, 
ut  vel  in  particulari,  vel  in  confuso  advertat 
factam  esse  mutationem  in  objecto,  seu  in  pro- 
hibitione,  aut  moraliter  posse  fieri,  aut  se  te- 
neri  ad  advertendum,  an  facta  sit,  vel  aliquid 
simile;  nam  si  mdlam  omnino  ex  his  reflexio- 
nem  faciat  intelligi  non  potest,  quomodo  in- 
consideratio  denuo  sit  culpabilis;  si  autem  eam 
faciat,  non  poterit  simul  omittere  voluntarie 
necessariam  diligentiam,  et  perseverare  in 
prudenti  propositione  objecti  honesti,  nam 
involvitur  in  hoc  repugnantia,  nam  prudentia 
non  judicat  nisi  consideratisomnibus  sufficien- 
ter,  quee  hic  et  nunc  occurrunt. 

5.  Sed  quamvisheec  sint  vera  de  mutatione 
actus  de  bono  in  malum,  tamen  de  mutatione 
de  bono  in  non  bonum,  Gabriel,  in  3,  d.  23, 
q.  1,  art.  1,  secutus  Ocham,q.  13,  et  Camera- 
censem,  in  1,  queest.  1,  dicit,  quamvis  mora- 
liter  non  possit  actus  bonus  carere  bonitate  : 
tamen  supernaturaliter  posse,  quia  licet  natu- 
raliter  pendeat  a  voluntate  et  prudentia,  tamen 
supernaturaliter  potest  sine  his  conservari.  In 
hac  sententia  involvuntur  aliee  partes,  quan- 
tum  scilicet  pendeat  actus  voluntatis  a  cogni- 
tione  objecti,  et  a  voluntate  de  quibus  supra ; 
fortasse  probabilius  est  ita  essentialiter  pen- 
dere,  ut  non  possit  aliter  fieri,  saltem  afficiendo 
et  informando  voluntatem,  prout  nunc  loqui- 


DISPUTATIO  VIII.  SECTIO  II. 


413 


mur  :  quidquid  autem  de  hoc  sit,  certum  in 
uuiversum  esi^  talem  actum,,  a  quocumque,  et 
quomodocumque  fiat,  non  posse  privari  habi- 
tudine  ad  objectum  honestum,  quia  haec  est 
ejus  snbstantia,  et  eadem  ratione  non  poterit 
privari  bonitate,  quae  in  eadem  habitudine 
consistit  etiamsi  fortasse  fieri  possit,  ut  illa 
bonitas  non  tribuatur  homini  si  ab  illo  non 
procedat,  vel  si  non  prudenter  et  humano  modo 
procedat. 

6.  Dubiolum   subortum  ex  nunc  diciis.  — 
Unde  obiter  expeditur  dubium  illud,  scilicet, 
an  omnis  actus,  qui  in  homine  cordato  est  bo- 
nus  et  honestus,  et  moraliter  possit  esse  in 
amente,  vel  dormiente,  seu  quocumque  modo 
carente  usu  rationis,  nam  si  hoc  potest  esse, 
poterit  quicumque  actus  bonus  manere  sine 
bonitate,  quia  sine  usu  rationis  non  est  bonitas 
moralis;  videtur  autem  id  posse  contingere, 
nam  experimur  nos  in  somnis  habere  easdem 
apprehensiones   objectorum  honestorum,  et 
circa  ea  versari  voluntatem ;  item  amentes  in- 
terrogati  responderent  se  diligere  Deum,  quia 
bonus  est  :  vel  facere  hoc,  quia  obedientia 
praecipit :  ergo  habent  in  voluntate  actus  ejus- 
dem  substantiae  cum  actibus,  qui  fiunt  cum 
usu  rationis.  Respondetur  supra  dictum  esse, 
aliud  esse  loqui  de  bonitate  actus  interioris 
quoad  substantiam,  vel  quatenus  moralis  est : 
concedo  igitur  posse  actum  moraliter  bonum 
manere  quoad  substantiam  sine  illa  moralitate 
bonitatis,  quee  ex  libertate  pendet,  ut  supra 
etiam  tractatum  est.  Sed  est  considerandum, 
aliud  esse  loqui  de  libertate  actus,  in  qua  mo- 
ralitas  actus  consistit  proxime,  ut  supra  dictum 
est,  de  qua  prseterea  procedunt  omnia  dicta ; 
aliud  vero  de  dependentia  actus  ab  usu  ratio- 
nis,  qui  non  solum  ad  libertatem  necessarius 
est,  sed  etiam  ad  manifestandam  in  objecto 
honestatem,  ex  qua  sumenda  est  formalis  bo- 
nitas  actus,  et  heec  dependentia  est  essentialis 
eo  modo,  quo  essentiale  est  voluntati  cognitio- 
nem  supponere,  et  hoc  modo  fieri  non  potest, 
ut  actus  voluntatis  bonus  duret,  quin  ex  parte 
intellectus  sit  sufficiens  rationalis  cognitio  ad 
proponendam  et  judicandam  honestatem  ob- 
jecti,  an  vero  in  amente,  vel  dormiente  possit 
esse  talis  cognitio,  quidquid  alii  sentiant,  mihi 
videtur  non  posse,  nam  suprema  ratio  objec- 
tiva,  ad  quam  maxime  videtur  necessarius 
discursus,  est  ratio  honestatis  :  ergo  si  amens 
potest  hujusmodi  rationem  dijudicare,  et  ad 
alias  inferiores  rationes  comparare,  quid  illi 
deesset  ad  sufficientem  usum  rationis,  preeci- 
pue  moralem,  praesertim  quia  qui  potest  attin- 


gere  rationem  honesti,  poterit  etiam  opposi- 
tam  vnali  cognoscere,  quia  opposita  nata  sunt 
fieri  circa  idem,  et  non  est  major  difficultas  in 
uno  objecto,  quam  in  alio ;  ergo  posset  haec 
inter  se  conferre,  et  consequenter  inter  illa  eli- 
gere  :  ergo  haberet  sufficientem  usum  rationis 
ad  peccandum.  Neque  oppositum  suadet  nulla 
experientia,  quia  licet  amentes  habeant  actus 
circa  eadem  objecta  materialia;  tamen  non 
discernunt  rationem  honestatis  et  rectitudinis  : 
sed  sicut  animalia  moventur  naturali  instinctu, 
ita  hi  feruntur  quasi  naturali  impetu,  quo  ex 
habitu,  vel  speciebus  relictis,  et  objecto  propo- 
sito  judicat  hoc  vel  illud  esse  faciendum. 

7.  Secunda  assertio.  —  Dicendum  secundo. 
Actus  elicitus  voluntatis  praecise^  ut  elicitus, 
et  interior,  potest  interveniente  ignorantia, 
vel  extrinseca  prohibitione  fieri  ex  non  malo 
malus,  vel  e  contrario,  quamvis  non  possit 
fieri  bonus.  Hoc  autem  constat  ex  dictis,  quia 
si  homo  vel  ignoret  vel  non  advertat  malitiam 
objecti,  potest  elicere  circa  illum  actum  vo- 
luntatis  non  malum,  qui  potest  idem  numero 
durare  oblata  ignorantia  vel  inconsideratione., 
et  tunc  incipit  esse  malus ;  et  ratio  est,  quia 
ad  hoc  non  est  necessaria  mutatio  in  propria 
ratione  objectiva,  quse  movet  voluntatem  :  et 
idem  est,  si  prius  actus  nqn  erat  prohibitus,  et 
postea  est  prohibitus^  propter  eamdem  cau^ 
sam,  quia  prohibitio  non  mutat  delectationem^ 
vel  convenientiam  ad  naturam  animalem^ 
quse  sufficere  poterat  ad  substantiam  et  enti- 
tatem  talis  actus  :  sine  alterutra  autem  ex  his 
mutationibus  non  potest  intelligi,  quod  fiat 
hujusmodi  mutatio  in  actu  elicito,  ut  talis  est, 
quia  nullum  est  aliud  caput,  unde  possit  oriri 
malitia,  vel  unde  possit  voluntas  a  malitia  ex- 
cusari,  non  sufficit  autem  haec  mutatio,  ut 
hujusmodi  actus  fiat  bonus,  quia  ad  hoc  ne- 
cesse  est,  ut  mutetur  motivum  voluntatis,  et 
consequenter  positiva  habitudo  actus  ad  ob- 
jectum,  quae  tamen  non  mutatur  propter  no- 
vam  prohibitionem,  vel  considerationem  nisi 
actus  ipse  mutetur. 

8.  Tertia  assertio.  —  Ultimo  dicendum  est, 
si  actus  a  voluntate  elicitus  consideretur,  ut 
imperatus,  vel  imperabilis  per  alium,  actus 
sic  fieri  potest  de  bono  malus,  et  e  contrario. 
Hoc  probant  rationes  primae  opinionis,  in  n.  I, 
quia  potest  mutari  intentio,  et  imperium,  ne- 
que  in  hoc  contradicunt  auctores  secundae 
opinionis,  sed  potius  idem  sentiunt,  quia,  ut  su- 
pra  dixi,  eadem  est  ratio  de  actu  interiori,  quaa 
de  exteriori :  sicut  ergo  actus  exterior  potest 
esse  bonus,  vel  malus  successive  per  denomi- 


:l 


DE  QUALITATE  DIVISIONIS  ACTUS  VOLUNTATIS  IN  BONUM  ET  MALUM,  ETC. 


nationem  ab  actibus  diversis,  ita  etiam  inte- 
rior. 

SECTIO  III. 

Utrum  divisio  actus  voluntatis  in  lonum  et  ma- 
lum  sit  essentialis,  vel  accidentalis. 

1.  Primaopinio. — Prima  opinio  dicit  esse 
subjecti  in  accidentia,  tenet  Cajetanus,  1,  2, 
quaest.  19,  art.  1,  tribuit  D.  Thomee,  1  part., 
queest.  48,  art.  1,  ad  2.  Quia  dicit  bonum  et 
malum  non  esse  differentias  in  genere  natu- 
rse,  sed  in  genere  moris.  Confirmatur,  quia 
D.  Thomas,  citato  loco,  \,  2,  dicit  ita  se  ha- 
bere  bonum  et  malum  ad  actum  voluntatis, 
sicut  verum,  et  falsum  ad  actum  intellectus  : 
sed  haec  est  divisio  subjecli  in  accidentia  :  ergo 
et  illa.  Favet  Bonaventura,  in  2,  d.  41,  art.  i, 
queest.  2,  Durandus,  d.  40,  qucest.  3,  Major, 
quaest.  1.  Fundamenta  sumenda  sunt  ex  dis- 
cursu  omnium,  quse  tractata  sunt  jam  sect. 
prsecedenti,  scilicet,  quia  bonitas  et  malitia 
potest  adesse  et  abesse  eidem  actui  voluntatis, 
vel  quia  consistit  in  relatione,  quae  mutatur 
mutato  extremo.  Additur  confirmatio,  quia 
actus  vohmtatisimmediate  dividitur  in  odium, 
vel  amorem,  aut  in  voluntatem  simplicem, 
intentionem,  fruitionem,  etc,  quse  sunt  divi- 
siones  immediatae,  et  substantiales,  et  quod- 
libet  ex  illis  membris  potest  dividi  per  bonum 
et  malum ;  ergo  signum  est  illas  non  esse  diffe- 
rentias  substantiales,  sed  accidentales. 

2.  Secunda  opinio.  —  Secunda  opinio  est 
hanc  esse  divisionem  per  se  et  essentialem.  Ita 
Conradus,  \,  2,  qusest.  19,  art.  \,  etita  expo- 
nit  ibi,  D.  Thomas,  et  3,  contra  Gentes,  c.  9, 
et  in  2,  2,  quaest.  4,  art.  1,  ubi  in  hoc  ponit 
differentiam  inter  actus  elicitos  et  imperatos, 
quae  nulla  esset,  si  respectu  utrorumque  divisio 
esset  accidentalis.  Sentit  ergo  respectu  actus 
imperati  hanc  divisionem  esse  accidentalem  ; 
respectu  vero  eliciti  esse  essentialem,  et  ratio- 
nem  differentiae  assignat,  quia  actus  interior 
est  per  se  in  genere  moris,  exterior  vero  tan- 
tum  per  accidens :  unde  intelligitur  quod  ex 
D.  Thoma  supra  citavimus,  nam  differentia 
in  genere  moris,  absolute  loquendo,  non  facit 
differentiam  in  genere  naturae,  nisi  in  his,qua3 
per  se,  et  intrinsece  sunt  in  genere  moris,  ut 
sunt  actus  eliciti  a  voluntate  ;  unde  idem  sen- 
tit  D.  Thomas  \,  2,  qusest.  18,  art.  5,  et  bene 
Richardus,  in  2,  dist.  40,  art.  2,  qusest.  1,  et 
vEgidius,  qusest.  2. 

3.  JPrima  assertio. —  Hsec  queestio  eodem 
modo,  et  eadem  distinctione ,  atque  iisdem 


principiis  detinienda  est,  ac  prsecedens.  Itaque 
loqui  possumus  de  actu  voluntatis  interno  pu- 
re,  ut  interno  et  elicito;  vel,  ut  imperatus, 
vel  imperabilis  est  per  alium  actum.  Primo 
dicendum  actum  pure  interiorem  per  se,  et 
essentialiter  dividi  in  bonum  et  malum,  quam- 
vis  fortasse  illse  voces  non  significent  forma- 
liter,  sed  tantum  describant  differentias  es- 
sentiales,  nec  dico  in  hoc  sensu  clivisionem 
esse  adaequatam,  seu  sufficientem,  aliquienim 
actus  voluntatis  esse  possunt,  qui  hoc  modo 
non  sint  boni,  nec  mali,  de  quo  disputatione 
sequenti.  Sed  solum  assero  illa  membra  esse 
per  se,  et  essentialiter  diversa,  quae  sine  dubio 
est  mens  D.  Thomse,  et  patet  ex  dictis,  quia 
ostensum  est  bonitatem  sumi  ex  objecto  for- 
mali,  et  consequenterpertinere  ad  substantiam 
et  essentiam  actus;  unde  fit,  quod  licet  malitia, 
ut  sic,  formaliter  sumpta  non  dicat  differen- 
tiam,  indicat  tamen  illam  in  interion  actu, 
sicut  irrationale,  quamvis  formaliter  non  sit 
differentia  bruti,  indicat  illam;  quod  ita  de- 
claratur,  nam  talis  malitia  actus  necessario 
indicat  actum  non  tendere  in  objectum  sub 
ratione  honesti,  sed  sub  alia  inferiori,  cum  qua 
potest  esse  conjuncta  malitia ;  ergo  indicat  es- 
sentialem  differentiam  diversam.  Et  hoc  est 
quod  D.  Thomas,  citatis  locis,  et  in  2,  dist.  24, 
art.  secundo,  ad  5,  et  quaest.  1,  de  Yirtutibus, 
articulo  primo,  ad  3,  dixit,  malitiam  ratione 
adjuncti,  seu  fundamenti  esse  differentiam. 
Confirmatur  primo;  nam  hoc  modo  divisio 
habitus  in  virtutem  et  vitium  est  per  se  ,  et 
essentialis,  nam  si  sumatur  respectu  ejusdem 
naturee,  indicat  essentialem  differentiam  for- 
marum,  ut  quia  frigus  est  malum  igni,  calor 
autem  bonus,  recte  colligimus  illas  formas  na- 
tura  sua  esse  diversas. 

4.  Ad  argumentum  in  num.  2. — Neque  con- 
tra  hanc  assertionem  quidquam  urget  confir- 
matio  adducta  pro  priori  sententia,  potest 
enim  retorqueri  (sitque  altera  confirmatio). 
Nam  actus  voluntatis  potest  dividi  per  bonum 
et  malum,  et  quodlibet  ex  his  membris  potest 
dividi  per  amorem  et  odium,  intentionem, 
electionem,  etc.  Unde  ex  hoc  argumento  non 
magis  potest  colligi  hanc  divisionem  esse  ac- 
cidentalem,  quam  reliquas,  praesertim  cum  hsec 
fiat  ex  primis  differentiis  eorum,  in  ratione  bo- 
ni  honesti  vel  non  honesti.  Dico  ergo  non  esse 
inconveniens  idem  genus  dividi  per  varias  dif- 
ferentias  per  se,  et  essentialiter  diversas,  sicut 
habitus  potest  per  se,  et  immediate  dividi  in 
virtutem  et  vitium,  seu  non  virtutem,  et  in 
materialem,  vel  spiritualem,  vel  aliquid  simi- 


DISPUTATIO 
le  ;  nam  saepe  difierenties  sunt  inadaequatoe.,  et 
sunii  possunt  ex  variis  convenientiis  rerum: 
quod  autem  in  post  prcedicamentis  dicitur,  ge- 
nerum  non  subalternatim  positorum  non  posse 
esse  easdem  differentias,  vel  intelligendum  est 
de  adeequatis  differentiis,  vel  limitandum  est 
ex  eodem  Aristotele  in  topicis,  nisi  illa  duo 
genera  sub  uno  tertio  constituantur,  sed  de  hoc 
alias. 

5.  Secunda  assertio.  —  Quomodo  idem  actus 
possit,  aut  non  possit  de  vero  transire  in  fal- 
sum.  — Secundo  dicendum,  si  actus  volunta- 
tis  consideretur,  ut  imperatus,  vel  imperabilis 
per  alium  actum,  et  quatenus  sub  ea  ratione 
potest  esse  bonus,  vel  malus,  sic  est  accidenta- 
lis  divisio  :  boc  constat  ex  doctrina  D.  Thomse 
citata,  adjunctis  his,  quse  dicta  sunt  in  duabus 
sectionibus  praecedentibus  :  nam  imprimis 
quoad  hoc  eadem  est  ratio  de  actu  voluntatis., 
et  de  quolibet  alio  exteriori :  sed  respectu  ac- 
tus  exterioris  talis  divisio  est  accidentalis,,  lo- 
quendo  de  bonitate  et  malitia  formali,,  ut  lo- 
quimur  :  ergo.  Itein,,  quia  sub  hac  ratione 
actus  voluntatis  non  est  bonus,  nec  malus  per 
intrinsecam  habitudinem  ad  objectum,  vel  ad 
circumstantias,  ut  transeunt  in  rationem  ob- 
jecti,  sed  per  denominationem  ab  actu  impe- 
rante,  et  in  malis  per  carentiam  talis  relatio- 
nis,  si  debita  sit ;  sed  haec  sunt  extrinseca  actui, 
et  possunt  abesse  et  adesse,  et  ita  in  sensu  hoc 
recte  procedunt  rationes  prima?  sententise,  et 
in  eodem  sensu  accommodandum  est  illud 
exemplum,  ibi  adductum  de  veritate  et  falsi- 
tate ;  interdum  enim  actus  intellectus  est  verus 
ex  vi  formalisrationis  assentiendi,  et  tunc  fieri 
non  potest,  ut  idem  actus  secundum  speciem 
sit  verus  et  falsus  successive,  et  in  eo  veritas 
dici  potest  essentialis  differentia,  non  ratione 
actualis  relationis,  sed  ratione  fundanienti,  ex 
quo  habet  talis  actus  infaillibiliter  veritatem 
adjunctam,  et  hoc  sensu  comparatur  veritas 
intellectus  ad  bonitatem  voluntatis  sumptam 
ex  objecto  :  aliquando  autem  actus  intellectus 
est  verus,  non  ex  vi  objecti  formalis,,  sed  ra- 
tione  materialis,  quod  ita  esse  contingit  sicut 
judicatur,  quamvis  ex  vi  formalis  objecti  pos- 
sit  aliter  se  habere,  ut  patet  in  fide  humana.,  et 
hoc  modo  divisio  actus  in  verum  et  falsum, 
potest  dici  objecti,,  nam  idem  actus  qui  est  ve- 
rus  posset  esse  falsus,  et  quoad  hoc  sequiparari 
possunt  veritas  et  falsitas,  cum  bonitate  et 
malitia,  quee  ab  extrinseco  provenit,  et  non  ex 
intrinseca  habitudine  ad  objectum. 

6.  Quwstiuncula  deciditur. — Sedquaeres  in 
commuui  loquendo,  et  abstrahendo  ab  utroque 


IX.  SECTIO  I.  445 

modo  bonitatis  et  malitise,  qualis  sit  hsec  divi- 
sio  actus  moralis  in  bonum  et  malum.  Res- 
pondetur  in  rigore  rem  esse  eequivocam,  et 
analogam,  atque  adeo  divisionem  illam  in  ri- 
gore  esse  multiplicem,  et  ideo  nihil  posse  sine 
distinctione  responderi,  nisi  sub  illa  divisione 
duas  continerij  alteram  essentialem,  et  alte- 
ram  accidentalem,  sicut  in  reliquis  denomina- 
tionibus  esse  sanum,,  vel  quid  simile  per  in- 
trinsecam  formam,,  et  per  extrinsecam  deno- 
minationem  est  valde  analogum  :  ita  actum 
interiorem  esse  bonum  per  se,  aut  ex  vi  ob- 
jecti,  aut  per  solam  extrmsecam  relationem, 
analogum  est  :  divisio  ergo ,  quse  utrumque 
modum  complectitur  non  potest  non  esse  ana- 
loga  :  est  ergo  sub  distinctione  respondendum, 
ut  dixi. 

DISPUTATIO  IX. 

DE  INDIFFERENTIA  ACTUUM   VOLUNTATIS.,   ET    SUF- 
FICIENTIA  DIVISIONIS  1N  B0NUM  ET  MALUM. 

Explicata  qualitate  preecedentis  divisionis, 
solum  superest  declaranda  sufiicientia  ejus, 
quee  solum  pendet  ex  cognitione  actuum  in- 
differentium.  Est  autem  advertendum  hanc 
indifferentiam  duplicem  esse  posse  :  unam  in 
ratione  meriti  et  demeriti,  ut  si  sit  actus  qui 
nec  meritorius,  nec  demeritorius  sit,  quse  ab 
aliquibus  hic  tractatur,  sed  non  est  hujus  loci : 
alia  est  in  ratione  bonitatis  et  malitise,  et  de 
hac  proprie  est  sermo,  quse  tractatur  a  D.  Tho- 
ma,  de  specie,  et  individuo,  non  autem  de  ge- 
nere ;  vel  quia  constat  actum  moralem  in  com- 
muni.  seu  in  genere  posse  abstrahi  a  bono  et 
inalo,  vel  quia  per  speciem  intelligit  totam 
essentiam  actus  praecise  sumptam,  per  indi- 
viduum  autem  intelligit  actum  prout  est  in  re, 
et  includit  non  tantum  essentialia,  sed  etiam 
accidentales  circumstantias,  quse  ilium  mora- 
liter  afficiunt. 

SEGTIO  I. 

Utrum  detur  actus  voluntatis  indifferens  se- 
cundum  suam  essentiam,  vel  speciem. 

1.  Prima  sententia. — Quo  sensu  habeat  pro- 
babilitatis  membrum. — Quo  sensu  improbabilis. 
—  Secunda  sententia.  — Prima  sententia  affir- 
mat  omnes  actus  esse  indifferentes  secundum 
suam  essentiam,  quia  omnes  possunt  bene,  vel 
male  fieri  pro  diversitate  intentionum,  vel  cir- 
cumstantiarum  :  hanc  partem  referunt  Ma- 


m 


DE  INDTFFERENTIA  ACTUUM  VOLUNTATIS,  ETG. 


gister,  in  2,  d.  40,  et  D.  Thomas,  qusest.  2,  de 
Malo,  art.  quarto,  et  in  actibus  exterioribus 
posset  babere  aliquam  probabilitatis  speciem, 
qui  cum  sint  boni  vel  mali  per  denominatio- 
nem  extrinsecam  ab  actibus  internis,  ut  dixi- 
mus  supra,  nullus  fere  est,  qui  vel  non  possit 
mala  voluntate  fieri ,  vel  etiam  bona  saltem 
ignorantia  interveniente.  In  actibus  autem  in- 
ternis  non  potest  hoc  probabiliter  dici,  quia 
ostensum  est  plures  esse  actus  voluntatis  in- 
trinsece  bonos  ex  objecto,  et  idem  est  de  ma- 
lis,  prsesertim  loquendo  moraliter,  et  non  fin- 
gendo  casus  inusitatos,  imo  etiam  in  actibus 
externis,  si  considerentur  secundum  bonita- 
tem  et  malitiam  objectivam,  id  non  potest 
esse  verum,  quia  plures  sunt  actus  natura  sua 
mali,  et  prohibiti  objective,  et  alii  etiam  sunt 
boni  et  honesti,  quia  hsec  bonitas  et  malitia 
non  sumitur  ab  extrinseca  denominatione  ab 
actu  interiori,  sed  ex  convenientia  :  vel  dis- 
convenientia  intrinseca  ad  rationalem  natu- 
ram,  ut  dictum  est  :  unde  sicut  in  formis  et 
motibus  naturalibus,  qusedam  sunt  naturales, 
alise  violentse  natura  sua  respectu  alterius  na- 
turse  :  ita  etiam  in  actibus  humanis  reperiri 
potest.  Unde  fit  multo  minus  posse  esse  proba- 
bilem  aliam  sententiam  a  Magistro  relatam, 
quse  dicebat  aliquos  quidem  actus  esse  bonos, 
nullos  autem  malos  :  sed  omnes  qui  boni  non 
sunt  esse  indifferentes  :  quod  posset  aliquo 
modo  verificari,  si  esset  sermo  de  solis  entita- 
tibus  positivis,  quse  ut  sic,  prsecise  sumptse 
inalse  non  sunt,  ut  supra  dictum  est  :  tamen, 
absolute  loquendo,  et  ut  philosophi  morales 
loquuntur,  illud  non  est  verum,  quia  aliqui 
sunt  actus,  quibus  intrinsece  est  adjunctatur- 
pitudo,  ut  supra  dictum  est,  quod  primo,  et 
per  se  verum  est  de  actibus  externis  quoad 
malitiam  objectivam  :  consequenter  etiam  de 
internisper  se  loquendo,  quia  sumunt  rationes 
suas  ex  objectis  suis. 

2.  Tertia  sententia. — His  ergo  omissis,  quse 
ex  dictis  satis  constant,  est  alia  opinio  quse 
communiter  Scoto  tribuitur,  in  2,  d.  7  et  41. 
Qui  negat  dari  actum  indifferentem  secundum 
speciem  :  cum  tamen  illum  admittat  in  indi- 
viduo,  ut  postea  videbimus,  putat  enim  actum 
voluntatis  adsequate  dividi  in  bonum  et  ma- 
lum  ex  objecto,  neque  in  hoc  posse  reperiri 
medium  :  sed  actus  sumit  speciem  ex  objecto  : 
ergo  eadem  ratione  non  poterit  reperiri  me- 
dium  inter  bonum  et  malum  in  specie.  Major 
probatur,  quia  omne  objectum  vohmtatis,  aut 
est  dissonum  rationi,  et  sic  constituit  actum 
malum  in  specie,  aut  estrationi  consentaneum, 


et  sic  constituit  actum  bonum,  neque  inter 
illa  duo  potest  medium  reperiri,  quia  hoc  ipso 
quod  res  non  discordat  a  recta  ratione,  est 
conformis  illi ;  verumtamen  Seotus  procedit  ex 
diversis  principiis,  et  aliter  uti  videtur  nomi- 
nibus,  quam  D.  Thomas  et  alii  ;  putat  enim 
solum  objectum  non  sufficere  ad  bonitatem 
actus,  nisi  adjungantur  finis  et  alise  circum- 
stantise  :  dicit  tamen  ex  objecto  desumi  quam- 
dam  bonitatem,  quam  vocat  objectivam,  quse 
licet  non  sufficiat  ad  bonitatem  moralem  actus, 
est  tamen  necessaria  ;  et  de  hac  bonitate  lo- 
quens,  consequenter  dicit  omnem  actum  non 
malum  ex  objecto  habere  bonitatem  objecti- 
vam,  quia  omnis  actus,  qui  ex  objecto  non 
est  malus,  talis  est,  ut  adjuncto  fine  et  aliis 
circumstantiis  possit  esse  simpliciter  moraliter 
bonus  :  ergo  habet  ex  objecto  bonitatem  , 
quse  ex  hoc  capite  sufficit  ad  bonitatem  mo- 
ralem  :  tamen  hsec  doctrina  supra  est  impu- 
gnata. 

3.  Prima  assertio  affirmatwa.  —  Probatur 
assertio  prima.  —  Dicendum  est  primo,  prseter 
actus  bonos  et  malos  voluntatis  dari  actus 
secundum  suam  speciem  et  essentiam  indif- 
ferentes.  Hsec  est  mens  D.  Thomse  1,  2,  quses- 
tione  18,  art.  8,et  estcommunissententia,in2, 
d.  40,  Gabrielis,  in  3,  d.  23,  sumitur  ex  Augus- 
tino,  lib.  de  Sermone  Domini  in  monte,  c.  28, 
et  ex  Hieronymo,  epistola  ad  August.,  q.  29, 
inter  epistolas  Augustini  41 .  Ratio  est  faciiis, 
si  vocum  significatio  supponatur ;  dictum  est 
enim  supra  illum  actum  voluntatis  esse  ex 
objecto  bonum,  qui  prsecise  ex  vi  objecti,  se- 
cluso  omni  fme  extrinseco,  habet  bonitatem 
simpliciter  et  rectitudinem,  prsesertim  si  nulla 
malitia  ei  extrinsecus  adjungatur  :  et  e  con- 
trario  illum  esse  malum,  qui  ex  vi  objecti  ha- 
bet  turpitudinem  ;  ille  ergo  dicitur  indifferens, 
qui  prsecisa  habitudine  ad  objectum,  neque 
turpitudinem  habet,  neque  honestatem.  Hu- 
jusmodi  autem  esse  plures  actus  voluntatis, 
constat  primo  inductione,  quia  velle  loqui,  aut 
ire  in  agrum,  aut  quid  simile,  est  hoc  modo 
indifferens,  cujus  signum  est,  quia  si  in  nullum 
finem  bonum  referatur,  actus  non  erit  bonus, 
ut  patebit,  sectione  3 ;  ergo  ex  objecto  prsecise 
non  habet  bonitatem,  si  autem  referatur  in 
bonum  finem,  erit  simpliciter  bonus  :  ergo 
neque  malitiam  habet  ex  objecto,  nam  si  ha- 
beret,  esset  inseparabilis,  per  se  loquendo,  et 
consequenter  non  maneret  actus  bonus  sim- 
pliciter.  Secundo  est  ratio  a  priori,  quia  ut  ac- 
tus  sit  bonus  ex  objecto,  oportet  ut  tendat  in 
iliud  propter  honestatem  :  sed  potest  esse  ac- 


DISPUTATIO  IX.  SECTIO  II. 


417 


tus  voluntatis,  qui  non  tendat  in  objectum 
propter  honestatein,  sed  propter  aliam  infe- 
rioreni  rationem  boui,  tum  quia  nulla  malitia 
necessario  conjuncta  sit  ;  ergo  talis  actus  erit 
indifferens  ex  sua  specie  et  objecto. 

4.  Ohjectio  contra  assertionem.  — ■  Sed  est 
communis  objectio,  quia  ornnis  species  salva- 
tur  in  individuo,  sed  non  est  aliqua  indifferens 
in  individuo ,  ut  dicetur;  ergo.  Respondent 
aliqui  banc  speciem  indifferentiee  non  esse 
positivam,  sed  negativam,  id  est,  per  solam 
privationem  bonitatis  et  malitise  ;  et  ideo  non 
oportere,  ut  in  re  ipsa  in  individuo  reperia- 
tur,  sed  satis  esse  secundum  preecisionem  in- 
tellectus,  seu  secundum  exigentiam  actus :  sed 
boc  non  recte  dicitur,  nam  licet  fortasse  no- 
men  indifferentiee  sumptum  sit  ex  negatione 
utriusque  extremi,  tamen  necesse  est,  ut  actus 
sic  indifferens,  babeat  ex  objecto  suo  aliquam 
speciem  positivam,  quia  tendit  in  objectum 
sub  aliqua  boni  ratione  :  concedo  ergo  banc 
speciem  posse  reperiri  in  aliquo  individuo,  id 
est,  in  re  ipsa  dari  actum  voluntatis,  qui  ex 
objecto  non  babet  bonitatem,  neque  malitiam, 
tamen  quia  heee  denominatio  honi  etmali,  non 
solum  exobjecto,  et  specie  intrinseca  sumitur, 
sed  etiam  sumi  potest  ex  fine,  ideo  cum  bac 
indifferentia  ex  objecto  stare  potest,  ut  in  re 
nullus  sit  actus,  qui  ex  aliquo  capite  non  de- 
nominetur  bonus,  vel  malus,  de  quo  postea. 

5.  Sed  urgebis.  Ergo  per  talem  actum  ge- 

nerabitur  babitus  indifferens,  quod  videtur 

inconveniens :  aliqui  Thomistse  negant  seque- 

lam:  favet  Durandus,  in  2,  d.  -40,  q.  11.  Quia 

actus  non  generat  habitum,  nisi  prius  in  indi- 

viduo  fiat,  et  quia  Aristoteles,  in  Prsedicamen- 

tis,  dicit  babitum  disponere  bene,  vel  male  : 

sed  boc  non  recte  dicitur :  Aristoteles  enim  ibi 

non  loquitur  de  bono,  vel  malo  moraliter,  sed 

in  communi  prout  est  consentaneum,  vel  dis- 

sentaneum  naturee,  in  genere  ergo  moris  non 

est  inconveniens  dari  babitum  indifferentem, 

quod  sumitur  ex  divo  Tboma  1,  2,  qusest.  55, 

art.  4,  et  Scoto,  in  2,  d.  41,  ad  2.  Et  ratio  est 

clara,  quia  actus  non  gignit  babitum  secun- 

dum  extrinsecam  denominationem,  quam  re- 

cipit  ab  illo  actu,  sed  secundum  suam  substan- 

tiam,  et  entitatem  :  actus  autem  indifferens 

secundum  speciem,  quamvis  in  individuo  po- 

situs  denominetur  bonus,  vel  malus,  tamen 

illa  denominatio  est  extrinseca  in  ipso,  et  ideo, 

ut  sic,  non  generat  babitum,  sed  secundum 

prsecisam  babitudinem  ad  objectum,  secimdum 

quam  indifferens  est :  generat  ergo  babitum 

indifferentem,  sicut  actus  eleemosynee,  quam- 

IV. 


vis  ab  amore  Dei  imperetur,  et  ut  sic  dcnoini- 
netur  actus  cbaritatis :  ille,  ut  sic,  non  generat 
babitum  cbaritatis,  sed  misericordise  tantum. 
6.  Secunda  assertio  lipartita.  —  Dico  se- 
cundo.    Actus  interior  voluntatis   secundum 
essentiam  et  speciem  adsequate  dividitur  in 
bonum,  malum,  et  indifferentem,  nec  praeter 
hsec  aliud   membrum   reperitur.    Prior  pars 
constat  ex  dictis  :  posterior  posita  est  propter 
quosdam  Tbomistas,  qui  addunt  quartum  ge- 
nus   actuum ,  quos  vocant    male   sonantes , 
propterea  quod  D.  Tbomas,  quodl.  9,  art.  5, 
preeter  illas  species  dicit  esse  quosdam  actus, 
qui  per  se,  ac  prsecise  sumpti  mali  sunt,  quam- 
vis  ex  adjunctis  possint  interdum  bonestari. 
Nibilominus  probatur  facile  conclusio,  quia 
actus  dicitur  indifferens  ex  negatione  bonitatis 
et  malitise,  ex  vi  subjecti,  sed  inter  bsec  non 
potest  dari  medium,  scilicet,  quod  actus  babeat 
ex  objecto  bonitatem,  vel  malitiam,  vel  neu- 
trum,  quia  in  bis  membris  includitur  contra- 
dictoria  oppositio  :  ergo  nec  praster  illa  mem- 
bra  potest  aliud  excogitari ;  contingit  tamen 
actum,  qui  ex  vi  objecti  non  habet  malitiam 
talem  esse,  ut  in  particulari,  et  ex  circumstan- 
tiis  frequenter  illam  habeat,  et  talis  actus  di- 
citur  male  sonans  :  tamen  re  vera  continetur 
sub  latitudine  indifferentium  ,  alioqui  nun- 
quam  posset  bene  et  honeste  fieri. 

SECTIO  H. 

TJtrum  detur  voluntatis  actus  supernaturalis 
indifferens  semndum  speciem  suam. 

1.  Notationes  ad  resolutionem. — Prcevia  as 
sertio  nullum  dari  actum  supernum  intrinsece 
malum.  —  Heec  qusestio  non  tractatur  a  theolo- 
gis,  habet  vero  nonnullam  difficultatem,  et 
deservit  ad  explicandum  quomodo  divisio  data 
locum  habeat  in  actibus  voluntatis  supernatu- 
ralibus  in  3ubstantia,  et  specie  sua,  quos  in 
voluntate  dari  nunc  suppono  :  deinde  sumo, 
ut  indubitatum  et  certum,  hos  actus  esse,  ut 
plurimum  essentialiter  bonos,  utpote  elicitos  a 
virtutibus  infusis,  et  a  fortiori  hoc  patebit  ex 
dicendis.  Deinde  etiam  sumo  nullum  esse  ac- 
tum  voluntatis  supernaturalem,  qui  ex  objecto 
fit  intrinsece  malus.  Quod  patet  primo ,  quia 
nullus  est  habitus  per  se  infusus  in  voluntate, 
qui  ex  se  sit  habitus  vitiosus  :  ergo  nec  potest 
esse  actus,  qui  ex  se  sit  malus,  nam  habitus, 
et  actus  servant  proportionem,  ut  dixi.  Ante- 
cedens  videtur  per  se  notum  ,  tum  quia  habi- 
tus  per  se  infusus  solum  Deum  habet  auctorem 

27 


418 


DE  INDIFFERENTIA  ACTUUM  VOLUNTATIS,  ETC. 


natura  sua  :  ergo  nec  se  potest  esse  malus,  nec 
ad  malum  inclinare  :  tum  etiam,  quia  habitus 
per  se  infusi  sunt  quaedam  participationes  Dei 
superioris  ordinis,  et  rationis,  de  quo  iterum 
infra,  tract.  -4,  disp.  4,  sect.  2.  Unde  theologi 
nullum  habitum  agnoscunt  voluntati  per  se 
infusum  prseter  virtutes,  et  dona,  qua3  sunt 
etiam  virtutes  qusedam  superioris  ordinis. 
Confirmatur  primo,  quia  alias  Deus  esset  prin- 
cipalis  causa  mali,  quia  est  principalis  causa 
supernaturalis  actus,  qui  fieri  non  potest  sine 
speciali  Dei  auxilio  excitante  et  adjuvante. 
Denique  confirmatur  secundo,  quia  nullum  est 
supernaturale  objectum ,  quod  habeat  intrin- 
sece  annexam  malitiam  moralem  :  omue  enim 
objectum  supernaturale  :  aut  est  Deus  ipse, 
aut  aliquo  modo  respicit  Deum ,  ut  est  finis 
supernaturalis ,  aut  secundum  aliquam  sin- 
gularem  excellentiam  ,  et  participationem 
perfectionis  ejus  :  ergo  nec  potest  esse  actus 
supernaturalis ,  si  ex  objecto  habeat  intrin- 
secam  malitiam. 

2.  Dices  appetere  unionem  hypostaticam 
esset  actus  intrinsece  malus ,  et  tamen  est  su- 
pernaturalis,  quia  objectum  est  supernaturale. 
Respondetur  primum,  antecedens  posse  ne- 
gari,  quia  unio  hypostatica,  ut  sic,  non  est 
pravum  objectum,  nam  si  Dei  voluntas  ita 
statuisset ,  non  esset  malum  illam  appetere : 
quod  si  nunc  est  mala,  non  est  ex  vi  materia- 
lis  objecti,  sed  quia,  aut  est  contrarium  divinse 
ordinationi ,  et  voluntati,  vel  certe  ratione 
pravi  motivi.  Unde  respondetur  secundo,  ne- 
gando  alteram  partem  antecedentis,  talis  enim 
actus  non  esset  supernaturalis,  sed  ex  naturali 
quadam  inclinatione  ad  proprium  commodum, 
vel  ad  honorem  et  excellentiam,  vel  ex  inor- 
dinato  usu  ejus  profectus ,  quo  modo  fuit  for- 
tasse  talis  appetitus  in  malo  Angelo  absque 
ulla  supernaturalitate  actus,  ut  constat. 

3.  Opinio  astruens  aclus  supernaturales  in- 
differentes.  —  Superest  ergo  tantum  difficul- 
tas  proposita  de  actibus  indifferentibus,  et  ratio 
dubitandi  esse  potest,  quia  multi  existimant 
actum  spei  et  fidei,  seu  voluntatem  credendi 
ex  propriis  speciebus  esse  indifferentes,  et  non 
esse  virtutis  actus,  nisi  ex  relatione  extrinseca 
charitatis,  sicut  habitus  ipsi  fidei  et  spei  non 
censentur  esse  virtutes  remota  charitate,  et  a 
posteriori  patet,  quia  hi,  et  possunt  esse  boni 
et  mali :  ergo  signum  est  esse  indifferentes  ex 
se.  Antecedensprobatur,  namsi  quis  voluntate 
absoluta  et  efficaci  velit  credere  fide  Christia- 
na,  ille  actus  est  supernaturalis ,  ut  colligitur 
ex  Coneilio  Arausicano  II,  et  tamen  illa  volun- 


tas  potest  esse  non  bona ,  si  fiat  ex  affectu  ad 
temporalia  commoda,  et  idem  argumentum 
est  de  actu  spei,  vel  de  timore  servili,  et  simi- 
libus  :  et  ratio  a  priori  est,  quia  ut  actus  sit 
supernaturalis,  satis  est,  quod  sit  voluntas  ab- 
soluta,  et  efficax  supernaturalis  objecti :  quia 
non  potest  voluntas  solis  naturalibus  viribus 
tendere  efficaciter  in  objectum  supernaturale : 
sed  hoc  non  satis  est ,  ut  actus  sit  intrinsece 
honestus  et  rectus,  nam  et  in  illo  objecto,  ut 
sic,  potest  esse  aliqua  ratio  boni  indifferentis, 
qualis  est  in  fide  ratio  veri  :  unde  sicut  velle 
scire  exviobjecti  est  indifferens  actus,  itaet  velle 
credere  :  et  in  objecto  spei  convenientia,  seu 
commoditas  proprise  naturae,  etiam  est  quaa- 
dam  ratio  de  se  indifferens,  et  sic  de  aliis. 
Confirmatur  :  nam  hac  ratione  potest  esse 
excessus  in  amore  horum  objectorum ,  et  in 
timore  etiam  servili  :  ergo  signum  est  in  ipsis 
objectis  esse  indifferentiam.  Tandem  actus 
fidei,  qui  est  in  intellectu,  licet  supernaturalis 
sit,  est  indifferens,  ut  possit  bene,  et  male 
fieri :  cur  ergo  repugnabit  esse  in  voluntate 
similis  actus,  et  etiam  indifferens. 

4.  Assertio  qucestionis  negativa.  —  Tertium 
argumentum  de  actu  spei. — Item  cle  actu  volen- 
di  credere. —  Quartum  argumentum.  — Dicen- 
dum  tamen  existimo  nullum  esse  actum  su- 
pernaturalem  voluntatis  in  substantia,  et  spe- 
cie  sua,  qui  non  sitactus  studiosus,  et  honestus 
ex  vi  SU83  speciei  et  substantise,  atque  adeo  ex 
vi  objecti  sui.  Hsec  videtur  mihi  communis 
sententia  theologorum ,  qui  ideo  fortasse  nun- 
quam  de  hoc  qusestionem  movenmt,  quia  illud 
tanquam  certum  supposuerunt :  idque  ex  parte 
probant  argumenta  numero  primo  facta  de 
actibus  malis,  quia  actus  supernaturalis  vo- 
luntatis  habet  Deum  principalem,  et  specialem 
auctorem  medio  suo  auxilio  supernaturali  ex- 
citante  et  adjuvante  :  Deus  autem  non  excitat 
hominem  ad  actus  indifferentes,  sed  ad  actus 
bonos,  ut  sic :  unde  Concilia  quaecumque  agunt 
de  actibus  supernaturalibus,  de  eis  loquuntur, 
ut  de  actibus  bonis  et  studiosis  :  item  urget 
illud  argumentum  quod  nullus  sit  habitus  per 
se  infusus  per  se  indifferens,  sed  omnes  sunt 
virtutes,  vel  intellectuales  si  sint  in  intellectu, 
vel  morales,  vel  appetitivee  si  sint  in  volun- 
tate  :  neque  enim  fieri  potest,  ut  habitus,  qui 
essentialiter  est  virtus  voluntatis,  eliciat  ac- 
tum  indifferentem,  ut  jam  ostendi.  Unde  ulte- 
rius  argumentor  contraria  inductione,  nam 
de  actibus  charitatis  justitise,  et  aliarum  vir- 
tutum  morahum  infusarum,  nullus  unquam 
dubitavit,  quin  sint  intrinsece  honesti ;  de  ac- 


DISPUTATIO  IX.  SECTIO  II. 


419 


tu  vero  spei  id  expresse  affirmavit  D.  Tliomas 
2,  2,  qusest.  17,  art.  priino,  ad  primum.  Pro- 
baturque  ratione  quam  insinuat,  quia  spes 
habet  tale  objectum,  ut  ex  vi  illius  prsecise 
sumpti  possit  babere  bonitatem.  Ergo  potens 
est  elicere  actum  studiosum  ex  vi  sui  objecti ; 
ergo  actus  ejns  semper  talis  est  ex  vi  suee  spe- 
ciei  et  objecti,  et  quandocumque  non  est  talis,, 
sed  indifferens,  revera  non  est  actus  ejus.  An- 
tecedens  probatur,  quia  spes^  et  attingit  De- 
um_,  ut  maximum  bonum  hominis,  et  eidem 
innititur,  ut  supremo  principio  omnis  boni,  et 
quodlibet  borum  est  per  sese  maxime  decens, 
et  consentaneum  inclinationi  naturse,  ut  ele- 
vatse  ad  supernaturalem  finem  :  ergo  tale  ob- 
jectum  de  se  est  sufficiens  ad  bonestandum 
actum.  Prima  consequentia  probatur,  tum 
quia  spes  tendit  in  boc  objectum  sub  ratione 
perfecta  :  tum  etiam  quia  ille  actus  tendens 
in  boc  objectum  est  possibilis  bomini  per  divi- 
nam  gratiam,  et  non  spectat  ad  aliam  virtu- 
tem,  nisi  ad  virtutem  spei  :  secunda  vero  con- 
sequentia  probatur,  quia  unus  et  idem  babitus 
non  potest  operari  circa  idem  objectum  mate- 
riale  sub  rationibus  formalibus  omnino  diver- 
sis,  nam  unitas  habitus,  vel  virtutis  non  su- 
mitur  ex  materiali  objecto,  sed  ex  formali, 
et  hac  ratione  quamvis  materiale  temperantiee 
acquisitoe,  et  infusa?  sit  nnum,  tamen  babitus 
sunt  distincti,  quia  sub  diversis  rationibus,  et 
motivis  in  illud  tendunt,  id  est,  sub  diversis 
rationibus  bonitatis  :  ergo  in  praesenti,  si  spes 
infusa  et  supernaturalis  attingit  objectum  su- 
um  sub  ratione  objecti  honesti,  non  potest 
eadem  virtus  attingere  illud  sub  alia  ratione 
boni  de  se  indifferente  :  ergo  si  elicit  actus 
circa  tale  objeetum  intrinsece,  et  ex  specie  sua 
honestos,  non  potest  elicere  actus  ex  specie 
sua  indifferentes  :  ergo  nulli  sunt  tales  actus 
supernaturales,  alioquin  oporteret  duas  spes 
supernaturales  distinguere,  aliam  honestam, 
aliam  indifferentem,  ut  illa  sit  virtus,  non 
autem  hsec,  et  consequenter,,  ut  heec  maneat 
in  peccatore,  non  autem  illa  :  consequens  au- 
tem  est  plane  absurdum,  et  praeter  omnium 
sententiam.  Atque  idem  argumentum  fieri  po- 
test  de  supernaturali  voluntate  credendl,  non 
est  enim  dubium,  quin  talis  voluntas  ex  vi 
illius  objecti  possit  esse  honesta,  quia  hoc  ipso, 
quod  est  captivare  intellectum  in  obsequium 
veritatis  primse,  et  fidem  adhibere  Deo  lo- 
quenti,  est  objectum  maxime  consentaneum 
rationi,  et  honestissimum,  secluso  omni  fme 
extrinseco,  potest  ergo  illa  voluntas  super- 
naturalis  ex  objecto  esse  honesta,  et   conse- 


quenter  illi  respondet  habitus  supernatura- 
lis  :  indifferens  ergo  simpliciter  nulla  est, 
quia  omnis  voluntas  supernaturalis  credendi 
potest  elici  ab  illo  habitu,  vel  fmgendi  essent 
duo  habitus  supernaturales  in  illo  ordine, 
quod  est  absurdum.  Quarto  addi  potest  ratio  : 
quia  ut  actus  sit  supernaturalis,  non  satis  est 
materiale  objectum  esse  supernaturale,  sed 
oportet  etiam  rationem  attingendi  illud  esse 
supernaturalem  :  haec  autem  ratio  semper  est 
honesta  in  objectis  vohmtatis  :  ergo  etiam  ac- 
tus  ipse  supernaturalis  ex  vi  talis  objecti  est 
honestus.  Major  constat,  tum  quia  species,  et 
substantia  actus  sumitur  ex  formali  objecto, 
ut  ssepe  dictum  est :  tum  etiam  quia  assensus 
intellectus  licet  sit  de  re  supernaturali,  si  non 
sit  sub  ratione,  et  motivo  supernaturali,  non 
est  supernaturalis  :  tum  denique,  quia  res  su- 
pernaturalis  potest  interdum  amari  sub  ratio- 
ne  aliqua  turpi,  seu  contraria  rectse  rationi,  et 
tunc  actus  non  est  supernaturalis  ex  vi  objecti 
materialis,  alias  actus  intrinsece  malus  ex  for- 
mali  objecto,  esset  supernaturalis  quoad  sub- 
stantiam,  quod  esse  falsum  ostendimus.  Minor 
autem  probatur,  quia  ratio  bonitatis  superna- 
turalis  sumitur  per  conformitatem  ad  super- 
naturalem  finem,  vel  ad  naturam  rationalem, 
ut  elevatam  per  gratiam,  et  supernaturale  dic- 
tamen  rationis  :  sed  hsec  ratio  bonitatis  est  per 
se  maxime  decens,  et  honesta  :  ergo  hoc  ipsum 
quod  objectum  vohmtatis  est  supernaturale 
appetibile,,  est  etiam  honestum.  Confirmatur  a 
simili :  quia  in  intellectu  non  potest  esse  actus 
supernaturalis  quoad  substantiam ,  quin  sit 
actus  virtutis  intellectualiS;,  et  infallibiliter  ve- 
rus  ex  vi  sui  objecti  formalis  :  ergo  neque  in 
voluntate  potest  esse  actus  supernaturalis  in 
substantia,  quin  sit  actus  virtutis  et  bonus_, 
ac  honestus  ex  vi  sui  objecti  formalis:  proba- 
tur  consequentia  a  paritate  rationis. 

5.  Satisfit  rationibus  in  numero  5.  —  Ad 
rationem  dubitandi  in  principio  positam  n6„ 
gatur  assumptum  :  aliud  enim  est  actum  su- 
pernaturalem  voluntatis  posse  esse  bonum  vel 
malum  ex  objecto,  aliud  vero  ex  fine  extrin- 
seco  et  remoto.  Primum  est  falsum  etiam  in 
actu  spci,  ut  colligitur  ex  dictis,  et  ex  D.  Tho- 
ma,  citato  loco  2,  2,  qui  hac  ratione  dixit, 
quod  sicut  nullus  male  utitur  aliis  virtutibus^ 
ut  principio  :  ita  etiam  neque  spe,  sed  tantum, 
ut  objecto.  Secundum  vero  est  probabile  juxta 
dicta  preecedenti  disputatione,  tamen  etiam  si 
id  admittamus  non  inde  sequitur  actum  esse 
ex  objecto  indifferentem  :  nam  juxta  illam 
opinionem  dicendum  est  voluntatem  posse  ex 


420 


DE  INDIFFERENTIA  ACTUUM  VOLUNTATIS,  ETG. 


intentione  mali  fmis  sibimet  imperare  actum 
ex  objecto  bonuru,  et  ita  tunc  actus  non  est 
indifferens,  sed  ex  objecto  bonus,  et  malus  ex 
fine  :  unde  quoad  hoc  non  est  specialis  ratio 
de  pia  affectione,  seu  actu  spei  :  nam  si  in  bis 
actibus  hoc  admittitur,  idem  dicendum  erit 
de  actibus  virtutum  moralium,  imo  et  de  actu 
charitatis,  saltem  quantum  ad  malitiam  venia- 
lem  ex  fme,  quse  non  repugnat  substantiali 
objecto  charitatis,  quod  si  hoc  genus  imperii, 
et  talis  conjunctio  bonitatis  ex  objecto  cum 
malitia  ex  fine,  non  admittitur  in  aliis  actibus 
honestis,  non  est  etiam  cur  admittatur  in  actu 
supernaturali  spei,  et  piae  affectionis,  nam  est 
eadem  ratio,  cum  hi  etiam  actus  sint  ex  ob- 
jecto  honesti :  unde  quotiescumque  aliquis  ex 
humano  motivo  videtur  exercere  actum  spei, 
vel  fidei,  vel  revera  non  exercet  actum  super- 
naturalem,,  vel  non  elicitur,  neque  imperatur 
proprie  ex  iUo  inotivo,  sed  solum  voluntas 
complacet  in  illo  actu  tanquam  in  quodam 
materiali  objecto,  quod  refert  ad  extrinsecum 
finem  humanum,  vel  pravum  quod  non  est 
satis  ad  denominandum  illum  actum  malum, 
ut  supra  dictum  est,  et  ex  hoc  patet  respon- 
sio  ad  reliqua. 

SECTIO  III. 

Vtrum  detur  actus  voluntatis  indifferens  in  in- 
dividuo. 

1.  Opinio  affirmativa  prout  al  Scoto.  — 
Qucestio  prcesens  intelligitur .  —  Sermo  est  de 
indifferentia  in  bonitate  et  malitia  non  in  me- 
rito  gratisa,  aut  glorise  :  nam  hoc  posterius 
pendet  ex  principiis  de  gratia,  quse  hic  non 
sunt  disputanda.  Prima  opinio  affirmat  dari 
actum  humanum  in  individuo  indifferentem  ; 
ita  Scotus,  in  secundo,  distinct.  41 .  Quia  tamen 
videtur  contradictio  in  dictis  Scoti,  adverten- 
dum  est  in  doctrina  ejus  aliud  esse,  actum  vo- 
luntatis  esse  bonum  ex  objecto,  aliud  vero  esse 
bonum  moraliter  :  Scotus  ergo  consequenter 
docet  nullum  actum  esse  in  individuo,  qui  non 
sit  bonus,  vel  malus  ex  objecto,  quianon  potest 
esse  in  individuo,  quin  sit  in  aliqua  specie  : 
sed  ille  non  admittit  medium  inter  illas  species: 
ergo  nec  potest  admittere  individuum ,  quod 
non  sit  sub  alterutra  illarum  :  addit  tamen 
posse  dari  in  individuo  actum  ex  objecto  bo- 
num,  qui  non  habeat  alias  circumstantias  re- 
quisitas  ad  bonitatem  moralem,  et  hunc  vocat 
actum  indifferentem  :  uujusmodi  autem  actum 
significat  esse  posse  duplicem.  Unus  est  actus, 


qui  antecedit  habitum,  quia  teste  Aristotele, 
2  Ethicorum  ,  cap.  quarto,  ut  actus  sit  bonus 
moraliter,  necesse  est  quod  fiat  bono  modo 
prompte  et  delectabiliter,  quod  non  habet  nisi 
procedat  ab  habitu.  Sed  immerito  Scotus  vo- 
cat  huncactum  indifferentem,  cum  sit  ejusdem 
ratiouis  intrinsece  cum  posterioribus  actibus, 
et  habeat  omnes  circumstantias  requisitas  et 
debitas,  nam  operari  ex  habitu  licet  sit  condi- 
tio  requisita  ad  melius  esse,  et  ad  perfectiorem 
modum  operandi,  de  quo  Aristoteles  supra  lo- 
quitur,  non  tamen  est  circumstantia  debita  ad 
bonitatem  moralem,  ut  recte  D.  Thomas, 
qusest.  prima,  de  Malo,  art.  quarto,ad  septim., 
et  sumitur  ex  doctrina  ejusdem,  \,  2,  q.  100, 
ubi  dicit  modum  virtutis  non  cadere  sub  prae- 
ceptum  :  quis  enim  dicat  primum  contritionis, 
vel  amoris  actum  esse  indifferentem,  et  non 
moraliter  bonum,  quia  non  procedit  ab  habitu: 
unde  falsum  est  etiam  quod  ibi  ad  secundum 
Scotus  concedit,hujusmodi  actus  non  generare 
habitum  simpliciter  bonitatis,  quia  si  ab  his 
non  generatur  a  nullis  aliis  generari  potest. 
Alius  ergo  modus  indifferentis  actus  est,  quan- 
do  non  refertur  in  finem  honestum,  qui  modus 
etiam  est  falsus,  quando  in  ipso  objecto  est  ho- 
nestas,  ut  ex  supra  dictis  patet. 

2.  Opinio  aliorum  etiam  affirmativa  in  sensu 
proprio  hujus  qucestionis.  —  Quando  autem  in 
objecto  neque  est  honestas,  neque  malitia,  nec 
refertur  in  finem  bonum,  hoc  modo  docuit 
hancsententiam  affirmativam  D.  Bonaventura, 
eadem  dist.,  art.  primo,  qusest.  decima  tertia, 
et  ibi  Gabriel,art.  primo,concl.  prima,  Ocham, 
in  lj  qusest.  prima,  dist.  prima,  Almainus, 
tract.  primo  Moralium,  cap.  decimo  quarto. 
Fundamentum  est  facile  ex  dictis,  nam  hujus- 
modiactus  ex  objecto  indifferens  possibilis  est; 
ponatur  ergo  in  rerum  natura  in  aliquo  indi- 
viduo ,  tunc  non  est  necesse  illi  extrinsecus 
adjungi  aliquam  malitiam.  Probatur,  quia  non 
ex  objecto,  ut  constat,  non  ex  circumstantiis, 
tum  quia  sicut  objectum  potest  esse  indiffe- 
rens,  ita  circumstantia^  omnes,  ut  per  se  no- 
tum  videtur  :  tum  etiam,  quia,  ut  ssepe  dic- 
tum  est,  si  circumstantiee  sint  objectivse;  illae 
respectu  actus  interioris  transeunt  in  rationem 
objecti :  si  vero  sint  ex  parte  ipsius  actus,  illee, 
non  dant  bonitatem,  vel  malitiam,  nisi  suppo- 
sita  bonitate ,  vel  malitia  ex  objecto  et  fine  : 
non  etiam  ex  fine ;  primo,  quia  potest  actus  in 
nullum  finem  extrinsecum  referri  eo  tempore, 
quo  homo  nihil  tenetur  operari  propter  talem 
finem :  ergo  tunc  actus  non  erit  malus  ex  fine, 
quia  nec  positive  refertur  in  malum  finem. 


DISPUTATIO 
Quod  probatur,  quia,  absolute  loquendo,  homo 
interdum  nihil  tenetur  prorsus  operari  :  ergo 
etiam  si  velit  operari  circa  tale  objectum  in- 
ditferens  tenetur  operari,  propter  alium  finem 
extrinsecum  honestum.  Confirmatur,  nam  in- 
terrogo,  quis  sit  iste  finis,  propter  quem  debet 
operari  talem  actum  ?  aut  enim  est  Deus  ipse, 
et  hoc  non,  nam  etiam  ipsa  honesta  opera  non 
tenetur  homo  semper  referre  in  Deum,  ut  su- 
pra  dictum  est :  ergo  multominus  indifferen- 
tia  :  vel  est  alius  particularis  finis,  et  nullus 
talis  assignari  potest :  addit  Bonaventura;  quod 
etiam  si  interdum  occurrat  haec  obligatio  refe- 
rendi  talem  actum  in  finem  bonum,  carentia 
illius  relationis  erit  per  se  quoddam  peccatum 
omissionis ,  non  tamen  reddet  actum  malum, 
sed  relinquet  indifferentem ,  quia  ille  actus 
nullo  modo  imperatur  ab  illa  omissione.  Ulti- 
mo  potest  confirmari  heec  sententia .  nam  homo 
potest  aliquid  deliberate  operari  propter  indi- 
gentiam  naturse,  vel  ejus  commoditatem  eo 
tempore,  loco,  et  modo,  quo  nihil  contra  ra- 
tionem  faciat,  neque  contra  aliquam  legem 
prohibentem,  sed  hic  actus  ita  factus  non  est 
inalus,  quia  etiam  ratio  operandi  est  sufficiens, 
et  aliundenihil  inordinaturn,  neque  sufficienti 
aliqua  ratione  ostendi  potest  teneri  hominem 
ad  operandum  semper  ex  aliqua  altiori  ratione: 
sed  neque  etiam  est  bonus  ille  actus,  ut  patet 
ex  dictis  in  superioribus  ,  quia  non  tendit  in 
honestum,  quatenus  honestum  est,  et  quia  illa 
ratio  operandi  quantum  est  de  se  est  indiffe- 
rens  ad  mediocritatem,  et  excessum :  ergo  talis 
actus  erit  indifferens. 

3.  Secunda  opinio  juxta  prcedictum  sensum. 
—  Secunda  opinio  preecipua  est  non  dari  ac- 
tum  humanum  indifferentem  in  individuo. 
Hanc  tenet  divus  Thomas  1,  2,  q.  18,  art.  9, 
et  queest.  2,  de  Malo,  art.  2,  et  in  1,  dist.  1, 
qusest.  3,  ad  3,  et  in  2,  dist.  40,  art.  5,  et  ibi 
Albertus,  art.  4,  Richardus,  art.  2,  qusest.  3, 
Durandus,  qusest.  1,  Capreolus,  qusest.  1,  in- 
clinat;  ^Egidius,  qusest.  2,  art.  3,  Gregorius, 
d.  41,  queest.  1,  art.  1,  Major,  queest.  2.  Fun- 
damentum  potissimum  hujus  sententiee  esse 
videtur,  quia  actus  specie  sua  indifferens  si  ita 
in  individuo  fiat  absque  alia  bonitate  adjuncta, 
hoc  ipso  est  actus  otiosus :  actus  autem  otiosus 
malus  est,  ut  colligitur  ex  Matth.  12:  Omne 
verbum  otiosum  quod  locuti  fuerint  liomines, 
reddent  rationem  de  eo  in  die  judicii  :  et  quo- 
niam  hoc  testimonium,  videtur  esse  potissi- 
mum  hujus  materia  fundamentum,  diligentius 
tractandum  est. 

4.  Tractatur  locus  Matthcei  12  de  verbo 


IX.  SECTIO  III.  421 

otioso  primo  an  sit  malum.  —  Resohitur  esse 
malum.  —  Primum  enim  circa  illud  inquiri 
potest,  an  ex  eo  satis  colligatur  verbum  otio- 
sum,  ut  sic,  esse  malum,  et  ratio  dubii  esse 
potest ,  quia  Christus  Dominus ;  neque  id 
aperte  dixit,  neque  esse  dignum  pcena,  sed 
solum  dixit  homines  de  illo  reddituros  esse  ra- 
tionem  in  die  Judicii :  reddere  autem  ratio- 
nem,  non  est  puniri  propter  illud,  sed  solum 
est  in  judicium  deferri  et  examinari  quale  sit, 
sicut  alibi  ait  Paulus  :  Obedite  prceposiiis  ves- 
tris,  ipsi  enim  pervigilant,  quasi  rationem  pro 
animabus  vestris  reddituri,  ad  Hebreeos  13,ubi 
rationem  reddere  non  est  puniri,  sicut  etiam 
Lucse  ibi  dicitur  :  Redde  rationem  villicationis 
tuce  :  ergo  licet  sit  reddenda  ratio  verbi  otiosi, 
non  sequitur  judicandum  esse  dignum  poena, 
sed  satis  erit  si  judicetur  inutile,  et  indignum 
praemio.  Nihilominus  dicendum  est  verbum 
otiosum,  absolute  loquendo,  esse  malum,  et 
dignum  pcena :  hic  est  communis  sensus  totius 
Ecclesise  et  Sanctorum  omnium,  adeo  ut  nul- 
lus  timoratus  dubitet  se  accusare  de  verbis 
otiosis,  omnesque  existiment  esse  sufficientem 
et  indubitatam  materiam  confessionis,  et  in 
hunc  sensum  accipiunt  verba  Ghristi  exposi- 
tores  Matthaei,  prsesertim  Hieronymus,  et  Hi- 
larius,  cap.  12,  Beda  et  Anselmus,  Chrysosto- 
mus,  hom.  43,  quem  sequuntur  Euthymius  et 
Theophylactus,  idem  sumitur  ex  Hieronymo, 
epistola  \,  circa  finem,  et  clarius  supra,  ad 
Ephes.  4,  in  cap.  Quoties,  22,  q.  5,  Irenseus  4, 
contra  Hsereses,  cap.  31.  Confert  illa  verba 
Christi  cum  illis  :  Qui  viderit  mulierem  ad  con- 
cupiscendum  eam,  etc.  Et  dicit  utraque  esse 
dicta  ad  augendum  timorem  in  lege  gratiae. 
Idem  significat  Nazianzenus,  oratione  prima, 
dicens,  optimum  esse,  qui  Dei  metu  prceditus, 
ne  verbum  quidem  otiosum  emiserit.  Ubi  Elias 
Cretensis  id  latius  docet;  idem  Ambrosius  1, 
Officiorum,  cap.  1  et  2,  et  super  ad  Ephes.  5, 
diserte  explicat  verbum  otiosum  esse  punien- 
dum.  Unde  Isidorus  in  norma  vivendi,  cap.  6, 
ex  hoc  loco  probat  verbum  otiosum  esse  ma- 
lum,  et  Tertullianus,  lib.  de  Patientia,  cap.  k, 
ex  eodem  loco  colligit  ex  verbis  otiosis  manere 
in  nobis  aliquemreatum,  etCeesarius,  hom.  30, 
rationem  reddere  exponit,  id  est,  luere  pcenas : 
unde  ita  concludit,  si  extra  Ecclesiam  occu- 
pari  otiosis  sermonibus  malum  est,quantomagis 
in  Ecclesia.  Similia  habet  Petrus  Damianus, 
sermone  2,  de  Vitio  linguce :  Basilius,  in  Bre- 
viorib.,  qusest.  23,  et  in  Regulis  majoribus, 
regula  25,  cap.  2,  et  latius  Gregorius,  3  part., 
Pastoralis  admonitione  15,  et  7,  Moralium, 


422 


DE  INDIFFERENTIA  ACTUUM  VOLUNTATIS,  ETG. 


cap.  18,  alias  25,  et  homilia  6,  in  Evangelium, 
circa  fmem,  Bernardus,  sermone  de  triplici 
Custodia,  manus,  linguee,  et  cordis  :  et  quod 
ad  Christi  verba  pertinet,  ratio  esse  potest, 
quia  illa  verba  dixit  ad  incutiendum  homini- 
bus  timorem,  et  exaggerandam  severitatem 
divini  judicii :  ergo  sensus  illorum  verborum 
est,  ita  homines  reddituros  rationem  otiosi 
verbi,  ut  si  nullam  aliam  exeusationem,  vel 
rationabilem  causam  habeant,  pro  illo  pu- 
niendi  sunt,  alioquin  verba  Christi  nullum 
fere  pondus,  aut  energiam  haberent,  neque 
aliquem  rnetum  inferrent,  cum  tamen  illo  sin- 
gulari  exemplo  voluerit  Christus  ostendere, 
quam  sint  graviter  puniendi  homines  pro  ver- 
bis  pravioribus. 

5.  Secundo  quid  sit  verbum  otiosum.  —  Re- 
solvitur  quid  sit.  —  Ut  autem  ex  re  ipsa  ratio 
reddatur,  secundo  inquirendum  est,  quid  no- 
mine  verdi  otiosi  intelligatur  :  nam  Chrysosto- 
mus,  quem  alii  Grseci  imitantur,  inter  verba 
otiosa  numerat  mendacia,  calumnias,  etc.  Sed 
quamvis  heec  et  similia  verba  generali  modo 
possint  dici  otiosa,  quia  habent  inutilitatem 
verbi  otiosi :  tamen  juxta  mentem  Christi  Do- 
mini,  otiosum  verlum  distinguitur  ab  omni 
alio,  quod  habet  specialem  malitiam  injusti- 
tiee,  falsitatis,  etc,  et  in  genere  peccatorum, 
quse  in  verbo  consistunt  habent  minimam  ma- 
litiam,  nam  si  hic  non  est  proprius  sensus, 
neque  aliquid  determinatum  per  illa  verba 
designaret,  neque  recte  colligeret  a  fortiori, 
si  verbum,  quod  minimam,  vel  etiam  judicio 
humano  nullam  videtur  habere  malitiam,  di- 
vino  judicio  puniendum  est,  multo  magis  ver- 
ba  blaspheniise.  Unde  ceeteri  Patres,  quod 
Chrysostomus  non  excludit,  sed  etiam  admit- 
tit,  per  verbum  otiosum  intelligunt  verbum 
inutile,  quod  nequaquam  eedificat  audientes, 
et  sine  utilitate  audientis,  et  dicentis  dicitur ; 
ait  Hieronymus,  seu  quod  .ad  propositum  in 
Domino  usum  non  facit,  ait  Basilius  aut  quod 
ratione  justce  necessitatis ,  aut  intentione  pia? 
utilitatis  caret,  ait  Gregorius  aut  denique  quod 
nullam  rationaMlem  causam  habet,  ait  Bernar- 
dus  qui  rationem  hujus  indicans  subdit :  Ne- 
mo  vestrum  fratres  pauci  cestimet  tempus,  quod 
in  verbis  consumitur  otiosis.  Quasi  dicat,  vel 
hoc  titulo  verbum  otiosum  esse  malum,  quia 
per  illud  inutiliter  tempus  consumitur,  et- 
enim  si  pecuniam  conferre  inutiliter,  et  sine 
causa  rationabili  malum  est,  et  ad  vitium 
prodigalitatis  pertinet,  quanto  magis  tempus 
inutiliter  perdere,  et  verba  quae  tantum  reetse 
rationi  deservire  debent:  denique  ratio  hujus 


malitise  videtur,  quia  in  hujusmodi  verbis  nul- 
lus  est  finis,  nulla  ratio  loquendi  digna  homi- 
ne,  qui  in  omnibus  recta  ratione  gubernari 
debet. 

6.  An  non  sola  verba,  sed  opera  possint  esse 
otiosa.  —  Tertio  inquiri  potest,  an  sit  eadem 
ratio  de  operibus,  quee  de  verbis  otiosis,  qui- 
dam  enim  antiqui  scholastici,  ut  D.  Thomas  et 
Bonaventura  referunt,  dixerunt  verbum  otio- 
sum  esse  pravum  non  tamen  opera,  et  assi- 
gnabant  duplicem  causam.  Prima  est,  quia 
verbum  ex  se  est  instrumentum  ad  finem  or- 
dinatum,  scilicet  mentis  manifestationem,  et 
ideo  hoc  ipso  quod  caret  fme,  otiosum  est  et 
pravum,  opus  vero  non  est  necessarium  pro- 
pter  fmem,  sedpropterse.  Secunda  ratio,  quia 
locutio  est  actio  magis  rationalis,  quam  aliee 
actiones  externse,  maxime  enim  proprie  con- 
venit  homini  quatenus  rationalis  est,  et  ideo 
magis  requirit  finem  rationi  consentaneum, 
quam  alise  actioiies,  quee  quodammodo  ani- 
males  dici  possunt,  ut  ambulare,  etc.  Sed  heec 
sententia,  ut  iidem  Sancti  docuerunt,  impro- 
babilis  est,  et  contra  omnem  rationem,  nam, 
ut  recte  dicit  Hieronymus,  in  psalmo  decimo 
sexto :  Si  de  verdis  otiosisredditur  ratio,  quanto 
magis  de  operibus,  qualia  sunt  vel  inutilisusus 
temporis,  vel  consumptio,  vel  modus  operandi 
indignus  homine  utente  ratione.  Rationes  au- 
tem  differentiee  adductse,  sunt  nullius  momen- 
ti,  nam  in  prima  est  eequivocatio,  verbum  enim 
ordinatur  ad  aliud,  ut  signum  ad  signatum, 
quo  usu  non  privatur  verbum,  etiamsi  otio- 
sum  sit,  nam  etiam  per  illud  explicat  homo 
mentem  suam,  preesertim  si  in  locutione  sit 
veritas,  ut  supponimus  :  aliud  vero  est  totam 
hanc  locutionem,  et  mentis  expressionem  or- 
dinari  ad  bonum  et  honestum  finem,  quod 
non  debetur  locutioni,  ut  locutio  est,  sed  ut 
actio  humana  est.  Unde  quoad  hoc  est  eadem 
ratio  in  qualibet  alia  humana  actione,  unde 
queelibet  alia  actio  ut  humana  est,  est  rationa- 
lis,  et  ideo  non  minus  requirit  finem  hones- 
tum,  quam  locutio,  preesertim,  quia  magis  ra- 
tionalis  est  cogitatio  ipsa,  quam  locutio  :  ergo 
si  locutio  otiosa  mala  est,  etiam  cogitatio  otiosa 
mala  erit :  ergo  et  opus  otiosum,  quod  oriri 
non  potest  nisi  ex  cogitatione. 

7.  Ratio  pro  sententia  posita  num .  3.  —  Ex 
his  ergo  concluditur  ratio  pro  sententia  divi 
Thomee:  nam  opus  indifferens  secundum  spe- 
ciem,  si  hoc  modo,  et  secundum  hanc  ratio- 
nem  preecise  sumatur  in  individuo,  hoc  ipso 
est  otiosum :  ergo  est  malum  :  ergo  nunquam 
potest  dari  actus  indifferens  inindividuo.  Pro- 


DISPUTATIO 
batur  ultima  consequentia,  quia  si  manet  cum 
sola  indifferentia  specifica,  hoc  ipso  malum 
est,  ut  ostendimus  :  si  autem  additur  aliquis 
finis,  quo  tollatur  otiositas  operis,  jam  erit 
opus  bonum  et  bonestum. 

8.  Objectio  contra  proxime  resoluta.  —  Sed 
instabis  contra  banc  resolutionem,  nam  inter 
opus  otiosum  (et  idem  est  de  verbo)  et  bones- 
tum,  videtur  esse  posse  medium,  nam  ut  opus 
non  sit  otiosum,  satis  est,  quod  in  aliquam 
naturse  commoditatem  ordinetur,  id  est,  ad- 
juvandam  naturae  infirmitateru,  vel  supplen- 
dam  necessitatem  :  et  tamen  boc  non  sufficit, 
ut  opus  sit  bonestum  :  ergo  tale  opus  erit  in- 
differens,  quia  neque  est  malum  cum  non  sit 
otiosurn,  neque  etiam  est  opus  virtutis,  cum 
non  tendat  in  honestum,  ut  sic.  Unde  Aristo- 
teles  3;  Ethicorum,  cap.  8,  distinguit  varios 
modos  fortitudinis,  qui  applicari  possunt  ad 
quamcumque  virtutem,  et  dicit  aggredi  peri- 
culum  propter  appetitum  honoris,  aut  propter 
timorem  infamise,  aut  alterius  periculi,  vel  in- 
commoditatis  temporalis,  aut  ob  iram  excita- 
tam  ex  vulnere  accepto,  aut  ob  spem  concep- 
tam  superandi  aliud,  aut  propter  aliud  simile 
motivuin,  non  esse  virtutis  actum,  neque  qui 
sic  operantur,  dicendos  esse  fortes,  sed  pugna- 
ces,  quia  non  ob  honestatem  agunt,  nec  ut 
ratio  praecipit,  sed  ob  ipsum  affectum :  et  Au- 
gustinus  2,  de  sermone  Domini  in  monte,  ca- 
pite  trigesimo  quarto ,  et  trigesimo  quinto, 
dicit  non  satis  esse  ad  rectitudinem  actionis, 
quod  fiat  propter  bujus  vitae  necessitatem  su- 
blevandam,  et  D.  Bernardus,  sermone  trigesi- 
mo  sexto,  in  Cantica,  agens  de  appetitu  scien- 
tise,  qui  per  se  videtur  maxime  conveniens , 
babetillam  celebremsententiam,  sunt  qui  scire 
volunt  eo  tantum  fine,  ut  sciant,  et  turpis  cu- 
riositas  est:  alii  vero  ut  sciantur ,  et  turpis 
vanitas  est :  alii  ut  pecunias  et  honores  obti- 
neant,  et  turpis  quwstus  est ;  alii,  ut  cedificent, 
et  cliaritas  est;  alii,  ut  cedificentur  et  prudentia 
est.  D.  Thomas,  etiam  2,  2,  qusest.  \  67,  art.  1, 
dicit  appetitum  scientise  ereaturarum,  non  re- 
ferendo  illum  ad  debitum  finem  cognitionis 
Dei,  non  esse  honestum,  secutus  Augustinum, 
lib.  de  vera  Religione,  cap.  29,  ubi  dicit  boc 
esse  scire  frustra  et  inaniter,  esseque  vanum, 
et  perituram  curiositatem.  Confirmatur  a  pos- 
teriori,  quia  si  hoc  satis  esset  ad  honestatem 
operis,  etiam  in  specie  nullum  daretur  opus 
indifferens,  quia  nullus  actus  est,  qui  non  sit 
propter  aliquam  naturse  commoditatem  in  spe- 
cie  sua.  Dices  aliquem  esse  posse  propter  so- 
lam  delectationem.  Sed  contra  :  nam  ipsamet 


X.  SECTIO  III.  423 

delectatio  est  qusedam  naturse  commoditas, 
ideoque  amatur,  quia  naturse  conveniens  ju- 
dicatur  ;  ergo  operari  propter  delectationem, 
seclusa  omni  alia  malitia,  et  prohibitione,  non 
est  malum,  quod  est  plane  falsum,  nam  etiam 
actus  conjugalis,  qui  per  se  honestus  est,  si 
propter  solam  delectationem  fiat,  est  peccatum 
veniale  ex  sententia  Augustini  et  tbeologorum 
omnium.  Confirmatur,  quia  alias  nullum  esset 
verbum,  nullumve  opus  otiosum,  quia  nullum 
est,  quod  non  fiat  saltem  propter  delectatio- 
nem,  vel  aliquam  naturee  commoditatem. 

9.  Quorumdam  responsio  ad  propositam  ob- 
jectionem. — Ad  hanc  difficultatem  quidem  res- 
pondet  operari  propter  naturse  commodum  ut 
sic,  non  esse  malum,  neque  indifferens,  sed 
bonum,  et  ita  non  posse  reperiri  medium  inter 
bonum  et  malum  in  individuo,  quod  videtur 
posse  sumi  ex  D.  Thonia,  in  2,  dist.  40,  a.  5, 
et  idem  Vega,  6,  in  Tridentinum,  cap.  25,  ubi 
addit  boc  opus  esse  bonum,  non  tamen  lauda- 
bile  :  quod  non  est  consequenter  dictum,  quia 
laudabilitas  est  passio  consequens  virtutem, 
ut  dicitur  1,  2,  quaestione  25,  fieri  ergo  potest, 
ut  tale  opus  minus  laudabile  sit,  quam  si  ex 
altiori  motivo  fieret,  tamen  si  absolute  bonum 
est  et  honestum,  ea  ratione  laudabile  esse  ne- 
cesse  est.  Tamen  hsec  sententia  nisi  limitetur, 
videtur  repugnare  prsedictis  Sanctorum  testi- 
moniis  :  addendum  ergo  est  duobus  modis 
posse  hominem  operari  propter  sublevandam 
necessitatem  naturse  vel  aliam  corporis  com- 
moditatem,  primo  considerando  solum  huma- 
nam  naturam,  ut  animalem,  alio  modo  con- 
siderando  illam  etiam,  ut  rationalem,  quod  fit 
quando  ad  operandum  propter  commoditatem 
naturse  adhibet  homo  rationis  regulam,  et  ju- 
dicat  illam  commoditatem  sibi  esse  convenien- 
tem  etiam,  ut  ratione  regulatam  :  prior  ergo 
modus  operandi  non  sufficit  ad  bonestatem  ac- 
tionis,  neque  excusat  bominem  ab  omni  mali- 
tia  et  negligentia,  quia  tenetur  semper  operari, 
ut  bomo,  et  consequenter  regulam  rationis  ad- 
hibere  :  alioqui  ex  vi  sui  modo  operandi  non 
poterit  tenere  medium  in  actionibus  suis  :  si 
autem  operetur  secundo  modo,  ,id  satis  est 
ad  bonestatem  actionis,  atque  ita  fit,  ut  nul- 
lum  sit  medium  in  individuo  inter  actionem 
honestam  et  pravam,  seu  otiosam,  aut  temere, 
et  irrationabili  modo  factam  :  nullum  ergo  erit 
opus  indifferens  in  individuo. 

10.  Approlatur  simpliciter  nwn.  3,  posita 
sententia.  —  Inter  bas  opiniones  hsec  posterior 
D.  Thomse  est  per  se,  ac  simpliciter  loquendo, 
probabilior  dictisque   Sanctorum ,   et  sacrse 


'i'2-4  DE  BONITATE  ET  MALITIA  FORMALI 

Scripturee  eonformior,  ut  salis  constat  ex  his, 
quee  secundo  loco  adduximus.  Unde  constat,  si 
clivisio  illa  actus  humani  in  bonum  et  malum 
non  intelligatur  de  bonitate,  et  malitia  speci- 
fica,  et  ex  objecto,  sed  absolute  de  bono  et 
malo  ex  quocumque  capite,  et  quovis  modo 
sive  accidentali,  sive  essentiali,  sic  divisionem 
esse  adeequatam,  nullumque  reperiri  actum 
humanum,  qui  non  sub  altero  illorum  mem- 
brorum  comprehendatur.,  nam  licet  detur  actus 
ex  objecto  intlifferens,  ille  semper  ex  alio  ca- 
pite,  aut  bonus,  aut  malus  existit.  Adclendum 
vero  est  hoc  intelligendum  esse  de  actu  hu- 
manOj  ut  humanus  est,  et  deliberatus,  non 
quacumque  ratione,  sed  sub  ratione  turpis,  vel 
honesti,  ita  ut  in  potestate  libertatis  voluntatis 
sit  de  illo  sub  hac  ratione  deliberare  :  nam  si 
fortasse  dum  homo  operatur  naturaliter  non 
advertat,  neque  consideret  de  fme  honesto, 
nec  de  obligatione  referendi  suum  actum  in 
talem  fmem  excusari  facile  poterit  ab  ea  ma- 
litia,,  quse  est  in  actu  indifferente  otiose  facto, 
ut  ex  D.  Thoma  1 ,  2,  queest.  18,  articulo  nono,, 
et  Cajetano  ibiclem  sumi  potest,  et  tunc  actus 
in  reipsa  erit  carens  bonitate  et  malitia,  et  ea 
ratione  dici  poterit  indifferens  :  tamen  ut  sic, 
vere  non  est  actus  humano  modo  factus :  sup- 
ponimus  enim  talem  inadvertentiam  esse  om- 
nino  involuntariam.  Est  etiam  hoc  per  se  in- 
telligendum,  nam  per  aecidens,  interveniente 
scilicet  ignorantia,  nihil  vetat  posse  reperiri 
actum  in  individuo  absque  bonitate  et  malitia^ 
ut  si  quis  judicet  contrariam  opinionem  esse 
probabilem,  et  juxta  illam  formet  dictamen 
practicum  sibi  non  esse  malum  hic  et  nunc  ita 
operari,  actus  carebit  malitia  ratione  ignoran- 
tiee,,  et  aliunde  non  habebit  bonitatem,  quia 
neque  est  in  objecto,  neque  in  fine,  neque  ope- 
rans  illam  intendit :  tamen  hujusmodi  actus 
etiam  reduci  potest  ad  actum  non  humanum 
sub  ea  ratione,  qua  ab  ignorantia  procedit^  et 
hoc  modo  expositaD.  Thomee  sententia  facilis 
est,  et  ad  praxim  etiam  facile  potest  applicari ; 
argumenta  vero  in  contrarium  n.  2,  ex  clictis 
facile  possunt  expecliri. 

DISPUTATIO  X. 

DE    feONlTATE    ET    MALITIA  FORMALI    EXTERIORUM 
AGTUUM    HUMANORUM. 

1.  Consulatur  pro  hac  qucestione  auctor, 
lib.  12,  de  Gfratia,  cap.  6.  —  Actus  exteriores 
hic  dicuntur  omnes,  qui  non  sunt  eliciti  a  vo- 
luntate,  sed  solum  imperati,unde  comprehen- 


EXTER.10RUM  ACTUUM  HUMANORUM. 
dsmtnr  etiam  sub  hoc  articulo  actus  appetitus 
seusitivi^  et  actus  etiam  intellectus,  dummodo 
humani  sint,  saltem  per  denominationem  ac- 
tus  voluntatis:  nam  alioqui  non  erunt  capaces 
bonitatis  et  malitiae  ;  actus  autem  quidam  vo- 
luntatis,  qui  ab  aliis  actibus  ejusdem  volun- 
tatis  imperati  sunt,  quamvis  sub  ea  ratione 
possint  dici  exteriores^,  ut  supra,  disp.  5,  cum 
Gajetano  diximus  :  tamen  in  preesenti  dispu- 
tatione  excluduntur,  quia  ettales  actus  sim- 
pliciter  sunt  interiores  et  elieiti,  et  quia  de 
illis  saltem  multa  dicta  sunt :  quamvis  etiam 
ea^  quae  dicemus,  facile  possint  ad  illos  accom- 
modari :  non  distinguimus  autem  in  prgesenti, 
tractatum  de  bonitate  et  de  malitia,  neque 
singula  capita,  seu  principia  earum,  quia  sup- 
positis  jam  dictis  res  est  facillima,  et  brevissime 
expediri  potest. 

SECTIO  1. 

Vtrum  actus  exterior  sit  bonus,  vel  malus  solum 
per  denominationem  al)  interiori,  ideoque 
nullam  ei  addat  bonitatem  vel  malitiam. 

4 .  Prima  opinio. — Omissis  sententiis  supra, 
disp.  3;  sect.  2.,  refutatis  eorum,  qui  dicebant 
totam  bonitatem,  vel  malitiam  esse  in  actu 
exteriori,  et  ab  illa  interiorem  denominari : 
est  alia  opinio  Scoti,  quodlibeto  18,  art.  3,  qui 
licet  concedat  formalem  bonitatem  primario 
esse  in  actu  interiori,  addit  tamen  aliqua  ex 
parte  etiam  esse  in  exteriori,  qui  per  se  consi- 
deratus  aliquicl  addit  bonitatis^,  et  rualitiee  ipsi 
interiori,  quod  videtur  prius  sensisse  Alensis, 
4  part.,  quaest.  77,  membr.  3,  art.  5,  et  uter- 
que  citat  Augustinum,  de  Trinitate,  c.  5,  di- 
centem  :  Mala  voluntate  quisqwi  miser  efficitur 
sed  miserior  potestate,  qua  desiderium  malce 
voluntatis  impletur :  non  emm  aliquis  potest 
dici  miserior  propter  majorem  pcenam,  quia 
heec  non  est  major,  nisi  sit  major  culpa  :  ille 
igitur,  qui  exequitur  voluntatem  pravam,  mi- 
serior  dicitur,  quia  magis  peccat,  et  tamen  illa 
executio  tantum  addit  exteriorem  actum  inte- 
riori  voluntati  :  est  ergo  in  illo  nova  et  spe- 
cialis  malitia.  Ratio  autem  Scoti  est,  quia  in 
ipso  actu  exteriori  per  se  sumpto  sunt  propria 
principiabonitatis  et  malitiee,  id  est,  proprium 
objectum  proprieeque  circumstantiee,  quas  ra- 
tione  sui  requirit  secundum  rectam  rationem : 
unde  ex  se  habet  conformitatem  et  difformi- 
tatem  propriam  cum  ratione  recta,  et  per  se 
preecipitur,  vel  prohibetur  :  est  ergo  per  se  ca- 
pax  propriee  bonitatis  et  malitiee.  Probatur 


DISPUTATIO 
consequentia;  qnia  ubi  sunt  suffieientia  prin- 
cipia,  est  etiam  proprius  effectus,  prsesertirn 
cum  nihil  fit,  quod  impedire  possit.  Nam  si 
quid  obstaret,  maxime  esset  quod  actus  exte- 
rior  pendet  ab  interiori,  et  non  est  liber  nisi 
per  illum  :  sed  boc  nibil  obstare  videtur,  quia 
illa  dependentia  actus  exterioris  ab  interiori 
est  a  principio  efficiente,  seu  applicante ;  quam- 
vis  autem  unus  actus  ab  alio  manet,  potest 
babere  in  se  formaliter  proprietates  sibi  ex 
principiis  suis  extrinsecis  convenientes,  sicut 
etiam  electio  manat  ab  intentione,  et  ab  illa 
babet  totam  libertatem  suam,  prsesertim 
quando  medium  est  unicum,  et  nibilominus  est 
capax  suse  bonitatis  et  malitise  :  imo  ipsemet 
actus  interior  est  liber  per  denominationem  a 
potentia,  a  qua  effective  manat,  ut  supra  dic- 
tum  est,  et  boc  non  obstat  quominus  ex  pro- 
priis  principiis  babeat  bonitatem,  vel  malitiam 
formalem. 

2.  Secimda  opinio. — Secunda  sententia  esse 
potest,  in  actu  quidem  exteriori  esse  intrinsece 
bonitatem  et  malitiam,  non  tamen  distinctam 
a  bonitate  et  malitia  actus  interioris,  sed  in 
utroque  esse  unam  et  eamdem,  quia,  licet 
actus  interior  et  exterior  pbysice  distincti  sint, 
tamen  componunt  unum,  quod  est  adsequatum 
subjectum  illius  bonitatis  :  in  formis  autem 
accidentalibus  non  repugnat  eamdem  formam 
esse  in  diversis  subjectis  partialibus  compo- 
nentibus  unum,  sicut  est  in  figura  domus,  et 
forma  numeri,  quse  opinio  tribuitur  Bonaven- 
turse  loco  infra  citando. 

3.  Tertia  opinio.  — Tertia  opinio  distinguit 
inter  bonitatem  et  malitiam,  ita  ut  bonitas  sit 
tantum  in  actu  interiori,  in  exteriori  vero  tan- 
tum  per  denominationem  extrmsecam ;  mali- 
tia  autem  fit  intrinsece,  et  formaliter  etiam  in 
actu  exteriori :  et  ratio  differentise  reddi  potest 
ex  alia  supra  posita  inter  actum  bonum  et  ma- 
lum,  nam  ut  actus  sit  formaliter  bonus,  debet 
tendere  in  objectum  honestuin,  qua  honestum 
est,  quod  non  potest  convenire  actui  exteriori: 
ut  autem  sit  malus,  non  oportet  ut  tendat  in 
objectum  turpe,  quatenus  tale  est,  sed  satis 
est,  quod  versetur  circa  objectum,  vel  mate- 
riamrationicontrariam,  quod  potest  convenire 
actui  exteriori,  et  ideo  est  capax  proprise  ma- 
litise,  licet  non  proprise  bonitatis,  quod  potest 
confirmari  illo  argumento  a  posteriori,  quia 
alias  non  oportet  exteriorem  actum,  confiteri, 
si  non  habet  distinctam  malitiam,  et  culpam 
prseter  interiorem. 

4.  Quarta  opinio.  —  Quarta  opinio  aliter 
distinguit  ex  parte  actuum  externorum,  nam 


X.  SECTIO  I.  425 

in  his,  quse  sunt  omnino  externi,  ut  in  actio- 
nibus  potentise  executivse,  dicunt  nullam  esse 
iutrinsece  bonitatem,  vel  malitiam  prOpter  ea, 
quse  statim  dicemus,  in  actibus  vero  aliquo 
modo  internis,  quamvis  a  voluntate  imperatis 
non  elicitis,  ut  sunt  actus  intellectus,  vel  ap- 
petitus  sensitivi,  dicunt  esse  proprie  intrinse- 
cam  malitiam  formalem  :  ita  Medina,  1,  2, 
qusest.  20,  art.  3,  quia  peccato  heeresis,  prout 
est  in  intellecto,  est  propria  malitia,  similiter 
in  delectatione  morosa  prout  est  in  appetitu 
sensitivo ;  et  potest  confirmari,  quia  etiamsi 
voluntas  nullum  actum  positivum  eliciat,  de- 
lectatio  morosa  cognita,  prsevisa,  ac  permissa 
est  mala,  et  non  per  denominationem  ab  actu 
voluntatis,  quia  nullus  est;  ergo  quia  in  se 
formaliter  habet  propriam  malitiam. 

5.  Prima  assertio.  — Dicendum  primo  for- 
malem  bonitatem  actionis  humanse  solum  esse 
intrinsece  in  interiori  actu  voluntatis,  in  exte- 
rioribus  vero  solum  esse  per  denominationem 
tantum  extrinsecam  :  hsec  est  sententia  divi 
Thomse  2,  2,  qusest.  20,  prsesertim  art.  3,  et  3, 
cont.  Gent.,  c.  9.,  de  Malo,  a.  3,  et  communis 
in  2,  dist.  42,  ubi  Durandus,  q.  1,  Gabriel,  a.  1, 
notabili  2,  et  a.  2,  conclus.  1,  Richardus^  a.  1, 
q....  Bonaventura,  art.  \,  q.  l,namlicetclicat 
actum  humanum  ex  interiori  et  exteriori  com- 
positum,  esse  unum  subjectum  adsequatum 
bonitatis,  tamen  loquitur  de  subjecto  deno- 
minationis,  non  inhsesionis,  nam  intrinsece 
plane  sentit  illam  bonitatem  esse  in  solo  actu 
interiori,  imo  Scotus  ibi  ad  secundam  et  quar- 
tam  qusestionem  eamdem  senteDtiam  signifi- 
cat,  dicens  bonitatem  esse  formaliter  in  vo- 
luntate,  materialiter  vero  in  actu  externo  : 
idem  late  Almainus,  tract.  3,  Moralium,  c.  18, 
Ocham,  in  3,  q.  10,  dub.  3,  et  quodlibet.  \, 
q.  20,  et  quodlib.  5,  q.  14. 

6.  Fundamentum  prsecipuum  est  illud  supra 
insinuatum,  quod  ille  actus  humanus  est  for- 
maliter  bonus  et  ratione  sui,  qui  formaliter 
tendit  in  objectum  honestum,  quatenus  ho- 
nestum  est,  nam  boc  est  quod  bonum  facit 
operantem,  et  a  quo  pendet  tota  virtus,  et  rec- 
tituclo  ejus  :  sed  hoc  convenit  actui  voluntatis 
tantum,  et  non  actionibus  externis,  ergo.  Unde 
confirmatur,  quia  ipsimet  actus  voluntatis,  si 
non  tendant  in  objectum  honestum  ut  sic,  non 
sunt  formaliter  boni,  sed  ad  summum  indif- 
ferentes;  quodsiimperentur  abalioactu  bono, 
efficiuntur  boni  ab  alio  actu  imperante,  per 
denominationem  extrinsecam,  ut  supra  dictum 
est :  ergo  multo  magis  idem  accidet  in  actibus 
omnino  externis.  Unde  confirmatur  secundo. 


426  DE  BONITATE  ET  MALITIA  FORMALI 

nam  quantumvis  actus  exterior  ex  se  bonus, 
et  conformis  videatur  rationi,  si  tamen  a  malo 
interno  actu,  seu  prava  intentione  et  electione 
imperetur,  non  est  bonus,  quatenus  actus  hu- 
manus  est  :  ergo  signum  est  in  ratione  actus 
humanisolum  essebonum  per  denominationem 
ab  interiori  actu  :  simile  argumentum  est, 
quia  actus  exterior  prsecise,  et  per  se  sumptus 
non  addit  homini  formalem  bonitatem  mora- 
lem,  nec  reddit  illum  magis  studiosum  :  si 
enim  intelligamus  aliquem  existimantem  se 
posse  exequi  exteriorem  actum  virtutis^habere 
efficacem  voluntatem  exercendi  talem  actum 
cum  rectus  est,  et  studiosus,  sive  possit  revera 
exequi,  sive  non  possit,  quia  virtus  non  pendet 
ex  facultate.,  quse  nobis  invitis  deesse  potest, 
sed  ex  vohmtate,,  supposito  quod  vohmtas 
cequalis  sit,  quod  amplius  constabit  ex  sequenti 
assertione,  quee  ex  hac  sequitur. 

7.  Secundaassertio.  —  Satisfit  quidam  so- 
lutioni  allatce  innum.  4. — Dicendum  secundo. 
Idem  est  de  morali  malitia  formali  et  propria, 
quee  hominem  malum  et  peccantem  consti- 
tuit,  totam  scilicet  esse  intrinsece  in  voluntate, 
in  exterioribus  autem  actibus  per  denomina- 
tionem  solum  a  vohmtate  :  ita  preedicti  aucto- 
resj  qui  expressius  de  malitia,  quam  de  boni- 
tate  loquuntur,  et  rationes  fere  sunt  esedem. 
Prima.,  quia  licet  actus  malus  non  tendat  in 
malum  sub  ratione  mali,  tamen  debet  esse  ali- 
quo  modo  capax  bonitatis  saltem  secundum 
communem  ratiouem  talis  actus,  malitia  ergo 
formalis  tantum  esse  potest  in  eo  genere  actus, 
quod  est  capax  bonitatis  formalis  :  hujusmodi 
autem  est  actus  interior,  non  exterior,  ut  dic- 
tum  est.  Major  patet,  tum  quia  bonitas  et  ma- 
litia  formalis,  quee  opposita  sunt,  debent  ver- 
sari  aliquo  modo  circa  idem  :  ergo  circa  eam- 
dem  vohmtatem,  seu  circa  actum  ejus ;  tum 
etiam  quia  malitia  habet  rationem  privationis 
saltem  respectu  subjecti :  ergo  in  illo  actu  est 
proprie,  in  quo  subjectum,  seu  vohmtas  de- 
beret  ponere  bonitatem  :  sed  voluntas  non  de- 
bet  bonitatem  formalem ,  nisi  suo  interiori 
actui :  ergo  in  actu  interiori  habet  rationem 
privationis,  et  malitiee  carentia  bonitatis  debi- 
tee.  Secunda  ratio  est,  quia  actus  exterior  idem 
omnino  manens  est  malus,  vel  non  malus  per 
mutationem  solam  interioris  actus,  et  similiter 
augetur,  et  minuitur  in  bonitate ,  et  malitia, 
quatenus  procedit  a  voluntate  magis,  vel  mi- 
nus  mala;  idem  enim  furtum  externum  fac- 
tum  ex  ruajori,  seu  intensiori  affectu  volunta- 
tis,  est  majus  peccatum  :  ac  denique  sequalis 
voluntas  eequale  peccatum  est,  sive  exterior 


EXTERIORUM  ACTUUM  HUMANORUM. 
actus  accedat,  sive  non  :  ergo,  etc.  Tertio  est 
communis  ratio,  quia  actus  exterior  solum  est 
humanus  per  denominationem  extrinsecam  ab 
actu  interiori :  ergo  similiter  solum  habet  dif- 
ferentias,  seu  proprietates  actus  humani  quee 
sunt  formalis  bonitas  et  malitia,  per  deno- 
minationem  ab  actu  interiori.  Neque  obstat 
solutio  supra,  n.  1,  insinuata  de  libertate,  seu 
de  prudentia  effectiva  unius  actus  ab  alio,  nam 
in  actu  humano.,  ut  sic,  et  est  ratio  voluntarii, 
et  ratio  liberi ;  et  quamvis  ratio  lileri  con- 
summetur  per  denominationem  aliquam  ex- 
trinsecam,  etiam  in  actu  interiori,  et  ideo  li- 
bertas  ut  sic  possit  dici  tantum  conditio  quee- 
dam  ,  ut  bonitas  ,  vel  malitia  attribuatur 
moraliter  operanti ;  tamen  ratio  voluntarii  in- 
trinsece  convenit  propriis,  et  per  se  actibus 
humanis,  et  ideo  non  est  conditio  tantum,  sed 
ratio  intrinsece  requisita  ad  propriam,  vel  for- 
malem  bonitatem,  et  malitiam  :  propter  quod 
dixit  Augustinus  :  Peccatum  in  tantum  esse 
peccatum,  in  quantum  est  voluntarium  :  actus 
ergo  exterior,  qui  non  est  iutrinsece  volunta- 
rius,  sed  tantum  per  denominationem  extrin- 
secam,  solum  eodem  modo  potest  esse  bonus, 
vel  malus. 

8.  Primum  corollarium.  —  Ex  hac  resolu- 
tione  sequitur  primo  in  actu  exteriori  et  inte- 
riori  unicam  tantum  esse  bonitatem  et  mali- 
tiam  suo  modo  indivisibilem,  quee  propterea 
esse  non  potest  intrinsece,  et  quasi  in  hoe,  sive 
in  utroque  actu,  sicut  opinio  secunda.,  in  n.  2, 
asserebat,  neque  est  simile  quod  de  aliis  acci- 
dentibus  adducit ;  nunquam  enim  unum  acci- 
dens  potest  esse  in  multis  subjectis,  nisi  sit 
aliquo  modo  extensum,  et  partialiter  sit  in 
shigulis,  ut  patetin  numero  et  figura  :  cujus 
signum  est,  quia  ablata  aliqua  parte  subjecti 
vel  omnino  tollitur,  vel  minuitur  tale  accidens : 
non  est  autem  ita  in  prsesenti,  quia  ablato  actu 
exteriori,  tota  bonitas  manere  intelligitur  in 
interiori :  est  ergo  tantum  in  illo  intrinsece , 
extrinsece  vero  in  exteriori,  et  per  denomina- 
tionem  quamdam. 

9.  Secundum  corollarium.  — Satisfacit  con- 
firmationi  in  fine  num.  3.  —  Secundo  sequitur 
recte  a  theologis  dici  actum  interiorem  et  ex- 
teriorem  in  genere  moris  non  esse  plures,  sed 
unum  actum,  licet  Scotus,  dicto  quodlibeto,  in- 
teriorem  actum  et  exteriorem  vocet  duo  pec- 
cata,  quomodo  etiam  loquuntur  Gabriel  et 
Ocham,  supra,  et  Gregorius,  in  2,  dist.  42 , 
etiam  tenendo  totam  bonitatem  et  malitiam 
esse  in  interiori  actu,  quia  ad  illam  pluralita- 
tem  existimant  sufficere  subjectorum  distinc- 


DISPTJTATIO 
tionem,  quamvis  forma  denominans  sit  eadem, 
sicut  animal,  medicina,  etcv  dicuntur  plura 
sana,  licet  ab  eadem  sanitate  denominentur ; 
tamen  priori  modo  loquitur  D.  Thomas  supra 
citatus  in  \,  1,  et  in  2,  dist.  42,  q.  \,  et  ibi 
Bonaventura,  Richardus,  lociscitatis^gidius, 
q.  \,  a.  i,  Capreolus,  q.  2,  art.  3.  Ratio  autem 
est,  quia  licet  actus  interior  et  exterior  physi- 
ce  sint  distincta,  tamen  exterior  comparatur 
adinteriorem  sicut  inateriale  ad  formale,  etin 
genere  moris  censentur  habere  unum  esse, 
quia  habent  unum  voluntarium^  unam  liber- 
tatem,  unam  bonitatem^,  vel  malitiam,,  unde 
ita  sunt  subordinati,  ut  unum  componant,  ne- 
que  exterior  habet  rationem  actus  humani,  nisi 
ut  substat  interiori.  Expediturque  obiter  diffi- 
cultas,  in  fme  n.  3,  tacta  de  confessione  actus 
exterioris.  Respondetur  enim  esse  confiten- 
dum,  quia  licet  in  se  non  habeat  propriam 
malitiam  distinctam  ab  interiori,,  tamen  revera 
est  actus  peccati  unus  cum  interiori,  et  ideo 
cum  illo  per  modum  unius  in  confessione  de- 
claramus,  praesertim  quia  quando  actus  inte- 
rior  prodiit  in  exteriorem,  moraliter  loquendo, 
non  potest  ejus  malitia  tota  declarari,  nisi  de- 
clarato  toto  actu  rnorali,,  prout  in  re  fit.  Adclo 
etiam  interdum  oportere  exponere  exteriorem 
effectum,  quamvis  jam  non  sit  actus  humanus, 
ut  possit  confessor  intelligere  obligationem, 
quae  inde  pcenitenti  resultat,  vel  censuram, 
quam  contrahit,  vel  medicinam,  qua  indiget. 
Hic  vero  occurrebat  statim  disputatio.  Si  ac- 
tus  exterior  et  interior  sunt  unum  moraliter, 
quando  multiplicentur  secundum  numerum  : 
sed  hsec  quaestio  si  physice  sumatur  est  imper- 
tinens  et  uno  verbo  expediri  potest,  scilicet 
tunc  multiplicari ,  quando  actus  exteriores 
multiplicantur ,  et  singuli  habent  propriam 
bonitatem,,  vel  malitiam  :  si  autem  intelliga- 
tur  moraliter,  solum  habet  locum  in  ordine  ad 
confessionem,  et  ideo  ad  illam  materiam  spec- 
tat,  ubi  fuse  eam  tractavi. 

10.  Objectio  contra  secimdum  corollarium 
diluitur. —  Objici  potest  contra  dictam  secun- 
dam  illationem,  quia  actus  interior  et  exterior 
diversis  preeceptis  prohibentur,  scilicet  6,  1,  9 
et  10;  ergo  sunt  actusdiversi  etiam  moraliter. 
Respondetur  nullo  illorum  prseceptorum  pro- 
hiberi  solum  actum  exteriorem,  sed  in  altero 
prohibetur  actus  exterior,  ut  humanus  ab  in- 
teriori  procedens.  Unde  simul  prohibetur  in- 
terior  illi  conjunctus,  quia  non  potest  exterior 
esse  malus  separatus  ab  interiori;  in  alio  vero 
prohibetur  solus  actus  interior,  quia  potest 
esse  malus  separatus  ab  exteriori,  et  revera 


X.  SECTIO  I.  427 

per  alterum  illorum  prseceptorum  erat  virtute 
prohibitum  quidquid  per  alterum  prohibetur, 
oportet  tamen  illa  distinguere  propter  igno- 
rantiam  hominum,  qui  putabant  interiorem 
voluntatem  non  esse  prohibitam  ;  si  non  exit 
in  actum  exteriorem. 

11.  Tertium  corollarimn. —  Tertio  infertur 
doctrinam  hanc  cle  actibus  externis  eodem 
modo  procedere  in  actibus  intellectus  et  ap- 
petitus  sensitivi,  quo  in  aliis,  ut  probant  ra- 
tiones  factse  :  quia  actus  intellectus  non  habet 
proprium  voluntarium,  aut  liberum  :  actus 
autem  appetitus  licet  aliquo  modo  vohmtarius 
sit,  est  tamen  imperfecte,  et  non  potest  ten- 
dere  in  honestum,  ut  sic.  Unde  si  in  intellectu, 
vel  appetitu  aliquis  actus  reperiatur  sine  con- 
sensu  voluntatis  propter  ignorantiam,  vel  in- 
culpabilem  inadvertentiam,  nulla  est  malitia. 
Unde  ad  illud  argumentum  de  haeresi,  in  n.  4, 
respondetur  prout  est  in  intellectu  ex  se  esse 
malam  objective,,  tamen  formaliter,  et  in  ra- 
tione  actus  humani  non  esse  malam,  nisi  prout 
subest  voluntatu  et  idem  dicendum  de  delec- 
tatione  morosa,  et  ita  responsum  est  ad  quar- 
tam  opinionem.  Ad  argumentum  ibi  factum 
in  eodem  modo  num.  4,  Quando  hujusmodi 
motus  mali  sunt  ex  sola  carentia  voluntatis 
actus,  respondet  Almainus  supra  tunc  esse  in 
voluntate  malitiam  omissionis,  et  ab  ea  deno- 
minari  actum  exteriorem  malum,  ssepe  enim 
hoc  contingit :  vel  etiam  dici  potest,  quamvis 
ibi  non  sit  formalis  actus,  esse  interpretativum 
et  indirectum,  nam  tunc  homo  virtute  vult  de- 
lectari,  vel  errare,  aut  quid  simile,  et  hoc  satis 
est  etiam  ad  malitiam  commissionis  in  tali 
actu  exteriori. 

12.  Qjiartum  corollarium.  —  Quarto  colli- 
gitur  ex  dictis,  quomodo  actus  exterior  sit  ma- 
lus  vel  in  specie  sua,  vel  ex  fine,  vel  ex  circum- 
stantiis  :  omissa  enim  malitia  objectiva,  de 
qua  supra,  hsec  omnia  explicata  sunt :  dicen- 
dum  est  heec  omnia  non  afficere  exteriorem 
actum,  nisi  mediante  interiori,  habet  ergo  ac- 
tus  exterior  proxime  speciem  malitise  ab  inte- 
riori  tanquam  a  forma  :  unde  in  ea  specie  vir- 
tutis,  vel  vitii  constituitur,  in  qua  est  actus 
virtutis  interior  a  quo  procedit,  quod  recte 
significavit  D.  Thomas  3,  contra  Gentes,  capite 
decimo.  Quodsi  dicasomnem  actum  humanum 
sumere  speciem  ex  objecto.  Respondetur  hoc 
esse  verum  servata  proportione,  nam  actus 
interior  sumit  immediate,  exterior  vero  me- 
diante  interiori,  atqueidem  dicendum  de  boni- 
tate,  vel  malitia  circumstantiis,  quod  dc  una 
particulari  tractavit  D.  Thomas^  in  citato  loco^ 


428 


DE  BONITATE  ET  MALITIA  FORMALI  EXTERIORUM  ACTUUM  HUMANORUM. 


1,  2,  art.  5,  scilicet,  de  effectu  secuto  ex  actu, 
uam  in  tantum  auget  hanc  malitiam  actus  ex- 
terioris,  in  quantum  auget  malitiam  interioris 
per  quem  est  voluntarius,  et  iclem  est  de  cse- 
teris  circumstantiis,  ac  denique  de  fine,  ut  di- 
vus  Thomas  seepe  inculcat  in  illis  quatuor  arti- 
culis  primis,  docens  malitiam,  vel  bonitatem 
ex  fine  nullo  modo  convenire  actui  exteriori 
ex  se,  sed  tautum  per  relationem  interioris. 

13.  Quintum  corollarium. — Ultimo  constat, 
qualis  sit  divisio  actus  exterioris  in  bonum  et 
malum ;  nam,  ut  ex  dictis  sumi  potest,  et  om- 
nes  fere  docent,  est  divisio  subjecti  in  acci- 
dentia  loquendo  physice,  et  realiter  :  unde  fit, 
ut  idem  actus  exterior  possit  successive  esse 
bonus,  vel  malus  variato  interiori,  ut  divus 
Thomas  supra  docuit,  in  artic.  6.  Unde  quod 
attinet  ad  sufficientiam,  idem  judicium  est  de 
actu  exteriori,  quod  de  interiori :  nam  in  in- 
dividuo  si  actus  exterior  sit  humanus,  non  po- 
test  procedere  a  voluntate  aut  bona,  aut  mala, 
et  consequenter  esse,  aut  bonus,  aut  malus  : 
secus  autem  erit  si  contingat  fieri  modo  non 
humano,  ut  D.  Thomas  docuit  1,  2,  queest.  18, 
art.  9,  ad  3.  Quod  intelligendum  est  dummodo 
neque  directe,  neque  indirecte  humanus  sit, 
ut  facile  constat  ex  dictis :  et  ideo  non  sunt 
necessaria :  quse  Cajetanus,  et  Capreolus  cum 
Durando  disputant  in  2,  d.  40. 

14.  Qjicestiuncnla  suoorta. — Interrogari  vero 
solet,  utrum  idem  actus  simul  possit  procedere 
a  voluntate  bona  et  mala,  et  consequenter  esse 
bonus  simul  et  malus,  nam  Almainus,  trac- 
tatu  1,  cap.  2,  affirmat;  Vega  tamen,  lib.  11, 
in  Trident.,  cap.  25,  omnino  negat,  referens 
plures  scholasticos.  Dicendum  tamen  fortasse 
non  posse  eumdem  actum  exteriorem  totaliter 
procedere  simul  a  duobus  actibus  interioribus, 
ut  a  causis  totalibus  in  suo  genere,  quia  ge- 
neraliter  loquendo,  non  dantur  duse  causse 
totales  ejusdem  effectus,  ejusdem  ordinis,  et 
rationis :  unde  si  voluntas  simul  versatur  circa 
eumdem  exteriorem  actum  per  duos  interio- 
res,  aut  alter  tantum  est  proprie  imperans  et 
movens,  a  quo  denominabitur  actus  exterior 
bonus,  vel  malus  :  alter  vero  solum  erit  per 
modum  cujusdam  complacentiee,  et  relationis 
extrinsecae  respicientis  actum  externum  solum 
per  modum  objecti,  et  ideo  non  denominabit 
illum  nec  bonum,  nec  malum,  juxta  supradicta 
in  simili.  Aut  certe,  si  uterque  actus  interior 
concurrat  per  modum  imperantis,  concurrent 
partialiter,  et  consequenter  denominabitur  ac- 
tus  simpliciter  malus,  quia  non  habet  integram 
causam,  bonam  ac  denique  idem  dicendum  est 


quomodocumque  actus  interior  malus  concur- 
rat  ad  exteriorem,  eumque  informet,  ac  deno- 
minet,  nam  hoc  ipsum  facit,  ut  non  sit  sim- 
pliciter  bonus. 

SECTIO  II. 

Quid  conferant  actus  externi  ad  lonos,  vel 
malos  mores  hominum. 

1.  Ralio  dubitandi. — Duo  puncta  tractanda. 
—  Ratio  dubii  est  orta  ex  preecedenti  quees- 
tione  :  diximus  enim  eos  in  se  nihil  habere 
bonitatis  vel  malitise  :  unde  videntur  nihil  re- 
ferre  ad  bonitatem,  vel  malitiam  morum,  at- 
que  ita  fertur  dixisse  Abaylardus,  et  hunc  ali- 
qui  numerant  inter  errores  ejus,  quanquam 
nec  Bernardus,  epistola  188  et  sequentibus,  in 
quibus  refert,  et  improbat  hujus  hseretici  doc- 
trinam,  nec  Prateolus,  et  alii  moderni  hujus 
erroris  meminerunt  :  possumus  ergo  loqui 
primo  de  substantia  morum,  seu  bonitatis  et 
malitise  eorum,  secundo  de  effectibus  actionum 
moralium,  ut  sic. 

PUNCTUM  I. 
In  hac  sectione. 

2.  Opinio  quorurndam.  —  Primum  pronun- 
tiatum.  —  Circa  primum  punctum  Scotus  et 
alii  asserunt  consequenter  actus  externos  per 
sese  conferre  ad  augmentum  honestatis,  aut 
malitise,  quia  actus  exterior  secum  affert  pro- 
priam  bonitatem,  vel  malitiam,  quia  plus  pec- 
cat  qui  re  ipsa  occidit  centum  homines,  quam 
qui  vult  occidere,  etc.  Dicendum  est  primum 
actum  exteriorem  per  se  non  ferre  ad  aug- 
mentum  bonitatis,  vel  malitise,  si  caetera  sint 
paria  in  actu  interiori :  ita  D.  Thomas  1,  2, 
q.  20,  a.  4,  et  cseteri  theologi  in  2,  d.  42,  ubi 
late  Capreolus  et  Bonaventura,  et  Durandus, 
q.  1,  Gabriel,  art.  2,  Gregorius,  qusest.  ult., 
iEgydius,  q.  1,  art.  1,  et  dist.  40,  q.  1,  a.  2, 
Richardus  ibi,  art.  4,  queest.  4,  et  d.  52,  q.  2, 
Almainus,  tr.  3,  Moralium,  c.  18,  et  sumitur 
ex  Augustino,  epist.  49,  q.  4  et  1,  de  libero 
arbitrio,  c.  3,  Cbrysostomo,  h.  19,  in  Matth., 
Hugo  de  S.  Victore  2,  de  Sacramentis,  p.  14, 
cap.  6,  et  patet  ex  sectione  pra?cedenti,  quia 
actus  exterior  non  habet  bonitatem  distinctam 
ab  interiori,  et  necessario  sequitur  ex  illo,  si 
est  in  nostra  facultate :  si  autem  non  est  in 
nostra  facultate,  non  minuit  bonitatem  volun- 
tatis,  quia,  ut  Paulus  ait  2,  ad  Corinth.  8 : 
/Si  voluntas  prompta  est ,  secundum  id  quod 


habet,  accepta  est,  non 
Jiabet.  Unde.-  Qiii  multum  non  abundabit,  et 
qui  modicum,  non  minorabit.  Ubi  Glossa  et 
expositores  ita  intelligunt,  et  ita  etiam  a  mul- 
tis  exponitur  locus  ille  de  vidua  paupere  offe- 
rente  duo  minuta,  Marc,  cap.  12,  et  ita  etiam 
recte  explicatur,  nam  si  quis  putans  se  posse 
dare  eleemosynam ,  absolute  vellet  facere , 
postea  vero  in  re  non  sequatur  actio  Deo  non 
concurrente,  vel  alio  simili  modo,  in  nullo 
rninuitur  virtus,  vel  bonitas  bominis  sic  ope- 
rantis,  quee  nobis  invitis  minui  non  potest: 
ergo  signum  est  actionem  externam  per  se  non 
augere. 

3.  Secundum  pronuntiatum.  —  Secundo  di- 
cendum  est,  actionem  externam  interdum  esse 
necessariam  ad  bonitatem  voluntatis,  vel  ad 
talem  bonitatem,  boc  intendit  etiam  D.  Tbo- 
mas,  illo  art.  A,  nam  quando  est  in  potestate 
bominis  exequi  actionem  externam,  non  potest 
babere  interiorem  voluntatem  perfectam,  nisi 
exteriorem  actionem  exequatur ,  quia  actus 
exterior  est  terminus  et  finis  interioris,,  et  quia 
voluntas  absolute  perfecta  est  quse  operatur 
cum  potest,  unde  tunc  non  requiritur  actus, 
sed  tanquam  necessario  consequens,  seu  tan- 
quam  materia,  quam  debet  informare  interior 
actus.  Dices,  ergo  qui  non  babet  facultatem 
operandi,  nunquam  poterit  babere  talem  bo- 
nitatem  in  actu  voluntatis,  qualem  babet,  qui 
potest  et  actu  operatur.  Probatur  sequela,  quia 
ille  nunquam  potest  babere  voluntatem  per- 
fectam  quse  significatur  bac  voce  volo,  sed  im- 
perfectam  vellem.  Respondetur  primo,  etiamsi 
boc  concedatur.  non  sequitur  exteriorem  ac- 
tum  addere  bonitatem,  sed  cum  exteriori  actu 
esse  majorem  bonitatem,  quia  est  melior  vo- 
luntas.  Secundo  dicitur  eum,  qui  re  ipsa  non 
babetdifncultatem  operandi,  si  putet  se  habere, 
posse  babere  perfectum  volo,  sine  actione  ex- 
terna.  Denique  quamvis,  qui  nec  habet,  nec 
putat  se  babere  facultatem  operandi,  non  pos- 
sit  babere  facultatem  operandi,  non  possit  ba- 
bere  bunc  actum,  volo  facere  absolute,  sed  so- 
lum  bunc  volo  quantum  est  ex  me  hoc,  per  se, 
et  moraliter  loquendo,  non  minuit  bonitatem 
voluntatis,  quia  ille  actus  re  vera  explicat  de- 
terminatum  affectum  appetentis,  et  potest  esse 
ex  toto  conatu,  solumque  includit  conditionem 
saltem  virtualem,  ex  parte  objecti,  quse  non 
minuit  rationem  virtutis,  quo  sensu  dici  solet 
voluntatem  pro  facto  reputari. 

A.  Tertium  pronuntiatnm.  —  Tertio  dicen- 
dum  per  accidens  exteriorem  actum  posse  au- 
gere  bonitatem,  vel  malitiam  simplieiter.  Ita 


DISPUTATIO  X.  SECTIO  II.  429 

ecundum  id  quod  non    D.  Tbomas,  supra  citatus,  et  patet  facile,  nam 


primo  propter  exteriorem  actum  seepe  bomo 
magis  durat  et  perseverat  in  interiori,  imo 
etiam  saepe  multiplicat  interiores  actus,  et  boc 
modo  moraliter  pejus  est  occidere,  quam  velle 
occidere.  Secundo,  quia  ipsa  exterior  actio,  et 
accendit  affectum,  et  ita  facit  ad  actum  inte- 
riorem,  quomodo  vocalis  actio  conferre  solet 
ad  interiorem  devotionem.  Tertio  sunt  utiles 
actiones  externse  ad  moderandas  passiones,  et 
babituandum  corpus,  ut  facilius  justitise  de- 
serviat,  atque  bis  modis  recte  intelligitur  ver- 
bum  illud  supra,  sect.  \,  n.  4,  ex  Augustino 
citatum ,  quod  liomo  fit  miser  voluntate ,  sed  . 
miserior  potestate,  nam  moraliter  loquendo^ 
pejores  fiunt  qui  possunt  facile  exequi  pravas 
voluntates  suas,  quia  ipsamet  actio  est  quod- 
dam  malum  hoininis,  et  secum  etiam  affert 
aliqua  mala  poenae,  et  miseriain,  nec  tantum 
dicit  malum  culpse,  sed  etiam  malum  pcense, 
et  ex  his  facilis  est  responsio  ad  omnia  argu- 
menta  in  contrarium,  quae  late  tractat  Gapreo- 
lus. 

PUNCTUM  II. 

5.  Primum  pronuntiatum  ostenditur. — Circa 
secundum  punctum  aliqui  sunt  effectus  actio- 
num  moralium,  ad  quos  conferre  potest  boni- 
tas,  et  proportionaliter  mahtia.  Primus  est 
effectus  prsemii,  qui  respondet  merito  operan- 
tisj  et  de  hoc  dicendum  est  loquendo  de  essen- 
tiah  prsemio  ad  illud  non  magis  conferre  actum 
exteriorem,  quam  ad  bonitatem,  quia  hoc  prse- 
mium  per  se  respondet  virtuti,  et  morah  va- 
lori  ejus.  Item  quia  actus  exterior  non  habet 
distinctam  virtutem  ab  interiori,  et  ideo  non 
habet  diversam  imputabilitatem,  aut  laudem. 
Dices,  dignitas  personse  auget  meritum  et  af- 
fectum  ejus,  etiamsi  non  sit  speciali  modo  li- 
bera,  aut  voluntaria.  Respondetur  non  esse 
simile,  quia  illa  comparatur  ad  actum,  ut  prin- 
cipium  et  circumstantia  ejus,  et  ideo  moraliter 
significat  illum  :  at  vero  actus  exterior,  ut  in 
exercitio  positus,  solum  est  quid  consequens  ad 
interiorem  actum,  et  ideo  nullam  specialem 
dignitatem  addit,  prseter  illam,  quam  confert 
per  modum  objecti. 

6.  Limitatur  pronuntiatum. — Tertium  pro- 
nuntiatum. — Locutus  sum  autem  de  essentiali 
preemio,  et  merito,  quia  quoad  prsemium  ali- 
quod  accidentale  conferre  aliquid  possunt  ex- 
teriores  actus.  Secundo  addendum  est  etiam 
esse  actus  externos  bonos,  per  se  utiles  ad  ef- 
fectum  satisfactionis  pro  pcena  temporali  de- 
bita  pro  peccato,  ut  solo  loco  latius  traetatur, 


430  DE  PRIMA,  SEU  REMOTA 

quia  satisfactio  non  tantnm  sumitur  ex  boni- 
tate,  sed  maxime  ex  poenalitate  actus  :  actus 
autem  exterior  per  se  affert  propriam  pcenam 
et  dolorem.  Denique  addendum  est  exteriores 
actus  esse  necessarios  ad  aliquos  affectus  gra- 
tise,  qui  vel  ex  opere  operato,  vel  ex  speciali 
privilegio  conferuntur  :  ut  sunt  effectus  sacra- 
mentorum,  et  effectus  martyrii,  et  si  qui  alii 
sunt  similes,  quia  cum  hi  effectusnon  pendeant 
ex  sola  mente  operantis  promissi  sunt  exer- 
centi  tale  opus  non  solum  in  affectu,  sed  etiam 
in  effectu :  et  eodem  modo  e  contrario  actus 
mali  externi,  vel  etiam  effectus  eorum  sunt 
necessarii  ad  incurrendas  aliquas  pcenas,  vel 
eensuras,  quee  per  solum  interiorem  actum 
non  incurruntur,  ut  constat  de  hseretico  men- 
tali,  qui  non  est  excommunicatus,  donec  ali- 
quo  modo  heeresim  exterius  prodat,  et  sic  de 
aliis. 

DISPUTATIO  XI. 

DE  PRIMA,  SEU  REMOTA  REGULA  B0NITATIS,  SEU 
MALITIJ2  HUMAN0RUM  ACTUUM,  QVSM  EST  VO- 
LUNTAS   DEI,   SEU  LEX  JETERNA. 

Alice  humanorum  actuum  causce  alio  remit- 
tuntur  tractandce. — Hactenus  dixi  de  essentia, 
proprietatibus  et  effectibus,  ac  intrinsecis  cau- 
sis  bonorum  actuum  et  malorum,  quanquam 
de  quibusdam  causis,  quales  sunt  habitus,  con- 
cursus  divinus,  vel  divina  gratia,  dici  non  po- 
tuit,  quia  habent  propria  loca,  in  4,  2,  partim 
queest.  9  et  10,,  partim  in  materia  de  habitibus, 
virtutibus,  peccatis,  et  gratia,  solum  ergo  su- 
persunt  explicandee  duee  regulse,  seu  mensurse 
humanorum  actuum,  de  quibus  hoc  loco  D. 
Thomas  disseruit,  una  est  recta  ratio,  seu  con- 
scientia,  de  qua  dicendum,  disput.  sequenti; 
altera  est  divina  voluntas,  seu  lex  seterna,  de 
qua  in  preesenti ;  ut  vero  ad  unum  caput  totam 
disputationem  revocemus,  advertendum  est 
quod  supra  significavi,  legem  seternam  posse 
considerari,  aut  in  ratione  divina,  ut  antecedit 
divinam  vohmtatem,  aut  in  ipsa  divina  volun- 
tate.  Priori  modo  dicitur  lex  indicans,  id  quod 
ex  natura  sua  bonum,  vel  malum  est:  poste- 
riori  modo  est  proprie  lex  imperans,  de  qua 
quamvis  sit  qusestio,  an  sit  in  intellectu,  vel 
voluntate ;  certum  est  tamen  vim  et  efficaciam 
ejus  ex  voluntate  oriri :  lex  autem  seterna  prio- 
ri  modo  sumpta  quod  attinet  ad  nos  ejusdem 
rationis  est  cum  recta  ratione  nostra,  per  quam 
nobis  applicatur,  cujus  ipsa  est  exemplar; 
nostravero  naturalis  ratio  nihil  aliudest,  quam 


REGULA  RONITATIS,  ETC. 
participatio  qusedam  illius  legis  eeternee,  et  ideo 
quee  supra  diximus  de  convenientia,  seu  recta 
ratione  nostra,  coincident  cum  his,  quse  dici 
possunt  de  lege  seterna  sub  hac  ratione  sumpta, 
posteriori  autem  modo  lex  seterna  sub  divina 
voluntate  comprehenditur,  et  ita  tota  hsec  dis- 
putatio  reclucitur  ad  conformitatem  cum  divina 
voluntate. 

SECTIO  I. 

Qiiibus  modis  possit  humana  voluntas  esse  con- 
formis,  vel  difformis  divince. 

Ratio  dubii  esse  potest,  quia  voluntati  di- 
vinee  nemo  resistere  potest,  neque  aliquid  aliud 
agere,  aut  velle,  nisi  quod  Deus  vult,  quia 
necesse  est,  ut  Deus  concurrat :  concurrit  autem 
volendo;  semper  ergo  voluntas  humana  ne- 
cessario  est  conformis  divinee.  In  contrarium 
est,  quia  ssepe  dicitur  homo  agere  contra  divi- 
nam  voluntatem. 

4.  Voluntas  divina  alia  alsoluta  et  efficax. 
—  Alia  simplex ,  seu  conditionata.  —  Primo 
supponenda  est  distinctio  voluntatis  divinse  in 
absolutam,  seu  efficacem  et  simplicem,  seu 
conclitionatam,  quse  aliis  vocibus  dici  interdum 
solent  voluntas  antecedens  et  consequens :  ta- 
men  has  voces  nunc  omitto,  quia  sunt  magis 
sequivocse,  et  diversis  modis  a  theologis  expo- 
nuntur,  ut  constat  ex  Daniasceno,  lib.  2,  c.  39, 
et  divo  Thoma,  1  part.,  queest.  49.  Voluntas 
ergo  Dei  absoluta  et  efficax  dicitur,  quando 
Deus  simpliciter  vult  aliquid  facere,  aut  nulla 
limitatione,  vel  conditione  subintellecta  for- 
maliter,  seu  virtute  :  sive  talis  voluntas  pro- 
cedat  ex  vero  Dei  beneplacito,  sive  ex  pree- 
scientia  alterius  rei,  quamvis  prior  voluntas 
vocetur  a  Damasceno  antecedens,  et  posterior 
consequens,  et  utraque  potest  dici  voluntas 
beneplaciti.  Affectus  autem  simplex,  seu  con- 
ditionata  voluntas,  est  qua  Deus  non  vult  ali- 
quid  absolute  esse,  aut  fieri,  sed  vel  tantum 
complacet  in  objecto  secundum  se  proposito, 
vel  solum  vult  illud  esse  cum  limitatione  ali- 
qua,  vel  conditione  subintellecta  ex  parte  ob- 
jecti,  qua  ratione  vult  omnes  homines  salvos 
fieri;  quse  distinctio  est  aperta  in  nostra  vo- 
luntate,  et  per  eam  potest  facile  explicari  in 
divina,  quamvis  de  posteriori  actu  soleat  esse 
qusestio,  an  sit  in  Deo  formaliter,  vel  tantum 
in  virtute,  et  in  alio  quod  ad  preesens  nihil 
refert. 

2.  Considerari  possunt  divina  et  humana 
voluntates  tendentes  in  idem  oijectum,  non  con~ 


DISPUTATIO 

siderando  unam  cum  lialitudine  ad  alteram. 
—  Secimdo  est  consideranduin  duobus  modis 
posse  divinam  volnntatem  ad  lmmanam  com- 
parari,  primo  ex  parte  objectf,  possunt  enim 
divina  et  humana  vohmtas  intelligi^  ut  volen- 
tes  unum  et  idem  objectum^  vel  materiale 
tantum :  ut  si  velint  eamdem  rem  sub  diversis 
rationibus,  vel  etiam  formaliter,  ut  si  velint 
eamdem  rem  sub  eadem  ratione  justitiee^  verbi 
gratia,  quee  tendentia  in  idem  objectumpotest 
intelligi,  etiamsi  neutra  vohmtas  aliquid  de 
altera  velit,  vel  disponat :  quomodo  etiam  duse 
voluntates  creatse  convenire  interdum  possunt 
in  eadem  re  volenda. 

3.  Considerari  etiam  possunt  cum  prcedicta 
Jiabitudine. — Prima  habitudo. — Secunda  liali- 
tudo. — Tertia  Iiabitudo. — Secundo  igitur  modo 
potest  divina  voluntas  versari  circa  humanam 
ex  parte  ipsiusmet  voluntatis  humana?^  quo- 
modo  dici  potest  divina  voluntas  disponens, 
aut  providens  de  actibus  vohmtatis  humanse, 
ut  quando  Deus  vuh%  vel  disponit  me  aliquid 
velle^  etcv  hsec  autem  habitudo  posterior  po- 
test  esse  multiplex.  Prima  est,  si  Deus  effica- 
citer  et  absolute  velit  voluntatem  humanam 
aliquid  velle.,  ut  fortasse  voluit  animam  Christi 
velle,  et  acceptare  mortem  suam  :  quse  volun- 
tas  si  antecedat  absolute  preescientiam  Dei, 
dicetur  vohmtas  prsedefiniens  :  si  autem  se- 
quatur,  dicitur  potius  vohmtas  approbans.  Se- 
cunda  habitudo  est  voluntatis  preecipientis , 
quse  etiam  in  Deo  est  absoluta  et  efficax,  non 
necessario  respectu  actus  prsecepti,  sed  res- 
pectu  obligationis  ad  illum,  ut  cum  Deus  vult 
me  teneri  ad  hoc,  vel  illud  volendo  quod  re- 
vera  vult_,  et  si  nolit  efficaciter  me  habere  ta- 
lem  actum :  sicut  etiam  e  contrario  potest  Deus 
interdum  efficaciter  velle,  ut  ego  velim,  non 
prsecipiendo,  neque  volendo,  ut  ego  ad  id  vo- 
lendum  tenear,  de  qua  re  dixi  nonnulla,  3  p., 
queest.  1-4.  Tertia  habitudo  esse  poiest  divinae 
voluntatis  consulentis  actum  voluntatis  huma- 
nse,,  vel  saltem  complacentis,  quomodo  Deus 
vult  hominem  eligere  quod  melius  est,  seu  ut 
velit  esse  perfectus,  non  quidem  semper  effi- 
caciter  id  determinando ,  alioqui  fieret,  nam 
hsec  est  voluntas  illa  divina,  cui  resisti  non 
potest;  neque  etiam  volendo  obligare  ad  illud, 
quia  multa  sunt  hujusmodi,  quee  non  sunt  in 
praecepto  :  vult  ergo  consulendo,  quia  quantum 
est  in  se  intendit,  aut  cupit,  quod  melius  est, 
ut  vohmtatem  castitatis,  verbi  gratia.,  aut  si 
non  est  melius,  est  tamen  bonum,  vult  etiam 
illud  approbando,  et  complacendo  de  tali  actn, 
cum  qua  voluntate,  quamvis  respectu  effectus 


XI.  SECTIO  I.  431 

non  sit  absoluta  et  efficax,  conjuncta  est  vo- 
luntas  Dei  efficax  dandi  sufficientia  media  :  et 
auxilia  ad  habendam  talem  voluntatem,  quia 
sine  hac  non  posset  intelligi  altera  voluntas, 
cum  non  possit  humana  voluntas  hnjusmodi 
actum  habere  sine  tali  concursu,  vel  auxilio 
Dei :  unde  licet  per  hanc  vohmtatem  Deus  non 
velit  efficaciter,  ut  homo  veh%  vult  tamen  ef- 
ficaciter,,  \\\  homo  possit  velle.  Quarto  modo  se 
habet  divina  vohmtas  tantum,  ut  permittens 
aliquem  actum  voluntatis  humanse,  quse  pro- 
prie  non  versatur  immediate^  et  in  se  circa 
ipsum  actum  voluntatis  humanse.,  unde  res- 
pectu  illius  neque  efficax,  neque  inefficax,  quia 
Deus  ex  vi  hujus  voluntatis  nullo  modo  vult 
talem  actum ;  versatur  ergo  solum  circa  per- 
missionem,  et  respectu  illius  est  efficax^  et 
multa  includit,  prsesertim  duo,  unum  velle 
absolute  dare  concursum  necessarium  ad  ta- 
lem  actum :  secundum  velle  non  impedire, 
seu  non  dare  auxilia^  quibus  impediretur  talis 
actus.  Unde  male  hsec  voluntas  ab  aliquibus 
vocatur  preedefiniens  hujusmodi  actum  etiam 
materialenr,  id  enim,  et  divinae  bonitati  et 
nostree  libertati  repugnat,  de  quo  alias. 

A.  Prima  assertio.  —  Ex  his  facilis  est  ad 
propositam  qusestionemresponsio.  Primoenim 
in  genere  dicendum  est  duobus  modis  posse 
vohmtatem  humanam  esse  conformem  divinaej, 
primo  naturaliter,  ut  sic  dicam,  seu  necessa- 
rio,  et  non  voluntarie  :  secundo  moraliter  vo- 
luntarie  et  ex  propria  determinatione.  Priori 
modo  voluntas  humana  est  aliquo  modo  con- 
formis  divinee  in  genere  causee  efficientis,  seu 
utconcurrenti,  autvolenti  concurrere  cum  vo- 
luntate  humana,  heec  conformitas  est  valde 
imperfecta,  et  secundum  quid,  et  suo  modo 
reperitur  in  omni  actione  causse  createe,  simi- 
liter  fieri  potest  ut  homo  licet  ignoret,  quid 
Deus  de  re  aliqua  prsedefinierit,  vel  efficaciter 
voluerit,,  velit  illam.  quam  Deus  re  ipsa  etiam 
velit,  et  tunc  est  conformitas  non  intenta,  nec 
cogitata  voluntarie,  sed  ex  rebus  ipsis  conse- 
quens,  et  hic  modus  conformitatis  nec  difficul- 
tatem  habet,  neque  aliquid  refert  ad  bonita- 
tem,  vel  malitiam,,  quia,,  ut  supra  dixi,  nulla 
conformitas  ad  legem_,  vel  ad  aliquid  aliud, 
quse  solum  se  habet  per  modum  relationis  re- 
sultantis,,  confert  aliquid  ad  bonitatem  _,  vel 
malitiam_,  si  non  sit  intenta  :  posterior  autem 
modus  conformitatis  vohmtatis  humanse  cum 
divina  pertinere  maxime  potest  ad  bonitatem 
moralem  :  ad  hunc  autem  conformitatis  mo- 
dum  necesse  est,  ut  una  voluntas  sit  aliquo 
modo  prior  altera,  nam  ut  una  voluntas  vo- 


432  DE  PRIMA,  SEU  REMOTA  REGULA  BONITATIS,  ETC 

luntarie  se  conformet  alteri,  necesse  est,  ut 

una  comparetur  ad  alteram  aliquo  modo  ut 

objectum  preecognitum  et  volitum :  ergo  ne- 

cesse  est,  ut  una  voluntas  sit  aliquo  modo  prior 

altera  saltem  secundum  rationem  et  preecogni- 

tionem :   est  autem  per  se  manifestatum  in 

preesenti  materia  voluntatem  divinam  debere 

preecedere  et  prsecognosci,  voluntatem  autem 

humanam   subsequi,  quia  non  se  conformat 

voluntas  divina  humanee,,  sed  e  converso  :  er- 

go  necesse  est,   ut  voluntas  divina  antecedat 

et  innotescat  homini^  ut  possit,  vel  debeat  se 

illi  conformari. 

5.  Secunda  assertio. —  Varii  modi  conformi- 
iatis  vel  difformitatis  humance  voluntatis  cum 
divina.  —  Secundo  dicendum  est  variis  modis 
posse  voluntatem  humanam  esse  conformem, 
vel  difformem  divinee.  Primo  moraliter,  seu 
ut  communiter  dicitur  in  objecto^  seu  volito 
materiali :  ut  quando  voluntas  humana  vult 
aliquem  effectum,  quem  scit  Deum  velle.  Se- 
cundo  conformitas  dicitur  formalis,,  seu  fina- 
lis,  vel  conformitas  in  volito  formali,  seu  in 
fine,  et  ratione  volendi,  ut  quando  voluntas 
humana  non  solum  vult  aliquid ,  quod  Deus 
yultj  sed  etiam  ex  eodem  motivo,  et  propter 
eumdem  finem,  et  ad  hunc  modum  revocatur 
alius,  quem  D.  Thomas  hic  ponit,  et  Durandus 
infra  citandus,  in  sectione  ultima,  qui  est  con- 
formitatis  modus  in  principio,  ut  quando  vo- 
luntas  ex  charitateDeivultaliquid,,  quod  etiam 
Deus  vult  propter  bonitatem  suam,  nam,  ut 
D.  Thomas  etiam  hic  notavit,  heec  etiam  dici 
potest  conformitas  formalis^  quia  nascitur  ex 

eodem  motivo.  Tertius  modus  conformitatis 
reduci  potest  ad  causam  efficientem,  et  potest 

esse  multiplex.  Unus  est,  quando  voluntas  hu- 

mana   conformatur   divinse  ,  et  preecipienti , 

quia  voluntas  preecipiens  est  moraliter   mo- 

vens,  et  reducitur  ad  efficientem  causam.  Unde 

quartus  modus  esse  potest  conformitatis  ad 

voluntatem  divinam  ut  efficaciter  moventem, 

seu  preedefmientem  actum  voluntatishumanse. 

Quintus  erit  ad  voluntatem  divinam,  ut  con- 

sulentem,,  seu  ut  propensam,  et  bene  effectam 

ad  aliquem  actum  voluntatis  humanee,  quam- 

visillud  non  efficaciter  velit.  Ultimus.,  et  maxi- 

me  improprius  erit  ad  voluntatem  divinam, 

ut  permittentem  tantum.,  non  quidem  respectu 

ipsius  permissionis,  sed  respectu  actus  per- 

missi.  Omnes  igitur  hi  modi  sunt  probabiles  : 

qui  vero  sint  eliciti  preecepti,   aut  prohibiti, 

est  explicandum. 


SECTIO  ll. 

TJtrum  voluntas  Jiumana,  ut  recta  sit,  debeat 
conformari  divince  et  disponenli  de  actibus 
ipsius  voluntatis  humance. 


4.  Prima  assertio. — Heec  queestio  estfacilis, 
suppositis,  qnee  diximus,  et  ideo  omissis  opi- 
nionibus  quas  referam^,  sectione  sequenti,  di- 
cendum  primo.  Voluntas  humana,  utsit  recta, 
debet  conformari  divinee,  ut  preecipienti :  hoc 
est  per  se  notum,  quia  voluntas  divina  natura 
sua  est  superior,  et  habet  jus  et  virtutem  in- 
ducendi  obligationem,  si  eam  velit  effieaciter 
imponere,  nam  sicut  in  aliis  rebus  voluntas 
Dei  est  omnipotens  et  efficax ,,  ita  et  in  homine : 
sed  voluntas  divina  prsecipiens  est  illa,  qua 
vult  absolute  imponere  homini  hujusmodi 
obligationem  :  ergo  non  potest  humana  volun- 
tas  esse  bona,  nisit  conformis  huic  voluntati 
divinee^  et  hoc  est7  quod  aliis  verbis  dicunt 
theologi,  voluntatem  humanam  debere  con- 
formari  divinee  quoad  voluntatem  signi,  nam 
unum  signum  voluntatis  divinee  est  preece- 
ptum. 

2.  QucBstiuncula  suborta. — Sed  queeres  unde 
oriatur  preedicta  obligatio,  solet  enim  dici  non 
oriri  ex  speciali  aliquo  preecepto,  sed  in  sin- 
gulis  materiis  oriri  ex  preeceptis  ad  illas  perti- 
nentibus,  quia  alias  quotiescumque  homo  pec- 
caret  in  aliqua  materia.,  transgrederetur  duo 
preecepta.  Unum  proprium  et  particulare  talis 
materiee^  ut  non  furandi ;  alterum  non  discor- 
dandi  a  divina  voluntate,  seu  obediendi  Deo; 
sed  quamvis  verum  sit  heec  duo  comparari,  ut 
generale  quid  ex  parte  obj  ectorum  materialium : 
nihilominus  tamen  negari  non  potest  quin  spe- 
ciali  titulo,  et  ratione  teneatur  homo  subjicere 
hoc  modo  voluntatem  suam  divinee,  quia  et 
Deus  habet  proprium  jus  exigendi  ab  homine 
hanc  conformitatem,  ut  quia  hcec  est  sufficiens 
ratio  specialis  virtutis  si  sit  per  se  intenta,  et 
e  contrario  constituet  etiam  specialem  mali- 
tiam,  si  directe,  et  speciali  contemptu  velit  ho- 
mo  discordare  ab  hac  divina  voluntate,  juxta 
superius  dicta  de  circumstantiis  generalibus  : 
intercedit  ergo  hic  proprium  quoddam  pree- 
ceptum,  quamvis  ex  parte  materiee  generale 
sit,  etquodammodocenseatur  inaliis  inclusum, 
quasi  materialiter  et  generice. 

3.  Objectio. — Dices  :  omne  preeceptum  ma- 
nat  primo  a  divina  voluntate,  hoc  autem  pree- 
ceptum  parendi;  seu  conformandi  se  huic  di- 
vinee  voluntatL  non  potest  ex  ipsa  divina  vo- 


DISPUTATIO  XI.  SECTIO  I. 


4;J3 


luntate  oriri,  quia  de  hac  voluntate  redibit 
queestiOj  et  sic  proceclemus  in  infinitum.  Res- 
pondetur  imprimis  hoc  argumento  declarari, 
quod  superius  dicebamus,  aliquam  obligatio- 
nem  naturalem  honeste  operandi  intrinsece 
oriri  ex  rebus  ipsis  preecisa  divina  voluntate, 
atque  ita  in  praesenti  ex  ipsa  naturali  subjec- 
tione  hominis  ad  Deum,  et  naturali  dominio 
Dei  in  hominem  per  se  est  intrinsece  necessa- 
ria  ad  honestatem  morum,  ut  si  Deus  habeat 
hanc  voluntatem  preecipientem,  ut  homo  se 
illi  conformet ;  unde  heec  ratio  prsecepti  non 
oritur  primo  ex  voluntate  divina,  sed  ex  na- 
tura  objectorum  :  ad  hanc  autem  obligationem 
accedit  etiam  ipsa  divina  voluntas,  quse  cum 
simplicissima  sit,  includit  omnem  reflexionem,, 
quse  a  nobis  excogitari  potest  :  unde  simul 
vult,  et  teneri  hominem  ad  aliquid  faciendum, 
et  consequenter  etiam  teneri  ad  se  conforman- 
dum  huic  divinse  voluntati. 

4.  Corollarium. — Ex  his  autem  intelligitur 

talem  debere  esse  hanc  conformitatem,  qualis 

fuerit  divinse  voluntatis  dispositio  :  interdum 

enim  intelligi  potest  Deum  velle  obligare  ho- 

minem  ad  volendum  aliquem  specialem  actum 

vel  eflectum  materialem,  ut  sic  dicam,  non 

tamen  ad  formale,  seu  speciale  motivum  ejus, 

ut  fortasse    voluit   Christum    velle  mortem 

suam,  et  tunc  satis  est  conformari  huic  divi- 

nse  voluntati,   volendo  materiale   objectum, 

quamvis  in  formali,  seu  ratione  volendi  possit 

esse  magna  varietas  :  si  autem  Deus  tali  volun- 

tate  sua  preescriberet  etiam  rationem  volendi, 

oporteret  etiam  in  illa  conformari :  atque  idem 

dicendum    est   quando  voluntas  divina  vult 

me  teneri  ad  efficaciter  volendum  aliquid,  tunc 

enim  debeo  conformari  habendo  talem  actum 

efficacem  voluntatis  meae  :  non  autem  repu- 

gnat  huic  conformitati,  quod  habeam  ineffica- 

cem  actum  repugnantem  per  displicentiam , 

seu  simplicem  effectum,  quo  vellem  ne  Deus 

id  prseciperet,  seu  vellet ;  cujus  rei  exemplum 

fortasse  habemus  in  Christo  Domino,  et  potest 

etiam  exponi,  nam  si  quis  habeat  preeceptum 

matrimonii ,  etiam  per  expressam  revelatio- 

nem  divinse  voluntatis,,  satisfacit  volendo  effi- 

caciter  matrimonium,  quamvis  simul  habeat 

simplicem  effectum  ad  castitatem,,  desiderans 

quantum  est  in  se  illam  servare,  si  Deus  vo- 

luisset;  et  ratio  est  clara,  quia  posterior  heec 

voluntas   non   contradicit  primse  ,   et  potest 

habere   honestum    objectum,  quo   fit,  ut  si 

Deus  velit  hominem  ad  utrumque  obligare, 

id  est,  ad  volendum  aliquid  simpliciter:   et 

nullo  niodo  nolendum  etiam  per  actum  sim- 

IV. 


plicem,  tunc  teneatur  homo  neutro  modo  dis- 
cordare  a  divina  voluntate,  sicut  in  univer- 
sum  quandocumque  dicimus  hominem  teneri 
ad  non  volendum  aliquid  ,  tenetur  confor- 
mari  divinse  voluntati,  saltem  per  carentiam 
actus. 

5.  Secunda  assertio  bimemlris. — Dicendum 
secundo.  Quando  Deus  vult  absolute  et  effica- 
citer  hominem  aliquid  velle,  non  potest  vo- 
luntas  humana  discordare  a  divina,  potest  ta- 
men  habere  simplicem  effectum  circa  contra- 
rium  actum,  seu  circa  carentiam  illius  actus. 
Priorpars  intelligendaestde  potestate  in  sensu 
composito,  et  ita  ratio  est  clara,  quia  voluntas 
divina  efficax,  et  absoluta  simpliciter  frustrari 
non  potest  cum  sit  infinita.  Unde  si  homini 
constet  Deum  hoc  modo  statuisse  ipsum  aliquid 
velle,,  fieri  non  potest,  ut  per  contrarium  ac- 
tum  efficacem  renitatur  huic  divinee  vohmtati, 
quia  jam  illi  proponitur  ut  impossibile  illud 
objectum  :  non  potest  autem  voluntas  ferri  actu 
efficaci  in  objectum  repreesentatum.,  ut  impos- 
sibile.  Sed  tunc  occurrit  objectio  communis, 
voluntatem  scilicet  necessitari,  de  quo  alibi 
latius  :  nunc  negatur  simpliciter  sequela,  ne- 
cessitatur  tunc  quidem  voluntas,  ut   habere 
non  possit  inefficacem  actum  contrarium  pro- 
pter  repugnantiam  objectf,  non  tamen  neces- 
sitatur  ad  habendum  actum  quem  Deus  vult 
illam  velle,  quia  nulla  causa  est,  quee  hanc 
necessitatem  imponat, 

6.  Altera  vero  pars  conclusionis  est  clara  ra- 
tione  supra  facta,  quia  simplex  displicentia 
non  est  contraria  huic  divinee  voluntati,  nec 
Deus  vult  me  non  habere  hanc  displicentiam,, 
quamvis  efficaciter  velit  me  velle  aliquid^  quia 
illa  duo  non  repugnant  :  ergo  ex  vi  illius  vo- 
luntatis  divinee  non  repugnat  me  habere  hanc 
simplicem  displicentiam,  et  alioqui  hoc  non 
est  per  se  malum.,  quia  non  repugnat  divinee 
voluntati,  et  in  objecto  potest  habere  aliquod 
motivum  honestum.  Sed  advertendum  est 
hanc  displicentiam  non  debere  esse  de  efficacia 
divinee  voluntatis,  hsec  enim  displicentia  esset 
intrinsece  mala  ex  objecto,  ut  si  quis  deside- 
raret  resistere  efficaci  voluntati  Dei,,  et  illa 
displiceret,  quia  non  possent  hujusmodi  effec- 
tus  liberi  non  esse  contra  rationem,  quia  ob- 
jectum  eorum  est  desiderare  aliquid  contra 
voluntatem  Dei,  versari  ergo  debet  hic  effectus 
circa  rem  ipsam  nude  consideratam,  aut  circa 
ipsam  voluntatem  Dei,  quatenus  libere  posset 
Deus  velle  hoc  non  esse,  ut  si  homo  desideret 
simplici  affectu  Deum  aliquid  non  velle,  aut, 
se  non  habere  talem  actum  sub  intellecta  con- 

28 


434  DE  PRIMA,  SEU  REMOTA 

ditione,  si  Deus   ita  vellet,  atque   hoc  modo 
nulla  est  in  hoc  actu  difficultas. 

7.  Tertia  assertio. — Dicendum  tertio.  Ut 
vohmtas  humana  sit  recta,  non  est  necesse  ut 
sit  conformis  divinse  voluntati  inefficaciter 
volenti,  seu  consulenti  actum  voluntatis  hu- 
manse.  Heec  conclusio  est  per  se  clara,  ut  patet 
in  voluntate  consiliorum,  nam  sine  dubio  hoc 
modo  Deus  vult  homines  velle  suam  perfectio- 
nem,  vel  castitatem,  etc.  Et  tamen  homo  non 
peccat  efficaciter  volendo  aliud  ab  hisce  con- 
siliis  diversum  :  et  ratio  est  quia  nec  Deus  per 
hanc  voluntatem  inducit  positivam  obligatio- 
nem,  quia  non  vult  efficaciter  hominem  ad 
hoc  obligare,  neque  etiam  objectum  ipsum 
talis  per  se,  et  natura  sua  inducit  illam,  cum 
non  sit  per  se  necessarium  ad  bonos  mores. 

8.  Quarta  assertio.  —  Ultimo  dicendum, 
voluntatem  humanam  non  debere  conformari 
voluntati  divinee  sibi  aliquid  permittenti ;  sed 
advertendum  est  quod  dixi,  aliud  esse  loqui  de 
permissione ,  aliud  de  permisso  ;  permissio 
enim  non  est  actus  voluntatis  humanse,  sed  est 
objectum  aliud  voltmtatis  divinse  efficacis  duo 
includens,  scilicet  concursum  necessarium  ad 
actum  positivum  peccati,  quem  Deus  vult  dare 
quantum  est  de  se ,  et  negationem  alterius 
auxilii,  vel  providentise,  qua  Deus  posset  talem 
actum  impedire,  et  non  vult  :  et  quoad  hanc 
permissionem  potest,  et  fortasse  debet  volun- 
tas  humana  conformari  divinse,  si  homini 
constet  Deum  efficaciter  velle  talem  permissio- 
nem,  sed  hoc  non  spectat  ad  prsesentem,  sed 
ad  sequentem  sectionem  :  nam  eadem  est  ra- 
tio  de  hac  permissione,  quse  est  de  aliis  objec- 
tis,  quse  non  sunt  actus  voluntatis  nostrse  : 
nam  hsec  permissio,  ut  dixi,  non  est  humanse 
voluntatis.  Conclusio  ergo  intelligitur  de  actu 
permisso,  et  sic  est  manifesta,  quia  Deus  vo- 
lendo  permittere  talem  actum  ex  vi  hujus  vo- 
luntatis,  non  vult  actum  ipsum,  non  solum 
actu  efficaci,  imo  nec  inefficaci,  quia  fieri  po- 
test  ut  nullo  modo  talis  actus  illi  placeat  :  ergo 
talis  voluntas  nullam  potest  inducere  obliga- 
tionem  conformitatis  ad  ipsam,  quin  potius  si 
actus  permissus  ex  se  malus  sit  ,  male  faciet 
voluntas  se  conformando  huic  permissioni 
quoad  actum  permissum,  imo  omnis  malitia 
voluntatis  humanse  in  hoc  consistit. 

9.  Objectio.  —  Sed  contra.  Nam  heec  volun- 
tas  permissiva  Dei  includit  voluntatem  effica- 
cem  ipsius  actus  permissi,  imo  multi  putant 
necessariam  esse  vohmtatem  Dei  efficacem 
praedefmientem  talem  actum  pro  materiah  : 
ergo  si  homini  constet  de  hac  divina  voluntate 


REGULA  BONITATIS,  ETC. 
permittente  ;  non  potest  non  conformari  illi 
saltem  quoad  materialem  actum.  Respondetur 
assumptum  esse  falsum,  et  contrarium,  ut 
existimo  divinse  bonitati,  nam  id  quod  dicitur 
materiale  in  actu  peccati  est  voluntas  men- 
tiendi,  furandi,  etc.  Quod  plane  repugnat  vo- 
luntati  divinse,  et  revera  si  Deus  id  ita  vellet, 
et  homini  de  hoc  constaret,non  video  quo  modo 
peccaret  in  hoc  se  conformando  tali  voluntati 
Dei.  Respondetur  ergo  negando  assumptum  : 
nam  voluntas  permittendi  tantum  includit 
illa  duo  supra  explicata,  quse  potest  Deus  velle 
etiamsi  efficaciter  non  velit  actum  permissum 
in  seipso  maxime  prius  ratione,  quam  prceficiat 
hominem  illum  operaturum,  sed  de  hac  re  la- 
tius  alibi. 

SECTIO  ULTIMA. 

Utrum  liumana  voluntas,  ut  recta  sit,  debeat 
conformari  divince  volenti  alia  objecta  extra 
actus  ipsius  voluntatis. 

\ .  Aliud  est  non  repugnare  divince  voluntati: 
aliud  divince  voluntati  conformari.  —  Impri- 
mis  supponendum  est  ex  Durando,  in  1,  d.  -48, 
q.  2,  aliud  esse  non  discordare  a  voluntate  di- 
vina,  aliud  positive  illi  conformari.  Nam  hoc 
secundum  requirit  actum,  quo  voluntas  hu- 
mana  velit  id  quod  Deus  vult :  ad  illud  autem 
primum  sufficit,  ut  voluntas  non  habeat  actum 
repugnantem  :  hic  ergo  praecipue  inquirimus, 
utrum  voluntas  humana  teneatur  non  repu- 
gnare  divinse,  et  consequenter  ex  hypothesi  et 
suppositione,  quod  velit  habere  actum  circa 
id  quod  Deus  vult,  utrum  teneatur  habere  ac- 
tum,  quo  conformetur  :  nam  absolute,  et  sim- 
pliciter  certum  est  non  obligari  hominem  ad 
positivam  conformitatem  ex  vi  hujus  volunta- 
tis  divinse,  quia  licet  homo  sciat  Deum  aliquid 
velle,  potest  sine  peccato  nullum  actum  vo- 
luntatis  habere,  quia  nec  Deus  per  illam  vo- 
luntatem  illum  obligat ,  neque  ex  intrinseca 
rei  natura,  vel  objecto  oritur  talis  obligatio. 

2.  Secundo  statuendum  est  sermonem  esse 
de  efficaci  voluntate  divina,  quia  de  inefficaci 
est  certum  nullam  esse  obligationem  confor- 
mitatis  ad  illam,  ut  a  fortiori  patet  ex  dictis 
prsec.  q.,  conclus.  3. 

3.  Qucestio  est  de  conformitate  in  objecto 
materiali.  —  Tertio.  Conveniunt  doctores 
qusestionem  solum  esse  posse  de  conformitate 
in  objecto  materiali,  nam  in  formah  certum 
est  non  posse  voluntatem  humanam  honeste 
discrepare  a  divina,  quia  ratio  volendi  in  Deo 


DISPUTATIO  XI. 
semper  est  justissima  :  et  ideo  illa,  ut  sic,  nou 
potest  recte  displicere  voluntati  humanee,  quin 
potius  omnis  aetus  honestus  voluntatis  liuma- 
nee  hoc  ipso  est  conformis  divinee  voluntati  in 
volito  forinali,  ut  D.  Thomas  hic  significavit, 
non  quia  necesse  sit,  utproxime  fiat  propter 
Dei  gloriam,  ut  Durandus  intellexisse  videtur, 
et  ideo  illud  impugnat  ,  neque  etiam,  quia 
oportet  elici  actum  humanum,  aut  imperari  a 
charitate,  sed  quia  necesse  est,  ut  fiat  sub  ali- 
qua  ratione  honestatis,  quee  Deo  placet,  et  quia 
inde  fit,  ut  de  se  tendat  in  Dei  gloriam  :  su- 
perest  ergo  agendum  de  conformitate  solum 
in  volito  materiali. 

4.  Prima  opinio  negativa.  —  In  qua  quees- 
tione  sunt  duae  opiniones.  Prima  negat  teneri 
hominem  ad  hanc  conformitatem,  imo  aliqui 
sentiunt  interdum,  et  ssepe  non  esse  licitam. 
Heec  existimatur  esse  opinio  D.  Thoinee,  1,  2, 
q.  19,  art.  9  et  10,  et  q.  23,  de  Veritate,  art.  7 
et  8,  etin  1,  d.  48,  art.  4,  ubi  Riehardus,  art.  1, 
q.  1,  problematice  utrumque  defendit;  citatur 
etiam  Durandus,  q.  2,  n.  14.  Sed  si  conside- 
reutur,  quee  dicta  sunt,  potius  indicat  contra- 
rium  n.  15,  in  fine  :  in  hanc  vero  sententiam 
inclinat  Marsilius,  q.  47,  art.  2,  et  alii  antiqui. 
Fundamentum  est,  quia  sola  voluntas  pree- 
ceptiva  Dei  obligat  hominem,  sed  quamvis 
Deus  aliquid  velit ,  non  ideo  preecipit  homini, 
ut  ipse  idem  velit,  quia  illa  voluntas  nullo 
modo  versatur  circa  prseceptum  homini  impo- 
nendum  :  ergo,  etc.  Et  hinc  potest  concludi, 
hanc  eonformitatem  aliquando  homini  non  li- 
cere,  quia  interdum  objectum  tale  est,  quod 
respectu  hominis  non  deceat ,  nec  sit  illi  ama- 
bile,  sic  enim  dixit  Augustinus,  in  Enchiridio, 
cap.  100,  quem  imitatur  Anselmus,  lib.  de 
Similitudinibus,  aliquid  Deum  velle,  quod  non 
congruit  homini  velle,  voluit  enim  Deus  pas- 
sionem  Ghristi,  quam  non  debuerunt  velle 
Judeei,  ut  notavit  Magister,  in  1,  dist..  48, 
cap.  3  et  4. 

5.  /Secunda  affirmatina.  —  Secunda  opinio 
est  teneri  hominem  ad  conformandam  volun- 
tatem  suam  cum  divina  etiam  in  volito  mate- 
riali ;  si  Deus  illud  efficaciter  vult ;  ita  sentit 
D.  Thomas,  in  1,  d.  48,  art.  4,  ubi  dicit  vo- 
luntate  deliberata  debere  hominem  consentire 
huic  divinee  voluntati  si  sibi  nota  sit,  interdum 
vero  excusari  propter  ignorantiam.  Idem  si 
attente  legatur,  sentit  in  aliis  locis  citatis,  et 
Bonaventura,  in  1,  distinct.  48,  ubi  idem  sen- 
tit  hic,  q.  2,  ^Egydius  etiam,  q.  2,  Albertus, 
art.  23  et  24,  Scotus,  Gregorius,  Gabriel,  ibi, 
et  lectione  08  et  69,  in  Ganonem,  Alexander 


SECTIO  ULTIMA.  135 

Alensis,  1  parte,  queestione  41,  membro  4  et  5, 
Altisiodorensis,  librotertio  Summee,  tractatu  1, 
cap.  13,  q.  28.  Fundamentum  est,  quia  divina 
voluntas  est  regula  omnis  bonee  voluntatis,  et 
quia  discordare  ab  hac  divina  voluntate,  esset 
divinee  voluntati  absolute  contradicere,  quod 
est  per  se  malum,  sed,  ut  existimo,  inter  has 
opiniones  non  est  magna  diversitas,  nec  esse 
potest.  - 

6.  Prima  conclusio.  —  Dicendum  ergo  pri- 
mo.  Si  hoc  certo  constet,  Deum  aliquid  effica- 
citer  velle,  sive  voluntate  preedefiniente,  sive 
consequente  preescientiam  alterius  rei,  non 
potest  humana  voluntas  actu  absoluto  et  effi- 
caci  discordare  a  divina  voluntate.  Patet  ex 
dictis,  dubitatione  preecedenti,  quia  stante  illa 
divina  voluntate  impossibile  est  non  fieri  quod 
Deus  vult,  sed  voluntas  humana  non  potest 
efficaci  actu  tendere  in  id,  quod  hic  et  nunc 
omnibus  pensatis  repreesentatur,  ut  impossi- 
bile  :  ergo.  Confirmatur,  quia  hac  ratione  non 
potest  voluntas  humana  absoluto  actu  velle, 
ut  non  fuerit,  quod  factum  est,  quia  jam  illud 
repreesentatur ,  ut  impossibile;  hinc  optime 
dixit  Augustinus  21,  de  Civitate,  cap.  24,  si 
Ecclesiee  constaret  in  particulari  aliquem  ho- 
minem  divina  voluntate  esse  exclusum  a  re- 
gno,  non  posset  pro  illo  orare. 

7.  Sed  queeres,  quomodo  potest  homini  de 
hac  divina  voluntate  constare.  Respondent  ali- 
qui,  constare  ex  effectibus,  quia  quidquid  fit, 
Deus  vult  fieri.  Antea  vero  quam  fuit,  non 
potest  constare,  nisi  ex  divina  revelatione ;  sed 
advertendum  est  effectum  interdum  provenire 
ex  sola  voluntate  permittente,  preesertim  si 
sint  morales,  et  defectuosi,  ideoque  non  sem- 
per  satis  esse  id  ad  manifestandam  hanc  Dei 
voluntatem,  quanquam  hoc  ipso  quod  facti 
sunt,  et  ut  sic  repreesentantur,  non  possit  jam 
voluntas  humana  actu  efficaci  velle,  ut  non 
sint  pro  eo  tempore,  quo  facti  esse  cognos- 
cuntur,  quia  illud  est  impossibile,  nam,  ut 
Aristoteles  dixit,  res  quando  est,  necesse  est  esse; 
potest  autem  voluntas  velle,  ut  non  durent,  si 
illud  est  possibile,  quia  nulla  tunc  est  repu- 
gnantia,  quoad  hoc,  si  quoad  futuram  dura- 
tionem,  non  manifestatur  voluntas  Dei  per 
effectum,  et  ut  nunc  factum  :  sola  ergo  divina 
revelatio  est  quee  certo  et  infallibiliter  osten- 
dit  hanc  Dei  voluntatem,  et  adhuc  in  illa 
oportet  advertere,  preesertim  si  sit  de  aliquo 
peccato  futuro,  veldamnationeregulariter  esse 
intelligendum  in  sensu  conditionato  vel  com- 
minatorio,  nisi  aliud  distincte  et  expresse  con- 
tineatur  in  ipsa  reveiatione,  quod  optime  de- 


436  DE  PRIMA,  SEU  REMOTA 

clarat  D.  Thomas,  qusest.  23,  de  Veritate,  art. 
8,  ad  2. 

8.  Atque  ex  hac  conclusione  colligitur  inu- 
tilem  esse  qusestionem,  an  liceat  homini  effi- 
caci  actu  voluntatis  suse  discordare  in  mate- 
riali  volito  ab  efficaci  actu  voluntatis  divinse  : 
aut  enim  nota  est  homini  voluntas  Dei,  aut 
non ;  si  non  est  nota,  recte  potest  discordare, 
sic  enim  homo  ssepe  intendit  consequi,  quod 
Deus  non  vult  dare,  et  ratio  est,  illud  tunc 
consideratur,  seu  reprsesentatur,  ut  possibile,, 
quia  consideratur  secundum   se,  et  non  ut 
subest  divinse  voluntati,  et  sub  ea  ratione  po- 
test  proponi,  ut  honestum  :  sic  Abraham  sta- 
tuit  occidere  filium,,  et  David  sedificare  tem- 
plum  Dei,  quse  tamen  Deus  nolebat  :  et  in  ip- 
sis  sanctisAngelis  contingitreperirihujusmodi 
voluntatis  modum,,  ut  colligitur  ex  Daniele., 
cap.  10,  si  autem  homini  est  nota  hsec  vo- 
luntas  Def,  non  potest  illi  resistere  per  volun- 
tatem  efficacem  :  ergo  non  habet  locum  quses- 
tio  de  licito,  vel  illicito  :  addo  tamen  si  per 
impossibile  posset  homo   habere   hujusmodi 
voluntatem,   fore  intrinsece  malam  et  illici- 
tam,,  ut  a  fortiori  patebit  ex  sequenti  asser- 
tione. 

9.  Secunda  conclusio. — Dico  ergo.,  supposita 
prsedicta  Dei  voluntate  ex  scientia  ejus  nota, 
non  licet  homini  simplici  affectu  desiderare, 
ut  talis  Dei  voluntas  non  impleatur,  atque  in 
hoc  sensu  non  licet  discordare  a  preedieta  vo- 
luntate  Dei  in  objecto  materiali :  hic  est  sen- 
sus  posterioris  sententise,  et  est  evidens  ex  sola 
terminorum  explicatione  :  nam  hic  affectus 
est  directe  repugnans  efficacise  divinse  volun- 
tatis.  Unde  vel  formaliter,  vel  virtute  includit 
hunc  sensum  compositum,  licet  optare  ut 
quod  Deus  vult  efficaciter,  non  eveniat  :  hoc 
autem  velle  et  appetere  desiderio  etiam  sim- 
plici  est  intrinsece  malum,  quia  est  directe 
appetere  aliquid  repugnans  divinse  perfectioni, 
scilicet  vel  quod  ejus  voluntas  non  sit  efficax 
et  oninipotens,  vel  certe  quod  mutabilis  sit : 
deinde,  quia  hic  affectus  est  directe  contrarius 
efficaci  voluntati  divinee,  quia  appetit  contra- 
dictorium  ejus,  quod  Deus  absolute  vult,  unde 
invertit  totum  ordinem  divinse  providentise,  et 
illam,  quantum  in  se  est,  destruit.  Neque  con- 
tra  hoc  obstat  ratio  in  principio  posita,  quia 
hsec  divina  voluntas  intrinsece,  et  natura  sua 
inducit  obligationem  non  repugnandi  iUi  pree- 
dicto  modo,  et  consequenter  secum  affert  vo- 
luntatem  Dei  prseceptivam,  saltem  prsecepto 
negativo,  qua  Deus  vult  obligare  hominem  ad 
non  repugnandum  dicto  modo  huic  divinse 


REGULA  RONITATIS,  ETC. 
voluntati,  et  hic  etiam  patet,  quod  paulo  ante 
dicebam,  etiamsi  per  impossibile  posset  vo- 
luntas  humana  habere  voluntatem  absolutam 
contrariam  huic  divinse  voluntati  cognitee,  il- 
lam  fore  intrinsece  malam,  quia  esset  destruc- 
tiva  efficacise  divinse  voluntatis,  eique  directe 
contraria  ex  modo  tendendi  et  ex  objecto  ma- 
teriali. 

10.  Tertia  conclusio.  —  Dicendum  ultimo. 
Etiamsi  homo  sciat  Deum  aliquid  velle  effica- 
citer,  potest  licite  affectu  simplici  discordare 
ab  hac  divina  voluntate  in  materiali  objecto 
secundum  se  considerato  :  hic  est  sensus  prio- 
ris  opinionis,  et  est  omnino  certus,  ut  satis 
probat  exemplum  Christi  Domini :  imo,  et  ip- 
sius  Dei,  ut  Deus  est,  qui  simul  simplici  affec- 
tu  vult  salutem  ejus,  quem  alia  absoluta  vo- 
luntate  vult  damnare.  Ratio  etiam  ssepe  tacta 
est  evidens,  quia  hsec  voluntas,  ut  sic,  non 
est  contraria  divinse  voluntati  :  nam  potius 
formaliter,  vel  virtute  includit  conditionem, 
si  Deus  id  vellet,  aut  si  aliunde  non  repugnet, 
quam  significavit  Ghristus  Dominus  illis  ver- 
bis  :  si  fieri  potest :  et  illis,  Pater,  si  vis,  unde 
statim  concludit :  Non  mea  voluntas,  sed  tua 
fiat :  et  in  superioribus  conclusum  est  simpli- 
cem  affectum  unius  objecti,  et  voluntatem 
efficacem  contrarii  objecti  non  esse  repugnan- 
tem  etiam  in  eadem  voluntate  :  ergo  ex  hoc 
capite  hic  affectus  non  est  malus,  et  alioqui 
potest  habere  honestam  rationem  ex  parte  ob- 
jecti  et  finis,  ut  per  se  constat:  ergo,  etc. 

11.  Sed  objici  solet  illud  1,  Regum,  16,  ubi 
Deus  reprehendit  Samuelem,  quia  lugebat 
Saulem  quem  Deus  reprobaverat,  Usquequo  tu 
luges  Saulem,  etc. ;  etenim  ibi  Samuel  discor- 
dabat  a  prsedicto  modo  tantum  a  divina  vo- 
luntate.  Respondetur,  omissis  aliquibus  expo- 
sitionibus,  illam  non  fuisse  tam  reprehensio- 
nem,  quam  apertiorem  revelationem  divini 
decreti ;  Samuel  enim  nondum  intellexerat,  an 
Deus  voluntate  defmita,  vel  comminatoria  tan- 
tum  Saulem  projecisset,  et  ideo  ita  Saulem 
lugebat,  et  Deum  deprecabatur,  ut  revera  im- 
penderet  veniam  :  Deus  autem  ibi  declarat 
suam  voluntatem  fuisse  absolutam  et  defini- 
tarn,  et  ita  monuit  Samuelem,  ne  lugeret 
Saulem  prsedicto  modo,  non  tamen  prohibuit 
quominus  contristari  posset  de  malo  Saulis  se- 
cundum  se  considerato. 

12.  Sed  quseritur  ulterius,  an  non  solum 
possit  homo  licite  hoc  modo  discordare  a  divi- 
na  voluntate,  sed  etiam  teneatur  ita  dissen- 
tiri?  Aliqui  ita  in  re  sentiunt,  ut  Abulensis, 
Josue  2,  qusest.  28,  et  Judic.  3,  qusest.  2,  et 


DTSPUTATIO 
indicant  Bonaventura,  Gabriel,  et  alii.  Quee 
opinio  ad  summum  intelligenda  est  de  pree- 
cepto  negativo,  quia  hi  simplices  affectus,  per 
se  loquendo,  non  cadunt  in  preeceptum  saltem 
in  ordine  ad  futuros  eventus,  quia  non  sunt 
operativi,  intelligi  autem  potesl,  ut  cadat  in 
preeceptum,  non  habere  actum  positivum,  quo 
vohmtas  simplici  affectu  veht  id,  quod  est 
malum  proximi,  et  ex  hoc  capite  potest  in- 
telligi  prseceptum  non  se  conformandi  tam 
divina  voluntate  in  objecto  materiali.  Dico  ta- 
men  etiam  quoad  hoc  non .  esse  absolutum 
preeceptum,  sed  considerandum  esse  motivum 
talis  affectus,  nam  si  quis  velit  id,  quod  Deus 
vult  sub  ea  ratione,  vel  facta  hypothesi,  quod 
Deus  id  vult,  vel  propter  hunc  finem,  ut  vo- 
luntas  divina  impleatur,  nunquam  est  prohi- 
bitus  talis  affectus,  etiam  si  objectum  mate- 
riale  ejus  sit  extrema  damnatio,  quod  Deus 
non  vult  nisi  sub  ratione  justitiee  punitivee  ex 
preescientia  peccati  finalis  :  si  autem  motivum 
fuerit  honestum,  tunc  affectus  erit  malus,  non 
propter  conformitatem  cum  divina  voluntate, 
sed  aliunde,  quod  est  per  accidens. 

13.  Atque  idem  respondendum  est  ad  aliam 
interrogationem  quse  fieri  solet,  esto  non  sit 
necessarium,  an  sit  melius  conformari  hoc 
modo  per  actum  simplicem  cum  divina  vo- 
luntate.  Respondetur  posse  esse  melius  inter- 
dum,  interdum  vero  non  juxta  diversa  moti- 
va,  seu  fines,  qui  occurrere  possunt,  nam 
quando  nulla  occurrit  specialis  ratio  honesti, 
quee  moveat  voluntatem  ad  hujusmodi  sim- 
plicem  affectum  materialiter  diversum  a  divi- 
no  decreto,  melius  erit  non  habere  illum.  Item 
si  homo  intelligat  ex  hujusmodi  affectu  fore 
retardandum  ab  executione  divinee  voluntatis, 
interdum  vero  non  sequitur  hoc  incommo- 
dunij  et  occurrit  honestissimum  motivum  ad 
habendum  illum  affectum,  et  tunc  erit  melius 
habere  illum  sicut  fuit  in  Christo  Domino,  et 
in  Beata  Virgine,  quando  dolebat  de  Ghristi 
morte,  quam  Deum  decrevisse  sciebat. 

DISPUTATIO  XII. 

DE  PR0XIMA  REGULA  BONITATIS  ET  MALITLE  HU- 
MANORUM  ACTUUM  QUJE  EST  REGTA  RATI0,  SEU 
CONSGEENTIA. 

Si  doctrina  heec  de  conscientia  ad  singulas 
res  morales  applicanda  esset,  in  immensum 
cresceret :  sed  hoc  non  potest  exacte  fieri,  nec 
sine  magna  confusione,  quia  oporteret  fere 
omnes  materias  moralis  theologise  evolvere, 


XII.  SECTIO  I.  437 

quee  ex  propriis  principiis  et  circumstantiis 
pendent  :  simul  ergo  consulemus,  et  ordini 
doctrinee,  et  brevitati  temporis,  generales  re- 
gulas,  et  principia  hujus  materiee  tradendo. 

SECTIO  I. 
Quid  sit  Conscientia. 

1.  Prima  sententia. — Prima  opinio  est  esse 
aliquid  ad  voluntatempertinens,scilicetautbo- 
naminclinatiorjem  voluntatis,  aut  operationem 
vohmtatis,  huic  inclinationi  conformem,  vel 
difformem.  Ita  Henricus,  quodlibeto  4,  queest. 
18,  quem  ex  parte  sequitur  Durandus,  in  i, 
distinct.  39,  queest.  quarta.  Fundari  potest  in 
locutionibus  communibus,  et  proprietatibus, 
quee  conscientiee  tribuuntur  ,  dicitur  enim 
conscientia  mundari,  ad  Hebreeos  11,  quod  est 
proprium  voluntatis,  quee  per  peccatum  macu- 
latur.  Dicitur  conscientia  bona,  1,  ad  Timoth., 
4,  et  inquieta,  ad  Tit.,  5:  Inquietce  sunt  eorum 
mens  et  conscientia,  ubi  etiam  a  mente  distin- 
guitur,  et  communiter  ita  loquimur  habere 
hominem  bonam,  vel  malam  conscientiam, 
quee  sunt  proprietates  propriee  voluntatis. 

2.  Secunda  sententia.  —  Secunda  opinio, 
et  communior  theologorum  ,  ponit  illam  in 
intellectn,  et  in  hoc  est  magna  varietas,  nam 
Scotus,  in  2,  d.  39,  dicit  esse  habitum,  vel 
synderesis,  vel  scientiee,  vel  prudentiee ;  D. 
Thomas  vero  1  p.,  q.  79,  art.  13,  dicit  esse 
actum  :  existimo  tamen  totam  queestionem 
esse  positam  in  eequivocatione  vocis  :  ut  vero 
sciamus,  in  qua  significatione  in  hac  materia 
loquendum  est. 

3.  Prima  assertio.  —  Dicendum  primo  con- 
scientiee  nomen  juxta  frequentiorem  usum  si- 
gnificare  aliquid  pertinens  ad  intellectum.  Ita 
Scholastici  statim  citandi,  et  Patres,  quos  D. 
Thomas  supra  refert,  Basilius,  in  principio 
Proverbiorum ,  vocat  conscientiam  naturale 
judicatorium  animee  ,  Damascenus ,  2  libro, 
cap.  12,  vocat  legem  intellectus  nostri,  Hiero- 
nymus,  Ezech.,  1,  vocat  synderesim  scintillam 
conscientiee  :  synderesis  autem  ad  intellectum 
spectat,  Origenes,  libro  secundo,  ad  Bonaven- 
turam,  conscientiam  vocat  spiritum  correcto- 
rem,  et  peedagogum  animee,  similiaque  repe- 
ries  in  aliis,  preesertim  in  Hugone  et  Bernardo: 
coUigi  etiam  potest  ex  illo  ad  Romanos  14  : 
Quod  non  est  ex  fide  peccatum  est ,  ubi  nomine 
fidei  conscientia  significatur,  ut  Ambrosius  et 
alii  communiter  exponunt,  et  significat  Inno- 
centius  III,  in  cap.  ult.,  de  Prsescriptionibus, 


438  DE  PROXIMA  REGULA  BONITATIS  ET 

et  Gratianus,  late,  28,  queest.  1,  cap.  Omnes, 
§EccMs,  etde  Pcenitentia,  dist.  3,  cap.  Qucerit, 
§  lllucl  aiitem.  Denique  probari  potest  ex  com- 
muni  modo  loquendi  Scripturee,  et  ex  effecti- 
bus  qui  conssientiee  tribuuntur ,  Eccl.  7,  scit 
enim  conscientia  tua,  et  Genes.,  -43 :  Non  est  i?i 
nostra  conscientia  quid  posuerit ,  id  est,  nesci- 
mus.  Paulus,  ad  Romanos  2 :  Testimonium  illis 
reddente  conscientia  ipsorum  ,  testificari  enim 
est  potentise  intelligentis,  non  vero  voluntatis, 
quee  ceeca  est,  et  cap.  9,  Testimonium  mihi 
prcelente  conscientia  mea  :  1  ad  Corinthios, 
cap.  42,  alibique  dicitur  conscientia  accusare, 
dirigere,  et  similia,  quee  ad  intellectum  sine 
dubio  spectant. 

4.  Secunda  assertio.  —  Dicendum  secundo 
conscientiee  nomen  eequivocum  esse,  et  inter- 
dum  habitum,  et  interdum  actum  intellectus 
significare  :  frequentius  tamen,  et  magis  pro- 
prie  actum  significare.  Tota  conclusio  sumitur 
ex  D.  Thoma,  supra,  1  part.,  et  in  2,  dist.  24, 
queest.  2,  art.  4,  ubi  preeter  habitum  et  actum 
dicit  interdum  significare  objectum,  quomodo 
dicimus  aperire  conscientiam  in  confessione, 
id  est,  id  quod  conscientiam  in  homine  accu- 
sabat,  sic  etiam  dicitur  bona,  vel  mala  objec- 
tive,  addit  etiam  idem  D.  Thomas,  queest.  17, 
de  Veritate,  art.  1,  interdum  etiam  significare 
intellectum  ipsum,  licet  magis  improprie,  quo- 
modo  intelligi  potest,  id  quod  dicitur  lumen 
conscientiee  non  extingui,  quia  licet  non  sem- 
per  sit  in  actu,  vel  habitu ,  semper  tamen  ma- 
net  lumen  rationis,  quod  suis  temporibus  ur- 
get.  Idem  D.  Thomas,  in  2,  dist.  39,  q.  3, 
art.  1,  Bonaventura,  art.  1,  q.  1,  Richardus, 
art.  2,  q.  1  et  2,  Gabriel,  art.  2,  concl.  5  et  6, 
Durandus,  q.  4,  Capreolus,  q.  1,  Alensis,  2p., 
q.  77,  et  queest.  137,  membro  3  et  4.  Neque 
oportet  aliud  addere,  preeter  usum  sapientum, 
sicque  patet  ultima  pars  conclusionis ,  quee 
etiam  probatur  ex  effectibus  enumeratis,  nam 
testificari  proprie  fit  per  actum  intellectus,  et 
multo  magis  obligare,  quia  habitus  non  obli- 
gat,  nisi  adsit  actuale  dictamen,  similiter  non 
accusat,  nec  mordet,  nisi  actualis  cognitio: 
hinc  etiam  dicitur  intrinsece  malum  agere 
contra  conscientiam,  quod  non  est  verum  de 
habitu,  et  multo  minus  de  potentia.  Tandem 
dicitur  deponi  conscientiam  ratione  actus  ; 
licet  nec  potentia,  nec  habitus  deponatur :  est 
ergo  heec  propriissima  significatio,  et  maxime 
deserviens  preesenti  mstituto. 

o.  Tertia  assertio.  —  Dicendum  tertio  con- 
scientiam  esse  actuale  et  practicum  judicium 
intellectus  discernentis  de  rebus  agendis  inter 


MALITI^  HUMANORUM  ACTUUM,  ETC. 
bonum  et  malum,  turpe  et  honestum,  preecep- 
tum,  vel  prohibitum.  Heec  conclusio  colligitur 
ex  auctoribus  citatis  et  aliis,  quos  referunt  et 
sequuntur  Corduba,  libro  tertio  Queestionum, 
queestione  prima,  Covarruvias,  in  Regula  pos- 
sessor.,parte  secunda,  §6,  inprincipio,  et  im- 
primis,  quod  conscientia  sit  actus  judicii.  Pa- 
tet,  quia  est  queedam  fides,  seu  credulitas,  ut 
ex  Paulo  retulimus.  Rem,  quia  conscientia  est 
vera,  aut  falsa,  ut  postea  dicemus,  quee  sunt 
proprie  in  judicio  intellectus.  Denique  ex  ef- 
fectibus  positis  testificandi  et  accusandi,  quee 
non  fiunt  in  homine,  nisi  quatenus  illi  mani- 
festatur,  quid  sit  honestum,  vel  turpe  :  mani- 
festatio  autem  fit  per  judicium. 

6.  Et  hinc  etiam  constat  altera  pars,  scilicet 
hoc  judicium  debere  esse  de  agendis  secundum 
rationem  turpis  et  honesti,  quia  hac  ratione 
obligat,  vel  accusat,  etc.  Quando  vero  dici- 
mus  debere  esse  judicium  practicum,  adver- 
tendum  est  interdum  hoc  judicium  posse  ver- 
sari  proxime  circa  actionem  ipsam  hnmanam, 
ut  hic  et  nunc  pensatis  omnibus  existimatam 
honestam,  vel  turpem,  et  hoc  est  proprie  con- 
scientiee  judicium,  quodpracticum  dicitur, quia 
judicat  de  actione  in  particulari  cum  omnibus 
circumstantiis  ejus  in  ordine  ad  executionem : 
interdum  vero  potest  esse  judicium  de  aliqua 
conditione,  vel  principio ,  ex  quo  pendet  ho- 
nestas,  vel  turpitudo  actionis,  ut  est  utrum 
heec  res  sit  mea,  vel  aliena,  ex  quo  pendet,  an 
actio  sit  justa,  vel  injusta,  et  hoc  solet  appel- 
lari  judicium  conscientiee ,  quomodo  dicitur 
aliquis  possidere  rem  alienam  bona  vel  mala 
fide,  seu  conscientia,  et  hoc  judicium  formali- 
ter  magis  est  speculativum,  quam  practicum, 
et  interdum  sufficit,  ut  actio  mala  moraliter 
censeatur,  ideo  nomen  conscientiee  retinet. 

7.  Atque  hinc  solvitur  objectio  Durandi,  pro- 
bat  enim  non  posse  conscientiam  consistere  in 
hoc  actuali  judicio  practico,  quia  alias  non 
posset  homo  agere  contra  conscientiam,  quia 
non  potest  agere  contra  actuale  judicium.  Res- 
pondetur  enim  hinc  potius  probari  oppositum, 
nam  proprie  non  dicit  homo  agere  contra  con- 
scientiam,  nisi  quando  actu  judicat  se  male 
agere:  unde  si  interdum  male  agit  sine  tali 
judicio,  non  dicitur  proprie  agere  contra  con- 
scientiam,  quam  habet,  sed  quam  potest  et 
debet  habere  :  nego  igitur  non  posse  hominem 
agere  contra  actuale  judicium  et  practicum. 
Sed  ut  hocintelligaturobservandum  est,  aliud 
esse  judicare  de  agendis,  et  de  obligatione, 
seu  honestate  eorum  ex  propriis  principiis  ip- 
sius  rei,  vel  actionis :  ahud  vero  ex  vi  prioris 


DISPUTATTO  XII.  SECTIO  II 
affectus,et  determinatione  voluntatis,  ut  quan- 
do  supposita  intentione  unius  finis  judico,  hoc 
consequenter  esse  faciendum,  et  utrumque  ju- 
dicium  potest  etiam  aliquid  speculationis  in- 
cludere,  quatenus  aliquam  veritatem  manifes- 
tat,  et  utrumque  etiam  est  practicum  quatenus 
est  de  re  agenda  in  particulari,  et  in  ordine  ad 
executionem :  tamen  primum  est  proprium 
judicium  conscientise,  quod  per  se  discernit 
honestum  a  turpi,  etilludnullamnecessilatem 
imponit  voluntati,  quia  nec  per  se  potest,  ne- 
que  supponit  ejusdem  voluntatis  actum,  in 
cujus  virtute  id  faciat,  et  ideo  recte  potest  vo- 
luntas  pro  sua  libertate  resistere  conscientise  ; 
secundum  autem  judicium  solet  imponere  ne- 
cessitatem  non  absolute,  sed  ex  suppositione 
prioris  voluntatis,  si  illa  non  mutetur,  tamen 
illud  non  est  proprie  judicium  conscientise, 
quia  non  tam  est  de  honestate,  vel  turpitudine 
actionis,  quam  de  utditate,  seu  connexione 
cum  priori  affectu :  legatur  D.  Thomas,  q.  47, 
de  Veritate,  art.  1,  ad4. 

8.  Ad  quem  habitum  spectet  conscientia.  — 
Quseri  potest,  si  conscientia  est  actus  judicii, 
quem  habitum  generet,  vel  ad  quem  habitum 
spectet.  Respondetur  ex  D.  Thoma,  locis  cita- 
tis,  conscientiam  in  tota  sua  latitudine  non 
pertinere  ad  unum  habitum,  sed  ad  varios  pro 
varietate  sua,  nam  si  judicium  conscientise  sit 
certum  et  verum,  et  sit  de  actione,  ut  practice 
exercenda,  pertinet  ad  prudentiam :  si  vero  sit 
de  actione  in  communi,  vel  de  principiis  ejus, 
pertinet  ad  synderesim,  vel  sapientiam  mora- 
lem ;  si  vero  sit  de  conditionibus  rei,  potest 
pertinere  ad  fidem  humanam,  vel  experien- 
tiam,  at  vero  si  conscientia  sit  erronea,  ut  sic 
pertinet  ad  aliquam  opinionem,  vel  falsam  fi- 
dem  humanam. 

SECTIO  II. 


Quotuplex  sit  conscientia. 

1.  Prima  divisio  conscientice. —  Conscientia 
prceteritorum.  —  Ex  parte  objecti  materialis 
sumitur  prima  divisio  in  hunc  modum.  Nam 
interdum  conscientia  dicitur  prseteritorum, 
interdum  prsesentium,  interdum  vero  futuro- 
rum  actuum.  Priori  modo  loquimur  commu- 
niter  de  conscientia  cum  dicimus  conscientiam 
examinare  et  habere,  vel  non  habere  con- 
scientiam  peccati,  juxta  illud  :  Hcec  est  gloria 
nostra,  testimonium  conscientice  nostrce  :  sic 
enim  proprie  dicitur  conscientia  mundari,  seu 
liberari  a  peccato,  quomodo  aiebat  Paulus  : 


439 
Nihil  enim  mihi  conscius  sum :  non  certe  quia 
nihil  se  commisisse  existimaret,  sed  quia  cre- 
debat  se  liberum  et  mundatum  a  culpa  :  quo- 
circa  licet  conscientia  hoc  modo  consistat  in 
memoria  prseteritse  actionis,  et  judicio  illius, 
tamen  maxime  proprie  dici  videtur  quando 
actus  prseteritus,  vel  moralis  status  ex  eo  relic- 
tusadhuc  durare  moraliter  censetur,non  enim 
dicitur  homo  proprie  habere  conscientiam  pec- 
cati,  solum  quia  judicat  se  peccasse,  sed  quia 
inde  adhuc  timet,  et  judicat  se  esse  in  peccato, 
atque  hoc  modo  dici  potest  conscientiam  res- 
picere  aliquo  modo  prsesentem  hominis  sta- 
tum.  Secundo  vero  modo  dicitur  esse  conscien- 
tia  proprie  de  prsesentanea  actione,  ut  quando 
homo  operatur  actu  judicando  actionem  suam, 
et  hoc  modo  dicitur  propriissime  homo  agere 
contra  conscientiam,  vel  obedire  conscientise, 
et  sic  etiam  proprie  conscientia  mordet,  vel 
reprehendit,  et  fere  eadem  ratione.  Tertio  res- 
picere  potest  conscientia  futuram  actionem,  ut 
quando  homo  judicat  de  his,  quse  postea  est 
acturus,  et  secundum  hunc  respectum  dicitur 
proprie  conscientia  obligare  :  unde  secundum 
aliam  considerationem  omnis  conscientia  aut 
est  prseteriti,  aut  futuri  saltem  secundum  na- 
turse  ordinem,  quia  dictamen  conscientise,  aut 
antecedit  actionem  saltem  natura,  et  sic  res- 
picitillam,  ut  futuram,  aut  supponit  actionem, 
si  non  respicit  illam,  ut  effectum,  sed  solum, 
ut  objectum  judicatum,  et  sic  respicit,  ut  jam 
factam,  et  ut  sic  licet  reprehendat,  accuset,  vel 
mordeat,  non  tamen  obligat,  vel  dirigit  pro- 
prie,  nisi  quatenus  ex  preecepto  oriri  potest 
obligatio  ad  aliquid  agendum.  Unde  hsec  con- 
scientia  prseteritomm  minus  est  practica,  quia 
non  proprie  movet  ad  opus  ;  altera  vero  est 
proprie  practica  et  regula  agendorum,  de  qua 
hic  est  sermo,  quse  ulterius  subdividi  potest  in 
conscientiam  consiliorum,  vel  prseceptorum, 
aut  prohibitorum,  et  aliis  similibus  modis,  qui 
consummantur  in  solo  materiali  objecto,  pos- 
sunt  facile  multiplicari. 

2.  Secunda  divisio  in  conscientiam  veram,vel 
falsam. —  Veritas  practica  quoad  conscientiam 
spectat,  qualis  esse  debeat.  —  Secunda  divisio 
principalis  est  in  conscientiam  veram  et  fal- 
sam,  seu  erroneam :  cum  autem  conscientia 
erronea  sit  ignorantia  qusedam  pravse  disposi- 
tionis,  ad  illam  applicari  possunt  omnes  divi- 
siones  supra  traditse,  qucestione  sexta :  potest 
enim  esse  vincibilis,  vel  invincibilis,  etc.  Quan- 
do  autem  dicimus  conscientiam  esse  judicium 
practicum,  non  est  facile  ad  explicandu>m  quid 
ad  iUius  veritatem  requiratur,  nam  Aristote- 


440  DE  PROXIMA  REGULA  BONITATIS  ET 

les  6,  Ethic,  cap.  2,  quem  ubique  imitatur 
D.  Thomas  1,  2,  qusest.  19,  art.  3,  ad  2,  et 
qusest.  57,  art.  5,  ad  3,  l,contraGentes,  c.  62 
et  67,  distinguit  inter  veritatem  speculativam 
et  practicam,  et  priorem  dicit  sumi  ex  confor- 
mitate  ad  rem,  posteriorem  vero  ex  conformi- 
tate  ad  appetitum  rectum^  de  qua  conformi- 
tate  magna  est  controversia  inter  doctores,  ut 
videre  licet  in  Cajetano,  dicta  quaest.  57,  a.  5, 
ad  3,  et  Durando,  in  3,  dist.  36,  et  latissime 
Corduba,  lib.  2,  queest.  8,  9  et  sequentibus, 
nam  Gajetanus  et  alii  dicunt  esse  intelligen- 
dum  de  conformitate  ad  appetitum  rectum 
antecedentem,  quibus  favet  D.  Thomas  expo- 
nens  Aristotelis  dictum  de  judicio  practico, 
quod  versatur  circa  media  ex  intentione  hnis ; 
nam  tunc  est  practice  verum,  quando  est  con- 
forme  intentioni  rectaa.  Scotus  vero  illud  in- 
telligit  de  appetitu  recto  subsequente,  seu  ju- 
dicato  per  tale  judicium,  et  intelligit  tunc 
judicium  esse  practice  verum,  quando  actus 
appetitus,  qui  juclicatur  honestus  revera  hic  et 
nunc  est  honestus  respectu  operantis,  quamvis 
fortasse  secundum  se  non  sit  talis,  qualis  ju- 
dicatur  :  unde  fit  etiam  ut  Scotus  ponat  hanc 
veritatem  practicam  in  cognitione,  ut  sic;  Ga- 
jetanus  vero  negat  posse  esse  veritatem  practi- 
cam  sine  recto  appetitu,  vel  antecedenti,  vel 
etiam  consequenti,  si  illum  exigat  veritas  ju- 
dicii  practici. 

3.  Sed  quanquam  loquendo  stricte  de  im- 
perio  prudentiae,  ut  sic,  possit  inter  has  opi- 
niones  esse  controversia,  quse  ad  prsesentem 
locum  non  spectat,  tamen,  proprie  loquendo 
de  judicio  conscientise,  mihi  videtur  doctrina 
Scoticlarior  et  verior,  et  utilior,  quia  judicium 
conscientise  non  tantum  de  actu  circa  ruedia, 
sed  etiam  de  actu  circa  finem,  quia  uterque 
actus  potest  esse  bonus  et  malus  :  unde  uter- 
que  indiget  regula  judicii  intellectus,  quee  est 
per  judicium  practicum;  unde  uterque  potest 
esse  conformis,  vel  contrarius  conscientiee.  Ex 
quo  tandem  concluditur  conscientiam,  ut  sic, 
non  posse  dicere  habitudinem  ad  appetitum 
rectum  antecedentem,  quia  ille  appetitus  rec- 
tus  necesse  est,  ut  supponat  judicium  con- 
scientiae,  in  quo  sistendum  est  tanquam  in 
priori,  quandoquidem  intellectus  prior  est  vo- 
luntate,  et  in  illo  quidem  primo  judicio  con- 
scientise  potest  esse  veritas,  et  falsitas  practi- 
ca,  quae  non  potest  sumi  per  conformitatem 
ad  appetitum  rectum  antecedentem :  ergo  per 
conformitatem  ad  appetitum,  qui  est  objectum 
talis  judicii. 

4.  Dices,  teste  Aristotele,  eodem  6,  Ethic, 


MALITLE  IIUMANORUM  ACTUUM,  ETC. 
cap.  1:  Appetitus  est  rectus  quatenus  sequitur 
rationem  rectam ;  ergo  si  e  contrario  ratio  est 
vera  per  ordinem  ad  eumdem  appetitum  sub- 
sequentem,  erit  circulus.  Respondetur  non 
esse  circulum,  quia  interveniunt  diversa  ge- 
nera  causarum,  nam  conscientia  est  recta  con- 
formitate  ad  appetitum,  ut  objectum,  et  rem 
judicatam  :  e  contrario  vero  appetitus  est  rec- 
tus  ex  conformitate  ad  rationem,  ut  applican- 
tem  debitum  objectum  appetibile,  et  alii  for- 
tasse  dicent,  ut  ad  effective  moventem.  Sed 
urgebis:  nam  hinc  nulla  videtur  esse  diffe- 
rentia  inter  veritatem  speculativam  et  practi- 
cam,  quia  etiam  veritas  practica  sumitur  ex 
conformitate  acl  rem  judicatam,  et  ad  summum 
erit  differentia  materialis,  quia  hic  res  judicata 
est  actus  voluntatis;  in  alia  autem  veritate  spe- 
culativapotestessequeecumque  res.  Responde- 
tur  revera  in  hoc  esse  aliquam  similitudinem, 
quse  est  omnino  necessaria  :  quia  utraque  ve- 
ritas,  est  veritas  judicii  et  cognitionis  :  unde 
utraque  esse  debet  commensurata  objecto  suo : 
solum  est  advertendum,  quod  veritas  specula- 
tiva  non  causat  objectum,  neque  efficit,  ut  sit 
ipsi  conforme :  judicium  vero  practice  verum, 
si  revera  tale  est,  efficit,  ut  appetitus,  qui  ex 
illo  nascitur  sit  rectus,  quantum  est  ex  parte 
ipsius  judicii,  et  quia  sufficienter  applicat  ob- 
jectum,  quod  voluntas  prosequendo  recte  ten- 
dit,  et  ideo  hsec  veritas  practica  non  solum  est 
cognoscitiva,  sed  etiam  causativa,  atque  ita 
quotiescumque  appetitus,  qui  sequitur,  ho- 
nestus  est,  conscientia  per  quam  regulatur  vera 
est,  et  e  contrario  quandocumque  conscientia 
est  vera  practice,  appetitus,  qui  ex  illa  se- 
quitur,  rectus  erit,  et  hoc  modo  recte  dicitur 
veritas  practica  conscientiee  sumi  ex  conformi- 
tate  ad  appetitum  rectum,  e  contrario  falsitas 
practica  sumitur  ex  difformitate  ad  eumdem 
appetitum. 

5.  Conscientia  dupliciter  dicipotest,  vera  et 
falsa. — Conscientia  practice  vera  quomodo  pos- 
sit  esse  speculative  falsa. — Atque  hinc  constat 
dupliciter  posse  esse  conscientiam  veram,  aut 
falsam,  speculative  et  practice,  mterdum  enim 
vel  utroque  modo  vera  est,  vel  utroque  modo 
falsa :  scilicet  quando,  et  rei  ipsi  secundum  se, 
et  secundum  intrinseca  ejus  principia,  et  in 
particulari,  ut  hic  et  nunc,  comparatur  an 
operantem,  conformis  est,  vel  difformis  :  ali- 
quando  vero  est  vera  practice,  et  falsa  specu- 
lative,  quo  modo  conscientia,  quse  vocatur 
erronea  invincibiliter  falsa  est,  quatenus  erro- 
nea  est :  est  autem  practice  vera,  quia,  ut 
supra  dictum  est,  appetitus,  qui  ex  illa  sequi- 


DISPUTATIO  XII.  SEGTIO  II. 


441 


tur,  revera  rectus  est,  unde  ejus  veritas  est 
practica.,  quia  sumitur  in  ordine  ad  appetitum 
sic  operantis  cum  his  circumstantiis,  et  cum 
illo  habet  veram  conformitatem.  Dices,  quo- 
modo  potest  idem  judicium  simul  esse  verum 
et  falsum.  Respondetur  primo ,  quia  heec  ad 
modum  relativi  dicuntur  respectu  diversorum, 
sicut  simile  et  dissimile.  Secundo.,  quia  si  res 
attente  consideretur,  tale  judicium  conscien- 
tise^  quod  est  practicum,  de  actione  sic  ope- 
rantis  est  simpliciter  verum,,  falsum  autem, 
vel  erroneum  videtur  denominari,  aut  solum 
per  denominationem  extrinsecam  et  concomi- 
tantiam,  quia  fundatur  aliquo  modo  in  aliquo 
errore  circa  aliquam  conditionem ,  ex  qua 
pendet  honestas  tahs  actus,  quia  judicium,  ut 
diximus,  solet  interdum  applicare  conscien- 
tiam,  vel  dicitur  certe  illud  judicium  erro- 
neum,  seu  falsum  comparatum  non  ad  objec- 
tum  circa  quod  hic  et  nunc  versatur,  sed  ut 
comparatur  ad  objectum  secundum  se  sump- 
tum,  prout  natura  ejus  exigebat,,  ut  quando 
Jacob  judicavit  licitum  sibi  esse  petere  debi- 
tum  a  Lia,  illud  judiciumeratverum  practice, 
id  est,  comparatum  adobjectum  uthic  et  nunc 
sic  propositum,  tamen  comparatum  ad  perso- 
nam  Lise  secundum  se,  et  secundum  conditio- 
nem,  quara  in  re  ipsa  habebat,  erat  falsum, 
quia  vere  non  erat  propria  uxor;  unde  ad 
eumdem  modum  fieri  e  contrario  potest,  ut 
judicium  sit  practice  falsuro ,,  et  speculative  ve- 
rum,  ut  si  in  eodem  casu  Jacob  judicasset  non 
fuissereddendum  debitum  Liee,  practice  enim 
falsum  esset,  licet  considerata  re  secundum  se 
esset  verum. 

6.  Tertia  divisio  conscientite. — Tertio  divi- 
ditur  conscientia  in  certam,  dubiam.,  probabi- 
lem  et  scrupulosam,  cum  enim  conscientia  sit 
actus  cognitionis  et  judicii  proprii,  et  per  se, 
dividitur  per  proprietates  cognitionis.,  unde  si- 
cut  ex  ordine  ad  materiale  objectum  dividitur 
per  veram  etfalsam,  ita  ex  ordine  ad  formale, 
seu  ad  medium  judicandi  dividitur  per  cer- 
tam,  dubiam^  probabilem  et  scrupulosam.  Pe- 
tes,  quomodo  possint  esse  plura  membra  hu- 
jus  divisionis,  omne  enim  medium  essentiendi 
solum  est  aut  certum,  aut  probabile  ;  unde 
nulla  videtur  esse  conscientia  dubia  distincta 
a  probabili;  nam  vel  includit  judicium  cum 
formidine,  et  ita  coincidit  cum  probabih,  vel 
nullum  includit  judicium,  sed  consisit  in  ne- 
gatione.,  vel  impotentia  assentiendl,  et  ita  non 
est  conscientia.  Aliunde  vero  videtur  ibi  deesse 
aliud  membrum  conscientiae  temerariae :  ut  ex- 
plicetur  heec  divisio,   advertendum  est  fere 


omnia  illa  membra  posse  duplici  ratione  ita 
denominari,  nimirum,  aut  intrinsece  et  for- 
maliter,,  vel  extrinsece  et  concomitanter. 

7.  Quid  conscientia  certa.  —  Quid  dubia,  et 
quotuplex.  —  Quid  probaMlis.  —  Primo  ergo 
conscientia  certa  propriissime  dicitur,  quee  est 
formaliter,  et  in  suis  etiam  principiis  omnibus 
talis  est,  ut  formidinem  excludat,  unde  dici 
potest  certa  tam  speculative,  quam  practice, 
quia  etiam  illud  judicium  ultimum  de  hones- 
tate  actionis  certum  est,  et  omnia  etiam  judi- 
cia,  quse  antecedunt,  et  conditiones  ejus,  etc, 
certa  etiam  sunt.  Hinc  secundo  conscientia 
dubia  dupliciter  contiugere  potest:  uno  modo 
practice  in  illo  judicio  ultimo  de  actione.,  et 
hanc  volo  formaliter  et  intrinsece  dubiam  : 
hsec  tamen  conscientia,  ut  ab  aliis  distingui- 
tur,  revera  non  includit  positivum  judicium 
practicum,  sed  potius  carentiam,  vel  suspen- 
sionem  circa  honestatem.,  vel  turpitudinem 
actionis;  denominatur  autem  conscientia  vel 
reductive  eo  modo,  quo  in  moralibus  privatio 
reducitur  ad  positivum,  vel  certe  illud  judi- 
cium,  quo  quis  interdum  judicat,  aliquid  sibi 
esse  agendum  cum  illa  dubitatione  turpis,  vel 
honesti,,  dicitur  conscientia  dubia,  alio  vero 
modo  illucl  judicium  practicum  denominatur 
dubium  solum  extrinsece,  quee  dubitatio  non 
excludit  certitudinem  practicam  in  ipso  ultimo 
judicio,  sed  tantum  speculativam  circa  rem 
aliquam,  quse  ante  illucl  juclicium  supponit,  ut 
quando  aliquis  dubitans  an  emiserit,  vel  non 
emiserit  votum,  judicat  sibi  esse  licitum  non 
implere  :   heee  conscientia  est  practice  certa 
formaliter,  extrinsece  vero  potest  denominari 
dubia,  ut  dictum  est.  Atque  idem  prorsus  est 
de  conscientia  probabili,  nam  interdum  potest 
e?se  talis  intrinsece  in  ipsomet  practico  judicio 
de  honestate  actionis,  ut  quando  solum  ex 
motivo  probabili  assentior  cum  formidine,  an 
hoc  mihi  liceat,  et  talis  conscientia  est  certa 
practice,  non  speculative.  Aliquando  dicitur 
conscientia  probabilis  solum  per  extrinsecam 
denominationem,,  quee  non  excludit  practicam 
certitudinem  proprii  judicii  conscientise,  sed 
speculativam  tantum,    et   connotat   aliquam 
conditionem  misericordisej  vel  actionis,  ex  qua 
pendet  honestas  actus  secundum  esse  proba- 
biliter  cognitam,  ut  quando  quis  dubitat,  utrum 
contractus  fuerit  licitus  necne?  Et  ex  opinione 
tantum  probabili  judicat  fuisse  licitum,  inde- 
que  practice  infert  se  esse  secutum  non  resti- 
tuendo.  Hoc  judicium  tunc  est  formaliter  et 
practice  certum,  quamvis  extrinsece  et  specu- 
lative  dicatur  conscientia  probabilis.  Queeres 


442 


DE  PROXIMA  REGULA  BONITATIS  ET  MALITI^E  HUMANORUM  ACTUUM,  ETC. 


quomodo  in  re  dubia,  vel  probabili  potest 
fundari  certitudo  ?  Respondetur  ,  quia  non 
fundatur  in  illo  tanquam  in  principio,  sed  so- 
lum  tanquam  in  solo  simplici  termino,  seu 
extremitate  syllogismi,  ex  quo  conficitur  cer- 
tum  aliquod  principium  practicum  in  hunc, 
vel  similem  modum.  In  tali  dubio  vel  proba- 
bilitate  licitum  est  sic  operari;  sed  bic  inter- 
cedit  tale  dubium,  vel  probabilitas  :  ergo  lici- 
tum  est,  etc. ;  illee  enim  preemissse  non  sunt 
dubiee,  vel  probabiles,  sed  evidentes,  et  certse, 
vel  assumunt  dubium,  vel  probabile  tanquam 
medium,  vel  extremitatem  syllogismi. 

8.  Quid  scrupulosa,  et  quotuplex.  —  Eodem 
etiam  modo  explicanda  est  conscientia  scru- 
pulosa,  quae  dupliciter  etiam  contingit.  Uno 
modo  fbrmaliter  in  ipsomet  judicio  praetico, 
ut  quando  homo  judicat  sibi  boc  esse  peccatum 
non  ex  principiis  eertis,  aut  probabilibus,  sed 
ex  nimio  quodam  timore,  et  cordis  anxietate 
eum  quibusdam  apparentibus  principiis,  et  ta- 
lis  conscientia  merito  distinguitur  a  certa  et 
probabili,  quia  quamvis  includat  judicium  opi- 
nativum,  non  tamen  probabile,  neque  enim 
omnis  opinio  probabilis  est.  Alio  vero  modo 
dicitur  conscientia  scrupulosa,  quee  non  exclu- 
dit  practicam  certitudinem  in  judicio  conscien- 
tia3,  sed  habet  cum  illo  conjunctas  quasdam 
dubitationes  ortas  ex  iisdem  affectibus  et  ap- 
parentiis,  nam  quia  illa  certitudo  tantum  prac- 
tica  est,  et  aliquo  modo  fundatur  in  aliqua 
probabilitate  vel  dubitatione,  ideo  ex  illo  ca- 
pite  oriri  possunt  hujusmodi  timores,  vel  du- 
bitationes,  a  quibus  heec  conscientia  extrinsece 
denominatur  scrupulosa,  quee  tamen  non  im- 
pedit  honestatem  actionis,  ut  supra  dixi.  Te- 
meraria  conscientia  ad  hanc  ultimam  revo- 
canda  est,  habet  enim  eumdem  modum  judicii, 
quem  conscientia  formaliter  scrupulosa  :  nam 
sicut  hsec  ex  nimio  timore  propter  solam  ap- 
parentiam  judicat  malum,  quod  malum  non 
est :  ita  illa  ex  nimio  affectu  propter  solas  ap- 
parentes  rationes  judicat  honestum,  quod  ho- 
nestum  non  est,  atque  ita  constat  tota  ratio 
illius  divisionis.  Quomodo  autem  hic  omnibus 
conscientiis  utendum  sit  ad  honeste  operan- 
dum,  declarandum  superest. 

SECTIO  III. 

Quanam  conscientia  sufficiat  ad  honeste 
operandum. 

1 .  Primo  constat  aliquam  requiri  rectam  ad 
honestam  operationem,  quo  sensu  docuit  id 
D.  Thomas,  queest.  19,  art.  3,  dependere  bo- 


nam  voluntatem  ex  recta  ratione,  et  ratio  ejus 
est  optima,  quia  voluntas  pendet  ex  ratione, 
ut  ostendente  objectum,  et  ideo  necessaria  est 
ratio,  quae  ostendat  objectum  honestum,  ut 
voluntas  sit  honesta.  Item  voluntas  est  poten- 
tia  ceeca :  indiget  ergo  dirigente  et  gubernante, 
ut  recta  tendat :  hoc  autem  non  est,  nisi  recta 
ratio,  quse  hoc  praestat  per  judicium  conscien- 
tiee :  quocircasihoc  judicium  certum  sit,  non  est 
dubium  quin  in  suo  genere  sufficiat  ad  hones- 
tatem  voluntatis,  neque  enim  aliquid  amplius 
ab  homine  requiri  potest,  cum  et  objectum 
propositum  sufficiens  sit ,  ut  supponitur,  et 
modus  etiam  proponendi  sit  perfectus  quantum 
ab  homine  prsestari  potest :  difficultas  solum 
est,  an  hoc  non  solum  sufficiat,  sed  etiam  re- 
quiratur  ad  honestam  operationem,  et  ratio 
dubii  esse  potest,  quia  judicium  probabile  suf- 
ficit  ad  movendam  voluntatem,  et  videtur 
etiam  sufficere,  ut  rationabiliter  moveatur, 
quia  ad  recte  operandum  humano  modo  suffi- 
cit  queedam  moralis  diligentia  :  neque  enim 
semper  tenetur  homo  praestare  summum,  quod 
potest :  habere  autem  certitudinem  in  singuhs 
actionibus,  vel  excedit  humanam  diligentiam, 
vel  summam  requirit,  quia  incertae  providen- 
tise  nostrse  :  ergo  sufficit  probabilis  cognitio. 
Confirmatur,  nam  ad  male  operandum  non 
requiritur  perfecta  haec  cognitio  :  ergo  neque 
ad  bonum. 

2.  Prima  conclusio. — Dicendum  primo,  ut 
voluntas  sit  recta,  necessarium  esse  ut  sequa- 
tur  judicium  conscientise  practice  certum  de 
honestate  objecti  et  actionis  :  ita  doctores  om- 
nes,  D.  Thomas,  in  4,  dist.  37,  et  quodlib.  8, 
art.  13,  ubi  expresse  negat  sufficere  probabi- 
lem  conjecturam,  quod  intelligendum  est  de 
practica  probabilitate.  Idem  hic,  queest.  19, 
art.  5  et  6,  Cajetanus,  tom.  1,  Opusculorum, 
tract.  31,  dub.  7,  Adrianus,  quodlib.  2,  Na- 
varrus,late,  cap.  Si  quis  autem, de  Pcenitentia, 
dist.  7,  Corduba  3,  de  Conscientia,  qusest.  5. 
Ratio  omnium  est  illud  Eccles.  13:  Qui  amat 
periculum,  peribit  in  illo  :  nam  tenetur  homo 
in  suis  operationibus  cavere  quantum  potest 
omne  periculum  peccandi,  et  hoc  sensu  dicunt 
seepe  jura,  ut  sect.  5,  dubio  6,  citabimus,  in 
dubiis  tutiorem  partem  esse  eligendam,  et  ad 
idem  applicari  potest  illud  Gregorii,  lib.  8, 
epistola  30  :  G-ravc  est  et  indecens  in  re  dubia 
certam  proferre  sententiam,  refertur  in  cap. 
Grave,  11,  quaest.  3;  ergo,  ut  homo  recte  mo- 
raliter  operetur,  oportet  excludere  omne  du- 
bium  et  periculum  malitise :  hoc  autem  non 
fit  sine  judicio  certo  saltem  practico. 


DISPUTATIO  XII.  SECTIO  III. 


443 


3.  Dices  hanc  rationem  recte  probare  requiri 
judicium  determinatum,  quod  excludat  dubi- 
tationem,  quasi  privativam,  non  tamen  pro- 
bat  requiri  judicium  quod  excludat  formidi- 
nem,  nam  judicium,  probabile  sufficit  ad  ex- 
cludendum  morale  periculum  malitiae,  quia 
jam  prsestat  homo,  quod  moraliter  potest. 
Respondetur  hoc  argumentum  declarare  prac- 
ticam  certitudinem  necessariam,  quia  si  cum 
probabili  judicio  speculativo  excluditur  peri- 
culum  malitiae,  profecto  ut  homo  rationabili, 
et  humanomoreoperetur,oportetuthoc  ipsum 
cognoscat  et  judicet,  sed  hoc  ipso  habet  judi- 
cium  practice  certum  de  honestate  suse  actio- 
nis,  quia  ex  principiis  certis  judicat  hic  et 
nunc  se  operari  sine  periculo  malitise.  Unde 
sumitur  confirmatio,  nam  semperpotest  homo 
facili  negotio  habere  hanc  certitudinem,  quia 
si  faciat  moralem  diligentiam,  et  juxta  proba- 
bilem  opinionem  comparatam  operetur,  jam 
est  certus  practice  de  honestate  actiouis.  Re- 
plicabis,  quamvis  verum  sit,  semper  posse  in 
re  haberi  hanc  certitudinem,  multos  tamen 
esse  posse  ignorantes,  qui  non  possint  dubita- 
tionem,  vel  probabilitatem  suam  ad  practicam 
certitudinem  revocare,  quia  nesciunt  reflecti 
super  suam  actionem  et  dispositionem.  Res- 
pondetur,  quamvis  sint  multi,  qui  nesciant 
explicare  hanc  certitudinem  per  sua  princi- 
pia,  nec  reducere  illam  ad  syllogisticam  for- 
mam,  tamen  vix  posse  aliquem  reperiri,  qui 
ratione  utatur,  et  tamen  de  suis  actionibus 
nesciat  judicare,  absque  hsesitatione  et  for- 
midine,  se  bene  et  secure  operari,  quando 
juxta  cognitionem,  quam  assequitur,  bona 
fide  operatur,  quod  honestum  videtur,  et  qui 
hoc  judicium  ferre  non  potest,  merito  dici 
potest  non  operari  ex  perfecta  humana  delibe- 
ratione. 

4.  Qualis  certitudo  requiratur  in  judicio  ut 
voluntas  sit  recta. —  Unde  etiam  intelligitur, 
qualis  sit  hsec  certitudo,  quam  requirimus, 
duplex  enim  distingui  solet :  una  ex  medio,  et 
proportionata  motivojudicandi,  altera  exparte 
subjecti,  quee  potius  temeritas  qusedam,  vel 
pertinentia  dici  potest,  quia  excedit  propor- 
tionem  medii  ex  voluntaria  adhaesione.  Dicen- 
dum  itaque  est  priorem  certitudinem  hic  re- 
quiri :  ratio  est,  quia  hsec  debet  esse  certitudo 
prudentiee,  quse  est  certitudo  virtutis  intellec- 
tualis,  hujusmodi  autem  certitudo  semper  ori- 
tur  ex  medio,  seu  prmcipiis  propriis.  Itemcer- 
titudo,  de  qua  agimus,  habet  conjunctam  fal- 
libilem  veritatem,  quia  actus,  qui  sequitur  ex 
hoc  judicio^  infallibiliter  est  honestus  :  certi- 


tudo  autem  ex  parte  subjecti  tantum  non  habet 
conjunctam  infallibilem  veritatem. 

5.  Secunda  conclusio.  — Dicendum  secundo 
ad  malam  operationem  non  requiri  judicium 
certum  de  malitia,  sed  satis  est,  quod  homo 
vohmtarie  operetur  sine  judicio  certo  de  ho- 
nestate.  Hoc  est  certum  ex  principiis  supra 
positis,  nam  bonum  requirit  causam  integram, 
et  ideo  postulat  certam  regulam  et  directio- 
nem  :  ad  malitiam  vero  sufficit  quicumque 
defectus.  Item  ad  bonum  Don  satis  est  operari, 
ita,  ut  accidere  possit  actionem  esse  bonam, 
nisi  periculum  malitiee  caveatur.  Ad  malum 
autem  satis  est  se  voluntarie  exponere  morali 
periculo  malitise,  et  ideo  hoc  ipso,  qucd  quis 
dubitet  de  bonitate  actionis,  vel  malitut,  satis 
est,  ut  male  operetur.  Dices  hoc  ipso,  qtk.d  ha- 
beat  tale  judicium,  quasi  speculativum,  patest 
habere  judicium  practice  certum,  quod  sic 
operando  male  agit.  Respondetur  verum  ^sse 
ita  posse  haberi  hoc  judicium,  tamen  nonesse 
necesse,  quod  illud  actu  habeat,  sicut  neces- 
sarium  est  ad  bonitatem. 

6.  Ad  malitiam  an  requiratnr  actuale  con- 
scientice  judicium.  —  Unde  obiter  expeditur 
aliud  dubium  supra  tactum,  quod  hic  attigit 
Medina,  qusest.  19,  art.  6,  scilicet,  an  ad  ma- 
litiam  requiratur  actuale  judiciumconscientia;? 
Aliqui  enim  illud  postulant,  vei  determinate 
de  ipsa  malitia,  vel  saltem  de  dubitatione,  et 
ambiguitate  malitise  et  bonitatisipsius.  At  vero 
Medina  respondet,  non  semper  requiri,  quod 
mibi  videtur  verum  de  formali  et  actuali  ju- 
dicio  honestatis  et  turpitudinis,  aut  dubitatio- 
nis  de  illis,  quia  sufficere  potest  voluntaria 
carentia  judicii  certi,  seu  quod  idem  est,  vo- 
luntaria  applicatio  ad  operationem  sine  tali 
judicio,  ut  patet  ex  supradictis  de  inconside- 
ratione  vohmtaria,  et  per  haec  responsum  est 
rationi  dubitandi  in  principio  positse. 

SEGTIO  IV. 

Quod  judicium  conscientice  sufficiat  ad  indu- 
cendam  obligationem  homini,  ut  operetur, 
vel  omittat,  prcesertim  si  erret  conscientia. 

1.  Conscientia  de  se  haiet  quod  olligatio- 
nem  inducat.  —  Primo,  quod  conscientia  de  se 
habeat,  obligationem  inducere,  res  certa  est, 
et  communis  theologorum,  quos  referam,  et 
sumitur  ex  illo  Pauli  ad  Romanos  14 :  Quod 
non  est  ex  fide,  peccatum  est,  id  est :  quod  non 
est  secundum  conscientiam,  ut  constat  ex  ipso 
contextu,  et  ex  omnibus  seu  Graecis,,  seu  Lati- 


DE  PROXIMA  REGULA  BONITATIS  ET 
nis  exponentibus,  et  ex  Pontificibus  supra  re- 
latis  :  unde  licet  Hieronymus,  et  Beda,  et  Au- 
gustinus  4,  contra  Julianum,  cap.  3,  interdum 
exponant  de  fide  infusa,  tamen  non  excludunt 
priorem  expositionem ;  si  ergo  non  agere  se- 
cundum  conscientiam  est  peccatum,  conscien- 
tia  obligationem  inducit,  nam  omne  peccatum 
est  contra  aliquam  obligationem,  atque  idem 
colligitur  ex  illo  ad  Galatas  5 :  Testificor  omni 
homini  circumcidenti  se,  quia  delitor  est  uni- 
versce  legis  faciendce,  scilicet  ratione  conscien- 
tiee,  atque  idem  sumitur  ex  cap.  Litteras,  de 
Restitutione  spoliatorum,  capite  ultimo,  de 
Preescriptione,  cap.  Per  tuas,  2,  de  Simonia, 
capite  Inquisitionis ,  de  Sententia  excommu- 
nicationis,  et  cap.  Si  Virgo3&,  qusest.  1.  Ratio 
vero  est  eadem,  quee  supra  tacta  est,  quia  vo- 
luntas  est  cseca  potentia,  quse  per  se  non  potest 
percipere  obligationem  legis;  obligatur  ergo 
mediaratione,  quam  ideo  supra  diximuslegem 
indicantem.  Unde  recte  D.  Thomas,  hic,  q.  19, 
art.  5,  dicit,  conscientiam  non  proprie  obligare 
tanquam  per  se  causam,  sed  tanquam  appli- 
cantem  legem  superioris,  seu  subjectum  na- 
tura  sua  inducens  talem  obligationem. 

2.  Requiritur  tamen  ut  conscientia  judicet 
rem  non  solum  esse  lonam,  sed  etiam  necessa- 
Ham  ad  honestatem.  —  Sed  superest  explican- 
dum  quas  conditiones  requirat  conscientia,  ut 
obliget,  et  potissimum  dubium  est  an  requirat 
veritatem  et  certitudinem  :  ex  dictis  enim  se- 
quitur,  ut  conscientia  obliget,  necessarium 
esse,  ut  in  objecto  obligationem  proponat,  ita 
ut  non  solum  judicet  aliquid  esse  bonum,  sed 
etiam  necessarium  ad  bonestatem;  potest  enim 
conscientia  obligare  vel  ad  omittendum,  vel 
ad  faciendum :  et  ad  boc  ex  parte  objecti  satis 
est,  ut  contrarium  proponat  tanquam  malum, 
quia  omne  malum  cavendum  est  natura  sua, 
et  vitandum.  Vel  potest  obligare  ad  aliquid 
faciendum  :  idque  dupliciter,  scilicet  vel  quoad 
exercitium  actus,  et  ad  boc  necesse  est,  ut  ju- 
dicem  me  teneri  hic  et  nunc  ad  hoc  faciendum : 
vel  quoad  specificationem  tantum,  ut  si  judicem 
quamvis  non  tenear  orare,  verbi  gratia,  tamen 
si  orare  velim,  debere  orare  attente,  vel  alio 
modo,  et  tunc  etiam  necesse  est,  ut  illam  con- 
ditionem  proponat  tanquam  necessariam  ad 
honestatem,  et  ratio  generalis  est,  quia,  ut 
dixi,  conscientia  non  obligat,  nisi  ut  applicans 
legem,  seu  obligationem,  quae  ex  objecto  nas- 
citur  :  ergo  necesse  est,  ut  proponat  objectum, 
ut  inducens  obligationem ,  vel  ex  se,  vel  ex 
superioris  mandato.  Confirmatur,  nam  hacra- 
tione  judicium,  etiam  de  meliori  bono,  non 


MALITItflHUMANORUM  ACTUUM,  ETC. 

inducit  obligationem,  neque  facit  contrariam 
omissionem  malam  :  atque  hinc  ulterius  extra 
controversiam  est,  quando  hoc  judicium  con- 
scientiae  est  verum,  quia  nimirum  in  re  est  illa 
lux,  quam  conscientia  proponit,  tunc  sine  du- 
bio  inducere  obligationem,  quia  concurrunt 
omnia,  quee  desiderari  possunt,  tam  ex  parte 
causse  per  se,  quam  ex  parte  applicationis. 
Difficultas  est,  quando  conscientia  applicat  le- 
gem,  quae  in  re  non  est,  prout  dicitur  fieri  in 
conscientia  erronea,  in  quo  sunt  varii  modi 
dicendi. 

3.  Conscientiam  erroneam  non  olligare.  — 
Prima  opinio.  —  Prima  opinio  absolute  negat 
hujusmodi  conscientiam  inducere  obligatio- 
nem,  ut  refert  Glossa,  cap.  Omnes,  §  Ex  his  28, 
queest.  1,  et  potest  ita  suaderi  ex  Cajetano  hic, 
art.  5  et  6,  quia  conscientia,  vel  obligat  ra- 
tione  legis,  quam  applicat,  vel  ratione  accep- 
tationis :  sed  heec  conscientia  non  obligat  priori 
titulo,  quia  revera  non  applicat  legem,  neque 
etiam  posteriori,  quia  pendet  heec  ex  volun- 
tate  hominis  habentis  talem  conscientiam, 
quia  suo  arbitrio  potest  illam  non  acceptare, 
sed  deponere,  ut  Cajetanus  ibi  dicit. 

4.  Secunda  opinio.  —  Secunda  opinio  dis- 
tinctione  utitur,  potest  enim  conscientia  pro- 
ponere  obligationem,  quee  in  re  non  est,  quam- 
vis  etiam  non  sit  in  illa  prohibitio  :  ut  quando 
rem  indifferentem ,  vel  etiam  bonam,  quee 
tantum  est  sub  eonsilio,  proponit  ut  preecep- 
tam  et  necessariam,  et  tunc  dicitur  obligare, 
quia  nulla  est  major  vis,  qua?  possittalem  obli- 
gationem  impedire.  Aliquando  vero  potest 
conscientia  proponere,  ut  obligatoriam  rem 
malam,  seu  prohibitam,  et  tunc  negant  obli- 
gare,  quia  non  potest  habere  vim  contra  legem 
superiorem,  nec  fieri  potest,  ut  obliget  con- 
scientia  ad  malum  :  ita  refert  D.  Thomas,  hic, 
et  ex  parte  indicat  Alensis,  2,  part.  qusest.  137, 
memb.  3,  art  1,  tamen  D.  Thomas  vocat  hanc 
opinionem  irrationabilem,  id  est,  non  conse- 
quenter  loquentem  ,  quia  si  in  priori  casu 
conscientia  obligat,  ideo  est,  quia  proponit  ap- 
parentem  legem  ubi  non  est,  et  voluntas  ho- 
minis,  sicut  non  movetur  ex  his,  quee  in  re 
sunt,  sed  quee  sibi  apparent,  ita  etiam  non 
obligatur,  nisi  juxta  legem  cognitam  veram, 
vel  apparentem ;  sed  quee  potest  ratio  propo- 
nere  apparentem  legem  circa  rem  malam,  vel 
prohibitam,  sicut  circa  indifferentem,  vel  bo- 
nam,  ut  circa  mendacium  :  ergo  eadem  est  de 
utroque  ratio. 

5.  Tertia  opinio.  —  Tertia  opinio  negat, 
hanc  conscientiam  obligare,  sedligare.  Ita  Du- 


DISPUTATIO 
randus,  in  2,  dist.  39,  queest.  5,  et  idem  fere 
sentiunt,  qui  dicunt  obligare  non  simpliciter 
ad  id  quod  proponit,  sed  disjunctive,  scilicet 
vel  ut  talis  conscientia  deponatur,  vel  ut  fiat, 
quod  proponit,  quomodo  etiam  loquitur  Alen- 
sis,  supra,  et  heec  opinio  parum  differt  a  com- 
muni,  non  tamen  est  cur  negetur  modus  lo- 
quendi.  Ut  tamen  melius  procedamus,  distin- 
guamus  hanc  erroneam  conscientiam  in  in- 
vincibilem  et  vincibilem,  seu   voluntariam. 

6.  Dicendum  primo,  conscientiam,  quamvis 
erret,  si  invincibilis  sit,  absolute,  et  simpliciter 
obligare.  Ita  D.  Thomas,  hic,  et  reliqui  docto- 
res,  in  2,  dist.  39,  Bonaventura,  art.  1,  q.  3, 
Richardus,  a.  1,  q.  3,  Gabriel,  a.  3,  Ocham, 
in  3,  q.  3,  Henricus  2,  2,  quodlib,  1,  q.  18, 
Antoninus,  1  part,  tit.  3,  cap.  10  §  4,  Adria- 
nus,  quodlib.  4,  art.  2,  Almainus,  tract.  1, 
Moralium,  cap.  5,  Corduba,  q.  4,  et  a  fortiori 
patet  ex  locis  Pauli  supra  citatis,  loquitur  enim 
de  conscientia  errante.  Unde  ad  Roman.  14: 
Qui  infirmus  est  (inquit),  solus  manducet,  et 
supra,  scio  in  Domino,  quia  nihil  est  commune 
per  ipsum  nisi  ei,  qui  existimant  aliquid  com- 
mune  esse :  alio  vero  loco  sermonem  habet  de 
his,  qui  post  Evangelium  putabant  circumci- 
sionem  esse  necessariam,  1,  ad  Corinth.  8 : 
Conscieniia  eorum  cum  fit  infirma  polluitur. 

7.  Ratio  vero  est  supra  tacta,  quia  cum 
homo  per  rationem  obligetur,  juxta  modum 
et  mensuram  suee  cognitionis  obligatur :  ergo 
si  faciendo,  quod  in  se  est,  prout  ad  invincibi- 
lem  conscientiam  requiritur,  adhuc  judicatali- 
quid  esse  preeceptum,  obligatur  ex  vi  talis  ju- 
dicii.  Secundo,  quia  ille  non  potest  honeste 
agere  contra  talem  conscientiam,  illa  durante, 
ageret  enim  temere,  et  voluntarie  amplecte- 
retur  id,  quod  sub  ratione  mali  proponitur, 
neque  etiam  potest  illam  deponere,  qui  sup- 
ponitur  esse  invincibilis,  ut  infra  dicani :  con- 
scientia  enim  non  potest  deponi,  ita  ut  homi- 
nem  excuset,  nisi  ex  prudenti  et  sufficienti  ju- 
dicio  fiat,  quia  alioqui  esset  evidens  periculum 
errandi :  in  casu  autem  de  quo  agimus,  non 
potest  intervenire  hujusmodi  motivum,  alio- 
quin  non  esset  ignorantia  invincibilis.  Tertio, 
quia  hujusmodi  conscientise  judicium  est  prac- 
tice  verum  et  certum,  quia  cum  procedat  ex 
ignorantia  invincibili  speculativa ,,  reducendum 
est  ad  principia  practica  certa:  ergo  hic  et 
nunc  vere  obhgat,  sicut  per  se  ipsum  judica- 
tur. 

8.  Primum  corollarium.  —  Atque  hinc  in- 
fertur  primo  actum  illuin,  quo  voluntas  se  con- 
format  huic  conscientiee,,  esse  bonum,  imo  et 


XII.  SECTIO  IV.  445 

ejusdem  virtutis,  cujus  esset,  si  re  vera  objec- 
tum  a  parte  rei  tale  esset,  ut  si  ex  hac  conscien- 
tia  erronea  aliquis  judicet,  se  teneri  ad  men- 
tiendum,  ut  proximo  periclitanti  subveniat, 
ille  actus  voluntatis  erit  vere  actus  misericor- 
dias  :  patet  a  fortiori  ex  dictis,  quia  si  homo 
simpliciter  obligatur  ad  iUum  actum,  ergo  est 
bonus.  Item  ille  homo  non  peccat  in  eo  actu: 
ergo  bene  operatur.  Item  illa  conscientia  est 
practice  vera :  ergo  appetitus  illi  respondens  est 
rectus.  Tandem,  quia  objectum  in  re  ipsa  non 
specificat,  sed  ut  proponitur  :  hic  autem  suffi- 
cienter,  aut  prudentia  proponitur,  quia  sub  ra- 
tione  honesti ;  ergo,  etc.  Hic  vero  occurrebant 
difficultates  ad  alias  speciales  materias  perti- 
nentes,  ut  de  fide,  utrum  possit  ex  ignorantia 
invincibili  haberi  actus  fidei,  vel  pise  affec- 
tionis  circa  falsum.  Item,  anliceatde  tali  actu 
gaudere,  quod  tractatur  in  materia  de  pecca- 
tis,  et  delectatione  morosa.  Item,  an  liceat  con- 
sulere,  de  quo  in  materia  de  correctione  fra- 
terna  et  de  confessione. 

9.  Secundum  corollarium. — Secundo  sequi- 
tur  ex  dictis  in  hujusmodi  casu  obligationem 
oriri  ex  vi  praecepti  illius  virtutis,  ad  quam 
pertinet  talis  actus,  ut  in  praedicto  casu  de 
mendacio,  obligatio  nascitur  ex  prsecepto  mi- 
sericordise,  quod  obligat  hominem  quotiescum- 
que  sufficienter  existimat  in  re  subesse  suffi- 
cienter  necessitatem  proximi,  cui  potest  com- 
mode  subvenire,  et  idem  est  in  similibus.  Unde 
facile  solvitur  difficultas  in  contrarium,  quia 
tunc  homo  formaliter  non  obligatur  admaluni, 
sed  ad  bonum,  unde  si  quid  malitise  videtur 
reperiri  in  exteriori  actu,  est  materialiter,  ut 
est  quoddam  materiale  objectum,  non  vero 
quatenus  est  actio  humana.  Unde  etiam  non 
proprie  sequitur  obligari  hominem  contra  le- 
gem  Dei,  cum  obligetur  ad  actum  virtutis :  ma- 
terialiter  autem  videtur  esse  obligatio  contra 
quamdam  Dei  legem,  quee  tunc  non  obligat, 
quia  excusatur  homo  per  ignorantiam,  et  per 
aliam  fortiorem  Dei  legem  obediendi  prudenti 
conscientiee. 

.10.  Secunda  assertio. — Dicendum  secundo, 
si  conscientia  erret  ex  ignorantia  voluntaria, 
tenetur  homo  adhibere  diligentiam,  vel  igno- 
rantiamtalem  tollat,  vel  invincibilem  reddat; 
quod  si  hoc  non  faciat,  tenetur  conscientiee 
obedire,  et  obediendo  non  evitat  culpam.  Con- 
clusio  proprie  procedit,  quando  hujusmodi 
conscientiee  judicium  est  de  actu  in  se  malo, 
ut  in  exemplo  de  mendacio  :  nam  si  actus  esset 
bonus,  vel  indifferens,  errorque  tantum  esset 
circa  obligationem,  non  tenetur  homo  expel- 


DE  PROXIMA  REGULA  BONITATIS  ET  MALITI JE  HUMANORUM  ACTUUM,  ETC. 


lere  hanc  ignorantiam  si  tali  conscientiee  vult 
obedire  atque  hoc  modo  probatur  facile  prima 
pars  conclusionis,  quia  homo  habens  hujus- 
modi  conscientiam,  non  solum  est  in  periculo 
peccandi,  sed  etiam  in  perplexitate,  nam  du- 
rans  in  eo  statu,  quidquid  faciat  peccabit :  ergo 
tenetur  adhibere  diligentiam,  ut  ab  eo  statu 
exeat. 

11.  Unde  probatur  secunda  pars,  quia  homo 
debet  ratione  regi  :  ergo  si  hic  et  nunc  per 
rationem  judicat  se  teneri  ad  aliud,  quamdiu 
non  mutat  dictamen  rationis,  neque  ad  hoc 
adhibet  diligentiam,  cogetur  tale  dictamen  se- 
qui,  quia  alias,  et  temere,  et  sine  ratione  resis- 
teret,  et  prosequeretur  actum  existimatum  ma- 
lum ;  et  revera  in  hoc  casu  loquitur  Paulus, 
citatis  locis,  praesertim  ad  Galat.,  agit  enim  de 
illis,  qui  ex  errore  culpabili  volebant  circum- 
cidi,  et  ita  hsec  est  etiam  communis  sententia 
doctorum,  quos  supra  citavi,  et  D.  Thomse, 
qusest.  17,  de  Yeritate :  videri  etiam  potest 
in  re  differt,  cum  dicit  hanc  conscientiam  li- 
gare,  quia  non  loquitur  de  materiali  vinculo, 
sed  de  morali,  quod  non  est,  nisi  obligationis 
cujusdam,  quia  haec  non  est  immediate  ad  ope- 
randum,  nec  simpliciter,  sed  ex  suppositione, 
quod  homo  non  adhibeat  diligentiam,  et  quia 
etiam  tunc,  ita  hominem  obligat,  ut  reddat 
eum  perplexum,  ideo  ad  hoc  distinguendum 
vocavit  hoc  potius  ligamen  quoddain,  quam 
obligationem  :  res  tamen  una  et  eadem  est. 

12.  Ultima  pars  conclusionis  patet  ex  supra- 
dictis,  quia  illa  ignorantia  est  voluntaria :  ergo 
et  malitia  objecti,  seu  exterioris  actus :  ergo 
voluntas  non  excusatur  a  culpa,  neque  est  in- 
conveniens  hominem  esse  perplexum  ex  ne- 
gligentia  sua  :  legatur  Gregorius  32,  Moral., 
cap.  18,  ethabetur  in  cap.  Nervi,  dist.  13. 

13.  Sed  quseres  primo,  an  in  eo  actu  inte- 
rioritunc  sit  aliqua  bonitas  ex  objecto  saltem. 
Respondetur  actum  illum  simpliciter  non  esse 
bonum,  quia  ad  minimum  caret  debita  cir- 
cumstantia,  et  debito  modo  operandi:  an  vero 
cum  hac  malitia  possit  haberi  aliqua  bonitas 
supra  dictum  est,  imo  addit  Ochamus,  supra, 
in  illo  actu  esse  duplicem  rationem  peccati, 
unam  omissionis  debitse  diligentise,  alteram 
commissionis  peccati  existimati :  sed  hoc  non 
est  necessarium,  quiailla  omissio  non  est  mala, 
nisiquatenus  est  causataliscommissionis.Quse- 
res  secundo,  in  ea  perplexitate,  quid  sit  minus 
malum,  seu  quid  potius  eligendum,  agere  con- 
tra  talem  conscientiam,  vel  secundum  illam, 
de  quo  late  Corduba,  qusestione  quarta,  dubio 
secundo.  Dicendum  breviter  non  posse  regulam 


generalem  dari,  quia  interdum  unum  potest 
esse  gravius,  interdum  aliud,  pro  ratione  ac- 
tionum  et  prseceptorum,  et  conscientise,  seu 
existimationis  operantis.  Loquendo  tamen  ex 
genere,  majus  malum  videtur  agere  contra 
conscientiam,  quia  tunc  homo  magis  directe 
amplectitur  malitiam  existimatam,  seu  cogni- 
tam. 

14.  Agere  contra  conscientiam  prcesentem  est 
intrinsece  malum. — Atquehinc  sequitur  primo 
agere  contra  conscientiam  in  universum  esse 
intrinsece  malum,  ut  recte  D.  Thomas,  q.  19, 
art.  5,  et  probant  omnia  adducta  :  addit  vero 
Almainus,  tract.  3,  MoraL,  cap.  15,  ex  dispen- 
satione  Dei  hoc  posse  licere,  quod  probabile 
existimat  Gorduba,  qusest.  10,lieet  probabilius 
oppositum,  quod  mihi  videtur  certum  cum 
Adriano,  quodlibeto  2,  art.  3,  quia  vel  illa  vo- 
luntas  Dei  fit  nota  homini,  et  sic  faciet  mutare 
conscientiam :  si  autem  non  est  nota  voluntas, 
retinebit  eamdem  malitiam,  nam  voluntarie 
amplecteretur,  quod  existimat  non  licere  :  an 
vero  haec  circumstantia  agendi  contra  con- 
scientiam,  addat  novam  malitiee  speciem,  ut 
putavit  Angelus,  cap.  7,  Moralium,  vel  saltem 
malitiam  notabiliter  aggravantem,  et  in  con- 
fessione  aperiendam,  ut  judicavit  Adrianus, 
in  4,  alibi  in  materia  de  confessione  tractan- 
dum  est,  in  utroque  enim  pars  negativa  est 
verior,  quia  hujusmodi  circumstantia  solum 
facit  actum  esse  magis  directe  voluntarium  : 
satis  ergo  erit  declarare  speciem  peccati. 

15.  Agere  contra  conscientiam  prceteritam 
aliquando  licet.  —  Secundo  sequitur  agere  con- 
tra  conscientiam  prseteritam,  mutando  illam, 
non  esse  intrinsece  malum,  sed  potius  valde 
conveniens  seepe  ad  vitandum  malum  :  ratio 
est,  quia  hujusmodi  mutatio  conscientise  ssepe 
est  rationabilis  et  necessaria,  imo  ad  hoc  adhi- 
betur  diligentia  :  ut  nova  ratione,  vel  aucto- 
ritate  inventa,  veritas  cognoscatur,  et  si  opor- 
tuerit  prius  judicium  mutetur  :  ergo  hoc,  per 
se  loquendo,  bonum  est.  Mutato  autem  judi- 
cio,  jam  non  est  regula  voluntatis  illud,  quod 
preecessit,  sed  quod  adest :  ergo  non  male  facit 
voluntas  discordando  a  priori  judicio,  imo  ad 
hoc  ssepe  tenebitur,  si  hoc  dictetur  per  judi- 
cium,  seu  conscientiam  praeteriti  formatam. 

16.  Deponere  conscientiam  quidsit. — Tertio 
intelligitur,  quid  sit  deponere  conscientiam, 
et  quomodo  liceat,  vel  etiam  saepe  necessarium 
sit  ad  malum  vitandum,  ut  omnes  doctores  do- 
cent,  nam  deponere  nihil  aliud  est,  quam  mu- 
tare  judicium,  vel  speculativum  simul  et  prac- 
ticum,  vel  saltem  practicum,  quasi  suspendeii- 


DISPUTATIO  II 
do  judicium  speculativum,  et  non  applicando 
illud  ad  opus,  ut  bene  Cajetanus,  art.  5,  qui 
tamen  non  recte  dicit,  hoc  posse  fieri  ad  libitum 
hominis,  nam  reverasic  temere  fieret,  etmora- 
hter  se  exponeret  homo  infinitis  periculis  pec- 
candi.  Debet  ergo  fieri  ex  sufficienti  aliqua  auc- 
toritate,  vel  ratione,  vel  per  sufficientia  prin- 
cipia  practica,  per  quae  homo  sibi  rationabiliter 
persuadet  hic  et  nunc  licite  posse  non  operari 
juxta  tale  judicium  speculativum,  et  tunc  fit 
deposita  conscientia  formaliter  alia,  quse  et  ad 
malitiam  excusandam,  et  ad  bene  operandum 
sufficiens  erit,  ut  ex  dictis  patet. 

SEGTIO  V. 

Quomodo  possit  Jwmo  licite  operari  cum 
conscientia  dubia. 

1.  Dubium  in  quo  proprie  consistat.  — 
Dubium  consistit  in  quadam  mentis  ambigui- 
tate,  et  voluntaria  judicii  suspensione,  non 
solum  quoad  exercitium :  hoc  enim  non  est 
satis  ad  dubitandum  :  nam  circa  res  certissi- 
mas  possumus  considerationem,  vel  judicium 
suspendere,  sed  etiam  quoad  specificationem, 
quia  nimirum  voluntas  non  determinet  intel- 
lectum  ad  alteram  partem,  quia  non  invenit 
sufficientem  rationem :  unde  non  videtur  hsec 
dubitatio  includere  solam  carentiam  actuscirca 
rem  de  qua  dubitatur,  ut  existimavit  Gano  12, 
de  Locis,  cap.  10,  sed  etiam  cognitionem,  seu 
judicium  quasi  reflexum,  de  insufficientia  me- 
dii,  seu  rationis  ad  assentiendum,  et  hoc  modo 
dubium  interdum  includit  errorem,  ut  in  eo 
qui  dubitat  de  rebus  fidei  deliberare,  quomodo 
dixit  Augustinus,  in  Enchirid.,  cap.  17,  falli 
eum  qui  judicat  incerta  ea,  quse  certa  sunt : 
interdum  vero  potest  esse  hoc  dubium  sine 
errore,  ut  quando  revera  non  subest  sufficiens 
ratio  determinans  intellectum,  quod  potest 
contingere,  vel  propter  negationem  medii  in 
utramque  partem,  ut,  an  astra  sint  paria :  vel 
propterrationes  utrinque  probabiles  cum  tanta 
sequitate,  ut  intellectus  merito  dubitet,  et  sus- 
pendat  assensum. 

2.  Prima  conclusio.  —  Primo  igitur  certum 
est,  quando  hujusmodi  genus  dubii  intervenit 
in  ipsomet  judicio  practico,  quo  voluntas  de- 
termiuanda  est  ad  honeste  operandum,  tunc 
non  posse  conscientiam  hoc  modo  dubiam 
sufficere  ad  honestatem  operationem,  quod 
docent  omnes  theologi  citati  et  cilandi ,  et 
constat  ex  dictis,  sect.  2,  nam  hsec  dubitatio 
excludit  certitudinem  practicam  de  honestate 


,  SECTIO  V.  447 

actionis,  quam  supradiximus  esse  necessariam 
ad  bonam  operationem  :  ergo  conscientia  sic 
dubia  formaliter  et  intrinsece  non  potest  suf- 
ficere  ad  bene  operandum :  unde  fit  quoties- 
cumque  homo  dubitat  hoc  modo,  an  actio  sit 
bona,  vel  mala ;  in  omissione  autem  nullam 
malitiam  timet,  teneri  semper  ad  omittendam 
talem  actionem,  de  quo  videri  possunt  Adria- 
nus,  quodlib.  2,  Sylvester,  Confessor.  3,  §  10, 
Corduba,  lib.  3,  quaest.  4  et  5,  Navarrus,  cap. 
Si  quis  autem,  de  Pcenitentia,  dist.  7,  ex  quo 
textu  potest  hoc  confirmari,  et  ex  cap.  Ad 
audientiam,  de  Homicidio,  et  ex  aliis  decretis, 
quse  constituunt  illam  regulam.  In  dubiis  tu- 
tiorem  partem  esse  eligendam,  cap.  Juvenis, 
de  Sponsalibus,  c.  Significasti,  2,  de  Homici- 
dio,  et  cap.  Habuisse,  dist.  33,  nam  heec  regula 
potissimum  verum  habet,  quando  dubium  est 
practicum,  et  ratio  est  clara,  quia  tunc  non 
licet  operari  cum  tali  dubio,  quia  exponit  se 
homo  periculo  peccandi:  ergo  omnino  debet 
cessare,  cum  illa  via  certa  sit  ad  vitandum 
omne  periculum.  Aliqui  autem  limitant  hanc 
regulam,  quando  ex  tali  omissione  sequitur 
grave  aliquod  damnum ,  quia  videtur  nimis 
grave  obligare  tunc  hominem  ad  sustinendum 
certum  damnum  propter  dubium  incertum  ; 
sed  formahter  ac  proprie,  nulla  est  possibilis 
limitatio,  quia  operari  cum  tali  conscientia 
semper  est  intrinsece  maluin,  ut  ostensum  est : 
fieri  autem  potest,  ut  per  occurrentes  circum- 
stantias  licitum  sit  homini  practice  deponere 
tale  dubium,  et  definite  judicare  stante  hac 
cognitione,  et  hoc  periculo  hic  et  nunc  non 
esse  malum  sibi  exercere  talem  actionem,  et 
ita  semper  oportet,  ut  saltem  per  principia  ex- 
trinseca,  vel  per  aliorum  auctoritatem  deter- 
minetur  homo  ad  hoc  judicium. 

3.  Qucestiuncula  suborta.  —  Sed  quid  si 
utrinque  est  dubium  de  malitia  tam  in  agendo 
quam  in  omittendo,  ut  si  dubitat,  an  sit  ma- 
lum  omittere  Missam  propter  urgens  preecep- 
tum,  aut  e  contra,  an  sit  etiam  malum  illam 
audire  propter  impedimentum,  quod  apparet 
necessarium.  Respondetur  debere  hominem 
tunc  inquirere,  vel  per  rationem,  vel  per  alio- 
rum  doctrinam :  quod  si  non  possit,  et  per  se 
ipsum  debeat  brevi  tempore  determinare,  si 
bona  fide  faciat  quod  potest,  et  id  ehgat  quod 
minus  malum  videtur,  non  peccabit :  semper 
tamen  debet  in  ipso  practico  et  actuali  exerci- 
tio  operis,  hoc  sibi  practice  persuadere,  et  ra- 
tio  est,  quia  si  homo  faciat  moralem  diligen- 
tiam,  et  bona  fide  procedat,  non  potest  esse 
perplexus,  ut  necessario  debeat  mahim  operari 


DE  PROXIMA  REGULA  BONITATIS  ETMALITI^  HUMANORUM  ACTUUM,  ETC. 


US 

imo  addo  etiain,  si  culpa  sua  incideret  in  eam 
perplexitatem ,  quia  potuit  prius  doceri,  et 
prseveniri,  et  negligenter  omisit,  postea  tamen 
si  secundum  prsesentem  dispositionem,  et  oc- 
casionem  faciat,  quod  potest,  non  peccabit  ite- 
rum,  quia  prseterita  negligentia  non  potest 
inducere  necessitatem  peccandi  de  novo.,  quia 
semper  potest  homo,  et  de  prseterito  peccato 
dolere,  et  secundum  prsesentem  statum  pru- 
denter  operari,  humano  modo  considerando 
gravitatem  utriusque  prsecepti:  et  eligendo, 
quod  magis  conveniens,  vel  minus  malum  vi- 
detur. 

4.  Secunda  conclusio. — Secundo  certum  est 
conscientiam  practice  certam,  quamvis  extrin- 
sece  dubia  sit  in  aliquo  principio  speculativo,, 
vel  in  cognitione  alicujus  rei,  ex  qua  videtur 
pendere  honestasactionis^nihilominus  sufficere 
ad  honeste  operandum,  dummodo  vere  sit  certa 
et  ex  certis  principiis  elicita :  ita  omnes  aucto- 
res  citati,  etcolligitur  ex  cap.  Dominus,  de  Se- 
cundis  NuptiiSj  et  ex  cap.  Inquisitionis,  de 
Sententia  excommunicationis,  et  ex  Augustiuo 
20,  contra  Faustunx,  cap.  24,  et  habetur  in 
cap.  Quid  culpatur,  vigesimo  tertky,  qusestione 
prima,,  ubi  Glossa  refert  alia  jura,  et  in  cap. 
Quid  ergo,  undecimo,  qusest.  3.  Ratio  est,  quia 
regula  voluntatis  humance  est  conscientia  prac- 
tica :  ergo,  si  illa  certa  et  vera,  et  necesse  est, 
ut  appetitus  illi  conformis  sit  rectus,  potest 
autem  esse  certa  non  obstante  dicto  dubio  spe- 
culativo,  ut  supra  declaratum  est,  atque  ratio 
hujus  rei  sumitur  ex  ipsa  naturali  hominis 
conditione,  quia  ssepe  est  illi  impossibile  judi- 
care,  quid  in  re  verum  sit,  cum  tamen  illi  mo- 
raliter  necessarium  sit  nihilominus  operari : 
ergo  oportet  ut  saltem  practice  possit  deter- 
minari. 

5.  Quomodo  non  obstante  dubio  extrinseco 
possii  formari  conscientia  certa  ?  • —  Concinit 
auctor  in  tomo  de  Legibus,  lib.  1,  c.  9,n.  10. — 
Difficultas  est,  quando,  aut  quomodo,  non  ob- 
stante  hujusmodi  dubio,  possit  homo  formare 
hanc  conscientiam  certam,  in  hoc  dubio :  Mihi 
licitum  est  hic  et  nunc  hoc  facere  :  et  ratio 
dubii  esse  potest,  quia  vera  saepe  dicunt,  in  hoc 
dubio  tutiorem  partem  esse  eligendam  :  aliun- 
de  vero  est  durissimum.,  hominem  semper  ad 
hoc  obligari,  alioquin  deberet  semper  vel  je- 
junare,  vel  restituere,  etc.^quoties  dubitat,  an 
adhoc  teneatur,  nam  securior  erit,  si  id  faciat : 
unde  alia  jura  dicunt :  In  dubiis  meliorem  esse 
conditionem  possidentis,  cap.  Cum  sit,  de  Re- 
gulis  juris,  in  Sexto,  c.  ex  Litteris,  de  Probatio- 
nibus.  Ettamennonsemper  jus  possidentis  est 


tutius,  nam  qui  dubitat  de  voto  omisso.,  possi- 
det  suam  libertatem,  et  tamen  tutior  erit,  si 
illa  privetur,  et  servet  votum.  Denique  in  hac 
re  morali  estinfinita  varietas,  et  interdum  cum 
dubio  aliquid  licet,  interdum  non  licet,  ut  si 
dubito  de  hac  persona,  an  sit  legitimus  supe- 
rior,  licet  illi  non  obedire :  si  autem  certus  sum 
esse  mihi  superiorern,  et  hic  et  nunc  dubito, 
an  mihi  juste  prsecipiat,  regulariter  debeo  illi 
obedire;  qua  igitur  regula  utendum  erit,  et 
una  quidem  generalis  est,  prius  quam  liceat 
cum  dubio  hoc  operari  oportere,  ut  tale  du- 
bium  fiat  invohmtarium,  et  invincibile  per 
sufficientem  diligentiam  ad  expellendum  illud, 
quia  alias  dubium  non  provenit  ex  rebus  ipsis, 
sed  ex  voluntate  hominis,  et  ita  illi  tribuetur,, 
quidquid  mali  acciderit,  et  omne  periculum 
ejus,  tamen  adhuc  postquam  dubium  factum 
est  invincibile,  sufficienter  est  moralis  ambi- 
guitas  posita. 

6.  Tertio  igitur  regula  hsec  generalis  assi- 
gnari  posse  videtur  in  unaquaque  actione,  quse 
pendet  ex  hujusmodi  dubitatione  :  id  esse 
agendum,  quod  juxta  materise  exigentiam,  et 
negotii  qualitatem  minora  habet  incommoda 
omnibus  pensatis.  Hoc  inde  patet,  quia  judi- 
cium  practicum  conscientise,  ut  supra  dixi, 
prudentiale  est,  sed  proprium  prudentise  prin- 
cipium  est  in  singulis  actionibus  id  esse  agen- 
dum,  quod  minus  habet  incommodi,  atque  hoc 
modo  hic  etiam  verum  habet  illud  principium : 
In  dubiis  tutior  pars  est  eligenda  :  applicare 
vero  hanc  regulam  ad  singulos  actus  munus 
est  potius  prudentise  quam  scientise,  pendet 
enim  ex  singularibus  contingentibus,,  quae  non 
cadunt  sub  scientiam  :  tamen  ut  magis  in  par- 
ticulari  ostendamus  aliquam  viam  applicandi 
hanc  regulam,  distinguere  possumus,  duplex 
dubium :  unum  juris,  ut,  an  hoc  sit  prseceptum, 
necne  :  aliud  facti,  ut,  an  res  sit  mea,  necne  ? 
et  circa  utrumque  sunt  pauca  notanda. 

7.  Dubium  juris  multipliciter  contingere  po- 
test.  —  Circa  dubium  juris  est  advertendum 
variis  modis  posse  contingere ;  primo,  quia 
simpliciter  dubitatur  de  tota  lege  quoad  exer- 
citium  :  id  est,  an  sit  lata,  necne.  Et  tunc  ge- 
neralis  regula  est  non  obligare  :  ratio  peti  po- 
test  ex  illo  principio,  quod  in  dubiis  melior 
est  conditio  possidentis ;  homo  autem  continet 
libertatem  suam  :  vel  certe  ex  illo,  quod  in 
materia  notandum  est,  quod  lex  non  obligat, 
nisi  sit  sufficienter  promulgata :  quamdiu  au- 
tem  rationabiliter  dubitatur,  an  lata  sit,  non 
est  sufficienter  promulgata  .Secundo  vero  quam- 
vis  constet  legem  esse  latam,  dubitari  potest  de 


DISPUTATIO 
sensu  ejus,  et  idem  est  dicendum  per  eamdem 
rationem,  nisi  quod  in  eo  casu  ad  expellendum 
dubium  recurrendum  est  ad  superiorem,  si 
facile  fieri  potest.  Tertio  cum  constet  de  lege, 
et  de  sensu  ejus,  dubitari  potest,  an  in  hoc  ca- 
su  particulari  obliget,  et  tunc  generalis  regula 
est,  si  nulla  sit  sufficiens  ratio,  probabilisque 
ad  excusandum,  tunc  obediendum  esse  legi, 
quia  ipsa,  vel  superior  continet  jus  suum,  quod 
maxime  servare  oportet  cum  ad  commune  bo- 
num  pertineat,  de  quo  lege  D.  Tliomam  et 
Cajetanum  supra,  qusest.  97,  art.  2,  et  2,  2, 
qusest.  120,  art.  1,  et  Soto,  lib.  6,  de  Justitia, 
quaest.  6,  art.  8,  Navarrum,  in  simili  cap.  12, 
Manualis,  n.  55,  Corduba,  in  SummaHispan., 
qusest.  147.  Dubitari  potest  quarto  de  obliga- 
tione  legis  propter  aliam  legem  oceurrentem, 
et  in  boc  servandum  est,  quod  in  prima  con- 
clusione  bujus  sectionis  notavimus.  Ultimo 
dubitari  potestdejure,  quoad  specificationem, 
ut  sic  dicaro,  id  est,  an  justum  sit  praeceptum, 
quod  dubium  ex  duplici  capite  oriri  potest, 
primo  ex  defectu  jurisdictionis,  ut  quando  non 
dubitatur,  quin  actio  preecepta  sit  bonesta,  sed 
an  excedat  potestatem  superioris,  et  in  tali  du- 
bio,  etiam  obediendum  est  legi,  quia  suppono 
esse  certum  bunc  esse  superiorem,  atque  ita 
possidere  jus  suum.  Item,  quia  ad  bonum  com- 
mune  hoc  expedit,  alioquin  vix  possent  homi- 
nes  gubernare,  lege  Bonaventuram,  in  2,  dist. 
39,  art.  1,  quaest.  3,  Paludanum,  queest.  4, 
Adrianum,  quodlibeto  2,  qusest.  2,  Angelum, 
et  alios,  verbo  Obedientia,  Soto,  in  Relectione 
de  secreto,  membro  3,  qusest.  2.  Aliud  caput 
hujus  dubitationis  est  ratione  rei  prseceptse, 
quia  dubitatur,  an  liceat,  vel  non  hceat,  expe- 
diat,  necne.  Quod  quidem  potest  contingere 
duobus  modis,  primo,  quia  ante  latum  prsece- 
ptum  jam  erat  illa  dubitatio,  ut  quando  in  die 
jejunii  ego  dubito,  an  habeam  sufficientem 
causam  excusantem,  et  tunc  non  est  dubium, 
quin  possim  ego,  et  debeam  obedire  accedente 
prsecepto,  non  quia  liceat  mihi  cum  dubio 
operari  accedente  preecepto,  sed  quia  jam  tunc 
habeo  sufficientem  rationem  ad  deponendum 
dubium :  et  quotiescumque  possum,  debeo  fa- 
cere  hoc  propter  prseceptum.  Ita  Corduba, 
qusest.  7,  et  alii :  aliquando  ante  prseceptum 
superioris  erat  certum  actionem  non  esse  lici- 
tam  :  prsecepit  autem  illam  superior,  et  oritur 
dubium,  an  tenear  obedire,  et  nonnulli  cen- 
senttunc  nec  teneri,  necposse.  Navarrus,  cap. 
Si  quis  autem,  n.  91,  Corduba,  qusest.  6,  quia 
tunc  conscientia  est  practice  dubia  :  sentio  ta- 
men  hanc  sententiam  non  esse  regulam  gene- 

IV. 


XII.  SECTIO  V.  449 

ralem,  sed  pro  qualitate  materiie  prudenter 
pensandum  esse,  an  actio  talis  sit  ut  non  sit 
intrinsece  mala,  et  ideo  possit  ratione  prsecepti 
supervenientis  malitia  ejus  cessare,  quse  revera 
esset,  secluso  praecepto,  ita  Paludanus,  in  4, 
distinct.  38,  qusest.  2,  art.  3,  Sylvester,  verbo 
Conscientia,  qusest.  4,  Corduba,  circa  relectio- 
nem  Soti,  de  Secreto,  membr.  3,qusest.  2. 

8.  Primum  principium  observandum  pro  re-  > 
gulajuris,  in  dubiis  melior  est,  etc. — Secundum 
principium. — Tertium  principium. —  Quartum 
principium.  —  Circa  dubium  facti  primo  ser- 
vanda  est  illa  regula  juris :  In  dubiis  melior 
est  conditio  possidentis :  quee,  caeteris  paribus, 
verum  babet  in  omni  materia  quoad  hoc,  quod 
nullus  debet  spoliari  re  sua,  quam  rationabi- 
liter  possidet  propter  solum  dubium,  sive  de- 
beat  spoliari  ad  exercendum  actum  justitise, 
ut  est  restituere,  sive  ad  actum  religionis,  ut 
est  implere  votum,  seu  ad  alia  similia :  secus 
vero  est  quoad  alios  usus;  quia  non  semper  uti 
licet  re  sua  cum  dubio  alicujus  malitise,  vel 
damni,  juxta  quam  doctrinam  explicanda  sunt 
jura  de  conjuge  dubitante,  cap.  Inquisitionis , 
de  Sententia  excommunicationis,  cap.  Domi- 
nus,  de  secundis  Nuptiis.  Secundo  contingit 
occurrere  jura,  et  quasi  contrarias  possessio- 
nes,  ut  quando  reus  dubitat,  an  judex  legitime 
interroget,  nam  judex  possidet  jus  interrogan- 
di,  et  reus  possidet  vitam  suam,  vel  bona,  et 
jus  tuendi  illa,  et  tunc  licet  regulariter  prse- 
ferendum  sit  jus  majus,  quale  est  in  proposito 
exemplo  jus  superioris;  tamen  etiam  pensan- 
dum  est  damnum,  quod  aliunde  sequi  potest, 
tantum  enim  esse  potest  ut  prseferendum  sit, 
ut  recte  Medina,  1,  2,  q.  19,  art.  6.  Tertio. 
Ultra  hsec  in  singulis  muneribus,  et  officiis,  et 
materiis  consideranda  sunt  principia,  quee  ad 
Ulas  pertinent,  ut  judex  in  dubio  debet  mitio- 
rem  partem  sequi,  et  absolvere  potius,  quam 
damnare  :  sic  etiam  dicunt  jura  judicandum 
esse  innocentem,  qui  non  probatur  nocens, 
idemque  est  de  nobilitate.  Pro  quo  lege  Co- 
varruviam,  in  4,  decretal.  2,  p.  2,  c.  8,  §  3, 
Franciscum  Sarmiento,  1.  3,  Select.  interpre- 
tationum,  c.  1.  Quarto  indubio  facti  interdum 
licet  practice  illo  uti,  solum  quia  non  est  aliud 
medium  sufficiens  ad  expellendum  illud,  ut  in 
casu  cap.  Laudabilem,  de  Frigidis  et  maleficia- 
tis,  ubi  triennale  tempus  conceditur,  ut  qui  du- 
bitat  de  validitate  matrimonii,  propter  impedi- 
mentum  frigiditatis ,  possit  experimento  co- 
gnoscere,  an  revera  habilis  sit :  ex  his  ergo 
principiis  facile,  ut  credo,  erit  in  singulis  ma- 
teriis  judicium  ferre. 

29 


450  DE  PROXIMA  REGULA  BONITATIS  ET 

9.  Expositio  alterius  regulce,  seu  axiomatis: 
In  duliis  tutior  pars,  etc.  —  Atque  hiric  etiam 
explicatum  manet  illud  axioma  :  in  dubiis  tu- 
tior  pars  est  eligenda.  Nam  si  sit  sermo  de 
parte  tuta  in  eonscientia,  intelligendum  est, 
quando  dubium  est  practicum,  et  ita  compa- 
ratio  est  impropria  :  nam  revera  potius  com- 
paratur  pars  tuta :  si  vero  sit  sermo  de  parte 
tutiori  quoad  vitanda  majora  damna,  vel  in- 
commoda,  sic  procedit  regulariter  juxta  prin- 
cipia  dicta,  et  seepe  potest  esse  preeceptum 
justitiee,,  aut  charitatis,,  etiam  juxta  materiee 
exigentiam :  interdum  vero  esse  poterit  tantum 
consilium,  ut  Navarrus  docet,  in  dicto  cap.  Si 
quis  autem,  ubi  fuse  de  hac  materia  disputat. 

SECTIO  VI. 

Quomodo  sit  utendum  conscientia  opinanti,  seu 
prolalili  ad  recte  operandum. 

1.  Opinio,  quod  adprcesens  spectai,  quid  sit? 
—  Opinio  heec  differt  a  dubio,  quod  includit 
determinatum  assensum  alicnjus  partis,  licet 
formidolosum,  et  in  ea  potest  esse  magna  la- 
titudo,  nam  interdum  est  temerarium  seu  im- 
probabile  judicium,,  interdum  probabile,  in- 
terdum  probabilius  ceeteris,  de  quibus  videri 
possunt  Corduba,  lib.  i,  queest.  17,  et  lib.  2, 
queest.  3,  Navarrus,  cap.  27 ,  n.  289,  et  Sum- 
mistee,  verbo  Opinio,  qui  tradunt  indicia  ad 
discernendos  gradus  harum  opinionum,  quod 
magis  spectat  ad  dialecticam.  Nobis  nunc  sa- 
tis  est,  illam  existimari  opinionem  probabilem, 
quee  etiam  nititur  auctoritate  aliqua  digna  fide 
(queeinre  moralimultumhabetponderis)  etnon 
repugnat,  aut  veritatibus  ab  Ecclesia  receptis, 
aut  evidenti  ratione  :  neque  etiam  temere  con- 
tradicit  communi,  et  receptae  doctrinee  doc- 
torum :  unde  quo  plus  opinio  participaverit 
utramque  harum  rationum,  eo  erit  probabi- 
lior.  Advertendum  est,  aliud  esse  opinionem 
esse  probabilem,  aliud  tutiorem  :  nam  primum 
illud  dicitur  in  ordine  ad  veritatem  magis,  vel 
minus  ostensam :  hoc  autem  secundum  videtur 
dicere  ordinationem  ad  aliquem  finem,  seu 
majorem  utilitatem  ad  illum,  quomodo  opinio, 
verbi  gratia,  quee  olim  dicebat  posse  absolvi 
absentem  in  casu  necessitatis  revera  minus 
probabilis  etiamtunc  erat,  tamen  ad  juvandum 
proximum  tutior  erat. 

2.  Prcemittuntur  tria  omnino  certa.  —  Pri- 
mum. — Primo  igitur  certum  est  ex  dictis  con- 
scientiam  intrinsece,  et  practice  formidolosam 
non  sufficere  ad  honestatem  actionis :  revo- 
candam  tamen  semper  esse  ad  conscientiam 


MALITL^  HUMANORUM  ACTUUM,  ETC. 
practice   certam,   quod  quomodo  fieri  possit 
supposita  aliqua  opinione  probabih  supra  dic- 
tum  est. 

3.  Secundum.  —  Secundo  est  certum,  opi- 
nionem  speculativam,  quee  non  attingit  gra- 
dum  probabihtatis,  per  se  non  sufficere  ad 
formandam  conscientiam  certam,  et  rectam 
practice,  quo  sensu  locutus  est  divus  Thomas, 
quodlib.  8,  art.  3,  et  Cajetanus,  in  Summa, 
verbo  Opinio.  Et  ratio  est  clara,  quia  talis  opi- 
nio  non  sufficienter  determinat  intellectum  ad 
prudens  judicium  ferendum.  Item  exponit  ho- 
minem  magno  periculo  moralis  deceptionis. 
Dico  autem  per  se,  quia  ex  ignorantia,  vel  ali- 
qua  perplexitate  involuntaria  poterit  interdum 
talis  cognitio  sufficere,  quia  nulla  est  moralis 
via  ad  majorem  obtinendam,  et  instat  neces- 
sitas  operandi,  tunc  autem  talis  cognitio  dici 
poterit  probabilis  respectu  talis  hominis,  et 
talium  circumstantiarum. 

A.  Tertium.  —  Tertio  est  certum,  probabile 
judicium  speculativum,  quando  in  contrarium 
nihil  certius,  vel  probabilius  occurrit,  sufficere 
ad  conscientiam  practicam  veram,  et  certam 
formandam.  Patet  ex  illo  principio,  quod  homo 
prudenter  operatur  juxta  probabilem  cogni- 
tionem,  quando  aliam  meliorem  consequi  non 
potest.  Tota  ergo  hujus  materiee  difficultas 
consistit  in  queestione  comparata,  estque  mul- 
tiplex,  quia  possunt  inter  se  conferri  opiniones 
eeque  probabiles,  sed  non  eeque  tutee,  nam  si 
in  omnibus  sequales  sunt,  libera  est  optio  sine 
difficultate.  Rursus  possunt  esse  opiniones  in 
utroque  ineequales,  ita  tamen,  ut  minus  pro- 
babilis  sit  tutior  ad  aliquem  finem  :  aliquando 
vero,  quee  probabilior  est,  potest  etiam  esse 
tutior.  Denique  potest  comparari  una  probabi- 
lis,  vel  probabilior  ad  certam,  interdum  enim 
est  certum  in  aliquo  actu,  vel  omissione  nul- 
lum  esse  peccatum,  et  tamen  quod  contrarium 
etiam  liceat  potest  non  esse  certum,  sed  pro- 
babile,  vel  probabilius,  et  in  his  omnibus  non 
loquimur  tantum  in  communi  de  opinionibus 
abstracte  sumptis,  sed  etiam  in  particulari  ap- 
plicatis  ad  hanc  personam,  et  cum  his  circum- 
stantiis. 

5.  Prima  sententia.  —  His  suppositis  varise 
sunt  sententiee :  prima  absolute,  et  sine  limi- 
tatione  dicit  licere  semper  uti  opinione  proba- 
bili,  relicta  etiam  probabiliori,  et  qualibet  alia 
via,  etiam  speculative  certa,  significat  Medina 
1,  2,  queest.  19,  art.  6,  et  Lodovicus  Lopez,  1 
part.  Summee,  cap.  120.  Fundamentum  esse 
potest,  quia  vel  simpliciter  licet,  vel  nunquam, 
quia  eadem  est  semper  ratio,  dicere  autem 


DISPUTATIO  XII.  SECTIO  VI. 


451 


nunquam  licere  est  durissimum  :  ergo  licet 
semper,  quia  iDa  est  sufficiens  humana  cogni- 
tio,  satisque  conformis  rectse  rationi.  ltem, 
quia  non  potest  homo  ponderare  omnium  opi- 
nionum  fundamenta,  ac  denique,  quia  etiam 
in  probabilioribus  opinionibus  potest  timeri 
falsitas,  quia,  ut  Aristoteles  ait  multa  falsa  sunt 
probabiliora  veris. 

6.  Secunda  sententia.  —  Secunda  sententia 
est  extreme  contraria  semper  esse  certum  prse- 
ferendum  probabili,  vel  probabiliori ,  juxta 
illud  principium  juris  :  Tene  certum,  et  omitte 
incertum,  et  id  quod  probabilius  est,  minus 
probabili.  Ita  Conradus  7,  de  Contract.,  qusest. 
ult.,  Adrianus,  quodlib.  2,  et  Antoninus,  2 
part.,  tit.  5,  cap.  10,  §  2,  Soto  in  4,  dist.  18, 
qusest.  2,  art.  5,  in  fine.  Ratio  esse  potest,  quia 
si  homo  debet  ferre  judicium  inter  res  proba- 
biles,  necessario  judicat  verurn,  quod  judicat 
probabilius:  ergo  agere  contra  tale  judicium 
esset  agere  contra  prudentiam  et  contra  con- 
scientiam.  Iteru,  quia  sic  operando  exponit  se 
quis  majori  periculo  operandi  malum  :  unde 
confirmatur  ex  illo  principio :  In  dnbiis  tutius 
est  eligendum  ;  sed  opinio  probabilior  est  tutior 
in  conscientia,  licet  ad  alios  fines  non  sit  uti- 
lior. 

7.  Tertia  sententia.  —  Tertia  sententia  esse 
potest,  tutiorem  opinionem  esse  sequendam, 
sive  probabilis  sit,  sive  probabilior,  licet  in  hoc 
possit  esse  diversitas  juxta  varias  comparatio- 
nes  supra  positas. 

8.  Prima  assertio.  —  Mihi  videtur  distinc- 

tione  utendum :  interdum  enim  opiniones  ver- 

santur  circa  jus  ipsum,  scilicet,  an  hoc  sit  pro- 

hibitum,  vel  prseceptum,  necne?  interdum  vero 

circa  res  ipsas,  ut  sunt  opiniones  de  sacramen- 

tis,  ut  an  hoc  modo  facta  teneant,  necne,  et 

in  medicina,  an  hoc  pharmacum  sit  utile,  vel 

perniciosum.  In  jure  civili,  an  iste  sit  heeres, 

vel  non,  etc.  Dicendum  in  primo  quotiescum- 

que  est  opinio  probabilis  hanc  actionem  non 

esse  malam,  vel  prohibitam,  vel  preeceptam, 

potest  aliquis  formare  conscientiam  certam, 

vel  practicam  conformem  tali  opinioni  prseter 

auctores  citatos.  Favent  huic  conclusioni  multa, 

quaeadducit  Navarrus,  dicto  cap.  Si  quisautem, 

a  n.  48,  et  in  Summa,  c.  27,  n.  9,  Sylvester, 

Angelus,  verbo  Opinio,  significat  Antoninus, 

1  part.,  tit.  3,  cap.  10.  Ratio  est,  quia  excedit 

ordinarium  modum  humanee  facultatis  majo- 

rem  cognitionem  obtinere  in  singulis  actioni- 

bus.  Item,  quia  esset  intolerabile  onus  obligare 

omnes  homines  ad  conferendas  siDgulas  opi- 

niones  :  preeterea  existimo  illam  rationem  suf- 


ficientem  :  quia  quamdiu  est  judicium  proba- 
bile,  quod  nulla  sit  lex  prohibens,  vel  prseci- 
piens  actionem,  talis  lex  non  est  sufficienter 
proposita,  vel  promulgata  homini  :  unde  cum 
obligatio  legis  sit  ex  se  onerosa,  et  quodammodo 
odiosa,  non  urget,  donec  certius  de  illa  constet, 
neque  contra  hoc  urget  aliqua  ratio,  quia  tunc 
revera  non  est  contraria  pars  tutior  in  ordine 
ad  conscientiam,  neque  ibi  est  aliquod  dubium 
practicum,  nec  periculum.  Intelligenda  est  au- 
tem  hsec  conclusio  praecise  ex  vi  hujus  capitis, 
et  ex  directa  obligatione  illius  legis,  de  qua 
versantur  opiniones,  nam  fortasse  aliunde  ex 
fine  intrinseco,  vel  ex  alia  obligatione,  quasi 
reflexa  poterit  aliquis  interdum  teneri  ad  ope- 
randum,  vel  non  operandum  juxta  aliquam 
probabilem  opinionem,  ut  supra  explicavi. 

9.  Consectaria  ex  prima  assertione. —  Et  ex 

hac  conclusione  primo  definitur  illa  qusestio, 

an  debeat  confessor  conformari  opinioni  pceni- 

tentis  si  probabilis  est.  Dicendum  est  enim  de- 

bere,  quia  jam  pcenitens  est  bene  dispositus, 

et  tota  conscientia  operatur,  ut  latius  in  ma- 

teria  de  confessione.  Secundo  definitur  altera 

quajstio  :  utrum  liceat  consulenti  sequi  opi- 

nionem  probabilem,  etiam  ea  relicta,   quam 

existimat  probabiliorem,   Scotus  enim  supra 

negare  videtur  :  dico  tamen  posse  id  fieri, 

dummodo  qui  consulit  veritatem  in  suis  res- 

ponsis  retineat,  quia  non  dicit  simpliciter  id 

sibi  probabilius  videri,  aut  speculative  verum, 

sed  solum  posse  id  sine  peccato  fieri  ex  proba- 

bili  sententia  aliorum  :  an  vero  expediat  ita 

consulere,  ad  prudentiam  spectat.  Secus  vero 

est  in  docendo,  nam  tenetur  preeeeptor  sanio- 

rem,  et  veriorem  doctrinam  docere,  in  quo 

potest  per  gradus  peccare,  juxta  materiee  qua- 

litatem :  recte  autem  faciunt,  qui  licet  sentiant 

moralem  aliquam  opinionem  esse  probabilio- 

rem,  simul  docent,  quando  contraria  est  pro- 

babilis,  et  tuta  in  praxi,  et  ita  obtinuit  usus, 

qui  multum  confirmat  conclusionem  positam. 

Tandem  ex  ea  infertur  non  oportere  semper 

tutiorem  illam,  de  qua  certus  quispiam  est  tam 

practice,  quam  speculative,  in  ea  nullum  esse 

peccatum,  quia  esset  intolerabile,  et  prseter 

humanam  facultatem,  alioqui  quoties  tantum 

est  probabilis  opinio,  vel  probabilior,  quam 

non  sit  obligatio  jejunandi,  vel  faciendi  hunc 

contractum,  deberet  homo  jejunare  vel  absti- 

nere  ab  illo  contractu,  et  sic  de  aliis,  quia  cer- 

tissimum  est  in  hoc  nullum  esse  peccatum,  et 

aliud  solum  est  probabile,  consequens  est  aper- 

te  falsum  :  ergo  etiam  antecedens. 

10.  Secunda  asssrtio. —  Dicenduin  secundo. 


im  DE  PROXIMA  REGULA  RONITATIS  ET 

Quando  opiniones  versantur  circa  res  ipsas, 
an  sint  talis  naturee,  vel  conditionis,  ssepe  te- 
netur  homo  prseferre  opinionem  certam  pro- 
babili,  et  probabilioremminusprobabili,quan- 
do  scilicet  ex  justitia ,  vel  charitate  tenetur 
vitare  darnnum,  vel  incommodum,  quod  in  re 
ipsa  subest,  vel  periculum  ejus.  Sumitur  as- 
sertio  ex  D.  Thoma,  in  4,  dist.  28,  Paludano, 
dist.  36,  qusest.  2,  art.  3,  Adriano,  quodl.  2, 
et  queest.  5,  de  Confessione,  dubio  7,  Victoria, 
relectione  de  Jure  belli,  Soto  3,  de  Justitia, 
qusest.  6,  art.  3,  Navarro,  dicto  cap.  de  Pceni- 
tentia,  dist.  7,  n.  47  et  75,  Corduba,  qusest.  5, 
et  Summistis ,   verbo   Opinio.   Declaraturque 
exemplis  ,  nam  medicus  sine  dubio  tenetur 
preeferre  certam  medicinam  dubiee,  et  sic  de 
aliis  :  hic  enim  maxime  verum  habet  illud 
Augustinus,  lib.  50,  homil.  in  41,  et  de  Poeni- 
tentia,  dist.  7,  cap.4:  Tene  certum  et  demitte 
incertum.  Ratio  vero  est,  quia,  ut  supponitur, 
homo  tenetur  vitare  illud  damnum,  vel  procu- 
raretalem  utilitatem,  autefficere  validum  Sa- 
cramentum,  vel  quid  hujusmodi :  ergo  tenetur 
vitare  periculum,  quia  hoc  perinde  est  in  mo- 
ralibus  :  sed  si  omittit  viam  certam,  aut  se- 
curiorem  ,  non  vitat   periculum,  nam   illud 
semper  in  re  manet,  quidquid  sit  de  probabi- 
litate   opinionis  ;  unde   confirmatur  ex  diffe- 
rentiainter  judicium  de  jure,  vel  de  re,  nam 
primum  dicit  ordinem  ad  operantem,  et  om- 
nino  tollit  periculum  malitiee  :  secundum  vero 
dicit  ordinem  ad  rem  ipsam,  et  non  tollit  pe- 
riculum  detrimenti,  quod  est  in  ipsa  re.  Unde 
in  priori  est  sufficiens  excusatio,  seu  ratio  se- 
quendi  probabile  judicium,  quia  nondum  est 
lex  sufficienter  proposita,  et  non  expedit  ho- 
minem  obligationibus  operari :  hic  autem  nul- 
la  est  sufficiens   excusatio,  cum  satis  constet 
periculum  in  re  ipsa  manere,  et  consequenter 
inde  obligationem  oriri.  Hic  vero  occurrere 
possunt  variee  difficultates  pertinentes  ad  ma- 
teriam  de  Sacramentis,  et  ad  alias,  quse  hic 
nonpossunt  tractari;  ut  tamen  facilius  expe- 
diri  omnia  possint,  intelligenda  est  preedicta 
conclusio,  quando   nulla   subest  rationabilis 
causa  ad  omittendam  viam  certiorem,  et  mi- 
nus  certam  eligendam,  ita  ut  utraque  sit  mo- 
raliter  possibilis  eeque  et  facilis  ;  nam  si  in 
altera  parte,  scilicet  certiori,  occurrat  specia- 
lis  difficultas,  propter  quam  hic  et  nunc  non 
potest  aliquis  ea  uti  sine  incommodo,  licitein- 
terdum  poterit  omitti,  quia  pro  tunc  non  cen- 
setur  moraliter  possibilis,  et  altera  cum  sit 
probabilis,  poterit  tunc  existimari  sufficiens. 
44.  Tertia  assertio.  —  Dicendum  ultimo. 


MALITI.E  HUMANORUM  ACTUUM.ETC. 
Interdum  licet  ut  probabili  opinione  circa  ac- 
tum,  omissa  probabiliori,  propter  aliquam  uti- 
litatem,  vel  quia  in  re  ipsa  tutior  est  ad  ali- 
quem  finem  honestum :  hoc  declarat  optime 
casus  ille  de  absolutione  absentis  innecessitate, 
nam  licet  probabilius  semper  fuerit,  et  mihi 
quidem  certum,  esse  nullam,  et  consequenter 
non  esse  exercendam,  tamen  quia  probabile 
videbatur  non  paucis  esse  validam,  et  hoc  ab- 
solute  erat  utilius  proximo,  ideo  licitum  erat 
olim  illa  uti,  quod  exempli  gratia  dictum  sit. 
Nunc  autem,  quare  aliter  sit  sentiendum  Cle- 
mens  VIII  suo  diplomate  declaravit.  Idem  est 
de  absolutione  cum  solis  signis  contritionis. 
Idem  potest  contingere  in  corporali  medico,  si 
in  desperata  necessitate  utatur  rnedicina  pro- 
babiliter  utili,  etiamsi  probabilius  sit  fore  inu- 
tilem  :  et  ratio  est,  quia  respectu  conscientise 
probabilitas  sufficit  ad  certitudinem  practi- 
cam,  et  alioqui  in  re  non  creatur  periculum 
detrimenti,  sed  vitatur  potius,  et  additur  spe- 
cies  utilitatis  :  unde  non  immerito  aliqui  du- 
bitant,  an  hoc  non  solum  liceat,  sed  etiam  sit 
prseceptum :  nam  re  vera  prseceptum  esse  ali- 
quando  potest  ex  obligatione  charitatis,  vel 
alia  simili,  quando  ex  una  parte  est  gravis  ne- 
cessitas  proximi,  et  aliunde  nullum  est  incom- 
modum,  nec  periculum  ejus,  quod  ponderari 
posset.  Si  enim  interdum  ita  accidat,  ut  ex 
utraque  parte  subsit  aliquod  incommodum, 
vel  periculum,  prudenter  comparanda  sunt,  et 
illud  eligendum,  quod  tutius  videbitur. 

SECTIO  ULTIMA. 

Qjuomodo  sit  utendum  conscientia  scrupulosa  ad 
honestam  actionem. 

4.  Varics  causce  unde  oriantur  scrupuli.  — 
Scrupulus  interdum  verum,  aut  rationabilem 
conscientise  remorsum  significat,  1  Regum  25, 
Ne  sit  tibi  hoc  in  scrupulum  cordis,  quod  effw- 
deris  sanguinem  innoxium  :  hic  vero  et  fre- 
quentius  sumitur,  ut  supra  dixi,  pro  quadam 
animi  pusillanimitate ,  et  dubitatione  ex  levi- 
bus  et  apparentibus  causis,  cujus  radices  sunt, 
vel  tentatio  dsemonis,  vel  divina  permissio,  ut 
hominem  exerceat  et  humiliet,  vel  ipsa  corpo- 
ris  complexio ,  et  imaginationis  falsitas ,  vel 
debilitas  :  vel  nimius  timor  servilis,  quem  ge- 
nerat  nimius  amor  proprius,  quemque  dimi- 
nuit  perfecta  charitas,  ex  qua,  et  ex  timore 
filiali  raro  nascitur  hsec  affectio ,  interdum 
tamen  nasci  potest  ex  adjuncta  ignorantia,  vel 
etiam  consuetudine,  aut  aliorum  exemplo,  aut 


DISPUTATIO  XII 

denique  nascitur  ex  sola  probabilitate  opinionis 
contrarise. 

2.  Scrupulosus  non  sibi  persuadeat  esse  ab- 
solute  malum,  quod  est  facturus.  —  Primo  ca- 
vendum  est,  ne  scrupulus  vincat  hominem  ad 
formandum  absolutum  dictamen  esse  malum, 
quod  operatur,  ita  ut  nibilominus  operetur, 
quia  non  excusabitur  a  culpa,  cum  agat  contra 
conscientiam,  et  boc  dixit  Innocentius  III,  in 
cap.  Per  tuas,  2,  de  Simonia,  ibi,  per  conscien- 
tiam  scrupulosam  in  hanc  incidet  difficultatem, 
quam  non  evadet,  nisi  deponat  errorem,  saltem 
practice. 

3.  Nec  formet  judicium  practicum  de  mali- 
tia  operis  faciendi.  —  Secundo  cavendum  est 
abud  extremum  ne  bomo  legatur  semper  scru- 
pulis  obedire,  formando  scrupulosum  dicta- 
men,  seu  judicium  practicum,  et  obediendo 
illi,  ita  omnes  auctores  citandi.  Primo,  quia 
erit  boc  maxime  onerosum ,  nam  imponit  sibi 
bomo  infinitas  obligationes  et  prsecepta  sine 
fundamento.  Secundo  est  boc  valde  periculo- 
sum,  tum  quia  inde  sequitur  magna  inquietu- 
do  mentis  et  conscientise,  ac  ceecitas,  errores- 
que  innumeri ,  tum  etiam  quia  impeditur  bo- 
mo  a  perfectioribus  operibus,  et  in  spiritualibus 
exercitiis  mirum  in  modum  distrabitur.  Ter- 
tio,  quod  gravius  est,  ssepe  tot  oneribus  pree- 
gravatus  prserumpit,  et  agit  conscientiam  prac- 
ticam  et  erroneam,  et  seape  etiam  concipit 
errorem  quemdam  virtutis,  et  fit  intolerabilis 
cura  et  sollicitudo  proprise  conscientise. 

h-.  Imo  deponat  scrupulum  et  formet  judi- 
cium  contrarium.  —  Tertio  dicendum  non  so- 
lum  esse  tutum ,  sed  etiam  valde  necessarium 
deponere  conscientiam  scrupulosam,formando 
judicium  illi  contrarium ,  et  perseverando  in 
illo  quamdiu  scrupulus  instet  et  molestet ;  ita 
docent  omnes,  optime  autem  Cajetanus,  in 
Summa,  verbo  Scrupulus,  Antoninus,  1  part., 
tit.  3,  c.  10,  §  10,  Gersonius,  2  parte  opuscul. 
de  Natura  et  qualitate  conscientice  ,  Navarrus 
et  Gorduba ,  et  alii  citati.  Videri  etiam  potest 
Laurentius  Justiuianus, lib.  de disciplinaCbris- 
tianse  religionis,  capit.  12,et  sunt  optima  verba 
Innocentii  III,  cap.  Inquisitionis,  de  Sententia 
excommunicationis :  Conscientia  levis,  et  teme- 
rarice  credulitatis  explosa,  etc.  Non  enim  opor- 
tet  explodi  speculative,  sed  practice,  neque  ita 
ut  non  sentiatur ,  sed  ut  non  consentiatur  per 
determinatum  judicium.  Ratio  vero  est,  quia 
bic  serupulus  non  babet  prudens,  et  rationa- 
bile  fundamentum,  et  ideo  non  potest  tollere 
practicam  certitudinem  in  operando. 

5.  Quid  scrupulosummaxime  torqueat. — Quid 


.  SECTIO  ULTIMA.  453 

tunc  remedii  adhibendum.  —  Sed  boc  est  quod 
scrupulosum  vexat,  quia  semper  illi  videtur 
rationabilis  dubitatio ,  prsesertim  cum  apud 
Gregorium  legat,  bonarum  mentium  esse  timere 
culpam,  ubi  culpa  non  est,  et  maxime  turbatur 
si  aliquoties  expertus  est  se  fuisse  deceptum 
in  agendo    contra   scrupulum.    Respondetur 
aliter  esse  judicandum  de  eo,  qui  pacatam  ha- 
bet  conscientiam  ,  aliter  de  his  qui  perturba- 
tam,  vel  scrupulosam ;  nam  ille  facilius  potest 
timere  culpam  ubi  non  est  ,  nam  de  illo  Gre- 
gorius  ioquitur,  quia  ejus  timor  non  est  ni- 
mius,  nec  vanus,  sed  prudens  et  cautus.  Ali- 
quando  vero  potest  excedere  et  transire  in 
scrupulum,  et  tunc  si  talis  homo  sit  doctus, 
facile  potest  applicare  principia  practica,  et  ex 
his    firmiter   operari ,  contempto   scrupulo  , 
etiamsi  perseveret  :  si  autem  sit  indoctus,  al- 
terius  consilio  utatur,  et  ejus  auctoritate  prac- 
tice  nitatur  :  quod  si  non  potest  alium  adire, 
et  necesse  est  operari,  servet  regulam  supra 
tactam  de  conscientia  dubia,  scilicet  ut  per  se 
consideret  morali  diligentia,  et  bona  inten- 
tione  faciat  quod  honestum  videbitur,  et  prac- 
tice  non  errabit.  At  vero  in  his  qui  habent 
conscientiam  scrupulosam  et  inquietam,  pri- 
mum  oportet,  ut  suam  segritudinem  et  dispo- 
sitionem  cognoscant,  quam  facile  percipient, 
vel  ex  facilitate  timoris,  et  inquietudinis  in 
judicando  de  agendis,  et  facili  mutatione  ju- 
dicii  ex  quacumque  levi  eonjectura,  vel  appa- 
rentia,  vel  ex  nimia  quadam  reflexione  circa 
res,  vel  eventus,  qui  vix  in  aliorum  cogitatio- 
nes  ascendunt :  vel  denique,  si  aliorum  consi- 
liis,  quibus  parere  debent,  non  acquiescunt. 

6.  Alia  opportuna  remedia  prcescribuntur. 
—  Secundo  hinc  statuat  non  se  suo  judicio 
regere,  quia  seger  animus  non  potest  sibi  con- 
venientem  medicinam  eligere  :  consulat  ergo 
virum  doctum  et  timoratum,  cui  omnino  fidem 
habeat,  et  securus  erit,  et  contemnet  omnem 
dubitationem,  an  se  satis  explicaverit.  Tertio 
babet  aliqua  principia  generalia  extrinseca  et 
practica,  quibus  utatur,  quale  est  eum  qui  bona 
fide  procedit  animo  placendi  Deo  si  mediocrem 
diligentiam  adhibeat ,  practice  non  errare. 
Item  in  rebus  moralibus  non  esse  quserendam 
omnimodam  certitudinem :  item,  quod  Cajeta- 
nus  ait,  dubitationem  quee  in  aliis  fortasse  es- 
set  rationabilis ,  in  scrupuloso  pro  nihilo  esse 
existimandam  :  unde  licet  contingat  specula- 
tive  interdum  decipi,  practice  non  errare  :  ac 
tandem  si  semel  in  aliquo  facto  habuit  consi- 
lium  ab  homine  docto,  in  omni  simili  illo  uta- 
tur  absque  nova  interrogatione. 


484  DE  PROXIMA  REGULA  RONITATIS  ET 

7.  Et  heec  quiclem  procedunt  quando  scru- 
pulus  procedit  de  re  quidem  agenda  in  futu- 
rum  :  quando  vero  est  de  re  prseterita,  duplex 
esse  poterit.  Unus,  an  consenserit,  necne,  et 
in  hoc  est  regula  omnium,  ubi  non  fuerit  evi- 
dentissimus  consensus^  non  est  quod  timeatur, 
agimus  enim  de  his^  qui  bona  fide  procedunt, 
et  alioqui  habent  firmum  animum  nunquam 
peccandi  mortaliter,  neque  est  quod  terreamur 
propter  moram  temporis,  aut  vehementiam 
cogitationis ,  nam  haec  etiam  ssepe  sunt  natu- 
ralia,  et  involuntaria,  et  interdum  ex  timore, 
postea  majora  apparent,  quam  revera  fuerint. 


MALITIjE  HUMANORUM  ACTUUM,  ETC. 
Alter  scrupulus  similis  est ,  in  ordine  ad  con- 
fessionem,  an  sufficienter  confessus  fuerit , 
necne,  de  quo  latius  in  materia  de  confes- 
sione  ,  et  est  res  de  se  facillima  ,  nam  si  me- 
diocrem  diligentiam  adhibuit,  potest  esse  secu- 
rus.  Ex  quibus  etiam  obiter  declaratum  est,  quee 
remedia  servire  possent,  preesertim  ad  ipsum 
usum  :  nam  radix  tollenda  est  vel  purgato  cor- 
pore,  vel  certe  animo,  sentiendo  de  domino  in 
bonitate,  qui  non  injicit  vincula,  neque  ab  ho- 
mine  exigit  plusquam  humanam,  et  moralem 
diligentiam.  Et  heec  satis  de  hac  materia  ad 
gloriam  Altissimi. 


FINIS   TRACTATUS   DE   BONITATE   ET  MALITIA  HUMANORUM   AGTUUM. 


ELENGHUS  TRAGTATUS  QUARTI 

DE  ACTIBUS,  QUI YOCANTUR  PASSIONES,  TUM  ETIAM  DE  HABITIBUS,  PRZESERTM 

STUDIOSIS  AG  VITIOSIS. 


DISPUTATIO  I. 

DE  PASSIONIBUS,  CONTINENS  DU0DEGIM  SEGTIONES. 

1.  Quid  passio  animce,  et  in  quo  sub- 

jecto. 

2.  De  bonitate  et  malitia  passionum. 

3.  De  generali  divisione,  et  differenlia 

actuum  appetitus,  sive  passionum. 

4.  Utrum  amor  sit  in  appetitu  sensi- 

tivo,   et   quas  causas  et  effeclus 
habeat. 

5.  Quid  sit  cupiditas,  seu  concupiscen- 

tia,  et  qualis  sit  divisio  amoris  in 
concupiscentiai  et  amicitias. 

6.  Quid  sit  delectatio,  et  quomodo  ab 

aliis  passionibus  differat. 

7.  De  odio,  fuga  et  tristitia. 

8.  Quid  sit  spes,  et  quod  habeat  contra- 

rium. 


9.  Quid  sit  audacia,  et  quomodo  ad  alias 

passiones  comparetur. 

10.  Quid  sit  timor. 

1 1 .  Quid  sit  ira,  et  quodnam  contrarium 

habeat. 

12.  De  sufficientia  divisionis  passionum, 

et  earum  comparatione. 

DISPUTATIO  II. 

DE  HABITIBUS  IN  C0MMUNI,   REMITTITUR  AD  DISPU- 
TATIONEM  44  METAPHYSIGjE. 

DISPUTATIO  III. 

DE  E0  GENERE  HABITUUM  QUI  DIGUNTUR  VIRTUTES, 
GONTINENS  SEGTIONES  DEGEM. 

1 .  Utrum  aliquis  habitus  sit  essentialiter 

virtus. 

2.  Quomodo  dividatur  virtus  in  intellec- 

tualem  et  moralem. 


ELENCHUS  TRACTATUS  QUARTI. 


455 


3.  De  divisione  virtutis  intellectualis. 
k.  Qualis   sit   distinctio  inter   virtutes 
morales. 

5.  De  aliis  divisionibus,  seu  potius  de~ 

nominationibus  virtutum  proecipue 
Cardiiialium  et  Theologicarum. 

6.  Utrum  de  ratione  virtutis  sit  in  me- 

dio  consistere. 

7.  In  quo  subjecto  sint  virtutes. 

8.  Quam   ef/icientem  causam  habeant 

virtutes. 

9.  An  una  virtus  sine  alia  generari  pos- 


sit  et  esse,  et  consequenter  an  sint 
connexo3. 
10.  De  augmento,  diminutione  et  cor- 
ruptione  virtutum. 

DISPUTATIO  IV. 

DE  HABITIBUS  PRAVIS,  SEU  VITIIS,  COMPLECTENS 
SECTIONES  DUAS. 

1.  Quce  sit  ratio    et   essentia  habitus 

vitii. 

2.  De  causis  vitiosorum  habituum. 


TRACTATUS  QUAETUS. 


DE 


ACTIBUS  QUI VOCANTUR  PASSIONES 

TUM  ETIAM  DE  HABITIBUS,  PBJ3SERTIM  6TUDI0SIS,  AC  VITIOSIS. 


DISPUTATIO  I. 


DE   PASSIONIBUS. 


Quem  locum  habeant  passiones  inter  actus 
humanos,  et  cur  de  illis  agat  moralis  disciplina. 
—  Consule  Bellarminum  de  scriptoribus  Ec- 
cles.  —  Humanorum  actuum  quidam  per  se 
liberi,  atque  adeo  humani,  et  morales  sunt,  et 
omnino  interiores ,  et  immateriales,  alii  sunt 
prorsus  exteriores,  qui  ab  interioribus  necessi- 
tate  quadam  efficiuntur :  alii  sunt  quasi  medii, 
tit  actiones  appetitus  sentientis  ad  quas  cogi- 
tationes,  seu  actus  phantasiee  revocamus.  De 
prioribus  actibus,  quee  ad  moralem  doctrinam 
pertinebant,  in  superioribus  tradidimus.  De 
posterioribus  nihil  praeterea,  quse  de  imperatis 
actibus  universe  diximus ,  quod  moraliter  sit 
disputanduni;  occurrit  :  superest  ergo,  ut  de 
actibus  mediis,  id  est,  de  affectibus  animi,  seu 


passionibus,  dicamus,  etsi  enim  Philosophi  na- 
turalis  sit  de  illis  disserere,  et  multa  a  medicis 
de  eisdem  tradantur,  ad  moralem  nihilominus 
scientiam  spectant.  Primo,  quia  libertatis  quo- 
dammodo  participes  sunt,  et  ideo  ad  doctrinam 
de  actibus  humanis  annectuntur.  Secundo, 
quia  sunt  materia,  in  qua  plures  morales  vir- 
tutes  versantur.  Tertio ,  quia  horum  cognitio 
phirimum  confert  ad  perfectam  actuum  volun- 
tatis  cognitionem.  Disputant  autem  de  hac 
materia  passionum  D,  Thomas  in  genere  qui- 
dem  1,  2,  aqusestion.  vigesima-secundausque 
ad  vigesimam-quartam  ,  de  singulis  vero  a 
qusest.  vigesima-quinta  usque  ad  quadragesi- 
mam-octavam,  latissime  :  et  ante  illum  Vin- 
centius  Belvacensis  in  speculo  morali,  si  ejus 
est,  atque  diversum  tale  opus  :  item  Albertus 
Magnus  nonnulla  docet  in  Summa  de  homine, 
in  fine  primae  partis  :  alii  theologi  pauca  di- 
cunt,  et  in  variis  locis,  quseinfra  referemus:  ex 


456 


DE  PASSIONIBUS. 


philosophis  nonnulli,  secundo  et  tertio  de  ani- 
ma,  prsecipue  Ludovicus  Vives  multa  congerit: 
alios  in  sequentibus  adducemus. 

SECTIO  I. 

Quid  sit  passio  animce,  et  in  quo  subjecto 
detur. 

1.  Quidsit  passio.  —  Passionis  nomen,  ut 
D.  Thomas  l,  2,  qusest.  22,  artic.  1,  notavit, 
multiplex  est,  interdum  enim  omnis  mutatio, 
tametsi  subjectum  perficiat,  passio  dicitur  : 
nonnunquam  vero,  quee  subjectum  corrumpit : 
in  preesenti  autem  materia,  ut  Damascenus, 
lib.  2,  cap.  22,  definit,  passio  est  sensualis  mo- 
tio  appetitivse  virtutis  ob  boni,  vel  mali  ima- 
ginationem,  quee  ratio  nominis  ex  usu,  et 
consuetudine  omnium  philosophorum  sumpta 
est,  non  enim  dicuntur  hee  passiones,  quia  in 
physica  alteratione  consistant,  nam  in  se  veri 
sunt  actus  quidam  immanentes  alicujus  appe- 
titus  vitalis,  unde  a  Latinis  vocatur  proprie 
affectus.  Tametsi  Cicero,  Tusculana  4,  vocet 
perturbationes,  et  turbidos  animi  motus,  et 
morbos.  Quia  vero  isti  affectus  vim  quamdam 
habent ,  et  movendi  humores,  et  efEciendi 
passionem  in  corpore,  ab  affectu  passiones  di- 
cuntur  a  Paulo  ad  Romanos  7,  cum  enim  esse- 
mus  in  carne,  passiones  (inquit)  peccatorum , 
quce  per  legem  erant,  operabantur  ;  ut  ibi  ex- 
ponit  Chrysostomus,  et  alii,  et  eodem  modo 
loquitur  Augustinus,  9,  de  Civitate  Dei,  c.  4, 
Hieronymus,  Matth.  5  et  26,  et  Joel.  10,  et 
Zachar.  10. 

2.  Prima  assertio.  —  Primo  ergo  dicendum 
est,  quod  omnis  actus  appetitus  sensitivi  est, 
et  dicitur  animee  passio,  sic  D.  Thomas,  quees- 
tione  illa  22,  art.  1  et  2,  et  patet  ex  dictis.  Sed 
advertenda  sunt  duo,  primum,  antiquos  non 
omnes  appetitus  motus,  sed  eos  tantum,  qui 
contra  naturam,  seu  rationem  sunt,  passiones 
appellasse,  ut  D.  Thomas  ex  Cicerone,  Tuscu- 
lana  4,  et  Seneca,  lib.  de  Ira,  ad  Novatum, 
constat,  quo  sensu  Hieronymus,  supra,  negat 
in  Christo  fuisse  passiones,  quem  loquendi  mo- 
dum  probat  D.  Thomas,  3  part.,  queest.  15, 
art.  4.  Sed  non  est  cur  passionis  nomen  semper 
in  malam  partem  usurpemus,  quia  omnis  ap- 
petitus  motio,  etsi  rationi  consentanea  sit,  po- 
test  in  corpore  alterationem  excitari,  sicque 
dici  passio,  et  hoc  modo  utuntur  voce  passio- 
nis  Peripatetici,  et  Damascenus,  lib.  3,  cap.  2, 
et  Augustinus,  14,  de  Civitate  Dei,  cap.  9.  Se- 
pundo  advertendum   est  quosdam  theologos 


distinguere  in  appetitu  operationes,  et  passio- 
nes  illas  dicunt  esse  actus  ab  appetitu  elicitos, 
has  vero  minime,  sed  affectiones  quasdam, 
quee  in  appetitu  ipso  ab  alio  efficiuntur,  ut  de- 
lectatio,  dolor,  etc.  Cujus  sententise  videtur 
fuisse  Scotus,  in  1,  dist.  1,  queest.  3  et  4,  et 
distinct.  49,  qusest.  7,  Bassolis  in  1,  distinct.  i, 
queest.  2,  art.  1 ,  descriptione  4,  Maironius, 
ibid.,  queest.  2,  Audifax  apud  Gregorium,  in  1, 
disfcinct.  1,  queest.  2,  art.  2,  in  argumentis 
contra  primam  conclusionem  tribuitur  Aristo- 
teli  10,  Ethic,  capitibus  3,  5  et  6,  et  Henrico, 
quodlib.  11,  queest.  8  et  9,  quodlib.  12,  quees- 
tione  9,  et  quodlib.  6,  queest.  32.  Sedestfalsa 
sententia,  qui  in  appetitu  vitee  nullus  est  pro- 
prie  affectus,  qui  in  sola  receptione  consistat, 
alias  non  esset  actus  vitee,  ut  ex  supra  dictis 
patet,  at  hee  passiones,  de  quibus  loquimur, 
sunt  vitales  quidam  affectus,  et  ita  actus  vitse; 
ergo  effici  debent  ab  ipso  appetitu,  et  non  tan- 
tum  recipi. 

3.  Secunda  assertio.  —  Secundo  dicendum 
est  has  passiones  neque  in  potentia  cognoscente, 
neque  in  appetitu  rationali  reperiri.  Heec  con- 
clusio  magis  ex  usu  et  impositione  nominis, 
quam  aliunde  confirmanda  est.  Advertendum 
est  ergo  ex  libro  de  anima  effectum  formalem 
cognitionis  receptione  quadam  perfici,  tametsi 
ad  cognitionem  plures  passiones  concurrant, 
recipitur  enim  spiritus  animalis  et  ipse  actus 
cognitionis  in  potentia  cognoscente,  in  appe- 
titu  vero  solum  recipitur  actus  ipse  appetendi : 
quapropter  generali  quadam  ratione,  etiam 
actus  cognoscendi  passiones  dici  possent  :  ta- 
men  quia  alterationes  illse  et  commotiones 
humorum,  de  quibus  passionis  nomen  sump- 
tum  est,  proprie,  et  per  se  oriuntur  ex  actibus 
appetitus,  et  non  ex  sola  apprehensione,  vel 
imaginatione,  ideo  passio  proprie  dicta  ad  affec- 
tum  pertinet,  non  ad  cognitionem,  ut  Augus- 
tinus  supra  notavit  :  et  D.  Thomas  citatus 
addidit  rationem  aliam,  quia  passio  (inquit)  ut 
agens  quoddam  est;  ad  se,  vel  ad  suum  esse 
pertrahat  ipsum,  qui  patitur,  per  appetitiones 
vero  trahitur  homo  ad  res,  quas  appetit  non 
per  solam  cognitionem,  et  ideo  in  potentia  ap- 
petente,  non  in  cognoscente  passiones  assi- 
gnantur.  Secundo  advertendum  est  actus  quos- 
dam  reperiri  in  voluntate,  qui  similes  sunt 
illis,  qui  in  appetitu  sensitivo  passiones  dicun- 
tur,  ut  ex  dicendis  constabit ;  differunt  tamen, 
quia  actus  voluntatis  sunt  spirituales  omnino, 
et  absque  corporali  organo  perficiuntur  :  at 
vero  appetitus  materiales  sunt  et  corporei  :  ex 
quo  fit  ut  hi  proprie,  et  per  se  excitent  motum 


DISPUTATIO 
et  alterationem  in  corpore  :  illi  vero  minime  : 
et  propterea  passiones  proprie  non  dicuntur, 
quamvis  non  negemus  iuterdum  sic  nominari, 
prsecipue,  si  absque  libertate  a  voluntate  pro- 
cedant,  vel  ab  aliqua  extrinseca  causa,  quse 
vehementer  voluntatem  excitet,  oriantur  : 
sicut  motiones  et  instinctus  dicuntur  interdum 
passiones  ab  Augustino  14,  de  Civitate  Dei , 
cap.  6,  de  quibus  suo  loco  dicendum  est.  Vi- 
deatur  etiam  circa  has  conclusiones  D.  Tho- 
mas  1,  2,  quaest.  35,  art.  1 ,  Durandus,  in  3, 
dist.  15,  qusest.  2. 

4.  Cur  ex  actibus  appetitus  immanentibus 
sequantur  reales  transmutationes  sanguinis  et 
Jiumorum.  —  Solum  posset  queeri,  cum  actus 
appetitus  sensitivi  sit  inimanens,  cur  de  illo 
sequatur  transmutatio,  cum  actus  immanens 
in  sua  potentia  perficiatur,  et  per  hoc  non  ha- 
beat  vim  ad  efficiendum  aliquid  extra  ipsum. 
Hoc  dubium  magis  ad  Philosophum  naturalem, 
quam  moralem  spectat,  sed  breviter  ex  his, 
quse  D.  Thomas,  1,  2,  qusest.  17,  art.  7,  ad  2, 
et  qutest.  33,  indicat.  Respondetur,  hoc  pro- 
venire  ex  consensione  facultatum  et  potentia- 
rum,  quse  ab  eadem  anima  reguntur,  et  suo 
modo  ad  operandum  applicantur,  inter  quas 
ea  facultas,  quse  ad  motum  localem  est,  ut 
appetitui  serviat,  est  potissimum  instituta, 
quatuor  etiam  humores,  et  spiritus  animales, 
seu  vitales  diversis  appetitus  motibus  accom- 
modantur,  et  quasi  ex  naturali  impulsu,  vel 
institutione,  heec  omnia  anima  movet,  prout 
expedit  animali.  Unde  Galenus,  3,  cle  Locis 
affectis,  cap.  8,  et  lib.  de  Causis  symptoma- 
tum,  cap.  ultimo,  ait  atram  bilem  magis  ac- 
commodari  tristitise,  quee  est  frigidus  succus, 
et  nigri  coloris,  et  ideo  quasi  comprimit  cor, 
sicque  tristitia  afficitur,  et  metu,  et  similibus : 
sanguineis  accommodatur  lsetitia  propter  con- 
trariam  rationem ;  flava  autem  bilis  accom- 
modatur  iree,  propter  calorem  nimium,  et  sic 
de  aliis,  de  quibus  nonnulla  in  sequentibus 
dicemus,  agentes  de  singulis  passionibus  :  vi- 
deri  etiam  potest  Averroes,  3  collect.,  c.  4,  et 
Hieronymus  Fracastus,  lib.  de  Sympathia,  et 
hb  2,  de  intellectione,  prope  medium. 

SECTIO  II. 
De  bonitate  et  malitia  passionum. 

1.  Auctores  pro  utraque parte  qucestionis. — 
De  causis  et  effectibus  passionum  nihil  est, 
quod  in  genere  dicamus,  praeter  ea,  quee  in 
Philosophia  tradi  solent,  et  quse  commodius 


I.  SECTIO  II.  457 

in  particulari  dicemus.  De  bonitate  vero  et 
malitia  multum  disputat  divus  Thomas  1,  2, 
qusest.  24  et  39,  et  fere  59,  ubi  quserit,  an 
passio  esse  possit  cum  virtute  morali,  fuit 
enim  inter  antiquos  qusestio  celebris  sub  hoc 
titulo,  An  afectus  cadant  in  sapientem.  Stoicis 
omnino  negantibus  :  Peripateticis  vero  affir- 
mantibus,  si  tamen  affectus  moderati  sint,  de 
qua  late  Cicero  3  et  4,  Tusc,  et  lib.  de  Fini- 
bus,  Seneca  supra,  Aristoteles,  2,  Ethicorum, 
cap.  2  et  6,  Augustinus,  supra,  Ambrosius,  1, 
de  Officiis,  cap.  21  et  47,  et  lib.  2,  de  Fide  ad 
Gratianum,  cap.  3,  et  lib.  de  Incarnatione, 
cap.  7,  et  lib.  10,  in  Lucam,  circa  illud,  Pa- 
ter,  si  possibile  est,  Gregorius  2,  Moral.,  cap. 
16  et  17,  consentiuntque  theologi. 

2.  Sed  forte  est  qusestio  de  nomine,  suppo- 
nendum  est  enim  sine  libertate  nullum  esse 
actum  bonum,  aut  malum  moraliter  :  et  rur- 
sus  appetitum  seusitivum  per  se  nulla  uti  li- 
bertate  :  ex  quo  certum  est  non  omnem  mo- 
tum  appetitus  sensitivi  bonum  esse,  vel  ma- 
lum  moraliter,  ut  patet  in  his,  qui  naturales 
sunt,  et  libertatem  praeveniunt,  de  quo  in  ma- 
teria  de  peccatis  infra.  Secundo  certum  est 
motus  hos  posse  cadere  in  sapientem,  atque 
adeo  esse  posse  cum  humana  virtute,  etiam 
heroica,  quia  non  ita  continet  appetitum,  ut 
nunquam  rationem  prseveniat,  nisi  fortasse 
ex  singulari  privilegio  quod  philosophi  non 
cognoverunt.  Tertio  certum  est  hos  motus  in- 
terdum  esse  malos,  interdum  bonos  pro  ratio- 
ne  objecti  et  circumstantiarum,  accedente  con- 
sensu  voluntatis,  prior  pars  a  nemine  negatur. 
Secunda  vero  debet  esse  certa,  imo  de  fide, 
nam  sacra  Scriptura  saepe  laudat  motus  irse, 
vel  tristitise,  easque  tribuit  Christo  et  Beatse 
Virgini,  psal.  4,  Irascimini,  etc,  Philippens. 
2,  ad  Roman.  9,  Tristati  estis,  etc,  Matth. 
26,  Tristis  est  animamea,  etc.  Ratio  est  quia 
cum  motus  voluntatis  est  rectus,  si  motus  ap- 
petitus  in  fine  cum  illo  consentiat,  erit  rectus, 
et  a  bona  causa  procedit,  et  ad  bonum  objec- 
tum  tendit,  et  ipsi  naturee  rationali  consenta- 
neus  est,  et  quodammodo  necessarius  ad  ope- 
ris  perfectionem  :  tunc  enim  facilius  homo 
bene  operatur,  cum  uterque  appetitus  consen- 
tit  in  bono  opere,  et  ideo  ssepe  expedit  excitare 
hos  motus,  qui  sunt  veluti  igniculi  quidam 
accendentes  virtutem,  ut  Plato  dixit,  et  veluti 
milites  juvantes  ducem,  seu  ut  arma  virtu- 
tum,  ut  Aristoteles  dicere  solebat,  et  refertur 
a  Seneca,  supra,  cap.  16,  propter  quod  Plu- 
tarchus,  libro  de  Virtute  morum,  dixit  non 
esse  sapientis  affectus  radicitus  evellere,  quia 


458 


DE  PASSIONIBUS. 


neque  potest,  neque  expedit,  sed  ordiuem  eis 
prsescribere.  Confirmatur,  nam  affectus  seepe 
habent  bonos  effectus,  ut  de  timore  pcenee 
misericordia  patet,  ac  de  tristitia  peccaii  com- 
missi,  etc,  item  delectatio  natura  sua  comi- 
tatur  virtutem  :  denique  virtus  non  destruit 
naturam,  sicut  sanitas  non  destruit  humores, 
vel  qualitatem,  nec  musica  sonum,  sed  tem- 
perat. 

3.  Stoici  negantes  lonitatem  in  passionibus 
conciliantur.  —  Quare,  ut  ego  arbitror,  Stoici 
hoc  non  negabant,  quod  ad  rem  attinet,  quia 
est  per  se  notum,  sed  hos  moderatos  motus 
nolebant  nominare  nominibus  passionum,  sed 
virtutum,  ut  plane  Cicero,  supra  indicat,  et 
Augustinus  etiam,  supra,  exponit,  ex  Aulo 
Gellio,  libro  11,  Noctium  atticarum,  et  plane 
Seneca,  epist.  119,  idemdocet.  Qualis  vero  sit 
bonitas  et  malitia  istorum  affectuum,  et  cui 
subjecto  heereant,  preecedenti  tractatu  dictum 
est,  nam  eadem  de  his  actibus  ratio  est,  quee 
de  ceeteris,  qui  a  voluntate  imperantur.  Ad- 
dendum  vero  ultimo  loco  est,  affectus  immo- 
deratos  proprie  non  cadere  in  sapientem,  ut 
sapiens  est,  id  est,  si  ut  sapiens  operetur,  in 
eum  vero  qui  alias  sapiens  est,  scilicet  virtute 
preedictus,  interdum  cadere  possunt,  qnia  sa- 
pientis  est  interdum  deficere.  Aliee  queestiones 
per  occasionem  hic  tractari  solent,  ut,  an  ap- 
petitus  sensitivus  inclinet  ad  malitiam,  quam 
nos  de  vitiis  disputantes  breviter  expediemus. 

SECTIO  III. 

De  generali  divisione  et  differentia  actuum 
appetitus. 

1 .  Prima  divisio  passionwn. — Prima  et  vul- 
gatissima  passionum  divisio  est,  in  passiones 
irascibiles  et  concupiscibiles;  sunt  enim  in 
appetitu  duo  genera  actuum,  a  quibus  duee  il- 
lee  denominationes  accipiuntur,  quas  non  om- 
nes  eodem  modo  exponunt,  D.  Thomas  enim, 
et  alii  ita  concupiscibilem  et  irascibilem  dis- 
tinguunt,  ut  concupiscibili  tribuatur  versari 
circa  bonum  absolute,  irascibili  vero  versari 
circa  bonum  arduum  :  non  quod  difficultatem 
ipsam  appetat.  Nam,  ut  D.  Thomas  1 ,  2,  q.  25, 
art.  3,  ad  2,  notavit  esse  arduum,  ut  sic  non 
habet  rationem  boni,  sed  mali  potius  :  fertur 
ergo  irascibile  ad  difficile,  quia  vim  preebet  ad 
vincendas  difficultates,  quee  in  consequendo 
bono  occurrunt,  quocirca  concupiscibilis  non 
est  tantum  concupiscere,  nec  irascibilis  tan- 
tum  irasci,  habent  enim  alios  actus,  ab  his 


vero  uti  notioribus  nominantur,  ut  D.  Tho- 
mas,  supra,  notavit,  in  qua  doctrina  omissa 
quaestione  physica,  de  distinctione  harum  fa- 
cultatum,  quanta  et  qualis  sit,  illud  solum  ad 
distinguendas  passiones  difficile  est,  quod  de 
bono  arduo  dicitur.  Nam  vel  ardui  nomine 
intelligitur  bonum  aliquod  arduum,  scilicet 
excellens,  ut  excellens  :  vel  bonum  supra  cse- 
tera  diligenda,  vel  bonum  absens,  vel  quod 
non  sine  labore  comparari  potest  aut  cujus 
acquisitio  habet  aliquam  rationem  mali :  at 
quidquid  horum  significetur,  necessarium  om- 
nino  videtur  concupiscibilem  in  bonis  etiam 
arduis  versari,  omnis  enim  amor  et  deside- 
rium  ad  concupiscibilem  spectat :  amor  vero 
et  desiderium  versari  possunt  circa  bona  ma- 
gna  :  ergo.  Contra  vero  videtur  irascibile  non 
semper  versari  in  arduis  homini,  qui  irascitur : 
nam  seepe  ira  oritur  de  his,  quse  facili  negotio 
superare  possumus,  et  prout  reperitur  ira  in 
voluntate,  tribuitur  Deo  :  quamvis  respectu 
illius  nihil  arduum  sit. 

2.  Aliter  ergo  possumus  rationes  nominum 
irascibilis  et  concupiscibilis  explicare,  opinor 
enim  non  duos  appetitus,  sed  eumdem  diverso 
modo  conceptum  significari,  in  objecto  enim 
appetitus  duo  considerari  possunt.  Primum 
ipsum  bonum  appetibile,  et  quee  ad  illud  con- 
sequendum  per  se  conferunt :  alterum  est  id, 
quod  impedit  talis  boni  consecutionem,  etbono 
nos  privat  amato  :  appetitus  ergo  quatenus 
bonum  appetit  concupiscibilis  dicitur,  quate- 
nus  vero  insurgit  in  eum,  qui  hujusmodi  bo- 
num  impedit,  ut  suum  bonum  tueatur,  iras- 
cibilis  dicitur  :  quee  est  sententia  Avicennee  et 
Alberti,  2  part.,  de  Homine,  queestione  de 
Irascibili  :  et  ex  ratione  nominum  patet,  et 
confirmatur,  est  enim  irascibilis  vis  imprimens 
mohim  ad  repellendum,  quodnoxium  putatur, 
unde  Damascenus  irascibilem  vocat  vindicem 
concupiscibilis.  Et  ad  hanc  sententiam  accom- 
modari  potest  prior  sententia,  quia  repellere 
malum,  et  vindictam  sumere  difficilius  ex  suo 
genere  est,  quam  simpliciter  prosequi  bonum ; 
ideo  irascibilis  dicitur  versari  in  arduis,  con- 
cupiscibilis  vero  circa  bonum  absolute,  lege 
Scotum,  in  tertio,  distinct.  14,  Gabrielem, 
dist.  26,  ex  quibus  constat  qualis  sit  dicta  di- 
visio  :  et  magis  ex  his,  quee  in  singulis  divi- 
sionibus  dicemus,  patebit. 

3.  Secunda  divisio. —  Secundo  generaliter 
dividuntur  passiones,  quod  aliee  versantur  cir- 
ca  bonum  prosequendum,  aliee  circa  malum 
fugiendum,  et  utrumque  membrum  passioni 
irascibili  et  concupiscibili  commune  est,  et  ac- 


DISPUTATIO  I 
tum  positivnm  significat :  differt  vero  appeti- 
tus  naturae  et  vitae,  nam  appetitus  naturse  eo- 
dem  motu,  quo  tendit  ad  rem  naturae  conve- 
nientemfugitincommodum,quiatalisappetitus 
non  fundatur  in  cognitione,  nec  fere  distin- 
guitur  ab  ipsa  capacitate  naturae ;  appetitus 
autem  vitii  per  proprios  et  distinctos  actus  bo- 
num  prosequitur ,  et  fugit  malum  ,  et  boc 
sensu  dixit  D.  Thomas  1,  2,  quoestione  3,  ar- 
ticulo  \,  appetitum  versari  circa  bonum,  vel 
malum. 

4.  Tertia  divisio. — Tertio  dividuntur  pas- 
siones  irascibilis  et  concupiscibilis  a  D.  Tbo- 
ma  i,  2,  quaest.  33.,  in  undecim  actus,  vel 
operationes,  scilicet  amorem,  desiderium,  seu 
cupiditatem,  delectationem,  odium,  fugam^ 
tristitiam,  et  bas  tribuit  concupiscibili  :  iras- 
cibili  vero  quinque,  spem,  desperationem.,  ti- 
morem,  audaciam  et  iram  :  de  quorum  singu- 
Us  nobis  agendum  est,  postea  de  ratione,  et 
sufficientia  divisionis,  et  membrorum  compa- 
ratione,  tametsi  D.  Thomas^  in  4,  %  alia  me- 
tbodo  processerit. 

SECTIO  IV. 

Utrum  amor  sit  in  appetitu  sentiente,  et  quas 
causas  et  effectus  Jiabeat. 

\ .  Prima  assertio.  —  Amor  est  actus  vitce. 
—  Dicendum  primo  quod  in  appetitu  sensiti- 
vo  est  quidam  actus,  qui  vere  et  proprie  Amor 
dicendus  est.  Conclusio  est  certa,  et  omnium 
experientia  patet,  et  ratione,  quia  primus  ac- 
tus  omnis  appetitus  est  amare  suum  appeti- 
bile,  unde  D.  Dionysius,  cap.  4,  de  divinis  No- 
minibus,  naturalem,  sensitivum,  rationalem, 
et  intellectualem  distinguit  pro  diversitate  ap- 
petituum  :  bunc  autem  amorem,  appetitus 
sensitivi,  esse  actum  vitae  :  sententia  est  Aris- 
totelis,  2,  Ethicor,  cap.  3,  et  patet,  quia  bic 
appetitus  est  proprie  vitalis  et  elicitus  :  ergo. 
Confirmatur  :  nam  vel  nullus  affectus  est  ac- 
tus  vitae,  vel  maxime  hic,  qui  radix  caeterorum 
est;  et  in  hoc  consentiunt  omnes  Theologi : 
quapropter  mirandum  est  Scotum,  in  \,  dist. 
1,  qugest.  5,  hoc  sine  ratione  negasse,  quia  ap- 
petitus,  inquit,  sensitivus  non  proprie  inhaeret 
appetibili,  quia  non  ipse,  se  ipsum  libere  mo- 
vet,  sed  quasi  ab  alio  ducitur  ad  amandum, 
ex  Damasceno,  lib.  2,  cap.  24,  sed  hoc  nihil 
obstat,  nam  verus  amor  vitae  non  requirit  li- 
bertatem  ut  etiam  est  evidens  in  amore  bea- 
torum. 

2.  jSecunda  assertio.  —  Dicendum  secundo 


SECTIO  IV.  459 

quod  ratio  hujus  amoris  est,  ut  sit  veluti  pon- 
dus,  aut  impetus  sensibilis  et  vitalis,  quo  ap- 
petitus  sensitivus  conjungitur  bono  sensibili. 
Est  D.  Thomse,  supra,  et  patet  ex  alibi  dictis, 
de  primo  voluntatis  effectu,  quem  amorem  esse 
diximus,  et  est  haec  ratio  amoris  unicuique 
amori  communis,  et  eodem  modo  fere  expli  - 
canda  :  unde  multa  quse  D.  Tbomas,  4,  °h, 
quaest.  23^  de  amore  disputat  magis  in  amorem 
naturalem,  quam  in  sensitivum  conveniunt : 
et  explicatur,  nam  in  omni  appetitu  primus 
affectus  est  propensio  ad  appetibile,  quae  in 
appetitu  vitas  debet  esse  per  actum  vitae  :  amor 
autem  significat  primum  affectum  appetitus, 
atque  adeo  primum  vinculum,  et  conjunctio- 
nem  inter  appetentem,  et  appetibile,  et  hinc 
amor  dicitur  unitivus;  ex  quo  aliqui  putant 
amorem  dictum  esse  a  verbo  Graeco  h  j  ,  si- 
gnificante  ligare  seu  unire.  Hinc  et  amans  ma- 
gis  dicitur  esse  in  amato,  quam  in  se,  propter 
quod  Plato,  in  Cratillo,  ait  amorem  graece  dic- 
tum  a  o:  ,  quod  latine  significat  furari, 
quia  appetitus  amantis  rapitur  a  re  amata,  quse 
omnia  proveniunt  ex  impulsu  vitse  et  impetu 
amoris,  et  hoec  magis  constabunt  ex  sectione 
sequenti. 

3.  Tertia  assertio. — Dicendum  tertio  causas 
per  se  hujus  amoris  esse  vim  ipsius  animi  et 
appetitus  sensitivi_,  et  bonitatem  in  objecto  re- 
prsesentatam,  cognitionem  vero  esse  necessa- 
riam  conditionem,  cognitionem,  inquam,  ac- 
commodatam  sensitivee  facultati,  causas  vero, 
quasi  remotas,  et  per  accidens  esse  similitudi- 
nem,  et  alia,  quae  in  causa  sunt,  ut  objectum 
bonum  conveniens  appareat.  Est  divi  Thomse, 
et  declaratur ;  nam  in  hoc  actu,  sicut  in  csete- 
ris,  non  est  quaerenda  causa  formalis  praeter 
essentialem  rationem  ejus,  neque  materialis, 
aut  efficiens  per  se,  et  proxima,  praeter  poten- 
tiam  appetitus,  qui  natura  sua  talem  vim 
habet  ad  efficiendum  istum  actum,  et  eumdem 
in  se  recipit,  quia  est  immanens,  et  ad  causam 
efficientem  reducitur  habitus,  quando  amor 
etiam  ab  illo  procedit,  vel  aliquis  etiam  actus, 
si  unus  amor  ab  alio  priori  amore  oriatur  :  fi- 
nalis  denique  causa  nulla  est  alia  praeter  ob- 
jectum,  et  rationem  boni,  qui  appetitum  ad 
amandum  excitat :  et  ita  patet  prima  pars  con- 
clusionis,  secunda  vero  de  necessitate  cogni- 
tionis  explicanda  est,  et  approbanda  ex  dictis 
alibi  primo  actu  voluntatis.  Tertia  pars  posita 
est  ad  explicandum  D.  Thomam  ubi  supra  et 
commune  illud  dictum,  similitudo  est  causa 
amoris,  sumptum  ex  Platone,  et  aliis  philoso- 
pbis  antiquis,  et  ex  experientia  :  amat  enim 


DE  PASSIONIBUS. 


unusquisque  maxime  quod  sibi  convenit,  ut 
dixit  Aristoteles,  in  Ethicis,  et  Cicero,  libro  de 
Finibus,  ait  omne  animal  natura  sua  sibi  est 
consiliatissimum  :  similitudo  autem  est  veluti 
natnra  una  in  multis  :  et  hinc  fit,  ut  alium 
mihi  similem  tanquam  me  alterum  apprehen- 
dam,  et  ita  illum  amem,  et  hinc  etiam  con- 
suetudo,  et  usus  frequens  amorem  conciliat, 
si  accedat  morum  et  animorum  siniilitudo, 
nam  si  dissimiles  sint,  potius  disjunguntur. 
Hiuc  pater  amat  filium,  amicus  amicum  tan- 
quam  alterum  se,  hinc  omnia,  quee  unus  ani- 
mam  ad  alterius  animum  conformant,  amorem 
generant,  ut  idem  studium,  etc,  idemque  suo 
modo  est  in  his  quse  ad  corpus  spectant.  Solum 
est  considerandum  hsec  per  se  esse  intelli- 
genda,  nam  per  accidens  fit  interdum,  ut  simi- 
litudo  imperfecta,  vel  eadem  officia  alienent 
animos,  quia  occasione  eorum  efficitur,  ut  ob 
alterius  bonum,  proprium  commodum  videa- 
tur  iinpediri,  quomodo,  Proverbiorum  13,  di- 
citur  inter  superbos  semper  esse  jurgia,  et 
Aristoteles,  in  Ethicis,  capit.  1,  idem  docet,  et 
figulus  figulum  odit. 

A.  Quod  dictum  est  de  similitudine  intelli- 
gendum  de  aliis  similibus  causis,  ut  est  amor, 
qui  inter  prsecipuas  amoris  causas  nominari 
solet :  nil  enim  magis  ad  amandum  movet, 
quam  amari,  quia  ipse  amor  reputatur  maxi- 
mum  beneficium.  Item  quia  eum,  a  quo  ama- 
mur,  facile  existimamus  bonum,  et  debito 
utentem  officio.  Aliam  causam  Platonici  red- 
dunt,  videlicet,  quod  amare  sit  in  corde  aman- 
tis  quasi  figuram  amati  infigere  :  cum  igitur 
is,  qui  amatur,  in  alterius  animo  se  ipsum  in- 
tueatur,  ad  amandum  impellitur.  Aliam  cau- 
sam  ponit  D.  Thomas,  scilicet  indigentiam  cui 
similes  esse  possunt  alise  passiones,  quse  homi- 
nem  disponunt,  ut  ratione  earum  objectum 
magis,  vel  minus  conveniens  judicetur,  et  hoc 
modo  ad  amorem  conferunt. 

5.  Quarta  assertio. — Dicendum  quarto  quod 
proprius,  et  quasi  formalis  effectus  amoris  est 
conjungere  secundum  affectum,  amantem  cum 
amato,  ex  quo  ahi  sequuntur  quasi  effectus, 
ut  desiderium,  et  passiones  aliee,  de  quibus 
infra.  Item  cognitio  frequens  de  re  amata, 
extasis,  zelus,  et  alise  similes.  Prior  pars  pro- 
batur,  quia  amor  est  actus  appetitus ;  ergo 
formalis  effectus  ejus  est  constituere  actu  ap- 
petentem  et  volentem  bonum  rei  amatae,  seu 
bonitatem,  quee  est  in  re  amata,  et  haec  bona 
affectio,  seu  voluntas  vocatur  affectiva  unio, 
seu  virtus  unitiva  a  Dionysio  4,  cap.  de  divinis 
Nominibus,   concinitque   Augustinus  8,    de 


Civitate  Dei,  cap.  10,  et  Aristoteles  2,  Politic, 
cap.  2,  et  ratio  sumitur  ex  secunda  conclusione 
posita,  quia  scilicet  cum  amor  sit  pondus  quod- 
dam  in  amatum,  consequitur  quidam  nexus 
utriusque.  Secunda  vero  pars  conclusionis  pa- 
tet  experientia,  nam,  ut  D.  Thomas  notavit, 
ex  prima  illa  conjunctione,  effectus  qui  primo 
sequitur  in  amante,  est  conjunctio  per  realem 
praesentiam  et  collocutionem ,  movet  enim 
amor  ad  queerendam  rem  amatam,  hinc  et 
amans  dicitur  esse  quasi  extra  se,  quia  totus 
vult  in  amato  occupari,  et  de  illo  cogitare,  un- 
de  magis  dicitur  esse  anima  amantis  ubi  amat, 
quam  ubi  animat,  juxta  illud :  Ubi  est  thesau- 
rus  tuus,  ibi  est  et  cor  tuum,  Matth.  6,  ideo 
Plato  dixit  animam  amantis  in  se  mortuam 
esse,  in  amato  vivam,  quod  indicavit  Paulus, 
dicens  :  Vivo  ego,  sed  non  ego,  vivit  vero  in  me 
Christus,  ob  id  etiam  dici  solet  amorem  po- 
nere  amantem  in  amato,  quamvis  alia  via  di- 
citur  amatum  esse  in  amante,  quia  est  veluti 
principium  operationum  ejus,  is  enim  ea  vult 
et  operatur,  quse  amato  placent,  et  quia  esse 
principium  operandi  est  proprium  naturse, 
dicitur  amicus  dimidium  alterius,  et  ex  amore 
fieri,  ut  una  anima  sit  in  duobus  corporibus. 
Vide  Augustinum,  4,  Confess.,  cap.  6,  et  se- 
cundo  Retractationum,  cap.  6. 

6.  De  alio  effectu  qui  est  extasis.  —  Lege 
auctorem,  lib.  2,  de  Oratione,  cap.  15.  —  Ex 
his  prioribus  effectibus  sequitur  alius,  dictus 
extasis,  qui  est  abstractio,  vel  alienatio  a  sen- 
sibus,  qui,  ut  a  D.  Thoma  exponitur,  a  supe- 
riori  non  distinguitur,  dicit  enim  amantem 
pati  extasim,  vel  secundum  apprehensionem, 
quia  de  alio,  non  de  se  cogitat :  vel  secundum 
affectum,  quia  potius  alterius  bonum  quam 
proprium  diligit,  alio  vero  modo  hic  effectus 
esse  potest  quaedam  abstractio  a  sensibus, 
quam  contingit  ex  vehementi  amore  sequi,  qui 
interdum  ita  est  intensus,  ut  omnium  poten- 
tiarum  interiores  actiones  impediat,  quod  item 
ex  consuetudine  et  facile  natura,  vel  ab  extrin- 
seca  causa  Deo,  vel  deemone  accidere  potest, 
adjuvante  nova  aliqua  apprehensione  rei  ama- 
tse  et  bonitatis  ejus,  quse  in  magnam  admira- 
tionem  rapiat,haec  enim  maxime  solet  excitare 
animum  et  movere.  Legatur  Fracastorius,  libro 
de  Sympathia,  cap.  10. 

7.  Be  alio  qui  dicitur  zelus. — Alius  effectus 
estzelus,  id  est,  affectusremovendi  omnia,quse 
possunt  impedire  bonum  amatum,  qui  a  divo 
Thoma,  citata  qusestione,  art.  4,  bene  exponi- 
tur,  et  huic  similis  fervor,  de  quo  divus  Tho- 
mas,  in  eadem  prima  secundae,  qusest.  48, 


DISPUTATIO 
art.  2,  qui  tandem,  queest.  28,  art.  6,  resolvit 
omnes  actiones,  quee  procedunt  ab  appetitu 
alicujus  boni,  esse  eflfectus  amoris,  ex  quo 
idem  divus  Tbomas,  queest.  25,  art.  2,  recte 
concludit  amorem  esse  primum  omnium  affec- 
tuum,  quia  est  radix  ceeterorum,  unde  Diony- 
sius,  quarto  capite,  de  divinis  Nominibus,  dicit, 
propter  amorem  boni  omnia  geruntur,  et  ma- 
lum  odio  babetur,  quia  amatur  bonum.  Idem 
docet  late  Augustinus  14,  de  Civitate  Dei,  c.  17, 
Bernardus,  sermone  18,  in  Cantica.  Adverten- 
dum  tamen  est  omnia  fere  dicta  communia 
esse  amori  vftluntatis,  ut  per  se  patet.  Erunt 
tamen  propria  appetitui  sensitivo,  ut  circa  bona 
sensibilia  versantur,  et  materiali  quodam  mo- 
do  efficiuntur,  unde  illi  effectus,  qui  consur- 
gunt  in  corporis  commoditatem ,  proxime 
oriuntur  ex  amore  sensibili :  ex  spirituali  vero, 
non  immediate,  sed  ab  illo  sensitivus  amor  ex- 
citatur :  bujusmodi  autem  sunt  cordis  commo- 
tio,  gestus,  leetitia,  sanguinis  motus  ad  cor,  et 
exteriores  partes  bominis,  ex  quo  sequitur 
etiam  cordis  calefactio,  et  risus :  item  languor 
interdum,  et  liquefactio :  de  quibus  divus  Tbo- 
mas,  supra  art.  3,  qui  potissime  contingunt  ex 
vebementi  desiderio,  per  quod  animus  quasi 
deserit  corpus  et  spiritus  animales  plurimum 
consumuntur  in  cogitanda  et  desideranda  re 
absente,  ex  quo  sequitur  queedam  eerumna  et 
tristitia,  quee  juvat  ad  deliquium,  quia  dum 
cor  tristitia  comprimitur,  omnes  spiritus  illius 
avocantur,  et  ideo  dixit  divus  Tbomas  bos  af- 
fectus  per  accidens  sequi  ex  amore,  ratione 
absentis  boni  amati,  potius  quam  ex  amore 
ejus. 

8.  DvMum  resolvitur.  —  Sed  dubitat  bic 
Cajetanus,  quee  sit  major  unio,  amoris  ne,  vel 
cognitionis?  Verum  cum  istee  uniones  diver- 
sarum  rationum  sint,  vix  possunt  comparari, 
dici  tamen  potest  se  mutuo  excedere,  nam  qua- 
tenus  intellectus  objectum  suum  quodammodo 
ad  se  trabit  quasi  illius  imaginem  in  se  depin- 
gens,  dicitur  magis  conjugi  intellectus  objecto, 
quam  voluntas :  ut  vero  amor  movet  ad  realem 
preesentiam,  et  conjunctionem  cum  amato, 
superat  quodammodo  cognitionem:  diximus 
nonnulla  de  bac  re  in  materia  de  Beatitudine. 

SEGTIO  V. 

Quidsit  cupiditas,  seu  concupiscentia,  et  qualis 
sit  divisio  amoris  in  concupiscentice  et  ami- 
citice. 

1.  Amorem  lenevolentice  et  concuplscentice 
qui  non  distinguant  re  ipsa.  —  De  nomine  con- 


I.  SEGTIO  V.  461 

cupiscentice  multa  supra  in  matcria  de  volun- 
tario  diximus,  et  plura  in  maleria  de  peccatis 
dicemus  :  interdum  enim  omnem  passionem 
appetitus,  interdum  potentiam  ipsam  signifi- 
cat :  si  vero  ad  significandum  solum  quemdam 
effectum  (qui  alias  desiderium  dicitur),  usur- 
patur,  est  difficultas,  quomodo  bic  actus  ab 
amore  differat,  est  enim  amare,  bonum  velle, 
ex  Aristotele  2,  Rbetor.,  capite  4,  boc  autem 
ipsum  esse  videtur  desiderare.  Unde  Grego- 
rius  1,  distinct.  secunda,  queestion.  I,  art.  2, 
negat  distingui  bos  actus,  quia  versari  circa 
bonum  nondum  secutum,  aut  jam  obtentum 
accidentarium  est.  Refertur  etiam  Aureolus, 
in  1,  distinct.  47,  queest.  2,  art.  1,  de  quare 
multa  diximus  agentes  de  actibus  voluntatis. 
Ut  ergo  rem  explicemus,  incipiamus  a  distinc- 
tione  amorisin  amorem  concupiscentiee  et  ami- 
citiee,  qui,  ut  Gregorius  supra  ait,  vulgari 
modo  intelligitur,amorem  concupiscentiee  esse, 
quando  amatum  bonum  ad  commodum  aman- 
tis  refertur  :  amieitiee  vero,  vel  benevolentiae, 
cum  alteri  bonum  appetimus  propter  ipsum  : 
unde  omnis  amor,  seu  impulsus  appetitus,  qui 
refertur  in  objectum  prout  est  congruum  et 
commodum  ipsi  appetenti,  sub  amore  concu- 
piscentice  comprebenditur :  quodcumque  vero 
bonum  judicatur  in  se  amabile,  et  ob  id  appe- 
titus  in  illud  impellitur,  et  in  illo  sistit  absque 
conversione  ad  se  ipsum  :  vocatur  amor  bene- 
volentiee.  D.  Tbomas  autem  1,  2,  queest.  25, 
articulo  quarto,  aliter  explicat  dubitationem 
banc,  nam  cum  amare  sit  bonum  velle,  in 
omni  objecto  amoris,  duo  considerari  possunt. 
Is  cui  bonum  amo,  et  is  est  amor  amicitiae,  seu 
benevolentiee :  et  bonum,  quod  illi  amo,  et  in 
boc  versatur  amor  concupiscentiee,  unde  infe- 
runt  Cajetanus  et  abi,  bos  amores  non  signi- 
ficare  actus  diversos,  sed  eumdem  ad  res  dis- 
tinctas  relatum.  Idem  fere  sentit  Scotus,  in  1, 
distinctione  1,  qusestione  quinta,  tametsi  non 
omnino  affirmare  videatur  bos  amores  coales- 
cere  in  eumdem  actum. 

2.  Quocirca  advertendum  est  non  omnem 
amorem  amicitise  comparatum  ad  aliquod  ob- 
jectum  esse  concupiscentiee,  si  ad  rem  alteram 
referatur,  consistit  enim  ratio  amoris,  si  pro- 
prie  loquamur  in  affectu  illo  interiori  ad  rem 
amatam,  quem  D.  Tbomas  quos  illa  25,  art.  2, 
complacentiam  boni  appellavit.  Unde  cum 
aliquis  Deum,  verbi  gratia,  per  se  amat,  nil 
illi  desiderans,  sed  totum  illi  se  conjungens, 
et  in  ipsam  Dei  bonitatem  affectu  tendens, 
nulla  ibi  ratio  concupiscentiee  admisceri  vide- 
tur,  nisi  quis  dicat  eum,  qui  sic  amat,  virtua- 


462 


DE  PASSIONIBUS. 


liter  velle  totamillam  bonitatem,  quam  in  Deo 
intuetnr,  in  illo  esse,  ut  D.  Thomas  indicat, 
i,  2,  queest.  46,  art.  %  ubi  Cajetanus  non  tan- 
tum  virtute.,  sed  explicite  vult  hsec  duo  conti- 
neri  in  omni  amore  :  unde  ille  quod  sic  amat, 
dicitur  amare  Deum  amore  amicitiee,  bonita- 
tem  vero  Dei  more  concupiscentiee,  quod  forte 
ad  modum  loquendi  spectat;  nam  revera  idem 
omnino  amor  est  quo  res  et  bonitas  ejus  ama- 
tur,  et  ideo  bonitas  ipsa  rei,  quee  per  se  ama- 
tur,  potest  dici  amari  amore  benevolentiee  : 
non  igitur  proprie  omnis  amor  amicitiee  amo- 
rem  concupiscentiee  includit,  quamvis  fortasse 
etiam  amor,  qui  est  concupiscentiee  respectu 
unius  rei,  sit  semper  benevolentiee  respectu 
alterius,  quia  hic  amor  totus  refertur  ad  per- 
sonam  cui  aliquod  bonum  amatur,  et  ideo 
magis  censetur  esse  amor  ejus  boni  concupis- 
centia.  Ex  qua  colligitur  ratio  differentiee  in- 
ter  hos  amores,  nam  prior  cum  sit  rei  propter 
se,  et  quasi  amor  finis,,  et  ideo  potest  esse  pu- 
rusabsque  permixtione  amoris  coucupiscentise, 
qui  posterior  est,  et  in  benevolentia  fundatur, 
et  illam  aliquando  includit,  sicut  in  superio- 
ribus  dicebamus  electionem  medii  includere 
virtute  amorem  fmis :  est  enim  eadem  propor- 
tio,  licet  non  sint  omnino  idem  actus  :  uam 
amor  concupiscentiee  est  amor  mihi  conve- 
nientis,  sive  illud  sit  in  se  bonum,  sive  prop- 
ter  aliud. 

3.  Primum  corollarium. —  Ex  quibus  intel- 
ligitur  primo,  amorem  amiciti83  hoc  loco  latius 
patere,  quam  cum  ad  humanam  necessitudi- 
nem  accommodatur  :  hic  enim  omnis  concu- 
piscentia,  vel  voluntas  rei  in  se  bonee,  quee  ad 
alicujus  commodum  non  refertur,  amor  ami- 
citiee  dicitur,  unde  in  irrationalibus  suo  modo 
reperitur,  ut  patet,  cum  quis  diligit  filium 
suum,  et  commodum  ejus  per  se  absque  con- 
sideratione  proprii  boni,  imo  aliquando  cum 
proprio  damno,  vel  dolore  :  simili  modo  amor 
hic  prout  ab  homine  elicitur,  potest  habere  pro 
objecto,  non  solum  alium  hominem,  sed  rem 
irrationabilem,  ut  dum  quis  videt  rosam,  et 
affectu  quodam  fertur  in  pulchritudinem  ejus, 
et  in  ea  complacet,  et  illa  visa  delectatur,  ta- 
metsi  illam  sibi  non  concupiscat :  quem  affec- 
tum  volunt  aliqui  esse  amorem  quemdam  ter- 
tium  distinctum  ab  amicitia  et  coneupiscentia., 
et  complacentem  vocant  :  sed  non  oportet, 
nam  seepe  totus  ille  actus  ad  intellectum  et 
cognitionem  rei  pulchree  spectat,  et  quia  non 
tam  amat  quis  rem  ipsam  pulchram,  quam 
visionem  ejus,  et  si  amat  reni,  est  quatenus 
haJbet  rationem.  objecti  convenientis  proprii 


operantis,  et  quoad  hoc  amor  talis  rei  est  con- 
cupiscentia  et  delectatio,  quee  interdum  subo- 
ritur^  magis  est  ex  propria  operatione,  quam 
ex  pulchritudine  rei  secundum  se  :  quod  ita 
esse  facile  constat  in  omnibus  objectis  et  acti- 
bus  aliorum  sensuum  :  potest  tamen  interdum 
objectum  pulchrum  amari  absque  ullo  com- 
placentiee  amore,  et  sic  ille  amor  ad  benevo- 
lentiam  spectat.  Nam  qui  sic  amat,  virtute  vult 
eam  pulchritudinem  inesse  illi  rei  solum  ut 
bene  affecta  sit,  et  ita  vult  illi  bonum  propter 
se  :  ad  quem  modum  amat  homo  virtutem  et 
honestatem  amore  benevolentiee  late  sumpto. 

4.  Secundum  corollarium.  —  Secundo  iutel- 
ligitur  ex  dictis,  quomodo  isti  amores  distin- 
guantur  :  si  enim  essentias  eorum  considere- 
mus,  distingui  possunt,  et  formaliter,  et  om- 
nino  realiter,  maxime,  si  ad  rem  eamdem  uter- 
que  amor  terminetur,  ut  patet  in  amore  Dei, 
concupiscentiee  et  amicitiee ;  tantum  enim  dif- 
ferunt,  quantum  virtus  spei  et  charitatis,  ut 
alias  tractavi.  Et  ratio  est,  quia  hi  amores  ha- 
bent  diversa  objecta  formalia,  quee  omnino 
distinguunt  actus,  preecipue  si  unum  ad  alte- 
rum  non  referatur,  ut  supra  dixi,  et  ob  id,  si 
amores  isti  ad  res  diversas  comparentur,  ex 
quibus  una  alteri  diligitur,  fieri  potest,  ut 
idem  actus  illas  duas  denominationes  recipiat 
concufiscentim  et  amicitice,  quamvis  illi  una 
formaliter,  altera  virtualiter  conveniat ,  ad  eum 
modum  quo,  supra,  de  intentione  et  electione 
loquebamur. 

5.  Ex  his  patet  responsio  ad  principalem 
queestionem,  quee  est  de  passione  concupis- 
centiee,,  seu  desiderio,  hic  enim  affectus  non 
consistit  in  illo  impulsu  interiori,  seu  compla- 
centia,  quam  diximus  esse  amorem,  sed  in  ap- 
petitu  quodam  qui  ex  dicto  amore  nascitur, 
quo  cupimus  bonum  aliquod  rei  amatee  :  et 
quamvis  ratio  amoris  vix  a  nobis  explicetur 
nisi  ex  hoc  effectu,  tamen  experientia  videbi- 
mus  talem  appetitum  ex  quadam  intrinseca 
conjunctione  ad  rem  ama/tam  oriri,  quod  in 
amore  amicitiee  facilius  cernitur.  Est  tamen 
idem  in  amore  complacentiee,  prius  enim  quis 
afficitur  rei,  quam  sibiconvenientem  existimat, 
et  postea  illam  concupiscit :  ratio  ergo  amoris 
in  dicta  conjunctione  affectiva  consistit,  ratio 
vero  desiderii  in  motu  quodam  ad  realem  con- 
junctionem  et  consecutionem  rei  amatee.  Vi- 
deantur  dicta  supra  de  intentione.,  et  simplici 
volitione,  et  servata  proportione  applicentur : 
nil  enim  aliud  dicendum  nobis  superest :  unde 
etiam  constat  easdem  esse  causas  desiderii, 
quee  sunt  amoris,  supposita  tamen  absentia  rei 


DISPUTATIO  I, 

amatee,  et  idem  fere  est  de  effectibus,  imo 
multi  ex  his,  qui  amori  tribuuntur,  medio  de- 
siderio  fiunt :  ut  motus  in  rem  amatam,  solli- 
citudo,  anxietas,  serumna  ex  quibus  variee  mu- 
tationes  in  corpore  oriuntur  juxta  varias  dis- 
positiones  corporis,  vel  objectorum,  vel  appe- 
tituum. 

6.  Tertium  corollarium.  —  Ultimo  tandem 
infertur  ex  dictis  distinctionem  illam  concu- 
piscentiarum  in  naturales,  et  rationales  sive 
non  naturales,  quam  D.  Tbomas  1,  2,  q.  30, 
articulo  3,  tradit,  et  Aristoteles  3,  Ethicorum, 
cap.  11  et  1,  Politic,  cap.  41,  amori  et  desi- 
derio  communem  esse,  sumitur  enim  heec  di- 
visio  ex  bonis,  quse  appetuntur,  nam  queedam 
sunt  natura  sua  nobis  necessaria,  ut  victus, 
etc,  et  horum  concupiscentia  dicitur  naturalis : 
alia  vero  sunt  bona  potius  arte  hominum  in- 
venta,  quam  natura  instituta,  quorum  conve- 
nientia  peculiari  ratione  elicitur  in  apprehen- 
sione  consistere,  et  in  his  versantur  rationales 
sive  innaturales  concupiscentiee,  quee  proprie 
hominum  censentur,  qui  industria  et  appre- 
hensione  moventur,  et  per  inferiorem  appeti- 
tum,  et  phantasiani,  quee  suo  modo  rationem 
participant :  reliquee  vero  communes  sunt  etiam 
brutis  :  propter  quod  etiam  D.  Thomas,  art.  k, 
cum  Aristotele  1,  Politic,  cap.  6,  concupis- 
centias  naturales  ait  esse  finitas,  innaturales 
vero  infinitas,  nam  quibus  natura  indiget  pauca 
sunt;  et  ideo  propensio  naturee  est  moderata, 
et  quamvis  hsec  appetitio  natura3  possit  in  in- 
finitum  proeedere,  quia  cum  bona  heec  non 
diu  durent,  iterum  atque  iterum  occurrit  ne- 
cessitas  :  genera  tamen  bonorum,  quee  appetit, 
finita  sunt,  et  illa  concupiscit  cum  certa  men- 
sura  :  bona  vero,  quce  homines  sibi  inveniunt, 
neque  in  multitudine,  neque  in  varietate  ter- 
minum  habent,  quia  semper  homo  potest  nova 
bonorum  genera  confingere,  neque  in  numero, 
aut  quantitate  boni  amati  habet  terminum, 
quia  universalem  rationem  boni  homo  appre- 
hendit,  unde  appetit  divitias  in  communi,  sub 
quibus  variee  divitiae  comprehenduntur ,  et 
quamvis  illa  perfectio  universalis  ut  sic,  non 
communicetur  appetitui  inferiori,  tamen  ex 
conjunctione  ad  rationem  ferri  potest  in  quod- 
cumque  siugulare,  sub  majori  et  minori  quan- 
titate  apprehensum,  licet  ad  infinitam  quanti- 
tatem  perveniat. 

7.  Sed  queeres,  an  concupiscentia  naturalis 
et  non  naturalis  specie  distinguantur  :  nam 
D.  Thomas,  supra,  art.  3,  ad  2,  videtur  sentire, 
propter  varias  apprehensiones,  ex  quibus  con- 
cupiscentiee  istee  nascuntur,  naturalis  scilicet, 


SECTIO  VI.  463 

ex  simplici  quadam  apprehensione,  non  natu- 
ralis,  ex  deliberata  :  ubi  Cajetanus,  ut  hoc  ex- 
plicet,  multa  dicit,  et  tandem  concludit  appre- 
hensionem  ad  differentiam  objecti  formalis 
pertinere,  contra  ea  quee  supra,  q.  1,  art.  \, 
ipse  docuerat,  quod  esse  in  intentione  sit  con- 
ditio  finis,  non  vero  ratio.  Dicendum  tamen 
apprehensionem  per  se  non  pertinere  ad  ob- 
jectum  formale,  posse  tamen  illud  variare 
quatenus  sub  diversis  rationibus  boni  potest 
objectum  applicare :  sic  igitur  naturales  con- 
cupiscentiee  ab  innaturalibus  distinguuntur, 
quia  illi  feruntur  in  objectum,  quatenus  ipsi 
naturee  conveniens  est,  hee  vero  sub  aliis  di- 
versis  rationibus  bonorum,  quee  discursu  po- 
tius,  quam  simplici  apprehensione  naturali 
concipiuntur  et  huc  tendit  ratio  D.  Thomee : 
vel  certe  naturales  concupiscentiee  feruntur  in 
bonum  naturee  sensitivee  conveniens :  aliee  vero 
magis  tendunt  in  id  quod  homini,  ut  homo 
est,  accommodatur. 

SECTIO  VI. 

Quid  sit  delectatio ,  et  quomodo  ab  aliis  dif- 
ferat. 

1.  Prima  assertio.  —  Divisio  delectationis 
enodatur.  — Dicendum  primo.  Delectatio,  seu 
voluptas  actus  quidam  est  appetitus  sensitivi 
ab  amore  et  desiderio  distinctus.  Conclusio 
constat  ex  dictis  supra  de  fruitione  voluntatis  : 
nam  quee  dixi  de  objecto  et  causa  vel  ratione 
hujus  actus,  communia  sunt  voluptati  appeti- 
tus  sensitivi  servata  proportione.  Ex  qua  con- 
clusione  colligitur  generalis  divisio  delectatio- 
nis,  alia  enim  est  spiritualis,  quee  propterea  est 
voluntatis  :  alia  est  propria  appetitus  sensitivi, 
quee  generali  nomine  potest  dici  sensitiva , 
quamvis  peculiari  modo  dicitur  delectatio  sen- 
sibilis  ,  quee  ex  reali  conjunctione  objecti  ad 
exteriorem  sensum  oritur.  Illa  enim,  quee  ex 
pura  apprehensione  nascitur,  solet  spiritualis 
vocari,  tametsi  in  appetitu  sensitivo  inheereat : 
quam  divisionem,  in  art.  5  et  6,  queestion.  tri- 
gesima-prima,  in  1,  2,  bene  D.  Tbomas  expli- 
cat ,  addens  omnes  spirituales  delectationes 
secundum  se,  majores  esse  :  quoad  nos  vero 
sensibiles  esse  vehementiores,  preecipue  illas 
quee  ad  sensum  tactus  spectant,  quia,  ut  Aris- 
toteles  dixit,  istee  delectationes,  sicut  et  opera 
ex  quibus  nascuntur,  sunt  maxime  naturales, 
ex  quo  etiam  fit ,  ut  delectationes  reliquorum 
sensuum  prout  in  animalibus  sunt  ad  delecta- 
tiones  tactus  vel  gustus  referuntur ,  ut  Aristo- 
teles  dixit  3,  Ethicorum,  capite  decimo.  Dico, 


464 


DE  PASSIONIBUS. 


prout  in  animalibus  sunt,  quia  homo  propter 
conjunctam  rationem  ,  seepe  delectatur  in  ob- 
jectis  visus,  vel  auditus  per  se. 

2.  Secunda  assertio.  —  Dicendum  secundo. 
Causa  per  se  efficiens  passionem  delectationis 
est  appetitus,  adjuvantes  vero,  ut  conditiones 
necessariee ,  vel  commodiores ,  possunt  esse 
plures,  ut  vehementior  cognitio,  etc.  Probatur 
ex  dictis,  supra  de  delectatione  voluntatis  : 
nam  eadem  est  servanda  ratio,  et  proportio  : 
opinio  vero  Scoti  asserentis  hunc  affectum  non 
effici  ab  ipso  appetitu,  sed  recipi  solum,  satis 
est  supra  improbata.  De  ultima  vero  parte  con- 
clusionis  videri  potest  D.  Thomas  4,  2,  q.  32, 
ubi  multa  numerat ,  quee  delectationem  exci- 
tant,  vel  etiam  causant,  ut  spes  boni  obtinendi, 
vel  memoria  obtenti,  quee  non  indigent  expo- 
sitione. 

,  3.  Tertia  assertio.  —  Dicendum  tertio.  Ob- 
jectum  delectationis,  et  causa  finalis  ejus,  est 
bonum  amatum  conseeutum.  Probatur  ex  dic- 
tis  de  fruitioue  :  ubi  etiam  exposuimus,  an 
ipsum  bonum,  vel  consecutio  ejus  habeat  pro- 
prie  rationem  objecti ,  primario  enim  bonum 
ipsum  delectat,  conditio  vero  necessaria  est 
consecutio  et  possessio  ejus,  quod  secundario 
suam  partitur  voluptatem  :  quo  sensu  D.  Tho- 
mas  4,  2,  q.  32,  art.  \,  dixit  operationem  esse 
causam  delectationis ,  causam  enim  vocat  om- 
nem  requisitam  conditionem,  delectatio  enim 
imprimis  requirit  cognitionem,  requirit  etiam 
consecutionem,  quee  lata  quadam  ratione  ope- 
ratione  aliqua  perficitur ,  vel  prsesenti ,  vel 
prseterita,  vel  nostra,  vel  aliena  efficiente  in 
nobis  passionem  aliquam  ,  vel  motum ,  vel 
quamcumque  amati  boni  possessionem  :  non 
est  autem  semper  necessarium,  ut  illud  bonum, 
quod  delectat ,  ad  id  requirat  propriam  vitee 
operationem,  ut  constat,  et  Cajetanus,  dicto 
loco,  satis  explicat.  Controversia  autem  illa, 
quam  cum  Scoto  habet  Cajetanus  an  in  objec- 
to,  ratio  delectandi  sit  convenientia  objecti, 
vel  sit  tantum  conditio  necessaria,  res  vero 
per  se  delectet  ,  ut  Scotus  vult  nullam  habet 
difficultatem,  nam  de  omnibus  actibus  appeti- 
tus  quoad  hoc  eadem  est  ratio,  bonum  enim 
sub  ratione  boni  deleetat,  ac  adeo  bonitas  ipsa 
est  ratio  delectandi ,  unde  si  illa  nomine  con- 
wnientice  explicetur,  melius  Cajetanus  loqui- 
tur,  dummodo  nomine  convenientice  non  signi- 
ficetur  proprie  relatio,  sed  fundamentum  ejus, 
juxta  supradicta  de  bonitate. 

4.  Quarta  assertio.  —  Dicendum  quarto. 
Effectus  formalis  delectationis  hujus,  est  affi- 
cere  animum  sensibili  quadam  suavitate,  qua 


vitaliter  dicitur  qui  escere  in  bono  adepto,  eX 
quo  effectus  alii  consequuntur,  ut  motio  cordis, 
etc.  D.  Thomas  1,  2,  q.  33,  pertotam;  et  prior 
pars  ex  terminis  ipsis,  et  experientia  constat, 
et  ex  dictis  supra  de  fruitione.  Secunda  pars 
etiam  experimento  constat,  unde  heec  passio  ab 
effectu  dilatationis  cordis,  delectatio  quasi  dila- 
tatio  dicta  est.  Isaiee  60,  Videbis,  et  affluens 
mirabitur  ,  et  dilatabitur  cor  tuum.  Dicitur 
etiam  leetitia,  quasi  latitudinem  afferens,  cujus 
effectus  rationem  late  reddit  Albertus  magnus 
\,  de  motibus  animalium,  cap.  5.  Tota  vero 
posita  est  in  sympathia  illa,  et  connexione  in- 
ter  corporis  et  animee  facultates,  et  humores, 
et  spiritus  qui  ad  has  deserviunt  operationes  : 
delectatio  igitur  est  motus  maxime  accommo- 
datus  ipsi  cordi,  in  quo  est  appetitus  preecipue, 
et  ideo  naturali  consecutione  cor,  cum  delec- 
tatur,  sese  dilatat,  et  diffundit  sanguinem,  et 
spiritus  sanguineos,  et  calidos  ceeteris  membris 
communicat,  ex  quo  sequitur  risus,  quee  omnia 
latius  in  philosophia  exponuntur.  Illud  solum 
advertendum  est,  quod  D.  Thomas,  citatoloco, 
late  exponit,  delectationem  seepe  parere  desi- 
derium,  vel  perfectioris  voluptatis,  si  ipsa  lm- 
perfecta  sit ,  vel  durationis  et  perseverantiee  ; 
nommnquam  vero  generare  molestiam  et 
tristitiam  propter  aliquam  incommoditatem 
adjunctam. 

SECTIO  VII. 

De  odio,  fuga,  tristitia. 

* 

4.  Prima    assertio.  —   Dicendum  primo. 
Odium  actus  quidam  est,  sive  passio  appetitus 
sensitivi  amori  contraria ,  et  a  ceeteris  actibus 
distincta.  Probatur  :  nam  ut  appetitus  naturee 
tendit  in  sibi  conveniens,  et  fugit  contrarium, 
ita  appetitus  vitee,  sicut  per  proprium  actum 
convertitur  ad  objectum  conveniens,  ita  per 
proprium  actum  priori  contrarium,  fugit  dis- 
conveniens  ;  et  hic  actus  est  odium,  sicut  prior 
est  amor  :  in  quo  nonnulla  differentia  est  inter 
naturalem  appetitum  et  vitalem  :  nam  iile  quia 
non  per  proprium  actum  appetit,  sed  solum  i 
pondere  naturali,  ideo  neque  per  proprium  i 
actum  fugit,  aut  odit,  sed  solum  quasi  conse-  • 
cutione  quadam  :  appetitus  vero  vitee  suis  pro-  - 
priis  actibus  versatur  circa  objecta  cognita : 
quia  igitur  objectum  malum  per  se  cognoscitur  | 
et  proponitur  ,  appetitus  proprios  actus  circa 
illud  exercet.  Ex  quo  fit  propriam  rationem  } 
odii  in  hoc  preecipue  consistere,  ut  sit  aversio,  I 
displicentia,  seu  alienatio  appetitus,  sub  aliqua  ; 
ratione  mali  apprehensa. 


DISPUTATIO  I. 

2.  Qucestiuncula. — Sed  quseri  potest,  anhie 
actus  sit  per  modum  vofitionis,  seu  prosecu- 
tionis,  an  per  modum  nolitionis  et  fugee. 
D.  Thomas  enim  insinuat  hoc  posterius,  Caje- 
tanus  vero  duplex  distinguit  odium,  aliud  vo- 
cat  abominationem,  quod  dicit  esse  fugam  a  re 
apprehensa,  ut  mihi  incommoda ;  aliud  odium 
inimicitiee ,  quod  dicit  consistere  in  prosecu- 
tione,  quae  est  velle  alteri  malum,  nam  sicut 
bonum  velle ,  est  amare_,  ita  veUe  malum  est 
odisse,  et  ex  hac  voluntate  sequitur  deside- 
rium  et  operatio ,  qui  sunt  effectus  appetitus 
prosequentis.  Ahis  placet  etiam  odium,  et  om- 
nem  actum  appetitus  esse  prosecutionem.  Nam 
sicut  omnis  actus  potentiee  cognoscentis  est 
cognitio,  ita  omnis  actus  potentiee  appetentis 
est  appetitio  ,  et  patet  imprimis  ex  re  ipsa  : 
nam  odio  habere  ,  est  appetitum  disjungi  ab 
aliqua  re,  sed  hoc  ipsum  est  appetere  disjunc- 
tionem  talis  rei  :  patet  etiam  a  simili  in  intel- 
lectu,  nam  dissentire  non  est  ahquis  recessus, 
vel  negatio,  sed  est  judicare  positive  proposi- 
tionem  esse  falsam  _,  et  hic  modus  dicendi 
mihi  non  displicet,  dummodo  non  intelligatur 
odium  in  formah  desiderio  fugiendi  maluru, 
vel  quo  velimus  alteri  malum,  consistere,  sed 
per  talem  effectum  explicari,  formaliter  vero 
consistere  in  affectu  quo  quis  disjungitur  a  re, 
quam  odio  habet,  quod  significavit  D.  Tho- 
mas  \,  2,,  qusest.  29,  dicens  amorem  in  conso- 
nantia  quadam,  odium  in  dissonantia  consis- 
tere,  quse  ratio  odii,  in  odium  contrarium 
amori  amicitiee,  et  contrarium  amori  concu- 
piscentiee  convenit,  nam  alterum  est  quasi  af- 
fectiva  separatio  a  re,  quse  in  se  mala  est_,  et 
turpis,  si  mihi  nuUum  commodum  afferat :  al- 
terum  vero  in  eadem  aversione  a  re  mihi  no- 
civa,  quatenus  tali,  quae  esse  potest  ejusmodi, 
etiamsi  ipsa  in  se  bona  sit.  Videatur  D.  Tho- 
masi,  2,  qusestion.  42,  articul.  1  et2,  2,  quaes- 
tion.  39. 

3.  Objectio.  —  Responsio.  —  Objicies.  Actus 
prsedicti  non  videntur  contrarii  amori;  nam 
amor  vel  expresse,  vel  virtute  vult  bonum 
amatum;  per  hos  autem  actus  nuUum  malum 
volumus  rei,  quam  dicimur  odisse.  Etenim  qui 
sese  avertunt  ab  aliqua  re,  et  affectu  illam  fu- 
giunt,  nuUum  propterea  malum  volunt.  Et 
confirmatur :  nam  odium  voluntatis  proprie 
videtur  consistere  in  eo  actu,  quo  volumus 
alteri  malum,  unde  nunquam  eensetur  quis 
peccare  peccato  odii,  donec  similem  efficiat 
actum.  Respondetur  amorem,  ut  diximus,  for- 
maliter  consistere  in  illa  unione  affectiva,  quse 
non  est  formale  desiderium  alicujus  boni: 

rv 


SECTIO  VII.  465 

odium  ergo  per  se  opponitur  amori  quoad  il- 
lum  primum  effectum  :  differt  tamen  aliquo 
modo  ab  amore,  nam  quia  hic  consistit  in  af- 
fectu  quo  rem  prosequimur,  ideo  formaliter 
est  appetitio  boni,  et  sic  implicite  aliquando 
includit  velle  alicui  bona  :  odium  vero  consis- 
tit  in  affectu  fugiendi,  qui  neque  formaliter, 
neque  virtute  appetit  aliquid  rei  a  qua  appeti- 
tus  fugit,  sed  solum  separatur  ab  illa.  Ex  hoc 
tamen  frequenter  sequitur,  ut  velit  ilh  malum 
qui  effectus  nobis  est  notior,  tamen  formaliter 
non  pertinet  ad  hanc  primam  passionem,  sed 
vel  ad  iram,  vel  ad  desiderium,  ut  magis  ex 
dicendis  patebit.  Ad  confirmationem  respon- 
detur  eodem  modo  esse  loquendum,  ac  de  odio 
voluntatis  servata  proportione.  Verumtamen 
est  perfectum  odium  prout  habet  rationem 
peccati,  non  censeri  donec  perveniat  ad  Ulum 
affectum  volendi  alterum  malum. 

4.  Notatio  pro  explicando  magis  odii  actu.  — ■ 
Ultimo  circahunc  actum  advertendum  est,  odia 
heec  contraria  amicitiae  et  concupiscentiee  , 
quamvis  formahter  diversasint,  tamen  consecu- 
tive  interdum  eosdem  effectus  efficere :  nam 
odium  concupiscentiee  corrumpit  amicitiam, 
quia  separat  affectum  apersona  amata,  quod  est 
contrarium  amori  amicitise,  quamvis  ratio  ip- 
sius  disjunctionis  non  sit  formaliter  contraria, 
sed  quasi  disparata,  et  idem  potest  e  contrario 
contingere  in  odio  inimicitise  respectu  amoris 
concupiscentiee. 

5.  Secunda  assertio.  —  Dico  secundo.  Se- 
cunda  passio  earum,  quse  circa  malum  ver- 
santur,  est  innominata,  ut  D.  Thomas  ait,  \, 
2,  qusest.  40,  art.  2,  ad  3,  et  aliquibus  dicitur 
timor,  et  a  nobis  fuga,  formaliter  autem  esse 
videtur  desiderium  quoddam,  quod  versatur 
circa  rem  malam,  ut  malam,  et  ex  odio  intrin- 
sece  nascitur,  et  patet,  nam  contrariorum  ea~ 
dem  est  ratio,  sicut  quot  modis  diciiur  unum : 
dicitur  et  aliud:  ergo  sicut  ex  amore  boni  se- 
quitur  motus  in  bonum,  ut  sie,  ita  ex  odio 
mali  sequitur  motus  ex  parte  objecti  contrarius 
alteri  motui,  qui  ex  amore  sequitur :  motus 
vero  voluntatis  est  desiderium.  Sed  oportet 
exponere,  quid  desideret  voluntas  hoc  motu. 
Respondetur  primo,  et  prseeipue  re  ipsa  sepa- 
rari  ab  illo  malo,  et  quia  interdum  satis  est  ad 
satiandum  ipsum  affectum  odii,  ideo  simpli- 
citer  non  est  necesse  aliquid  aliud  ex  vi  odii 
desiderare  :  si  vero  odium  sit  efficacissimum, 
et  intensum,  vel  malum,  quod  odio  habetur, 
non  possit  aliter  vitari  nisi  destruendo  ipsum, 
hoc  ipsum  desiderari  potest  hoc  actu,  nam 
revera  hoc  per  se  pertinet  ad  istam  passionem, 

30 


466 

qnamvis  enim  sit  fuga 
affectus  modo,  quam  ex  moclo  objecti,  quia 
nimirum  prsecipua  ratio  ejus  est  appetere  se- 
parationem,  quod  fieri  solet  fugiendo.  An  vero 
desiderare  malum  alteri  possit  sub  alia  ratione 
ad  alias  passiones  pertinere  infra  dicemus. 
Quod  vero  D.  Thomas,  1,  2,  qusest.  46,  art.  2, 
ad  6.,  ait  hanc  voluntatem  pertinere  ad  odium, 
vel  causaliter  tantum  intelligendum  est,  vel  si 
intelligitur  formaliter ,  ut  ipse  indicat,  non 
satis  intelligo  quid  sibi  velit,  et  multo  minus, 
quod  Cajetanus  commentatur,  nam  ponit  hanc 
fugam  et  desiderium  in  quibusdam  actibus 
simplicibus,  amorem  vero  et  odium  in  quadam 
complexione,  quia  dum  amo,  volo  bonum  al- 
teri,  dum  odio  habeo,  volo  malum,  nam  potius 
videtur  mihi  contrario  modo  dicendum  esse, 
ut  ex  dictis  patet. 

6.  Tertia  assertio.  — Dicendum  tertio,  tris- 
titiam  esse  actum  appetitus  voluptati  contra- 
rium,  unde  est  amaritudo  qusedam  vitalis, 
quae  ex  prsesentia  mali,  quod  odio  habetur  et 
vitari  nequit,  resultat :  ut  patet  ex  dictis  supra 
de  voluptate:  nam  contrariorum  eadem  est 
ratio,  unde  quidquid  de  effectibus  et  causis 
passionis  hujus  dici  potest,  ex  his  quse  dixi- 
mus  de  passione  contraria  elicienda  sunt.  Sed 
dicet  aliquis,  delectatio  non  requirit  ex  parte 
objecti  quod  vitari,  vel  non  vitari  possit:  ergo 
nec  tristitia.  Respondetur  negando  consequen- 
tiam,  nam  tristitia  oportet  esse  voluntatem  de 
objecto  involuntario  :  si  autem  esset  in  potes- 
tate  alicujus  malum  depellere,  et  non  faceret, 
non  esset  involuntarium,  et  sic  non  afferret 
tristitiam. 

7.  Notatio  unapro  doloris  passione.  —  Ad- 
vertendum  vero  primo  est  dolorem  ad  hanc 
passionem  revocari,  nam  etiam  sequitur  ex 
prsesentia  mali :  differt  tamen  a  tristitia  juxta 
usitatam  terminorum  significationem ,  nam 
dolor  est  ex  lsesione  corporis,  quse  exteriori 
sensu  percipitur  :  tristitia  vero  ex  malo  inte- 
rius  tantum  apprehenso,  quae  hominis  cense- 
tur  propria,  quia  solus  homo  potest  interno 
sensu  apprehendere  conveniens,  vel  disconve- 
niens  absque  ordine  ad  externum  sensum,  et 
ideo  D.  Thomas,  1,  2,  q.  35,  art.  2,  ait  tristi- 
tiam  comparari  ad  dolorem  sicut  gaudium  ad 
voluptatem:  et  art.  7 ,  vocat  illam  dolorem 
internum,  videaturque,  qusest.  eadem  35,  a.  1, 
ad  11  ;  de  dolore  vero  multa  dici  possunt,  quse 
philosophis  remitto,  et  videri  possunt  in  trac- 
tatu  de  Anima,  sect.  1 . 

8.  Notatio  de  divisione  tristitice.  —  Adver- 
tendum  secundo  est  tristitiam  a  Damasceno, 


DE  PASSIONIBUS. 
non  tam  id  habet  ex    libr.  1,  et  Gregorio  Nysseno,  libr.  A,  c.  12, 


D.  Thoma,  \,  2,  q.  35,  art.  6,  dividi  in  mise- 
ricordiam,  invidiam,  anxietatem,  accidiam ; 
potest  enim  esse  tristitia  de  malo  proprio,  vel 
alieno,  aut  etiam  de  alieno  bono :  de  proprio 
enim  bono,  ut  sic,  nullus  tristatur.  Tristitia 
de  alieno  malo  vocatur  misericordia,  in  qua 
quis,  ut  ait  D.  Thomas,  apprehendit  malum, 
ut  proprium :  tristitia  de  proprio  malo,  si 
communis  sit,  retinet  nomen  tristitise,  et  si 
nimium  affligit  animam,  vocatur  anxietas  ;  si 
vero  tanta  sit,  utetiam  corpori  torporem  inji- 
ciat,  et  membrorum  usum  impediat,  vocatur 
accidia,  quamvis  hoc  nomen  alias  significet 
peculiare  vitium  charitati  contrarium,  2,  2, 
qusest.  36,  jam  vero  tristitia  cum  non  sit  de 
bono,  ut  bonum  est,  in  quovis  illud  sit,  si  bo- 
num  alterius,  ut  malum  proprium  apprehen- 
datur,  tristitiam  affert,  et  illa  vocatur  genera- 
liter  invidia,  quamvis  magis  proprie  tunc  cen- 
seatur  invidia  ,  quando  ratio  mali  ex  bono 
alterius  nulla  alia  apprehenditur,  nisi  diminu- 
tio  propriee  excellentiee,  de  quo  D.  Thomas,  2, 
2,  q.  35,  unde  intelligitur  hos  actus  magis 
proprie  in  voluntate  quam  in  appetitu  sensi- 
tivo  reperiri.  Quare  alia,  preeter  heec  vulgata 
genera  ,  numerari  hic  possunt  poenitenlia, 
zelus,  eemulatio,  nemesis,  quae  D.  Thomas  ad 
prsedictam  divisionem  reducit. 

9.  Notatio  tertia  de  causis  et  effectibus  pas- 
sionum  quce  circa  malum  versantur.  —  Notatio 
quarta  de  remediis  tristitice.  —  Tertio  adver- 
tendum  est  causas  effectusque  harum  passio- 
num  quae  in  malo  versantur,  ex  effectibus  et 
causis  contrariorum  effectuum  colligi  debere, 
nam  per  se  contrariorum  contrarise  sunt  causse 
et  effectus,  quod  D.  Thomas  1,  2,  37,  late  ex- 
plicat,  ubi  tandem  concludit  nullam  passio- 
nem  magis  nocere  corpori,   quam  tristitiam, 
Proverb.  17  :  Spiritu  tristis  exsiccat  ossa,  un- 
de  a  Latinis  hsec  passio  vocatur  cegritudo, 
tametsi  cum  moderata  est,  et  rationi  consen- 
tanea,  utilis  sit  et  necessaria.  Isaiee  \Q:  In 
tribulationem  murmuris  doctrina  tua  eis,  2,  ad  I 
Gorint.  7  :  Tristitia,  quce  secundum  Deum  est. 
Quarto  advertendum  est  de  remediis  contra  i 
tristitiam  agere  D.  Thomam,  1,  2,  quaest.  38,  , 
quse  duplicia  esse  possunt,  alia  quse  delecta-  • 
tionem  excitant,  de  quibus  ipse  copiose  disse-  • 
rit,  alia  quse  apprehensionem  ipsius  mali  mi-  ■ 
nuant,  de  quibusvideripotest  Cicero,  Tuscul.  9.  ,  I 


DISPUTATIO  I 
SEGTIO  VIII. 

Quid  sit  spes,  et  quod  liabeat  contrarium. 

1 .  Spem  esse  in  intellectu  quidam  putarunt. 
— Hactenus  de  passionibus  concupiscentise  dis- 
putavimus,,  sequitur,  ut  de  hisquee  irascibili  D. 
Thomas  tribuit,  disseramus,  e  quibus  spes  pri- 
ma  est.  Dixerunt  vero  quidam  non  esse  spem 
actum  appetitus,  sed  cognitionis  judicium,  illud 
nempe  quo  quis  sibi  persuadet  se  posse  conse- 
qui ,  vel  fore ,  ut  consequatur  bonum  quod 
amat,  tametsi  difficile  appareat,  quae  sententia 
falsa  est,  ufc  in  materia  de  spe,  disp.  \,  sect.  2, 
et  lib.  2,  de  Grat.,  c.  12,  latius  contra  Luthe- 
ranos  diximus,  qui  spem  cum  fide  confundunt: 
illud  quidem  judicium  necessarium  est  ad  spe- 
randum,  et  ideo  quando  quis  titubando  des- 
perat ,  prsecipue  quidem  conamur  cum  illo 
judicio  stabilire  ,  quia  ab  eo  spes  oritur,  non 
tamen  potest  in  illo  formaliter  consistere,  cum 
spes  tendat  in  bonum  sub  ratione  boni,  quod 
potentiee  est  appetitivse  ,  non  cognoscitivee. 
Dices  versari  circa  bonum  judicando  illud  posse 
obtineri;  sed  contra,  quia  non  omnis,  qui  ita 
judicat,  sperat :  potest  siquidem  nullum  adbi- 
bere  conatum  ad  bonum  illud  consequendum, 
et  fidelis  servata  fide  potest  desperare.  Item 
vix  alias  possent  in  supernaturalibus  fides  et 
spes  distingui :  tandem  timor  est  in  appetitu : 
ergo  et  contraria  spes ;  nam  sicut  ille  est  de 
imminenti  malo,  ita  spes  de  bono. 

2.  Tria  certa  pronuntiata  de  spe.—D.  Tho- 
mce  placitum  de  distinctione  spei  et  desiderii. 
—  Dico  ergo  quee  ex  dictis  certa  colligi  pos- 
sunt.  Primo  spem  esse  actum  appetitus  prose- 
quentis  bonum.  Secundo  bonum  illud,  esse 
bormm  absens  et  arduum,  nam  quse  aliquis 
possidet,  non  sperat,  et  quse  sine  difficultate, 
et  dubitatione  obtinenda  credimus,  moraliter 
tanquam  jam  obtenta  reputamus.  Tertio  cer- 
tum  est  idem,  ab  amore  et  gaudio  distingul, 
quia  amor  per  se  non  versatur  circa  absentia, 
ut  agendo  de  fruitione  diximus.  Difficultas 
ergo  superest,  quomodo  spes  a  desiderio  diffe- 
rat,  uterque  enim  actus  in  bonum  absens  ten- 
dit.  D.  Thomas  inquit  differre,  quia  spes  tendit 
ad  bonum  arduum,  desiderium  autem  in  bo- 
num  absolute,  seu  carens  arduitate  :  quam 
objectorum  diversitatem  in  appetitus  inferiori 
vult  sanctus  Tbomas  sufficere  ad  distinguendos 
non  solum  actus,  sed  etiam  potentias  :  in  vo- 
luntate  vero  ad  distinguendos  saltem  diversos 
actus.  Ratio  esse  potest,  quia  constat  deside- 


SECTIO  VIII.  467 

rium  et  spem  esse  actus  diversos;  tum  quia 
contingit  vebementer  et  desiderare  aliquid  sine 
spe  obtinendi ;  tum  quia  babent  contraria  dis- 
tincta,  scilicet  desperationem  boni  et  fugam 
mali :  ergo  eorum  distinctio  est  ex  objectis,  in 
quibus  nulla  diversitas  ostendi  potest. 

3.  Nibilominus  Scotus,  in  3,  distinct.  26, 
GabrieL  et  alii  ibi,  Magister,  tractatu  %  Mo- 
ralium,,  capite  septimo,  negant  hos  actus  esse 
distinctos,  et  spem  tribuunt  appetitui,  vel 
etiam  voluntati,  ut  rationem  habet  concupis- 
cibilis.  Probatur,  nam  spes  est  motus  in  bo- 
num  consequendum  ut  sic  :  ergo  appetitus 
fertur  hoc  motu  per  modum  concupiscentise ; 
ergo  desiderando.  Secundo,  quia  hi  actus  so- 
lum  differunt  sicut  desiderium  boni  ardui,  et 
non  ardui,  quee  differentia  est  accidentalis,  si- 
cut  desiderare  moderatas  divitias  quse  facile 
haberi  possunt,  vel  magnas,  quee  difficile  com- 
parantur,  ut  enim  objecta  hsec  accidentaliter 
differunt,  sic  et  actus.  Tertio  bonum  arduum 
non  speratur  nisi  prius  ametur,  nam,  ut 
D.  Thomas  ait,  passiones  irascibiles  oriuntur 
ex  concupiscibilibus,  ut  per  se  notum  est :  sed 
amor  boni  et  amor  boni  ardui  non  distinguun- 
tur  :  ergo.  Dices  amorem  nunquam  versari 
circa  arduum,  ut  sic,  quia  fertur  simpliciter  in 
bonitatem  objectL,  sine  ordine  ad  consecutio- 
nem,  in  qua  tota  difficultas  boni  amati  con- 
sistere  potest.  Sed  hoc  imprimis  non  est  om- 
nino  certum,  quia  nihil  videtur  obstare,  quo- 
minus  aliquod  bonum  per  se  reputetur 
excellens,  superansque  conditionem  appeten- 
tis  :  sed  ut  demus  illud  in  amore  :  in  deside- 
rio  tamen  locum  non  habet,  quia  hic  actus 
revera  versatur  circa  bonum  absens,  et  con- 
secutionem,  ut  supra  dixi,  agendo  de  actu  in- 
tentionis.  Sicut  ergo  potest  quis  intendere  bo- 
num  absens  et  arduum,  ita  desiderare  :  ergo 
desiderium  versari  potest  circa  bonum  arduum 
ut  sic  :  ergo  non  differt  ab  spe.  Confirmatur, 
quia  nullus  sperat,  qui  non  efficaciter  deside- 
ret  bonum  arduum  quod  sperat,  siquidem 
nullus  sperat  nisi  quod  intendit  consequi,,  quod 
est  efficaciter  desiderare  :  ergo.  Favet  etian- 
huic  sententiae  axioma  illud  :  Non  esse  multi* 
plicandos  actus  sine  necessitate ,  item  favet^ 
quod  supra  diximus  et  latius,  in  libris  de  Ani- 
ma,  concupiscibilem  et  irascibilem  non  esse 
distinctas  potentias.,  ac  quod  agentes  de  ac- 
tibus  voluntatis,  statuimus,  intentionem  et 
desiderium,  et  similes  actus  ad  genus  idem 
pertinere. 

4.  Quartum  pronuntiatum.  - —  Dicendum 
quarto  spem  differre  a  desiderio ,  vel  solum 


468 


DE  PASSIONIBUS. 


accidentaliter ,  vel  solum  ut  superius  ab  infe- 
riorl,  prout  clesiderii  vox  variis  modis  usurpari 
potest,  interdum  enim  desiderium,  ut  supra 
etiam  de  actibus  voluntatis  diximus,  quam- 
cumque  appetitionem  boni  absentis  significat, 
sive  illa  efficax  sit,  sive  inefficax,  et  boc  modo 
differt  ab  spe,  ut  quid  generalius.  Nam  spes 
significat  actum  efficacem  et  absolutum  :  ne- 
que  tamen  omne  desiderium  efficax  babet  ra- 
tionem  spei,  sed  illud_,  quod  in  re  aliquo  modo 
difficili  versatur ;  et  boc  modo  differt  spes  a 
desiderio  boni  non  ardui  per  se  loquendo  so- 
lum  accidentaliter  ex  materialibus  objectis,  ut 
ex  dictis  patet,  et  ex  dicendis  de  audacia  latius 
constabit. 

5.  Ultima  opinio  de  natura  spei  refellitur. 
—  Neque  vero  probabile  est,  quod  quidamdi- 
cunt,  spem  esse  passionem  quamdam  necessa- 
rio  resultantem  ex  persuasione,  et  desiderio 
boni  futuri  ardui,  et  obtinendi  :  primo  enim 
heec  persuasio  non  est  necessaria  ad  spem,  sed 
est  satis  existimare  posse  consequi  tale  bonum : 
deinde  ex  boc  judicio  non  necessario  sequitur 
spes,  nisi  adsit  desiderium  absolutum  et  effi- 
eax,  quo  posito  non  potest  exponi  quid  sit  id, 
quod  sequitur,  vel  quam  vim  babeat  in  appe- 
titu.  Dices  esse  veluti  erectionem  quamdarn, 
et  extensionem  appetitus  timori  contrariam,,  et 
specialem  affectum,  quo  quis  confidit  se  con- 
secuturum  quod  amat.  Sed  re  vera  tota  heec 
erectio,  quantum  ad  appetitum  spectat ,  con- 
sistit  in  intentione  illa  efficaci  et  absoluta  pro- 
sequendi  bonum  araatum,  non  obstante  diffi- 
cultate  ejus  :  reliqua  vero  pertinent  manifeste 
ad  persuasionem  et  judicium  :  nam,  bis  duo- 
buspositiSj  nibil  aliud  necessarium  est  ad  omnia 
queeinhoc  effectu  experimur :  imo  nequealiud 
videtur  posse  concipi.  Quocirca  quamvis  spes 
sit  actus  appetitus,  connotat  tamen  judicium 
illud  quod  proprie  confidentia  nominatur,  et 
quamvis  desiderium  per  se  serumnam  potius, 
quam  gaudium  afferat,  tamen  desiderium  cum 
illa  existimatione  affert  gaudium,  et  ducit  ad 
operationem,  juxta  illud  i,  Corinth.,  9,  debet 
qui  arat  spe  arare  :  propter  hoc  etiam  dicimus 
magis  nos  sperare  in  alio,  quam  desiderare, 
tunc  enim  speramus  in  alio  quando  et  deside- 
ramus  aliquid  babere  ab  illo,  et  judicamus  fore 
ut  consequamur.  Neque  contra  hoc  videntur 
urgere  in  contrarium  adducta  in  n.  2,  potest 
enim  aliquis  desiderare  inefficaciter,  seu  per 
velleitatem,  desperando,  non  tamen  deside- 
rium  efficax  potest  consistere  cum  despera- 
tione,  de  qua  quid  sit  statim  dicemus,  in  nu- 
mero  7. 


6.  Primum  corollarium.  —  Secundum  corol- 
larium. — Ex  dictis  primo  colligitur,  quse  sint 
causee  et  effectus  spei,  cum  enim  hic  actus  duo 
requirat,  scilicet,  objectum  excellens,  et  judi- 
cium  de  illo  obtinendo,  omnia  quse  confirmare 
possunt  hoc  judicium,  vel  extollere  bonum 
apprehensum,  poterunt  dici  causae  spei,  quee 
cum  desiderium  quoddam  sit  :  fere  eamdem 
dispositionem  requirit,  et  eamdem  motionem 
cordis  efficit,  quam  alia  desideria,  et  hinc 
D.  Thomas  juvenes,  quod  calore  abundent,  fa- 
ciles  dicitessead  sperandum.  Secundo  solvitur 
ex  dictis  dubium,quodCajetanus  movet,  quomo- 
do  spes  possit  esse  partis  sensitivee  actus,  cum 
sit  de  futuris,  quse  sensu  non  apprehenduntur. 
Respondetur  enim  objectum  spei  esse  prcesens 
in  se,  velin  aliquo  alio_,  tamen  ejus  consecu- 
tio  abest,  et  hoc  modo  brutum  animal  videns 
pabulum  preesens_,  appetit  obtinere  illud,  et  si 
apprehendat  ut  arduum,  etiam  conatur  illud 
consequi  :  seepe  vero  ex  signo,  vel  ex  effectu 
movetur  brutum  ad  sperandum  aliquid,  non 
quia  ex  cognitione  unius  in  apprehensionem 
rei  futurse  perveniat  :  nam  hic  est  discursus  : 
sed  ex  instinctu  naturee,,  vel  consuetudine  ap- 
prehendit,  ut  conveniens  id  quod  aliquod  com- 
modum  allaturum  est,  quamvis  futurum  com- 
modum  non  apprehendat,  ut  hirundo  cum 
eedificat,  sicut  tantum  habet  eestimationem  de 
ipsis  rebus,  quee  sensibus  objiciuntur,  ita  so- 
lum  appetit  et  sperat  ea  quee  veluti  ante  ocu- 
los  habet :  sub  ratione  tamen  futuri  magis  in 
actu  exercito,  quam  signato,  ut  perficere  ni- 
dum,  deferre  paleas  :  vide  S.  Thomam  i,  2, 
queest.  AO,  art.  3,  ad  i,  et  queest.  42_,  art.  i, 
ad  3. 

7.  Tertium  corollarium.  —  Quartum  corolla- 
rium.  —  Tertio  intelligitur  quisnam  actus  sit 
desperatio,  nam  S.  Thomas  etCajetanus,  supra 
art.  1,  volunt  desperationem  esse  motum  po- 
sitivum  contrarium  spei,  id  est,  recessum  ma- 
terialem  ab  illo  bono  ad  quod  spes  ferebatur; 
quee  sententia  sic  videtur  intelligenda,  ut  in 
eo  qui  desperat,  preeter  desiderii  privationem, 
sit  quidam  motus  appetitus,,  quo  proponit  quis 
desistere  a  prosecutione  talis  bonh  quod  licet 
secundum  se  sit  conveniens,  tamen  in  ordine 
ad  acquisitionem  ejus  non  existimatur  tale, 
quia  consecutio  ipsa  judicatur  impossibilis,  et 
hoc  modo  desperatio  potest  esse  fuga  appetitus, 
quia  licet  recedat  a  bono,  non  tamen  ut  bo- 
num  est,  sed  ut  impossibile,  vel  nunquam  ob- 
tinendum,  et  sic  quamdam  rationem  habet 
mali :  hoc  ergo  modo  est  probabilis  ista  sen- 
tentia,  sicque  intelligendus  est  S.  Thomas,  su- 


DISPUTATIO 
pra,  articul.  4,  interdum  enim  ait  objectum 
desperationis  esse  bonum,  interdum  esse  ma- 
lum,  et  utrumque  verum  est,  ut  dixi  :  fre- 
quentius  tamen  dicitur  versari  circa  bonum  a 
quo  aliqius  quasi  difficultate  superatus,  rece- 
dit.  Quarto  ex  dictis  constat  fere  omnes  divi- 
siones  datas  de  desiderio  et  fuga,  ac  ceetera, 
quee  de  illis  diximus,  proportione  servata  ha- 
bere  locum  in*spe  et  desperatione. 

SEGTIO  IX. 

Quidsit  au&acia,  et  quomodo  ad  alias  passiones 
comparetur. 

i.  Notatio  prima  pro  decisione  qucestionis. 
— Notatio  secunda. — Quamvis  S.  Thomasprius 
de  timore,  in  \,  2,  a  qusest.  41,  ad  44,  postea 
de  audacia,  in  q.  45,  disseruit,  tamen  cum 
timor  ad  fugam  pertineat,  et  audacise  contra- 
rius  sitj,  quse  persecutio  qusedam  est,  conse- 
quenti  methodo ,  prius  videtur  de  audacia, 
quam  de  timore  disserendum :  ut  autem  ho- 
rum  actuum  rationes  intelligantur,  adverten- 
dum  est  motum  prosecutivum  appetitus  per 
se  primo  ferri  in  bonum,  interdum  vero  ferri 
in  aliquod  malum,  quod  oportet  vel  superare, 
vel  perferre,  ut  quis  intentum  vere  consequa- 
tur.  Audacia  ergo  ad  eos  actus  pertinet,  qui- 
bus  anima  hujusmodi  malorum  pericula  appe- 
tit  et  aggreditur,  quod  Scotus,  in  3,  dist.  23, 
notavit,  addit  vero  S.  Thomas,  in  qusest.  40, 
audaciam  solum  excitari  in  irascibili,  qua  bo- 
num  quod  speratur ,  siiperato  aliquo  gravi 
malo,  vel  tentato  aliquo  probabili  periculo, 
obtinendum  est.  In  quo  est  advertendum  se- 
cundo,  consecutionem  boni  duplici  modo  exis- 
timari  posse  arduam  et  difficilem  :  uno  modo, 
quia  est  bonum  ipsum  interdum,  et  media 
quibus  obtineri  debet,  per  se  sunt  excellentia 
et  difficilia,  et  in  illis  iproprie  versatur  spes ; 
alio  modo  censetur  consecutio  boni  ardua  et 
difficilis,  quia  aliquod  malum,  quod  tolerare, 
vel  superare  oportet,  aut  grave  saltem  illius 
periculum,  cum  illa  conjunctum  est,  et  circa 
hsec  proprie  versatur  audacia. 

2.  Primum  assertum  audaciam  dari.  —  An 
audacia  versetur  circa  malum  certum. — Ex  his 
igitur  primo  constat  in  appetitu  esse  necessa- 
rium  actum  quo  homo  hujusmodi  bona  appe- 
tat  et  aggrediatur  magnum  aliquod  periculum, 
ne  a  prosecutione  amati  desistat,  qui  proprie 
vocatur  audacia.  Hoc  colligitur  ex  S.  Thoma, 
et  patet  ex  communi  modo  sentiendi,  omnes 
enim  hoc  intelligimus  significari  nomine  au- 


I.  SECTIO  IX.  469 

dacice.  Solum  estadvertendumcumpericulum, 
vel  malum,  quod  timetur,  est  parvi  momenti, 
quasi  nihil  in  moralibus  existimari,  et  ideo 
dici  audaciam  in  arduis  versari,  quamvis  re 
vera  omnis  actus,  quo  appetitus  amplectitur 
aliquod  malum  quodcumque  illud  sit,  ad  au- 
daciam  pertinet :  semper  tamen  oportet  peri- 
culum  esse  probabile,  vel  sub  ea  ratione  ap- 
prehendi,  alias  non  erit  audacia,  nisi  nomine 
tantum.  Sed  quid  si  malum,  quod  futurum 
esse  censetur ,  non  fit  dubium  ,  sed  omnino 
certum?  actus  ne  appetitus,  qui  fertur  in  illud 
pertinebit  ad  audaciam  ?  videtur  enim  non  per- 
tinere,  nam  audacia  opponitur  timori,  qui  so- 
lum  est  de  malo  incerto,  contraria  autem 
versatur  circa  idem.  Quibusdam  enim  videtur 
illum  motum  non  esse  proprie  audaciam,  sed 
constantiam,  vel  patientiam,  nam  qui  amore, 
verbi  gratia,  scientiee,  aut  virtutis  constanter 
se  exercet,  cum  certo  corporis  incommodo, 
non  dicitur  audax,  sed  constans :  item  in  his 
actibus  videtur  valde  diversa  ratio  objecti,  et 
diversus  modus  tendendi  in  malum:  item  cum 
quis  jam  patitur  malum  velle  perseverare  etilli 
subesse,  certe  non  est  actus  audaciee:  ejusdem 
autem  rationis  esse  videtur  appetere  malum 
certum  :  ergo.  Quee  sententia  mihi  placet,  et 
saltem  quod  attinet  ad  distinguendas  bonita- 
tes,  sine  dubio  actus  distincti  sunt,  quod  vero 
ad  numerum  passionum  attinet,  an  hi  actus 
constituant  per  se  novam  passionem  statim 
dicetur. 

3.  Secundum  assertum  de  oijecto  audacice. 
—  Ex  his  constat  secundo,  quomodo  intelli- 
gendum  sit,  quod  de  objecto  audacise  docet 
D.  Thomas  l,  2,  q.  95,  art.  3,  nempe  esse  ali- 
quod  malum  imminens,  tria  enim  in  objecto 
possunt  considerari.  Primum  id  quod  proxime 
appetitur,  nempe  opus  aliquod,  vel  medium 
per  se  non  malum,  sed  potius  consentaneum 
finiobtinendo.  Secundumratioamandi,  quaeest 
bonum  aliquod  a  quo  appetitus  excitatur  ad 
aggrediendum.  Tertium  est  aliquid,  quod  vel 
permittitur,  vel  parvi  penditur,  et  hoc  potest 
esse  aliquod  malum  quod  appetitus  per  se  non 
appetit,  sed  quia  illud  vitare  non  potest  nisi 
careat  bono  amato,  illud  permittit,  et  parvi 
pendit,  et  quia  in  hoc  ultimo  tota  difficultas 
hujusactus  consistit,  ab  illo  nomen  etrationem 
accipit,  et  per  illud  objectum  explicatur.  Ad- 
dendum  vero  est  pro  actu  illo,  quem  constan- 
tiam  quamdam  appetitusdicebamus,  interdum 
per  hujusmodi  actum,  non  solum  permitti 
malum,  quod  est  in  objecto,  sed  etiam  directe 
appeti,  quando  ipsum  malum,  vel  incommo- 


470 


DE  PASSIONIBUS. 


dum  objecti,  ut  tale  est,  est  utile  ad  tale  bo- 
num  :  ut  cum  quis,  verbi  gratia,  appetit  pceni- 
tentiam,  non  solum  appetit  ipsam  actionem, 
sed  etiam  malitiam  ipsam  illius  directe  appetit, 
malitiain,  inquam,  quge  ad  poenam  spectat,  hic 
tamen  modus  appetendi  magis  ad  voluntatem, 
quam  ad  appetitum  pertinet. 

4.  Tertium  assertum  de  quidditate  audacice. 
—  Tertio  colligitur,  audacise  modum,  si  ratio 
ejus  formaliter  consideretur,re  vera  in  quodam 
desiderio  consistere,  nam  est  prosecutio  objecti 
sub  ratione  boni  futuri,  in  quo  ratio  desiderii 
consistit,  quse  omnia  ex  dictis  patent,  et  in 
voluntate  apertius  manifestantur,  nam  velle 
aggredi  opus,  cui  est  conjunctum  periculum 
mortis  propter  alium  finem  consequendum, 
vel  propter  honestatem,  intentio  queedam  est, 
vel  electio,  quae  desideria  qusedam  sunt,  ut  su- 
pra  dixi ;  ergo,  etc.  Confirmatur,  nam  appetere 
hoc  objeetum,  si  nulla  esset  in  eo  ratio  mali., 
vel  perieuli,  censeretur  sine  dubio  actus  desi- 
derii :  ergo  idem  erit  quamvis  adjungatur  illud 
periculum,  nam  boc  non  variat  rationem  for- 
malem  actus,  quia  nec  mutat  formale  moti- 
vum,  nec  modum  tendendi. 

5.  Quartum  assertum  de  causis  ei  effectibus 
audacice.  —  Ultimo  colligitur  ex  dictis  quas 
causas,  vel  effectus  babet  hsec  passio,  nam  ex 
ea  parte,  qua  cum  desiderio  communicat,  ejus- 
dem  rationis  causas  habet,  nam  quidquid  de- 
siderium  auget,  quantum  in  se  est,  auget 
audaciam,  et  similiter  auget  sestimationem 
boni :  propter  quod  subeundum  est  periculum : 
quia  vero  audacia  versatur  in  inalo,  quidquid 
minuit  Eestimationem  mali,,  vel  periculi.,  auda- 
ciam  confert  et  tribuit  potestatem.,  aut  robur 
ab  superandum  illud  malum  :  et  hoc  modo  di- 
vitiee,  vel  amicorum  auxilia  augent  audaciam. 
Unde  Aristoteles  2,  Ethicor.,  cap.  5,  dixit  au- 
daciores  esse,  qui  melius  se  habent  ad  divina, 
quia  paratiorem  Dei  protectionem  sibi  pollicen- 
tur,  et  eos,  qui  passi  sunt  injusta  eadem  ratione 
audaciores  esse,  quia  sperant  Dei  favorem  af- 
futurum,  prseter  hsec  experientia  auget  aucla- 
ciam ,  quamvis  nonnunquam  minuat ,  nam 
inexperti  temere,  aggrediuntur  pericula,  ex- 
perti  prudentius,  et  constantius.  Effectus  etiam 
sunt  ejusdem  rationis  cum  supradictis  de  desi- 
derio  et  spe,  commotio  cordis  et  delectatio,  etc., 
quia  in  hac  passione  confortatur  appetitus  ad 
vincendum  malum,  calor  etiam  et  spiritus  re- 
vocantur  ad  cor,  et  tunc  solent  exteriores  par- 
tes  fugere  :  hinc  etiam  sanguineus  humor  et 
oholericus,  spirituumque  abundantia  conferunt 
audaciam,  et  Aristoteles,  problemate  4,  sect.  27, 


dicit  habentes  magnum  pulmonem  esse  auda- 
ciores,  quia  spiritibus  et  sanguine  abundant, 
et  ex  eadem  radice  provenire  (inquit)  homines 
vino  deditos  esse  audaces. 

SECTIOX. 

Quid  sit  timor. 

1.  Quid  et  quotuplex  sit  timor.  — Dicendum 
primo.  Timor  est  affectus  in  fuga  consistens  et 
audacise  contrarius.  Est  tamen  advertendum 
ex  S.  Thoma,  1,  2,  qusest.  30,  art.  2,  ad  3, 
nomen  timoris  generali  quadam  ratione  signi- 
ficare  omnem  fugam  appetitus  a  quocumque 
malo  imniinente,  quomodo  timor  etiam  oppo- 
nitur  concupiscentise,  et  generaliter  desiderio 
boni  opponitur,  sub  qua  generali  ratione  potest 
in  duas  fugas,  seu  timores  distingui,  sicut  dis- 
tinguitur  audacia  a  communi  desiderio,  quos 
timores  S.  Thomas,  qusest.  41,  in  hoc  inquit 
differre,  quia  timor  desiderio  contrarius  est  de 
futuro  malo  simpliciter  dicto,  alius  vero  est  de 
malo  arduo  et  difficili  ad  evitandum :  sed  con- 
tra  hoc  est,  quia,  ut  supra  dixi,  arduum  et 
non  arduum  non  videntur  distinguere  affec- 
tiones  et  appetitus,  unde  etiam  fuga  desiderio 
contraria  potest  esse  de  arduo  et  gravissimo 
malo,  sicut  odium. 

2.  Quomodo  arduum  pertineat  ad  oljectum 
timoris.  —  Duo  igitur  exponenda  videntur. 
Primum,  quomodo  timor,  de  quo  hic  agimus, 
circa  arduum  versetur.  In  quo  est  advertendum 
malum  dupliciter  apprehendi  posse,  uno  modo 
secundum  se  sine  ordine  ad  futuritionem,  alio 
modo,  ut  futurum  et  imminens,  nam  si  om- 
nino  impossibile  sit,  vel  omnino  non  futurum 
credatur,  non  timetur :  fieri  autem  potest,  ut 
malum  futurum  apprehendatur,  ut  inevitabile, 
et  tunc  etiam  non  sequitur  proprie  timor,  sed 
tristitia  qusedam,  quia  jam  malum  illud  appre- 
henditur,  ut  prsesens,  unde  Aristoteles,  2, 
Rhetor.,  cap.  5,  dixit,  eos  qui  morte  jam  mul- 
tandi  sunt,  non  timere,  quia  mortem  inevita- 
bilem  fere  apprehendunt :  est  ergo  timor  de 
malo  quidem,  quod  apprehenditur,  ut  futu- 
rum,  ita  tamen,  ut  evitari  possit  cum  aliqua 
saltem  difficultate,  nam  si  facile  vitari  potest, 
proprie  non  timetur,  quia  est  veluti  positum 
in  propria  potestate,  et  quoad  hoc  saltem  ve- 
rum  est  timorem  esse  de  malo  arduo,  quia 
nimirum  arduum  debet  esse  illud  impedire, 
ita  Aristoteles  citatus,  et  divus  Thomas,  1,  2, 
qusest.  41,  art.  2  et  3. 

3.  Quibus  modis  possit  appetitus  versari  circa 


DISPUTATIO 
malum  appreJtensum  ut  futurum.  —  Secundo, 
nt  exponamus  diflferentias  dictorum  actuum, 
advertendum  est  circa  malum  futurum,  sic 
apprehensum,  posse  appetitum  primo  deside- 
rare  non  subesse  illi,  et  hic  actus,  si  nihil  ad- 
datnr,  videtur  esse  illa  fuga,  quee  concupiscen- 
tiae  contraria  est,  yel  quee  ex  illa  sequitur,  si 
ad  diversa  objecta  comparentur,  et  locum  ha- 
bere  potest  in  malis  imminentibus  et  difficil- 
limis,  et  a  metu,  qui  audaciee  opponitur,  se- 
parari  potest,  et  cum  audacia  ipsa  conjungi : 
nam  ex  desiderio  fugiendi  malum  potest  quis 
aggredi  aliquod  periculum,  ut  tale  malum  su- 
peret.  Secundo  ergo  modo  potest  appetitus 
fugere  malum  dicto  modo  apprehensum,  ita 
ut  illi  quodammodo  succumbat,  et  ob  vitan- 
dum  illud  fugiat  iUa  opera,  vel  loca  et  similia, 
quae  per  se  ablato  metu  non  fugeret,  et  sic  est 
timor  audacise  contrarius,  quee  ab  illa  fuga, 
quee  concupiscentiee  opponitur ,  non  videtur 
formali  ratione  differre,  uterque  enim  actus 
est  fuga  a  malo  imminenti :  differunt  ergo  ex 
materialibus  objectis,  vel  quia  aliquam  condi- 
tionem  connotat  unus  actus,  quam  non  conno- 
tat  alius,  sicut  supra  de  desiderio,  audacia  et 
spe  diximus,  fuga  enim  mali  generahter  dicit 
duplicem  recessum  a  malo,  ut  sic :  timor  vero 
proprie  est  de  periculo  alicujus  mali,  quod 
existimatur  probabile  et  difficile  ad  evitandum, 
quod  indicavit  divus  Thomas  \ ,  2,  qusest.  42, 
art.  5,  quod  non  aliter  probatur,  quam  expe- 
rientia,  et  consideratione  nostrorum  affec- 
tuum,  patet  etiam  a  contraria  audacia :  nam 
contrariorum  eadem  est  ratio. 

4.  Cujus  potentice  actus  sit  timor.  —  Divisio 
timoris  juxta  D.  Thomam.  —  Notatio  circa 
prcedictam  divisionem.  —  Ex  quibus  constat 
primo  hunc  timorem  necessario  esse  actum 
potentiee,  quee  fugit  et  odit  malum,  sive  ma- 
gnum,  sive  parvum,  nam  utrumque  odio  ha- 
beri  potest,  nec  quis  timetur,  nisi  prius  odio 
habeatur ;  quare  omnes  isti  actus  ejus  facul- 
tatis  sunt,  quee  concupiscit  et  amat  bonum. 
Secundo  intelligitur  divisio  illa  timoris,  quam 
D.  Thomas  affert,  1,  2,  qusest.  41,  art.  4,  ex 
Damasceno,  lib.  2,  cap.  14,  in  segnitiem,  id 
est,  laboris  formidinem :  verecundiam,  id  est, 
amittendae  existimationis,  vel  famee  timorem, 
propter  commissum  turpe  opus  :  erubescen- 
tiam,  quee  est  timor  ejusdem  mali,  et  jacturee 
ex  futuro  opere  turpi :  admirationem,  id  est, 
timorem  grandis  mali,  cujus  remedium  inve- 
nire,  quis  nescit  :  stuporem,  id  est,  timorem 
mali,  quod  ob  inexperientiam  magnum  appa- 
ret :  agoniam,  quse  est  ex  malo  jam  imminenti, 


I.  SECTIO  X.  471 

quod  impediri  non  potest :  haec  tamen  nomina 
alias  habent  significationes,  et  pro  ut  hic  ex- 
positee  sunt,  non  species  diversas  timoris  si- 
gnificant,  sed  fortasse  distinctos  ejus  gradus  : 
solum  est  cum  Cajetano  advertendum  Aristo- 
telem  ad  concupiscibilem  potius  revocasse  ad- 
mirationem_,  quee  ex  consideratione  effectus 
rari  oritur,  et  concupiscentiam  cognoscendi 
causam  occultam  parit,  unde  vel  in  diversa 
significatione  admiratio  hic  sumitur  :  vel 
utrumque  includit  timorem  ferendi  judicium 
in  preesenti,  et  concupiscentiam  cognitionis 
futuree  :  ita  S.  Thomas,  supra,  indicat  ad  5. 

5.  De  causis  timoris.  —  De  effectibus.  — 
Tertio  constat  quas  causas  et  effectus  timor 
habeat,  quidquid  enim  confert  ad  passionem 
futuri  mali  auget  timorem  :  amor  etiam  boni 
contrarii  maxime  fovet  illum,  Augustinus, 
lib.  83,  Queestionum,  queest.  33,  imbecillitas 
et  defectus  virtutis  efficit  timorem,  quia  peri- 
culum  existimatur  majus,  et  ideo  pueri,  et  se- 
nes  et  mulieres  magis  timent,  S.  Thomas  1, 1, 
queest.  43,  art.  1.  Denique  omnia,  quee  sunt 
causis  audaciee  contraria,  timorem  incutiunt. 
Effectus  vero  numerari  solent.  Primus,  tristitia 
queedam  contraria  illi  gaudio,  quod  de  spe 
boni  nascitur:  imo  sunt,  qui  in  hac  tristitia 
affectum  timoris  constituant :  sed  non  recte, 
quia  gaudium  non  est  spes  ipsa,  sed  effectus 
ejus  :  ergo  e  contra  etiam  timor  est  de  malo 
futuro,  ut  sic,  tristitia  vero,  vel  est  de  ipso  ti- 
more,  vel  de  malo  apprehenso  aliquo  modo  ut 
preesenti.  Secundus  effectus,  timore  et  tristitia 
contrahitur  cor,  avocantur  spiritus,  unde  se- 
quitur  frigus  in  externis  membris,  tremor 
etiam  et  pavor,  interdum  linguee  titubatio  et 
ineptitudo  operandL,  et  nonnunquam  etiam 
fames,  Isai.  34  :  Confortate  mamcs  dissolutas, 
et  genua  debilia  roborate  :  videatur  S.  Thomas 
1,  2,  queest.  44.  Sed  heec  intelliguntur  quando 
timor  nimius  est,  et  superat  spem,  si  enim 
spes  vincat  (isti  enim  effectus  seepe  miscentur) 
impedit  dictos  effectus,  et  tunc  timor  juvat  ad 
operandum  propter  vitandum  saltem  malum, 
quod  timetur.  Aristoteles  2,  Rhetor.,  cap.  5, 
ad  Philippens.  2,  cum  timore  et  tremore,  etc, 
de  his  et  aliis  vide  Cajetanum,  queest.  43,  qui 
bene  exponit,  quomodo  interdum  ex  timore 
sequatur  rubor,  aut  verecundia. 

6.  Sed  occurrunt  duae  difficultates.  Prima, 
quia  sequitur  ex  dictis  beatos  non  posse  time- 
re,  cum  non  possint  pati  malum.  Secundo  se- 
quitur  Christum  non  fuisse  passum  affectum 
timoris,  quia  certo  sciebat  non  potuisse  se  fu- 
gere  mortem.  Confirmatur,  nam  certum  judi- 


472 


cium  futuri  boni  non  tollit  spem 
certitudo  mali  futuri  timorem.  Respondetur 
nunc  solum  loqui  nos  de  timore  sensibili,  con- 
siderata  rei  natura  non  supernaturali  virtute, 
vel  cognitione.  Beati  ergo  dicuntur  habere  ti- 
morem  quemdam  reverentiee,  et  filiorum,  qui 
ad  voluntatem  spectat,  et  consistit  in  boc  quod 
beati  divinam  voluntatem  intuentes  effugiunt 
omne  malum  quod  eum  Dei  voluntate  repu- 
gnat,  et  bac  ratione  volunt  omne  illud  vitare, 
etiamsi  alias  possent  illud  velle  et  efficere,  et 
huc  etiam  forte  spectat  admiratio  quaedam  de 
divina  majestate.  Similiter  Christus  voluntate, 
ut  natura,  fugiebat  mortem,  qui  actus,  ut  dixi, 
generali  ratione  potest  dici  timor,  malum 
etiam  illud,  quod  Christus  passurus  erat  per 
se  vitari  poterat,  et  ut  sic  potuit  excitare  timo- 
rem :  in  appetitu  vero  sensitivo  facilius  pati 
potuittimorem,quia  per  sensum  apprehendere 
potuit  malum,  ut  formidabile :  vide  quee  dixi 
apud  D.  Thomam,  3  part.,  qusest.  15,  art.  7. 
Ad  ultimam  confirmationem  dicitur  spem  esse 
motum,  quo  prosequitur  bonum,  et  ideo  cer- 
titudo  boni  futuri  non  solum  non  impedit,  sed 
firmat  illam,  timor  vero  est  fuga  mali,  et  ideo 
si  heec  fuga  apprehendatur,  ut  impossibilis, 
quasi  obruitur  timor.  Secunda  difficultas  hic 
esse  poterat  de  malo  culpee,  an  possit  esse  ob- 
jectum  timoris,  quee  in  materia  de  spe  trac- 
tanda  est,  quia  ad  voluntatem  potius,  quam 
ad  sensum  spectat. 

SECTIO  XI. 

Quid  sit  ira,  et  quodnam  contrarium  haleat. 

1 .  Quid  sit  ira.  —  Ira  generali  ratione  est 
appetitus  insurgens  adversus  eum,  qui  causa 
mali  est  appetenti,  vel  impedit  ne  bonum  ama- 
tum  consequatur.  Difficultas  vero  est,  quomodo 
hic  actus  ab  actibus  enumeratis  distingui  pos- 
sit :  nam  insurgere  affectum  contra  alium,  nil 
aliud  esse  videtur,  quam  illi  malum  appetere  : 
hoc  autem  ad  odium  videtur  pertinere,  vel  ad 
desiderium  mali.  Propter  hoc  Gabriel  et  Sco- 
tus  3,  dist.  14  et  26,  non  distinguunt  hanc  pas- 
sionem  a  numeratis  in  modo  tendendi,  sed  in 
objecto,  volunt  enim  objectum  proprium  iree 
esse  vindictam,  ipsam  vero  iram  esse  deside- 
rium  quoddam  illius,  quod  illi  late  explicant, 
et  fere  omnes  motus,  quos  circa  bonum  et  ma- 
lum  versari  diximus,  ipsi  circa  vindictam  ex- 
plicant,  et  illos,  ut  sic,  volunt  ad  iram  perti- 
nere.  D.  Thomas,  vero,  supra,  queest.  23,  et 
seepe  in  hac  materia,  vult  iram  non  solum  esse 


DE  PASSIONIBUS. 
ergo  nec    distinctam  passionem  a  ceeteris,  sed  quasi  dis- 


tinctam  requirere  potentiam  a  potentia  con- 
cupiscente,  et  objectum  illius  vult  esse  vimdic- 
tam  mali  arduam,  nam  si  facilis  est,  non  ex- 
citat  iram. 

2.  Prima  assertio. — Dico  primo,  iram  pro- 
prie  consistere  in  affectu,  quo  alteri  malum 
appetimus,  hoc  videtur  constare  ex  experientia 
et  ex  dictis,  ut  tamen  radicitus  explicetur,  nota 
variis  modis  posse  accipi  malum  alterius.  Pri- 
mo  per  se  primo,  solum  ut  malum  habeatur, 
sine  ratione  ulla  boni,  et  tunc  dicunt  quidam 
esse  actum  odii,  quod  videtur  indicare  Cajeta- 
nus,  q.  46,  art.  6.Verum  cum  velle  alteri  ma- 
lum  sit  prosecutio  alterius,  nullo  modo  videtur 
posse  intelligi  nisi  sub  aliqua  ratione  boni,  ut 
patet  ex  generali  ratione  appetitus  :  et  ita  do- 
cet  S.  Thomas  1,  2,  q.  42,  art.  3.  Hic  ergo 
modus  appetendi  alteri  malum  non  videtur 
mihi  verus,  sed  actus.  Secundo  igitur  contin- 
gere  potest,  ut  quis  velit  inalum  alteri,  quia  id 
apprehendit,  ut  bonum  proprium,  quod  gene- 
rali  ratione  odium  dicitur :  proprie  tamen,  ut 
supra  dicebam,  est  heec  queedam  concupiscen- 
tia  per  modum  desiderii.  Tertio  potest  quis 
velle  malum  alteri  solum  ut  compenset  inju- 
riam  sibi  illatam,  quod  apprehendit,  ut  pro- 
prium  commodum,  et  heec  proprie  censetur 
.ira,  quse  ab  odio  in  hoc  differt :  nam  odium  per 
se  non  supponit  malum  illatum,  ita  vero  sup- 
ponit. 

3.  Objectio  prima.  —  Dices  primo  interdum 
unum  animal  contra  aliud  irascitur  absque 
preecedente  malo  illato  solum  propter  natura- 
lem  antipathiam.  Respondetur  forte  naturali 
instinctu  alterum  apprehendit,  ut  inimicum, 
atque  adeo  cum  ordine  ad  malum  inferendum, 
quamvis  non  videatur  posse  hoc  generaliter 
diei,  ut  patet  in  lupo  aggrediente  ovem,  quare 
dico  illam  non  esse  iram  proprie,  sed  vel  o- 
dium,  vel  alium  affectum,  quem  infra  expli- 
cabimus :  seepe  vero  communiter  ira  dici  solet 
omnis  motus  excitans  sanguinem  et  bilem  ad- 
versus  alterum,  cum  tamen  hoc  revera  com- 
mune  sit  multis  affectibus  animee,  et  odio. 

4.  0]>jectio  secunda. — Objices  secundo :  ergo 
ira  non  differt  ab  odio,  sed  ut  plurimum  dice- 
tur  queedam  species  ejus.  Respondetur  adver- 
sus  eum,  qui  malum  intulit,  insurgere  posse 
iram  et  odium  :  iram  tamen  veluti  formaliter, 
nam  respicit  alterum  ut  auctorem  mali,  cui 
tantum  mali  appetit,  quantum  sat  est,  vel  ad 
compensandum  damnum  illatum,  vel  ad  pel- 
lendum  malum,  vel  aliud  simile  vitandum: 
odium  vero  quamvis  occasionem  sumat  a  damno 


DISPUTATIO 

illato,  simpliciter  vult  malum  alteri  non  com- 
parative,  sed  absolute,  ut  notavit  S.  Thomas 
4,2,  q.  46,  art.  2,  ad  6,  ubi  ait  odium  ferre  in 
malum  alterius,  ut  sic  :  nam  dum  apprehendo 
alterum  ut  mihi  malum,  quod  illi  insit  ma- 
lum  reputo  mihi  bonum :  odium  ergo  per  se 
appetit  hanc  compensationem  mali  cum  per- 
sona  aversa  :  ira  e  converso,  per  se  non  atten- 
dit  malum  alterius  personee,  sed  compensatio- 
nem  et  repulsam  proprii  incommodi. 

5.  Tertia  oijectio. — Objicies  tertio  :  ergo  in 
appetitu  sensitivo  non  est  ira  distincta  ab  odio, 
quia  non  potest  sensus  illos  respectus  distin- 
guere ;  oppositum  vero,  ut  D.  Thomas,  q.  46, 
art.  4,  ad  3,  respondet,  certe  non  est  facile  in 
appetitu  prsecipue  bruti  hos  motus  distinguere, 
neque  videtur  brutum  apprehendere  vindic- 
tam,  nec  malum  alterius,  nisi  vel  ad  vitandum 
malum  proprium,  vel  ut  subveniat  proprie 
necessitati,  et  hoc  ipsum  est  odisse.  Unde  Aris- 
toteles  6,  Ethic,  cap.  6,  iram  ait  rationem 
consequi.  Nisi  dicamus,  quamvis  sensus  non 
possit  expresse  illas  rationes  distinguere,  na- 
turali  tamen  instinctu  ita  excitare  appetitum, 
ac  si  illas  apprehenderet,  unde  potest  conci- 
pere  ut  conveniens,  malum  inferre  ei,  qui  ma- 
lum  intulit,  veluti  per  modum  compensationis, 
quamvis  istam  rationem  formaliter  non  appre- 
hendat,  quod  facilius  in  appetitu  hominis  in- 
telligitur,  quem  ille  ex  directione  rationis  sse- 
pe  movet. 

6.  Secunda  assertio. —  Ex  his  vero  dico  se- 
cundo  iram  non  distingui  ab  aliis  motibus, 
quibus  alteri  malum  appetimus ,  eo  quod  in 
arduis  versetur.  Patet  ,  tum  quia  etiam  in  re 
non  ardua  potest  esse  ira  :  pater  enim  ira  mo- 
vetur  ad  castigandum  filium,  quod  illi  non  est 
arduum  :  tum  etiam  quia  alii  effectus ,  ut 
odium  et  abominatio  versari  possunt  in  arduis, 
ut  ex  dictis  patet  et  experientia,  nam  ex  odio 
desiderat  quis  alteri  malum  maximum  et 
arduum. 

7.  Tertia  assertio.  —  Dico  tertio  affectum 
iree  secundum  modum  tendendi  in  objectum 
esse  desiderium  quoddam,  quod  ex  proprio 
amore  nascitur,  unde  ad  eamdem  potentiam 
pertinet ,  et  ab  aliis  desideriis  solum  differt  in 
objecto,  vel  formali,  vel  materiali.  Hoc  mihi 
satis  probant,  quee  inter  explicandum  opinio- 
nem  Scoti  diximus,  n.  1  et  2,  et  quee  supra  de 
aliis  affectibus  dicta  sunt,  amor  enim,  et  ira  in- 
ter  se  comparantur  sicut  actus  circa  finem  et 
media,  ira  enim  appetit  vindictam,  ut  medium 
ad  bonum  amatum  obtinendum  ;  actus  vero 
circa  medium  habet  rationem.  desiderii,  et  in 


I.  SECTIO  XI.  473 

hoc  placet  Scoti  opinio  supra  allata  :  illud  vero 
displicet  quod  potentiee  irascibili,  ut  sic,  eos- 
dem  actus  tribuit ,  quod  concupiscibili  :  hoc 
est,  quod  inter  motus  iree  numeret  quemdam 
amorem,  timorem,  etc,  prout  isti  versantur 
circa  vindictam  :  cum  enim,  ut  diximus,  vin- 
dicta  solum  possit  habere  rationem  medii , 
non  proprie  versatur  circa  eam  amor;  eed 
desiderium  ,  juxta  dicta  supra,  sect.  8  et  9. 
Alii  vero  actus  timoris,  vel  similes  potius  di- 
cuntur  esse  effectus  irse  ,  quam  ad  illam  for- 
maliter  pertinere. 

8.  Qucestiimcula  prima  de  irce  divisione.  — 
Ex  dictis  vero  expediri  facile  possent  ceetera, 
quse  de  hac  passione  quseri,  vel  tractari  solent. 
Primum  est  distinctio  illa  tradita  a  Damasceno, 
hb.  2,  cap.  16,  qui  tres  numerat  iree  species. 
Prima  est  fel,  quam  iram  subito  excandescen- 
tem  vocat.  Secunda  furor,  ira  non  quiescens 
donec  sumat  vindictam.  Tertia  immanitas , 
quae  oritur  ex  tristitia,  quas  insinuavit  Aristo- 
teles,  Ethicorum,  c.  5,  ubi  calores  et  biliosos 
primo  irse  genere  moveri,  acerbos  vero  et  dif- 
ficiles  secundo  genere  excitari,  quos  sibi  et  aliis 
dicit  esse  molestissimos  :  illos  vero  qui  tertio 
genere  iree  tanguntur,  vocat  infestos,  et  ad 
communicationem  hominum  omnino  ineptissi- 
mos  :  recte  autem  Gajetanus  dixit  heec  mem- 
bra  inter  se  differre  solum  dispositione  subjec- 
ti,  et  eodem  modo  exponenda  est  partitio 
Gregorii,  2  Moral.,  c.  5,  ubi  tres  gradus  iree 
numerat. 

9.  Secunda  qumstiuncula  de  causis  irce.  — 
Secundo  quseri  possunt  causse  hujus  passionis, 
de  quo  D.  Thomas,  %  %  q.  47,  et  breviter 
dico,  quod  efficit ,  vel  auget  apprehensionem 
injuriee,  aut  utilitatis  vindictae  sumendee,  con- 
ferre  ad  iram,  deinde  quia  ira  supponit  malum 
illatum  ex  quo  sequitur  tristitia,  ideo  ira  per 
se  consequitur  passionem  tristitiee  conceptam 
ob  damnum  illatum  :  unde  quidquid  eam  tris- 
titiam  fovet  causa  iree  censetur.  Unde  D.  Tho- 
mas,  supra,  art.  3,  dicit  pueros  et  imbecilles 
facilius  irasci,  quia  sunt  procliviores  ad  tris- 
titiam  :  quia  vero  inter  homines  potissimum 
malum  censetur  contemptus,  et  ideo  docet, 
art.  2,  ex  Aristotele,  2,  Rhetor.,  capitesecun- 
do,  hanc  esse  causam  iree,  non  quia  sit  sola,  ut 
ex  dictis  de  objecto  iree,  et  experientia  patet  : 
sed  quia  est  potissima ,  et  ad  eam  possunt 
quodammodo  ceeteree  reduci,  ut  art.  1  indicat. 
Ex  quo  fit,  ut  quo  persona  sibi  videtur  dignior, 
ita  ut  alterum  existimet  viliorem,  et  vehemen- 
tius  irascitur ;  fit  etiam  ut  minus  irascamur  in 
eos,  qui  vel  ignoraatia,  vel  passione  injuriam 


474 


DE  PASSIONIBUS. 


inferunt,  quia  minus  arbitramur  ab  illis  con- 
temni ;  constat  etiam  ex  his  quee  sint  utilia  ad 
temperandam  iram ;  nempe  omnia  quee  illius 
causas  abstulerint ,  et  prsecipue  apprehensio- 
nem  contemptus,  et  ideo  alterius  submissio,  et 
humiliatio  maxime  lenit  iram,  Prov.  15,  Res- 
ponsio  mollis  frangit  iram ,  et  2,  Ethicorum , 
cap.  3. 

10.  Tertio,  de  efectibus  ejus.  —  Tertio  peti 
possunt  effectus  iree,  de  quibus  S.  Thomas,  1, 
2,  queest.  48.  Et  primo  cum  ira  sit  quoddam 
desiderium  plures  generat  effectus  ex  his,  quos 
dixi  omni  concupiscentiee  esse  communes  : 
preecipue  tamen  efficit  in  corpore  motum  suo 
objecto  et  effectui  intento  consentaneum,  ex- 
citat  enim  sanguinem  et  spiritus  biliosos  aptos 
ad  prosecutionem  vindictee,  quee  ad  cor  con- 
gregantur,  inde  ipsum  calefit,  et  fervet  cum 
quadam  amaritudine  et  tristitia,  in  quo  differt 
heec  alteratio  ab  illa,  quam  efficit  amor,  ut 
D.  Thomas,  artic.  2,  notavit,  et  Damascenus, 
lib.  2,  cap.  16,  dixit,  iram  fieri  cum  quadam 
fellis  evaporatione  :  deinde  quoniam  ira  in 
quadam  extensione  animee  consistit,  ideo  sta- 
tim  se  prodit,  ut  artic.  3,  ad  \,  ex  Aristotele 
docuit  divus  Thomas,  et  hinc  prodeunt  verba, 
gestus  et  aliee  commotiones,  quas  optime  de- 
pingit  S.  Gregorius,  5,  Mor.,  cap.  35,  ex  illo 
psalmo  30  :  Conturbatus  est  in  ira  oculus  meus, 
quod  etiam  ad  oculum  rationis  referri  potest, 
quee  maxime  illa  passione  conturbatur,  ut  etiam 
docet  D.  Thomas. 

11 .  Quarta  qucestiuncula  de  contrario  irce. — 
Quarto  queeri  potesf,  an  ira  habeat  contrarium, 
nam  D.  Thomas  simpliciter  negat,  et  ratio  esse 
potest,  quia  si  aliquod  habere  posset,  maxime 
patienter  ferre  illatum  malum,  aut  nolle  illud 
vindicare  :  hic  autem  actus  non  videtur  perti- 
nere  ad  appetitum,  quia  non  fertur  in  objec- 
tum  sub  ratione  aliqua  boni  sensibilis  :  ergo. 
Confirmatur,  quia  ira  supponit  malum  perso- 
nee,  quod  non  potest  excitare  appetitum  ad 
amorem,  sed  potius  ad  tristitiam,  et  conse- 
quenter  ad  iram.  In  contrarium  est,  quia  man- 
suetudo  est  vera  virtus  quee,  teste  D.  Thoma, 
in  irascibili  inheeret,  et  ejus  affectum  modera- 
tur :  ergo  necesse  est  actum  mansuetudinis 
esse  ab  appetitu  elicitum,  et  iree  contrarium. 
Confirmatur,  nam  \,  2,  quaest.  23,  affirmat 
D.  Thomas  contrarias  passiones  irascibilis  in- 
terdum  esse  accedendo,  vel  recedendo  circa 
idem  objectum  arduum,  ut  in  spe  et  despera- 
tione :  ergo  idem  poterit  esse  in  proposito,  cum 
enim  objectum  irse  sit  vindicta  quse  ex  senten- 
tia  D.  Thomae  habet  rationem  ardui,  et  si  ni- 


mis  ardua  judicetur,  poterit  illum  refugere 
appetitus,  per  modum  irse  contrarium. 

12.  Hsec  posterior  sententia  videtur  satis 
verisimilis,  non  enim  oportet  si  aliquis  actus 
est  contrarius,  illum  esse  per  modum  prose- 
cutionis  et  appetitionis  mali  preesentis;  esse 
enim  posset  per  modum  fugse  et  nolitionis 
vindictee,  sicut  in  desperatione  patet,  et  hoc 
modo  cadere  potest  in  sensitivam  cognitionem 
objectum  actus  irae  contrarii,  quod  erit  vin- 
dicta,  ita  ardua  et  difficilis,  ut  majus  malum 
existimetur  id  prosequi,  quam  injuriam  non 
vindicare.  Preeterea  in.  appetitu  hominis  id  vi- 
detur  magis  necessarium  propter  conjunctio- 
nem  ad  rationem  et  illius  directionem,  imo  ex 
parte  objectorum  videtur  posse  esse  contrarie- 
tas  horum  actuum  in  hoc  appetitu  :  nam  si  ira 
est  velle  malum  ei  qui  malum  intulit,  amare 
illi  bonum  erit  actus  maxime  contrarius  iree, 
et  tamen  hunc  affectum  potest  habere  etiam 
in  appetitu  sensitivo,  saltem  ut  a  ratione  im- 
peratur.  Quare  mihi  non  videtur  dubium  esse 
in  appetitu  sensitivo  actum  positivum  actui 
iree  contrarium,  qui  mansuetudo  dici  potest, 
neque,  ut  arbitror,  id  negaret  D.  Thomas,  cum 
ponat  in  hoc  appetitu  habitum  contrarium 
irse,  qui  non  acquiritur  nisi  per  actus :  cur 
vero  non  numeretur  hic  actus  inter  spirituales 
passiones,  dicemus  sectione  sequenti. 

5ECTI0  XII. 

De  sufficientia  et  comparatione  passionum. 

1.  Variant  auctores  in  numero  passionum. 
—  De  numero  passionum,  quae  est  prior  pars 
tituli,  variee  fuerunt  sententiee.  Aristoteles,  2, 
Ethicorum,  cap.  5,  numerat  duodecim,  et  plu- 
res  ad  duas  preecipue  revocat,  voluptatem  sci- 
licet  et  dolorem,  quee  sententia  cum  Epicureo 
ex  parte  videtur  convenire,  qui  dolore  et  vo- 
luptate  omnia  metiebatur;  et  Ambrosius,  1, 
de  Jacob,  et  Vita  beata,  omnes  passiones  dicit 
ex  his  duabus  oriri.  Alii  vero  omnes,  ad  qua- 
tuor  reducunt  cupiditatem  scilicet,  et  gaudium 
circa  bonum;  metum  et  tristitiam  circa  ma- 
luui.  Cicero  cum  Stoicis,  Tusculana  4,  Plato 
etiam,  in  Timeeo,  numerat  quatuor,  sed  spem 
posuit  loco  cupiditatis.  Alii  in  concupiscibili 
quatuor  passiones,  et  totidem  in  irascibili  nu- 
merant :  in  illa  desiderium  et  voluptatem,  a 
quibus  non  distinguunt  amorem,  timorem  et 
tristitiam,  et  similes  ponunt  in  irascibili.  Alii 
cum  D.  Thoma  numerant  undecim,  de  quibus 
egit  in  locis  hactenus  citatis. 


DISPUTATIO 
2.  QuadrupUx  consideratio  ad  colligendum 
numerum  passionum.  —  Advertenduin  tamen 
est  posse  nos  distinguere  actus  hos  multiplici- 
ter,  primo  secundum  generales  rationes,  et 
modos  tendendi  in  objecta  :  secundo  conside- 
rando  usque  ad  species  ultimas  actuum :  tertio 
prout  in  corpore  excitant  peculiarem  motum 
et  alterationem  :  quarto  ut  habent  quamdam 
excellentiam ,  et  propriam  considerationem 
requirunt  in  corde  ad  virtutes  et  operationes 
humanas.  Prima  consideratione  videtur  certe 
passiones  omnes  satis  commode  ad  sex  revo- 
cari,  tres  circa  bonum,  amor,  desiderium  et 
voluptas  :  et  tres  circa  malum,  odium,  timor, 
seu  fuga,  dolor  seu  tristitia :  cujus  divisionis 
sufficientia  satis  colligitur  ex  dictis  supra  de 
actibus  voluntatis,  et  de  singulis  passionibus  : 
bonum  enim  et  malum  triplici  ratioue  referri 
possunt  ad  appetitum ;  vel  absolute,  vel  ut  pree- 
sentia,  vel  ut  futura,  nam,  ut  preeterita  non  mo- 
vent  nisi  aliquo  modo  referantur  ad  existentiam 
prsesentem,  vel  futuram :  et  ideo  tantum  sunt 
tres  modi,  quibus  appetitus  versatur  circa  bo- 
num  et  circa  malum,  qui  sex  dictos  actus  distin- 
guunt,  non  ob  majorem,  vel  minorem  appli- 
cationem  objecti,  ut  Scotus,  in  2,  distinct.  26, 
indicavit,  hoc  enim  non  sufficeret  ad  distinc- 
tionem  essentialem  :  sed  quia  modus  tendendi 
in  objectum  diversus  est.  Jam  vero  quod  pree- 
ter  hos  actus  alii  necessarii  non  sint,  constat; 
ostendimus  enim  hos  actus  circa  objecta  ardua 
versari  posse :  et  omnes  alias  passiones,  qnee 
numerari  solent,  desideria  queedam  esse,  vel 
timores  et  fugas. 

3.  Secunda  consideratione  passiones  non 
sunt  tantum  undecim,  sed  ut  non  possint  certo 
numero  comprehendi  a  nobis  :  supra  vero  duas 
species  amoris  amicitiee  et  concupiscentiee  dis- 
tinximus,  et  sub  his  aliee  distingui  possunt  pro 
varietate  objectorum  formalium,  similiter  ge- 
nera  desideriorum  sunt  infinita,  et  idem  de 
aliis. 

4.  Tertia  consideratione  undecim  passiones 
convenienti  ratione  numerantur,  de  quibus 
hactenus.  Nam  termini  appetitivi  motus  duo 
sunt  preecipue,  bonum  scilicet  obtinendum,  et 
malum  fugiendum,  illud  est  velut  primarius 
terminus  ad  quem,  hoc  ut  primus  terminus  a 
quo,  quibus  addi  potest  tertium  membrum, 
malum  scilicet  superandum.  Ad  bonum  per  se 
fertur  appetitus  in  prosequendo  et  appetendo, 
idque  tribus  modis  dictis,  qui  essentialiter 
differunt,  et  diverso  modo  corpus  alterant,  ut 
supra  etiam  diximus :  circa  malum  versatur 
appetitus  tantum  fugiendo  per  se  tribus  modis 


I.  SECTIO  XII.  475 

contrariis  prioribus,  qui  etiam  proprias  mo- 
tiones  in  corpore  efficiunt :  circa  malum  vero 
vincendum  versari  potest  appetitus  aggredien- 
do  et  fugiendo :  quia  vero  aggrediendo  malum, 
vel  proprium,  quod  fit  per  audaciam  :  vel  al- 
terius  quod  fit  mndicta,  peculiari  modo  exci- 
tatur  homo,  ideo  istee  duee  passiones  distinctee 
a  ceeteris  numerantur.  Spes  vero  fortasse  etiam 
propriam  motionem  efficit  in  corpore  si  feratur 
in  bonum  difficile,  quia  illud  quodammodo 
est  aggredi  malum,  nam  arduitas  quodam- 
modo  fugit  appetitum,  et  ideo  ad  spem  requi- 
ritur  peculiaris  animi  vigor  et  corporis,  et 
spirituum  propria  commotio,  quse  non  solum 
ad  bonum  prosequendum,  sed  ad  difficultatem 
vincendam  juvet,  et  propterea  passio  diversa 
numeratur.  Hinc  etiam  duse  aliee  passiones  ad- 
junguntur  audaciae  et  spei  contrarise,  motus 
vero  iree  contrarius  non  numeratur,  vel  quia 
non  excitat  in  corpore  passionem  distinctam 
ab  aliis  :  vel  certe,  quia  motus  cohibens  iram, 
quando  non  ex  timore,  vel  simili  affectione 
proficiscitur,  non  est  per  se  primo  ab  appetitu 
sensitivo  ut  sic,  sed  solum  ex  motione  rationis : 
propriee  autem  passiones  dicuntur  illee  quee 
ab  appetitu  primario  oriuntur. 

5.  Ex  quibus  etiam  patet  divisionem  hanc 
undecim  passionum  ad  methodum  etiam  doc- 
trinee ,  quam  quarto  loco  considerari  posse 
diximus,  satis  esse  accommodatam,  quamvis 
non  sit  adeo  necessaria,  cum  aliis  etiam  modis 
tradi  posset  :  quod  fecerunt  alii,  quos  attuli- 
mus,  qui  non  contrarias,  sed  diversas  passiones 
tradiderunt,  qui  enim  passiones  omnes  ad  duas 
revocarunt,  finem  et  terminum,  considerarunt 
et  radicem  harum  passionum,  scilicet  volupta- 
tem  ex  Aristotele,  de  Generatione  animalium, 
cap.  18,  et  contrarium,  scilicet  dolorem,  vel 
tristitiam,  quibus  alii  addiderunt  duas  species, 
scilicet  timorem  et  amorem,  ut  preecipuos  mo- 
tus,  quibus  tendimus  ad  terminum  appetitus, 
et  sic  variee  sententiee  possunt  concihari. 

6.  Divisio  vero  sancti  Thomae  in  undecim 
passiones  nobis  retinenda  est ,  quia  et  magis 
recepta  est ,  et  facilior  ad  explicandam  origi- 
nem  et  connexionem  omnium  affectuum  : 
quare  alise  quee  numerari  solent,  ad  has  revo- 
candee  sunt,  ut  excandescentia,  quee  est  quod- 
dam  iree  genus,  fiducia,  quee  ad  spem  pertinet, 
invidia,  eemulatio,  misericordia,  quee  pars  est 
tristitiee  qusedam,  et  verecundia,  quee  pars  est 
timoris  :  quas  omnes  Aristoteles  uumerat,  et 
similes  sunt  aliee  quas  distinguit  Cicero,  in  illa 
Tusculana  4.  Alii  addunt  favorem,  qui  non  est 
nisi  benevolentia.  Ahi  addunt  reverentiam, 


476 


DE  PASSIONIBUS. 


quse  est  pars  timoris,  cui  opponitur  contemptus, 
qui  proprie  videtur  consistere  in  quadam  au- 
dacia,  et  idem  de  similibus. 

7.  Quadruplex  comparatio  ,  seu  ordinatio 
passionum.  —  In  secunda  parte  tituli  hujus 
sectionis  explicandus  est  ordo  ipsarum  passio- 
num,  quee  conferri  possunt  primo  in  origine  : 
secundo  ratione  causee  :  tertio  in  perfectione, 
seu  vi  et  efficacia  movendi  corpus,  quarto  tan- 
dem  in  oppositione  et  contrarietate.  Quoad 
originem  constat  passiones  illas,  quse  sunt 
circa  bonum  ex  genere  suo  esse  priores,  quam 
quse  circa  malum ,  quia  malum  non  habetur 
odio,  nisi  ob  amorem  boni  contrarii,  et  omnis 
motus  natura  sua  magis  respicit  terminum  ad 
quem,  quam  a  quo  :  non  est  autem  intelligen- 
dum  omnes  tres  passiones,  quse  versantur  cir- 
ca  bonum,  debere  preecedere,  sed  aliquam  sal- 
tem,  nempe  amorem,  ex  quo  contingere  potest 
caeteras  sequi  pro  varia  objectorum  applica- 
tione ,  nam  in  boc  nullus  est  ordo  per  se  sim- 
pliciter  necessarius,  et  boc  modo  intelligitur 
quod  D.  Tliomas  dixit,  passiones  concupiscibi- 
lis  priores  esse  passionibus  irascibilis ,  et  bas 
ad  illas  referri. 

8.  De  ordine  causse  et  effectus  constat  ex 
dictis,  amorem  esse  causam  aliorum  affectuum: 
ex  illo  enim,  si  bonum  sit  absens  sequitur  de- 
sideriuni,  si  apprehendatur  malum  contra- 
rium,  sequitur  odium ;  at  si  bonum  apprehen- 
datur  ut  excellens  et  diflicile,  et  amor  perse- 
veret,  sequitur  spes,  et  sic  de  aliis,  qui  omnes 
comparantur  ad  amorem  et  desiderium,  sicut 
electio  ad  voluntatem  et  intentionem  fmis : 
atque  eodem  fere  modo  ex  illis  sequitur,  posita 
connexione  et  apprehensione  objectorum  :  ex 
quo  fit,  ut  ex  quacumque  priori  passione  possit 
queelibet  altera  sequi  circa  objecta  distincta : 
quse  ita  sunt  ordinata,  ut  posito  amore  circa 
unum  excitetur  tristitia  circa  aliud  vel  ira ,  et 
sic  de  aliis,  et  hoc  modo  facile  intelligitur  quod 
D.  Thomas,  1,  2,  q.  25,  art.  3,  dicit  ex  despe- 
ratione  sequi  timorem,  cum  tamen,  q.  45,  a.  1, 
dicat  timorem  parere  desperationem ,  ubi  la- 
borat  Cajetanus  in  illis  locis  conciliandis  :  for- 
tasse  tamen  ejusmodi  passiones  nullum  per  se 
et  necessarium  servant  ordinem,  et  ideo  inter- 
dum  una^ex  alia  sequitur,  aliquando  e  contra  : 
cum  enim  aliquis  desperat  se  posse  fugere  ali- 
quod  malum,  frequentius  illa  desperatio  gene- 
ratur  ex  timore  :  cum  vero  desperatio  est  de 
bono  obtinendo ,  facile  potest  generare  timo- 
rem  mali  contrarii.  Ultimo  nota  hsec  omnia 
intelligenda  esse  in  genere  causse  efficientis, 
nam  in  genere  causae  finalis  voluptas  natura 


sua  est  causa  contrarium  passionum,  est  enim 
objectum  maxime  accommodatum  appetitui 
sensitivo ,  quamvis  non  sit  simpliciter  neces- 
sarium,  ut  alias  expositum  est. 

9.  De  tertia  comparatione  in  perfectione, 
nihil  certum  dici  potest,  ex  genere  tamen  suo 
prosecutio  boni  perfectior  est,  quam  fuga  mali, 
ut  D.  Thomas  indicat,  1,  2,  q.  35,  art.  6,  et 
patet  ex  modo  et  ex  objectis  talium  motuum  : 
inter  passiones  vero ,  quse  sunt  circa  bonum, 
amor  videtur  perfectissimus,  quia  est  perfecta 
unio  appetitus  cum  appetibili,  et  origo  csetera- 
rum,  de  quo  nonnulla  dixi  supra,  sect.  4. 

\  0.  In  quarta  denique  comparatione  nil  est 
difficultatis,  generali  enim  ratione  odium  op- 
ponitur  amori ;  fuga  desiderio,  tristitia  delec- 
tationi ;  hanc  vero  contrarietatem  non  exercent 
nisi  circa  idem  objectum  sub  eadem  ratione, 
ut  notum  est,  et  docet  D.  Thomas,  1,  2,  qusest. 
35,  art.  1,  et  qusestione  M,  art.  3.  Circa  di- 
versa  vero  objecta,  passiones  istse  non  solum 
contrariee  non  sunt,  sed  aliquo  modo  se  conse- 
quuntur,  ita  D.  Thomas,  quaest.  39,  art.  4,  5, 
et  q.  35,  art.  4.  Ex  quibus  omnibus  facile  in- 
telligitur  passiones,  quse  versantur  circa  bo- 
num,  potentiores  esse  suis  contrariis,  quia  bo- 
num  ex  suo  genere  fortius  est  ad  trahendum 
appetitum,  quam  malum  ad  pellendum,  quia 
nullum  est  tam  malum,  quod  non  habeat  ali- 
quam  rationem  boni  conjunctam  :  bonum  vero 
esse  potest  absque  admixtione  mali.  Item  pro- 
secutio  boni  generat  fugam  mali  :  est  ergo 
fortior  ex  suo  genere.  Unde  omnium  est  po- 
tentissima  passio  amor,  per  se  loquendo,  quam- 
vis  per  accidens  alias  contingat  esse  vehemen- 
tiores,  etiam  quod  alterationem  quam  efficiunt 
in  corpore.  Alise  etiam  sunt  natura  sua  poten- 
tiores  ad  excitandam  iram.  Yide  D.  Thomam 
1,  2,  q.  25,  art.  2,  ad  1,  etqueest.  29,  art.  3, 
et  qusest.  33,  art.  3,  et  qusest.  37,  art.  3. 

11.  Non  omnes  passiones  appetitus  cerni  in 
voluntate  putat  Cajetanus.  —  Ultimo  hoc  loco 
de  dictis  solvitur  dubium,  quod  disputat  Ca- 
jetanus  in  fine  hujus  materiee,  an  omnes  isti 
actus,  qui  in  appetitu  sensitivo  passiones  di- 
cuntur,  sint  etiam  in  voluntate.  Cui  Cajetanus 
negative  respondet,  et  octo  actus  tribuit  vo- 
luntati,  volitionem,  nolitionem,  intentionem, 
electionem,  consensum,  usum,  delectationem 
et  tristitiam.  Sed  oppositum  verius  est,  nam 
revera  omnes  actus  supra  numerati  in  appetitu 
rationali  reperiuntur,  et  non  minus  distincti, 
sive  illis  detur  passionis  nomen,  sive  non.  Et 
potius  ilU  actus,  quos  Cajetanus  numerat  si 
proprie  loquamur,  non  omnes  distincti  sunt, 


DISPUTATIO 

ut  patet  ex  dictis  supra  de  electione,  consensu 
et  usu,  et  probatur  in  nostra  sententia  :  cer- 
tum  est  enim  in  voluntate  esse  amorem  et 
desideriuin,  quos  actus  inter  se  distinctos  esse, 
et  a  simplici  voluntate  et  intentione  finis, 
non  distingui  supra  ostendi  :  ubi  etiam  de- 
monstratum  est  fruitionem,  quee  delectatio 
quaedam  est,  specialem  esse  actum  a  priori- 
bus  distinctuni,  quibus  tribus,  tres  alios  con- 
trarios  respondere,  dubitari  non  potest,  cum 
oppositorum  eadem  sit  ratio  :  constat  ergo 
omnes  sex  actus  ad  quos  omnes  appetitus 
revocari  posse  dixi,  in  voluntate  reperiri. 
Deinde  certum  omnino  est  actum  spei  et  des- 
perationem  perfectius  reperiri  in  voluntate  : 
ira  vero  cum  desiderium  fit,  seu  appetitus  vin- 
dictse  ob  injuriam  illatam,  cui  rectius,  quam 
vomntati  tribui  potest  ?  cum  et  causa,  et  ratio, 
et  totum  denique  objectum  irae  distinctius  ab 
intellectu,  quam  a  sensu  cognoscatur,  utpatet : 
et  eadem  est  ratio  de  audacia,  quae  consistit 
in  firma  voluntate  comparandi  finem,  seu  bo- 
num  intentum,  sustinendo  aliquod  mali  peri- 
culum,  sicut  timor  negatur  a  nernine,  volun- 
tati :  unde  non  video  quam  majorem  distinc- 
tionem  babeant  bi  actus  in  inferiori  appetitu, 
quam  in  superiori,  cum  in  utroque  conve- 
niant  in  principio  eliciendi,  et  differant  in  ob- 
jectis.  Et  confirmatur  ex  sympathia,  quam  ex- 
perimur  in  bis  actibus  inter  bas  duas  faculta- 
tes,  concupiscentia  enim  appetitus,  ad  simile 
desiderium  excitat,  et  e  contrario,  et  idem  est 
de  aliis,  quod  ex  D.  Thoma,  in  tota  bac  ma- 
teria  elici  potest;  magis  enim  in  voluntate, 
quam  in  appetitu  dictos  actus  explicat.  Videa- 
tur  i,  2,  qusest.  28,  art.  6,  ad  1. 

12.  Cajetani  ohjectio  duplex.  — Objicit  Ca- 
jetanus  primo,  quia  ea,  quse  in  inferioribus 
divisa  sunt  debent  in  superioribus  esse  con- 
juncta.  Secundo,  nam  desiderare,  sperare, 
amare  sunt  velle  :  ergo  sub  uno  actu  volitionis 
continentur.  Ad  primum  respondetur  illud 
principium  non  esse  eodem  modo  omuibus 
rebus  accommodandum.,  facultas  enim  supe- 
rior  ad  plura  valet,  quam  inferior,  etboc  modo 
generale  est  divisa  in  superioribus  esse  unita 
in  superiori  facultate  :  non  est  tamen  necesse 
omnes  actus,  qui  in  inferiori  potentia  sunt  dis- 
tincti,  esse  unum  in  superiori :  prsecipue  cum 
eadem  ratio  distinctionis  in  utraque  reperiatur : 
sic  ergo  non  est  necesse  amorem  et  desiderium 
voluntatis  esse  unum  actum,  qui  in  appetitu 
sunt  duo,  quamvis  amor  voluntatis,  quia  per- 
fectior  est,  generalior  sit,  et  plura  complecta- 
tur,  quod  etiam  docet  D.  Thomas,  2,  contra 


III.  SECTIO  I.  477 

Gentes,  capit.  27  et  28.  Ad  secundum  respon- 
detur  illo  argumento  probari,  intentionem,  et 
electionem,  et  voluntatem  simplicem  non  dis- 
tingui,  quia  omnes  sunt  quoddam  velle  :  quod 
tamen  Cajetanusnon  admittit :  bsec  ergo  ratio 
generica  est,  et  plures  sub  se  comprehendit, 
et  sic  nulla  estconsequentia.  Undetandemcon- 
stat  actus  illos  voluntatis,  de  quibus  in  supe- 
rioribus  egimus,  non  esse  ab  his,  quod  illi  tri- 
buimus  distinctos,  sed  omnes  bos  ad  illos  re- 
vocari,  ut  intuenti  supradicta  facile  constabit. 

DISPUTATIO  II. 

DE  HABITIBXJS  BEMISSIVE. 

Post  tractationem  de  actibus  humanis,  con- 
sequenter  dicendum  de  habitibtis,  tum  quia 
ad  eamdem  speciem  subalternam  spectant  dis- 
putationes  et  habitus,  tum  quoniam  principia 
sunt  connaturaliter  adjuvantia  potentias  ad 
ipsos  actus,  id  quod  etiam  praestant  reliqui 
theologi  apud  Magistrum  in  3,  dist.  23,  ac  late 
D.  Thomas,  1,  2,  qusest.  49,  et  quinque  se- 
quentibus.  De  ipsis  vero  potentiis  nihil  ex  ins- 
tituto  agunt,  quia  licet  principia  actuum  sint, 
ac  multo  magis  necessaria,  quam  habitus,  ni- 
hil  tamen  speciale  de  eis  occurrit  in  theologia 
disputandum.  Sed  quoniam  universa  de  habi- 
tibus  doctrina  copiose  traditur  in  44  disputa- 
tione  Metaphysica,  non  fuit  hoc  in  loco  repe- 
tenda :  prsesertim  quia  facillimum  theologo  erit 
totam  doctrinam  huc  accommodare  pro  expo- 
nenda,  natura,  causis,  augmento,  minutione 
distinctioneque  habituum.  Ex  hac  ipsa  tamen 
doctrina  de  habituum  distinctione,  seu  multi- 
plici  divisione  illa  erit  hoc  loco,  (quia  theolo- 
gica  est)  peculiariter  tractanda,  qua  dividitur 
habitus  in  bonum  et  malum,  seu  in  virtutem 
et  vitium  :  duplex  ergo  erit  disputatio,  una  de 
studioso  habitu,  altera  de  vitioso. 

DISPUTATIO  III. 

BE  VIBTUTIBUS  IN  GENEBE» 

Ex  iis  quse  de  habitibus  tradidimus  in  Me- 
taphysica,  nonnullae  habituum  partitiones  ha- 
bentur,  praecipua  tamen  divisio,  quee  etiam  a 
D.  Thoma  1,  2,  qusest.  54,  art.  3,  sola  tradi- 
tur,  quia  ad  materiam  moralem  maxime  spec- 
tat,  est  in  habitum  bonum  et  malum,  de  qua 
nobis  prsecipue  dicendum  est.  Primo  quidem 
de  habitibus  bonis,  et  postea  de  malis,  atque 
adeo  de  eorum  comparatione  et  divisione ;  hic 


478 

vero  agemus  de  communi  ratione  virtutum ; 
quare  de  virtutibus  infusis,  ut  tales  sunt,  ni- 
hil  hic  dicemus  usque  ad  materiam  de  gratia, 
simili  ratione,  quamvis  virtutes  acquisitee  in 
plura  genera  descendant,  tamen  in  particulari 
nihil  tractandum  occurrit,  solumque  attinge- 
mus  prsecipua  et  utilissima  capita,  magis  ut 
rationes  nominum  explicemus,  quam  rem  ip- 
sam  :  S.  Thomas  autem  de  hac  materia  dispu- 
tat  late,  1,  2,  a  qusest.  55,  usque  ad  70  et  1, 
contra  Gentes,  cap.  92,  et  in  queestionibus  dis- 
putatis,  queestione  unica  de  Virtutibus.  Alii 
theologi  preesertim,  1 ,  d.  \  7,  in  2,  dist.  27,  in 
3,  d.  23,  Altisiodorensis,  lib.  3,  Summee,  trac- 
tatu  2,  cap.  2,  et  Guillermus,  opusc.  de  Vir- 
tutibus,  Augustinus,  lib.  2,  de  libero  Arbitrio, 
cap.  49,  lib.  de  Morib.  Eccles.,  cap.  15  et  16, 
lib.  83  Queestionum,  quaest.  314,  de  Civitate, 
cap.  22,  4,  contra  Julianum,  cap.  3,  Ambro- 
sius,  lib.  1,  Offic,  a  cap.  24,  Aristoteles,  2, 
Ethicorum,  etlib.  2,  Politicorum,  et  2,  Magn. 
moral.,  a  cap.  4,  lib.  2,  Rhetoricor.,  cap.  9, 
Plato,  in  libr.  de  Republica,  Plutarchus,  de 
Virtute  morum,  Gicero,  de  Officiis. 

SECTIO  I. 

Utrum  aliquis  habitus  sit  essentialiter  virtus. 


1 .  Prima  assertio  de  quidditate  virtutis  in 
genere.  —  Varice  significationes  virtutis.  — 
Quce  sit  hujus  loci  propria.  —  Supponimus  ut 
certum  virtutes  esse.  Dico  ergo  primo,  virtus 
est  habitus  perficiens  rationalem  potentiam, 
et  inclinans  ad  bonum  :  ut  probetur  explican- 
dum  est  nomen  virtutis,  cujus  varias  signifi- 
cationes  congerit  bene  Gabriel,  3,  dist.  23, 
queest.  1;  interdum  enim  significat  virtutem 
ad  operandum,  interdum  potentiam  quam- 
cumque  :  seepe  opus  aliquod  insigne  vel  fruc- 
tum,  vel  affectum,  aut  ipsum  etiam  objectum 
bonumalicujusfacultatis,  ut  D.  Thomas,  queest. 
illa  55,  art.  1,  ad  2,  notat.  In  preesenti  vero 
significat  vim  quamdam  animi,  quia  homo  fit 
aptus  et  idoueus  ad  opera  sua  bene  preestanda. 
Unde  D.  Thomas  et  Durandus  putant  virtutem 
a  vi  esse  deductam,  quia  vim  homini  confert, 
qua  se  a  malo  tueatur  :  Cicero  vero,  Tusculana 
2,  putat  dicendum  esse  a  viro,  quoniam  pro- 
prium  viri  est  habere  robur  et  constantiam  in 
suis  operibus,  hinc  Aristoteles  7,  Physicorum, 
cap.  3,  dixit  virtutem  esse  dispositionem  per- 
fecti  ad  optimum  :  et  1,  Rhetor.,  cap.  1,  esse 
rem  productivam  rerum  bonarum.  Plato  vero 
ait  virtutem  esse  habitum  animi,  quo  unaqucB- 


DE  VIRTUTIBUS  IN  GENERE. 

quepotentia  recte  exercet  suas  operationes,  quod 
etiam  fere  eodem  modo  docet  Aristoteles  1, 
Ethicorum,  cap.  ult.,  et  lib.  6,  cap.  1,  et  D. 
Thomas  ubi  supra. 

2.  Restringitur  dicta  definitio  ad  virtutem 
rnoralem.  —  Heec  definitio,  ut  patebit  intuenti, 
etiam  virtutibus  intellectus  et  voluntatis  con- 
venit  :  si  tamen  eam  velimus  applicare  solum 
virtutibus  moralibus,  de  quibus  preecipue  no- 
bis  est  sermo,  dicendum  est  virtutem  esse  habi- 
tum  effectivum,  in  mediocritate  consistentem, 
prout  sapiens  determinaverit,  quee  definitio 
est  Aristotelis,  2,  Ethicorum,  cap.  6,  et  tractat 
in  tota  hac  materia,  et  eodem  sensu  dicit  vir- 
tutem  esse,  qu&  bonum  facit  habentem,  et  opus 
ejus  bonum  reddit :  sic  etiam  Cicero,  in  libro 
de  Invent.,  inquit  esse  animi  habitum  rationi, 
modo  et  naturm  consentaneum,  quam  sequitur 
Augustinus,  supra  in  lib.  83  Queestionum,  et 
-4,  de  Civitate,  cap.  23,  ex  eodem  Cicerone  ait 
virtutem  esse  artem  recte  vivendi,  et  de  libero 
Arbitrio,  cap.  28  et  29,  et  1  Retractationum, 
cap.  9,  dicit  virtutem  esse  bonam  mentis  quali- 
tatem,  qua  recte  vivitur,  qua  nullus  male  uti- 
tur,  addit  vero,  quam  Deus  in  nobis  sine  nobis 
operatur,  quod  pertinet  solum  ad  virtutes  in- 
fusas,  ex  quibus  satis  patet  conclusio  posita  : 
quee  ratione  etiam  ex  Aristotele  explicatur. 
Nam  virtus  non  est  actus,  quia  propter  unum 
actum  non  est  homo  studiosus ;  et  licet  actu 
non  operetur,  non  amittit  virtutem  :  est  ergo 
virtus  aliquid  permanens  sine  operatione  :  et 
non  est  potentia,  tum  quia  propter  solam  po- 
testatem  operandi  non  est  homo  bonus,  tum 
etiam  quia  experimur  ex  consuetudine  bono- 
rum  operum  potentias  fieri  faciliores  ad  bene 
operandum,  quee  tamen  in  principio  erant  ve- 
luti  indifferentes  :  ergo  acquirunt  habitum 
bonum,  quam  virtutem  nominamus.  Ex  quo 
etiam  patet  virtutem  residere  in  potentia  ra- 
tionali,  quia  illa  indifferentia  ad  bene  et  male 
operandum  non  est  nisi  in  potentia,  quee  ali- 
quo  modo  rationem  participat.  Ex  quo  etiam 
satis  constat  virtutem  habitum  esse  operati- 
vum,  in  quibus  omnibus  fere  sine  controversia 
consentiunt  theologi. 

3.  Habitum  virtutis  non  esse  essentialiter 
bonum  qui  putent.  —  Disputant  vero  an  habi- 
tus,  quibus  homo  bene  disponitur,  ex  propria 
essentia  boni  sint,  ac  virtutes?  Ex  qua  quees- 
tione  pendent  aliee  scilicet,  an  habitus,  qui  est 
virtus,  possit  esse  idem  secundum  substan- 
tiam,  postea  vitium,  si  accidentaliter  transmu- 
tetur?  item  quomodo  bonitassit  de  ratione 
virtutis  ?  item  an  virtus  possit  malum  actum 


DISPUTATIO 
efficere?  Scotusenim,  in  1,  dist.  17,  qusest.  3, 
opinatur  nullum  habitum  esse  essentialiter 
virtutem,  prsecipue  moralem  :  fundamentum 
esse  debet,  quia  nullus  actus  moralis  est  essen- 
tialiter  bonus,  talis  enim  generatur  habitus, 
quales  sunt  actus,  ex  quo  infert  virtutem,  ut 
virtus  est,  non  esse  habitum,  quod  intelligen- 
dum  est  virtutem  esse  quasi  nomen  connotati- 
vum  formaliter  significans  tantum  relationem 
conjunctionis  cum  prudentia,  connotans  vero 
materialiter  habitum,  qui  subesse  potest  tali 
relationi ;  vel  etiam  alteri,  ex  quo  infert  etiam 
eumdem  habitum  posse  esse  successive  virtu- 
tem  et  vitium  :  ut  si  quis  (inquit)  exerceat  ac- 
tus  temperantise  ad  vanam  gloriam,  et  postea 
mutet  malam  intentionem  in  bonam,  etiam 
prudenter  utatur  illo  habitu,  fiet  virtus;  quod 
patet,  nam  ut  ille  sit  promptus  ad  exercendos 
actus  temperantiae,  non  indiget  novo  habitu, 
neque  est  cur  corrumpatur  prior  :  infert  prse- 
terea  virtutem,  ut  sic,  non  esse  operativam, 
quia  licet  habitus  sit  operativus,  illa  tamen 
relatio,  in  qua  ipse  ponit  rationem  formalem 
virtutis,  non  est  operativa,  sicut  nec  relatio  in 
actu  est  per  se  transiens,  sed  ratione  ipsius 
actus  :  et  ultimo  infert  illum  habitum,  qui  vir- 
tus  est,  posse  ad  malum  actum  concurrere. 
Contra  hanc  sententiam  vide  Cajetanum,  1,  % 
quaest.  55,  supposito  tamen  ex  dictis  supra  de 
bonitate  et  malitia,  habitum  denominari  bo- 
num,  vel  quia  ad  bonum  objectum  et  bonos 
actus  refertur  et  inclinat,  vel  quia  ipse  est  ho- 
neste  appetibilis.  Prima  certe  denominatio 
pertinet  ad  essentiam,  quia  habitudo  ad  objec- 
tum  et  actum  est  de  essentia  habitus;  secunda 
magis  pertinet  ad  proprietatem  quamdam,  vel 
passionem,  ut  de  actibus  ibi  dicebam,  et  de 
habitibus  dicam. 

4.  Secunda  assertio. — Dico  secundo.  Dantur 
habitus  in  nobis,  qui  essentialiter  sunt  virtutes ; 
ut  probemus  conclusionem,  sciendum  est,  vir- 
tutes  alias  esse  intellectuales,  alias  morales. 
De  primis  nullus  dubitat  in  hac  queestione, 
quod  eo  modo,  quo  virtutes  sunt,  essentialiter 
sint  virtutes,  quemadmodum  de  essentia  earum 
est,  ut  illis  non  possit  subesse  falsum  in  quo 
ratio  talium  virtutum  perficitur :  et  antecedens 
constat,  quoniam  de  essentia  earum  est  evi- 
dentia  et  certitudo.  De  virtutibus  ergo  morali- 
bus,  quoniam  dantur  quidam  actus  morales 
essentialiter  boni ;  ergo  generant  habitus  es- 
sentialiter  bonos.  Antecedens  patet  ex  dictis 
supra,  consequentia  patet,  quoniam  habitus 
solum  inclinat  ad  similes  actus,  et  hoc  est  de 
essentia  ejus;  ergo,  etc.  Secundo  sunt  quidam 


III.  SECTIO  I.  479 

habitus,  qui  necessario  et  ex  essentia  sua  ten- 
dunt  in  honestum,  ut  honestum  :  ergo.  Ante- 
cedens  patet,  nam  illa  ratio  honesti  boni  est 
per  se  appetibilis  ab  homine,  et  ad  eam  appe- 
tendam  non  est  promptus,  et  facilis  natura 
sua :  ergopotest  acquirere  habitum,  quoin  hoc 
bonum  per  se  primo  moveatur.  Confirmatur  : 
nam  si  habitus  dantur  inclinantes  ad  delecta- 
bile,  ut  tale  est,  cur  non  ad  honestum  ?  Nec 
vero  dici  potest  eumdem  habitum  nunc  incli- 
nare  ad  delectabile,  nunc  ad  honestum,  idque 
esse  quasi  accidentarium  illi :  Nam  ratio  di- 
versa  pertinet  ad  diversum  objectum  formale, 
atque  adeo  infert  distinctam  et  essentialem 
differentiam  :  et  prseterea  tali  habitui  nulla 
potest  designari  essentialis  species,  quse  ex 
objecto  sub  determinata  aliqua  ratione  boni 
sumatur,  ut  ex  supradictis  de  actibus  con- 
stare  potest.  Tertio  probatur  :  nam  in  intel- 
lectu  sunt  habitus  essentialiter  virtutes  :  ergo 
etiam  in  voluntate  :  nam  sicut  intellectus  po- 
test  inclinari  ad  verum  perfecte  cognitum,  ita 
voluntas  ad  perfectum  bonum  bene  et  conve- 
nienter  amatum  :  quare,  etc. 

5.  Primum  corollarmm. — Exquibus  colligi- 
tur  primo  hos  habitus  non  inclinare  tantum  ad 
materialia  objecta  virtutum,  sed  ad  objectafor- 
malia  quatenus  honesta  sunt,  atque  adeo  quate- 
nus  omnes  circumstantias  habent  ad  honestatem 
necessarias,  hoc  patet,  et  ex  rationibus  factis, 
et  ex  dictis  de  bonitate  morali  actuum,  habitus 
enim  in  eodem  objecto  versaturinquoactus,  et 
confirmatur  primo,  quiaideo  docent  philosophi 
versari  virtutem  circa  difficile,  quia  versatur 
circa  honestum,  et  requirunt  non  tantum  ma- 
teriam  bonam,  sed  formales  etiam  rationes. 
Confirmatur  secundo,  quia  si  virtus  solum  da- 
ret  facilitatem  in  materia,  non  in  circumstan- 
tiis,  cum  ssepe  ex  circumstantiis  oriatur  nova 
difficultas,  oportet  singulos  generari  habitus, 
qui  ad  singulas  circumstantias  recte  dispone- 
rent  appetitum  (neque  enim  satis  esset  ratio- 
nem  recte  judicare,  si  voluntas  non  sit  recte 
disposita),  quod  tamen  est  inauditum  :  signum 
ergo  est  tam  materiam,  quam  circumstantias 
sub  una  aliqua  formali  ratione  habitum  ad  se 
pertinentem  terminare. 

6.  Becundum  corollarium.  —  Secundo  colli- 
gitur  virtutem,  ut  talis  est,  esse  bene  et  pro- 
prie  operativum  habitum,  ut  patet  in  virtute 
scientiae  et  de  aliis.  Probatur,  quia  constituun- 
tur  in  esse  virtutis  ex  habitudine  essentiali  ad 
objectum  et  actus :  efficiunt  autem  actus  ratione 
hujus  habitudinis  et  inclinationis  :  ergo.  Con- 
firmatur,  quia  omnes  habitus  et  operationes 


480 


DE  VIRTUTIBUS  IN  GENERE. 


per  suam  differentiam  tales,  veltales  sunt :  ra- 
tio  autem  virtutis  est  specifica  differentia  in 
his  habitibus. 

7.  Tertium  corollarium. — Quartum  corolla- 
rium. — Tertio  colligiturnullam  virtutem  posse 
esse  principium  eliciens  actum  malum,  quae 
est  sententia  Augustini,  supra,  et  D.  Thomse, 
qusestione  quinquagesima-quinta,  art.  quarto, 
et  patet  satis  ex  dictis,  supra,  cum  ostendimus 
actum  per  se  bonum  non  posse  esse  in  indivi- 
duo  malum,  et  sine  causa  limitat  hoc  Cajeta- 
nus  ibi  ad  actum  charitatis,,  vel  aliarum  virtu- 
tum,  quse  a  charitate  non  separantur :  ratio- 
nes  enim  supra  factee  generaliter  procedunt,  et 
eadem  est  ratio  de  virtutibus  acquisitis  et  in- 
fusis :  prsecipue  quantum  ad  eam  malitiam 
actus,  quse  potest  simul  esse  cum  charitate: 
loquor  vero  de  actu  elicito  a  virtute,  quia  ac- 
tus  solum  imperatus  habere  potest  simul  cum 
malitia  bonitatem,  ut  patet  in  actu  exteriori. 
Quarto  tandem  infertur  eum  habitum,  qui  es- 
sentialiter  virtus  est,  nunquam  posse  transmu- 
tari  in  vitium,  sicut  scientia  non  potest  fieri 
error,  nec  e  contrario,  quod  est  per  se  notum 
in  philosophia. 

8.  Qucestiuncula  snlorta. — Sed  queeret  ali- 
quis,  an  habitus,  qui  ex  objecto  proximo  non 
est  per  se  et  essentialiter  virtus,  possit  esse  ex 
accidenti :  diximus  enim  supra  actus  quosdam, 
qui  essentialiter  non  sunt  virtutes,  posse  esse 
tales  accidentaliter :  videntur  autem  habitus 
accommodari  debere  actibus  :  dico  tamen  pos- 
se  nos  loqui  vel  de  ratione  virtutis  quatenus 
ponit  aliquod  esse  reale  et  intrinsecum  in  ha- 
bitu,  qui  denominatur  virtus :  vel  prout  tan- 
tum  consistit  in  quodam  statu,  ac  denomina- 
tione  extrinseca  proveniente  ex  subordinatione 
inter  unum  et  alium  habitum.  Hoc  posteriori 
modo  contingit  aliquos  habitus  accidentaliter 
denominari  virtutes,  sicut  fides  conjuncta  cha- 
ritati  vocatur  simpliciter  virtus,  et  non  alias : 
idem  fortasse  est  in  aliis  habitibus,  ut  ex  se- 
quentibus  patebit,  quae  tantum  est  extrinseca 
denominatio,  totaque  in  ordine  ad  actus  ipsos 
eonsistit,  quatenus  unus  est  conjunctus  alteri, 
ab  illoque  imperatur  et  dirigitur  in  suis  acti- 
bus.  Primo  tamen  modo  nullum  habitum  credo 
esse  accidentaliter  virtutem  propter  differen- 
tiam,  quae  est  inter  actus  et  habitus :  actus 
enim  potest  esse  a  duobus  principiis,  uno  eli- 
ciente,  altero  imperante,  et  ab  utroque  debet 
habere  aliquod  esse,  ut  supra  diximus  :  inter 
habitus  autem  ipsos  in  ratione  habitus  non 
est  ratio  iinperii,  nec  potest  unus  influere  in 
alimu  aliquod  esse  intrinsecum :  unde  quana- 


vis  actus  essentialiter  temperantiae  possit  esse 
accidentaliter  religionis,  nunquam  tamen  vir- 
tus  ipsa,  quae  est  temperantia  essentialiter, 
potest  esse  accidentaliter  religio. 

9.  Tertia  assertio.  —  Dico  ultimo.  Bonitas 
virtutis  quatenus  significat  illam  convenien- 
tiam,  quam  habet  virtus  cum  natura  rationali, 
non  est  de  essentia  ejus,  sed  proprietas  conse- 
quens,  ita  D.  Thomas  1,  2,  q.  55,  art.  5,  et 
hoc  modo  conciliandse  sunt,  quse  eo  loco  et 
supra  docet.  Conclusio  patet  ex  dictis  de  boni- 
tate  actuum  :  et  ratio  est  eadem,  quia  ista  con- 
venientia  est  bonitas  ipsa,  seu  appetibilitas 
virtutis,  quse  non  est  de  essentia  entis.,  ut  sic. 

10.  Satisfit  allatis  in  num.  3.  —  Ad  funda- 
mentum  Scoti  patet  solutio  ex  dictis  :  negatur 
autem  illud  quod  de  actibus  bonis  dicit,  et  ad 
illam  experientiam  de  illo  habitu  temperantise 
acquisito  malaintentione.  Respondetur  mutata 
intentione  non  reddere  hominem  facilem  et 
promptum,  ut  supra  probavi :  fieri  tamen  po- 
test  ut  ille  habitus  sit  indifferens  ex  objecto 
suo,  et  ita  maneat  cum  virtute,  et  aliquo  modo 
juvet,  si  tamen  ex  proprio  et  intrinseco  ob- 
jecto  vitium  sh%  corrumpetur.  Ad  ahud  de  re- 
latione  negatur  virtutem  constitui  propria  ali- 
qua  relatione,  sed  transcendentali  habitudine 
ad  suum  objectum. 

SECTIO  II. 

Quomodo  dividatur  virtus  in  intellectualem  et 
moralem. 

\.  Prima  assertio.  —  Divus  Thomas  i,  %, 
qusest.  58,  art.  2  et  3,  et  alibi  ssepius,  hanc 
divisionem  adducit.  Dico  primo  virtutem  con- 
venienter  et  sufficienter  dividi  in  intellectua- 
lem  et  appetitivam.  Hoec  colhgitur  ex  Aristo- 
tele  i,  Ethicorum,  cap.  ultimo,  et  eam  recte 
declarat  D.  Thomas,  supra.  Supponendum  est 
autem  pro  nunc  sub  intellectualibus  virtutibus 
comprehendi  quidquid  potest  esse  in  quavis 
cognoscente  facultate,  quod  aliquo  modo  ra- 
tionem  virtutis  habeat :  et  similiter  sub  appe- 
titibus  virtutis,  quidquid  studiosum  esse  potest 
in  appetitu  sensitivo,  de  quo  quale  sit  infra 
dicemus,  ex  quo  patet  sufficientia  divisionis 
omnium  virtutum  rationalium,  quse  sufficien- 
ter  per  hsec  duo  membra  dividuntur :  virtus 
autem  perfectio  est  rationalis  potentise.  Adver- 
tendum  tamen,  quod  licet  heec  nomina  mem- 
brorum  sumpta  sint  ex  subjectis  virtutis,  ta- 
men  potissimum  differre  ex  objectis  :  nam  in- 
tellectuales  tendunt  sub  ratione  veri,  et  quia 


DISPUTATIO  III.  SECTIO  II. 


!1 


onmis  habitus  intellectus  sub  eadem  ratione 
tendit,  ratio  talis  virtutis  potissimum  perficitur 
ex  modo,  nempe  quia  infallibiliter  tendit  ad 
verum,  nam  quia  in  intellectu  nullum  est  aliud 
objectum,  quam  verum,  non  potuit  ex  sola 
nnda  ratione  objecti  sumi  ratio  virtutis:  ex 
modo  igitur  tendendi  determinanda  fuit  ratio 
virtutis.  Virtutes  item  appetitivee  tendunt  sub 
ratione  boni,  et  quia  rationes  bonorum  plures 
sunt,  ideo  talis  virtutis  ratio  perficitur  ex  hoc 
quod  attingit  objectum  sub  perfectissima  ra- 
tione  boni,  nempe  honestatis:  ex  quo  etiam 
habet,  ut  perfecto  modo  attingat,  scilicet,  bene 
et  honeste. 

2.  Secunda  assertio. — Dico  secundo,  quam- 
vis  intellectuales  virtutes  in  genere  entis  con- 
sideratee  perfectiores  sint,  tamen  in  ratione 
virtutis,  morales  sunt  simpliciter  perfectiores. 
Priorem  partem  docet  D.  Thomas  1,  2,  q.  56, 
art.  3,  et  Aristoteles  2,  Ethic,  cap.  6.  Ratio 
est,  quia  inteUectus  est  perfectior  potentia  vo- 
luntate :  ergo  et  virtutes  ejus  ex  suo  genere. 
Patet,  nam  virtutes  participant  modum  ope- 
randi  ipsius  potentise,  et  in  idem  objectum 
feruntur:  ex  perfectione  autem  objecti  et  mo- 
do  operandi  oritur  perfectio  potentiee  :  ergo 
et  habitus.  Gonfirmatur  primo,  quia  actus  in- 
tellectus  sunt  perfectiores  in  genere  entis,  et 
ideo  fehcitas  in  intellectu  constituitur.  Confir- 
matur  secundo,  quia  prudentia  est  virtus  intel- 
lectus,  et  hoc  modo  superat  virtutes  voluntatis. 
Secunda  pars  est  sancti  Thomee  4,  2,  q.  56, 
art.  3,  et  67,  art.  1,  ubi  vult  morales  esse  sim- 
pliciter  virtutes ,  intellectuales  vero ,  solum 
secundum  quid,  quod  etiam  ex  communi  lo- 
quendi  modo  liquet :  scientia  enim  et  ars  non 
faciunt  hominem  bonum,  sed  secundurn  quid : 
virtus  autem  moralis  facit  bonum  simpliciter 
etiam  sine  puris  intellectualibus :  at  virtus,  ut 
Aristoteles  dicit,  est,  quee  bonum  facit  liaben- 
tem:  ergo. 

S.Apparensrepugnantiaut  a  quibusdamdis- 
solvatur. — Sed  quia  hse  duee  partes  conclusionis 
videntur  inter  se  pugnare,  ideo  Gajetanus,  illa 
queest.  56,  et  Soto,  iib.  6,  de  Justitia,  q.  8,  et 
alii  laborant  in  hac  re  explicanda,  quibusdam 
dicentibus  virtutes  intellectuales  in  ultima 
differentia  esse  perfectiores ,  morales  tamen 
esse  meliores  in  communi  et  generica  differen- 
tia  virtutis  :  quod  non  satis  intelligitur  :  quia 
comparatio  fit  in  ratione  communi,  et  excessus 
est  in  propriis  rationibus,  quia  in  ratione  com- 
muni  et  abstracta  non  est  major,  vel  minor 
perfectio :  preecipue,  quia  genus  non  est  in  una 
pecie  perfectius,  nisi  propter  meliorem  diffe- 

IV. 


rentiam.  Et  eisdem  argumentis  improbatur, 
quod  alii  dicunt,  virtutes  intellectuales  in  ge- 
nere  habitus  esse  perfectiores  in  genere  autem 
virtutis  minus  perfectas,  nam  heec  omnia  pree- 
dicata  mutuo  se  contrahunt. 

-4.  Dico  tamen  non  esse  inconveniens  rem 
unam,  quse  in  essentia  sua  est  simpliciter  per- 
fectior  alia,  in  aliqua  conditione  esse  minus 
perfectam,  ut  intellectus  in  essentia  sua  est 
perfectior  voluntate,  et  tamen  in  libertate,  in 
virtute  movendi  alias  potentias,  et  similibus, 
potest  esse  minus  perfectus.  Actus  etiam  intel- 
lectus  licet  in  se  sit  perfectior,  tamen  in  ra- 
tione  actus  humani  et  boni  moralis,  non  item : 
nam  potius  bonitatem  suam  avoluntate  sumit : 
sic  ergo  dicendum  est  de  habitu.  Ex  quo  signo 
probatur  illa  secunda  pars  conclusionis,  quia, 
licet  in  essentia  habitus  intellectus  sint  per- 
fectiores  cum  tendant  in  objectum  in  genere 
entis  perfectius,  attamen  in  ratione  boni,  ha- 
bitus  voluntatis  sunt  simpliciter  perfectiores, 
quia  tendunt  formaliter  in  bonum  simpliciter, 
nempe  honestum.  Secundo,  quia  virtutes  ap- 
petitivse  perficiunt  hominem  in  ordine  ad  ope- 
rationem  humanam  ex  specie  sua  et  ex  modo, 
quoniam  perficiunt  voluntatem  quatenus  cum 
dominio  et  indifferentia  operatur,  in  quo  do- 
minio  consistit  proprius  ille  modus  humanae 
operationis :  virtutes  autem  intellectus  confe- 
runt  ad  perfectionem  quorumdam  actuum, 
qui  secundum  suas  species  sunt  quidem  proprii 
hominis,  non  tamen  secundum  modum :  bona 
autem  hominis  in  his  simpliciter  censetur  con- 
sistere,  quee  ipse  operatur  modo  humano,  et 
ideo  illa  sunt  propria  media  beatitudinis  con- 
sequendee.  Tertio  virtutes  morales  tales  sunt, 
ut  cum  eis  non  sit  conjunctum,  quod  homini 
simpliciter  est  malum,  id  est,  non  permittunt 
in  suis  actibus  illam  malitiam,  quse  hominem 
reddit  malum  simpliciter,  quia  versantur  circa 
honestum,  ut  honestum,  ut  diximus :  virtutes 
autem  intellectus  non  excludunt  istam  mali- 
tiam :  nam  actus  earum  possunt  esse  simplici- 
ter  mali :  unde  si  recti  sint  magis  merentur 
laudem  propter  rectitudinem,  quam  a  volun- 
tate  et  virtutibus  ejus  recipiunt,  quam  propter 
propriam  excellentiam.  Atque  has  omnes  fe- 
re  rationes  comprehendit  divus  Thomas  cum 
inquit  virtutes  morales  esse  simpliciter  vir- 
tutes,  quia  perficiunt  non  solum  facultatem 
operandi,  sed  etiam  rectum  usum :  intellectua- 
les  vero  esse  tantum  secundum  quid  virtutes, 
quia  solum  dant  facultatem  operandi. 

5.  Virtus  intellectualis  an  sit  simpliciter  zir- 

tus.  —  Sed  quffiret  quis,  an  dicendum  sit  has 

3i 


482  DE  VIRTUTIBUS  IN  GENERE. 

virtutes  esse  analogice  virtutes,  nam  D.  Tho- 
mas  1,  2,  queestione  61,  art.  2,  ad  1,  ita  loqui- 
tur.  Respondetur  tamen  si  nomine  virtutis  si- 
gnificetur  habitus  quidam  et  perfectio  naturae 
hominis,  ut  sic,  valde  acommodate  virtutes  in- 
tellectus  dici  possunt  virtutes  simpliciter,  nam 
sunt  optimee  qualitates,  et  perfectiones  homi- 
nis :  imo  ex  suo  genere  sunt  ex  his  qualitati- 
bus,  quse  dicuntur  simpliciter  simplices,  et 
naturam  humanam  in  propriis  operationibus 
perficiunt,  et  per  se  non  habent  malitiam,  si 
tamen  virtus  dicatur  illa,  quee  est  principium 
actus  moraliter  boni,  ut  in  communi  usu  homi- 
num  usurpari  solet,acD.  Thomas  loqui  videtur, 
admitti  potest  analogia  :  diximus  enim  supra 
actus  voluntatis  proprios  esse  simpliciter  bonos 
et  honestos,  reliquos  vero  denominari  ab  illis, 
et  analogice  esse  tales ;  idem  ergo  proportio- 
naliter  dici  potestde  habitibus,  quodpreecipue 
intelligendum  est  de  virtutibus  pure  intellec- 
tualibus,  nam  de  prudentia,  quse  moralis  dici 
solet,  est  peculiaris  ratio,  ut  patebit  inferius. 
6.  An  virtus  moralis  sit  simpliciter  virtus. 
—  Sed  occurrit  aliunde  difficultas :  quia  de 
ipsis  moralibus  acquisitis  videtur  D.  Thomas 
negare  esse  simpliciter  virtutes,  4,  2,  q.  66, 
art.  2,  quia  non  referunt  hominem  ad  finem 
simpliciter  ultimum,  cum  solis  illis  non  possit 
homo  semper  bene  operari.  Respondetur  has 
esse  virtutes  simpliciternatura  sua,  quia  bonum 
honestum  est  bonum  simpliciter,  et  actus  mo- 
raliter  boni  sunt  simpliciter  recti :  ergo  et  ha- 
bitus  ab  illis  geniti,  et  ita  loquuntur  non  tan- 
tum  philosophi,  sed  etiam  Augustinus  1,  de 
Ordine,  capite  decimo  quinto,  ubi  dicit  philo- 
sophos  quosdam  fusissime  disputasse  de  virtu- 
tibus  :  D.  Thomas  vero  eo  loco  theologice  lo- 
quitur,  et  solum  comparate :  nam  si  hee  virtu- 
tes  conferantur  cum  infusis,  non  videntur  vir- 
tutes :  vult  etiam  docere  has  virtutes  solas  non 
sufficere  ad  constituendum  hominem  simpli- 
citer  rectum,  quia  per  se  solse  non  tendunt  in 
ultimum  finem  simpliciter,  quod  tamen  neces- 
sarium  non  est  ad  effectum  cujusque  virtutis 
particularis,  sed  sufficit  per  se  primo  tendat 
in  bonum  honestum,  et  natura  sua  in  finem 
ultimum  naturalem,  atque  adeo  esse  de  se 
idoneam ,  ut  referatur  in  ulteriorem  finem 
supernaturalem,  nec  vero  etiam  est  de  ratione 
virtutis,  ut  nunquam  illius  finis  impediri  pos- 
sit,  satis  enim  est  si  de  se  inchnet  infallibiliter 
ad  bonum. 


SECTIO  III. 


De  divisione  virtutis  intellectualis. 


1 .  Prima  divisio  virtutis  intellectualis.  — 
Dividit  Aristoteles  6,  Ethicorum,  cap.  3,  intel- 
lectualem  virtutem  in  quinque  species,  intel- 
lectum,  sapientiam,  scientiam,  prudentiam  et 
artem,  de  qua  divisione  multa  dicit  D.  Thomas 
1,  2,  q.  57.  Solum  advertendum  est  in  illa 
divisione  comprehendi  plures.  Prima  virtutis 
inteilectualis  in  speculativam  et  practicam  : 
quam  Aristoteles  prsetermittit,  vel  quia  ex  nu- 
meratis  speciebus  poterat  facile  colligi,  vel  quia 
aliqua  membra  ex  his  quee  numeravit,  possunt 
per  hsec  alia  duo  iterum  dividi,  sapientia  enim 
omnino  speculativa  est :  prudentia  et  ars  om- 
nino  practicse  :  scientia  vero  in  speculativam 
et  practicam  dividi  solet,  et  similiter  intellec- 
tus  in  habitum  principiorum  speculativorum, 
et  in  synderesim,  verum  est  tamen  omnem 
scientiam  et  intellectum,  comparata  ad  pru- 
dentiam  et  artem  censeri  virtutes  speculativas, 
quia  in  veritatibus  versantur,  artem  vero  et 
prudentiam  dici  practice  practicas  virtutes  : 
et  hoc  modo  docet  sanctus  Thomas,  illa  q.  57, 
art.  2,  distingui  tres  virtutes  speculativas,  et 
duas  practicas. 

2.  Oljectio  contra  positam  divisionem. — Sed 
occurrit  in  hac  divisione  difficultas,  quomodo 
possunt  prudentia  et  ars  distinctae  esse  virtutes 
a  reliquis,  nam  cum  sint  intellectuales,  versa- 
ri  debent  circa  verum,  ac  si  virtutes  sunt,  in- 
fallibiliter  debent  versari :  ergo  certo  et  evi- 
denter  :  vel  ergo  ex  cognitione  terminorum,  et 
non  distinguuntur  ab  intellectu:  vel  per  de- 
monstrationem,  et  non  distinguntur  a  scien- 
tia,  vel  sapientia.  Et  augetur  difficultas  :  nam 
hi  habitus  versantur  circa  singularia  et  contin- 
gentia,  in  quibus  nihil  est  necessarium  :  quo- 
modo  ergo  possunt  habere  certitudinem.  De 
hac  difficultate  vide  Cajetanum,  illa  quaest.  57. 
Quibusdam  ergo  videtur  has  virtutes  differre- 
ab  aliis,  quia  non  sunt  proprie  cognoscitivee, 
sed  veluti  dirigentes  et  imperantes,  itaque  vo- 
lunt  prudentise  munus  non  esse  judicare  quod 
verum  sit,  sed  post  illud  judicium  imperare, 
quid  agendum  sit :  et  similiter  artis  prout  a 
scientia  distinguitur,  non  esse  docere  quomo- 
do  faciendum  sit  opus ,  illud  enim  efficere 
scientias  practicas  :  sed  artis  esse  dirigere  recte 
exteriorem  actionem  per  quamdam  propensio- 
nem  ex  recto  usu  genitam,  et  hoc  modo  ha- 
bent  istee  virtutes  rectitudinem  infallibiliter, 


DISPUTATIO 
quamvis  versentur  circa  singularia,  quia  sem- 
per  recte  dirigunt,  vel  preecipiunt.  Sed  hsec 
stare  non  possunt  cum  iis  quse  suo  loco  de  im- 
perio  diximus,  in  intellectu  scilicet  non  posse 
esse  actum,  qui  non  sit  vel  cognitio,  vel  locu- 
tio,  atque  adeo  intellectum  non  dirigere,  nec 
imperare  nisi  judicando  quid  sit  agendum. 
Unde  Aristoteles  6,  Ethicorum,  aperte  dicit 
omnes  intellectuales  virtutes  discernere  verum 
a  falso. 

3.  Secunda  divisio.  —  Dicendum  ergo  est 
prudentiam  et  artem  esse  habitum  certum  et 
evidentem,  et  suam  certitudinem  habere  me- 
dio  aliquo  discursu,  in  quo  cum  scientia  con- 
veniunt,  differunt  tamen,  quia  cum  scientia 
circa  universalia  versetur,  habet  suam  certi- 
tudinem  ex  medio  per  se  certo  et  necessario  ; 
prudentia  vero  et  ars,  quia  versantur  circa 
singularia,,  semper  utuntur  tanquam  medio 
occurrentibus  circumstantiis  et  conditionibus, 
et  applicant  universalia  ad  particularia,  in  qua 
re  est  propria  queedam  difficultas,,  atque  adeo 
peculiaris  ratio  virtutis.  Ex  quo  patet  ad  pri- 
mam  partem  dubitationis  responsio :  et  colli- 
gitur  ex  D.  Thoma,  %.  %  queest.  Al,  art.  5, 
veritatem  scilicet  istarum  vitutum,  etiamsi  in 
individuis  consideretuiv,  posse  esse  certam,  quia 
non  sumitur  ex  ordine  ad  res  ipsas,  sed  ad  af- 
fectum,  quod  quomodo  intelligendum  sit  su- 
pra  explicavimus  agendo  de  bonitate :  expli- 
cando  tamen  hoc  magis,  dici  potest  in  ipsis 
singularibus  et  mutabilibus  aliquid  posse  esse 
immutabile  et  certum  :  nam  licet  conditiones 
rerum  singularium  sint  variee,  tamen  occur- 
rentibus  his,  vel  illis  conditionibus  certum  es- 
se  potest  quid,  et  quo  modo  sit  agendum,  et 
hoc  modo  procedit  prudentia ,  quee  pensatis 
omnibus  circumstantiis  judicat  operari  hoc, 
hic  et  nunc,  esse  honestum,  quod  judicium 
est  practice  certum,  ut  supra  diximus;  et  ejus 
veritas  dicitur  esse  in  ordine  ad  appetitum, 
quia  cum  illo  debet  appetitus  conformari.  Et 
similiter  procedit  ars,  nam  proposita  condi- 
tione  tahs  finis,,  et  tali  materia,  et  conditioni- 
bus  ejus,  potest  certo  judicari  per  regulas  ar- 
tiSj  quid  et  quomodo  operandum  sit,  quod 
intelligitur  quando  ars  est  perfecta,  quia  in- 
terdum  procedit  ars  per  modum  opinionis,  et 
tunc  non  est  virtus,  et  hujus  etiam  veritas  di- 
citur  consistere  in  ordine  ad  appetitum,  quia 
bonus  artifex  tale  efficit  opus,  quale  vult  : 
unde  scripsit  Aristoteles  6,  Ethicorum,  cap.  5, 
ad  perfectionem  artis  pertinere  sponte  errare, 
quod  tamen  est  contra  perfectionem  pruden- 
tiee,  quiaest  directe  contra  finem  ejus.  Secun- 


ffl.  SECTIO  ffi.  483 

da  divisio  est  virtutis  speculativee  in  intellec- 
tum,  sapientiam  et  scientiam,  de  cujus  divi- 
sionis  sufficientia,  et  de  ratione,  et  perfectione 
uniuscujusque  membri  multa  dicipossent,  sed 
a  philosophis  tractantur,  viderique  possunt 
dicta,  in  disput.  i,  Metaphysic. 

4.  Tertia  divisio. — Tertia  divisio  est  virtu- 
tis  practicee  in  artem  et  prudentiam,  circa 
quam,  quia  magis  ad  nos  pertinet,  notandum 
est  primo  has  duas  virtutes  in  his  convenire, 
quod  utraque  versatur  circa  singularia;  utra- 
que  se  extendit  ad  opus,  utraque  est  aliquo 
modo  regula  voluntatis  et  operationum  exte- 
riorum ;  differunt  tamen,  quia  cum  duo  pos- 
sint  considerari  in  externo  opere,  nempe  ho- 
nestas  ejus,  seu  rectitudo  moralis,  et  quidam 
rectus  et  conveniens  modus  efficiendi  opus ; 
utraque  ratione  pendet  opus  ab  interiori  mo- 
tione  appetitus,  et  a  directione  intellectus  : 
per  artem  ergo  disponitur  intellectus  ad  recte 
exercendas  operationes  exteriores  secundum 
eam  rectitudinem,  quee  resistit  in  debito  con- 
centu  et  ordine  partium ;  prudentia  vero  con- 
fert  ad  exercendas  operationes  convenienter 
secundum  rectam  rationem  et  honestatem, 
quee  differentia  et  ex  terminis,  et  ex  communi 
sensu  omnium  est  satis  nota_,  ut  magis  infra 
patebit. 

5.  Primum  corollarium. —  Quo  exponitur 
Aristotelis  discrimen  inter  prudentiam  et  ar- 
tem.  — Ex  qua  intelligitur  primo  cur  Aristote- 
les  3,  Ethicorum,  cap.  3  et  5,  dixerit  artem 
esse  rectam  rationem  factibiliuin,  id  est,  exter- 
norum  operum  :  prudentiam  vero  agibilium, 
id  est,  internarum  electionum,  non  est  enim 
putandum  prudentiam  nullo  modo  versari  in 
operibus  externis,  cum  revera  de  illis  judicet 
et  ad  illa  moveat :  nec  etiam  artem  nullo  mo- 
do  versari  circa  interiores  actus  :  sed  conside- 
ravit  Aristoteles  finem  esse  veluti  formam, 
quam  per  se  intendunt  inducere  virtutes  hse 
in  operibus  humanis  :  ars  enim  preecipue  in- 
tendit  informare  opus  externum,  internum 
vero  solum  in  quantum  habet  vim  movendi  ad 
opus.  At  prudentia  per  se  primo  intendit  effi- 
cere  bonam  voluntatem  et  electionem,  a  qua 
dimanat  bonitas  omnis   ad  exteriora  opera. 

6.  Secundum  corollarium  quo  exponitur  al- 
tera  disiinctio  Aristotelis  inter  artem  et  pru- 
dentiam. — Unde  secundo  intelligitur  cur  idem 
Aristoteles,  1 ,  Magn.  Moral.,  cap.  ultimo,  dixit 
finem  artis  esse  aliquid  operatum  manens , 
preeter  actionem,  prudentiee  vero  finem  nihil 
esse  preeter  operationem,  consideravit  enim 
ea  quee  sunt  per  se,  nam  interdum  etiam  ar.« 


484 


DE  VIRTUTIBUS  IN  GENERE. 


ilih.il  relinquit  preeter  operationem,  verbi  gra- 
tia,  saltationem  :  sed  hoc  accidit  arti,  ut  sic, 
nam  cum  versetur  in  actione  externa,  quee 
est  accidens  ex  genere  suo  vendicat  relinquere 
aliquid  operatum,  quanquam  Aristoteles  his 
locis  potissimum  loquitur  de  artibus  mecha- 
nicis,  quas  vocat  factivas,  nam  ex  liberalibus, 
si  proprie  loquamur  :  magis  pertinent  ad 
scientiam  practicam,  et  in  opere  interiori  ver- 
santur,  quamvis  ut  descendunt  ad  singularia 
habeant  rationem  artis.  Aliee  vero  duee,  Gram- 
matica  et  Rhetorica,  vel  proprie  non  sunt  vir- 
tutes  intellectuales,  quia  fundantur  in  fide 
humana,  vel  in  hoc  cum  mechanicis  conve- 
niunt,  quod  ad  operationes  externas  referun- 
tur. 

7.  Tertium  corollarium  pro  alio  discrimine 
artis  etprudentice. — Tertio  colligitur  cur  Aris- 
toteles  dixit  artem  esse  virtutem  secundum 
quid,  prudentiam  vero  simpliciter  :  quoniam 
ars  non  respicit  honestatem,  nec  rectum  usum 
simpliciter  :  prudentia  vero  tantum  versatur 
circa  honestum,  ut  honestum,  et  ad  illud  recte 
eligendum  dirigit  et  movet.  Unde  notare  opor- 
tet  prudentiam  variis  modis  usurpari,  et  lata 
quadam  significatione  comprehendere  habitus 
quosdam,  qui  non  sunt  simpliciter  virtutes,  ut 
est  prudentia  militaris,  et  prudentia  mercato- 
ris,  etc,  queein  hoc  conveniunt,  nam  propo- 
sito  certo  fine  unaqueeque  recte  disponit  ho- 
minem  ad  eligendum  convenienter,  et  prout 
revera  expedit  tali  fini,  et  prudentia  sic  sumpta 
ex  genere  suo  est  potius  veluti  qusedam  ars, 
ut  prudentia  militaris,  et  queecunique  alia, 
quee  per  se  non  tendat  in  virtutem,  et  hones- 
tum  ut  sic  :  illa  vero,  quee  ad  istum  finem 
refertur,  virtus  simpliciter  dicitur  ab  Aristo- 
tele  et  a  D.  Thoma  etiam,  propter  rationem 
dictam. 

8.  Objectio  dissolvitur.  —  Objieies.  Actus 
prudentiee,  quatenus  procedunt  ab  intellectu, 
non  sunt  per  se  boni  moraliter,  sed  solum 
quatenus  a  voluntate  pendent,  quia  per  se  non 
sunt  liberi :  ergo  nec  ipse  habitus  erit  per  se 
simplicitervirtus.  Respondetur  concedendo  in 
illis  actibus  non  esse  per  se  et  intrinsece  boni- 
tatem  moralem.  Unde  si  nomine  virtutis  signi- 
ficatur  habitus  ita  hos  actus  solum  eliciens, 
prudentia  certe  non  esset  virtus  :  nunc  autem 
virtus  vocatur  habitus  ille,  qui  per  se  et  ex 
natura  est  aliquo  modo  principium  talium  ac- 
tuum:  et  hujusmodi  est  prudentia,  quae  etiam 
si  non  eliciat  formaliter  bonos  moraliter ;  est 
tamen  regula  eorumdem  actuum,  et  id  esse 
infallibiliter  movetur  ad  honestum,  et  optime 


disponit  in  ordine  ad  operationes  humanas,  ut 
in  specie  et  modo  constitutas,  et  ideo  virtus 
simpliciter  censetur. 

9.  Qua  de  causa  virtutes  qucedam  reducantur 
ad  prudentiam.  —  Ultimo.  In  hac  virtute  pru- 
dentiee  advertendum  est  ex  supradictis  de  acti- 
bus  humanis :  judicium  illud  practice  practi- 
cum  de  honesto  eligendo,  procedere  a  consilio, 
quod  quidem  consilium  requirit,  et  inquisitio- 
nem  et  inventionem  mediorum,  propter  quee 
adjunguntur  prudentise  eubolia,  synesis  et 
gnomi,  scilicet  ad  inveniendum  media  ad  ju- 
dicandum  per  inferiores,  vel  superiores  causas, 
vel  ad  judicandum  secundum  communes  re- 
gulas,  vel  secundum  extraordinarios  eventus, 
de  quibus  D.  Thomas  i,  1,  queest.  57,  art.  6, 
sed  latius,  2,  2,  quaest.  47. 

SECTIO  IV. 

Qualis  sit  distinctio  inter  virtutes  morales. 

i.  Notatio  prima  pro  decisione.  —  Suppo- 
nendum  primo  ex  supra  dictis^et  ex  D.  Thoma 
1 ,  2,  qusest.  58,  art.  1 ,  morem  proprie  ad  actus 
liberos  referri,  qui  primo  sunt  a  voluntate,  ex 
quo  factum  est,  ut  virtutes  appetitivse  commu- 
niter  dicantur  morales,  quasi  primo  efficientes 
rectitudinem  in  moribus,  virtutes  enim  intel- 
lectus  quamvis  etiam  perficiant  actus  liberos, 
et  hoc  modo  possint  dici  late  morales,  quia  ta- 
men  non  illos  perficiunt,  quatenus  liberi  sunt, 
ideo  nomen  hoc  proprie  illis  non  tribuitur, 
licet  interdum  accommodetur  prudentia,  ut 
notavit  D.  Thomas,  illa  qusestione  58,  art.  3, 
ad  2,  eo  quod  heec  virtus  maxime  pendet  ab 
appetitu,  et  minus  potest  per  se  sola  rectitu- 
dinem  in  illo  efficere.  Qua  prudentia  omissa, 
de  aliis  disputat  D.  Thomas  1,  2,  qusest.  59  et 
60,  tamen  in  priori  solum  demonstrat  quo  mo- 
do  moralis  virtus  se  habeat  ad  passiones,  id 
est,  an  ab  illis  distinguatur,  et  cum  illis  esse 
possit,  de  qua  re  prseter  illa  quee  ad  materiam 
de  passionibus  spectant,  et  quas  de  virtutibus 
appetitus  sensitivi  dicemus,  nihil  videtur  no- 
tatione  dignum;  in  alia  vero  tradit  divisiones 
harum  virtutum. 

2.  Notatio  secunda  de  pluralitate  virtutum 
contra  quosdam.  —  Ubi  secundo  advertendum 
est  quosdam  negasse  reperiri  in  voluntate  plu- 
res  virtutes  morales,  sed  unam  sufficere,  cujus 
adaequatum  objectum  sit  bonum  honestum,  et 
actus  ejus  sit  promptam  reddere  voluntatem 
ad  omnia  opera  virtutis,  quee  honesta  sunt, 
quod  si  contingat  voluntatem  esse  facilem  in 


DISPUTATIO 
una  materia  virtutis,  et  non  in  alia,  dicunt 
habere  virtutem  illam  inchoatam,  et  non  satis 
extensam :  et  eodem  modo  loquuntur  de  appe- 
titu  sensitivo,  si  in  eo  ponenda  est  virtus.  Nam 
unum  habitum  dicunt  sufficere  ut  appetitus 
sensitivus  inclinetur  ad  obediendum  in  omni- 
bus  voluntati  recte  moventi.  Hsec  tamen  sen- 
tentia  ab  omnibus  rejicitur  cum  Aristotele  2, 
Ethicor.,  cap.  3,  et  divus  Thomas,  quaest.  60, 
art.  i,  probat  has  virtutes  esse  plures,  sed  ra- 
tione  obscura  facilior  ratio  sumi  potest  ex  dic- 
tis  supra  remissive  disputatione  de  unitate  et 
distinctione  habituum  ,   ostendimus  quippe , 
disp.  44,  Metaph.,  in  una  potentia  esse  posse 
plures  habitus,  quia  habitus  est  inferioris  ra- 
tionis,  et  generatur  per  actus :  idem  ergo  est 
in  virtutibus  :  unde  licet  ratio  boni  honesti 
respectu  voluntatis  sit  veluti  specifica,  tamen 
respectu  habituum  est  generica,  sub  qua  con- 
tinentur  diversa  objecta  formalia  virtutis,  et  ad 
hunc  modum  explicari  potest  ratio  D.  Thomee, 
in  iUo  art.  4,  quia  credibile  non  est  tot  actus 
tam  diversos,  et  fere  nullam  inter  se  habentes 
connexionem,  in  unum  concurrere  habitum. 
Et  confirmatur  a  simili  de  multitudine  scien- 
tiarum  et  artium,  sed  in  hoc  occurrebat  diffi- 
cultas :  nam  videtur  consequenter  dicendum 
tot  esse  in  intellectu  prudentias,  quot  sunt  in 
appetitu  virtutes,  hoc  tamen  pertinet  ad  ma- 
teriam  de  prudentia.  Vide  Cajetanum,  i,  2, 
qusest.  66,  art.  2. 

3.  Prima  partitio  virtutum  moralium  expli- 
catur.  —  His  positis,  prima  divisio  virtutum 
moralium  est,  earum  quse  versantur  circa 
passiones,  et  quse  circa  operationes.  Ita  divus 
Thomas,  qusest.  60,  citato  art.  2,  ex  Aristo- 
tele  6.  Ethicor.,  cap.  4.  Est  ergo  advertendum 
omnes  virtutes  morales  elicere  actus,  qui  sunt 
vere  operationes  humanse,  et  hoc  modo  omnes 
versantur  in  operationibus,  id  est,  ut  D.  Tho- 
mas  exponit,  operatio  honesta  et  recta  est  ef- 
fectus  virtutis :  simili  ratione  ex  qualibet  ope- 
ratione  humana  honesta  excitari  potest  passio 
aliqua,  id  est,  bonus  effectus  sensibilis,  ut  de- 
lectatio,  vel  amor,  et  per  quamcumque  virtu- 
tem  potest  interdum  superari  aliquis  immo- 
deratus  affectus,  et  hoc  etiam  modo  omnis 
virtus  humana  est  aliquo  modo  circa  passiones, 
ut  etiam  docet  divus  Thomas  ex  Aristotele  2, 
Ethic,  cap.  2,  contingit  etiam  in  quibusdam 
objectis  virtutum  totam  honestatem,  ac  recti- 
tudinem  sumi  ex  debita  commensuratione  ad 
ipsum  operantem,  ita  ut  homo  eo  modo  utatur 
illa  materia  virtutis,  quo  naturee  suee  et  rationi 
convenit,  non  prout  immoderata  passio  expe- 


III.  SECTIO  IV.  483 

tit :  in  "aliis  vero  virtutum  objectis  honestas  et 
rectitudo  sumitur  ex  habitudine,  vel  commen- 
suratione  ad  aliud,  quia  versantur  circa  opera 
per  se  primo  ad  bonum  alterius  ordinata.  Vir- 
tutes  prioris  generis  dicuntur  esse  circa  passio- 
nes,  non  quia  heereant  in  appetitu  sensitivo,  id 
enim  necessarium  non  est,  ut  patebit :  nec  quia 
materia  circa  quam  talium  virtutum  semper 
sint  passiones  appetitus  sensitivi  :  humilitas 
enim,  et  alise,  in  hoc  ordine  virtutum  nume- 
rantur,  quse  tamen  prsecipue  ponunt  modum 
in  affectu  voluntatis,  unde  etiam  in  rebus 
spiritualibus  reperiuntur :  dicuntur  tamen  ver- 
sari  circa  passiones,  quia  in  habitibus  difficul- 
tas  recte  operandi  circa  res,  quse  ad  solum 
ipsum  operantem  pertinent,  majori  ex  parte 
oritur  ex  affectibus  non  bene  ordinatis.  Item 
quia  principaliores  ex  his  virtutibus  in  passio- 
nibus  versantur :  denique  quia  finis  istarum 
virtutum  est,  bene  componere  inferiorem  ap- 
petitum  cum  superiori,  passiones  autem  sunt 
inferioris  appetitus.  At  virtutes  secundi  generis 
dicuntur  esse  circa  operationes,  quia  ita  refe- 
runtur  ad  rectitudinem  ipsarum  operationum 
per  se,  ut  non  respiciant  tantum  perfectionem 
ipsius  operantis  in  seipso,  sed  prout  ad  alium 
refertur,  nec  per  se  tendant  ad  moderandum 
affectum  et  subjiciendum  unum  appetitum  al- 
teri,  sed  solum  ad  bene  exercendum  officium 
erga  alterum  :  quod  si  contingat  hoc  officium 
ex  passione  aliqua  non  bene  exerceri,  tunc  ex 
consecutione  illam  moderantur.  Quocirca  dicta 
divisio  huc  sequivalet,  virtutum  qusedam  refe- 
runtur  ad  operantem  tantum  per  se,  queedam 
vero  ad  alterum,  ex  quo  satis  constat  sufficien- 
tia  et  ratio  hujus  divisionis. 

4.  Secuncla  divisio.  —  Secundo.  Dividitur 
virtus  ad  alterum,  seu  circa  operationes,  in 
multa  genera  et  species.  Virtus  enim  ad  alte- 
rum,  debitum  alteri  respicit :  nunquam  enim 
virtus  inclinaret  ad  alterum,  nisi  hoc  esset 
aliquo  modo  alteri  debitum,  et  ideo  quatenus 
ille  alter  potest  esse  diversae  rationis,  vel  etiam 
debitum  ipsum,  possunt  variari  species  harum 
virtutum:  unde  in  hoc  ordine  numeratur  jus- 
titia,  et  in  eo  ponit  tres  species  D.  Thomas, 
nempe  justitiam  legalem ,  quee  est  privatse 
personse  ab  bonum  commune  reipublicse :  jus- 
titiam  distributivam,  quae  est  e  contrario  com- 
munitatis  ad  partes  ejus  :  et  commutativam, 
quse  proprie  est  inter  privatas  personas :  et  ad 
has  revocatur  vendicativa  justitia,  quee  partim 
ad  commutativam,  partim  ad  distributivam 
pertinere  potest.  Numerantur  etiam  in  hoc 
ordine  religio,  quae  est  ad  Deum ;  pietas  ad 


486 


DE  VIRTUTIBUS  IN  GENERE. 


parentes  ;  obedientia,  observantia  ad  personas 
in  dignitate  constitutas;  gratia  seu  gratitudo 
ad  benefactores.  De  aliis  vero  dubitari  solet, 
an  ad  boc  genus  pertineant,  ut  de  liberalitate, 
de  magnificentia,  de  amicitia  et  misericordia, 
de  veritate  et  fide,  seu  fidelitate,  de  quibus.,  in 
2,  2,  dictum  est,  viderique  potest  S.  Thomas, 
1,  °L,  queest.  80,  et  Aristoteles  5,,  et  8  et  9,,  Ethi- 
corum. 

5.  TertiaUimsio. — Devirtutibus  moderanti- 
ius  passiones  concupiscibilis  juxta D .  Thomam. 
—  Tertio  dividitur  aliud  genus  virtutis  in  plu- 
rimas  etiam  species,  prout  in  moderandis  pas- 
sionibus  potest  reperiri  diversa  ratio  difficul- 
tatis ,  vel  honestatis.  Ad  istam  divisionem 
assignandam  tanquam  fundamentum  ponit 
D.  Thomas  primo  virtutes  has  preecipue  esse 
in  appetitu  sensitivo.  Ponit  secundo,  in  illo 
appetitu  duas  esse  potentias,  irascibilem  et 
concupiseibilem,  unde  concludit  virtntes  mo- 
derantes  passiones  concupiscibilis,  esse  omni- 
no  distinctas  a  virtutibus  moderantibus  passio- 
nes  irascibilis.  Ponit  tertio  in  passionibus  duo 
posse  considerarf,  primum,  est  objectum  pas- 
sionis,  ut  si  sit  amor,  an  sit  honoris,  vel  divi- 
tiarum,  etc,  secundum,  modus,  seu  forma 
passionis,  scilicet  an  tendat  inobjectum  aman- 
do,  vel  desiderando  :  statuit  ergo  solum  diffe- 
rentiam  in  modo  passionis  non  sufflcere,  ut 
virtutes  diversae  sint,  sed  considerandum  est, 
an  inter  se  sint  connexse  passiones  illse,  ut  una 
ex  altera  oriatur,  retenta  eadem  ratione  ho- 
nestatis  :  nam  circa  plures  passiones  sic  con- 
nexas,  una  est  virtus  :  ex  quo  videtur  concludi 
omnes  virtutes,  quse  dicuntur  esse  in  potentia 
concupiscenti,  et  per  se  primo  moderari  amo- 
rem,  nam  ex  illo  cseterse  passiones  concupis- 
cibilis  oriuntur.  Solum  posset  esse  difficultas 
de  patientia  quae  dicitur  esse  in  potentia  con- 
cupiscenti,  et  per  se  primo  moderari  tristitiam : 
sed  breviter  dicendum  est  hoc  ipsum  efficere 
primo  moderando  amorem^  id  est,  inclinando 
voluntatem  vel  appetitum  ad  volendum  illa 
objecta,  et  in  illis  gaudendum,  quse  alias  tris- 
titiam  afferunt  et  dolorem,  plura  autem  ibi 
dicit  Cajetanus,  quem  vide.,  si  placet. 

6.  De  moderantibus  irascibilis  juxta  eum- 
dem. — De  passionibus  autem  irascibilis,  inquit 
D.  Thomas  non  habere  necessariam  connexio- 
nem  cum  passionibus  concupiscibilis  :  ratio 
est,  quia  hse  passiones  addunt  rationem  ardui 
et  difficilis  :  qui  autem  est  vere  dispositus  cir- 
ca  ea,  quee  communia  sunt,  non  ideo  sic  erit 
circa  ardua  et  difficilia,  unde  concludit  neces- 
sarias  esse  quasdam  virtutes  ad  moderandas 


has  passiones  :  distinguuntur  autem  irascibilis 
passiones  prsecipue  in  tres  species,  tristitiam, 
timorem,  iram  :  nam  desperatio  et  audacia 
duabus  aliis  respondent,  et  simul  temperan- 
tur,  quee  tres  passiones  non  necessarie  connec- 
tuntur,  quia  objecta  earum  sunt  valde  diver- 
sa,  et  pro  eis  moderandis  tria  virtutum  genera 
assignantur  distincta,  atque  ita  ex  parte  pas- 
sionum  habemus  jam  quasi  quatuor  genera 
virtutum  :  in  singulis  autem  generibus  nu- 
merat  D.  Thomas  plures  species ;  in  primo  sex, 
temperantiam,,  circa  bona  delectabilia  tactu  ; 
liberalitatem,  circa  divitias ;  et  philotimiam 
circa  honores ;  item  affabilitatem,  quae  accom- 
modat  hominem,  ut  in  factis,  verbis  et  rebus 
seriis  se  preebeat  facilem  et  humanum  :  quinta 
est  eutrapelia,  quse  similiter  moderatur  de- 
lectationem  in  rebus  jocosis  :  sexta  est  veritas, 
qua  aliquis  ita  se  communicat  alteri  sicut  re- 
vera  est.  Circa  spem  ponuntur  duee,  scilicet 
magnificentia  circa  magnas  divitias,  et  magna- 
nimitas  circa  magnos  honores.  Circa  timorem 
et  audaciam,  est  una,  scilicet,  fortitudo.  Circa 
iram,  altera,  nempe  mansuetudo.  Hanc  doc- 
trinam  ex  parte  sumpsit  D.  Thomas  ex  Aristo- 
tele,  2,  Ethicorum,  et  lib.  4,  a  cap.  6,  usque 
ad  finem  libri. 

7.  Auctoris  censura  de  proxima  tertia  divi- 
sione. — In  hac  tota  doctrina  multa  sunt  obscu- 
ra  et  dubia,  priora  enim  duo  fundamenta,  in 
numero  quinto  posita,  non  sunt  mihi  certa,  nec 
vera,  unde  ex  primo  iilo  fundamento  solum  su- 
mendum  est,  materiam  circa  quam  versantur 
hse  virtutes,  esse  actus,  seu  affectus  appetitus 
sensitivi :  non  quod  haec  sit  materise  adsequata, 
sed  magna  ex  parte  :  qui  tamen  affectus  ap- 
petitus  sensitivi  reperiuntur  etiam  in  volun- 
tate  servata  proportione,  ut  ex  materia  de  pas- 
sionibus  constat.  Secundum  etiam  fimdamen- 
tum  non  est  necessarium,  nunquam  enim 
virtutes  distinguuntur  propter  illas  potentias ; 
sed  considerandum  est,  an  ex  objectis  et  ac- 
tibus  habeant  sufficientem  distinctionem.  Illud 
etiam  quod  tertio  loco  D.  Thomas  ait,  spem 
non  habere  connexionem  cum  aliquo  amore> 
qui  ad  concupiscentem  potentiam  pertineat, 
est  valde  incertum,  et  fortasse  falsum,  si  amor 
sit  efficax,  qualis  esse  debet  :  quare  tota  illa 
partitio  dubia  manet  et  obscura  :  non  potest 
tamen  hoc  loco  explicari  non  intellectis  ratio- 
nibus  omnium  virtutum  et  passionum  :  haec 
sola  nunc  dicenda  videntur,  primo  non  omnes 
has  virtutes  per  se  primo  respicere  proprie 
affectus  et  passiones  appetitus  sensitivi,  ut  pa- 
tet  de  veritate,  et  fortasse  de  philotimia  et  li- 


DISPUTATIO 
beralitate.  Secundo  videtur  certum  non  esse 
hic  numeratas  aD.  Thomaomnes  virtutes,  quse 
ad  hoc  genus  pertinent  :  omisit  ergo  patien- 
tiam,  modestiam,  castitatem  :  et  Aristoteles, 
supra,  addidit  verecundiam  et  nemesim,  qua3 
an  virtus  sit,  suo  loco  dicemus.  Tertio  fortasse 
etiam  verum  est  non  omnes  has  virtutes  nu- 
meratas  esse  species  essentialiter  distinctas, 
sed  solum  gradus  distinctos  ejusdem  virtutis, 
ut  fortasse  liberalitas  et  magnificentia,  philo- 
timia  et  magnanimitas. 

8.  De  continentia  et  constantia  ex  Aristotele. 
—  Ultimo  advertendum  est  Aristotelem  7 , 
Ethicorum,  cap.  1,  addidisse  duas  alias  virtu- 
tes,  continentiam  scilicet  et  constantiam. 
Primam  vult  esse  quasi  temperantiam  imper- 
fectam,  quia  pugnat  cum  passionibus,  snccum- 
bit  tamen.  Secunda  simili  modo  esse  videtur 
tanquam  fortitudo  imperfecta,  et  ideo  dicit 
esse  imperfectas  virtutes,  de  quibus  D.  Tho- 
mas,  1,  2,  q.  58,  art.  3,  ad  2  et  2,  2,  q.  115, 
art.  2,  quidam  tamen  ex  discipulis  ejus  volunt 
has  esse  habitus  omnino  distinctos  a  veris  vir- 
tutibus  temperantise,  et  fortitudinis,  quod  ita 
esse  non  censeo,  ut  ostendam  infra,  sect.  6. 

SECTIO  T. 

De  aliis  divisionibus ,  seu  potius  denominatio- 
nibus  virtutum  prmcipue  Cardinalium  et 
Theologicarum. 

1.  Triplex  difficultas  in  gratiam  aliarum 
divisionum  virtutis.  —  Ad  primam  difficulta- 
tem  de  virtutibus  Cardinalibus.  —  Cur  sic  vo- 
centur.  —  Earum  gradus  in  perfectione.  — 
Quce  sit  potior  inter  Cardinales.  —  Oriebatur 
ex  supradictis  duplex  difficultas,  quia  videban- 
tur  virtutes  sufficienter  divisse ,  cum  tamen 
non  diviserimus  virtutes  Cardinales,  nec  Theo- 
logicas.  Accedit  tertia  difficultas  propter  quos- 
dam  habitus,  quos  circa  supernaturalia  objecta 
adquirimus,  qui  etiam  videntur  habere  ratio- 
nem  virtutis,  et  a  supra  dictas  non  pertinere  : 
quse  difficultas  inservire  potest  ad  explicandas 
qusestiones  61,  62,  in  1,  2,  D.  Thomae.  Atque 
ad  primam  partem  dicendum,esse  virtutes  quse 
dicuntur  Cardinales,  quo  modo  loquendi  usus 
est  Ambrosius,  hbro  quinto,  in  Lucam,  capite 
de  Beatitudine,  Hieronymus,  Marc.  1 ;  tales 
autem  virtutes  non  esse  distinctas  a  supra  enu- 
meratis,  sed  quatuor  ex  illis  hanc  denomina- 
tionem  accepisse,  nimirum  prudentiam,  justi- 
tiam,  fortitudinem,  temperantiam,  ut  ex  Gice- 
rone,  libro  secundo,  de  Iaventione ,  D.  Tho- 


III.  SECTIO  V.  487 

mas  refert.  Dicuntur  autem  virtutes  Cardina- 
les,  ut  idem  divus  Thomas  late  exponit,  vel 
quatenus  illa  quatuor  nomina  in  generali  qua- 
dam  significatione  usurpantur,  ut  videlicet  di- 
cant  quatuor  generales  conditiones  in  omni- 
bus  virtutibus  repertas  :  vel  si  sumantur,  ut 
significant  quatuor  particulares  virtutes,dicun- 
tur  Cardinales,  quia  ex  parte  materise  habent 
quamdam  excellentiam,  et  sunt  maxime  neces- 
sariee ,  et  veluti  introitus  et  janua  ad  cseteras 
virtutes,  unde  non  est  necesse  has  esse  prseci- 
puas  perfectione  et  essentia,  sed  necessitate  et 
usu  :  et  adhuc  isto  modo  non  comparantur 
cum  theologicis ,  quee  non  solum  sunt  prseci- 
puse  ,  sed  alia  ratione  sunt  magis  necessariee, 
quia  sunt  fundamenta  honestse  vitae ,  ut  patet 
de  fide  1 ,  ad  Corinthios  3 ,  versiculo  deci- 
mo ,  et  ad  Hebrseos  de  Spe,  capite  sexto , 
versiculo  decimo-nono  et  vigesimo ,  et  ad 
Ephesios  3,  charitas  dicitur  radix,  qua  de  re 
vide  D.  Thomam,  queestione  de  Virtutibus, 
art.  12,  ad  14.  Disputari  tamen  solet  inter  has 
quatuor,  quse  sit  praecipua,  de  quo  D.  Thomas, 
iUa  qusest.  66,  art.  3,  qui  recte  docet  pruden- 
tiam  esse  perfectissimam,  secundum  locum  te- 
nerejustitiam,  tertium  fortitudinem,  quartum 
temperantiam ,  quod  etiam  sentire  videtur 
Aristoteles,  5,  Ethicorum.  Sed  comparatio  ista 
virtutum,  sicuti  et  multse  aliee,  quse  fieri  pos- 
sunt,  hic  perfecte  intelligi  non  potest  usque 
ad  materiam  de  virtutibus  in  particulari,  in 
2,2. 

2.  Expeditur  juxta  prcedicta ,  divisio  alia 
virtutis.  —  Et  juxta  dicta  intelligenda  est  alia 
distinctio,  seu  divisio,  quam  divus  Thomas, 
queestione  sexagesima-sexta,  articulo  quinto, 
exponit,  nempe  virtutes  alias  esse  politicas, 
alias  purgatorias,  alias  purgati  animi,  tales 
enim  virtutes  non  sunt  distinctse  a  numeratis, 
imo  nec  membra  ipsa  sunt  essentialiter  divisa : 
sed  eadem  virtus  secundum  diversos  gradus  et 
status  ilias  recipit  denominationes,  sic  enim 
virtutes  quatuor  Cardinales,  quia  res  humanas 
moderantur,  politicse  dicuntur,  ut  vero  ani- 
mum  abstrahunt  a  temporalibus  rebus  ut  sic, 
cum  Deo  conjungant,  dicuntur  purgatorise  : 
ut  vero  jam  sunt  in  animo  perfecto,  quem 
pacatum  reddunt ,  et  Deiformem  :  dicuntur 
purgati  animi,  vel  heroicse,  alise  dicuntur 
exemplares,  ut  in  Deo. 

3.  Ad  secundam  difficultatem  de  virtute 
tlieologica.  —  Ad  secundam  difficultatem  di- 
cendum  est,  virtutem  theologicam  vocari  di- 
vinam,  vel  quia  a  solo  Deo  datur,  et  sic  talis 
denominatio  est  communis  omnibus  virtutibus 


DE  VIRTUTIBUS  IN  GENERE. 


infusis;  proprie  tamen,  ac  prout  hsec  vox  est 
in  usu,  virtus  theologica  duo  prsecipue  requi- 
rit,  primO;  ut  principale  objectum  ejus  sit  etiam 
ipse  Deus  secundum  se,  vel  secundum  aliquod 
attributum  illi  proprium,  ex  quo  preeterea  fit, 
ut  homo  solis  suis  viribus  non  possit  in  ope- 
rando  illi  solum  rationi  niti_,  quia  illa  ratio 
operandi  est  omnino  divina.,  et  homo  natura 
sua  semper  nititur  rationi  alicui  humanee.  Et 
binc  oritur  alia  conditio  virtutis  theologicee, 
quam  D.  Thomas  assignat;  nempe  debere  esse 
per  se  et  natura  sua  infusam,  atque  adeo  non 
posse  naturali  lumine,  sed  sola  revelatione 
cognoscl,  quse  omnia  magis  eo  usu  Sanctorum, 
et  communi  theologorum  sententia,  quam  alia 
ratione  ostendit.  Confirmatur  tamen,  nam  vir- 
tus  theologica  importat  virtutem,  quse  Deum 
optimum,  maximum  attingit,  unaquseque  in 
suo  genere,  et  ut  a  viatore  attingi  potest,  tunc 
autem  virtus  perfecte  attingit  Deum  quando 
et  in  illum  tendit  in  seipso,  et  illi  etiam  tan- 
tum  nititur.  Confirmatur,  quia  perfectio  vir- 
tutis  sumitur,  et  ex  materia,  et  ex  formali  ob- 
jecto,  et  utrumque  est  in  graclu  perfectissimo 
in  Deo  ipso :  virtus  autem  theologica  est  genus 
optimarum  virtutum  :  ergo,  etc.  Ex  quo  etiam 
facile  est  intelligere  divisionem  virtutis  theo- 
logicee  a  Paulo  assignatam,  1,  Corinth.  43,  in 
fidem,  spem  et  charitatem,  istse  enim  Deum 
attingunt  dicto  modo,  reliquse  vero  omnes 
quamvis  interdum  respiciant  aliquo  modo 
Deum,  ut  religio;  et  similes,  ab  hoc  numero 
excluduntur,  quia  vel  non  attingunt  illum  in 
se  immediate,  vel  non  illi  tantum  nituntur, 
de  qua  divisione  et  comparatione  plura  alio 
loco  dicenda  sunt :  constat  tamen  ex  dictis  has 
virtutes  sic  explicatas,  non  pertinere  ad  divi- 
siones  supra  positas,  quia,  ut  diximus,  loque- 
bamur  de  virtutibus  acquisitis. 

A.  Virtutibus  theologicis  alice  requisitce  res- 
pondent  suo  modo.  —  Sunt  tamen  morales.  — 
Sciendum  tamen  est  in  his  etiam  acquisitis 
aliquas  esse  quodammodo  proportionatas  theo- 
logicis,  nam  fidei  respondet  in  naturali  ordine 
virtutum  sapientia,  quae  virtus  intellectualis 
est;  charitati  vero  respondet  amor  Dei  natu- 
ralis,  quia,  ut  ego  opinor,  hic  amor  habitum 
generat,  et  inter  virtutes  acquisitas,  quse  in 
voluntate  sunt,  primum  habet  locum  :  et  for- 
tasse  etiam  spei  respondere  potest  in  voluntate 
aliquis  habitus,  quo  homo  naturali  sua  virtute, 
si  de  divina  sui  providentia  recte  sentiret,  fe- 
licitatem  suam  naturalem,  et  aliquod  virtutis 
praernium  ab  illo  speraret.  Nihilominus  hi  ha- 
bitus  deficiunt  ab  illa  ratione  virtutis  theolo- 


gicae,  in  suo  tamen  genere  revera  virtutes 
sunt,  et  generali  voce  morales  dici  possunt  eo 
modo,  quo  omnes  actus  voluntatis  ad  mores 
hominum  pertinent;  philosophi  autem,  quia 
parum  de  Deo  cognoverunt,  eas  tantum  vir- 
tutes  morales  numerarunt,  quee  ad  vitam  po- 
liticam  spectant,  atque  eas  virtutes,  quae  ad 
Deum  pertinent,  omnes  comprehendunt  sub 
una  voce  Religionis.  Patres  etiam  et  theologi 
de  his  parum  curant,  quia  de  virtutibus  su- 
pernaturalibus  prgecipue  loquuntur. 

5.  Ad  tertiam  difflcultatem  de  lialitilus 
acquisitis  circa  objecta  supematuralia.  —  In 
tertia  difficultate  nonnihil  petitur  de  habitibus 
acquisitis  circa  objecta  supernaturalia,  ut  est 
fides  humana  articulorum  fidei,  et  amor  qui- 
dam  naturalis,  et  imperfectus  bonorum  super- 
naturalium,  esse  enim  in  nobis  hujusmodi 
actus,  et  generare  habitus  evidens  est  expe- 
rientia.  An  vero  ipsi  virtutes  sint  dicendi, 
controverti  solet.  Scotus,  3,  distinctione  26,  et 
alii,  ac  Nominales  etiam  dicunt  illos  esse  vir- 
tutes  theologicas.  Cajetanus  vero,  in  1,  2, 
qusestione  62,  articulo  3,  omnino  negat  esse 
virtutes,  quia  sunt  improportionati  suis  objec- 
tis.  Mihi  tamen  primo  videtur  non  esse  virtu- 
tes  theologieas,  ut  ex  dictis  patet,  quia  non 
habent  rationem  formalem  clivinam.  Secundo 
fides  etiam  non  est  virtus  intellectualis,  quia 
licet  ex  parte  materialis  objecti  non  possit  illi 
subesse  falsum  in  aliquibus  actibus,  tamen  ex 
vi  objecti  formalis,  potest  subesse  :  quia  sim- 
pliciter  est  fides  humana,  cum  humanis  tantum 
testimoniis  nitatur  :  unde  verisimile  est  hsere- 
ticum  eodem  habitu  credere  eas  veritates  fidei, 
quas  retinet,  ac  suos  errores,  quia  omnia  credit 
suo  judicio,  et  illis  testimoniis,  quse  vult,  ut  in 
materia  de  fide  diximus.  Tertio  videtur  certum 
actus  talium  habituum  posse  et  ssepe  esse  mo- 
raliter  bonos,  vel  per  seipsos,  si  sint  actus  vo- 
luntatis :  vel  per  denominationem  ab  actibus 
voluntatis,  si  sint  actus  intellectus  :  hoc  patet, 
quia  licet  non  sint  actus  perfecti,  nullam  tamen 
habent  malam  circumstantiam,  et  alias  habent 
bona  objecta,  et  prudenter  fieri  possunt,  quia 
non  semper  est  imprudentia  non  operari  op- 
timo  modo.  Ultimo  concludo  habitus  prsedictos 
posse  dici  ad  morales  virtutes  pertinere,  quia 
sunt  habitus  elicientes  actus  per  se  bonos,  et 
ita  constat  eo  modo,  quo  virtutes  sunt,  ad  quod 
genus  virtutis  pertinere  possint. 


DISPUTATIO 


SECTIO  VI. 


Utrum  ad  rationem  virtutis  perlineat  in  medio 

consistere. 

1.  Notatio  prima  pro  decisione.  —  Notatio 
secnnda.  —  Notatio  tertia.  —  De  hac  re  tractat 
divus  Thomas,,  1,  %  qusestione  sexagesima- 
quarta,,  mimerans  hanc  conditionem  inter  pro- 
prietates  virtutis :  attamen  quia  magis  videtur 
pertinere  ad  formalem  effectum  et  essentiam 
ejus.,  hic  expeclitur  commodius.  Advertendum 
igitur  est  primo.,  in  virtute  morali  esse  habitum 
ipsum  materiam,  in  qua  versatur  ratio  hones- 
tatis,  quam  in  objecto  respicit :  et  circumstan- 
tias ,  quse  interdum  sunt  veluti  conditiones 
essentiales,  interdum  accidentia,,  vel  ex  parte 
operantis,  vel  ex  parte  operationis,  vel  modi 
operandi,  et  in  his  omnibus  videndum  est, 
quomodo  virtus  medium  teneat.  Secundo  ad- 
vertendum  est  distingui  duplicem  moduut,,  quo 
virtus  consistit  in  medio,  scilicet  essentialiter 
et  causaliter :  primum  significat  ipsam  esse 
medium  quoddam  inter  duo  extrema :  secun- 
dum,  ipsam  efficere,  ut  homo  in  aliis  me- 
dium  servet.  Tertio  advertenclum  est  cum  du- 
plex  sit  medium,  vel  per  negationem  utriusque 
extremi,  vel  per  participationem,  in  virtuti- 
bus  non  esse  constituendum  per  participatio- 
nem.,  sed  potius  per  negationem  cum  quadam 
contrarietate  ad  ipsa  extrema,  quse  turpia  esse 
debent,  atque  adeo  honestati  virtutis  contra- 
ria,  ex  quo  etiam  constat  virtutem,  ut  honesta 
est,  non  indigere  medio,  sed  potius  tendere 
in  extremurm,  id  est,  in  optimum,  quod  facere 
potest  juxta  illucl  Aristotelis  :  Virtus  est  dis- 
positio  perfecti  ad  optimum. 

2.  Prima  assertio.  —  Dico  primo  habitum 
virtutis  srepe  esse  medium  inter  vitia  extreme 
contraria  :  hoc  tamen  necessarium  non  esse  in 
omni  virtute,  colligitur  ex  Aristotele,  3,  Ethi- 
corum,  et  D.  Thoma,  l,  %  qusest.  64^  art.  2. 
Prima  pars  constat  in  formidine,  temperantia, 
liberalitate,  etc.  Posterior  pars,  inquit  Caje- 
tanus  ibi,  et  bene,  constat  in  justitia,  cui  non 
opponuntur  duo  vitia  contraria.,  est  enim  ratio 
justitise  reddere  unicuique  quod  suum  est : 
non  ergo  peccat  contra  justitiam  nisi  auferen- 
do  alteri  quod  suum  est,  vel  retinendo  abla- 
tum :  retribuere  autem  alicui  plus  quam  sit 
suum,  si  iliud,  quod  tribuitur,  bonum  est,  non 
erit  contra  justitiam.,  quamvis  fortasse  esse 
possit  contra  aliam  virtutem.  Si  vero  illud  sit 
malum,  jam  inferre  alteri  nolenti,  injustum 


III.  SECTIO  VI.  489 

est,  quia  est  contra  bonum  quod  per  illud 
malum  aufertur,  unde  etiam  in  tantum  hoc 
est  contra  justitiam,  in  quantum  aivfert  alteri, 
quod  suum  est;  quocirca  etiam  in  justitia  vin- 
dicativa,  crudelitas,  quse  videtur  contraria  per 
excessum,,  proprie  est  per  defectum  :  nam  licet 
sint  distincta  vitia,  vel  non  punire  quantum 
oportet,  vel  plus  quam  oportet,  tamen  illud 
primum  non  est  contra  justitiam  vindicativam 
Dei,  tametsi  esse  possit  contra  jiistitiam  Deo 
debitam  ex  officio,  quia  privat  illum  suo  jure, 
et  sic  manet  responsum  Buriclano,  5,  Ethico- 
rum,  qusestione  decima-tertia,  dicenti  justitiee 
opponi  duo  vitia  contraria,  nam  plus  tribuere 
(inquit  ille)  quam  eequum  sit,  est  contra  justi- 
tiam  per  excessum,,  et  non  tribuere  debitum, 
est  contra  justitiam  per  defectum:  excessus 
enim  ille  ad  justitiam  non  spectat.  Ad  confir- 
mationein,  quam  adducit  ex  illo  Ecclesiast.  7  : 
Noli  essejustus  ni mium;  respondetur  quod  vel 
non  est  sermo  de  justitia,,  ut  particularis  virtus 
est,  vel  solum  docetur  eo  loco,,  non  oportere 
semper  et  in  omnibus  rigorem  justitise  servare, 
vel,  ut  vult  Augustinus,  tract.  95,  in  Evang. 
Joannis,  nimirum  justus  ille  dicitur,  cjui  su- 
perbe  de  justitia  sua  preesumit,  et  rationem 
subdit  Sapiens,  non  estjustus  in  terra,  qui  non 
peccet :  ratio  vero  totius  conclusionis  patebit 
ex  statim  dicendis. 

3.  Secunda  assertio. — Dico  secundo.  Virtu- 
tes  morales  per  se,  et  quasi  formaliter  ponunt 
medium  in  propensione  appetitus  :  effective 
vero  in  actibus  ejus,  objective  denique  in  ma- 
teria  et  circumstantiis.  Regula  autem  hujus 
medii  semper  dicitur  esse  recta  ratio  :  sumitur 
tota  heec  conclusio  ex  Aristotele  1,  Ethicorum, 
cap.  6 ,  ubi  propterea  definit  virtutem  in  me- 
diocritate  consistere,  idem  D.  Thomas,  in  hac 
queestione.  Et  ut  explicetur  notandum  est.,  om- 
nem  virtutem  moralem  esse  perfectionem  ap- 
petitus,  et  ut  Augustinus,  de  Moribus  Ecclesiee, 
cap.  19,  dixit,  est  etiam  rectitudo  moris  unde 
per  se  ipsam  virtus  inclinat  appetitum  ad  ope- 
randum  prout  oportet,  et  hoc  est  per  se  ipsam 
formaliter  ponere  meclium  in  affectu  appetitus, 
et  in  illa  propensione,  quee  quasi  in  actu  pri- 
mo  consideratur  in  voluntate.  Ex  quo  etiam 
oritur  virtutes  efficere  actus  appetitus  modera- 
tos;  heec  autem  mediocritas  provenit  exobjec- 
to  debitis  circumstantiis  affecto,  a  quo  tota  ra- 
tio  honesti  et  virtutis  sumitur,  ut  supra  dixi- 
mus,  ubi  etiam  ostendimus  ultimam  partem 
conclusionis,  nempe  regulam  hujus  honestatis 
et  mediocritatis  esse  rationem  rei  :  unde  con- 
firmat  D.  Thomas  conclusionem ,  quia  ratio 


490 


DE  VIRTUTIBUS  IN  GENERE. 


virtutis  in  hoc  consistit,  ut  attingat  objectum 
eo  modo,  quo  recta  ratio  dictat,  atque  adeo, 
ut  nec  excedat,  nec  deficiat.  Si  ergo  quis  pro- 
sequatur  objectum,  quando  ea  non  concurrunt, 
quee  ad  virtutem  necessaria  sunt,  peccat  per 
excessum  contraregulam  rationis :  si  vero  pro- 
positis  omnibus  necessariis  ad  opus  virtutis,, 
aliquis  non  operetur ,  peccat  per  defectum  : 
omnis  autem  virtutis  efficit  medium  inter  hsec 
duo  extrema ,  nam  illa  duo  in  omni  virtute 
considerari  possunt :  ergo,  etc. 

4.  Quatuor  difficultates  subortce  ex  dictis.  — 
Sed  oritur  prima  difficultas,  quia  ex  dictis  se- 
quitur  semper  positivum  vitium  esse  contra- 
rium  virtuti  per  excessum.,  et  nullum  esse  per 
defectum,  prseter  omissionem,  quse  in  nega- 
tione  consistit.  Consequentia  patet  ex  ratione 
proxime  facta,,  et  quia  etiam  vitium  positivum 
inclinat  ad  opus,,  hoc  enim  est  de  ratione  posi- 
tivi  habitus,  et  inclinat,,  quando  non  oportet, 
alioquin  non  esset  vitium  patetque  induc- 
tione  ,  nam  avaritia  inclinat  ad  amandum 
pecunias  plus  quam  oportet,  et  ad  retinen- 
dum  quando  essent  largiendse.  Secunda,  quia 
sequitur  ex  dictis  eodem  modo  esse  medium 
in  justitia,  quse  est  ad  alterum,  atque  in  aliis 
virtutibus  moralibus ,  quod  est  contra  D. 
Thomam,  supra,  art.  3.  Tertia,  quia  sequitur 
non  aliud  esse  medium  in  virtutibus  theolo- 
gicis,  quam  in  aliis  ;  nempe  vel  non  credendo 
quot  oportet  credere,  vel  plura,  quse  non  opor- 
tet  credere.  Quarta ,  quia  sequitur  similis 
difficultas  de  virtutibus  intellectualibus. 

5.  Satisfit  primce  difficultati.  —  Ad  pri- 
mam  difficultatem  dici  potest  unum  genus 
medii  in  virtutibus,  esse  quidem  illud,  quod  in 
argumento  insinuatur,  sed  non  sufficere  ad 
salvandum  ea,  quse  Aristoteles  et  D.  Thomas 
docent  de  medio  virtutis,  nam  per  se,  et  sola 
illa  ratione  non  generantur  vitia  positiva  ex- 
treme  contraria  virtuti  per  excessum  et  defec- 
tum.  Dicendum  ergo  in  virtutibus  moralibus 
esse  considerandum  id ,  ad  quod  per  se  primo 
unaquseque  virtus  refertur ,  nam  respectu  il- 
lius  spectanda  sunt  vitia  extrema,  ut  in  libera- 
litate,  primarius  finis  est  ita  moderari  affectum 
divitiarum ,  ut  inclinet  ad  erogandum  illas 
prout  ratio  dictaverit,  unde  vitium  quod  quasi 
retrahit  a  liberali  usu  divitiarum,  censetur 
contrarium  tali  virtuti  per  defectum  ,  quia 
impedit  illam  a  principali  actu  ejus,  quamvis 
negari  non  possit  dici  etiam  alia  ratione  tale 
vitium  excessum  amoris  erga  divitias,  sicut 
etiam  nimius  tiinor.,  excessus  quidam  timoris 
est;  tamen,  ut  repugnat  fortitudiai,  opponitur 


illi  per  defectum,  quia  non  auget,  sed  tollit 
potius  inclinationem  ejus.  Ad  positam  ergo 
rationem  in  forma  negatur  sequela,  ad  proba- 
tionem  concedo  esse  positivum  vitium  incli- 
nare  ad  aliquem  actum  saltem  interiorem  fa- 
cienduin,  prout  non  oportet  :  dico  tamen  hu- 
jusmodi  actum  semper  esse  quasi  defectum 
virtutis,  quia  retardat  illam_,  non  autem  plus- 
quam  oportet  inclinat. 

6.  Satisfit  secundce.  —  Discrimen  unum  in- 
ter  justitiam  et  alias  virtutes  morales.  —  Ad 
secundam  difficultatem  dico  justitiam  conve- 
nire  cum  aliis  virtutibus  moralibus,  quia  etiam 
habet  suum  medium,  quod  per  rectam  ratio- 
nem  mensurari  debet,,  suas  etiam  circumstan- 
tias  requirit :  et  licet  sit,  ad  alterum  tamen  suo 
modo  consistit  in  actibus,  et  objecto  appetitus : 
differunt  vero,  quia  virtutes  morales,  quse 
versantur  in  passionibus,  servant  medium  per 
ordinem  tantum  ad  ipsum  operantem,  in  jus- 
titia  vero  medium  sumitur  ex  ipsa  re,  quse  al- 
teri  debetur,  propter  quam  differentiam  dicit 
D.  Thomas  citatus,  ex  Aristotele  %,  Ethicorum, 
capite  sexto,  medium  justitiee  esse  medium  rei : 
medium  vero  temperantise,  vel  similium  vir- 
tutum,  esse  medium  rationis,  quidquid  dicat 
Buridanus,,  qui  tamen  de  modo  loquendi  dis- 
putat :  non  enim  est  dubium,  quod  in  tempe- 
rantia  etiam  medium  debeat  esse  aptitudo  rei, 
non  enim  tale  aliquid  medium  est,  quia  ratio 
dictat,  sed  potius,  quia  in  re  ipsa  medium  est, 
ideo  recta  ratione  judicatur  tale.  Et  eodem 
modo  certum  est,  medium  justitise  per  se  lo- 
quendo,  consistere  in  sequalitate  rei  ad  rem, 
et  ideo  vocari  medium  rei  :  medium  autem 
aliarum  virtutum  considerari  ex  proportione,, 
quam  habet  cum  operante  :  unde  etiam  fit,  ut 
medium  justitise,  per  se  loquendo,  sit  idem  in 
omnibus,  quamvis  fortasse  ex  ignorantia,  vel 
ex  aliqua  conditione  personae,  vel  alia  diffi- 
cultate  occurrente  variari  possit :  in  aliis  vero 
virtutibus  verum  est,  medium  esse  varium, 
et  multiplex  circa  qualitates  et  conditiones  per- 
sonarum,  et  ideo  est  medium  magis  occultum, 
quod  sola  ratione  discerni  debet,  et  propterea 
vocatur  medium  rationis. 

7.  Discrimen  alterum.  —  Ex  quo  oritur  alia  ; 
differentia  inter  justitiam  et  alias  virtutes: 
nam  justitia  per  se  inclinat  ad  tradendum  uni-  '. 
cuique  quod  suum  est,  cui  duo  possunt  esse 
extreme  contraria,  nempe  vel  plus  dare  quam 
sit  suum,  vel  tollere,  quod  illius  est  :  hsec  ta- 
men  duo  tametsi  in  ratione  rei  sint  extrema, 
tamen  non  in  ratione  virtutis  et  vitii ;  et  ratio 
est,  quia  justitia  atteudit  ratioaem  debiti,  cui 


MSPUTATIO  III.  SECTIO  VI. 


491 


rationi  non  sunt  contraria  illa  duo  extrema, 
ut  per  se  constat.  Unde  D.  Thomas  2,  2,,  quees- 
tione  79,,  articulo  primo,,  indicat  hoc  medium 
justitiee^  quasi  compleri  quadam  negatione, 
videlicet^  ut  nihil  fiat  contra  jus  alterius,  et 
hinc  oritur  et  liquet  quod  supra,  n.  2,  in  prima 
conclusione  proposuimus. 

8.  Objectio  contra  nunc  tradita  dissolvitur. 
— Ohjicies.  Si  quis  alteri  reddat,  quod  est 
suum,  non  tamen  quando  et  quomodo  debet, 
operabitur  contra  justitiam.  Respondetur  illum 
circumstantiarum  defectum  posse  interdum 
esse  contra  ipsam  rationem  justitia?^  et  tunc 
actus  erit  contra  justitiam  per  defectum  :  vel 
posse  esse  contra  aliam  virtutem,  et  solum  re- 
pugnare  justitiee  secundum  communem  ratio- 
nem  virtutis,  tunc  autem  quamvis  actus  ille 
simpliciter  non  sit  honestus,  quia  licet  efficiat 
justum,  non  autem  juste,  tamen  non  habebit 
malitiam  proprie  contrariam  justitise,  sed  pru- 
dentiee,  vel  alicui  alteri  virtuti.  Si  opponas  di- 
vum  Thomam^  l,  <2,  queestione  sexagesima- 
quarta,,  articulo  primo,  ad  3,  dicentem  peccare 
per  exeessum  contra  virginitatem  illum,  qui 
propter  vanam  gloriam  virginitatem  servat, 
sicque  posse  peccatum  per  excessum  committi 
quandocumque  additur  mala  circumstantia, 
quamvis  diversee  virtuti  contraria,  responde- 
bimus  quod  ad  virginitatem  attinet  non  videri 
illud  necessarium,  cum  virginitas  alio  modo 
possit  habere  medium  :  ut  si  quis  velit  se  con- 
tinere  contra  officium  statui,  vel  naturee  de- 
bitum,  erit  peccatum  per  excessum.  Secundo 
respondebimus  operationes  unius  virtutis  cum 
circumstantia  contraria  alteri  virtuti  proprie 
dici  a  D.  Thoma  vitium  per  excessum,,  quia 
omnis  virtus  inclinat  ad  operandum  sine  de- 
trimento  alterius  virtutis ,  et  ideo  opus  illud 
esse  supra  inclinationem  virtutis,  atque  adeo 
habere  quemdam  modum  excessus,  quamvis 
proprie  non  oporteat  in  iilo  opere  esse  pecu- 
liare  vitium  oppositum  tali  virtuti  per  exces- 
sum.  Ex  quibus  tandem  concluditur,  quod  licet 
in  omni  virtute  morali  possit  designari  medium 
inter  extrema  ex  parte  materise  et  circumstan- 
tiarum,  non  esse  tamen  necesse  in  extremis 
ipsis  reperiri  semper  malitias  contrarias  tali 
virtuti,  quia  alterum  extremum  potest  esse 
extremus  terminus  illius  virtutis,  non  tamen 
illi  repugnare,  nec  ei  deberi  honestatem  talis 
virtutis. 

9.  Satisfit  tertice  difficultati.  —  Pro  tertia 
difficultate,  quoniam  habere  potest  locum  in 
quibusdam  habitibus  acquisitis,  et  in  nonnul- 
lis  virtutibus  moralibus,  sciendum  est  Sco- 


tum,  3,  distinctione  vigesima  tertia,  etDuran- 
dum,,  distinctione  vigesima-septima,  et  alios 
velle  has  virtutes  etiam  consistere  in  medio, 
sed  fere  nihil  differunt  a  doctrina  D.  Thomse, 
supra,  articulo  quarto,  dicentis  has  virtutes 
secundum  se  non  habere  medium,  habere  ve- 
ro  ratione  nostri,,  seu  per  accidens.  Cujus  sen- 
sus  est  si  consideretur  in  his  yirtutibus  objec- 
tum  earum,  quantum  est  ex  hac  parte,  non 
habere  medium,  quia  objectum  est  infinitum, 
et  virtus  nunquam  adaequatur  tali  objecto,  ut 
charitas  non  amat  Deuni,  quantum  ipse  est 
amabiliS;  propter  quod  dicitur  de  modo  chari- 
tatis,  quod  sit  sine  niodo  diligere,  et  idem  est 
de  fide  et  spe,  servata  proportione,  et  quia 
objectum  est  prima  regula  virtutis  :  ideo  D. 
Thomas  ait  has  virtutes  secundum  se,,  id  est, 
ratione  sui  objecti  formalis  et  principalis,  non 
habere  medium,,  ex  parte  tamen  nostra  requi- 
runt  saepe  modum,,  seu  medium  ex  circums- 
tantiis,  quia  non  semper  expedit  homini  ta- 
lium  virtutum  actus  exercere,  vel  non  tanto 
conatu,  etc^  ex  parte  etiam  materialis  objecti 
secundarii,  possunt  nonnullum  medium  ha- 
bere  :  sic  charitas  amat  proximum  in  certa 
mensura  et  modo,  et  idem  facile  applicari  po- 
test  ad  reliquas  virtutes  :  et  quae  de  his  virtu- 
tibus  hic  dicuntur,  suo  modo  etiam  habent 
verum  in  quibusdam  virtutibus,  quee  Deum 
ipsum  attingunt,  non  proxime  tanquam  objec- 
tum  quod,  ut  theologica,  sed  mediate  tanquam 
objectum  cui,  ut  religio,  et  pcenitentia,  quse 
satisfacit  Deo  pro  injuria  illata  :  ex  qua  parte 
non  habet  terminum,  sed  posset  magis  et  ma- 
gis  satisfacere^  et  idem  est  de  religione,  prop- 
ter  quod  dicitur  Eccles.  43  :  Exaltate  illum 
quantum  potestis,  major  est  enim  omni  laude. 

10.  Satisfit  quarta?. — Ad  quartam  difficul- 
tatem  de  virtutibus  intellectualibus  D.  Tho- 
mas,  supra  articulo  tertio/  etiam  vult  eas 
consistere  in  medio,  non  quia  oportet  his  vir- 
tutibus  semper  esse  duo  vitia  intellectualia 
contraria  per  excessum  et  defectum  :  sed  ex 
parte  objecti  potest  hsec  ratio  medii  aliquo 
modo  explicari :  nam  si  in  virtute  considere- 
mus  subjectum  ejus,  excessus  erit  tribuere  ta- 
li  subjecto.,  quee  illi  non  conveniunt :  defectus 
verOj  negare  quse  conveniunt :  medium,  ea  quee 
illi  vere  insunt  cognoscere  :  si  autem  conside- 
remus  ipsam  veritatem  cognitam,  excessus.,  in- 
quit  D.  Thomas,  erit  contraria  veritati  sentire, 
defectus  eam  veritateni,  vel  negare,  vel  igno- 
rare  :  ex  parte  vero  personse  in  his  virtutibus 
non  sumitur  proprie  medium,  quia,  ut  supra 
dictum  est,  non  preebent  rectuna  usum  in  or- 


492 


DE  VIRTUTIBUS  IN  GENERE. 


dine  ad  quem  considerantur  circumstantise. 
Posset  tamen  quoclammodo  considerari  me- 
dium  in  his  virtutibus  ex  parte  formalis  objec- 
ti,  et  suo  modo  circumstantiarum,  consistet- 
que  in  hoc,  ut  eo  modo  assentiatur  veritati ; 
prout  requirit  tum  ratio,  sub  qua  proponitur : 
tum  modus,  quo  proponitur,  ita  ut  nec  incerta 
credanturtanquam  certa,nec  in  credendis  cer- 
tis,  vel  probabilibus  sit  homo  difficilis :  verum 
est  tamen  totam  hanc  rationem  magis  perti- 
nere  ad  has  virtutes,  quatenus  a  voluntate 
pendent. 

11.  Extenditur  proxima  doctrina  adartem 
et  prudentiam. — Et  juxta  hsec  assignari  facile 
poterit  medium  arti,  et  prudentiee,  quee  etiam 
consistunt  in  medio,  fere  ad  eum  modum, 
quo  ceeterae  virtutes  morales.  Nam  quod  pru- 
dentia  definit,  illud  est  medium  in  reliquis 
virtutibus,  illa  enim  est  regula  et  mensura 
mediorum  in  reliquis,  ipsa  autem  ex  princi- 
piis  moralibus,  et  ex  rebus  in  quibus  versatur, 
rationem  medii  sumit  :  virtutes  enim  appeti- 
tus,  quia  in  inferiori  potentia  sunt,  possunt 
per  virtutem  supremee  potentiae  dirigi  et  re- 
gulari :  ipsa  autem  virtus  supremse  potentiae, 
non  potest  isto  modo  ab  alia  dirigi,  et  ideo 
prudentia  ex  principiis  propriis  et  ex  objectis 
regulanda  est.  Quapropter  non  probo  quod 
quidam  dicunt  regulam  prudentiee  esse  appe- 
titum  rectum,  divus  enim  Thomas  negat,  et 
merito,  cum  potius  prudentia  sit  regula  appe- 
titus  recti,  nec  enim  illa  recte  judicat,  quia 
appetitus  rectus  est,  sed  potius  appetitus  est 
rectus,  quia  appetit  id  quod  vere  judicavit  pru- 
dentia,  verum  est  tamen  quoad  nos,  rectum 
appetitum  fmis  posse  quodammodo  dici  regu- 
lam  judicii  circa  media  quatenus  est  quodam- 
modo  principium  ejus,  ut  supra  in  materia  de 
bonitate  morali  explicuimus,  et  amplius  sta- 
tim  dicemus. 

SECTIO  VII. 

In  quo  suijecto  sint  Tice  virtutes. 

1.  Expediuntur  causa  formalis  et  finalis 
virtutum. — Quse  hactenus  dicta  sunt  pertinent 
ad  essentiam  virtutum,  et  effectus  formales 
earum  explicando,  jam  restat,  ut  agamus  de 
causis  virtutis  :  formalis  vero  et  finalis  non 
indigent  explicatione.  Vide  D.  Thomam  1,  2, 
qusest.  55,  art.  4,  nam  ipsa  virtus  est  ipsa  for- 
ma,  et  objectum,  quod  quodammodo  est  forma 
ejus,  ut  idem  D.  Thomas,  quaest.  58,  art.  2, 
ait,  vel  potius  est  finis,  ut  jam  explicatum  est, 


actus  etiam  virtutum  sunt  fines  illarum,  de 
quibus  diximus  in  materia  de  bonitate. 

2.  Suppositiones  pro  causa  materiali. — Vi- 
de  auctorem,  libro  3,  de  Angelis,  cap.  12. — Igi- 
tur  quod  ad  materialem  causam  attinet,  pri- 
mum  supponimus  solum  hominem  esse  subjec- 
tum  harum  virtutum,  quia  solus  ille  est,  qui 
illarum  est  capax  et  illis  indiget,  quamvis  in  , 
hac  re  sit  controversia  inter  Cajetanum,  I,  2, 
quaest.  56,  articulo  quinto,  et  Scotum,  3,  dist. 
33,  nam  Scotus  tribuit  etiam  Angelis  habitus 
et  actustalium  virtutum,  Gajetanus  vero  etiam 
habitus  negat  :  fortasse  tamen  verum  est  An-  il 
gelum  habere  posse  actus  continentes  hones- 
tatem  preedictarum  virtutum,  vel  quia  habere 
possunt  actus  conditionatos,  ut  Scotus  arguit : 
vel  etiam  quia  possunt  amare  honestatem  ea- 
rum,  et  suorum  objectorum  per  se  absque  alio  ' 
proximo  motivo  :  hoc  tamen  modo  dicemus 
infra  non  oportere  illos  ponere  in  Angelis,  ' 
quia  nullam  in  hoc  habent  difficultatem,  ut 
habetur  in  propria  materia.  Secundo  sup- 
pono  hos  habitus  solum  posse  esse  in  potentiis 
participantibus  rationem,  quod  etiam  docet 
Aristoteles  1,  Ethic,  cap.  ult.,  et  lib.  2,  cap.  6, 
et  patet  satis  ex  dictis,  disp.  44,  Metaphys.,  I 
de  Habitibus  in  communi.  Tertio  suppono, 
quod  inter  omnes  constat,  prudentiam  et  vir-  j 
tutes  intellectuales  esse  in  intellectu,  ut  in 
subjecto.  Quarto  addit  D.  Thomas  1,  2,  quaest. 
56,  art.  quinto,  interiorem  sensum  (si  tamen 
capax  sit  alicujus  habitus,  ut  supra  dixi)  non 
proprie  esse  subjectum  virtutis :  et  quidam  ra-  j 
tionem  reddunt,  quia  sensus  interior  omnino 
obedit  motioni  rationis,  et  ideo  habitus  qui 
illum  disponunt,  ut  rationi  obediat,  non  ha- 
bere  rationem  virtutis,  quae  requirit  aliquam 
indifferentiam  :  sed  fortasse  in  hoc  nulla  diffe- 
rentia  est  inter  appetitum  et  phantasiam  : 
D.  vero  Thomas  aliam  rationem  reddidit,  quia 
videlicet  virtus  tantum  est  in  potentia,  in  quaj 
consummatur  opus  virtutis,  habitus  vero  qui 
sunt  in  sensu,  non  perfieiunt  opus  ad  quod 
ordinantur,  sed  solum  disponunt,  ut  intellec- 
tus  bene  perficiat  opus  scientise  et  inteUectua- 
les  virtutes.  Quse  ratio  probabilis  est  preecipuai 
cum  quaestio  sit  tantum  de  modo  loquendi,  eti 
maxime  habet  locum  in  virtutibus  speculati-' 
vis  :  nam  de  prudentia  potest  esse  aliquod  du-i 
bium. 

3.  Prima  opinio. —  His  positis  tota  difficul- 
tas  quaestionis  versatur  in  virtutibus  morali- 
bus,  an  sint  in  appetitu,  vel  in  voluntate 
Prima  sententia  distinguit  alias  virtutes  ess( 
operationes,  quee  referunt  ad  aliud  :  et  hai! 


DISPUTATIO  III.  SECTIO  VII. 


493 


ponit  in  voluntate  :  aut  virtutes  esse  opera- 
tiones,  quse  respiciunt  solam  rectitudinem  ope- 
rantis,  et  has  ponit  in  appetitu  sensitivo,  ita 
D.  Thonias,  et  Thomistee  communiter,  et  Al- 
bertus  3,  dist.  23,  art. ~2,  Durandus,  qusest.  5, 
referturque  Aristoteles,  2,  Ethic,  cap.  ult.,  et 
hb.  2,  cap.  3,  et  lih.  3,  cap.  10,  ubi  quasdam 
virtutes  ponit  in  potentiis  rationalibus,  alias 
in  irrationalibus.  Prima  pars  sententise  est 
certa,  fundamentum  vero  est,  quia  voluntas 
non  indiget  his  virtutibus  :  appetitus  vero  in- 
diget.  Primum  patet  quia  voluntas  natura  sua 
est  satis  propensa  ad  bonum  rationis  et  ipsius 
operantis,  nec  in  illa  sunt  passiones,  nec  pro- 
clivitas  ad  malum.  Secunda  vero  probatur, 
quia  appetitus  est  omnino  propensus  ad  sen- 
sibilia,  et  ab  illo  manat  tota  difficultas,  quam 
in  operando  honestum  experimur  :  unde  for- 
malis  effectus  istarum  virtutum  est  moderatio 
passionum;  ergo  sunt  ubipassiones.Confirma- 
tur,  et  explicatur  exemplo  :  nam  si  quis  insi- 
deat  equo,  et  illum  recte  gubernet,  et  regat, 
indiget  tamen  prudentia  et  arte,  non  freno, 
hoc  enim  indiget  equus  :  ergo  similiter,  etc. 

4.  Secunda  opinio.  —  Secunda  sententia 
ponit  virtutes  omnes  in  voluntate.  Est  commu- 
nis  theologorum  3,  dist.  33,  ubi  Bonaventura, 
Richardus,  Scotus  et  Ocham,  quodlibeto  2, 
Henricus,  quodl.  4,  qusest.  22,  Buridanus,  in 
illis  locis  Ethic.  Ex  quibus  alii  ponunt  eas  in 
voluntate,  et  omnino  negant  in  appetitu  :  alii, 
ut  Buridanus,  in  utraque  potentia,  ita  vero 
ut  non  sint  diversee  virtutes  :  alii  unam  et 
eamdem  virtutem  in  utraque  potentia,  ut  Au- 
reolus  apud  Capreolum  3,  d.  33. 

5.  Prima  asserlio.  — Dico  primo  omnes  vir- 
tutes  morales  per  se  primo  esse  in  voluntate. 
Probatur  primo  :  nam  actus  istarum  virtutum 
sunt  eliciti  a  voluntate  :  ergo  generant  in  illa 

'  virtutis  habitum.  Antecedens  patet  tum  ex 
Aristotele  2,  Ethic,  cap.  5,  dicente  virtutis 
actum  esse  electionem  boni :  electio  autem  ac- 
tus  voluntatis  est.  Item  actus  virtutis  moralis 
est  idem  ac,  actus  morahter  bonus,  et  qui  ver- 
satur  circa  honestum,  ut  honestum,  quse  sane 
■  conveniunt  actui  voluntatis.  Consequentia  pa- 
:  tet,  quia  actus  generant  habitum  in  potentia  a 
qua  eliciuntur,  si  illa  sit  capax;  voluntatem 
autem  esse  capacem.  Probatur,  quia  voluntas 
se  ipsa,  et  naturali  sua  inclinatione  propensa 
est  ad  omne  bonum  hominis,  sive  illud  ad  cor- 
pus,  sive  ad  animam  pertineat :  ratio  est,  quia 
voluntas  hominis  non  est  sicut  voluntas  An- 
geli ,  consequitur  enim  animam  rationalem, 
ut  talis  est,  et  ideo  sicut  anima  natura  sua 


refertur  ad  corpus,  ita  voluntas  natura  sua 
appetit  bonum  hujusmodi  corporis;  et  hoc 
modo  solet  distingui  voluntas  etiam  a  divo 
Thoma,  ut  vohmtas,  et  ut  natura,  qua  ra- 
tione  dicitur  fugere  omnia  incommoda  corpo- 
ris  :  hinc  etiam  est,  quod  naturaliter  refertur 
ad  bonum  ipsius  appetitus  sensitivi,  ut  expe- 
rimur.  Ex  quo  intelligitur  in  voluntate  ipsa 
reperiri  inclinationem  naturalem,  quee  possit 
reddere  difficiles  actus  ad  bonum  rationis,  nam 
in  ipsa  est  qusedam  inferior  pars,  et  ideo  ap- 
petere  honestum  in  quantum  est  contra  bo- 
num  corporis,  bonum  est  ipsi  voluntati,  non 
tantum  propter  appetitum,  sed  quia  intrinse- 
cum  est  inclinationi  ejus.  Confirmatur  :  nam 
fingamus  appetitum  sensitivum  tolli,  vel  non 
appetere  naturaliter,  adhuc  voluntas  fugeret 
mortem,  vel  appeteret  divitias,  vel  alia  utilia, 
ad  commodum  corporis  :  et  quamvis  qusedam 
sint  bona,  quse  sunt  veluti  intrinsece  in  appe- 
titu  sensitivo,  ut  est  sensibilis  delectatio,  vel 
dolor;  attamen  hsec  comparantur  voluntati, 
tauquam  objecta,  et  ideo  oportet  voluntatem 
recte  affici,  et  componi  in  ordine  ad  haec  ob- 
jecta,  quia  homo  non  fit  rectus  in  se,  quia 
mutat  objectum  virtutis,  sed  quia  ipse  recte 
conformatur  in  ordine  ad  tale  objectum.  Ex 
quibus  conficitur  argumentum,  nam  illa  po- 
tentia  est  capax  habitus,  quee  propter  multipli- 
cem  inclinationem  est  ita  indifferens,  ut  ad 
particularia  objecta  non  sit  satis  determinata 
per  se  ipsam,  et  ideo  in  hujusmodi  appetendis 
potest  difficultatem  pati,  hujusmodi  autem  est 
voluntas,  ut  dictum  est :  ergo. 

6.  Secundo  arguitur.Demus  difficultatem  pro- 
venire  ex  appetitu  sensitivo,  ipse  tamen  appeti- 
tus  nunquam  ita  recte  componitur  suis  habiti- 
bus,  quin  objectum  virtutis  semper  maneat  ab- 
solute  difficile  :  ergo  semper  voluntas  indigebit 
virtute,  ut  videlicet  appetitu  moderato  suo 
modo,  et  voluntate  roborata  sua  virtute,  totum 
opus  virtutis  sit  simpliciter  facile.  Et  ad  hoc 
confirmandum  valet  multum  discursus  D.  Tho- 
mse,  qusest.  56,  art.  4,  quia  ubi  est  movens  et 
motum,  oportet  utrumque  recte  esse  disposi- 
tum,  ut  recte  fiat  motus,  imo,  ut  Aristoteles 
ait,  1,  Politic,  cap.  3,  magis  necessaria  est 
virtusin  movente,  quaminsubdito.  Quodetiam 
confirmatur  experientia  :  nam  experimur  vo- 
luntatem  ipsam  in  hoc  regimine  appetitus,  non 
esse  seque  facilem  in  principio  et  progressu 
virtutis,  quia  revera  de  se  indifferens  est  ad 
bene  et  male  movendum,  quod  sufficit  ad 
adquirendum  habitum,  quo  postea  quasi  na- 
turaliter  bene  moveat  et  gubernet  appetitum, 


m 

ostenditurque  in  virtute  justitise 
ficultas,  quse  est  in  hac  virtute,  provenit  ex 
amore,quemhomo  habet  ad  bona  propria,  quo 
moderato  et  sublatis  passionibus  non  esset  dif- 
ficultas  in  servanda  justitia,  qui  tamen  illa 
moderatio  nunquam  tanta  est,  quse  reddat  ob- 
jectum  virtutis  omnino  facile,  ideo  necessaria 
est  talis  virtus  :  ergo;  unde  recte  Cajetanus, 
ibi,,  inquit  voluntatem  naturaliter  esse  propen- 
sam  ad  formale  bonum  justitise,  non  ad  objec- 
tum,  quia  illud  formale  bonum  est  actus,  vel 
habitus.,  qui  non  appetitur  nisi  ratione  objecti 
in  quod  fertur.  Item  quia  objectum  justitise 
honestum  bonum  est,  atque  adeo  una  ex  prse- 
cipuis  partibus  objecti  voluntatis. 

7.  Probatur  tertio  inductione  ex  habitu  oonti- 
nentice. — Item  ex  habitu  studiositatis. — Deni- 
que  ex  aliis  virtutibus. — Tertio  arguitur  quasi 
inductione  ex  quibusdam  habitibus,,  primo  ex 
habitu  continentise,  quem  D.  Thomas  et  Aris- 
toteles  ponunt  in  voluntate,  et  tamen  versatur 
in  delectationibus  tactus,  ex  quo  Scotus,  et 
Ocham,  et  Almainus,  supra,  inferunt  recte, 
habitum  illum  non  differre  essentialiter  ab  es- 
sentiali  virtute  temperantise,  sed  esse  illam  in 
quodam  statu  imperfecto  :  et  patet :  quia  habi- 
tus  ille  acquisitus  est  ex  actibus  quibus  volun- 
tas  versatur  circa  bonum  temperantise,  ut  tale 
est,  et  quibus  continet  appetitum  ne  effrenate 
feratur.  Ergo  illi  actus  essentialiter  sunt  boni 
actus  temperantise  :  ergo  generant  habitum 
natura  sua  inclinantem  ad  similes  actus,  et 
hanc  voco  virtutem  temperantise :  unde  qui- 
dam  theologi,  ut  consequenter  loquantur,  ne- 
gant  talem  habitum  in  voluntate  :  sed  certe 
contra  Aristotelem,  et  D.  Thomam.,  et  expe- 
rientiam.  Nam  ssepe  homo  propter  naturalem 
complexionem,  vel  alias  causas,  non  potest  non 
sentire  passiones  appetitus,  quod  si  semper 
resistat,  fit  facilis  ad  se  continendum,,  quse  re- 
sistentia  sine  dubio  est  voluntatis.  Alii  conce- 
dunt  adquiri  quidem  qualitatem  in  voluntate, 
attamen  esse  dispositionem  quamdam,  quse 
postea  esse  desinit,  adquisita  virtute  in  appe- 
titu  sensitivo  :  sed  hoc  est  incredibile,  quia  illa 
qualitas  habet  totam  essentiam  habitus  :  non 
ergo  potest  corrumpi  nisi  a  contrario ,  vel 
ad  corruptionem  subjecti.  Item  quo  appetitus 
sensitivus  magis  exercetur .,  illa  qualitas  magis 
roboratur  :  ergo  tandem  illa  de  se  multo  per- 
fectior  est,  quam  sit  habitus  si  quis  generatur 
in  appetitu  sensitivo,  ut  patet  ex  subjecto  et 
objecto  ejus.  Aliitandem  concedunt  hunc  ha- 
bitum,  negant  tamen  esse  virtutem  simpliciter, 
quia  non  reddit  tof um  hominem  facilem  :  sed 


DE  VIRTUTIBUS  IN  GENERE. 
namtotadif-  hoc  est  de  nomine  disputare:  nam  satis  est 
reddat  facilem  potentiam  in  qua  inhseret.  Nam 
virtus  non  tollit  omnia  impedimenta,  eadem 
ratione,  neque  id  quod  est  in  appetitu  posset 
dici  virtus,  quod  est  contra  ipsos.  Aliud  simile 
argumentum  sumitur  ex  habitu  studiositatis, 
qui  ponit  modum  in  appetitu  sciendi,  1,  2, 
quaest.  466,  et  ponitur  a  D.  Thoma  pars  tem- 
perantise,  ac  sine  dubio  est  in  voluntate,  cujus 
est  proprie  appetere  scientiam,  et  tamen  illa 
voluntas  est  ex  natura  sua  satis  propensa  ad 
hoc  objectum  :  tamen,  quia  in  appetitione  ipsa 
honesta  potest  difEcultatem  pati  ex  variis  ra- 
tionibus,  ideo  necessaria  est  virtus  :  ergo,  etc. 
Prseterea  sunt  aliae  virtutes,  quse  nullo  modo 
per  se  primo  possunt  tribui  appetitui  sensiti- 
vo,  ut  humilitas  et  philotimia,  quia  excellen- 
tia,  et  honor  non  perfecte,  et  proprie  compre- 
henduntur  sensu,  sed  ratione,  et  propensio  ad 
hsec  bona  magis  est  naturse  rationalis,  ut  sic, 
quam  sensitivse.  Item  veritas  et  fidelitas  in 
promissis,  et  alise  similes  in  quibus  aperte 
involvitur  rationis  usus. 

8.  Probatur  quarto.  —  Quarto  arguitur  ex 
vitiis  oppositis  virtutibus  his  :  hsec  enim  vitia 
debent  constitui  in  voluntate ;  nec  enim  dici 
potest  voluntate  natura  sua  esse  propensam 
ad  objecta  vitiorum  :  potest  ergo  inclinari 
per  habitus,  quandoquidem  potest  per  actus 
ab  ipsa  elicitos  :  contraria  autem  versantur 
circa  idem  :  ergo,  etc.  Quod  si  hsec  vitia  po- 
nantur  in  appetitu  sensitivo,  hinc  etiam  sumo 
argumentum :  nam  tam  est  propensus  natura 
sua  appetitus  ad  sensibilia,  sicut  voluntas  ad 
honesta,  et  tamen  illa  propensio  appetitus  po- 
test  augeri  per  habitum  vitii,  quia  est  in  eo 
alia  inclinatio  ex  qua  possit  retardari,  ut  suo 
loco  dicam:  ergo.  Dicere  autenx,  ut  quidam 
conantur,  vitia  esse  in  voluntate,  virtutes  in 
appetitu,  improbabile  est,  quomodo  enim  sese 
mutuo  expellerent  ab  eodem  subjecto  ? 

9.  Secunda  assertio.  —  Dico  secundo.  In 
appetitu  etiam  sensitivo  generantur  habitus 
virtutibus  moralibus  deservientes  et  juvantes 
ad  facilitatem  actuum  earum.  Hsec  est  com- 
munis,  et  patet  satis  ex  dictis  alibi  de  habitibus 
in  communi,  et  experientia:  ratio  est,  quia  ipse 
appetitus  sensitivus,  et  est  propensus  ad  sensi- 
bilia,  et  ad  obediendum  voluntati,  et  ideo  est 
capax  habituum,  ut  supra  dictum  est.  Sed 
dubitabis  primo,  quomodo  poterit  frenari  et 
detineri  passio  appetitus  :  nam  formalis  effec- 
tus  habitus  solum  est  impellere  ad  actus.  Res- 
pondetur  primo,  quod  cum  appetitus  habeat 
hanc  duplicem  inclinationem,  cum  voluntati 


DISPUTATIO  III.  SECTIO  VII. 


495 


paret  contra  primam  inclinationem,  quse  est 
ad  delectabiha,  propensior  fit  ad  similem  in- 
clinationem  prsestandam,  et  dum  hsec  propen- 
sio  augetur,  alia  impeditur  et  debilitatur  aliquo 
modo.  Secundo  in  his  actibus  seepe  appetitus 
sensitivus  sibi  negat,  quod  esse  sibi  delecta- 
bile  et  jucundum,  quod  facit  non  solum  ces- 
sando  ab  actu,  sed  etiam  positive  suo  modo 
nolendo,  vel  respuendo  talia  objecta:  per  hos 
ergo  actus  generatur  habitus  inclinans  ad  non 
appetendum,  et  hoc  est  appetitum  frenari  et 
detineri  per  habitum.  Dubitabis  secundo,  an 
omnibus  moralibus  virtutibus  voluntatis  res- 
pondeat  in  appetitu  aliquis  habitus  adjuvans; 
et  ratio  dubii  est  propter  virtutes,  quse  ordi- 
nantur  ad  aliorum  bonum,  nam  de  his.  quee 
versantur  circa  passiones,  pars  affirmativa  est 
communis  et  certa :  de  aliis  vero  potest  esse 
dubium,  quia  velle  bonum  alterius  ut  sic,  vi- 
detur  esse  supra  facultatem  appetitus  sensitivi. 
Dico  tamen  verisimilius  esse  etiam  has  virtutes 
juvari  habitibus  appetitus  sensitivi :  ratio  est, 
quia  in  exercitio  istarum  virtutum  uterque 
appetitus  habet  partes  suas,  et  ideo  oportet 
utrumque  esse  bene  dispositum,  alioqui  opus 
non  poterit  esse  perfectum  et  cum  delectatione 
exercitum.  Nec  est  verum  amare  bonum  alte- 
rius,  ut  sic  excedere  facultatem  sensus,  ut  in 
materia  de  passionibus  ostendimus  latius;  imo 
experientia  ostendit  etiamin  actibus,  qui  ver- 
santur  circa  Deum  exerceri  aliquo  modo  ap- 
petitum  sensitivum,  et  consuetudine  melius 
disponi,  vel  ad  dolendum,  vel  gaudendum,  etc . : 
atque  idem  est  de  amore  erga  filium,  vel  ami- 
cum,  etc.  Quod  si  hi  actus  possibiles  sunt  in 
appetitu  sensitivo,  magis  requirit  habitum  ad 
illos  facile  efficiendos,  quam  voluntas,  quia  est 
minus  propensus  ad  bonum  alterius :  atque 
adeo  illi  secundum  se  magis  est  difficiles  eos 
actus  exercere. 

10.  Tertia  assertio.  —  Dico  tertio,  habitus 
appetitus  non  sunt  proprie  virtutes,  sicut  ha- 
bitus  voluntatis;  tamen  secundum  quid,  et 
veluti  per  denominationem  extrinsecam  dici 
possunt  virtutes.  Prima  pars  probatur  illo 
communi  argumento,  quod  simile  est  feren- 
dum  judicium  de  actibus  ac  habitibus  :  actus 
autem  appetitus  non  sunt  per  se  et  formaliter 
boni  moraliter :  ergo.  Item  tales  habitus  non 
attingunt  perfecte  rationem  honestatis,  nec 
regulantur  proxime  ipsa  prudentia.  Ex  quo 
etiam  fit,  ut  possint  interdum  concurrere  ad 
actum  malum,  quia  solum  inclinant  ad  obe- 
diendum  voluntati  in  tali  materia:  quce  tamen 
motio  potest  esse  mala  ex  ahqua  circumstantia 


extrinseca,  propter  quod  quihbet  actus  appe- 
titus  sensitivi  potest  esse  bonus ,  vel  malus 
successive. 

11.  Secunda  vero  pars  conclusionis,  quse  ad 
modum  magis  loquendi  spectat,  explicatur 
primo,  quia  prsedicti  habitus  perficiunt  eam 
potentiam  in  qua  sunt  optimo  modo,  quo  ipsa 
potest  perfici ;  virtus  autem  est  dispositio  per- 
fecti  ad  optimum.  Item  de  se  inelinant  ad  bo- 
num,  quod  ex  se  honestum  est,  unde  actus 
eorum  ex  objecto  non  sunt  malL,  ipsique  sunt 
boni  bonitate  objectiva,  id  est,  appetibiles  juxta 
rectam  rationem,  inclinantque  ad  objecta  sua 
sub  quadam  ratione  magis  elevata,  quam  sit 
ratio  delectabilis  secundum  sensum,   nempe 

.  sub  ratione  convenientis,  ut  sic :  quamvis  ra- 
tionem  ipsam  convenientiee  sensus  non  cogno- 
scat,  sed  imperio  superioris  moveatur,  ut  supra 
diximus.  Tandem  actus  appetitus  dicuntur 
boni,  ut  informati  ab  actibus  voluntatis  :  sic 
ergo  proportionaliter  habitus.  Addo  tamen  eo- 
dem  modo  loquendum  esse  in  virtute  pruden- 
tiee,  ut  in  his  virtutibus  moralibus  appetitus, 
indiget  itaque  pruclentia,  quee  est  in  intellectu, 
aliquo  habitu  existente  in  sensu,  qui  illi  deser- 
viat  ad  gubernandum  eos  habitus  morales,  qui 
in  appetitu  sensitivo  resident  :  nec  video  cur 
non  possit  ille  etiam  habitus  denominari  virtus, 
ad  eum  modum,  quo  habitus  in  appetitu,  nam 
revera  est  eadem  ratio,  et  ita  Cajetanus,  i,  2, 
qusest.  57,  art.  b,  concedit  prudentiam  esse  in 
cogitativa  secundario. 

12.  Dubiolum  ex  flne  num.  4.  —  Et  ex  hac 
conclusione  resolvitur  facile  dubium  in  fine 
n.  4.  An  sit  una  virtus,  verbi  gratia^  tempe- 
rantise,  quee  est  in  voluntate  et  appetitu  ?  Bre- 
viter  enim  dico  hic  esse  duos  habitus  essentia- 
liter  distinctos,  et  hoc  modo  posse  physice  dici 
duas  virtutes,  si  habitus  ille,  qui  in  appetitu 
sensitivo  est,  a  sua  propria  differentia  deno- 
minaretur  virtus  :  moraliter  tamen  dici  posse 
unam  virtutem,  ita  ut  virtus  voluntatis  sit 
quasi  forma  denominans  habitum  appetitus, 
servata  etiam  proportione  actuum  et  habi- 
tuum. 

13.  Satisflt  argumento  in  num.  3.  —  Ad 
fundamenta  primse  sententise  respondetur  ad 
Aristotelem  quidem,  in  \,  Ethic,  cap.  ult., 
partem  non  rationalem  vocare  appetitivam  et 
rationalem  intellectivam  :  unde  eo  loco  non 
distinguuntur  virtutes  voluntatis  a  virtutibus 
appetitus,  sed  intellectuales  ab  appetitivis  : 
cujus  evidens  signum  est,  quod  justitiam  ponit 
in  parte  non  rationali  :  quem  sensum  Aristo- 
telis  ponit  etiam  D.  Thomas,  \}  %  queest.  56, 


DE  VIRTUTIBUS  IN  GENERE. 


art.  6,  ad  2.  Idem  patet  ex  1,  Magnorum  mo- 
ralium,  cap.  6.,  et  3,  Ethic,  cap.  1,  et  eoclem 
modo  est  exponendus  3,  Ethic,  cap.  40,  cum 
vero  2,  Ethic,  cap.  3,  de  omni  virtute  docet, 
versari  circa  delectationes,  non  loquitur  de  sola 
voluptate  sensibili,  sed  generaliter  de  omni 
voluptate  quam  potest  virtus  efficere.  D.  Tho- 
mam  etiam  conantur  interpretari  Conradus, 
ibi,  et  Herveeus,  quodlib.  -4,  queest.  11,  qui 
nobiscum  sentiunt,  sed  non  oportet  in  hoc  im- 
morari.  Ad  fundamentum  ergo  D.  Thomse  res- 
pondetur,  voluntatem  non  esse  ita  propensam 
natura  sua  ad  bona  honesta  etiam  propria, 
quin  illa  inclinatio  possit  habitu  perfici,  quia 
in  exercitio  ejus  est  aliqua  difficultas  orta  ex 
illis  capitibus  supra  numeratis.  Exemplum  de 
equo  non  est  simile,  quia  voluntas  non  solum 
gubernat  appetitum,  qui  movetur  ad  objecta, 
sed  etiam  ipsamet  movetur,  et  fertur  ad  eadem 
ad  quee  fertur  appetitus,  unde  etiam  quasi  sibi 
insidet,  et  se  gubernat,  in  ipsaque,  ut  diximus, 
distingui  potest  inferior  et  superior  pars,  unde 
etiam  freeno  indiget. 

SECTIO  VIII. 

Quam  efficientem  causam  hadeant  virtutes. 

\.  Prima  assertio.  — Divus  Thomas  hac  de 
re  late,  \,  2,  qusest.  63,  nos  supponimus  ea, 
quee  de  habitibus  in  communi  dicta  sunt  alibi, 
ac  sermonem  non  esse  de  infusis  virtutibus, 
de  quarum  causa  et  principio  postea  in  mate- 
ria  de  gratia,  libro  8,  capite  4,  dicemus.  Dico 
primo  ;  virtutes  de  quibus  loquimur,  non  sunt 
a  natura  inditee  et  congenitee.  Est  eerta,  quam 
Aristoteles  2,  Ethic,  cap.  \,  confirmat  expe- 
rientia,  quoniam  videmus  inclinationem  ad 
honesta  augeri  et  roborari :  idem  confirmat 
D.  Thomas,  art.  \,  quia  natura  determinatur 
ad  unum:  consummatio  autem  virtutis  non 
est  secundum  unum  modum  actionis  tantum, 
sed  diversimode,  pro  diversitate  materiee :  quee 
ratio  ita  videtur  intelligenda.  Nam  voluntas 
natura  sua  perfecte  inclinatur  ad  unum  objec- 
tum  genericum,  scilicet  bonum,  sub  quo  sunt 
variee  materiee,  et  diversi  modi  operandi,  in- 
terdum  etiam  secum  pugnantes  :  ad  hsec  ergo 
particularia  objecta,  et  circumstantias  eorum, 
non  perfecte  inclinatur  sua  natura  :  ergo  com- 
parare  debet  virtutes,  quibus  inclinetur.  Op- 
pones,  virtutes  ejusmodi  dicuntur  naturales 
homini.  Respondetur  dici,  non  quia  sunt  a 
natura  datee :  sed  quia  maxime  consentaneee 
natusse  hominis,  ut  homo  est :  nam  propensio 


naturalis  ad  objecta  pars  est  maximain  volun- 
tate  humana,  atque  hoc  modo  interpretandi 
sunt  Sancti,  cum  dicunt  in  nobis  esse  naturalia 
semina  virtutum.  Unde  Aristoteles  6,  Ethic, 
cap.  12  et  13,  docet  id  quod  D.  Thomas  cita- 
tus  notavit,  ex  complexione  individuali,  quos- 
dam  magis  esse  propensos  ad  alias  virtutes, 
quosdam  vero  ad  alias,  et  ideo  aliquas  virtutes 
aliquibus  esse  magis  naturales. 

2.  Secunda  assertio.  — Dico  secundo:  pree- 
dictee  virtutes  generantur  in  nobis  actibus  suis. 
Est  Aristotelis,  et  D.  Thomse,  et  omnium,  ex- 
plicandaque  est  ad  modum  generationis  habi- 
tuumin  communi,  de  qua  alibidiximus:  solum 
restabat  hic  difficultas  pertinens  ad  materiam 
de  gratia,  quomodo  possint  hee  virtutes  adquiri 
suapte  natura  ,  cum  homo  non  possit  earum 
actus  frequenter  exercere  sine  Dei  gratia : 
propter  quod  Augustinus  interdum  videtur 
docere  virtutes  has  non  generari  in  infideli- 
bus,  sedquoniam  res  est  alterius  loci,  dicendum 
breviter  posse  hominem  in  puris  naturalibus, 
vel  etiam  lapsum  unum,  vel  alterum  actum 
virtutis  exercere  sine  gratia,  et  hoc  esse  satis, 
ut  virtutes  generari  possint  secundum  essen- 
tiam  earum,  ad  perfectum  autem  statum  suum 
produci  non  posse,  nisi  homo  divina  gratia 
juvetur,  preecipue  in  natura  lapsa,  quod  nul- 
lum  est  inconveniens,  quia  id  non  provenit  ex 
inefficientia  ipsorum  actuum,  sed  circumstan- 
tiis,  quee  occurrunt,  ut  homo  non  possit  con- 
stanter  illos  exercere. 

SECTIO  IX. 

Utrum  una  mrtus  possit  sine  alia  generari  et 
esse,  atque  adeo  an  virtutes  sint  connexce. 

1.  Virlutum  moralium  cum  charitate  con- 
nexio  nonnecessariaquoacl  substantiam. — Divus 
Thomas  hac  de  re,  in  1,2,  q.  65,  et  quoniam 
agitur  de  dependentia  unius  virtutis  ab  alia, 
quae  ad  rationem  causee  spectat,  explicanda 
hoc  loco  erit :  possunt  autem  virtutes  morales 
primo  conferri  cum  infusis,  et  hoc  queerit  di- 
vus  Thomas,  art.  2,  ubi  tractat  an  hee  virtutes 
possint  esse  sine  charitate,  et  2,  2,  q.  23,  a.  7, 
in  quo  breviter  dico  morales  virtutes  quoad 
substantiam  et  essentiam  posse  esse  sine  cha- 
ritate,  quia  etiam  possunt  esse  actus  earum 
sine  charitate,  atque  si  contingeret  justum  ho- 
minem  habentem  has  virtutes  perfectas,  mo- 
raliter  peccare,  in  iUo  certe  manerent  cum 
omnibus  perfectionibus  intrinsecis ;  propter 
quod  Scotus  3,  dist.  36,  Durandus^  Gabriel  et 


DISPUTATIO  III 

alii  simpliciter  volunt  has  virtutes  esse,  et  de- 
bere  nominari  virtutes  etiam  sine  charitate  : 
quod  non  displicet  Cajetano,  illo  loco  I,  2,  et 
22,  et  ut  formaliter  sunt  morales,  ita  esset  no- 
bis  loquendum,  quia,  ut  supra  diximus,  natu- 
ra  sua  sunt  simpliciter  virtutes,  habereque 
possunt  statum  perfectum,  et  recte  hominem 
disponere  in  ordine  ad  proprium  finem.  Ita- 
que  videtur  loqui  Augustinus,  lib.  de  Spiritu, 
cap.  2,  et  28,  et  epistola  52,  ad  Macedonium. 
2.  Non  sic  quoad  ordinem  finis  supernatura- 
lis.  —  Nihilominus  D.  Thomas  et  alii  Patres 
non  appellant  virtutes,  quse  sine  charitate  exis- 
tunt,  consentiunt  Augustinus  1 3,  de  Trinitate, 
capite  ultimo,  et  primum  Retractationum,  ca- 
pite  decimo,  et  epistola  quinquagesima  secun- 
da,  et  quarto  contra  Julianum,  capite  tertio  et 
decimo-tertio,  et  libro  quinto,  de  Civitate,  ca- 
pite  decimo-nono,  et  aliis  ssepe ;  item  D.  Hie- 
ronymus,  circa  id  ad  Galatas  5  :  Fructus  au- 
tem  spiritus  est  charitas ,  Ambrosius  1,  ad 
Corinth.  13,  et  Gregorius  2,  Moralium,  capite 
vigesimo-quinto,  et  Lactantius,  lib.  6,  Divina- 
rum  institutionum,  cap.  5,  Clemens  Alexan- 
drinus,  3,  Stromat.  Et  favet  modus  loquendi 
Scripturee ,  quse  omnia  opera  sine  charitate 
quasi  nihil  existimatd,  ad  Corinth.,  43:  Cha- 
ritatem  autem  non  haleam  nihil  mihi  prodest, 
etc,  et  Joann.  15,  Sine  me,  id  est,  sine  gratia, 
nihil  potestis  facere:  et  ratio  est,  quia  loquun- 
tur  de  homine  ad  finem  supernaturalem  ele- 
vato,  in  quo  solum  censentur  utilia  et  simpli- 
eiter  studiosa  quse  conferunt  ad  illum  finem 
consequendum.  Item  quia  tales  virtutes  sine 
charitate  non  reddunt  hominem  simpliciter 
bonum,  sed  potius  tunc  est  simpliciter  malus. 
Item  quia  non  possunt  virtutes  ejusmodi  sine 
charitate  constanter  bene  operari :  unde  cen- 
sentur  esse  in  statu  imperfecto,  quse  omnia  sa- 
tis  sufficiunt  ad  modum  loquendi,  ut  supra  in 
simili  diximus  de  vitiis  :  de  aliis  vero  quibus- 
dam,  quee  de  virtutibus  infusis  divus  Thomas, 
ibidem,  disputat,  suis  locis  dicemus,  in  opere 
de  Gratia. 

3.  Omittuntur  a  quibusdam  mrtutes  pure 
intellectuales . — Comparatio  triplex,  pro  mora- 
lium  mrtutum  connexione.  —  Jam  acquisitse 
virtutes  queedam  sunt  pure  intellectuales,  ut 
diximus,  quse  quidem  habent  inter  se  suam 
connexionem,  sed  nihil  ad  nos  pertinet,  quia 
nec  illee  pendent  a  virtutibus  moralibus,  nec 
morales  ab  illis,  dummodo  adsit  potentia  et 
habitus  principiorum  practicus,  qui  est  syn- 
deresis.  Alite  sunt  virtutes  morales,  in  quibus 
triplex  potest  esse  comparatio.Prima  est  pru- 
tv. 


SECTIO  IX.  497 

dentise  cum  virtutibus  appetitus.  Secunda  est, 
e  contra,  virtutum  appetitus  ad  prudentiam, 
an  possint  esse  sine  illa.  Tertia  virtutum  mo- 
ralium  inter  se,  an  una  possit  esse  sine  aliis. 
4.  De  prima  comparatione  sententia  quo- 
rumdam. — In  prima  comparatione  est  senten- 
tia  affirmans  prudentiam  esse  posse  sine  vir- 
tutibus  moralibus ;  ita  Scotus,  3,  dist.  36,  et 
Gabriel,  ibi,  Ocham  3,  qusest.  7,  et  quodl.  6, 
q.  4,  Almainus,  tract.  3,  Moralium,  cap.  30. 
Fundamentum  est,  quia  quamvis  intellectus 
sit  perfectus  in  suis  judiciis,  voluntas  potest 
deficere  et  peccare,  prudentia  autem  consistit 
in  judiciis  :  ergo.  Confirmatur,  quia  judicium 
prudentise  necessario  sequitur  ex  suis  princi- 
piis  posita  illa  recta  ratione  absque  dependen- 
tia  a  voluntate,  ut  si  quis  velit  recte  considerare 
principia  moralia,  poterit  in  materia  justitise 
recte  judicare,  quamvis  habeat  voluntatem  in 
illud  non  efficiendi.  Confirmatur  secundo,  quia 
prius  non  pendet  a  posteriori  :  prudentia  au- 
tem  est  prior  virtutibus  moralibus,  juxta  illud 
Augustini,  psal.  118  :  Prcevolat  intellectus,  se- 
quitur  tardus  affectus,  etc. 

5.  Secunda  sententia  negat  posse  pruden- 
tiam  esse  sine  virtutibus  moralibus.  D.  Tho- 
mas  \ ,  2,  qusest.  58,  art.  5,  et  2,  2,  qusest.  47, 
art.  13,  adsecundum,  Cajetanus  late  ibi,  Hen- 
ricus,  quodlibeto  5,  qusest.  17,  et  videtur 
Aristotelis  6,  Ethicorum,  cap.  12  et  17,  et  6, 
Ethicor.,  cap.  8,  ob  contrarium  fundamentum, 
voluntatem  scilicet  non  prave  eligere,  nisi 
prsecedatjudicium  imprudens  in  intellectu,  ex 
quo  sic  arguunt ;  vel  voluntas  prave  eligit,  vel 
bene  :  si  bene,  habet  virtutes  morales,  quod 
est  intentum  :  si  male,  prsecedit  imprudentia^ 
et  consequenter  corrumpitur  prudentia  :  non 
potest  autem  homo  alio  modo  eligere  :  ergo. 
Confirmatur,  quoniam  alias  vitia  non  cor- 
rumperent  prudentiam,  quod  est  contra  expe- 
rientiam.  Confirmatur  secundo,  quoniampru- 
dentia  pendet  ex  recta  intentione  finis,  hsec 
autem  fit  a  virtute  morali :  ergo. 

6.  Expeditur  secunda  comparatio. — Secun- 
da  vero  comparatio  est  minus  controversa, 
nam  fere  omnes  sentiunt  virtutes  morales  non 
posse  esse  sine  prudentia,  cum  Aristotele  et 
D.  Thoma,  supra,  et  conveniunt  Scotus  atque 
alii.  Et  sancti  ita  etiam  videntur  loqui,  nam 
constituunt  prudentiam  ducem  virtutum  om- 
nium.  Unde  Aristoteles  virtutem  definivit  in 
ordine  ad  prudentiam,  scilicet,  ut  sapiens  de- 
terminarerit ,  id  est,  prudens  :  et  supra,  agendo 
de  his  actibus,  diximus  actum  voluntatis  nun- 
quam  esse  honestum  nisi  preecedat  judicium 

32 


498 


DE  VIRTUTIBUS  IN  GENERE. 


certum  et  prudens  de  honestate  objecti.  Nihi- 
lominus  contrarium  est,  quia  actus  aliqui  mo- 
ralium  virtutum  sunt  priores  habitu  prudente : 
ergo  et  habitu  :  ergo  possunt  esse  sine  illa. 
Primum  antecedens  patet,  quia  prudentia,  ut 
diximus,  supponit  rectam  intentionem  circa 
finem,  quse  intentio  est  actus  virtutis  moralis, 
ac  sufficiens  ad  illam  generandam. 

7.  Circa  tertiam  comparationem. — De  tertia 
comparatione  est  prima  sententia,  quee  negat 
esse  connexas.  Ita  Scotus,  Gabriel,  Almainus 
et  Ocham  supra,  et  Albertus  3,  dist.  35,  art.  4, 
videtur  favere  Hieronymus,  ad  Ephesios  1. 
Fundamentum  hujus  sententiee  clare  refert  Ca- 
jetanus,  1,  2,  queest.  65^  art.  i. 

8.  Secunda  opinio.  —  Secunda  sententia  af- 
firmat  unam  virtutem  in  esse  virtutis  pendere 
a  concomitantia  aliarum.  Ita  D.  Thomas,  Bo- 
naventura  et  alii  plures,  3,  dist.  36,  et  Henri- 
cus,  quodlibet  5,  qusest.  17,  et  Buridanus  6, 
Ethicor.,  cap.  16,  ubi  Aristoteles,  cap.  12  et 
13,  idem  sentit  et  Cicero,  2  Tusculana,  et  1, 
de  Officiis,  et  fere  omnes  philosophi.  Item  di- 
vus  Ambrosius,  i,  de  Officiis,  c.  25  et  27,  et 
1.  2,  c.  2,  et  oratione  de  Obitu  Valenti.,  et  1.  5, 
in  Lucam,  circa  illud,  Beati  pauperes,  et  Gre- 
gorius  1,  Mor.,  cap.  29  et  40,  et  1.  20  et  22, 
c.  i,  Augustinus,  epist.  24.,  ad  Hieron.,  et  6, 
de  Trinit.,  c.  4  :  Hcerent,  inquit,  sibi,  et  inter 
se  ita  nexcs  sunt,  ut  qui  una  caruerit,  omnibus 
careat.  Idem  in  epistola  ad  Pammachium. 
Fundamentum  infra  subjiciam. 

9.  Notatio  prima  pro  decisione.  —  Notatio 
secunda.  —  Notandum  ergo  quod  ordo  habi- 
tuum  pendet  ex  ordine  actuum,  ideoque  prius 
explicandus  erit  ordo  quem  servant  inter  se 
actus  istarum  virtutum.  Pro  quo  advertendum 
primo  virtutum  moralium  duos  esse  actus 
preecipuos,  primus  est  intentio  illius  boni  ho- 
nesti  quod  a  tali  virtute  spectatur,  qui  actus 
duobus  modis  haberi  potest,  scilicet  abstracte, 
vel  in  particulari,  seu  in  hac  materia,  atque 
hic  et  nunc,  etc.  Secundus  actus  est  electio. 
Advertendum  secundo  omnem  actum  volunta- 
tis,  qui  versatur  circa  objectum  proprium  abl- 
cujus  virtutis,  sub  ea  ratione  honesti,  quam 
illa  virtus  respicit,  pertinere  ad  illani  virtutem : 
quamvis  enim  Aristoteles  defmierit  virtutem 
esse  liabitum  electivum,  non  propterea  negan- 
dum  est  illam  intentionem  boni  honesti  per  se 
amabilis  sive  abstracte  concepti,  sive  applicati 
ad  istam  materiam,  pertinere  ad  virtutem,  ut 
ad  temperantiam,  si  illud  bonum  sit  tempe- 
rantiee,  et  sic  de  aliis  :  ratio  est,  quia  omnes 
actus  versantur  circa  objectum  adeequatum  il- 


lius  virtutis  :  item  quia  in  omnibus  est  aliqua 
difficultas,  quse  virtute  vinci  potest.  Nam  licet 
honestas,  verbi  gratia,  temperantise  videatur 
satis  per  se  amabilis,  et  voluntas  ad  illam  na- 
tura  sua  valde  sit  propensa,  nihilominus,  quia 
conjunctas  habet  difficultates  aliquas  et  repu- 
gnat  etiam  voluptatibus,  ad  efficaciter  illam 
amandam  plurimum  confert  virtus  :  quare , 
cum  Aristoteles  liabitum  electivum  nominavit, 
vel  imposuit  nomen  a  difficiliori  actu,  et  pro- 
pter  quem  maxime  necessaria  est  virtus  :  vel 
late  usurpavit  electionis  nomen  prout  omnis 
intentio  particularis  boni  est  quodammodo 
electio,  in  quantum  unum  bonum  prsefert  aliis, 
ut  supra  diximus,  et  statim  dicemus.  Contra- 
rium  hujus  indicatCajetanus,  supra,  sed  nul- 
lam  affert  rationem  efficacem. 

10.  Notatio  tertia  de  judicio  practico  prmvio 
ad  actum  intentionis  varicB  sententics. — Suppo- 
no  etiam,  sitque  tertium  advertendum,  illam 
primam  intentionem,  seu  volitionem  preece- 
dere  judicium  aliquo  modo  practicum  de  illo 
objecto  bono  sectando  et  amando,  de  quo  primo 
judicio  controversia  est  inter  auctores  a  qua 
virtute  intellectus  proficiscatur,  nam  D.  Tho- 
mas,  2,  2,  queest.  47,  art.  6,  indicat  non  esse 
a  virtute  prudentiee,  ubi  Cajetanus  late  hoc 
disputat  cum  Scoto,  et  1,  2,  q.  58,  art.  4,  et 
q.  66,  art.  3.  Scotusvero,  in  3,  dist.  36,  a.  2, 
vult  esse  a  prudentia,  cum  quo  sentiunt  aliqui 
Thomistce  :  ex  quibus  nonnulli  volunt  illum 
actum  esse  proprie  imperium,  atque  adeo 
elici  ab  ea,  quam  ipsi  dicunt  esse  prudentiam 
essentialiter.  Alii  dicunt  tantum  esse  quoddam 
judicium,  et  procedere  ab  habitibus  qui  co- 
mitantur  prudentiam.  Dicendum  tamen  vide- 
tur  judicium  hoc  abstractum,  lionestum  est  exe- 
quendum,  non  esse  a  prudentia  proprie,  sed  e 
synderesi,  quia  isto  modo  fertur  omnino  in 
universale,  estque  de  quodam  primo  principio 
per  se  noto,  non  de  couclusione  aliqua :  et  idem 
fere  est  de  his  judiciis  temperanter,  vel  fortiter, 
vel  juste  est  operandum ,  si  abstracte  etiam 
fiant,  nam  fortasse  hsec  omnia  sunt  prima 
principia  practica,  licet  minus  universalia,  vel 
saltem  sunt  primariae  queedam  conclusiones 
universales  moralis  philosophiee,  et  ideo  potius 
sunt  principia  prudentiee,  quam  actus  ejus, 
quia,  ut  supra  diximus,  prudentia  in  hoc  a 
scientia  differt,  quod  applicat  universalia  ad 
particularia,  consideratis  omnibus  circumstan- 
tiis ;  quia  vero  ad  actionem  virtutis  moralis 
non  satis  est  illud  abstractum  judicium,  sed 
oportet  in  particulari  judicare  hic  et  nunc  mi- 
hi  esse  certum  et  houestum  versari  circa  tale 


DISPUTATIO 
objectum,  etoccupari  inexercendis  talibus  acti- 
bus,  ideo  ad  opus  virtutis  nunquani  satis  est 
actus  synderesis,  sed  oportet  adjungere  ali- 
quem  prudentise  modum.  Et  ita  quodammodo 
conciliantur  opiniones :  nam  cum  quis  exercet 
actum  intentionis,  duo  ibi  continentur,  aliud 
intentio  objecti  honesti,  aliud  quasi  electio  ac- 
tioni  exercendse  bic  et  nunc.  Priori  ratione 
non  esset  per  se  necessaria  prudentia,  poste- 
riori  tamen  est  necessaria  ut  ratio  facta  probat, 
quia  bonestas  actus  et  intentionis  pendet  ex 
particularibus  circumstantiis,  et  ideo  illa  etiam 
dicitur  prudenter  fieri,  et  boc  modo  intelli- 
gendus  est  Aristoteles  3,  Ethicorum,  cap.  5, 
et  libro  6,  c.  13.  Eodemque  modo  D.  Tbomas : 
unde,  in  1,  2,  qusest.  66,  art.  3,  ad  3,  ait  pru- 
dentiam  non  solum  dirigere  virtutes  morales 
in  eligendo  ea  quse  sunt  ad  finem,  sed  etiam  in 
prasstituendo  finem.  Hsec  de  actibus  ejusdem 
virtutis  ;  nam  virtutum  moralium  diversarum 
appetitivarum  actus  inter  se  nullum  habent 
per  se  ordinem. 

11.  Notatio  quarta. — Accedendo  ad  habitus 
notandum  quarto,  eos  posse  considerari  aut 
secundum  essentiam,  seu  substantiam;  aut 
secundum  perfectionem  totam  intensivam,  et 
extensivam,  secundum  quam  in  triplici  statu 
praecipue  considerantur  virtutes  :  primus  dici- 
tur  continentise,  secundus  simplex  status  vir- 
tutis,  tertius  heroicus,  de  quibus  videri  possunt 
multa  in  Almaino,  tractatu  3,  Moralium,  c.  10, 
11  et  12,  sed  omnia  sunt  jam  a  nobis  fere  ex- 
posita  :  solum  illud  est  advertendum  virtutis 
nomen  posse  significare  vel  solam  essentialem 
perfectionem  habitus,  vel  perfectionem  etiam 
accidentalem  ipsius  habitus. 

12.  Prima  assertio. — Jam  dico  primo  habi- 
tus  virtutis  moralis  appetitivse  potentise,  nullo 
modo,  nec  in  statu  imperfecto,  esse  posse  sine 
prudentia  saltem  in  simili  statu.  Est  commu- 
nis,  ut  vidimus,  et  ratio  patet  ex  dictis,  quia 
actus  istorum  habituum  sunt  ordinati,  actus 
enim  prudentise  semper  antecedit,  et  non  est 
minus  efficax  ad  inferendum  suum  habitum 
quam  actus  moralis  virtutis;  ergo.  Solum  vero 
potest  objici,  quod  licet  hoc  videatur  verum 
in  prima  generatione  virtutis,  postea  tamen 
posse  amitti  prudentia,  et  non  virtus  moralis, 
quia  poterit  quis  habere  falsum  judicium,  et 
non  exercere  actum  malum.  Respondetur,  for- 
tasse  ita  posse  contingere,  esse  tamen  per  ac- 
cidens  omnino,  per  se  autem  ac  moraliter  lo- 
quendo  id  nunquam  accidere. 

13.  Secunda  assertio. — Dicosecundo.  Habi- 
tus  prudentise  imperfectus  et  inchoatus  potest 


III.  SECTIO  IX.  4,99 

antecederehabitum  virtutis  moralis  appetitivse; 
in  hac  convenio  cum  prima  sententia,  supra 
citata,  n.  7,  et  prseter  rationes  ejus  patet  ex 
dictis  de  ordine  actuum,  quia  actus  prudentise 
est  simpliciter  prior:  ergo,  etc.  Quseret  vero 
aliquis  an  hoc  intelligatur  de  prioritate  tem- 
poris,  vel  naturse  tantum :  quidam  videntur 
approbare  hoc  secundum,  quia  verus  actus 
prudentise  semper  infert  actum  virtutis  in  vo- 
luntate,  et  ideo  licet  antecedat  natura,  non  ta- 
men  tempore:  idem  ergo  estde  habitibus.  Sed 
illud  fundamentum  videtur  falsum,  suppono 
enim  intellectum  imperio  suo  posse  necessi- 
tate  voluntatem  ad  primum  actum  suum,  ut 
suo  loco  ostendi,  dico  ergo  fieri  posse  absolute 
et  simpliciter  (quamvis  forte  raro  id  contingat) 
ut  habitus  prudentise  inchoate  in  re  ipsa  ad- 
quiratur  absque  ullo  habitu  virtutis  in  volun- 
tate  :  ratio  est,  quia  intellectus  potest  exercere 
prudens  judicium  et  voluntas  nihil  operari,  ut 
ex  supra  dictis  satis  patet ;  ergo . 

14.  Oijectio. — Ad  objectionem. — Sed  contra, 
quia  teste  Aristotele  6,  Ethicorum,  cap.  5,  et 
libro  7,  cap.  8,  et  D.  Thoma,  1,  2,  qusest.  57, 
art.  4,  recta  intentio  finis  est  prudentise,  im- 
possibile  autem  est  effectum  esse  prius  suo 
principio.  Et  confirmatur,  quia  omne  judicium. 
de  honestate  aliqua  amanda,  quod  non  comi- 
tatur  actus  voluntatis,  est  speculativum  et  im- 
perfectum,  et  facile  perturbari  potest  quacum- 
que  passione :  ergo  non  est  prudentise  ille  ac- 
tus.  Confirmatur  secundo,  quiaactus  prudentise 
pendet  a  consilio,  sed  ante  consilium  preecedit 
intentio:  ergo.  Ad  Aristotelem  et  D.  Thomam 
respondetur,  loqui  de  prudentia,  quse  est  vir- 
tus  simpliciter,  non  de  hac  inchoata  et  imper- 
fecta,  quse  non  necessario  supponit  elicitam 
intentionem  boni  honesti,  sed  sufficit  naturalis 
propensio  quam  homo  habet  ad  hujusmodi 
bona,  quse  seminarium  est  omnis  virtutis.  Ad 
primam  confirmationem  respondetur  illum  ac- 
tum  posse  fieri  omnino  practice,  quantum  in- 
tellectus  potest,  ut  antecedit  voluntatem,  et 
hoc  est  satis  ut  sit  actus  prudentise;  quod  vero 
possit  perturbari  passionibus,  nihilrefert;  nam 
hinc  solum  fit  illum  pertinere  ad  imperfectam 
virtutem.  Ad  secundam  confirmationem  res- 
pondendum  ex  dictis  supra  de  actibus,  posse 
directe  et  refiexe  fieri:  cum  ergo  fiunt  directe 
consilium  antecedit  electionem,  et  intentio 
consilium  :  at  cum  fiunt  reflexe,  non  est  neces- 
sarius  talis  ordo,  nam  cum  quis  eligit  inten- 
dere,  non  est  necessarium  formare  consilium 
de  hoc,  sed  virtuale,  et  ideo  non  est  necessa- 
ria  intentio  formalis,  sed  sufficit  illa  quse  est 


500 

per  naturalem  propensionem 

actibus,  si  aliquod  intercedit  consilium,  et  ali- 

quis  electionis  modus.,  est  quasirefiexe,  ut  pa- 

tet  ex  tertio  notabili.  Addo  etiam  posse  inter- 

dum  consilium  boc  efficere  non  ex  intentione 

operandi,  sed  solum  ex  intentione  prudenter 

operandi. 

15.  Tertia  assertio. — Dico  tertio.  Prudentia 
perfecta,  ut  est  virtus  simpliciter  perfecta,  non 
potest  sine  virtutibus  moralibus  adquiri.  Est 
mens  Aristotelis  et  D.  Thomee  :  fundamentum 
est,  quia  non  potest  bomo  ita  se  exercere  in 
actibus  prudentiee,  ut  sit  promptus  et  facilis 
ad  judicandum  id  quod  honestum  est  in  omni 
materia,  quin  simul  exerceat  actus  virtutum 
moralium  :  hujus  autem  ratio  est,  quia  pru- 
dentia  natura  sua  est  habitus  practicus,  qui 
versatur  circa  singularia  agibilia^  et  ideo  na- 
tura  etiam  sua  non  refertur  ad  solam  cogni- 
tionem,,  sed  etiam  ad  opus,  nam  cognitio  sin- 
gularium  non  tam  spectat  ad  cognitionem  in- 
tellectus  humani  propter  se,  quam  propter 
opus  :  ergo  prudentia  natura  sua  requirit  co- 
gnitionem  cum  hoc  effectu  :  ergo  quamvis 
casu  posset  homo  unum,  vel  alterum  judicium 
prudentise  sine  hoc  judicio  exercere,  non  ta- 
men  semper  et  in  singulis  prudenter  judicare., 
quod  honestum  sit,  nisi  etiam  recte  sit  affec- 
tus  ad  honeste  operandum,,  et  hoc  est  quod 
dixit  Aristoteles,  6,  Ethicorum,  capite  quinto, 
prudentiam  esse  in  ratione  cum  ordine  ad  ap- 
petitum.  Confirmatur  :  nam  docet  experientia 
judicium  prudentiee  plurimum  pendere  ex 
affectu  :  ergo  si  appetitus  non  sit  per  virtutes 
recte  compositus,  non  potest  prudentia  per- 
fecte  adquiri  :  unde  omnium  sapientium  con- 
sensus  est,  eum  qui  debetrecte  judicare,  opor- 
tere  vacuum  esse  passione,  quia,  ut  dicitur  4, 
Ethicorum,  cap.  4  :  Qualis  unusquisque  est, 
talis  finis  ei  esse  videtur  :  et  ideo,  lib.  6,  c.  5, 
Aristoteles  docet  temperantiam  conservatri- 
cem  esse  prudentiee^  et,  cap.  12,neminem  esse 
posse  prudentem,  qui  bonus  non  sit,  nec  con- 
tra  hanc  conclusionem  urgent  argumenta  con- 
trarise  sententiee. 

16.  Ad  fundamentumpositum  innum.  4. — 
Ad  primum  enim  respondetur  metaphysice, 
et  in  uno,  vel  altero  actu,  posse  esse  judicium 
intellectus  rectum  sine  defectu  voluntatis,  non 
tamen  moraliter  et  frequenter,  secundum  mo- 
dum  operandi  humanum  :  quod  tamen  neces- 
sarium  esset,  ut  prudentia  adquireretur  per- 
fecte  sine  moralibus  virtutibus.  Ad  primam 
confirmationem  respondetur,  omissa  sententia 
eorum  qui  putant  judicium  intellectusde  singu- 


DE  VIRTUTIBUS  IN  GENERE. 
in  his  autem    lari  aliquo  agibili  elicitum.,  nullo  interveniente 


affectus  vohmtatis.,  non  esse  judicium  pruden- 
tiee  :  hoc  enim  improbatum  a  nobis  jam  est, 
et  patet  aperte,  quia  illud  judicium  est  alicujus 
virtutis  intellectualis  et  non  alterius^  nisi  pru- 
dentiee  :  item  quia  prudentia  non  solum  impe- 
rat,  vel  judicat  rectum  usum,  sedetiam  bonam 
electionem^  quo  judicio  stante,  potest  non  se- 
qui  bona  electio  :  omissa,  inquam,  ea  senten- 
tia,  concedo  judicium  prudentiee  posse  sequi 
ex  propriis  principiis  intellectus  :  ex  hoc  ta- 
men  solum  fieri  unum,  vel  alterum  judicium 
prudentiee  posse  esse  sine  affectu,  non  vero 
posse  hominem  frequenter  versari  in  hisju- 
diciis,  si  non  habeat  perfectum  affectum  ad 
opus,  quia  talis  habitus  natura  sua  ad  opus 
ordinatur.  Ad  secundam  confirmationem  res- 
pondetur  ex  dictis,  secundum  varias  rationes, 
prudentiam  esse  priorem  et  posteriorem  vir- 
tutibus  moralibus  :  nam  secundum  primum 
judicium  antecedit  prudentia  :  tamen  secun- 
dum  consilium  et  judicium  pertinens  ad  elec- 
tionem  vel  usum,  moraliter  loquendo  supponit 
intentionem  finis,  ut  patet  ex  supradictis  de 
actibus  humanis. 

17.  Quarta  assertio. — Dicoquarto.  Quicum- 
que  habitus  virtutis  moralis  potest  adquiri  et 
esse  in  statu  saltem  imperfecto  absque  aliis 
virtutibus  moralibus,  conclusio  est  communis, 
et  Cajetanus  fateturanemine  negari,  patetque 
satis  ex  argumentis  Scoti  et  Nominalium  cita- 
torum  in  n.  1,  atque  ex  dictis  de  actibus  : 
nam  potest  homo  exercere  nonnullos  actus 
uniusvirtutiSjUt  temperantiee,,  etceetera,  prius- 
quam  se  exerceat  in  aliis  virtutibus,  sed  illi 
actus  possunt  efficere  habitum  :  ergo. 

18.  Quinta  assertio.  —  Dico  tamen  quinto. 
Virtutes  morales,  illee  prsecipue  quee  ad  com- 
munem  usum  spectant,  nunquam  sunt  per- 
fecte  in  statu  suo,  nisi  sint  etiam  inter  se 
conjunctee  et  mutuo  se  juvent,  ita  est  inter- 
pretanda  sententia  D.  Thomee,  in  n.  8,  et 
communis.  Patet  breviter  :  nam  tunc  virtus 
censetur  habere  perfectum  statuin,  cum  existit 
cum  perfecta  prudentia,  et  bene  disponit  ho- 
minem  ad  honeste  eligendum ,  et  constan- 
ter,  ac  firmiter  in  omni  sua  vita  et  in  quo- 
cumque  eventu,  ut  patet  ex  Aristotele  %  Ethi- 
corum,  capite  primo ,  et  ex  ipso  nomine 
mrtutis  :  non  potest  autem  habere  justum 
statum  perfectum  sine  connexione  ad  alias 
virtutes.  Probatmv,  quia  honestas,  et  rectitudo 
in  materia  unius  virtutis  seepe  pendet  ex  con- 
nexione  et  ordine  ad  materias  aliarum  virtu- 
tum,  et  ideo  oportet  aliquam  esse  prudentiam 


DISPUTATIO 
in  utraque  materia,  ut  recte  eligat,  similiter 
actus  et  materia  unius  virtutis,  difficilis  reddi- 
tur  ex  conjunctione  cum  materia  alterius  vir- 
tutis,  ut  materia  castitatis,  quse  ad  temperan- 
tiam  spectat,  interdum  est  difficilis  propter 
materiam,  quse  pertinet  ad  fortitudinem  :  et 
idem  est  in  similibus ;  ergo  ut  aliquis  sit  bene 
dispositus  ad  bene  tenendum  medium  in  ma- 
teria  temperantiee  semper  et  in  omni  eventu, 
necesse  est  ut  simul  etiam  babeat  fortitudi- 
nem. 

19.  Ex  quo  intelligitur  primo  sine  causa 
Duranduin,  n.  I,  citatum,  dixisse  virtutes  esse 
connexas  per  prudentiam,  non  per  se  :  nam 
tota  ratio  connexionis  sumitur  ex  materia, 
atque  adeo  ex  objectis  ipsarum  virtutum,  et 
hoc  est  ex  propriis  rationibus  illis  convenire. 
Secundo  colligitur,  quasi  duplicem  perfectio- 
nem  posse  in  virtute  considerari,  aliam  intrin- 
secam,  quse  consistit  in  perfectione  essentiali 
et  intrinseco  augmento,  atque  adeo  in  ipsamet 
connexione  ipsius  virtutis  :  alia  est  perfectio, 
quasi  extrmseca^  quse  revera  nibil  entitatis  ad- 
dit  ipsi  babitui  virtutis,  sed  consistit  in  con- 
sortio  alterius  virtutis,,  nam  binc  sortitur  ut 
facilius  interdum  operetur  :  proprie  ergo  et 
per  se  pendet  una  virtus  ab  aliis  in  bac  secun- 
da  perfectione  :  in  priori  vero  pendet  tantum 
morali  quadam  ratione  ,  et  quoad  acquisi- 
tionem  suam,  quia,  moraliter  loquendo,  nun- 
quam  aliquis  exercet  omnes  actus  perfectos 
unius  virtutis,  quin  intermisceat  actus  aliarum 
virtutum,  quia  ssepe  occurrit  occasio,  atque 
etiam  necessitas  :  simpliciter  tamen  non  repu- 
gnaret  aliquem  habitum  virtutis  integrum  et 
perfectum  in  entitate  sua  dari,  absque  con- 
junctione  aliarum  virtutum  omnium :  ut  enim, 
post  adquisitas  omnes  virtutes,  posset  aliquis 
per  actus  contrarios  unam  earum  amittere, 
nihil  operando  contrarium  aliis  virtutibus,  ita 
posset  quispiam ,  si  metaphysice  loquamur, 
exercere  actus  in  uno  genere  virtutis,  ac  adeo 
acquirere  habitum  illius,  quin  occurreret  occa- 
sio  exercendi  alias  virtutes,  aut  resistendi  con- 
trariis  occasionibus  :  id  tamen  morale  non 
esset :  et  per  heec  satisfieri  potest  argumentis 
Scoti  et  Nominalium,  solum  enim  concludunt 
quartam  conclusionem,  et  id  quod  modo  dixi- 
mus. 

20.  Habitus  unius  virtutis  non  connexus  cum 
reliquis,  virtutem  non  dici  putat  Cajetanus. — 
Sed  quseret  aliquis  an  habitus  virtutis  carens 
hac  perfectione  dicendus  sit  simpliciter  virtus. 
Cajetanus  enim  simpliciter  negat  genus  virtu- 
tis  convenire  tali  habitui,  imo  addit  virtutum 


III.  SECTIO  IX.  501 

temperantiee  non  inclinare  ad  castitatem  Ser- 
vandam,  si  adsit  metus  mortis,  et  absit  virtus 
fortitudinis.  Dico  tamen  pertinere  id  magis  ad 
modum  loquendi ,  et  absolute  negandum  non 
est  :  nam  ille  habitus  est  ejusdem  essentise  et 
speciei ,  imo  idem  omnino  cum  habitu,  qui 
conjunctus  est  omnibus  virtutibus :  quoad  mo^ 
dum  tamen  loquendi  servandus  est  communis 
usus  ,  et  praecipue  sapientium  et  Sanctorum, 
qui  nolunt  vocare  simpliciter  virtutem,  nisi 
habitum  existentem  in  tali  statu,  quo  modo 
nomen  hoc  virtutis  non  significat  totam  essen- 
tiam  habitus,  sed  simul  omnem  perfectionem 
ejus  ;  falsum  vero  est  habitum  temperantiee 
separatum  ab  habitu  fortitudinis  non  inclinare 
ad  objectum  suum,  quamvis  conjunctum  cum 
metu,  vel  difficultate  alia^  ad  fortitudinem  per- 
tinente  :  quia  non  obstante  tali  difficultate  in 
illa  materia  relucet  propria  species  temperan- 
tiee,  ad  quam  talis  habitus  natura  sua  fertur  et 
inclinatur,  quamvis  aliunde  actus  semper  ma= 
neat  difficilis  ex  defectu  alterius  virtutis. 

21.  Hoc  loco  peculiariter  quseri  solet  an  ista 
connexio  necessaria  sit  inter  omnes  virtutes  : 
ratio  dubitandi  est  propter  quasdam  virtutes 
extraordinarias,  quse  non  videntur  ita  neeessa- 
rise,  ~ut  magnificentia,,  magnanimitas.,  et  simi- 
les.  Breviter  respondendum,  si  loquamur  de 
virtute  humana^  id  est,,  quse  sufficit^  ut  homo 
dicatur  simpliciter  studiosus  et  rectus,  sufficere 
connexionem  earum  virtutum,  quarum  usus 
in  humana  vita  communiter  necessarius  est, 
ut  sunt  quatuor  Gardinales,  et  nonnullse  quse 
ad  eas  reducuntur,  ut  obedientia,  religio.,  hu- 
militas,  etc;  ratio  est,  quia  hse  virtutes  suffi- 
ciunt^  ut  communiter  et  regulariter  homo  sit. 
promptus  ad  virtutem  exerceudam.  Si  verolo- 
quamur  de  virtutibus  heroicis,  id  est,  haben- 
tibus  perfectissimum  gradum  et  statum,  illse 
fortasse  requirunt  connexionem  omnium  vir- 
tutum,  quia  vir  beroicus  debet  esse  ita  dispo- 
situs,  ut  in  quocumque  eventu  possit  facile  et 
prompte  virtute  uti.,  atque  de  magnificentia  et 
magnanimitate  ego  dicerem  non  solum  posse 
adquiri  ab  eo  qui  magnis  honoribus  et  divitiis 
uti  potest^  sed  etiam  a  quocumque  qui  ita  est 
affectus^  ut  magnos  honores  et  virtutes  despi- 
ciat,  ac  paratus  sit  in  affectu  interiori  in  his 
rebus  medium  tenere^  si  eis  uti  oporteret,  et 
ita  est  interpretandus  D.  Thomas,  cum  ait  has 
virtutes  haberi  solum  in  animi  preeparatione 
ab  eo_,  qui  non  potest  exercere  exteriores  ac- 
tus :  eam  enim  prseparationem  animi  non  in- 
telligo  esse  solam  potentiam,  sic  enim  non 
esset  homo  facilis,  nec  interiori  affectu,  nec 


502 

exteriori  eflectu  intelligenda 

exposui. 

SECTIO  X. 


De  augmento,  diminutione  et  corruptione 
mrtutum. 

d.  Prima  assertio.  —  Notatio  prima  circa 
Jianc  assertionem. — Divus  Thomas,  i,  2,  q.  66 
et  67,  multa  tradit  de  excellentia  et  duratione 
virtutum,  quee  partim,  superius,  a  nobis  sunt 
dicta ,  partim  dicemus  in  propriis  locis  :  in 
preesenti  vero  dico  primo  :  Virtutes  sicut  per 
actus  suos  generantur,  ita  eisdem  augentur  : 
patet  ex  doctrina  de  habitibus  in  communi, 
nam  eodem  modo  probanda  estheec  conclusio. 
Solum  advertimus  primo,  D.  Thomam  nume- 
rare  quatuor  causas  hujus  augmenti  virtutum, 
nempe  actus  ipsos,  bonam  naturee  dispositio- 
nem,  perspicax  ingenium,  gratise  donum:  in- 
telligendum  autem  est,  proximam  et  per  se 
causam  esse  primam,  et  quodammodo  etiam 
postremam  quatenus  confert  ad  efficiendos  ac- 
tus  virtutis,  alia  vero  duo  solum  sunt  condi- 
tiones  adjuvantes. 

2.  Notatio  secunda  de  differentia  D.  Thomce 
inter  intensionem  et  extensionem.  —  Secundo 
advertendum  D.  Thomam  constituere  diffe- 
rentiam  quamdam  inter  augmentum  intensi- 
vum  et  extensivum  virtutis,  vult  enim  augeri 
virtutes  per  actus  secundum  intensionem,  non 
secundum  extensionem  :  quam  differentiam 
aliqui  ita  intelligunt,  ut  dicant  habitum  virtu- 
tis,  tametsi  imperfectum  ac  per  unum  tantum 
actum  acquisitum,  statim  inclinare  ad  totam 
suam  materiam,  atque  adeo  esse  perfectum  ex- 
tensive.,  et  ideo  hoc  modo  non  posse  augeri : 
esse  vero  remissum,  et  ideo  posse  intendi :  est- 
que  quodammodo  simile  in  habitu  fidei,  qui, 
licet  sit  imperfectus,  ad  omnes  tamen  fidei  ve- 
ritates  se  extendit:  ratio  autem  esse  potest, 
quia  formalis  ratio  objecti  virtutis  est  una  in 
omni  materia  ejus,  habitus  autem  inclinat  ad 
omne  id  in  quo  est  ejus  ratio  formalis. 

3.  Sedhoc  sensu  non  mihi  videturilladiffe- 
rentia  vera,  arbitror  enim  habitum  virtutis 
etiam  posse  esse  imperfectum  extensive,  et  in- 
clinare  acl  aliquam  partem  suee  materiee  et 
non  ad  totam,  et  consequenter  posse  eo  modo 
augeri :  ratio  est,  quia  partes  materiee  unius 
virtutisnoneequeparticipant  rationem  forma- 
lem  objecti  virtutis,  nec  omnino  eamdem  dif- 
ficultatem  continent :  nec  etiam  actus  unius 
virtutis  sunt  omnino  similes,  et  ideo ,  quamvis 
virtus  facilem  reddat  hominem  ad  quosdam 


DE  VIRTUTIBUS  IN  GENERE. 
ergo  estutnunc  actus  in  quibusdam  materiis  partialibus,  non 
statim  reddet  ad  ceeteras  omnes.  Confirmatur 
primo  inductione,  nam  in  scientiis  id  coDstat; 
item  in  prudentia,  similiter  et  in  religione, 
verbi  gratia,  qui  promptus  est  ad  offerendum 
Deo  sacrificium,  non  statim  est  facilis  ad  oran- 
dum,  et  qui  facile  servat  medium  in  quanti- 
tate  ciborum,  non  eadem  facilitate  servat  in 
qualitate.  Confirmatur  secundo,  quia  virtus 
non  corrumpitur  tota  per  unum  actum  vitii 
contrarii,  nimirum  quia  potest  manere  facili- 
tas  ad  alias  materias.  Tandem  confirmatur 
manifeste,  quando  actus  virtutis  sunt  diver- 
sarum  specierum.  Quapropterutilladifferentia 
D.  Thomee  vera  sit,  aliter  est  interpretanda  : 
vult  ergo  perfectam  extensionem  habitus  vir- 
tutis,  ita  pertinere  ad  perfectum  statum  virtu- 
tis,  ut  absque  ea  virtus  non  mereatur  nomen 
virtutis,  non  vero  vult  ita  requiri  extensionem 
perfectam,  ut  citra  illam  virtus  non  sit  talis 
essentialiter :  et  ratio  est,  quia,  ut  habitus  sit 
simpliciter  virtus,  satis  est  ut  recldat  hominem 
promptum  et  facilem  in  tota  materia  virtutis, 
et  hoc  efficere  potest,  si  sit  perfecte  extensus, 
ac  debito  quodam  modo  intensus,  quamvis 
non  perveniat  ad  summam  intensionem. 

4.  Altera  dijferentia  D.  Thomce  inier  mrtu- 
tes  intellectuales  et  morales  enodatur.  —  Et  eo- 
dem  modo  explicanda  est  differentia,  quam 
idem  D.  Thomas  constituit  inter  intellectuales 
et  morales  virtutes  :  nam  primas  vult  exten- 
sive  augeri,  non  vero  secundas.  Id  est,  vult 
intellectualem  habitum  posse  dici  suo  modo 
virtutem,  quamvis  non  sit  omnino  extensus  in 
tota  sua  materia,  cujus  rationem  reddit  Caje- 
tanus,  quia  virtus  intellectualis  solum  est  vir- 
tus  seeundum  quid,  et  ideo  satis  est  ut  quam- 
cumque  veritatem  evidenter  ostendat,  ut  suo 
modo  dicatur  virtus.  Addo  etiam,  quod  virtus 
moralis  respicit  bonum  simpliciter,  et  ideo  ad 
ejus  perfectionem  spectat,  ut  excludat  omne 
malum  in  sua  materia,  quod  facere  non  po- 
test,  nisi  in  illa  habeat  perfectam  extensionem, 
virtus  autem  inteUectualis  solum  reddit  homi- 
nem  scientem,  vel  artificem,  et  hoc  revera  as- 
sequitur,  quamvis  in  una  solum  parte  mate- 
rige  id  efficiat. 

5.  Secunda  assertio.  —  Dico  secundo.  Una- 
quseque  virtus  augetur  per  proprios  actus,  et 
non  per  actus  alterius  virtutis :  quo  fit  ut  non 
omnes  virtutes  in  eodem  existentes  sint  aequa- 
les.  Prima  pars  constat  primo  experientia  : 
quia  videmus  eum  qui  in  una  materia  virtutis 
recte  se  gerit,  non  ita  passim  se  gerere  in  alia. 
Secundo,  quia  actus  non  habet  vim  efficiendi 


DISPUTATIO 
nisi  propriam  virtutem;  ergo  nec  augendi. 
Tertio  a  simili  de  aliis  actibu^extra  virtutes. 
Secunda  pars  suadetur  experientia,  nam  potest 
quis  plures  actus  unius  virtutis  exercere,  quam 
alterius :  constat  etiam  ex  dictis  de  connexio- 
ne  virtutis,  et  ex  quibusdam  testimoniis  divi 
Hieronymi,  quse  ibi,  n.  1,  adduximus.  Videtur 
tamen  obstare  D.  Augustinus,  6,  de  Trinitate, 
cap.  4,  dicens  non  posse  unum  esse  pruden- 
tiorem  alio,  et  esse  minus  fortem,  nec  e  con- 
trario;  et  D.  Thomas,  1,  2,  queest.  66,  art.  2, 
ait  virtutes  esse  posse  materialiter  inaequales, 
formaliter  vero  posse  esse  eequales  eequalitate 
proportionis.  Verum  Augustinus  non  loquitur 
de  augmento  et  eequalitate  diversarum  virtu- 
tum,  sed  de  augmento  ejusdem,  secundum 
illas  quatuor  generales  conditiones  in  omni 
virtute  necessarias  ;  scilicet,  ut  sit  prudens, 
fortis,  etc,  quas  vult  non  posse  esse  ineequales 
in  una  et  eadem  virtute,  quia  eeque  crescunt, 
aucta  virtute,  nam  quo  quis  bonestius  opera- 
tur,  eo  prudentius  agit  et  constantius,  quia 
per  se  majorem  difficultatem  superat :  et  justus 
similiter  quo  magis  servat  eequalitatem  et  me- 
dium,  eo  prudentius  et  constantius  id  prasstat, 
etc.  D.  Tbomas  vero  loquitur  de  virtutibus,  ut 
sunt  in  specie  et  perfectione  virtutis,  et  vult 
eas  esse  eequales  in  directione  prudentiee,  quam 
vocavit  formale  virtutis,  eamque  eequahtatem 
non  simpliciter,  sed  proportionalem  requirit, 
quia  videlicet,  sicut  una  perfecte  dirigitur  a 
prudentia  in  tota  sua  materia  quantum  ne- 
cesse  est  ad  esse  virtutis,ita  et  omnes  reliquee, 
nec  in  boc  possunt  ex  parte  prudentiee  habere 
ineequalitatem,  licet  ex  parte  propensionis  ad 
suos  actus  possint  esse  ineequales,  et  boc  vo- 
cavit  D.  Tbomas  materiale  in  virtutibus,,  quse 
tamen  omnia  moraliter  intelligenda  sunt,  et 
in  sensu  exposito  in  sect.  9. 

6.  Et  ex  bis  duabus  conclusionibus  facile  ex- 
cluditur  Stoicorum  sententia,  quee,  ut  refert 
Cicero,  paradoxo  \,  etSeneca,  lib.  9,  epist.  1, 
et  lib.  \0,  epist.  °L,  dixerunt  virtutes  non  re- 
cipere  magis  et  minus,  et  ideo  omnes  esse 
eequales.  Fundamentum  erat,  quia  medium 
virtutis  consistit  in  indivisibili,  quod  tamen 
falsum  est,  et  prsecipue  quoad  circumstantias 
et  conditiones,  et  quoad  conatum  et  intensio- 
nem  adbibendam  in  operibus  virtutis.  Vide 
Augustinum,  epistola  29,  et  Aristotelem  1, 
Ethicorum,  cap.  ultim.,  ubi  Buridanum,  q.  8, 
Magistrum  et  Doctores  1,  dist.  36. 

7.  Tertia  assertio.  —  Dico  tertio  virtutes 
dhninui  et  corrumpi  per  actus  contrarios  ha- 
bitus  generantes  :  patet  ex  doctrina  de  habiti- 


III.  SECTIO  X.  503 

bus  in  communi,  et  disputatione  sequenti 
constabit  magis  de  habitibus  vitiosis.  Solum 
posset  hoc  loco  queeri,  an  tota  aliqua  virtus 
possit  omnino  corrumpi  per  actus  vitiosos 
leves,  aut  qui  tantum  versantur  in  rebus  levi- 
bus ,  quales  ii  qui  ex  vi  suee  speciei  nunquam 
inducunt  gravem  obligationenij  ut  eutrapelia, 
vel  similes  :  quod  si  destrui  possunt  per  actus 
leves  similiter  et  generari.  Et  hoc  secundum 
videtur  simpliciter  verum :  primum  ergo  limi- 
tandum,  vel  exponendum  est,  nam  si  virtus 
illa  sit  semel  adquisita,  ita  ut  inclinet  ad  actus 
perfectos  ,  et  quee  versetur  in  materiis  gravi- 
bus,  nunquam  corrumpetur,  nisi  etiam  per 
actus  graves  contrarios.  Secus  tamen  erit  si 
solum  fuerat  acquisita  in  imperfecto  gradu 
per  actus  similiter  imperfectos  :  et  ratio  om- 
nium  est,  quia  virtus  per  eos  actus  minuitur, 
vel  corrumpitur,  qui  generant  habitum  directe 
oppositum  inclinatione  propriee  ipsius  virtutis. 
8.  Quarta  assertio. — Proiatur  considerando 
animam  secundum  se. — Dico  quarto.  Virtutes 
existentes  inintellectu  et  voluntatenon  corrum- 
puntur  ad  corruptionem  hominis,  sed  manent 
in  anima  separata :  secus  vero  est  de  illis  qui 
sunt  inparte  sensitiva.  Heec  conclusio  estprop- 
ter  D.  Tbomam,  \,  2,  q.  67,  ubi  de  hac  re 
multa  disputat,  sed  quee  dicit  in  quatuor  ulti- 
mis  articulis  de  fide,  spe  et  charitate,  in  tomo 
de  fide,  et  in  opere  de  gratia  habentur.  Circa 
ea  vero  quee  dicit,  art.  1  et  %  adverte  posse 
loqui  nos  de  anima  nostra  per  se  :  et  natura 
sua,  et  hoc  modo  patet  conclusio  posita,  quia 
cum  voluntaset  intellectus  sint  subjectaincor- 
ruptibilia,  ex  parte  harum  potentiarum  non 
possunt  corrumpi  virtutes  quee  in  illis  sunt,  nec 
etiam  ratione  alterius  causee  extrinsecee,  a  qua 
essentialiter  dependeant,  qiiia  nulla  talis  est : 
contraria  vero  ratione  constat.  Secunda  pars, 
quia  potentiee  illee  sensitivee  corruptibiles  sunt 
ad  corruptionem  compositi. 

9.  Quidsi  consideretur  in  statu  damnationis. 
—  Quid  in  statu  oeato.  — Secundo  vero  modo 
possumus  loqui  de  animaratione  status  post  se- 
parationem  :  et  hocmodo  disputatD.  Thomas, 
dicendumque  est  in  statu  damnationis  morales 
virtutes,  si  quee  erant,  manere  possunt  pro 
aliquo  brevi  tempore,  tamen  brevi  corrumpi, 
quia  destruitur  prudentia,  et  exercentur  actus 
contrarii :  intellectuales  autem  virtutes  specu- 
lativee  perseverare  semper  possunt,  ut  contin- 
git  in  Angelis,  quia  illee  non  pendent  a  recti- 
tudine  voluntatis,  et  propter  evidentiam  infe- 
runt  necessitatem  intellectui^  nisi  quis  dicat 
Deum  non  conservare  hos  habitus  in  damnatis 


304 


DE  TIRTUTIEUS  IX  GENERE. 


in  pcenam  eorum  :  quod  quidem  efficaciter 
impugnari  non  potest,  tamen  sine  fundamento 
dicitur.  De  statuvero  beatitudinis,  D.  Thomas 
dicit  has  virtutes  manere  formaliter  in  beatis, 
non  materialiter ,  simpliciter  vero  sententia 
Doctorum  sanctorum  est  perseverare  inbeatis: 
ita  D.  Augustinus  14,  de  Trinit.,  cap.  9,  et 
lib.  6,  Musiea;,  cap.  18,  Magister,  3,  dist.  36, 
ubi  refert  Patres.  Doctores,  ibid.,  ita  sentiunt, 
ut  Gabriel  et  Capreolus,  quaest.  A.  Ratio  est, 
qnia  haa  virtutes  sunt  bonae  perfectiones  po- 
tentiarum  animae,  et  nibil  est,  quod  illis  in  eo 
statu  repugnet. 

40.  Objectio  contra  proxime  dicta. —  Prima, 
responsio.  —  Secunda  responsio.  —  Sed  contra, 
quia  animae  beatae  nullum  possunt  exercere 
actum  tabum  habituum  :  non  potest  autem 
habitus  manere  in  potentia,  quae  non  potest 
actum  exercere,  si  quidem  non  potest  inchnari 
ad  actum,  qui  est  effectus  formahs  habitus. 
Respondetur  primo  negando  consequentiam , 
satis  est  enim  nihil  esse  in  illa  potentia,  quod 
repugnet  cum  habitu  :  non  posse  vero  exercere 
actum  non  est  ex  parte  ipsius,  sed  fortasse  ex 
defectu  materiae  in  qua  versatur,  unde  ipsa 
potentia  manet  per  se  ipsam  propensa  in  suos 
actus  :  et  eadem  ratione  potest  manere  pro- 
pensior  facta  per  habitum,  unde  bene  potest 
ibi  virtus  habere  proprium  effectum  formalem, 
nam  a  virtutibus  ipsis,  quae  in  beato  manent, 
oritur,  saltem  ex  parte,  optima  compositio,  et 
subordinatio  potentiarum,  quae  est  inbeato. 
Respondetur  secundo  posse  virtutes  exercere 
ahquos  actus :  et  in  quibusdam  est  manifestum 
ut  in  rehgione,  in  obedientia,  in  prudentia,  et 
idem  est  de  quibusdam  virtutibus,  quae  ad  jus- 
titiam  spectant,  ut  veritas,  fidehtas ,  etc.  , 
fortasse  etiam  temperantia  nonnuham  poterit 
habere  materiam  in  qua  versetur,  erant  enim 
in  eo  statu  etiam  delectationes  pertinentes  ad 
sensum  quas  jjrudenter  et  temperanter  amare 
poterunt  beati,  imo  cujuscumque  virtutis  ho- 
nestatem  ohjectivam  amare  poterunt,  ac  etiam 
veluti  in  praeparatione,  seu  suh  conditione 
exercere  actus  interiores  :quod  recte  explica- 
vit  divus  Thomas ,  3 ,  distinctione  36  ,  et 
quaestione  de  Yeritate,  art.  2,  ad4,  dicens 
in  virtute  posse  considerari  finem  et  media  : 
finis  est  pax,  rectitudo  et  quies,  quee  ex  mode- 
ratione  passionum  resultat,  et  quidam  ahi  ac- 
tus,  qui  ad  hujusmodi  finem  spectant,  ut  amor 
et  gaudium  unicuique  virtuti  proprium.  Se- 
cundum  est  dimicare  eontra  passiones  :  et 
actus  qui  in  his  mediis  versantur,  non  oportet 
manere,  et  fortasse  primum  horum  vocavit 


D.  Thomas  formale,  alterum  vero  materiale, 
nec  obstat  quod  ahqui  dicunt  beatos  habere 
istos  actus,  non  ut  sunt  a  virtutibus  adquisitis, 
sed  solum  ut  sunt  ab  infusis,  utraque  enim 
perfectio  manet  consummata  in  beatis,  et  na- 
turse,  et  gratiae.  Unde  sicut  in  eis  durant  scien- 
tiae  naturales  et  eognitio  naturahs  Dei,  ita  et 
amor  naturalis  et  ahae  virtutes  naturales.  So- 
lum  objicies ,  quia  ibi  summa  promptitudine 
ehcient  hos  actus :  ergo  non  indigebunt  habitu. 
Respondetur  istam  facihtatem  provenire  par- 
tim  ab  habitu  :  reliqua  quse  D.  Thomas  de 
virtutibus  infusis  et  donis,  et  fructibus  disserit, 
in  materia  de  gratia  dicuntur. 

DISPUTATIO  IV. 

de  vrrns,  vel  haeitibus  peavis. 

Cum  habitus  ex  actibus  oriantur,  et  ad  illos 
tanquam  ad  finem  proprium  referantur,  con- 
venienter  tot  genera  habituum  moralium  dis- 
tinguuntur,  quot  actuum  :  quapropter  sicut 
disputantes  de  actibus  humanis  separatim  de 
bonis  et  mahs  diximus  suo  loco  :  ita  hic  nobis 
dicendum  est,  quamvis  theologi  de  eis  proprie 
et  distincte  tradiderint :  vitium  ergo  generah 
quadam  significatione  non  solum  moralibus, 
sed  etiam  naturalibus  rebus  tribui  solet ,  in 
praesenti  tamen  solum  ad  animum  humanum 
refertur.  Et  interdum  habitum  pravum,  inter- 
dum  etiam  actum  significat,  ut  patet  ex  Au- 
gustino,  hbr.  tertio,  de  hbero  Arbitrio,  ca- 
pite  decimo  quarto,  attamen  D.  Thomas  hac 
voce  utitur  ad  significandum  habitum  tantum, 
ex  Augustino  etiam,  libr.  de  Perfectione  justi- 
tiae,  capite  quarto.  Ex  quo  ehciunt  ahqui  ha- 
bitum  malum,  nondum  plene  firmatum  con- 
suetudine,  non  esse  vitium,  de  quo  ad  calcem 
hujus  disputat.,  n.  40.  Et  si  vero  D.  Thomas,. 
ut  diximus,  vitium  pro  habitu  fere  usurpet, 
attamen  agendo  de  vitiis  et  peccatis,  deactibus 
disserit,  de  habitibus  vero  solum  unum,  vel 
ahud  verbum  addit,  supponimus  autem  hos 
habitus  esse  :  quod  experientia  notius  est  quam 
esse  oportet,  et  ex  dictis  de  actibus  satis 
constat. 

SECTIO  L 

Qw^  sit  ratio  et  essentia  hoMtus  vitii. 

4 .  Prirna  sententia.  —  Secunda  sententia. — 
Scotus  4,  dist.  47,  quaest.  3,  disputans  de  vir- 
tute,  indicat  non  esse  de  essentia  alicujus  ha- 
bitus  vitiositatem  :  et  loquitur  consequenter, 


DISPUTATIO  IV.  SECTIO  I. 


505 


nam  idem  dixerat  de  essentia  virtutis.  contra- 
riorum  enim  eadem  est  ratio.  Yitium  ergo  in 
illius  sententia  erit  hahitus  inolinans  ad  talem 
materiam.  quatenus  habetconjimctamrelatio- 
nem  ad  rarionem  practice  errantem,  seu  im- 
prudentiam  :  qua  relatione  mutata.  quamvis 
maneat  hahitus  in  ratione  hahitus  non  ta- 
men  in  ratione  vitii.  Fundamentum  est  jam 
positum  ,  quia  tota  bonitas  et  mahtia  apud 
Scotum  est  relatio  qua?dam.  Item.  quia. 
mutata  intentione  vel  aha  simih  circumstan- 
tia:  habitus  fit  ex  bono  malus  :  vel  e  con- 
trario.  Secunda  sententia  vult  hos  habitus  esse 
vitia  essentialiter  per  suas  differentias  positi- 
vas  et  essentiales.  ita  Cajetanus.  1,  -2,  q.  oo. 
art.  1.  qui  putat  mutatione  facta  manere  ha- 
bitiim  et  non  vitium.  Ideni  sentit  Durandus, 
dist.  40.  qua?st.  3  et  o,  in  fine,  ubi  vidt  nullum 
esse  habitum  indifierentem.  et  habitus  virtu- 
tum  esseutialiter  esse  tales.  Favet  D.  Thomas 
1,  %  qua?st.  54.  art,  3,,  ubi  ait  habitum  dividi 
in  bonum  et  nialurm  ut  in  species. 

2.  Priina  assertio. —  Pro  hac  re  supponen- 
dum.  cum  habitus  accommodentur  aetibus,  de 
eis  esse  loquendum  servata  proportione  :  ut 
ergo  in  actu  malo  duo  supra  distmxiruus  po- 
sitiva,  speciem  seilicet  et  mahtiam.  ita  in  ha- 
bitihus  pravis.  Dico  primo,  habitus  vitioriun 
essentiahter  constituuntur  in  speciebus  suis 
per  differentias  quasdam  positivas  et  essentia- 
les,,  qua?  surnuntur  ex  ohjectis  formalibus  et 
niotivis,.  propter  qua?  tales  habitus  operantur. 
Conclusio  videtur  certa  et  communis  ratione 
habituum .  et  ex  dictis  supra  de  specificatione 
malorum  actuum.  Denique  quia  isti  habitus 
sunt  qualitates  qua?dain  re  ipsa  eonstituta?  in 
proprus  speciebus  qua?  sub  genere  habitus 
continentur  :  ergo,  etc. 

3.  Secunda  assertio.  —  Dico  secundo.  Habi- 
tus  vitii  genere  convenit  cum  habitu  virtutis  in 
hoc,  quod  tendit  in  aliquod  objectum  bonum 
sub  ratioue  honi :  differt  tamen  essentiahter  et 
speeifice  ex  differentia.  ratione  boni.  quam  in 
objecto  intuetur,  loquor  enim  sohun  de  vitiis 
appetitiva?  potentia?.  licet  simiha  possent  ap- 
plicari  habitihus  intehectus.  Prima  pars  patet. 
quoniam  hi  habitus  inclinant  ad  actus  positi- 
vos  :  ergo  ad  appetendum  bonum,  vel  fugieu- 
dum  malum,  et  utroque  ruodo,  tendimt  sub 
ratione  boni.  Confii-matur.  quia  cum  habitus 
pra?dicti  sint  quasi  quidam  impidsus  appeti- 
tus.  sunt  etiam  quasi  qua?dam  qualitates  ap- 
petitivse :  ergo  tendunt  in  ohjectum  suh  ratione 
accommodata  potentice  appetitivae  :  ha?c  au- 
tem  est  ratio  boni :  ergo.  Secunda  pars  patet. 


quia  virtns  tendit  sub  ratione  honesti  sub  qua 
non  tendit  vitium  :  ergo  necesse  est  tendat  sub 
ahquo  alio.  et  ab  hac  ratione  boni  sumit  talis 
habitus  suam  propriam  differentiam  essentia- 
lem  et  specificam  :  per  eam  ergo  essentiahter 
differt  ab  habitu  virtutis. 

-i.  Terfia  ssscrtio. — Dico  tertio.  Hi  habitus 
non  sunt  mah.  atque  adeo  nec  vitia  ex  prceeisa 
differentia  sua  positiva.  et  ordine  positivo  ad 
objecta  sua.  Ha?c  eonelusio  videtur  eerta  ex  his 
qua?,  supra  divimus  de  mahtia  morah.  nam 
ibi  adducta  probant  non  solum  aetus  huma- 
nos.  sed  quamemnque  etiam  quahtatem  imo 
et  quodeumque  ens  non  posse  esse  malum  a 
positiva  specie  sua  :  idem  autem  est  in  pro- 
posito.  vitium.  ae  habitus  malus.  ut  patet  ex 
his  qua?  de  siguifieatione  hujus  nominis  divi- 
mus.  in  prineipio  traetatus  sequentis.  et  ex 
Augustino,  lib.  de  Perfeetione  justitia?.  ubi  in 
principio  definit  vitium  esse  qualitatem  malam 
seeimdum  quam  malus  est  animus.  Confirma- 
tur.  quia  habitus  non  est  malus  quatenus  in- 
chnat  ad  objeetmn  bonum  ut  sie.  sed  ut  ineh- 
nat  ad  ohjeetum  mahun  :  non  inchnat  autem 
ad  objectum  malum  per  se.  et  ex  ^i  sua?  posi- 
tiva?  differentia?.  sed  omniuo  pra?ter  intentio- 
nem  et  per  aceidens,  qiiatenus  objeeto  habenti 
ahquam  rationem  boni  altera  ratio  mah  con- 
jimeta  est  :  ergo.  etc.  Hine  D.  Augusriuns,  in 
Enehiridky.  capite  deeimo  primo.  et  lib.  3.  de 
libero  Arbitrio.  cap.  14.  per  privationem  boni 
et  perfeetionis  debita?.  vitium  definit.  Ex  hac 
porro  conclusione  sequitur  differentia  inter 
habitus  virtutum  et  vitiorum.  Xam  ilh  habi- 
tus  qui  sunt  vere  virtutes.  id  per  se  primo 
habent  ex  propriis  differentiis  qiuhus  eonsti- 
tuimtur  :  vitia  vero  non  sic.  quamvis  diffe- 
rentia  illa.  qua?  vitium  constituit  in  specie  po- 
sitiva  habitus.  hoe  ipso  essentialiter  distineta 
sit  a  differentia  virtutis.  quod  nee  suffieiens 
ipsa  sit  ad  constituendam  vhtutem.  et  nata 
sit  hahere  eonjunetam  aham  rationem  a  qua 
deuominetur  vitium.  et  ad  hune  modum  ex- 
pheandus  est  D.  Thomas  eum  inquit  divisio- 
nem  habitus  in  honum  et  malum  esse  in  spe- 
eies  differentes :  vide  qua?  dmnms  in  simih  de 
actihus. 

5.  Quarta  assertio. — Dieo  quarto.  Non  om- 
uis  hahitus  vohmtatis.  vel  appetitus.  qui  ex 
differentia  sua  essentiali  non  est  virtus,  hoc 
ipso  vitium  est.  sed  potest  esse  habitus  specie 
sua  iudiffereus.  Prohatur.  quiahahitus  per  dif- 
ferentiam  prsecise  non  constituitur  in  esse  vi- 
tii.  ut  dietum  est.  nec  cum  tah  differeutia  est 
semper  conjuncta  ahqua  pravitas,  vel  malitia. 


506 


DE  VITIIS,  YEL  HABITIBUS  PRAVIS. 


quee  constituat  habilum  in  esse  vitii.  Patet 
quia  non  semper  objectum  illud,  a  quo  talis 
differentia  oritur,  est  per  se  rationi  contra- 
rium,  aut  babet  turpitudinem  conjunctam, 
potest  enim  esse  illa  ratio  objectiva,,  aliqua 
ratio  delectabilis,  vel  commoda  naturee,  quse 
non  sit  per  se  mala,  sed  indifferens.  Confir- 
matur  a  simili.  Nam  licet  babeat  actus  spe- 
ciem  proximam  ab  objecto  non  sub  ratione 
honesti,  sed  sub  alia,  non  ideo  statim  malus 
est,  sed  potest  esse  indifferens :  ergo  similiter, 
etc.  Confirmatur  secundo  inductione.  Nam  qui 
per  habitum  est  propensus  ad  sanitatem,  vel 
scientiam,  non  quatenus  honesta  sunt,  sed 
quatenus  sunt  convenientia  naturae,  vel  aliquo 
modo  delectabilia,  non  propterea  habet  ha- 
bitum  vitii,  nec  etiam  virtutis,  ut  ex  dictis 
patet. 

6.  Sed  argues  ex  Durando.  Quia  definitio 
habitus  est,  ut  bene  vel  male  disponat  subjec- 
tum,  et  non  est  medium  :  et  ex  D.  Thoma  qui 
dividit  habitum  in  bonum  et  malum,  ut  in 
sua  membra  :  ergo.  Tandem,  quia  non  datur 
actus  indifferens  in  individuo,  habitus  autem 
generatur  ex  actibus  prout  in  individuo  sunt. 
Respondetur,  cum  Aristoteles  ait  habitum  dis- 
ponere  bene,  vel  male,  non  loqui  de  bonitate 
et  malitia  morali,  quia  ratio  habitus  latius 
patet,  et  definitio  illa  convenit  habitibus  intel- 
lectus  :  intelligit  ergo  convenienter,  vel  dis- 
convenienter  naturse  subjecti  :  habitus  ergo 
voluntatis,  qui  non  est  vitiosus,  quamvis  etiam 
virtus  non  sit,  dici  potest  conveniens  naturae 
subjecti,  quia  inclinat  ad  aliquid  conveniens 
naturae,  et  per  se  nullum  malum  affert :  ut 
propterea  disconveniens  censeri  debeat,  et  in 
hoc  etiam  sensu  divisio  illa  D.  Thomse  habitus 
in  bonum  et  malum,  erit  adsequata  et  suffi- 
ciens  :  non  vero  si  intelligatur  de  vitio  et  vir- 
tute  morali.  Unde  ad  ultimam  confirmationem 
respondetur  actum  esse  in  individuo  indiffe- 
rentem  secundum  speciem  proximam,  vel  es- 
sentialem ;  quamvis  ex  accidente  semper  sit 
bonus  vel  malus  malitia,  vel  bonitate  acciden- 
taria,  actus  autem  generat  habitum  secunclum 
substantiam  suam.  Addo  tamen  fortasse  in 
individuo  semper  etiam  omnem  habitum  ap- 
petitus  habere  aliquem  statum  in  quo  possit 
denominari  bonus,  vel  malus,  non  ex  sua  spe- 
cie,  sed  quasi  ab  extrinseco,  ut  ex  dicendis 
constabit.  Confirmantur  heec  omnia  ex  ha- 
bitibus  intellectus,  ex  quibus  quidam  sunt 
virtutes  intelleetuales,  non  tamen  omnis  ha- 
bitus  intellectus,  licet  non  sit  virtus,  prop- 
terea  est  vitium  intellectus,  nam  opinio  et  p. 


miles  non  sunt  pravae  dispositiones,  tametsi 
non  sint  virtutes,  sunt  tamen  communes  dis- 
positiones. 

7.  Quinta  assertio. — Dico  quinto.  Ille  habi- 
tus  dicitur  vitium,  qui  inclinat  ad  ea  bona 
quee  rectee  rationi  sunt  contraria,  talis  enim 
habitus  est  disconveniens  naturee  rationali,  ut 
sic,  et  hinc  vitium  nominatur.  Heec  conclusio 
sequitur  aperte  ex  dictis,  quasi  ex  sufficienti 
divisione  :  habitus  enim  non  est  vitium,  a  dif- 
ferentia  positiva,  nec  ex  negatione  ordinis  ad 
honestum,  ut  sic,  ut  patet  ex  quarta  conclu- 
sione  :  ergo  ab  aliqua  disconvenientia  quasi 
privativa,  quae  quidem  consicleranda  est  in  or- 
dine  ad  naturam  rationalem  ut  sic,  quia  vitia 
dicuntur  talia  respectu  hominis,  ut  homo  est, 
et  in  ordine  ad  mores,  et  consequenter  in  or- 
dine  ad  rectam  rationem,  quse  est  regula  mo- 
rum. 

8.  Prima  difficultas  ex  tradita  doctrina. — 
Sed  contra  hanc  doctrinam  occurrit  primo 
difficultas,  qualis  sit  ista  privatio  a  qua  habi- 
tus  denominatur  vitium,  et  qua  perfectione 
debita  illum  privet  :  nulla  enim  assignari  po- 
test,  quae  quasi  physice  debeatur  :  debitum 
autem  morale,  quo  utebamur  in  materia  de 
actibus,  non  videtur  hic  habere  locum,  tum 
quia  omne  debitum  morale  ex  lege  oritur  : 
lex  autem  est  de  actibus,  et  non  de  habitibus; 
tum  quia  non  omni  habitui  voluntatis  est 
debita  honestas  virtutis,  ut  patet  in  habitu 
indifferenti  :  ergo  nec  llli  habitui,  qui  deno- 
minatur  vitium,  tum  quia  omne  vitium  esset 
peccatum,  quia  caret  debita  conformatione  ad 
ultimum  finem,  in  quo  consistit  ratio  peccati. 

9.  Secunda  difficultas. —  Secunda  difficul- 
tas  est,  quia  si  isti  habitus  dicuntur  vitia,  quia 
inclinant  ad  bonum,  cui  est  adjunctum  ma- 
lum  :  eadem  ergo  ratione  naturalis  propensio 
appetitus  sensitivi  natura  sua  esset  mala,  quia 
seepe  inclinat  ad  bonum,  quod  habet  adjunc- 
tum  malum,  propter  quod  GeDes.  8,  dicitur 
appetitus  hominis  ad  malum  propensus,  et  Sa- 
pient.  18,  naturalis  malitia  :  propter  quod  2, 
Ethic,  c  ult.,  dicitur  oportere  studiosos  ab  his 
onaxime  abduci,  ad  quce  natura  inclinat,  vide 
D.  Thomam  2,  2,  queest.  116,  art.  2,  ad  3,  con- 
sequens  autem  absurdum  est,  cum  tota  illa 
inclinatio  sit  a  Deo  auctore  naturee.  Nec  satis 
est  dicere  inordinationem  ejus  esse  ab  origi- 
nali  peccato  :  nam,  ut  supra  diximus,  tota  ista 
propensio  est  per  se  naturalis,  essetque  in  ho- 
mine  in  puris  naturalibus. 

10.  Tertia  difficultas.  —  Tertia  difficultas 
est,  quia  sequitur  eumdem  habitum  vel  simul, 


DISPUTATIO 
vel  saltem  successive  posse  esse  bonum  et  ma- 
lum  rnoraliter,  et  si  nunc  inclinet  ad  objec- 
tum .,  quod  est  contra  rationem  rectam,  si  pos- 
tea  auferatur  malitia  ab  objecto,  et  aliunde 
adjungatur  bonitas,  babitus  jam  erit  bonus  : 
et  idem  est  de  babitu  pro  eodem  tempore,  sal- 
tem  si  comparetur  ad  diversa  objecta  partialia. 

11 .  Quarta  difficultas.  —  Quarta  difficultas 
est,  quia  juxta  rationem  vitii  a  nobis  exposi- 
tam,  idem  babitus  specie  poterit  esse  contra- 
rius  virtutis  specie  differentibus,,  e  contrario 
babitus  differentes  in  propriis  differentiis  po- 
sitivis,  poterunt  esse  contrarii  eidem  virtuti, 
atque  ita  babere  diversam  rationem  vitii. 

12.  Ad  primam  difficultatem  in  num.  8. — 
Ad  primam  difficultatem  dici  potest  babitum 
denominari  vitium,  vel  malum  non  a  malitia, 
quee  veluti  heereat  ipsi,  sed  a  malitia,  quee  est  in 
actu  ab  eo  elicito ;  quatenus  habitus  est  causa  et 
principium  ejus  :  nam  in  moralibus,  malitia 
effectus  in  causam  redundat,  sed  hoc  non  om- 
nino  satisfacit,  quia  eo  moclo  habitus  non  es- 
set  formaliter  nialus,  sed  solum  causaliter,  per 
extrinsecam  denominationem ,  et  eadem  ra- 
tione  denominaretur  peccatum.,  quia  est  prin- 
cipium  peccati.  Addendum  ergo  est.,  hoc  ipso 
quod  habitus  inclinat  ad  objectum,  in  quo  est 
malitia,  et  inchnat  modo  quodam  non  conve- 
nienti  rationali  naturee,  inveniri  in  ipsomet 
habitu  quamdam  disproportionem  et  discon- 
venientiam  cum  eadem  natura.  Nam  quatenus 
talis  est,  continet  privationem  illius  bonitatis  : 
sicut  supra  de  actibus  diximus  :  et  quamvis 
non  debeatur  tali  babitui,  ut  in  tali  specie 
physice  constituto,  debetur  tamen  hominl,  et 
voluntati  rationali,  et  ipsi  etiam  habitui,  pree- 
cipue  considerato,  ut  est  efficiens  talem  voli- 
tionem,  et  hoc  satis  est  ad  eam  privationem  de 
qua  modo  loquimur ;  unde  ad  primum  argu- 
mentum  respondetur  debitum  legis  proxime  et 
per  se  cadere  in  actus  :  consequenter  tamen 
redundare  in  habitibus.  Secundo  dico  non 
oportere  hoc  debitum  pensari  ex  lege,,  sed  ex 
ipsa  vi  et  conditione  rationalis  naturee  :  nam 
sicut  naturee  ignis  debetur  calor,  et  propterea 
frigiditas  est  disconveniens  naturee  ejus,  ita 
naturee  rationali  debentur  principia  consenta- 
nea,  et  accommodata  operationibus  tali  na- 
turee  convenientibus.  Ad  secundum  concedo 
non  omni  habitui  hominis  deberi,  ut  sit  per- 
fecto  modo  conveniens  naturae  rationali,  ut 
rationalis  est;  debetur  tamen  illi,  ut  non  sit  dif- 
formis,  nec  avertens  a  recta  ratione,  et  ideo 
quasi  ex  suppositione,  si  habitus  versari  debet 
circa  res  conformes  vel  difformes  rationi,  de- 


IV.  SECTIO  I.  507 

betur  illi  conformitas  et  honestas  :  opposita 
vero  carentia  ejus  censetur  in  proposito  mora- 
lis  forma  denominans  vitium.  Ad  tertium  res- 
pondetur  non  posse  heec  vitia  proprie  denomi- 
nari  mortalia,  vel  venialia.  Item  heec  vitia 
manent  in  justificato,  in  quo  nullum  est  mor- 
tale,  et  fieri  potest,  ut  nullum  etiam  sit  veniale, 
saltem  pro  aliquo  tempore  :  ratio  est,  quia 
ejusmodi  habitus  per  se  non  avertunt  homi- 
nem  ab  ultimo  fine,  nec  actualiter,  nec  habi- 
tualiter,  nec  physice,  nec  moraliter :  ratio  au- 
tem  peccati  sumitur  ex  ordine  ad  ultimum 
finem.  Sed  urgebis,  tales  habitus  in  se  carent 
debito  ordine  ad  ultimum  finem,  sed  hinc  ac- 
tus  denominantur  peccata  :  ergo  et  habitus. 
Respondetur  tamen  ordinem,  vel  defectum  de- 
bere  consistere  in  privatione  debitee  conver- 
sionis  ad  ultimum  finem,  quse  quidem  con- 
versio  est  debita  :  et  homini,  et  omnibus  ac- 
tionibus  ejus,  non  vero  omnibus  qualitatibus, 
vel  perfectionibus ,  quee  ei  inheerent,  et  ideo 
non  omnis  qualitas  carens  hoc  ordine  habet 
hac  ratione  peculiarem  difformitatem  mora- 
lem,  a  qua  peccatum  denominetur.  Et  in  hoc 
multum  differunt  habitus  ab  actibus :  et  oritur 
heec  responsio  ex  priori  ratione  :  nunquam 
enim  aliquid  habet  rationem  peccati,  nisi  ita 
sit  deordinatum  ab  ultimo  fine,  ut  hominem  ip- 
sum  in  quo  est  aliquo  modo  ab  ipsofine  aver- 
tat :  quod  his  habitibus  non  convenit,  ut  dixi- 
mus. 

13.  Ad  secundam  difficultatem.  —  Conve- 
nientice  inter  appetitum  et  habitum  vitii.  —  In 
secunda  difficultate  petitur,  in  quo  differat  in- 
clinatio  vitii  et  appetitus  sensitivi,  et  indicat 
illa  queestio,  an  appetitus  sensitivus  inclinet  ad 
maium  :  ad  quee  breviter  dicendum  est,  appe- 
titum  et  habitum  vitii  convenire,,  quia  utrum- 
que  inclinat  ad  bonum  sub  aliqua  ratione  boni 
vel  delectabilis.,  vel  convenientis  naturee.  De- 
inde,  quia  seepe  inclinant  ad  iilud  objectum, 
quamvis  in  illo  insit  aiiqua  malitia,  vel  turpi- 
tudo  moralis  :  quee  duo  etiam  reperiuntur  in 
voluntate  ipsa,  prout  natura  dicitur,  in  eaque 
reperitur  queedam  inferior  inclinatio,  ut  supra 
dictum  est.  Differunt  tamen  primo,  quia  pro- 
pensio  appetitus  sensitivi  est  omnino  naturalis, 
et  ideo  nullo  modo  per  se  ad  genus  moris  per- 
tinet :  nec  bona,  nec  mala  moraliter  dici  po- 
test :  habitus  vero  vitiorum  sunt  voluntarii,  et 
per  actus  malos  adquisiti,  et  ideo  defectus  il- 
lorum  magis  ad  mores  pertinent.  Secundo,, 
quia  propensio  appetitus  est  moderata,,  et  na- 
tura  sua  recte  composita^  et  propterea  consen- 
tanea  naturee  rationali,  et  simpliciter  bona_, 


508 


DE  VITIIS,  VEL  HABITIBUS  PBAVIS. 


quia  etiam  est  ab  auctore  bono  :  consistit  au- 
tem  heec  moderatio  et  debitus  ordo  in  eo  quod 
supra  diximus,  appetitum  sensitivum  bominis 
natura  sua  inclinari  ad  obediendum  motioni 
voluntatis  et  rationis  :  unde  quamvis  etiam 
feratur  ad  sensibilia,  tamen  simpliciter  et 
maxime  inclinatur  in  id^  quod  est  simpliciter 
bonum  bominis :  quod  si  interdum  aliter  in 
opere  contingat,  id  quidem  provenit  ex  pravo 
usu  facultatis  bominis  et  rationis,  non  ex  de- 
fectu  propensionis  naturalis  :  babitus  vero  vi- 
tiorum  nullo  modo  inclinant  ad  obediendum 
rationi,  sed  solum  ad  sua  bona.  Deinde  incli- 
nant  in  debito  modo,  id  est,  plusquam  natura 
bene  composita  requirat,  et  quasi  ex  modo  et 
natura  sua  inclinant  ad  prosequendum  sua 
contra  dictamen  ipsius  rationis,  quia  frequen- 
tius  adquiruntur  per  actus  boc  modo  elicitos, 
contra  ipsius  rationis  dictamen.  Potest  etiam 
tertia  differentia  assignari,  quia  appetitus  sen- 
sitivus  oritur  ex  natura  sensitiva,  ut  sic,  ex 
rationali  vero_,  quodammodo  secundario,  quan- 
tum  ad  aliquam  perfectionem  suam  :  at  vero 
babitus  vitiorum  generantur  ex  actibus,  quos 
exercet  bomo^  ut  rationalis,  et  ideo  eorum 
difformitas  pravaque  propensio  attenditur  ma- 
gis  ex  ordine  ad  naturam  rationalem,  ut  ratio- 
nalis  est.  Ex  quo  tandem  constat  appetitum 
sensitivum  proprie  non  inclinare  ad  malum, 
quamvis  per  accidens  contingat  ob  ejus  incli- 
nationem  ssepe  eligi  id,  quod  malum  est. 

14.  Pro  tertia  difftcultate. — Notatio  prima 
de  divisione  halitus  vitiosi. — In  tertia  difficul- 
tate  breviter  exponenda  est  omnis  divisio  ha- 
bituum  vitiorum.  Et  primo  advertendum  est, 
sicut  in  actibus  quidam  sunt  intrinsece  mali., 
alii  sunt  tales  ex  accidenti,  ita  in  babitibus 
quidam  dici  possunt  vitia  intrinsece,  non  quia 
per  differentiam  positivam  tales  sint,  sed  quia 
semper  cum  sua  differentia  habent  conjunctam 
illam  difformitatem.,  a  qua  dicuntur  vitia,  et 
hujusmodi  sunt  habitus,  qui  inclinant  ad  illa 
objecta,  et  actus  qui  nunquam  possunt  bumano 
modo  fieri  quin  prave  fiant :  conditio  enim 
habitus  ex  materia  et  actu  sumenda  est,  ut 
inductione  patet  :  nam  habitus  inclinans  ad 
mentiendum,  omnino  est  intrinsece  vitium, 
idem  de  habitu  odii  Dei,  etc.  Alii  autem  vi- 
dentur  esse  habitus,  qui  ex  accidenti  vitia  in- 
terdum  sunt,  ut  si  inclinent  ad  actum  non  in- 
trinsece  malum,  sed  tantunr,  qui  ex  accidenti 
hic  et  nunc  in  hac  persona  malus  est,  muta- 
tisque  circumstantiis  potest  bene  fieri.  Ex  quo 
ad  difficultatem  positam  patet  responsio :  in 
prioribus  enim  vitiis  nego  eumdem  habitum 


posse  esse  successive  vitium,  et  non  vitium. 
De  posterioribus  vero  concedo  habitum,  qui 
semel  vitium  est,  posse  amittere  rationem  vitii, 
et  manere  vel  indifferentem,  vel  etiam  quo- 
dammodo  in  statu  virtutis,  non  quod  intrin- 
sece  et  formaliter  possit  fieri  virtus,  sed  quo- 
dammodo  per  denominationem  extrinsecam, 
ut  jam  dicam. 

15.  Notatio  secunda  de  discrimine  inter  ac- 
tum  et  liabitum  vitiosos.  —  Namque  oportet 
advertere  in  hac  re  differentiam  inter  actum 
et  habitum,  ut  enim  actus  non  sit  malus,  satis 
est,  ut  ex  objecto,  vel  circumstantiis  nullam 
deformitatem  accipiat,  quia  videlicet  mutatse 
sunt,  et  mutatio  ipsa  cognoscatur  ab  operante, 
ut  autem  habitus  non  sit  vitium,  non  satis  est 
objectum  esse  mutatum,  et  circumstantias  :  ita 
ut  jam  non  sint  contra  rationem,  neque  etiam 
est  satis  non  elicere  actum  pravum,  quia  ratio 
habitus  abstrahit  ab  exercitio  actuum  :  ejus 
ergo  bonitaSj  vel  malitia  pendeat  ex  modo  quo 
disponit  potentiam;  nam  propria  deformitas 
vitii  ex  hoc  potissimum  videtur  oriri,  quia 
inclinat  potentiam  ad  appetendum  aliquod 
bonum  ita  effrenate,,  ut  non  attendat  regulas 
rationisj  et  ideo  fieri  potest,  ut  mutetur  ob- 
jectum^  ita  ut  ex  malo  fiat  non  malum^  et  ni- 
hilominus  babitus  retineat  rationem  vitii,  quia 
ad  illam  rationem  boni,  qusein  objecto  est,in- 
debito  modo  inclinat :  et  propterea  oportet,  ut 
habitus,  qui  erat  vitium,  fiat  no.n  vitium;  aliquo 
modo  in  seipso  temperari^,  ita  ut  inclinet  ad  ra- 
tionem  boni  indifferentem,  et  quodam  etiam 
modo  non  pravo,  nec  rectse  rationi  deformi. 

16.  Primum  corollarium  ex  dictis. — Ex  quo 
intelligitur  primum  illud,  quod,,  n.  8,  diceba- 
mus,  habitum  qui  ex  specie  fit  indifferens 
semper  in  individuo  reperiri  in  aliquo  statu, 
qui  ad  rationem  vitii,  vel  virtutis  pertineat 
saltem  per  extrinsecam  denominationeni;,  quia 
sicut  agrum  petere  ob  recreationem,  est  actus 
indifferens,  ita  et  habitus  ei  respondens  per  se 
est  indifferens,  attamen  dupliciter  potest  ille 
actus  fieri :  primo  otiose,  vel  ob  pravum  finem, 
et  habitus  inde  genitus  habebit  statum  vitii, 
quamvis  ex  accidenti,  quatenus  inclinat  ad 
actus  pravo  modo  exercendos,  secundo  propter 
bonum  finem,  esto  objectum  sit  indifferens,  et 
tunc  habitus  habere  potest  statum  virtutis, 
quia  conjunctus  est  habitui  moventi  et  impe- 
ranti  ad  talem  finem,  atque  ejusmodi  duo  ba- 
bitus  ita  sunt  geniti,  ut  videantur  subordinari, 
atque  unus  per  alium  informari  extrinsece  ad 
eum  modum  quem  supra  diximus  de  actibus 
atque  habitibus  nonnuliis. 


.DISPUTATIO 

17.  Secundum  corollarium  exponens  divisio- 
nem  halitus. — Tertium  corollariumpro  secunda 
parte  ejnsdem  difficultatis.  —  Secundo  intelli- 
gitur,  quee  sint  genera  habituum  vitiosorum, 
et  qualis  etiam  sit  illa  divisio  habitus  in  bonum 
et  malurn,  et  an  sufficiens  sit :  quee  omnia 
explicari  et  confirmari  possunt,  et  ex  propor- 
tione  ad  actus :  et  ad  habitus  intellectus,  in 
quibus  ita  aliqui  sunt  falsi  errores,  ut  nullo 
modo  possint  manere  sine  illa  deformitate :  alii 
vero  sunt  mutabiliter  errores,  ut  patet,  ex  dic- 
tis :  quee  differentia  oritur,  etiam  in  illis,  ex 
parte  materiee.  Ultimo  patet  ex  dictis  solutio 
alterius  partis,  et  difficultatis.  Concedo  enim 
fieri  posse,  et  idem  habitus  prout  se  extendit 
ad  multas  materias,  inclinet  et  ad  actus  qui 
mali  sunt,  et  ad  actus  qui  bene  etiam  fieri  pos- 
sunt :  ut  si  contingat  unam  partem  materiee 
esse  indifferentem,  et  non  alteram,  nihilomi- 
nus  hujusmodi  habitus  dicendus  esset  malus 
et  vLtium,  quia  malum  ex  quocumque  defectu : 
nec  est  similis  ratio  de  actibus,  quia  actus  est 
omnino,  et  quasi  indivisibilis,  versaturque  in 
unica  materia,  unus  vero  habitus  inclinet  ad 
plures  actus,  et  in  variis  materiis  operatur. 

18.  Pro  quarta  difficultate  exponitur  oppo- 
sitio  vitii  et  virtutis.  —  In  quarta  difficultate 
explicanda  est  oppositio,  et  contrarietas  inter 
vitium  et  virtutem.  Et  primo  totum,  quod  in- 
fertur,  admitto,  nam  sicut  idem  actus  unus 
genere  et  specie,  potest  habere  plures  defor- 
mitates  repugnantes  pluribus  virtutibus,  ita  et 
idem  habitus  :  nam,  ut  seepe  dixi,  servanda  est 
proportio,  et  patet  etiam  inductione :  qui  enim 
aliena  retinet  ex  nimio  amore  ad  divitias,  cer- 
te  unico  habitu  et  res  illas  amat  et  retinet,  et 
tamen  in  illo  duplex  est  deformitas,  altera  ava- 
ritiee,  quae  consistit  in  nimio  amore  divitiarum: 
altera  injustitiee  :  idem  est  de  habitu  intempe- 
rantiee,  qui  inclinat  ad  adulterium,,  habet  etiam 
malitiam  injustitiee.  Eadem  ratione  fieri  potest 
ut  habitus  distincti  in  positiva  specie  et  essen- 
tia_,  eamdem  rationem  et  deformitatem  vitii 
habeant,  sicut  etiam  contingit  in  actibus :  et 
ratio  est,  quia  species  ista  positiva  habitus^va- 
riatur  ex  ratione  formali  objecti,  quee  estratio 
illa  boni,  quee  manet :  fieri  autem  potest,  ut 
quia  motivum  sit  diversum,  et  tamen  defor- 
mitas  sit  eadem,  quianon  tam  oritur  ex  motiva 
quam  ex  ipsa  materia,  ut  si  quis  amet  divitias 
alienas  immoderate  propter  voluptatem,  alter 
propter  honorem :  habitus  quidem  positivi 
diversee  speciei  sunt,  tamen  deformitas  utri- 
que  communis  unica,  nempe  deformitas  in- 
justitiee. 


IV.  SECTIO  II.  509 

19.  Qualis  sit  contrarietas  Ticec.  —  Ex  quo 
intelhgitur  quomodo  vitium  etvirtus  contraria 
sint,  quod  Aristoteles  docuit  %  Ethic,  cap.  7 
et  8,  et  D.  Thomas  i,  2,  queest.  1\,  art.  i,  nam 
si  consideremus  speciem  privativam  vitii,  pro- 
prie  non  est  contrarietas  inter  ipsum  et  virtu- 
tem,  sed  potius  reducitur  ad  privativam  oppo- 
sitionem,,  ut  supra  in  actibus  expositum  est : 
si  autem  positivam  speciem  et  essentiam  at- 
tendamus,  illa  habet  quidem  repugnantiam 
cum  habitu  virtutis,  qui  tamen  non  oritur 
proprie  ex  formalibus  objectisvirtutis  et  vitii, 
ut  ex  Aristotele  3_,  Ethic,  cap.  1,  sumi  potest; 
nam  illee  rationes  objectorum  non  sunt  proprie 
contrariee,  sed  diversee ;  altera  enim  est  ratio 
boni  honesti,  altera  ratio  delectabilis,  vel  alte- 
rius  commodi,  quee  rationes  per  se  non  semper 
repugnant,  sed  interdum  id  contingit  ex  con- 
ditione  materiee  in  qua  versantur.  Ex  quo  fit 
ut  ista  oppositio  inter  habitum  vitii  et  virtutis, 
ex  ipsis  materiis,  et  ex  modo  etiam  actuum, 
oriatur,  quia  videlicet  inclinat  ad  materias  ha- 
bentes  oppositas  conditiones,  ut  sunt  magna, 
vel  parva  quantitas,  vel  ad  motus  contrarios, 
ut  sunt  fugere,  vel  aggredi,  quod  etiam  in  ha- 
bitibus  intellectualibus  facile  explicatur,  nam 
illi  etiam  proprie  non  repugnant  inter  se  pro- 
pter  rationem  formalem  sub  qua  procedunt, 
quia  omnes  tendunt  sub  ratione  veri;  sed  op~ 
ponuntur  propter  materias,  quia  unus  inclinat 
ad  affirmativam,  alter  ad  negativam  ;  et  con- 
sequenter  propter  motus,  etiam  contrarios,  quia 
unus  inclinat  ad  assensum,  alter  ad  dissensuin, 
unde  in  his  etiam  habitibus  contingit,  idem 
intellectuale  vitium  contrarium  esse  multis 
virtutibus  intellectualibus.,  ut  errorin  hac  Deus 
est,  et  metaphysicee,  et  fidef,  et  theologiee  re- 
pugnat;  et  e  contrario  duo  habitus  erroris  pos- 
sunt  esse  contrarii  eidem  virtuti  intellectuali, 
ut  si  versentur  in  una  et  eadem  materia  tan- 
tum  sub  diversis  motivis,  et  rationibus  forma- 
libus,  quee  sufficiunt  ad  distinguendos  actus  et 
habitus. 

SECTIO  II. 

De  causis  mtiosorum  hdbituum. 

1 .  Affinguntur  ohiter  alice  qucestiones,  qua? 
hic  occurrent. — Queestiones,  quas  de  divisioni- 
bus  virtutum  expedivimus,  adhabitusvitiorum 
accommodandee  sunt,  nec  oportet  iterum  dis- 
putare ;  habent  enim  illee  divisiones,  etiam  in 
vitiis,  suum  locum,  servata  proportione ;  quee- 
dam  vero  moralia;  et  inter  illa,  queedam  spe- 


510 


DE  VITIIS,  TEL  HABITIBUS  PRAVIS. 


culativa,  qusedam  practica ;  quaetotfere  modis 
distinguuntur,,  quibussua  opposita;  solumpos- 
set  esse  dubium,  an  habitui  principiorum  sit 
aliquis  habitus  contrarius  ?  item  qui  sint  pro- 
prii  actus  contrarii  prudentiee.,  et  quod  vitium 
generent  ?  sed  prior  qusestio  agitatur  in  philo- 
sophia;  de  secunda  in  materia  de  prudentia. 
Vitia  etiam  moralia  qusedam  sunt,  quae  in  pas- 
sionibus  versantur,  sicut  et  in  virtutibus  dixi- 
mus  :  solum  addendum  est,  quoniam  virtutes 
consistunt  in  medio,  vitia  ad  extrema  tendunt : 
plures  esse  species  vitiorunx,  quam  virtutum, 
nam  eidem  virtuti  plura  vitia  contrariantur, 
ut  ex  dictis  supra  liquet.  Ex  quibus  etiam  col- 
ligitur,  qusestionem  illam  de  effectu,  seu  medio 
virtutis,  in  vitiis  non  habere  locunx,  nam  vitia 
non  solum  non  consistunt  in  medio,  sed  potius 
ratio  eorum  consistit  in  declinando  a  medio, 
quatenus  vitia  sunt :  quod  addo,  quia  quatenus 
sunt  positivi  habitus  habent  etiam  suam  diffe- 
rentiam,  qua?  in  indivisibili  consistit,  et  suo 
modo  posset  dici  consistere  in  medio,  quatenus 
si  illi  aliquid  addatur,  vel  quid  tollatur,  dis- 
solvetur  species,  quse  ratio  metaphysica  est, 
reperiturque  in  omnibus  speciebus.  Vide  Aris- 
totelem,,  %  Ethic,  c.  6,  reliqua  de  augmento, 
diminutione,  vel  corruptione  virtutum  dixi- 
mus  nihil  peculiare  habent  in  habitibus  vitio- 
rum. 

De  causa  subjectiva  vitiorum. 

2.  Prima  opinio. — Secunda  opinio  opposita. 
—  Superest  dicendum  aliquid  de  titulo  propo- 
sito  in  quo  tria  dubia  occurrunt.  Primum  est 
de  subjecto  vitiorum,  an  sit  voluntas,  vel  ap- 
petitus  sensitivus,  et  est  prsecipua  difficultas 
in  vitiis,  quse  versantur  circa  passiones  :  nam 
qui  negant  virtutes  contrarias  his  vitiis  esse  in 
voluntate,  consequenter  negant  de  vitiis  ipsis  : 
nam  cum  voluntas  natura  sua  sit  omnino  pro- 
pensa  ad  objecta  contraria  vitiosa,  non  potest 
per  ullos  actus  inclinare  ad  oppositum,  sicut, 
quia  terra  natura  sua  propensa  est  ad  locum 
deorsum,  licet  frequenter  moveatur  sursum, 
nunquam  adquiret  perfectionem  ad  illum  mo- 
tum,  ut  Aristoteles  alias  dixit.  Alii  vero  negant 
hujusmodi  vitia  posse  esse  in  appetitu  sensiti- 
vo,  nam  habitus  illse  potentise  adquiruntur, 
quse  natura  sua  non  sunt  satis  propensae  ad 
aliquod  objecturn,  sed  appetitus  natura  sua  est 
satis  propensus  ad  objecta  vitiosorum  habi- 
tuum :  ergo.  .< 

3.  Prima  assertio.  —  Sed  dicendum  primo, 
habitus  vitiorum  primario  et  per  se  generari 


in  voluntate.,  cujus  soli  habitus  possunt  esse 
proprie,  et  per  se  vitia.  Probatur  per  rationes 
supra  factas  de  virtutibus,  quia  voluntas  non 
est  ita  propensa  in  bonum  honestum,  quin 
possit  per  se,  et  ab  intrinseco  moveri  in  objec- 
tum  turpe,  sub  aliqua  ratione  boni,  in  quo 
valde  differt  voluntas  a  terra  sursum  mota, 
qusc  non  ab  intrinseco  semper  sic  movetur  : 
motus  autem  voluntatis,  cum  fit  ab  intrinseco 
necessario,  consentaneus  est  alicui  inclinationi 
ejus  :  et  ideo  hsec  augeri  potest  acquirendo 
habitus.  Confirmatur  primo ,  quoniam  alias 
nec  vitium  injustitise  posset  generari  in  volun- 
tate,  quia  repugnat  honesto.,  ad  quod  ipsa  na- 
turaliter  est  propensa.  Confirmatur  secundo, 
quia  simili  ratione  non  generantur  hsec  vitia 
in  appetitu  sensitivo,  quia  etiam  pugnant  heec 
vitia  cum  naturali  propensione,  quam  appe- 
titus  sensitivus  habet  ad  obediendum  rationi 
et  voluntati  moventi.  Jam  vero,  quod  illi  ha- 
bitus  soli  voluntatis  sint  proprie  vitia,  constat 
primo_,  quia  illi  soli  generantur  per  actus,,  in 
quibus  per  se,  et  formaliter  malitia  moralis 
reperitur.  Secundo,  quia  illi  habitus  sunt,  qui 
per  se,  et  maxime  repugnant  debitae  rectitu- 
dini  rationalis  naturee. 

-4.  Secunda  assertio. — Dicendum  tamen  se- 
cundo  est  in  appetitu  sensitivo  generari  quos- 
dam  habitus,  qui  suo  modo  sunt  vitia.  Patet 
a  simili  ex  dictis  supra  de  virtutibus,  et  de 
habitibusin  communi,  in  Metaph.,  ubi  osten- 
dimus  appetitum  sensitivum  esse  capacem  ha- 
bitum :  ergo  maxime  horum,  nam  sunt  maxi- 
me  consentanei  naturse  ejus.  Item,  quia  si  in 
appetitu  sensitivo  non  generaretur  talis  aliquis 
habitus,  non  posset  ab  illo  expelli  habitus  vir- 
tutis  semel  adquisitus,  quia  non  expellitur/nisi 
a  suo  contrario  :  denique  licet  appetitus  sensi- 
tivus  natura  sua  sit  propensus  ad  sensibilia 
tantum,  ut  diximus,  suo  tamen  modo  fertur 
bona  ex  motione  saltem  superioris  rationis, 
cui  naturaliter  obedit  :  ergo  quo  appetitus 
magis  sequitur  inclinationem  ad  sensibilia,  eo 
difficilius  potest  sequi  alienam  propensionem 
perfectiorem  :  ergo  difficultas  oritur  ex  habitu 
genito,  ex  quo  etiam  fit,  ut  facilius  homo  se- 
quatur  sensibilia,  etiam  contra  dictamen  ra- 
tionis.  Ex  quo  tandem  arguitur,  nam  inclina-* 
tio  illa  ad  sensibilia  est  moderata,  et  subordi- 
nata  alteri :  per  habitum  autem  fit,  ut  excedat 
debitum  modum. 

De  causa  efficiente  vitiorum* 
5.  Secundum  dubium  est  de  causa  efficienti; 


DISPUTATIO 

quoniam  vero  constat  propriam  causam  esse 
ipsos  actus  pravos,  ut  contingit  in  aliis  :  queeri 
tantum  solet,  an  possit  Deus  per  se  efficere 
ipsos  habitus  solus  ?  Dico  solus,  nam  concur- 
rendo  cum  causa  secunda  bene  potest,  quamvis 
illi  non  sit  tribuenda  productio  vitii,  ut  sic : 
sed  illius  tantum  positivse  qualitatis,  juxta  di- 
cenda  de  peccatis.  Videtur  autem  posse  efficere, 
quia  in  Deo  est  sufficiens  potestas  productiva 
talis  habitus,  et  nulla  apparet  repugnantia, 
quia  habitus  non  pendet  per  se,  et  essentiali- 
ter  ab  efficientia  causee  secundse,  sicut  pendet 
ipse  actus. 

6.  Assertio  negans  in  hoc  puncto.  —  Dico  ta- 
men  non  posse  Deum  immediate,  et  per  se  in- 
fundere  homini  hujusmodi  habitus,  non  quia 
desit  illi  potentia  activa  sufficiens  ad  produ- 
cendam  totam  illam  rem,  quse  esthabitus  vitii : 
unde  si  vellet  Deus  per  se  producere  illam 
qualitatem,  sine  dubio  posset .,  quia  nulla  in  ea 
re  apparet  indecentia,  vel  repugnantia  :  ratio 
ergo  conclusionis  est,  quia  infundere  hos  ha- 
bitus  homini  pugnat  cum  Dei  bonitate,  quia 
revera  esset  hominem  impellere  ad  malum. 
Confirmatur,  quia  repugnat  Deo,  eo  quod  est 
summe  bonus;  consilio,  vel  alio  simili  modo 
hominem  ad  malum  operandum  movere  :  sed 
motio  habitus  non  est  minor,  quam  reliquee 
motiones,  quse  illi  est  tribuenda,  qui  primo,  et 
per  se  efficit  habitum :  ergo.  Confirmatur,  quia 
non  posset  Deus  per  se  infundere  habitum  in- 
clinantem  ad  falsum,  nam  hoc  esset  virtute 
mentiri :  ergo. 

7.  Objectio.  —  Objicies.  Post  infusionem 
talis  habitus  homo  maneret  liber,  et  posset 
non  consentire  :  ergo  adhuc  operatio  illius 
habitus  non  tribueretur  Deo.  Respondetur  ne- 
gando  consequentiam,  quia  ad  rationem  causse 
moralis  alicujus  operis,  non  est  necesse :  ut 
necessitatem  ingerat  causee  proximae,  sed  satis 
est  si  consiliO;  vel  alio  modo  directe  illam  im- 
pellat  et  moveat  ad  tale  opus,  ut  patet  in  ho- 
mine  consulente  alteri  peccata.  Sed  urgebis, 
quia  eadem  ratione  cum  Deus  producat  incli- 
nationem  appetitus  sensitivi,  a  qua  perficitur 
malum  opus,  esset  tale  opus  Deo  tribuendum. 
Responcletur  non  esse  similem  rationem,  supra 
euim  dicimus  propensionem  appetitus  sensitivi 
esse  de  se  rectain,,  et  convenienti  modo  naturse 
hominis  tributam :  propensionem  vero  habitus 
non  esse  hujusmodi.  Deinde  ad  auctorem  na- 
turee  spectat  unamquamque  naturam  condere 
eo  modo,,  et  cum  illis  facultatibus  quce  sunt 
illi  naturales  :  heec  autem  inclinatio  appetitus 
est  prorsus  naturalis :  habitus  autem  vitiorum 


IV.  SECTIO  II.  511 

sunt  prseter  naturam  rationalem,  et  ideo  non 
est  conveniens  auctori  naturee  illos  sua  virtute 
infundere. 

8.  Evasio  contra  rationem  allatam  pro  as- 
sertione.  —  Dicet  tamen  aliquis,  cum  Deus 
infunderet  hujusmodi  habitum,,  conferret  si- 
mul  habitum  virtutis  contrarium,  vel  aliunde 
compensaret  illam  propensionem  et  impulsum 
pravi  habitus  tantumdem  gratiai,  vel  super- 
naturalis  auxilii  conferendo  quantum  necesse 
esset  ad  vincendam  propensionem  talis  habi- 
tus,  nam  hoc  posito,  nihil  videtur  repugnare 
Deum  hoc  modo  infundere  talem  habitum, 
quia  tunc  non  inclinaret  ad  malum,  cum  alias 
det  majorem  propensionem  ad  bonum  :  item 
in  eo  casu  infusio  talis  habitus  non  videtur 
mala,  et  potest  habere  finem  eonvenientem, 
ut  videlicet  vincendo  propensionem  talis  ha- 
bitus,  homo  magis  mereatur.  Quod  quidem  in 
hoc  casu  aliquibus  non  videtur  impossibile  : 
mihi  vero  non  videtur  verum,,  quia  per  se 
Deus  non  potest  inducere  ad  id_,  quod  per  se 
malum  est,  sive  alias  det  auxilium  ad  vincen- 
dam  inclinationern,  sive  non  :  quia  illud  esset 
tentare  hominenx,  et  Deus  sibi  esset  quodam- 
modo  contrarius.  Rem  directe  inclinare  ad 
malum  semper  est  per  se  malum,  etiam  cu- 
rando  illud  impedire  alia  via.  Quapropter  so- 
lum  permittendo  potest  Deus  illud  facere.  Vi- 
de  dicta,  infra,  tract.  5,  disp.  6,  in  simili  de 
causa  peccati. 

De  connexione  mtiorum. 

9.  Prima  assertio  in  Tiocpuncto. —  Secunda 
assertio.  —  Tertium  dubium  est,  utrum  unum 
vitium  ab  alio  pendeat,  atque  adeo,  an  vitia 
sint  connexa.  In  qua  re  est  dicendum  primo, 
non  posse  vitia  omnia  esse  connexa,  ita  divus 
Thomas,  queest.  73,  art.  \,  et  D.  Augustinus, 
Epistol.  29,  ad  Hieron.,  et  colligitur  ex  ipso 
Hieronymo,,  Dialog.  3,  contra  Pelagianuru,  et 
constat,  quia  nonnuUa  vitia  sunt  contraria: 
ergo  non  omnia  possunt  esse  simul :  ratio  vero 
a  priori  est,  quia  virtus  versatur  circa  bonum 
honestum,  ut  sic  :  bona  autem  honesta  inter 
se  non  sunt  contraria,  sed  solum  se  juvant. 
Preeterea  virtutes  omnes  ad  eumdem  finem 
ultimum  natura  sua  referuntur :  vitia  vero  in 
primis  versantur  circa  bona  delectabilia  et 
temporalia,  quee  saepe  contraria  sunt.  Deinde., 
quamvis  omnia  referantur  ad  amorem  pro- 
prium,  attamen  seepe  habent  fines  extrinsecos 
valde  diversos,  inter  se  etiam  repugnantes. 
Addenduni  vero  est  secundo  qusedam  vitia  in- 


512 


DE  VITIIS,  VEL  HABITIBUS  PRAVIS. 


terdum  generare  alia:  et  ideo  quaedam  esse 
valde  inter  se  connexa,  quomodo  docuit  Gre- 
gorius,  libro  14,  Moral.,  cap.  18,  cum  superbia 
multa  esse  alia  vitia  connexa  :  et  lib.  1,  c.  12, 
de  aliis  vitiis  id  pronuntiat :  et  ratio  sumi  po- 
test  tum  ex  dictis  suo  loco  de  actibus  pecca- 
torum :  ssepe  enim  unum  ex  alio  nascitur ; 
tum  etiam  ex  mediis  ipsorum  vitiorum,  quae 
interdum  bnjusmodi  sunt,  ut  unum  ad  conse- 
quendum  alterum  vel  necessarium  sit,  vel 
admodum  utile. 

10.  Qucesthmcula  annexa  resohitur.  —  Sed 
quseret  aliquis,  utrum  sicut  una  virtus  sepa- 
rata  ab  aliis  non  censetur  babere  statum  vir- 
tutis,  ita  nec  unum  vitium  si  existat  sine  aliis, 
quibus  juvari  potest.  Respondet  Aristoteles  1, 
Etbic,  cap.  i,  sicut  fecerat  in  virtutibus,  et 
ita  in  vitiis  distinguit  tres  status,  quos  vocat 
incontinentiee,  vitii  et  feritatis  :  itaque  vult 
vitium  non  significare  babitum  pravum  in 
quocumque  statu,  nam  imprimis  cum  babitus 


est  imperfectus,  dicitur  -incontinentia  :  cum 
vero  crevit  ultra  communem  modum  peccandi, 
dicitur  feritas,  vitium  vero  vocatur,  quando 
jam  est  babitus  stabilis  ,  quo  bomo  facile  et 
frequenter  in  materia  talis  babitus  deficit, 
quia  vero  virtus  babet  rationem  boni  et 
perfecti  ,  vitium  autem  defectum  impor- 
tat,  ideo  non  videntur  tot  requiri  ad  sta- 
tum  vitii  simpliciter ,  quot  ad  statum  vir- 
tutis,  et  ideo  si  babitus  sit  constans  et  facilis, 
quamvis  non  omnino  se  extendat  ad  totam 
suam  materiam,  nec  habeat  totam  deformita- 
tem,  quam  in  suo  genere,  veLordine  babere 
potest,  atque  adeo  quamvis  non  sit  conjunctus 
cum  omnibus  babitibus  vitiorum,  a  quibus  in 
omni  occasione  juvari  possit,  dici  potest  babi- 
tus  iUe  simpliciter  vitium,  quia  malum  exquo- 
cumque  defectu,  et  quia  simpliciter  reddit  bo- 
minem  promptum  ad  peccatum  committen- 
dum.  Hactenus  de  vitiis,  quibus  adjici  possunt 
dicta  in  materia  de  peccatis  initio. 


FINIS  TRAGTATUS  DE  PASSIONIBUS  ET  HABITIBUS. 


TRAGTATUS  QUINTUS. 

PROOEMIUM. 

Tractatus  prsesens  complectitur  doctrinam  a  D.  Thoma  traditam,  in  1,  2,  a  q.  71, 
usque  ad  89  :  vitium  ergo  generali  quadam  significatione  non  solum  moralibus,  sed 
etiam  naturalibus  rebus  tribui  soiet  :  tamen  in  proposito  solum  ad  animum  humanum 
refertur,  et  interdum  habitum  pravum,  interdum  etiam  actum  significat,  ut  patet 
ex  Auguslino,  lib.  3,  de  libero  Arbilrio,  cap.  14  :  tamen  D.  Thomas  utitur  hac  voce 
ad  significandum  habitum  tantum  ex  Augustino  etiam  lib.  de  Perfectione  justitige, 
cap.  4,  ex  quo  eliciunt  aliqui,  ut  tractatu  prsecedenti,  initio  disputationis  4,  diceba- 
mus,  habitum  malum  nondum  plene  formatum  consuetudine  et  usu  non  esse  vitium: 
unde  Aristoteles,  7,  Ethicorum,  cap.  1,  hoc  modo  videtur  distinguere  vitium  ab  in- 
continentia  ,  quod  videtur  pertinere  solum  ad  modum  loquendi :  nam  in  re  constat 
eumdem  esse  habitum ,  et  numero,  et  tempore,   et  imperfecte  acquisitum,  seu  in- 
choatum ,  et  jam  plene  formatum  et  perfectum.  Peccatum  quoque  commune  nomen 
est  rebus  naturalibus,  et  proprie  significat  actionem,  vel  defectum  monstruosum  de- 
ficientem  a  fine  a  natura  intento,  2  Physicorum,  cap.  8  :  tamen  inproposito  significat 
voluntarium  defectum  naturse  rationalis,  et  D.  Thomas  vult  solum  significare  actum, 
licet  interdum  latius  pateat  vox  peccati,  ut  statim  dicam.  Advertendum  autem  prse- 
terea  est  peccatum  et  actum  malum  coincidere  moraliler,  tamen  actum  malum  for- 
maliter  importare  defectum  in  ordine  ad  subjectum  :  peccatum  vero  defectum  recti- 
tudinis  in  ordine  ad  finem  :  quod  si  finis  sit  particularis,  in  quo  tamen  deficiat  aclio 
humana,  et  non  a  fine  ultimo,  actus  poterit  dici  peccatum  non  simpliciter,  sed  se- 
cundum  quid,  id  est,  in  genere  actionis,  etc. ,  et  hsec  peccata  nihil  referunt  in  prse- 
senti,  importat  ergo  peccatum,  de  quo  loquemur,  defectum  rectitudinis  in  ordine  ad 
finem  ultimum  :.nunc  autem  hoc  supponatur,  nam  postea  probabimus. 


ELENCHUS  QUINTI  TRACTATUS 

DE  VITIIS  ET  PECCATIS. 
DISPUTATIO  I.  DISPUTATIO  II. 

DE   ESSENTIA  ET   GRAVITATE  PECCATI,  CONTINENS         DE  PECCATO  MORTALI  ET  VENIALI,   CONTINENS 
SECTIONES  DUAS.  SECTIONES   OCTO. 

1.  Quid  sit  aciuale  peccatum.  1.  An  sit  aliquod  peccatum  mortale,  et 

2.  Quid  sit  gravitas  et  quantitas  pec-  quce  sit  ejus  gravitas. 

cati,  et  unde  sumatur.  2.  An  deformitas   proprie   constitmns 

iv.  33 


514  ELENCHUS  QUINTI  TRACTATUS. 

peccatum  mortale  sit  distincta  ab    6.  An  omnis  concupiscentia  appetitus  sit 


illa,  quam  actus  habet  ex  objecto. 

3.  An  malitia  peccati  mortalis  sit  infi- 

nita. 

4.  An  sit  aliquod  peccatum  ex  natura 
sua  veniale,  et  quce  sit  ejus  ratio. 


semper  veniale  peccatum  solum  ex 
defectu  voluntatis. 
An  et  quando  delectatio  appetitus  sit 
mortale  peccatum  ex  consensu  vo- 
luntatis. 


5.  Qualis  sit  divisio  peccati  in  mortale,    8.  An  in  potentiis  exterioribus  sit  pec- 


et  veniale. 

6.  An  peccatum veniale  possit  fierimor- 

tale. 

7.  An  in  omni  subjecto,  in  quo  potest 

esse  mortale,  possit  esse  veniale. 

8.  An  peccatum  mortale  necessario  de- 

beatprcecedere  veniale,  vel  e  contra. 

DISPUTATIO  III. 

DE   DIVISIONE  PECCATI  IN  COMMISSIONEM  ET   OMIS- 
SIONEM,  CONTINENS  SECTIONES  QUINQUE. 

1.  Qualis  sit  prcedicia  divisio ,  et  quo 

modo  ejus  membra  differant. 

2.  Utrum  de  essentia  omissionis  sit  ali- 

quis  actus  positivus. 

3.  Utrum  actus  qui  fit  eo  tempore,  quo 

omittitur  prceceptum,  et  esl  incom- 
possibilis  actui  prcecepto,  sit  pecca- 
tum. 

4.  Quo  tempore  censeatur  quis  peccare 

peccato  omissionis. 

5.  De  gravitate  omissionis,  unde  sit  su- 
menda. 

DISPUTATIO  IV. 

DE  PECCATO  EX  PASSIONE,    IGNORANTIA    ET  MALI- 
TIA,  CONTINENS  UNICAM  SECTIONEM. 

1.  An  peccatum  recte  dividatur  in  illa 
tria  membra. 

DISPUTATIO  V. 

DE  CAUSIS  PROPRIIS  ET  INTERIORIBUS  PECCATORUM, 
CONTINENS  SECTIONES  NOVEM. 

1.  An  in  voluntate  possit  esse  peccatum. 

2.  An  in  intellectu  possit  esse  peccatum. 

3.  An  veniale  et  mortale  peccatum  tri- 

buendum  sit  rationi  inferiori,  vel 

superiori. 

4.  An  in  appetitu  sensitivo  possit  esse 

peccalum  mortale. 

5.  An  possit  esse  veniale. 


catum. 
9.  An  sit  causa  alia  interna  peccati. 

DISPUTATIO  VI. 

DE  CAUSA  EXTRINSECA  PECCATI,  CONTINENS  UNICAM 
SEGTIONEM. 

1.   Utrum  Deus  sit  causa  peccati. 
DISPUTATIO  VII. 

DE   EFFECTU  ACTUALIS    PECCATI,    QUI  EST   PQENA, 
CONTINENS  SECTIONES   QUATUOR. 

1 .  Utrum  poena,  ejusque  reatus  sit  pro- 

prius  effectus  peccati  ejus  qui  pu- 
nitur. 

2.  An  peccatum  possit  esse  pcena  alte- 

rius  peccati. 

3.  Utrum  poena  peccato  mortali  debita 

sit  infinita,  et  ceterna. 

4.  An  peccatum  veniale  mereatur  ceter- 

nam  pcenam. 

DISPUTATIO  VIII. 

DE  PECCATO  HABITUALI,   QUOD  EX  ACTUALI  NASCI- 
TUR,  CONTINENS  UNICAM  SECTIONEM. 

1.  An  transacto  actuali  peccato  aliquid 
kabituale  in  anima  maneat,  quod 
vere  sit  peccatum,  quid  sit  illud. 

DISPUTATIO  IX. 

DE  PECCATO  ORIGINALI,  CONTINENS  SEGTIONES  SEX. 

1 .  An  sit  originale  peccatum. 

2.  Quid  sit. 

3.  De  causis  peccati  originalis. 

4.  An peccatum  originale  ad  omnes  Adce 

filios  derivetur. 

5.  Quos  defectus,  vel  poenas  contrahamus 

in  hac  vita  ratione  peccati  origina- 
lis. 

6.  Quce  pcena  respondeat  originali  pec- 

cato  in  vila  futura. 


TBACTATUS  QUINTUS. 


DE  VITIIS  ET  PECCATIS. 


DISPUTATIO  I. 

DE  ESSENTIA  ET  GRAVITATE  PECCATI. 

Ut  heec  tota  materia  breviter  comprebenda- 
tur,  notandum,  tametsi  supra  dictum  sit,  no- 
men  peccati  ad  actum  moralem  pertinere  : 
latius  tamen  interdum  patere  rationem  ejus  : 
distingui  enim  solet  a  tbeologis  peccatum  in 
actuale  et  babituale  :  actuale  propter  conver- 
sionem  et  moralem  malitiam,  quas  supra  ex- 
plicavimus,  adjunctam  babet  inordinationem 
quamdam  a  Deo  ultimo  fine,  ratione  cujus 
preecipue  a  tbeologis  consideratur,  et  peccatum 
nominatur,  ut  1,  2,  queest.  71,  art.  6,  ad  5. 
D.  Tbomas  advertit,  boc  autem  peccatum 
quatenus  conversio  est ,  babitum  seu  vitium 
generat,  quod  vere  peccatum  non  est,  quia 
per  se  non  avertit  a  Deo  bominem  in  quo 
inhseret ,  ut  dicemus  :  ut  tamen  ,   peccatum 
actuale  aversio  est  a  Deo  ultimo  fine,  quod- 
dam  babituale  peccatum  in  anima  relinquit , 
a    quo    transacto    actu    denominatur   homo 
peccare ,  ut  infra  patebit  :  et  hoc  habituale 
peccatum,  aut  propria  voluntate  contrahi  po- 
test,  et  dicitur  personale:  aut  aliena,  et  dicitur 
originale  peccatum.  Ergo  de  actuali  peccato 
tanquam  fonte  agendum  nobis  est :  postmodum 
vero  de  habituali,  personali  et  originali,  quia 
illa  participant  rationem  verse  culpee,  et  veluti 
effectusquidam  sunt  actualispeccati.  De  ratione 
autem  generali,  et  communi  horum  omnium 
solum  hoc  videtur  considerandum  in  eo  conve- 
nire,  quod  omnia  continent  aversionem,  vel 
deordinationem  voluntariam  ab  ultimo  fine, 
reliqua  omnia  in  singulis  peccatis  melius  expli- 
cabuntur :  de  habitibus  autem  vitiosis  D.  Tho- 
mas  in  tota  prima  secundee,  nihil  dixit  prseter 
ea,  quee  in  preecedenti  tractatu  notavimus. 


SECTIO  I. 

Quid  sit  actuale  peccatim. 

1.  Prima  propositio.  —  Prima  propositio. 
Peccatum  est  actus,  seu  transgressio  libera  di- 
vinee  legis  :  in  hac  definitione  in  se,  omnes 
conveniunt  cum  D.  Thoma  et  Magistro,  d.  35_, 
et  sumitur  ex  Ambrosio,  libro  de  Paradiso, 
cap.  8,  Augustino,  22,  contra  Faustum,  c.  27. 
Nam  quod  ait  ipse,  dictum,  factum,  vel  concu- 
pitum,  nomine  actus  voluntarii  comprehendi- 
mus.  Idem,  lib.  2,  de  Gonsensu  Evangelista- 
rum,  cap.  4_,  et  lib.  cle  duabus  Animabus  con- 
tra  Manich.  ,  cap.  H,  et  1  Retractationum, 
cap.  \k,  peccatum  ait  esse  voluntatem faciendi, 
quod  justitia  vetat,  nomine  justitice  legem  si- 
gnificans,  actus  ergo  dicitur  peccatum,  ut  illud 
ab  liabituali  peccato  distinguamus  :  liberum, 
ut  a  peccato  naturse  separetur,  et  hoc  modo 
dicit  D.  Augustinus,  lib.  3,  de  libero  Arbitrio, 
cap.  15  et  sequentibus,  non  esse  peccatum, 
nisi  sit  voluntarium  :  et  lib.  de  Perfectione 
justitise,  responsione  4,  et  de  Vera  religione, 
capit.  14-,  de  Natura  et  Gratia,  cap.  67,  etlocis 
citatis,  docet  libertatem  esse  de  ratione  peccati : 
Ambrosius ,  lib.  7,  de  Cain  et  Abel,  cap.  7,  et 
in  Psalm.  40,  Epipbanius,  hseresi  16,  liberum 
arbitrium  dicit  esse  auctorem  peccati,  quod 
infra  latius  dicemus ,  in  disput.  6,  et  ratio  su- 
mi  debet  ex  dictis  de  malitia  morali  supra  : 
est  enim  moralis  privatio  vel  bonestatis,  vel 
rectitudinis  debitse  ad  ultimum  finem,  non  est 
autem  moralis  privatio,  nisi  ubi  adesse  potest 
obligatio  et  debitum  :  non  est  autem  obligatio 
et  debitum  nisi  ubi  libertas  :  quia  qui  necessa- 
rio  agit,  neque  indiget  lege,  neque  propter 
transgressioiiem  ejus,  juste  puniri  posset:  vide 
Augustinum,  libro  de  Gratia  et  libero  Arbitrio, 
cap.  2,  etEpist.  46,  ad  Valent.,  et  de  Gorrup- 
tione  et  Gratia,  fere  per  totum.  Quia  autem 
duobus  modis  contingit  actum  esse  liberum, 


DE  ESSENTIA  ET  GRAVITATE  PECCATI. 
vel  per  alium  :  definitio  ab     significat  sacra  Scriptura,  cum  dicit  peccato- 


516 

scilicet  per  se, 
utroque  modo  abstrahit  ut  comprebendatur 
etiam  actio  exterior.  Reliqua  definitionis  pars 
distinguit  actum  peccati  ab  actu  virtutis,  et 
indifferenti.  Dicitur  autem  contra  legem  Dei , 
non  quia  transgredi  leges  bumanas  non  sit 
etiam  peccatum,  sed  ad  indicandum  defectum 
peccati  potissime  sumi  in  ordiue  ad  Deum,  et 
ad  comprebendendum  leges  omnes  :  nam  ideo 
transgressio  cujuscumque  legis  peccatum  est, 
quia  ibi  includitur  transgressio  legis  divinee 
naturalis ,  sicut  nulla  est  potestas  nisi  a  Deo, 
ita  nulla  lex  obbgat  nisi  in  virtute  divinee 
legis. 

2.  Objectio  prima.  —  Sed  contra  est  primo, 
quia  heec  definitio  neque  peccato  omissionis, 
neque  veniali  convenit,  quia  illud  non  est  ac- 
tus,  et  hoc  non  est  contra  legem.  Respondeo 
primo  actum  non  pertinere  ad  formale,  sed 
materiale  peccati,  omissio  autem  fere  semper 
fundatur  in  aliquo  actu,  licet  per  se  et  forma- 
bter  nonsit  de  essentia  ejus.  Secundo  ideo  dixi 
esse  actum,  vel  transgressionem,  ut  compre- 
benderem  omnem  preevaricationem  et  inobe- 
dientiam  divinee  legis  :  actualem  tamen ,  et 
voluntariam,  sive  in  agendo,  sive  in  non  agen- 
do  :  aliter,  et  bene  respondet  D.  Thomas,  ut 
licet  videre  in  illo,  1,  2,  q.  73,  art.  1.  De  pec- 
cato  veniali  nunc  breviter  dicitur,  sicut  analo- 
gice  est  peccatum,  ita  aualogice  defiuitionem 
peccati  convenire  illi  ,  ut  suo  loco  dicemus, 
disput.  2,  sect.  4. 

3.  Objectio  secunda.  —  Sed  contra  secundo 
ex  Gregorio  II,  dist.  34  et  36,  ubi  negat  pecca- 
tum  esse  actum  ,  vel  aliquid  simplex,  sed  est 
(inquit)  quoddam  complexe  significabile,  scilicet 
agere  contra  legem,  ex  D.  Augustino,  lib.  1, 
de  libero  Arbitrio,  cap.  ultimo,  dicente  pecca- 
tum  esse  neglectis  rebus  eeternis,  temporalia 
sectari.  Idem  fere  lib.  83,  qusest.  30.  Funda- 
mentum  ejus  est,  quia  non  probibetur  actus, 
sed  agere.  Hoc  vero  nibil  ad  rem  facit  :  nam 
quidquid  est,  sive  simplex  sit,  sive  composi- 
tum,  tamen  suo  modo  unum  est,  quod  incom- 
plexe  potest  et  debet  concipi  et  significari,  ut 
peccatum  significatur  nomine  furti,  vel  simi- 
lium :  quod  autem  isto  modo  concipitur,  po- 
test  sic  definiri  :  vere  ergo  dicitur  peccatum  : 
seu  quod  subest  huic  nomini,  esse  actum  :  li- 
cet  peccare  sit  agere.  Yide  Gajetanum,  citato 
art.  1,  qucest.  73. 

4.  Secunda  propositio.  —  Secunda  proposi- 
tio.  Peceatum  ut  sic,  est  quoddam  malum 
morale  :  id  cst,  mabim  rutionalis  naturee,  ut 
ratione  utitur.  Est  communis  tbeolosorum,  et 


res  fieri  simiies  jumentis  insipientibus,  psalm. 
48,  et  ideo  habere  auimam  suis  ,  2  Petr.  2, 
unde  Augustinus ,  1  ad  Simplic,  queest.  2. 
Propterea  dicit  peccatum  esse  hominis  deordi- 
nationem  et  perversitatem,  et  ralio  est,  nam 
peccatum  formale  est  contra  legem  :  ergo  con- 
tra  rectitudinem  rationis  :  ergo  morale  ma- 
lum.  Loquor  autem  formaliter,  quia  peccatum 
defectum  significat,  et  ideo  propria  forma  ejus 
est  deformitas,  ut  patet  ex  dictis. 

5.  Tertia  propositio.  —  Quod  peccatum  sit 
injuria  et  offensa  Dei,  lib.  7,  de  G-ratia,  c.  14, 
a  num.  46.  —  Tertia  propositio.  Peccatum  es- 
sentialiter  etiam  includit  deordiuationem  ali- 
quam  ab  ultimo  fine.  Est  certa,  nam  propte- 
rea  in  Scriptura  peccatum,  ut  lib.  7,  de  Gratia, 
cap.  14,  a  num.  46,  probamus,  dicitur  offensio 
Dei,  impietas,  etc.,Isai.  1,  Jerem.  2,  Psal.  13, 
et  punitur  :  quod  etiam  ex  parte  Pbilosophi 
cognoverunt,  ut  patet  apud  Aristotelem  10, 
Etbicorum ,  eap.  8  ,  et  apud  Piatonem ,  in 
Phsedone  :  et  ratio  est,  quia  peccatum  forma- 
liter  significat  defectum  rectitudinis  debitse 
operationis  humanse  in  ordine  ad  finem  :  heec 
autem  rectitudo  preecipue  attenditur  circa  ul- 
timum  finem.  Confirmatur  :  nam  lex  est  re- 
gula,  quee  preescribit  homini  modum,  quem 
servare  debet  in  suis  operibus,  ut  ad  finem  ul- 
timum  perveniat :  ergo  hoc  ipso,  quod  pecca- 
tum  est  deordinatio  a  fine  ultimo,  est  nonnulla 
injuria  ipsius  legislatoris.  Unde  ad  Roman., 
2 :  Per prcevaricationem  legis  Deum  inhonoras: 
nam  qui  peccat  virtute  saltem,  non  vult  habe- 
re  Deum  pro  ultimo  fine  in  lllo  actu,  sed  hoc 
ipsum  est  deordinatio  queedam  :  ergo.  Vide  D. 
Tbomam,  citato  loco,  et  1  part.,  queest.  48, 
art.  6,  et  2,  2,  queest.  10,  art.  3. 

6.  Ex  dictis  defmitur  dubium,  quodCajeta- 
nus  eodem  loco  disputat,  an  peccatum,  eo  ipso 
quod  contra  rationem  est,  sit  aliquo  modo  con- 
tra  Deum,  et  definit  esse  :  quod  principium 
verum  est  de  peccato  mortali,  nam  veniah 
solum  analogice  inconvenit,  ut,  disputatione 
sequenti,  sect.  4,  melius  exponetur.  Addendum 
solum  est  non  oportere  hoc  loco  distinguere  de 
Deo,  ut  finis  naturalis  est,  vel  supernaturalis, 
quia  solum  agimus  de  peccato  actuali,  hujus- 
modi  autem  peccatum  semper  continet  deor- 
dinationem  a  fine  naturali,  a  supernaturali 
vero  consecutione  quadam :  tum  quia  pecca- 
tum  contra  legem  naturee  est  etiam  contra  le- 
gem  gratiee,  et  virtutes  infusas:  tum  etiam 
quia  supernaturalis  beatitudo  sine  nalurali 
rectitudine  consistere  non  potest  :  si  autem 


DTSPUTATIO 
peeeatum  sit  directe  contra  legeru  supernatu- 
ralem.  prinio  avertit  a  fine  supernaturali.  ex 
consequenti  vero  a  naturali.  quia.  ut  supra 
dictum  est.  tale peccatum  aliquo  modo.  scilicet 
concomitanter.  est  contranaturalem  rationem. 
quia  ha?e  vetat  defieere  a  Deo  fine  supernatu- 
rali  debite  proposito. 

7.  Sed  qua?ret  aliquis.  qua?  inordinatio  sit 
magis  essentiahs  peceato.  illane  qua?  sumitur 
ex  ordine  ad  rationem ;  an  illa  qua?  siunitur 
ex  ordine  ad  ultimum  finem :  ratio.  et  interro- 
gatio  supponit  has  inordinationes  esse  chstine- 
tas.  quod  non  est  certurn.  sed  in  disputatione : 
tamen  quia  saltem  ratione  differunt.  dico  bre- 
viter.  sicut  actus  virtutis.  ut  respicit  boDiun 
objectum.  bonus  est.  et  inde  habet  debitiun 
ordinem  ad  ultimuni  finem.  ex  quo  denomina- 
tur  s_.  ita  actus  peccati  ex  deformi- 
tate  ad  rectam  rationem  proprie  dicitur 

~ero  dicitur  ex  earentia  rec- 
titudinis  ad  ultimiun  finem.  quod  patet  ex  usu 
omnium  loquentium  de peccato.  et  ex  his  qua?. 
initio.  dixhnus  de  notione  ejus.  et  quia  supre- 
mus  defectus  actus  humani  est,  qui  sumitur  in 
ordine  ad  Deuru.  et  ultimum  finem  :  peccatum 
autem  est  supremus  defeetus  creatura?  ratio- 
nalis. 

8.  Sed  contra.  Nam  si  quis  cognosceret  ac- 
tum  aliquem  esse  contra  reetaru  ratiouem.  ut 
tamen  invincibuiter  ignoraret  Deurn.  ille  pec- 
caret  coutra  rectam  rationem.  et  tamen  nihil 
inordinatum  ageret  contra  ultimum  finem, 
quia  ubi  non  est  voluntas.  ibi  uon  est  morahs 
deforniitas.  et  ubi  est  ignorantia  invineibilis. 
non  est  voluutas.  Respondeo  quidquid  sit.  an 
talis  ignorantia  sit  possibilis.  tamen  illa  posita. 
actus  malus  etiam  careret  iho  ordine.  quem 
habere  debet  ad  ultimum  finem.  et  hoc  non 
pendet  excognitione.  veivohmtate  operantis. 
quia  intrinsece  et  essentialiter  convenit  hoc 
actui  rnalo.  ut  malus  est :  sicut  e  coutra.  actus 
vhtutis  ratione  saae  honestatis  habet  rectitudi- 
nem  debitam  ad  ultimum  finem.  hcet  ab  ope- 
rante  non  referatur.  vel  etiam  non  coguosca- 
tor.  AUam  qiuestionern  tractat.  ibidem.  Caje- 
tanus  .  quid  sit  magis  de  esseutia  peccati 
aversione  an  conversio  :  et  definit  conversio- 
nem  esse  magis  necessariam .  qua?  tamen  nobis 
non  est  necessaria.  nam  dicendum  est.  conver- 
sionem  esse  materiale  peccati.  aversionem  vero 
esse  formale.  rehqua  quce  hic  dici  poterant  de 
specificatione  et  distinctione  specifiea  peccato- 
rum.  petenda  sunt  ex  dictis  snpra.  de  malitia : 
aliquid  tameu  de  peccatis  mortalibus  addemus. 
disputatione  sequeuti. 


I.  5ECTI0  n. 


517 


5ECTI0  II. 


Qnid  sit  tt  quaniitas  peccati.  etunde 

sumatur. 

i.  2  :    'r.sione.  —  ffotaiu 

sccunda  de  quadrupUci  fuani  peceaH. — 

Supponendmn  primo  est  ahquam  esse  in  pec- 
cato  gravitatem.  vel  quantitatem.  quod  ex 
modo  loquendi  patet  in  Scriptura.  Apoc.  14, 
ielid  .  etc. .  Deuter.  21 .  quam- 
:  ti  .  ete,.  itempatet.  quiaproprie- 

tates.  vel  deordinationes  quantitatis  peccato  tri- 
buuntiu".  ut  esse  magnum.  vel  parvuni :  a?qua- 
le.  vel  ina?quale.  qua?  omnia  per  metaphoram 
intelhgenda  sunt.  eo  modo  quo  dicimtiu"  in 
quahtatibus.  Adverte  vero  secimdo.  quod  in 
peccatis  quadruplex  quantitas  cousiderarj  po- 
test  ad  modum.  quo  calor  abstrahendo  ab  omni 
intensione  habet  primo  certam  quantitatem 
perfectionis  essentialis.  Seeunda  quantitas  est 
quasi  multitudinis.  utciunphues  rationes  pec- 
catorum  in  eodem  actu  conjimguntur.  qua? 
omnia  patent  ex  usu  loquendi  et  ex  sufficienti 
enumeratione. 

2.  De  j  — Tertio  ex  dictis 

facile  colligitur.  unde  metienda  sit  quantitas 
peccati.  prima  enim.  qua?  ad  essentiam  perti- 
net.  inde  mensiuatiu?,  unde  oritur.  scilicet 
proxime  ex  bono  quo  privat:  remote.  et  quasi 
exradice.  ex  objecto.  ut  D.  Thomas.  1 . 2,  q.  "  . 
art.  3.  docuit :  ex  quo  principio  definit  ipse. 
art.  4.  illud  peccatum  graiins  esse.  quod  per- 
fectiori  virtuti  opponitur.  In  quo  advertere 
oportet  eidem  vhtuti  plura  peccata  specie  di- 
versa  posse  esse  contraria.  ut  justitia?  furtuiu. 
et  homicidiiun.  etc.  non  est  ergo  intelligen- 
dum  ornnia  peecata  contraria  virtuti  perfectio- 
ri.  esse  in  specie  sua  graviora,  quam  peecata 
contraria  vhtuti  inferiori.  sed  intelligendiun 
est  peccata  ex  genere  suo  esse  graviora.  quae 
mehori  virtnti  contrariantiu?  proprie  utendo 
nomine  ffeaeris,  atque  adeo  maximum  pecca- 
tum  contrarium  mehori  vhtuti  esse  majus 
maximo  contrario  inferiori.  Contiugere  tamen 
potest  ahquod  peccatnm  contrarium  inferiori 
-virtuti  esse  in  specie  sua  majus.  quam  ahquod 
aliud  contrarium  superiori  virtnti,  ut  fornica- 
tio  est  majus  peceatum  quam  furtum.  et  ratio 
est.  quia  unum  peccatum  non  destruit  totam 
unamvututem.  sed  quasi  particulam  ejus.  et 
ideo  si  peccatum  minimum  quid  destruat  in 
superiori  virtute.  ahud  vero  destruat  maxi- 
mam  perfectionem  inferioris  virtutis,,  hoc  erit 


518 


DE  ESSENTIA.  ET  GRAYITATE  PECGATI. 
ut  furtum,  quod  solum    qusedam  peccatorum,  quse  a  D 


exspecie  sua  majus 
destruit  aequalitatem  in  rebus  exterioribus  re- 
manentem,  quod  minoris  momenti  est,  quam 
destruere  castitatem.  Sed  contra :  nam  minima 
rectitudo  nobilioris  virtutis,  ut  justitiee,  est 
majoris  momenti,  quam  maxime  inferioris. 
Respondeo  negando  antecedens,  nam  imo  se- 
cundum  rectam  prudentiam,  quee  debet  esse 
judex  hujus  existimationis  ,  actus  inferioris 
virtutis  soepe  est  nobilior. 

3.  Sed  quseret  aliquis  in  vitiis,  quee  oppo- 
nuntur  eidem  virtuti  per  excessum  et  defec- 
tum,  unde  intelligemus,  quod  sit  majus  in  sua 
specie,  quia  ipsum  positivum,  quo  privant, 
non  potest  esse  rectum,  et  in  hujusmodi  lege, 
verbi  gratia,  vitium  per  excessum  est  majus, 
in  liberalitate  vero  vitium  per  defectum  est 
majus.  Respondeo,  in  genere  dici  potest  ex 
Aristotele  6,  Ethicorum,  cap.  6  et  7,  in  his  vi- 
tiis  illud  esse  majus,  quod  magis  destruit  rec- 
titudinem  virtutis  cui  opponitur  :  possumus 
autem  advertere  quasdam  virtutes  per  se  ordi- 
nari,  ut  cohibeant  hominem,  ut  humilitas  : 
alias  vero  ut  magis  impellant,  ut  liberalitas.  In 
prioribus  virtutibus  peccatum  per  excessum 
est  majus;  in  posterioribus  peccatum  per  de- 
fectum  ,  cujus  signum  est  manifestum,  quia 
tale  vitium  semper  est  tali  virtuti  magis  dissi- 
mile,  ut  avaritia  liberalitati  magis  quam  pro- 
digalitas. 

4.  Bpiritualia  et  camalia  in  hac  prima 
quantitate  comparantur . — Ex  hoc  eodem  prin- 
cipio  definit  D.  Thomas,  in  ea  quaest.  73,  a.  5, 
ex  D.  Gregorio,  peccata  spiritualia  esse  gravio- 
ra  carnalibus  :  quod  eodem  modo  interpre- 
tandum  est,  ex  genere  suo,  sicut  preecedens 
doctrina:  peccata  enim  spiritualia  ex  genere 
suo  graviora  sunt,  non  tamen  singulse  species 
peccatorum  spiritualium  excedunt  singulas  spe- 
cies  peccatorum  carnalium  :  imo  in  genere  lo- 
quendo,  quoad  multas  conditiones  sunt  peccata 
carnalia  graviora,  quarum  una  illa  est,  quia 
sunt  magis  turpia,  et  ideo  majorem  inurunt 
infamiam,  ut  D.  Thomas,  citato  articulo  ad 
septimum,  adnotavit,  et  indicat  etiam  Grego- 
rius,  et  Augustinus  1,  Soliloquiorum,  cap.  10, 
quomodo  autem  non  semper  peccatum,  quod 
est  turpius  :  sit  etiam  gravius,  docet  bene  di- 
vus  Thomas,  2,  2,  qusest.  119,  art.  2,  ad  2,  et 
qusest.  142,  art.  4. 

5.  De  secunda  quantitate  peccati  allata  n.  1. 
— Quare  quoad  secundam  gravitatem  peccati 
dico  oriri  eam  ex  illis  circumstantiis,  quse  spe- 
ciem  non  mutant,  et  quoadhoc  eadem  est  ratio 
de  peccato  quee  de  malitia  :  quare  conditiones 


Thoma  inter 
causas  peccati  enumerantur  ,  ut  ignorantia, 
passio  et  malitia,  et  peccatum  augere  possunt, 
quo  circumstantiarum  numero  continentur  , 
fere  enim  omnes  illee  reducuntur  ad  circum- 
stantiam  quomodo  :  et  ratione  etiam  hujus  gra- 
vitatis  efficitur  ssepe,  ut  peccatum  ex  specie 
sua  minus  grave,  sit  simpliciter  majus,  quam 
aliud  :  et  ratio  est,  quia  licet  gravitas  essentia- 
lis  preecipua  sit,  tamen  illa  etiam,  qusa  ex  cir- 
cumstantiis  sumitur,  tanti  est  in  materia  mo- 
rali,  ut  interdum  plus  conferat  secundum  pru- 
dentem  existimationem  ad  peccati  augmentum 
morale,  quam  ipsum  objectum.  Dices :  nun- 
quam  in  naturalibus  contingit,  ut  res,  quse  in 
essentia  specifica  est  minus  perfecta,  in  indi- 
viduo  sit  perfectior  propter  circumstantiam. 
Respondeo  primo  :  multi  hoc  negant,  ut  patet 
in  ccelo  comparato  ad  multa  animalia,  et  ratio 
reddi  potest,  quia  absoluta  perfectio  ereaturse 
non  ex  sola  substantia,  sed  etiam  ex  accidenti- 
bus  magna  ex  parte  constat,  ut  D.  Thomas, 
prima  parte,  qusestione  quinta,  articulo  sexto, 
docet.  Respondeo  secundo  :  licet  physicse  spe- 
cies  maneant  in  individuo,  tamen  in  ordine  ad 
mores  et  usus  hominum  in  individuo  indi- 
cantur  melius  propter  accidentia,  ut  patet  in 
argento  comparato  ad  aurum:  in  proposito 
ergo  malitia,  qua  physice  videtur  esse  in  es- 
sentia  perfectionis  speciei.  in  individuo  pro- 
pter  accidentia  est  simpliciter  deterior  in  or- 
dine  ad  mores  hominum.  Cujus  signum  etiam 
est,  quia  secundum  rectam  prudentiam  tale 
peccatum  existimatur  majoripcena  dignum. 

6.  Detertia  quantitate  peccati  positan.  2. — 
De  tertio  gravitatis  genere,  nihil  aliud  dicen- 
dum  est,  quam  illam  ex  circumstantiis,  quee 
speciem  mutant  ,  oriri  :  ex  quo  etiam  fit,  ut 
peccatum  ex  objecto  levius ,  propter  hanc 
quantitatem  censeatur  simpliciter  gravius  : 
quare  heec  omnia  pensanda  sunt,  ad  ferendum 
judicium  de  gravitate  peccati,  et  illud  preete- 
rea  in  his  praecipue,  quse  ex  jure  positivo  pen- 
dent  :  quam  scilicet  vim  habet  prseceptum 
impositum,  et  quam  obligationem  legislator 
potuerit  et  voluerit  imponere,  quod  partim  ex 
materia,  partim  ex  forma,  et  verbis  legis  colli- 
gendum  est. 

7.  Exhis  tandem  facile  evertitur  Stoicorum 
error,  qui,  ut  refert  Cicero,  3  et  4,  de  Finibus, 
et  latius  paradoxo  3  et  4,  dixerunt  omnia  pec- 
cata  esse  paria,  quos  secutus  est  postea  Cy- 
prianus,  teste  Augustino,  de  Hsaresibus,  in  82, 
et  videtur  favere  D.  Basilius,  in  Queestionibus 
brevioribus,  in  293,  dicens  in  Testamento  no- 


DISPUTATIO 
vo  nusquam  peccatorum  distinctionem  majo- 
rum  ac  minorum  reperiri,  contra  quem  erro- 
rem  disputat  Augustinus  supra,  et  epistola  29, 
ad  Hieronymuni,  et  Hieronymus,  lib.  2,  contra 
Jovinianum,  et  epistola  ad  Celantiam,  et  ex 
Scriptura  patet  quaedam  peccata  esse  majora, 
qureclamminora,  Matth.  5,  avers.  19,  Joan.  19: 
Qui  me  tradidit  tibi  majus  peccatum  Jialet,  et 
Ezechiel,  16,  vers.  47,  et  experientia  atque 
ratione  constat,  quia  cum  gravitas  peccatorum, 
et  tam  multis  jam  enumeratis  insurgat,  quee 
non  seque  in  omnibus  peccatis  reperiuntur, 
constat  non  omnia  esse  paria.  Ratio  etiam  D. 
Thomae  1,  2,  qusest.  73,  art.  2,  optima  est, 
quia  non  omne  peccatum  omnem  ordinem  et 
rectitudinem  rationis  destruit :  et  hoc  sensu 
ait ,  peccatum  non  esse  puram  privationem  : 
non  quia  necessarium  sit  omne  peccatum, 
prsecipuequoadformale  ejus,  aliquidpositivum 
continere,  nam  tota  peccati  deformitas  privatio 
est,  et  vere  potest  dari  pura  omissio,  de  qua, 
disp.  seq.,  sed  quia  nullum  peccatum  con- 
trarium  est  omni  rectitudini  rationis,  sed  aliud 
rectitudini  solum  justitiee,  aliud  solum  tempe- 
rantise,  etc,  quia  igitur  non  totum  bonum 
tollit,  ideo  est  non  pura,  id  est,  non  to- 
talis  privatio.  Ex  quo  evidenter  sequitur  posse 
esse  magis,  vel  minus  gravem,  sicut  etiam 
perspicuum  est,  plura  peccata  destruere  ma- 
gis  rectitudinem  rationis  ,  quam  unnm,  et 
consequenter  esse  minus  malum. 

8.  Rationes  Stoicorum  omitto  ,  neque  D. 
Basilius  contrarium  sentit,  homilia  enim  d2, 
ex  Variis,  et  homilia  in  Psalm.  7,  et  in  44, 
aperte  docet  fidei  veritatem :  quare  ille  liber 
qusestionum  multis  non  probatur  tanquam 
Basilii.  Alii  dicunt  illa  verba  fuisse  inducta  ab 
heeretico,  vel  incipienti :  vel  certe  Basilium  so- 
lum  docere  Evangelium  non  attulisse  distinc- 
tionem  peccatorum  ,  non  tamen  dicit  eam 
abstulisse  :  vel,  quod  verisimilius  est,  vult 
perfectionem  legis  Evangelicee  a  nobis  requi- 
rere,  ut  peccata  omnia  diligenter  caveamus, 
et  quoad  hoc  nullam  distinctionem  faciamus 
peccatorum  majorum,  vel  minorum  :  quam 
tamen  ipse  indicat,  queest.  4,  in  eodem  libro, 
et  eodem  modo  Hieronymus,  in  Epistola  citata 
ad  Celantiam,  ubi  ex  professo  constituit  in 
sequalitatem  peccatorum,  dicens  in  quolibet 
gradu  eequale  peccatum  esse  vel  prohibita  acl- 
mittere,  vel  justa  non  facere  :  solum  enim  vult 
ista  omnia  preecepta  Bequaliter,  id  est,  sine 
distinctione  personarum  omnes  obligare. 


II.  SECTIO  I. 


519 


DISPUTATIO  II. 

DE   PECCATO  M0RTALI  ET  VENIALI. 

In  disputatione  prsecedenti,  nonnullas  divi- 
siones  peccati  explicatas  reliquimus,  quia  faci- 
liores  erant,  nunc  tres  preecipue  supersunt  co- 
gnoscendee  et  exponendae ,  quee  ad  cognoscen- 
dam  peccati  essentiam  et  gravitatem  necessa- 
riee  sunt.  Prima  est  ea,  quam  proposuimus,  in 
qua  peccati  deformitas  erit  radicitus  explican- 
da :  de  qua  divus  Thomas,  1,  2,  qusest.  73, 
art.  5,  et  qusest.  88  et  89;  nos  vero  de  tota  re 
hkVdicemus. 

SECTIO  I. 

An  sit  aliquod  peccatum  mortale,  et  quw  sit  ejus 
gravitas. 

1.  Prima  propositio  dari  peccatum  mortale 
— De  quidditate  ejus  prima  sententia. — Prima 
propositio.  Certum  est  de  fide  multa  dari  pec- 
cata  mortalia.  In  hac  conveniunt  catholici 
omnes  et  heeretici,  ut  patet  ex  illis  locis,  in 
quibus  peccatum  vocatur  mors  animse,  Matth. 
18  et  19,  ad  Roman.  8,  ad  Galatas  5, 1,  Joan. 
8 :  Qui  non  diligit,  manet  in  morte.  In  expli- 
canda  autem  hujus  peccati  ratione,  est  magna 
dissensio,  et  omissis  heereticis,  cum  quibus  dis- 
putabimus,  sect.  4,  prima  sententia  est  pecca- 
tum  mortale  esse  illud,  cui  eeterna  pcena  lege 
Dei  debetur,  quam  putat  probatiorem  Scotus  2, 
d.  21,  et  ea  uti  videtur  D.  Thomas,  supra,  et 
Augustinus,  t.  9,  in  Joan.,  et  Enchirid.,  c.  64, 
quee  sententia  verum  quidem  dicit  a  posteriori : 
non  tamen  explicat  rationem  peccati  mortalis, 
mortale  enim  est  non  quia  talipcenapunitur: 
perjurium  enim  est  peccatum  mortale,  licet 
non  puniretur  a  Deo,  et  deemones  peccata  mor- 
talia  committunt,  quee  non  puniuntur  novis 
pcenis. 

2.  Secunda  sententia.  —  Tertia  sententia 
verior. — Secunda  sententia  affirmat  peccatum 
esse  mortale,  quia  divino  praecepto  adversatur, 
ita  Scotus,  supra,  et  Gabriel,  2,  dist.  2.  Quod 
si  objicias  hoc  esse  commune  omni  peccato, 
respondet  Scotus  solum  peccatum  mortale  esse 
verum,  ut  solum  peccatum ;  et  reliqua  non  esse 
contra  preeceptum,  sed  contra  consilium,  quod 
non  esse  recte  dictum  infra  demonstrabitur  : 
et  ideo  Adrianus,  quodlib.  7,  queest.  3,  expli- 
cans  hoc,  dicit  peccatum  mortale  esse  contra 
preeceptum  in  re  gravi,  quod  licet  in  re  forte 


mo 


DE  PECCATO  MORTALI  ET  VENIALI. 


verum  sit,  tamen  non  explicat  istius  peccati 
rationem.  Tertia  sententia  est  D.  Thomee,  qui 
istius  peccati  rationem  in  duobus  ponit ,  in 
aversione  scilicet  peccantis  ab  ultimo  fine  vero, 
qui  Deus  est,  et  conversione  ejusdem  ad  crea- 
turam  tanquam  ad  ultimumfinem,  juxtaquam 
sententiam. 

3.  Secunda  propositio  pro  tertia  sententia. 

— Secunda  propositio  est.  Mortalis  peccati  de- 

formitas  in  hoc  consistit,  quod  per  illud  vir- 

tualiter  et  moraliter  plus  amat  peccator  crea- 

turam,  quam  Deum.  Colligitur  heec  conclusio 

ex  illo  Joan.  10  :  Qui  diligit  patrem  plus  quam 

me,  non  est  me  dignus,  id  est,  ( ut  exponunt 

sancti)  qui  ob  amorem  patris  preecepta  mea 

transgreditur ;  Joan.  12:   dilexerunt  gloriam 

hominum  plus  quam  Dei,  quod  colligit  Evan- 

gelista,   quia  timore  humano  non  audebant 

confiteri  Christum,  quem  cognoscebant,  Jerem. 

2,  dereliquerunt  fontem  aquce  vivce,  et  fode- 

runt  sibi  cisternas,  etc,  et  ad  Philippenses  3, 

quorum  Deus  venter  est;  ad  Galatas  5,  ideo  ava- 

ritia  dicitur  idolorum   servitus.   tdem  potest 

colligi  ex  Tridentino,  sess.  6,  cap.  5;   Augus- 

tinns  3,  de  libero  Arbitrio,  c.  24,  peccatorem 

(ait)  velie  sibi  esse  Deum,  juxta  illud,  eritis 

sicut  dii;  idem  10,  deTrinitate,  cap.  10  et  14, 

de  Civitate,   cap.  24,'etlib.  21,   cap.   26,  et 

lib.  83,  q.   30,  Chrysostomus,  homil.  13,  ad 

Philipp, ;  conveniunt  fere  theologi,  et  divus 

Thomas,  1,  2,  q.  53,  et  2,  2,  q.   34,  art.  3,  et 

q.  7,  de  Malo,  a.  9,  Bonaventura,  in  2,  d.  42, 

art.  2,  Albertus,  q.  3,  Durandus,  q.  6,  Cajeta- 

nus,  1,  2,  q.  1,  art.  5,  et  videri  potest  Richar- 

dus,  lib.  de  Distinct.  peccati  mortalis  a  veniali. 

Ratione  probatur,  quia  per  peccatum  mortale 

homo  avertitur  a  Deo,  secundum  fidem  :  ergo 

non  habet  ultra  Deum  pro  ultimo  fine  :  ergo 

sua  voluntate  aliquid  virtute  dilexit  tanquam 

ultimum  finem  :  ac  proinde  super  omnia.  Se- 

cundo,  qui  mortaliter  peccat,  non  diligit  Deum 

super  omnia,  dicitur  enim  Joan.  15  :  Qui  dili- 

git  me,  mandata  mea  servabit:  ergo  aliquid 

preeter  Deum  diligit  super  omnia:  quianecesse 

est  amorem  hominis  esse  in  aliqua  re  positum, 

juxta  ea  quae  diximus,  dispt.  1,  de  ultimoFine, 

intract.  1.  Tertio,  ex  effectibus  peccati  mora- 

liter  id  potest  probari :  propterea  enim  est  ir- 

reparabile  humanis  viribus,  quia  ipsum  finem 

universalem  toliit,  qui  est  totius  boni  priaci- 

pium,  et  prseterea  etiam  illi  est  injunctapoena 

seterna,  ut  supra  diximus.  Ex  quibus  intelligi- 

tur,  quomodo  mortale  peccatum  clicatur  cha- 

ritati  contrarium :  non  enim  contrarietas  phy- 

sica,  sed  moralis:  eo  modo,  quo  gravis  injuria 


est  contraria  amicitiee,  et  eam  dissolvit,  et 

prseterea,  quia  forte  privat  actum  speciali  ho- 

nestate  charitatis,  ut  infra  dicemus.  Ex  dictis 

etiam  fit,  non  quamcumque  deordinationem, 

quee  circa   Deum  ipsum  proxime  versari  po- 

test,  ad  peccatum  mortale  pertinere  :  ut  patet 

in  odio  Dei  indeliberato,  sed  solum  illam,  quse 

ita  actui  conjungitur,  ut  operantem  ipsum  ab 

ultimo  fine  avertat,  et  virtute,  et  moraliter 

faciat  creaturam  illi  anteponere,   ex  quibus 

solvuntur  facile  nonnulla,  quee  Scotus  in  hac 

D.  Thomee  doctrina  cavillatur,  quee  videri  pos- 

sunt  in  Cajetano,  qui  omnes  dissolvit  rationes. 

4.  Arguitur  primo  conira  hanc  propositio- 

nem. —  Alia  via  arguit  contra  hanc  veritatem 

Adrianus,supra,  primo,  quia  contingit  morta- 

liter  peccare  ex  ignorantia,  imo  putando  ob- 

sequium  se  prsestare  Deo  :  ergo  si  quis  ita  pec- 

cat,  non  amat  aliquid  plus  quam  Deum,  nam 

ex  amore  ipsius  Dei  peccat.   Secundo,  seepe 

aliquis  ita  peccat  circa  unam  creaturam,  ut 

illi  multas  alias  preeferat,  ut  cum  quis  peccat 

propter  divitias,  propter  quas  non  perderet 

vitam,  neque  honorem,  et  tamen  illemet  pa- 

ratus  est  vitam  ponere  pro  Dei  fide  :  ergo  si- 

gnum  est  non  amare  illam  creaturam,  scilicet 

divitias  plus  quam  Deum.  Confirmatur,  ssepe 

aliquis  ob  amorem  amici  peccatum  vitat,  quod 

alias  non  vitaret  :  ergo  plus  diligit  amicum, 

quam  objectum  illius  peccati,  et  tamen  Deum 

plus  diligit,  quam  amicum  :  pono  enim  ami- 

citiam  esse  honestam  :  ergo,  etc.  Et  idem  ar- 

gumentum   est  :   si  quis  ob  amorem   amici 

unum  Dei  preeceptum  transgrediatur,  novem 

tamen    observet   propter    amorem    Dei,    ille 

enim  non  videtur  amicum  diligere  plus  quam 

Deum,  quandoquidem  ex  Dei  amore  plura  facit 

bona.  Tertio,  seepe  quis  peccat  spe  veniee,  quam 

si  non  haberet,  non  auderet  peccare,  quia  re 

vera  non  vult  semper  carere  Deo :  ergo  signum 

est  super  omnia  retinere  amorem  Dei,  et  so- 

lum  in  illo  actu  non  exercere  illum.  Propter 

heec  argumenta  Adrianus  discedit  a  communi 

sententia,  et  negat  eum,  qui  mortaliter  pec- 

cat,  constituere  suum  finem  ultimum  in  crea- 

tura,  et  eam  plus  diligere  quam  Deum,  qui 

tamen  concedit,  eum  qui  mortaliter  peccat, 

jam  non  diligere  Deum  super  omnia,  in  quo 

neque  satis  sibi  constat,  neque  satis  conve- 

nienter  loquitur. 

5.  Notatio  pro  responsione  prcedictorum  ar- 
gumentorum. — Pro  explicatione  advertendum 
est  verum  esse  eum,  qui  mortaliter  peccat, 
neque  semper  expresse  contemnere,  aut  odio 
habere  Deum,  neque  formaliter  et  explicite 


DISPUTATIO 
creaturam  aliquam  plus  quam  Deum,  et  ceete- 
ra  omuia  diligere,  neque  etiam  se,  et  sua  om- 
nia  formaliter  referre  in  aliquam  creaturam, 
tanquam  in  finem  ultimum  :  hanc  enim  ex- 
pressam  voluntatem  non  reperiri  constat  ex- 
perientia  evidenti :  igitur  secundum  implici- 
tam  et  interpretativam  voluntatem  explican- 
dum  hoc  est,  nam  re  vera  ita  se  gerit,  qui 
peccat  mortaliter.  ut  moraliter  censeatur,  et 
convincatur  Deum  deserere,  et  alterum  finem 
ultimum  sibi  proponere  :  et  ratio  est,  quia  vo- 
luntarie  coinplectitur,  id  quod  Dei  amicitiee 
repugnat  :  item  quia  medium  deserit  ad  ve- 
rum  ultimum  finem  consequendum  necessa- 
rium,  unde  quod  in  se  est  perpetuo  se  illa  fe- 
hcitate  privat. 

6.  Ad  primum  igitur  argumentum  Adriani 
respondetur  ex  D.  Thoina,  queest.  7,  de  Malo, 
art.  5;  eum  qui  ex  ignorantia  peccat,  licet  pu- 
tet  se  amare  Deum,  re  tamen  vera  non  amare, 
et  ipso  opere  potius  contrarium  facere  :  esset 
simile,  si  quis  ex  benevolentia  amici  emitteret 
sagittam,  vel  ense  luderet,  tamen  ita  incaute, 
ut  amicum  occideret  :  unde  ad  Romanos  10, 
eos  Paulus  dixerat  cemulationem  Dei  habere 
non  secundum  scientiam :  et  subdit,  ignorantes 
justitiam  Dei,  et  suam  volentes  statuere,justi- 
tice  Dei  non  esse  subjectos.  Ad  secundum  res- 
pondeo,  eum  qui  peccat,  practice  valde  errare, 
et  sibi  ipsi  non  constare,  nam  ssepe  non  intel- 
ligit,  quid  magis  vel  minus  veKt,  et  affectus 
habet  contrarios,  quia  ista  contrarietas  non 
est  expressa  et  formalis,  sed,  ut  dixi,  est  in- 
terpretativa  secundum  veram  et  prudentem 
existimationem  moralem  :  et  idem  dicitur  ad 
confirmationem,  quee  fere  idem  probat.  Atque 
idem  est  de  illo  casu,  si  quis  novem  preecepta 
custodiens  unum  preeterinittat,  nam  hoc  ipso 
totam  Dei  amicitiam  parvi  pendit,  quia  heec 
consistere  non  potest  nisi  integra  legis  obser- 
vatione.  Ad  tertium  respondetur  idem,  quod 
ad  preecedens,  nam  illud  de  spe  veniee  nihil 
refert,-  non  enim  tollit  pravam  voluntatem, 
sed  auget  potius,  et  ille  nihilominus,  quod  in 
se  est,  omnino  deserit  ultimum  finem,  quem 
per  se  iterum  non  potest  obtinere. 

SEGTIO  II. 

An  deformitas  proprie  constituens  peccatum 
mortale  sit  distincta  ab  Ula  quam  actus  habet 
ex  objecto. 

\ .  Argumentatur  negative.  —  Non  videtur 
esse  distincta  :  quoniam  malitia  ipsa  moralis 


II.  SECTIO  II.  521 

ex  objecto  sumpta  per  seipsam  reddit  actum 
inordinatum  circa  ultimum  finem,  et  in  hac 
deordinatione  consistit  ratio  peccati :  ergo  non 
oportet  fingere  aliam  gravitatem  :  sicut  cum 
quis  committit  actum  injustitiee,  non  sunt  ibi 
duse  deformitates  ,  alia  contra  rationem  et 
operantem  ipsum,  alia  contra  proximum,  sed 
est  una  et  eadem.,  quee  respicit  rationem,  ut 
regulam,  et  operantem,  ut  subjectum,  et  proxi- 
rniim,  ut  objectum  :  ad  hunc  enim  modum 
videtur  peccatum  mortale  esse  contra  ratio- 
nem;  et  Deum.  Confirmatur  primo  :  nam  dixi- 
mus  supra  generales  circumstantias  actuum 
humanorum  non  addere  specialem  malitiam  : 
actum  autem  aliquem  esse  deordinatum  ab 
ultimo  fine,  est  generalis  conditio  actus  mali : 
ergo.  Confirmatur  secundo  :  nam  ista  ratione 
rectitudo  actus  virtutis  cum  ultimo  fine  non 
reddit  novam  honestatem,  et  simili  modo  age- 
re  contra  obedientiam  Dei  non  addit  specia- 
lem  deformitatem,  quia  id  non  est  per  se  in- 
tentum. 

2.  Resolutio  vera. — Notatio  pro  resolutionis 
probatione. — Respondeo  tamen  peccatum  nior- 
tale,  ut  sic,  constitui  ex  speciali  quadam  de- 
formitate,  quam  talis  actus  habet  in  ordine 
ad  Deum  ut  ultimum  finem,  quee  fere  semper 
distincta  est  a  malitia,  quam  habet  actus  ex 
objecto.  Hoc  satis  indicat  D.  Thomas  in  tota 
hac  materia  de  peccatis,  et  3  part.,  queest. 
86,  art.  A,  ad  5,  et  alii  theologi,  et  sancti  ci- 
tati ;  et  ut  probetur  et  intelligatur,  adverten- 
dum  est  actum  moraliter  malum,  hoc  ipso 
quod  est  malus,  necessario  carere  debito  ordi- 
ne  ad  ultimum  finem,  et  carentia  hujus  recti- 
tudinis,  ut  sic,  non  addit  malitiam  distinctam, 
ut  fere  probant  argumenta  facta,  et  exemplum 
de  rectitudine  actus  virtutis  :  tamen  non  est 
ista  carentia,  quee  constituit  peccatum  morta- 
le,  ut  sic  :  nam,  ut  videbimus,  communis  ea 
est  peccato  veniali.  Preeter  hanc  igitur  caren- 
tiam  rectitudinis  addit  peccatum  mortale  pro- 
priam  quamdam  offensionem  ipsius  ultimi  fi- 
nis,  et  amoris  illi  debiti,  quee  non  jam  consistit 
in  illa  carentia  ordinationis,  sed  in  quodam 
quasi  contemptu  virtuali  ipsius  ultimi  finis. 
Ex  quibus  facile  patet  conclusio  posita,  quo- 
niam  ista  propria  deformitas  et  malitia,  quee 
peccatum  mortale  constituit,  sub  diversa  ra- 
tione  formali  magis  adversatur  rectee  rationi, 
quam  deformitas  ex  objecto  sumpta  :  nam  heec 
est  contra  rationem,  prout  est  regula  justitiee, 
temperantice,  etc.  Illa  est  contra  rationem,  ut 
recte  dictat  de  amore  et  existimatione  habenda 
de  ultimo  fine  :  nam  illa  omni  ratione  est  fini- 


522 


DE  PECCATO  MORTALI  ET  VENIALI. 


ta,  haec  vero  quodammodo  infinita  est,  ut  in- 
fra  videbimus;  illa  pertinet  ad  malitiam  con- 
versionis,  ista  vero  ad  malitiam  aversionis, 
quibus  malitiis  secundum  theologos  diversse 
pcense  attribuuntur,  quod  signum  est  illas  esse 
distinctas  :  et  tandem  istse  deformitates  sepa- 
rari  possunt  saltem  per  ignorantiam  invinci- 
bilem,  ut  videbimus. 

3.  Quwstiuncula  suborta  ex  resolutione  dilui- 
tur. — Notatio  pro  Dei  odio.  —  Sed  quseret  ali- 
quis,  in  quo  genere  et  specie  malitise  sit  hsec 
propria  deformitas,  quee  peccatum  mortale 
constitnit.  Respondeo  ex  sententia  Sanctorum 
et  D.  Thomae,  supra  tractata,  peccatum  mor- 
tale  ut  sic,  contrarium  esse  charitati,  atque 
adeo  deformitatem  hanc  ad  speciem  malitioe 
odii  Dei  esse  revocandam,  eo  modo,  quo  mali- 
tia  omnis,  quse  ex  circumstantia  indirecte  vo- 
lita  oritur,  ad  illud  vitium  reducitur,  ad  quOd 
pertineret,  si  directe  esset  volita.  Dices,  haec 
deformitas  non  consistit  in  privatione  hones- 
tatis  debitse  actui,  quse  ad  charitatem  Dei  per- 
tineat,  nulla  enim  talis  honestas  debetur  sem- 
per  actui  morali.  Respondeo  non  deberi  abso- 
luto  prsecepto,  deberitamen  quasi  conditionato 
prsecepto,  vel  ex  hypothesi,  nam  si  homo  ope- 
ratur,  tenetur  sua  actione  non  Isedere  amici- 
tiam  Dei.  Ex  quibus  infero  omnia  peccata 
mortalia,  ut  mortalia  sunt,  habere  aliquam 
deformitatem  ejusdem  speciei  morafis,  in  qua 
conveniant,  licet  differant  in  malitiis  sumptis 
exobjecto:  id  patet,  quia  conveniunt  in  ista 
malitia  aversionis,  quo  modo  intelligitur  illud 
Jacobi :  Qui  in  uno  offendit,  factus  est  omnium 
reus.  Advertendum  est  autem  in  hoc  aliquid 
speciale  habere  odium  Dei  formale,  nam  in  illo 
est  illa  malitia  quasi  perfectissima,  et  formali- 
ter,  et  directe,  quia  tale  peccatum  veluti  direc- 
te  fertur  in  ipsam  aversionem,  et  ideo  non 
videntur  in  iUo  actu  esse  duse  deordinationes, 
neque  ideo  minus  peccatum  est,  tum  etiam 
quia  illa  una  deordinatio  est  fortasse  major, 
quam  duplex  alia  in  aliis  peccatis  intenta : 
tum  etiam,  quia  veluti  duplici  titulo  virtute 
continet  tale  odium  Dei,  istam  deordinatio- 
nem;  primum  directe,  ut  dictum  est,  deinde 
virtute,  quatenus  tale  odium  ex  aliquo  inordi- 
nato  amore  alicujus  creaturse  procedit,  quam 
creaturam  virtute  creatori  prsefert. 

4.  Ad  argumentum  in  num.  1.  —  Ad  argu- 
mentum  initio  propositum  patet  solutio  .ex 
dictis,  neque  est  simile  illud  de  justitia :  quia 
revera  proximus  pertinet  ad  objectum  justitia?, 
et  consequenter  etiam  ad  injustitiae  objectum. 
In  proposito  veromalitia,  quam  peccatum  mor- 


tale  habet  in  ordine  ad  Deum,  distincta  est  ab 
illa,  quam  habet  in  ordine  ad  objectum :  ne- 
gandum  tamen  non  est  utramque  esse  contra 
rectam  rationem,  sed  diverso  modo,  ut  dictum 
est.  Ad  primam  confirmationem  patet  etiam 
responsio  :  nam  finis  ultimus  ratione  quadam 
est  circumstantia  generalis,  quia  omnes  actus 
honesti  saltem  natura  sua  debent  tendere  in 
illum,  et  iidem  si  turpes  sint,  carent  debito 
ordine  ad  illum,  tamen  idem  finis  ultimus  ha- 
bet  rationem  particularis  objecti,  vel  circum- 
stantise,  quatenus  proprio  et  peculiari  modo 
potest  vel  amarh  vel  odio  haberi.  etc,  et  hoc 
modo  versatur  circa  illum  peccatum  mortale, 
ut  mortale  est,  et  per  hoc  etiam  patet  ad  se- 
cundam  confirmationem.  Illud  vero,  quod  de 
inobedientia  affertur,  non  est  simile ,  quia  ac- 
tus  turpes  non  semper  sunt  peculiari  modo 
contra  virtutem  obedientiae,  neque  formaliter, 
neque  virtualiter,  sed  materialiter  tantum  : 
nam  licet  sint  contra  praeceptum,  tamen  non 
omnis  praecepti  observatio  per  se,  et  formaliter 
pertinet  ad  obedientiam,  sed  singula  praecepta 
ad  singulas  virtutes  referuntur :  unde  offendere 
isto  modo  Deum,  ut  legislatorem,  non  est  pro- 
prium  inobedientise,  sed  generalis  conditio 
omnium  vitiorum. 

5.  Dubium.  —  Sed  superest  una  difficnltas 
circa  dicta  in  hac  et  preecedenti  sectione  :  nam 
fieri  potest,  ut  aliquis  cognoscens  homicidium 
esse  malum  morale,  etiam  contra  charitatem 
proximi,  invincibiliter  ignoret  esse  contrarium 
Deo,  vel  ultimo  fini :  tum  quia  non  est  ita  per 
se  notum  actum  malum  esse  contra  Deum : 
tum  etiam  quia  potest  ignorare  quis  invincibi- 
liter  oecidere  proxinmm  esse  contra  ultimum 
finem,  quia  neque  formaliter,  neque  virtute 
talis  ignorans  vult  averti  ab  ultimo  fine.  Con- 
sequens  videtur  absurdum,  primo  quia  ad  pec- 
candum  mortaliter  satis  est  transgredi  legem 
naturee  cognitam,  et  prsecipue  agere  contra 
charitatem  proximi.  Secundo,  quia  aliasomnes 
gentes,  quse  ignorant  Deum,  vel  istam  offen- 
sionem  Dei  per  actus  nostros,  non  peccarent 
mortaliter :  non  ergo  punirentur  pcena  eeterna 
propter  actus  suos  malos. 

6.  Vulgaris  dissolutio  hujus  dubii.  —  Ad 
difficultatem  hanc  communis  solutio  esse  vi- 
detur,  non  obstante  quacnmque  ignorantia 
invincibili,  vel  de  Deo,  vel  de  fine  ultimo,  ac- 
tum  humanum  moraliter  malum,  hoc  ipso 
quod  est  contra  rationem  in  re  gravi,  habere 
necessario  conjunctam  illam  deordinationem 
et  gravitatem,  quae  propria  est  peccato  mor- 
tali :  quia  hsec  ex  natura  rei  sequitur,  et  ideo 


DISPUTATIO 

nuUa  ignorantia  impediri  potest.  Quse  qnidem 
responsio  haberet  locum,  si  deordinatio  heec 
solum  esset  illa  carentia  rectitudinis  actus  mo- 
ralis  ad  ultimum  finem,  quia  hsec  nullam  gra- 
vitatem  addit  malitise  morali,,  quam  actus  ha- 
bet  ex  objecto,,  sicut  etiam  patet  in  rectitudine 
actus  virtutis,  et  hoc  modo  locuti  fuimus., 
supra,  sect.  1;  non  tamen  videtur  posse  habere 
locum  ista  responsio  in  deordinatione  ista, 
quae  propria  est  peccati  mortalis  :  primo,quia 
ista  deordinatio  et  aversio  propria  peccati 
mortalis  est  deordinatio  moralis  vere_,  et  in 
specie  distincta  a  malitia  sumpta  ex  objecto  : 
ergo  debet  esse  voluntaria,,  hoc  enim  est  de 
ratione  malitise  moralis :  ergo  debet  esse  aliquo 
modo  cognita.  Secundo  ista  conversio  ad  crea- 
turas,  ut  ad  ultimum  finem,  non  est  per  ex- 
pressam  et  formalem  voluntatem  :  debet  ergo 
imputari  secundum  rectam  moralem  pruden- 
tiam,  sed  ubi  est  ifia  ignorantia,  cum  non  sit 
neque  virtualis  voluntas,  non  potest  homini 
rationabiliter  imputari :  ergo.  Tertio,  qui  id 
faceret  quod  est  peccatum  mortale,  invincibi- 
liter  ignorans  et  putans  esse  veniale,  sine  du- 
bio  non  committeret  illam  deordiuationem 
propriam  peccati  mortalis  :  hujusmodi  autem 
videtur  esse  dispositio  operantis  in  casu  diffi- 
cultatis  propositae,  nam,  ut  infra  videbimus, 
peccatum  mortale  nihil  aliud  est,  quam  ma- 
lum  quoddam  morale  contrarium  ultimo  fini : 
tale  vero  non  putat  esse  suum  opus  ille  qui 
cum  tali  ignorantia  operatur. 

7.  Quare  dicendum  videtmv,  posita  illa  igno- 
rantia,  actum  illius  hominis  habere  totam  il- 
lam  malitiam  moralem,  quse  nata  est  oriri  ex 
objecto  pravo  cognito.,  non  tamen  illam  pro- 
priam  deordinationem  et  pravitatem,  quam 
proprie  constituere  diximus  peccatum  morta- 
le.  Ad  inconvenientia  illa  quse  inferuntur; 
respondeo  primum  inconveniens  esse  ponere 
talem  ignorantiam  mvincibilem,  quse  forte  per 
multum  tempus  in  paucis  hominibus  reperie- 
tur:  tamen  illa  posita  concedenda  sunt  ca> 
tera,  qua3  sequuntur:  quod  vero  attinet  ad 
pcenam  tali  actui  debitam,  an  futura  esset 
aeterna,  quando  quidem  actus  ille  per  se  non 
privat  ultimo  fine  :  an  vero  temporalis  esse 
possit,  dicemus  infra_,  agentes  de  peccatorum 
pcenis. 

SECTIO  III. 

An  malitia  peccati  mortalis  sit  infinita. 

\ .  Prima  sententia.  —  Secunda  sententia. — 
Theologi  affirmant,  ut  patet  apud  D.  Thomam, 


II.  SECTIO  III.  523 

1  part.,  queest.  I,  art.  2.,  sed  in  modo  expli- 
candi  differunt :  quidam  censent  illam  mali- 
tiam  esse  infmitam  simpliciter,  quod  tenet 
Medina,  codic.  de  Poenitentia,  tit.  de  Satisfac- 
tione,  quasst.  1.  Fundamentum  sumitur  ex 
argumentatione  calculatoria ,  quia  dignitas 
personse  offensse  aggravat  malitiam  :  ergo  si 
dignitas  Dei  offensi  est  infinita  simpliciter, 
etiam  offensa.  Confirmatur  prinm,  quia  in  Deo 
sunt  infinitee  perfectiones ,  quibus  omnibus 
contrarium  est  peccatum  mortale  :  sunt  etiam 
infinitee  rationes  propter  quas  pravum  est  of- 
fendere  Deum,  quse  omnes  augent  malitiam. 
Confirmatur  secundo ,  tum  quia  peccatum 
mortale  constituit  alium  finem  ultimum ;  tum 
etiam  quia  quod  in  se  est  infert  tristitiam 
Deo.  Confirmatur  tertio.,  quia  hac  sola  ratione 
non  potest  creatura  condigne  Deo  pro  peccato 
uno  satisfacere.,  quia  non  potest  tantum  red- 
dere  bonum,  quantum  abstulit.  Alii  vero  theo- 
logi  communiter,  in  3,  dist.  20,  Paludanus, 
quaest.  2,  a.  2,  et  in  4,  dist.  15,  Scotus,  §  Quo- 
niam,  ad  primum,  censet  totam  istam  mali- 
tiam  esse  infinitam  secundum  quid,  quod  se- 
quitur  Cajetanus,  3  part._,  et  mihi  videtur 
verius. 

2.  Notatio  pro  decisione. — Prima  proposi- 
tio. — Advertendum  est  quaestionem  esse  non 
de  illa  malitia,  quam  habet  peccatum  ex  ob- 
jecto  pravo,  nam  illam  omnes  censent  esse  fi- 
nitam,  sed  de  illa  peculiari  deformitate,  quam 
peccatum  habet  contra  Deuna,  ut  est  aversio 
ab  ultimo  fine,  in  quo  duo  possumus  conside- 
rare_,  primo  speciem  illius  malitiae,  secundo 
quantitatem,  et  quasi  intensionem  illius  mali- 
tise.Sit  ergo  prima  propositio.  Malitia  illa  se- 
cundum  suam  speciem  non  potest  dici  sim- 
pliciter  infinita,  sed  bene  secundum  quid. 
Prima  pars  patet,  quia  est  in  specie  malitise 
certa  et  determinata,  quse  ab  aliis  speciebus 
distinguitur,  et  illas  neque  formaliter,  neque 
eminenter  continet :  non  formaliter,  quia  alias 
illa  malitia  formaliter  esset  malitiainjustitise., 
infidelitatis.,  etc;  non  eminenter,  quianon  est 
veluti  principium  primum,  et  causa  aliarum  de- 
formitatum,  licet  sit  conjuncta  seepe  cum 
multis  malitiis.  Confirmatur,  quia  hsec  deor- 
dinatio  ad  speciem  malitiae  odii  Dei  reducitur ; 
imo,,  in  illa  specie,  ex  modo  quo  committitur., 
habet  imperfectam  rationem  :  at  vero  odium 
Def,  et  ejus  malitia  est  determinata,  et  finita 
species  vitii  et  malitiae  :  ergo,  etc.  Secunda 
pars  probatur  primo,  quia  haec  malitia  est  con- 
tra  infinitum  objectum  :  quare  hoc  modo  di- 
citur  objective  infinita,  sicut  charitas,  vel  lu- 


524 


DE  PECCATO  MORTALI  ET  VENIALI. 


men  glorise  :  item  quia  ex  specie  sua  est  sum- 
me  prava,  et  turpis  inter  omnes  malitias,  quae 
esse  possunt,  etiamsi  illse  in  infmitum  multi- 
plieentur,  quia  inter  mala  majus  est  malum 
culpse  quam  pcense,  et  inter  mala  culpse  maxi- 
me  in  essentiali  gravitate,  est  odium  Dei,  et 
hanc  gravitatem  peccatum  mortale  participat, 
et  hoc  etiam  confirmant  rationes  factse  initio. 
Dices,  isto  modo  dicitur  peccatum  contraDeurn 
infinitum  secundum  quid.  Respondeo  conce- 
dendo  :  tamen  in  ista  infinitate  potest  esse  ma- 
gis  et  minus  :  quod  aperte  docet  illam  esse 
infinitatem  secundum  quid,  et  in  hoc  gradu 
peccatorum,  caput  continet  odium  Dei,  et  ideo 
illud  est  maximeintinitum. 

3.  Secimda  propositio.  —  Secunda  proposi- 
tio.  Hsec  malitia  peccati  mortalis  non  est  infi- 
nita  in  quantitate,  vel  intensione.  Probatur 
prinio,  quia,  supra  diximus,  non  omnia  pec- 
cata  sunt  eequalia,  sed  alia  aliis  majora,  vel 
minora  :  ergo  non  est  infinita  eorum  malitia, 
sed  habet  terminum.  Antecedens  suadetur, 
quia  peccata  mortalia  non  solum  sunt  insequa- 
lia  secundum  eam  malitiam,  quam  habent 
ex  conversione  ad  objecturn,  sed  etiam  in  ea 
quam  habent  ex  aversione  a  Deo,  quod  patet, 
quia  illa  prior  malitia  fit  gravior,  vel  minus 
gravis  propter  diversum  modum  voluntarii, 
et  ob  diversas  circumstantias,  sed  ipsa  etiam 
aversio  potest  esse  diverso  modo  voluntaria, 
et  cum  variis  circumstantiis,  quse  semper  con- 
ferunt  ad  majorem  vel  minorem  gravitatem 
cujuscumque  malitise  moralis,  quia  illa  non 
oritur  ex  objecto  solum,  sed  ex  his  omnibus, 
ut  dictum  est,  et  per  se  videtur  notum.  Con- 
firmatur,  nam  major  malitia  est  contra  Deum 
velle  eum  non  esse,  quam  id  velle  indirecte, 
et  in  alio,  verbi  gratia,  volendo  furtum  :  ergo 
inter  ipsas  malitias  directe  volitas,  poterit  esse 
insequalitas  ratione  diversi  voluntarii  et  cir- 
cumstantiarum  :  nam  generaliter,  et  per  se 
loquendo,  cum  peccatum  mortale  gravius  sit 
ex  proprio  objecto,  et  per  se,  etiam  est  gra- 
vius,  ut  est  contra  Deum,  quia  in  hoc  est  ma- 
jor  contemptus  Dei,  eo  quod  in  se  magis  aver- 
tit  a  fme  ultimo. 

4%  Evasio  factce  prolationis .  — Dices,  illam 
malitiam  esse  infinitam  quidem  simpliciter, 
et  nihilominus  posse  esse  majus  crimen,  quia 
tota  heec  infmitas  licet  dicatur  simphciter,  in 
ratione  quantitatis  et  intensionis,  tamen  abso- 
lute  est  infmitas  secundum  quid,  scilicet  intra 
certam  speciem  :  in  infinitis  autem  secundum 
quid,  unum  potest  esse  majus  alio.  Sed  hoc 
recte  non  dicitur  inter  infinita  etiam  secun- 


dum  quid  :  quia  qua  ratione  alias  finita  sunt, 
potest  quidem  esse  unum  majus  alio,  non  ta- 
men  sub  ea  ratione,  qua  sunt  infinita  simpli- 
citer,  in  quantitate  :  ut  si  esset  calor  simpli- 
citer  infinite  intensus,  posset  quidem  esse  alia 
qualitas  absolute  major,  vel  efficacior  propter 
perfectionem  essentiae  :  non  autem  posset  in- 
telligi  calor  intensior  :  sic  autem  est  in  pro- 
posito,  nam  ista  deformitas,  de  qua  loquimur, 
in  omnibus  peccatis  mortalibus  est  ejusdem 
rationis  :  quare  si  in  omnibus  est  infinita  sim- 
pliciter,  non  esset  major,  neque  minor,  et 
heec  conclusio  magis  ostendetur  solvendo  ar- 
gumenta. 

5.  Ad  ftmdamentum  inn.  \.  —  Ad  primum 
respondetur,  illum  modum  argumentandi  po- 
tissimum  habere  locum  in  his,  quse  sunt  ejus- 
dem  speciei,  vel  ordinis,  nam  si  arguendo  fiat 
transitus  ad  res  diversarum  specierum  tantum, 
concluditur  infmitas  secundum  quid,  ut  patet 
a  simili  in  cognitione,  vel  amore  Dei,  arguen- 
do  illo  modo,  quo  amor  est  perfectioris  objec- 
ti,  eo  est  perfectior,  etc. ;  unde  tantum  con- 
cluditur  illam  speciem  quae  versatur  circa  in- 
finitum  objectumesse  altioris  rationis.  Potest 
quis  objicere  :  quomodo  ergo  ex  simili  argu- 
mentandi  modo  concludunt  theologi  meritum 
Christi  esse  infmitum  simpliciter,  et  dignitate 
personse  merentis.  Respondeo,  nunc  non  agi- 
mus  de  dignitate  meriti,  vel  pcena?,  sed  de : 
rectitudine  et  deformitate,  et  quoad  hoc  ea- 
dem  est  ratio  de  operibus  Christi,  nam  illa 
etiam  habebunt  fmitam  bonitatem  et  intrinse- 
cam, 

6.  Ad  primam  confirmationem  in  eodem 
num.  \.—  Ad  primam  confirmationem  respon- 
deo  non  proprie  dici,  sed  per  exaggerationem 
esse  infinitas  rationes  non  peccandi,  aut  infi- 
nitas  perfectiones  in  Deo ;  nam  in  se  est  una 
ratio  adsequata,  et  una  perfectio,  et  licet  per 
plures  conceptus  nostros  possit  distingui,  ta- 
men  semper  ratio  formalis  specificans  hanc 
malitiam  unica  est,  et  una  honestas  ipsi  oppo- 
nitur. 

7.  Ad  secundam  confirmationem  in  eod.  n.  \. 
—  Ad  secundam  confirmationem  dico  ctiami 
non  proprie  dici,  peccatum  esse  destructivumi 
et  contristativum  Dei  per  se  :  quia  reverai 
etiam  quantum  est  de  se  non  habet  ullam  vim  i 
ad  inferendam  tristitinm,  quia  nihil  potest 
efficere,  quodvere  sit  Deo  malum:  nihil  autem 
potest  esse  contristativum  Dei,  nisi  quod  est 
vere  malum  ejus  :  et  in  hoc  valde  est  diversa 
conditio  hominis  et  Dei.  Deinde  licet  sit  pec- 
catum  de  se  contristativum  Dei,  non  prop- 


DISPUTATIO  II 

terea  tantam  habere  malitiam,  quantam  si 
destrueret  Deum.  Patet  a  simili,  quia  peccans 
contra  Sanctum  blasphemando  illum,  de  se 
contristat  illum,  et  consequenter  tollit  beati- 
tudinem,  non  tamen  ita  graviter  peceat,  ac  si 
revera  illi  tolleret  beatitudinem.  Preeterea  in 
actionibus  moralibus  actionem  esse  damnifi- 
cativam  per  se,  si  qui  operatur  est  certus  nul- 
lum  de  facto  illaturum  damnum,  non  multum 
aggravat  malitiam  ejus,  pensandum  est  ergo 
tantum  ex  affectu  operantis,  unde  in  proposito 
concedo,  eum  qui  mortaliter  peccat,  propterea 
gravissime  peccare,  quia  virtute  vult  Deum 
non  esse  Deum,  et  aliquid  preefert  amori  ejus, 
et  virtute  vult  alium  ultimum  finem  sibi  cons- 
tituere  preeter  Deum  :  et  quia  duo  fines  ultimi 
hominis  simul  esse  non  possunt,  virtute  vult 
Deum  non  esse,  non  tamen  propterea  voluntas 
heec  tantam  habet  malitiam,  quanta  videtur 
esse  in  illo  objecto,  scilicet  Deicm  11011  esse, 
quia,  ut  seepe  dixi,  non  semper  voluntas  con- 
trahit  totam  bonitatem,  vel  malitiam  objecti, 
et  ideo  voluntas  occidendi  infinitos  homines, 
non  est  infinite  mala,  et  ratio  est,  quia  mali- 
tia  actus  non  consistit  in  objecto,  sed  in  ten- 
dentia  ad  objectum,  et  in  modo  quo  versatur 
circa  objectum  :  licet  autem  objectum  sit  ra- 
tione  aliqua  summe  malum,  actus  poterit  ver- 
sari  circa  illum,  modo  non  summe  malo  sicut 
etiam  e  contra  contingit  in  actibus  bonis. 

8.  Ad  tertiam  confirmationem  in  n.  1. — Ad 
ultimam  confirmationem  respondeo  non  esse 
illam  rationem,  propter  quam  creatura  non 
potest  eequaliter  satisfacere  Deo  pro  injuria 
illata,  sed  quia  non  potest  suis  viribus  se  con- 
vertere  ad  Deum,  a  quo  peccando  se  avertit, 
et  quia  majorem  habet  improportionem  ad  sa- 
tisfaciendum,  quam  ad  faciendam  injuriam, 
quod  latius  exponitur  initio  operis  de  Incar- 
natione. 

SECTIO  IV. 

An  sit  aliquod  peccatum  ex  sua  naticra  veniale, 
et  quw  sit  ejus  ratio. 

1.  Varia  luereticorum  placita.  —  Quorum- 
dam  Catholicorum  sententia.  —  Prima  senten- 
tia  omnino  negat,  quam  tenuit  Jovinianus,  et 
Pelagius,  ut  patet  apud  Hieronymurn,  libro 
contra  Jovinianum,  maxime  dialog.  2,  contra 
Pelagium,  hi  enim  sine  distinctione  ulla  facie- 
bant  omniapeccata  mortalia.  Secunda  senten- 
tia  est  similiter  heereticorum,  qui  etiam  pec- 
cata  omnia  re  ipsa  mortalia  esse  fatentur,  et 


.  SECTIO  IV.  525 

tamen  quodam  modo  venialia  a  mortalibus 
distingui.    Hanc   tenuit   Vuicleph,   referente 
Vualdensi,  tom.  2,  de  Sacramentis,  cap.  154, 
qui  dixit  omnia  peccata  reproborum  esse  mor- 
talia,  preedestinatorum  vero  omnia  venialia  : 
heeretiei  vero  hujus  temporis  aiunt  esse  mor- 
talia,  tamen  queedam  a  Deo  non  imputari  ad 
pcenam,  et  ideo  esse  venialia ;  unde  Lutherus 
omnia  peccata  infidelium  dicit  esse  mortalia, 
renatorum  vero  dicit  omnia  esse  venialia,  pree- 
ter  infidelitatem.  Melanehton  addit  etiam  in 
renatis  esse  queedam  alia  mortalia,  illa,  scilicet, 
quee  committunt  advertentes  se  esse  renatos, 
et  idem  fere  dicit  Bucerus,  qui  peccata  omnia 
et  sola  ex  malitia  commissa,  dicit  esse  morta- 
lia  in  renatis.  Fundamentum  harum  heeresum 
totale  sumitur  ex  quibusdam  locis  sacree  Scrip- 
turee,  ubi  sine  distinctione  asseritur  peccata 
mereri  mortem,  Deuteron.  27,  et  Ezech.  18: 
Anima  quce peccaverit,  ipsa  morietur,  et  alia, 
de  quibus  infra.  Ad  hanc  fere  accedit  tertia 
sententia  Catholicorum,  quee  etiam  affirmat 
peccata  omnia  de  se,  si  districte  judicemus  de 
illis,  esse  mortalia,  et  mereri  pcenam  eeternam, 
tamen  ex  Dei  benignitate  factum  est,  ut  quee- 
dam  peccata  venialia  censeantur,  neque  ex- 
pellant  gratiam,  neque  puniantur  eeterna  pce- 
na,  ita  Gerson,  de  Vita  spirituali,  sectione   1, 
Almainus,  tractatu  2,  Moralium,  cap.  32,  et 
Roffensius,  art.  32.  Fundamentum  esse  potest, 
quia  omne  peccatum  etiam  minimum  habet 
eam   deformitatem ,  et   malitiee  infmitatem, 
quam  habet  peccatum  mortale ;  patet,  quia 
omne  peccatum  est  offensio  Dei,  et  preevarica- 
tio  legis  ejus. 

2.  Notatio  pro  decisione.  —  Advertendum 
est  nomen  peccati  venialis  variis  modis  inter- 
dum  a  Patribus  usurpari,  aliquando  enim  vo- 
cant  veniale  ex  effectu,  illud  cujus  veniam 
consequimur  :  aliquando  vero  ex  causa,  quod 
aliquo  modo  venia  dignum  est,  quia  ex  pas- 
sione,  vel  ignorantia  commissum  :  ita  Ambro- 
sius,  lib.  de  Paradiso,  cap.  1,  Augustinus  21, 
de  Civitate,  cap.  ult.,  et  libro  de  vera  et  falsa 
Pcenitentia,  capite  18;  tamen  proprie  veniale 
peccatum,  de  quo  est  queestio,  illud  dicitur 
quod  neque  spirituale  mortem  affert  animee, 
neque  eeterna  pcena  per  se  punitur. 

3.  Prima  propositio.  —  Propositio  prima. 
Queedam  sunt  peccata  modo  nunc  exposito, 
venialia  proprie  et  vere  :  est  de  fide  definita 
in  Tridentino,  sect.  8,  cap.  II  et  13,  can.  23 
et  25,  et  sect.  14,  cap.  5,  et  can.  7,  et  Milevi- 
tano,  cap.  7  et  8,  quam  late  ostendunt  contra 
heereticos  Roffensis,  supra,  et  Vualdensis  Co- 


526 


DE  PECCATO  MORTALI  ET  VENIALI. 


cleus,  lib.  2,  contra  Calvinum,  tract.  9,  Vega 
14,  in  Tridentinum,  Castro,  verbo  Peccatum, 
hseresi  11,  Soto,  in  4,  distinct.  15,  qusest.  2. 
Et  probatur  primo  :  nam  sunt  qusedam  pec- 
cata,  qua3  non  excludunt  gratiam,  neque  justi- 
tiam  coram  Deo,  quod  inde  colligitur,  quia  in 
sacra  Scriptura  tribuuntur  justis  perseveranti- 
bus  in  amicitia  Dei,  Prov.  14,  septies  in  die 
cadetjustus,  1,  Joannis  1,  Jacobi  2:  In  mul- 
tis  offendimus  omnes,  quse  loca  ita  intelligit 
Augustinus,  tract.  41,  in  Joan.,  et  in  Enchiri- 
dio,  cap.  78,  et  de  Natura  et  Gratia,  cap.  34 
et  38,  et  eodem  modo  dicit  esse,  lib.  1,  contra 
duas  epistolas  Pelagian.,  dicenda  esse  a  justis 
illa  verba,  dimitte  nobis  debita  nostra,  etc, 
propter  venialia  peccata,  quee  quotidie  commit- 
tunt.  [dem  D.  Hieronymus,  dialog.  2,  contra 
Pelag.,ubi  etiam  utitur  illa  sententia  psal.  31 : 
Pro  hac  orabit  ad  te  omnis  sanctus  in  tempore 
opportuno :  et  illud  Hebr.  5,  de  sacerdote,  qui 
offerre  primum  debet  pro  peccatis  suis  :  nam 
si  justus,  inquit,  non  esset,  non  juberetur  of- 
ferre,  neque  etiam  pro  se,  si  omni  peccato  ca- 
reret. 

4.  Secundo,  quia  etiam  Scriptura  docet  esse 
qusedam  peccata,  quae  non  puniuntur  seterna 
pcena,  quod  Hieronymus  colligit  ex  illo  Matth. 
6  :  Reus  erit  judicii,  reus  erit  gehennce  ignis, 
ubi  distinguuntur  duo  genera  iracundise :  al- 
terum  subjicitur  gehennee  ignis,  et  poense  eeter- 
nae :  alterum  vero  non  :  ut  exponit  etiam 
Chrysostomus,  homilia  16,  in  Mattheeum,  et 
Gregorius  21,  Moral.,  cap.  5,  et  primo  colli- 
gitur  idem  ex  1,  ad  Corinth.  18,  ubi  de  illo, 
qui  supercedifcat  lignum,  fcenum  et  stipulam, 
dicitur  salvum  fore,  sed  quasi  per  ignem,  in 
quibus  verbis  sancti  peccata  venialia  intelli- 
gunt,  quae  non  igne  seterno,  sed  quasi  tempo- 
rali  puniuntur,  quee  late  prosequitur  D.  Tho- 
mas  1,  2,  queest.  .89,  art.  2,  ex  Augustino, 
lib.  de  Fide  et  operibus,  cap.  25,  et  in  Enchi- 
ridio,  cap.  78.  Ambrosium,  Gregorium,  Hie- 
ronymum,  et  alios  refert  Vega,  lib.  14,  cap.  4. 

5.  Ex  quo  loco  sumitur  etiam  tertia  ratio, 
nam  sunt  queedam  peccata,  quae  in  sacra  Scrip- 
tura  per  res  levissimas  significantur,  quas  di- 
cuntur  etiam  sine  plena  voluntate  committi, 
et  facili  negotio  condonari,  qua3  non  conve- 
niunt  in  peccatum  mortale.  Antecedens  patet 
ex  dicto  loco,  et  ex  Matth.  5,  ubi  Hieronymus 
ait  significari  per  novissimum  quadrantem 
cum  Origene,  homil.  35,  in  Lucam  et  Matth.  7, 
dicit  significari  per  festucam.  Item  Tertullia- 
nus,  lib.  de  Anima,  cap.  17,  et  Matthasi  23, 
ait  significari  nomine  culicis.  Idem  Cyprianus, 


sermone  de  eleemosyna,  et  lib.  4,  epistola  2, 
Ambrosius,  Luca3  12,  Emissenus  Eusebius, 
homil.  2,  de  Epiphan.,  Augustinus,  sermone  29, 
de  Verbis  Apostoli,  ait,  in  cap.  5,  ad  Ephesios, 
per  maculam,  significari  peccatum  mortale, 
per  rugam  vero,  veniale.  Idem,  libro  de  Bono 
conjugali :  et  in  Enchir.,  cap.  43,  et  in  illis 
verbis  Jacobi  1,  concupiscentia  parit  peccatum, 
intelligit  veniale,  quod  sine  pleno  consensu 
committitur,  nam  de  mortali  statim  additur, 
cum  consummatum  fuerit  generat  mortem,  idi 
est,  plene  deliberatum.  Item  illud  Jacobi  5  : 
Si  in  peccatis  fuerint,  dimittentur  eis,  scilicet 
per  extremam  unctionem.  De  venialibus  pec- 
catis  intelligit  Gregorius  31,  Moral.,  cap.  1, 
et  cum  eo  theologi,  in  4,  d.  71.  Idem  etiam 
Gregorius  4,  Dialogorum,  cap.  23,  docet,  exi 
Matth.  12,  esse  queedam  peccata,  qua3  licet 
non  remittantur  in  hac  vita ,  remittentur  in 
futura.  Ex  quibus  etiam  satis  constat  hanc 
conclusionem  haberi  ex  traditione  Patrum, 
unde  Alexander  papa  quintus  post  Petrum, 
instituit  aquam  benedictam  in  remissionem 
venialium,  de  Consecratione,  dist.  3,  c.  Aqua, 
et  in  eadem  veritate  consentiunt  Scholastici, 
in  2,  dist.  21,  35  et  42,  et  in  4,  d.  41,  ratione 
agemus  statim ;  vide  qua3  pro  hac  prima  pro- 
positione  scribimus,  lib.  11,  de  Grat.,  cap.  3, 
a  num.  14. 

6.  Secunda propositio.  —  Probatur  speciali- 
ter  contra  Lutherum.  —  Secunda  propositio. 
Peccata  ha3c  non  sunt  venialia  propter  extrin- 
secam  conditionem  persona3  committentis  illa : 
neque  quia  Deus  non  imputat.  Ha3c  etiam  est 
de  fide  contra  dictos  errores,  et  patet  primo 
quod  non  propter  illas  conditiones  reprobi  et 
pra3destinati :  nam  quid  sit  veniale,  quidve 
mortale  peccatum,  et  per  se  patet,  et  colligitur 
ex  Tridentino,  sect.  14,  cap.  5.  Quis  autem 
sit  reprobus,  vel  quis  praedestinatus,  non  con- 
stat  nobis,  juxta  Tridentinum,  sess.  6,  cap.  5. 
Secundo,  quia  sacra  Scriptura  docet  praadesti- 
natos  mortaliterinterdum  peccasse,  Davidem, 
Petrum,  Paulum,  qui  blasphemum  et  contu- 
meliosum  seipsum  vocat :  reprobos  vero  ve- 
nialiter  interdum  peccare,  de  se  est  evidens, 
nam  verbum  otiosum  in  reprobo  non  est  mor- 
tale.  Ha3c  vero  sententia  erronea  supponit 
alium  errorem,  scilicet  reprobis  nullum  pec- 
catum  vere  remitti :  praedestinatis  autem  nul- 
lum  peccatum  unquam  imputari,  contra  veri- 
tatem  et  necessitatem  Sacramenti  Baptismi  et 
Pcenitentia3.  Et  adducta3  rationes  fere  eaedem 
valent  contra  Lutherum,  quia  etiam  illse  con- 
ditiones  personarum,  scilicet  esse  justos,  vel 


DISPUTATIO  II. 
non  esse  renatos,  non  sunt  nobis  omnino  no- 
tss,  et  prffiterea  Patres^  et  sacrse  Scripturee  non 
ex  conditionibus  personarum  ;  sed  ex  condi- 
tione,,  et  veluti  merito  ipsarum  actionum  dis- 
tinguunt  venialia  a  mortalibus.  Deinde  sancti 
censent  peccata  Christianorum  caeteris  paribus 
esse  graviora,  propter  majorem  scientiam,  et 
accepta  beneficia,  ut  supra  agentes  de  malitia 
diximus;  et  colligitur  ex  6  et  10,  ad  Hebraeos: 
ergo  mendacium  leve,  vel  verbum  otiosum, 
non  minus  est  in  infideli  quam  in  renato. 
Prseterea  hic  error  supponit  alios  ,  scilicet, 
peccatum  vere  mortale  posse  esse  in  justo  con- 
servata  justitia,  contra  Paulum  ad  Romanos  8, 
et  totam  primam  Canonicam  Joannis.  Item 
supponit  justitiam  nullo  peccato  amitti,  nisi 
infidelitate,  contra  quod  disserimus  in  materia 
de  gratia. 

7.  Mortaliter  etiam  peccatur  et  ignorantia 
autpassione. — Ex  quibns  colligitur  haereticum 
esse  dicere  peccatum  veniale  tale  esse,  quia 
Deus  non  imputat,  licet  in  se  mortale  sit,  est 
enim  hoccontra  innocentiam  justorum,  quam, 
ut  diximus,  sacra  Scriptura  prsedicat.  Item  est 
contra  justitiam  Dei :  et  ea  sacrse  Scripturae 
loca,  quae  peccata  committentibus  dignas  mi- 
nantur  poenas,  ad  Galat.  5,  ad  Ephesios  \,  \, 
ad  Corinth.  6,  et  passim.  Item  contra  bonita- 
tem  Dei,  et  ea  loca  sacrse  Scriptura3,  quibus 
dicitur  Deum  odisse  impium,  et  impietatem 
ejus,  Jacobi  2 :  Qui  in  uno  offendit,  factus  est 
omnium  reus,  et  definitur  hoc  in  Tridentino, 
sess.  6,  canone  15;  tandem  constat  ex  dictis 
heereticum  etiam  esse  dicere  omnia  peccata 
esse  veniaha,  quse  fiunt  ex  passione,  vel  igno- 
rantia ;  tum  quia  ipsa  ignorantia  potest  esse 
peccatum  mortale,  1,  ad  Corinth.  \k.  ignorans 
ignorabitur ;  tum  etiam  quia  ex  ignorantia 
committuntur  gravissima  peccata,  ut  Paulus 
de  se  ipso  fatetur,  \,  ad  Timoth.  5:  Blasphe- 
mus  fui,  persecutor,  et  contumeliosus,  secl  igno- 
rans  feci  in  incredulitate,  etc.  Colligitur  ex  15 
Joannis :  Sed  ha?c  omnia  facient  vobis  propter 
nomen  meuni  quia  nesciunt  eum  qui  misit  me, 
et  capite  decimo-sexto,  quia  non  noverunt  Pa- 
trem,  neque  me.  Marci  ultimo,  exprobravit  in- 
credulitatem  eorum.  Actorum  13,  hunc  igno- 
rantes,  etc.,  et  c.  \1,  tempora  quidem  hujus 
ignorantiie  despiciens  Deus.  Simili  modo  Pe- 
trus,  licet  ex  passione  peccaret,  tamen  non 
iguorabat  peccatum,  dum  flebat  amare.  Idem 
constat  de  peccato  David,  quod  fuisse  mortale 
ignorabat  ipse,  quod  indicat,  dicens  /ilius  mor- 
tis  est  hic,  qui  fecit  hoc.  Cui  consentit  Nathan, 
dicens  :  Tu  es  ille  vir,  %  Reg.  12 ;  e  contra 


SECTIO  IV.  527 

vero  posse  esse  veniale  peccatum  sine  ignoran- 
tia,  vel  passione,  constat  in  verbo  otioso,  vel 
mendacio  levi. 

8.  Tertia  propositio.  —  Tertia  propositio. 
Peccata  venialia  talia  sunt  natura  sua.  Est 
contra  tertiam  sententiam,  in  n.  \,  quse  om- 
nino  falsa  est,  et  forte  plus  quam  temeraria. 
Ha3c  est  communis  conclusio  theologorum,  et 
probari  potest  ex  dictis,  ideo  enim  sacra  Scri- 
ptura  comparat  hsec  peccata  levissimis  rebus, 
ut  ostendat  has  culpas  per  se,  et  in  se  ipsis, 
esse  levissimas.  Prseterea  Patres  non  ex  Dei  re- 
velatione,  sed  ex  conditione,  et  circumstantiis 
operis  docent  quid  veniale  sit,  quid  vero  mor- 
tale,  quod  non  posset  fieri  si  hoc  totum  ex  ex- 
trinseca  Dei  voluntate  penderet.  Et  ratione 
patet,  nam  dupliciter  potest  intelligL,  peccata, 
quae  non  sunt  venialia,  benignitate  Dei  censeri 
talia;  primo,  quia  revera  eam  turpitudinem 
habent  qua3  inest  proprie  peccato  mortali ; 
Deus  tamen  eam  dissimulat,  et  in  hoc  sensu 
coincidit  hasc  sententia  cum  illa  hasretica  de 
non  imputatione.  Secuudus  sensus  est,  omnia 
hasc  peccata  ex  sua  natura  apta  esse  contra- 
here  illam  deordinationem,  quia  posset  Deus, 
si  vellet  talibus  legibus  hominem  obligare,  ut 
sub  reatu  mortalis  culpa3  teneretur  omnia  illa 
peccata  vitare,  qua3  nunc  venialia  sunt ;  tamen 
jam  in  his  peccatis  illam  deordinationem  non 
inveniri,  quia  noluit  Deus  hominem  ita  obli- 
gare,  qua3  Dei  est  voluntas  et  benignitas,  non 
rei  natura.  Et  hic  sensus  cum  secundum  natu- 
ras  rerum  procedat,  et  in  illis  fundetur,  falsus 
est,  non  tamen  hasreticus,  nam  ex  natura  rei 
pra^cepta  Dei  non  magis  hominem  obligant, 
quam  ipsis  rebus  et  actionibus  sit  consenta- 
neum  :  unde  si  expendamus  naturalem  ratio- 
nem,  qua3  legem  ostendit  naturalem,  nulla 
esset  talis  lex  qua3  obligaret  hominem  sub 
mortali  ad  vitandas  istas  leves  culpas,  quia 
ipsamet  naturalis  ratio  dictat  ha3c  ex  natura 
sua  esse  leviora.  Confirmatur,  nam  si  talis  lex 
naturalis  esset,  illa  certe  nunc  vigeret,  quia 
gratia  et  benignitas  Dei  non  tollit  obligatio- 
nem  naturalis  legis,  sed  vim  prasbet  ad  illam 
servandam ;  ergo  si  de  facto  non  est  talis  lex, 
signum  est  non  esse  naturalem ;  neque  dici 
potest  eam  quidem  legem  et  nunc  obligare,  et 
tamen  transgressionem  ejus  esse,  et  reputari 
venialem  ex  Dei  benignitate  :  ha3c  enim  im- 
plicant,  scilicet  peccatum  actu  esse  contra  le- 
gem  obligantem  ad  mortale,  et  non  ignora- 
tam :  et  peccatum  esse  revera  veniale. 

9.  At  dicet  aliquis.  Licet  lege  naturali  trans- 
gressio  aliqua  non  sit  mortalis,  tamen  positivo 


528 


DE  PECCATO  MORTALI  ET  VENIALI. 


prsecepto  posset  Deus  illam  prohibere  sub  mor- 
tali.  Respondeo,  de  potentia  absoluta,  et  ut 
supremus  Dominus  non  videtur  dubitari,  quin 
Deus  possit;  et  hoc  modo  ejus  benignitati  tri- 
bui  potest,  quod  non  fecerit,  et  forte  in  hoc 
sensu  pie  exponi  potest  illa  Catholicorum  sen- 
tentia,  ut  non  coincidat  cum  heeretica  :  is  ta- 
men  preecipiendi  modus  neque  divinee  sapien- 
tiee,  neque  suavi  ejus  providentiee  est  consen- 
taneus,  et  preeterea  non  ideo  esset  negandum 
peccata  aliqua  esse  ex  natura  sua  venialia, 
nam  preeceptis  positivis  non  fit,  ut  ea  quse  ex 
sua  natura  mortalia  sunt,  fiant  venialia,  sed 
potius  e  contra  talibus  preeceptis  fieret,  ut  quee 
ex  se  tantum  essent  venialia,  ob  legis  obliga- 
tionem  essent  mortalia  :  sicut  etiam  interdum 
ea,  quae  de  se  indifferentia  sunt,  possunt  pro- 
hiberi  sub  peccato  mortali,  vel  veniali. 

10.  Quarta propositio. —  Propositio  quarta. 
Ratio  venialis  peccati  in  hoc  consistit,  quod 
preeter  moralem  malitiam,  quam  ex  objecto  et 
propriis  circumstantiis  habet,  non  habet  illam 
propriam  deformitatem  mortalis,  queeinaver- 
sione  a  vero  ultimo  fine,  et  in  conversione  vir- 
tuali  ad  creaturam,  ut  ad  ultimum  finem  posita 
est.  Hanc  intendit  D.  Thomas  in  tota  hac  ma- 
teria  de  peccatis,  et  q.  7,  de  Malo,  art.  1,  et 
ratione  probatur  ex  dictis,  nam  peccatum  ve- 
niale  ex  natura  sua  differt  a  mortali :  ergo  na- 
tura  sua  caret  ea  deformitate,  quae  et  propria 
est  peccati  niortalis,  et  quee  illud  constituit. 
Ratio  autem  a  priori  istius  carentiee  est,  quia 
sunt  res  queedam,  quee  licet  minus  rectee  sint, 
tamen  adeo  sunt  parvi  momenti ,  et  ponderis 
natura  sua,  ut  non  sint  media  simpliciter  ne- 
cessaria,  vel  ad  obtinendum  ultimum  finem, 
vel  ad  conservandam  Dei  amicitiam,  et  ideo, 
qui  in  his  delinquit,  neque  expresse,  ut  con- 
stat,  neque  tacite,  neque  virtute  avertitur  a 
Deo  ultimo  fine,  ut  patet  ex  contraria  ratione, 
propter  quam  peccatum  mortale  virtute  inclu- 
dit  istam  deformitatem.  Antecedens  primo  in 
genere  patet,  quia  ratio  amicitiee  postulat,  ut 
non  pendeat  ex  rebus  levissimis,  et  idem  est 
de  adeptione  ultimi  finis,  quee  res  est  omnium 
gravissima.  Secundo  in  particulari  patet,  maxi- 
me  in  his  peccatis  venialibus,  quee  ex  subjec- 
tione ,  et  ex  indeliberatione  committuntur  , 
nam  istee  actiones  indeliberatee  vix  dici  pos- 
sunt  humanee,  nisi  imperfectissimo  modo,  et 
ideo  non  possunt  esse  media  necessaria  ad  ul- 
timum  finem,  quia  finis  ultimi  amor  est  res, 
quee  maxime  indiget  deliberatione  :  ergo,  etc; 
unde  D.  Thomas  etiam  illa  peccata  mortalia, 
quee  circa  Deum  ipsum  videntur  versari,  ut 


odium  Dei  indeliberatum,  non  vult  circa  illum 
versari  tanquam  circaultimum  fmem,  sedpo- 
tius  ille  defectus  est  quasi  circa  quoddam  me- 
dium  secundum  prudentem  existimationem 
moralem,  est  enim  defectus  quidem  circa  de- 
bitum  usum,  et  exercitium  ipsius  voluntatis 
hic  et  nune,  et  in  hoc  actu:  atque  adeo  retar- 
datio  queedam  in  operatione  circa  ultimum 
finem  quasi  materialiter  sumptum,  in  aliis 
autem  peccatis  venialibus,  quee  talia  sunt,  vel 
ex  genere,  vel  ex  levitate  materiee,  satis  con- 
stat  ex  conditione  ipsius  materiee,  vel  actionis, 
circa  quas  versantur  talia  peccata  ,  illas  non 
esse  res  necessarias  simpliciter  ad  ultimum  fi- 
nem.  Sed  contra:  nam  D.  Chrysostonms,  ho- 
milia  40,  ad  populum,  inquit,  non  levius  esse 
peccatum  furari  duos  obolos,  quam  magnam 
auri  quantitatem.  Respondeo,  aperte  loquitur 
de  eo,  qui  voluntatem  habet  furandi  plura,  si 
posset,  tamen  in  effectu  solum  furatur  duos 
obolos,  quia  non  invenit  aliam  quantitatem, 
et  hoc  ex  contextu  facile  colligitur. 

11.  Objectio  hcereticorum  refellitur.  —  Sed 
objiciunt  heeretici,  nulla  actio  potest  reputari 
parvi  momenti  ,  quee  impedit  executionem 
maximi  preecepti  charitatis  ,  quo  tenemur 
Deum  semper  tota  mente  amare.  Respondeo; 
idem  argumentum  fieri  potest  de  quolibet  hu- 
mano  opere  :  non  ergo  tenemur  illo  preecepto 
semper  occupari  in  actuali  amore  Dei,  sed  suo 
tempore  et  modo :  habitualis  vero  Dei  amor 
non  repugnat  esse  cum  peccatis  venialibus, 
quia  heec,  ut  dictum  est,  non  sunt  contraria 
amicitiee.  Aliter  etiam  objicitur  contra  ulti- 
mam  conclusionem,  nam  per  veniale  peccatum 
constituit  homo  alium  ultimum  finem  preeter 
Deum,  quia  illud  peccatum  habet  aliquem  ul- 
timum  finem,  et  non  Deum  :  ergo.  Responde- 
bit  quis  esse  verum  de  fine  operis,  non  vero 
operantis,  ut  diximus,  sectione  1 .  Contra  est : 
nam  hoc  ipso  tollitur  Deo  tota  ratio  ultimi 
finis,  sicut  qui  a  prima  causa  aliquid  ejus  vel 
minimum  subtraheret,  quod  ab  ipsa  non  fie- 
ret,  totam  rationem  primee  causee  everteret, 
ita  etiam  qui  a  fine  ultimo  aliquid  subtrahit. 
Respondeo,  licet  is,  qui  venialiter  peccat,  non 
referat  peccatum  suum  in  Deum,  ut  in  ulti- 
mum  finem,  non  propterea  virtute  aut  inter* 
pretative  vult  ilium  non  esse  ultimum  fiiiem  : 
ratio  est,  quia  non  ideo  non  refort,  quia  vel 
expresse,  vel  tacite  indicet,  aut  velit  Deum  non 
esse  illum,  in  quem  bona  omnia  sunt  referen- 
da,  sed  solum  vult  nonnihil  circa  creaturam 
immorari ;  non  est  autem  de  ratione  ultimi 
finis,  ut  omnia  queecumque,  et  qualiacumque 


DISPUTATIO 
illa  sint,  sive  bona,  sive  mala,  in  illuni  refe- 
rantur,  sed  solum  ea,  quse  bona  sunt  :  unde 
qui  peccatum  veniale  in  Deum  non  refert,  ni- 
hil  Deo  subtrahit,  quia  illud  non  est  referibile 
in  Deum,  licet  hoc  ipsum  (scilicet  aliquid  velle 
quod  in  Demn  referibile  non  sit)  aliquid  ma- 
lum  sit,  non  tamen  est  gravis  injuria  ipsius 
ultimi  finis,  et  ad  illud  de  prima  causa  agente 
patet  eadem  responsio,  est  enim  de  ratione 
talis  causae  esse  causam  omnium  bonorum, 
non  tamen  peceatorum,  ut  sic. 

12.  Ad  fundamentum  in  num.  1.  —  Ad  fun- 
damentum  hsereticorum  in  priucipio  positum, 
respondeo  in  illis.  et  similibus  sacree  Scriptu- 
rae  locis,  sermonem  esse  de  peccato  tantum 
mortali,  ut  sectione  sequenti  melius  expone- 
mus,  ubi  etiam  satisfaciemus  illi  fundamento 
contrariae  sententiee. 

SECTIO  V. 

Qualis  sit  ista  dimsio  peccati  in  veniale 
et  mortale. 

1.  Prima  sententia  de  differentia  accidentali 
inter  veniale  et  mortale.  —  Secunda  sententia 
opposita.  —  In  hac  queestione  multee  ineludun- 
tur,  quee  ad  duas  revocari  possunt.  Prima  est, 
quomodo  ista  membra  inter  se  differant.  Se- 
cunda,  quid  sit  id  quod  in  ea  dividitur ,  et 
quomodo  conveniat  membris  dividentibus.  In 
priori  quaestione  prima  sententia  affirmat  pec- 
catum  veniale  et  mortale  accidentaliter  dif- 
ferre,  quia  per  se  in  aliqua  specie  malitise 
convenire  possunt,  in  qua  differunt  secundum 
majorem,  vel  minorem  gravitatem  :  ita  multi 
Thomistee  opinantur  propter  doctrinam  divi 
Thomae,  1,  2,  q.  72,  art.  5.  Secunda  vero  sen- 
tentia  affirmat,  haec  duo  membra  differre  es- 
sentialiter,  quee  colligitur  ex  D.  Thoma,  1,  2, 
queest.  74,  art.  3,  ad  1  et  2,  et  art.  1  et  2,  dum 
inquit ,  hsec  esse  analogice  peccatum ,  nam 
analogia  non  est  inter  ea  quse  sunt  ejusdem 
speciei.  Idem,  q.  3,  deMalo,a.  8,  Bonaventura, 
2,  dist.  42,  art.  2,  q.  1,  Carthusianus  2,dist.  1, 
q.  5,  Capreolus,  d.  48  et  49,  Navarrus,  in  pree- 
ludio  9,  qui  refert  alios ;  tamen  heee  res  ex 
dictis  facilepotest  expediri. 

2.  Prima  propositio.  —  Prima  propositio. 
Peccatum  mortale  de  se,  et  ut  tale  est,  habet 
aliquam  deordinationem  specie  distinctam  ab 
omni  ea,  quse  est  in  peccato  veniali.  Probatur, 
nam  illa  pravitas,  quse  est  directe  contraria 
ipsi  ultimo  fini,  ratione  cujus  homo  avertitur 
ab  ipso,  et  couvertitur  ad  creaturam  ut  ad  ul- 

u. 


II.  SECTIO  V.  529 

timum  finem,  est  propria  species  deordinatio- 
nis  et  pravitatis  mortalis,  et  heec  non  potest 
reperiri  in  peccato  veniali,  ut  etiam  ostensum 
est,  et  in  hoc  sensu  vera  est  secunda  sententia. 

3.  Secunda  propositio. — Secunda  propositio. 
Malitia  et  deordinatio  mortalis,  quee  sumitur 
ex  objeeto  proximo,  esse  potest  ejusdem  spe- 
ciei  in  peccato  mortali  et  veniali :  ita  intelli- 
gendus  est  D.  Thomas  citatus,  et  conciliari 
potest,  nam  patet  conclusio  in  furto  gravi  et 
levi :  si  enim  considerentur  quatenus  habent 
malitiam  injustitiee ,  conveniunt  in  specie  , 
habent  enim  idem  objectum,  solumque  diffe- 
runt  in  quantitate  materiae,  quee  est  acciden- 
talis  circumstantia.  Confirmatur,  nam  ab  eo- 
dem  vitio  secundum  eamdem  propensionem 
fiunt,  et  hoc  modo  dicunt  etiam  theologi  cir- 
cumstantiarn,  et  si  non  mutet  speciem,  posse 
interdum  mutare  actum  de  veniali  in  mortale, 
quatenus  ratione  circumstantiee  fit,  ut  ea  ma- 
litia  in  propria  specie  sit  gravior,  ex  quo  con- 
sequitur  altera  deordinatio. 

4.  Bubium. — Instantia. — Dicet  quis  :  Quo- 
modo  potest  fieri,  ut  malitiee  conversiones  sint 
ejusdem  speciei,  et  tamen  propter  solam  acci- 
dentalem  gravitatem  ex  uno  sequatur  illa  gra- 
vissima  deformitas,  quee  est  in  peccato  mortali 
et  non  ex  alia,  nam  ex  eadem  essentia  eeedem 
proprietates  sequuntur.  Respondeo  quantita- 
tem,  verbi  gratia,   materiee  circa  quam,   vel 
aliam  similem  circumstantiam  posse  efficere, 
ut  secundum  rectam  prudentiam  ea  res  existi- 
metur  medium  necessarium  ad  conservandam 
charitatem  Dei,  vel  proximi,  et  non  in  minori 
quantitate,  et  ideo  solum  augmentum  in  hu- 
jusmodi  circumstantia  posse  esse  sufficiens  ad 
contrahendam  deordinationem  mortalem,  ne- 
que  enim  ista  deordinatio  aversionis  sequitur 
ex  illa  malitia  conversionis  tanquam  proprie- 
tas  ex  essentia,  sed  quasi  concomitatur  illam, 
quia  est  virtuahter  voluntaria.  Sed  contra,  er- 
go  odium  Dei,  quod  est  veniale  ex  indelibera- 
tione  actus,  habet  malitiam  mortalem  ejus- 
dem  speciei  cum  odio ,  quod   est  peccatum 
mortale,  nam  illi  actus  habent  idem  objectum, 
et  differunt  sicut  furtum  grave  et  leve.  Res- 
pondeo  primo,  licet  in  aliqua  malitia  conve- 
niunt,   tamen  in  odio  deliberato   semper  est 
aliquadeordinatio  in  qua  differunt,  quia  scili- 
licet  illud  odium  perfectum  est  conversio  vir- 
tualis  ad  creaturam,  ut  ad  ultimum  finem,  et 
perfecta,  et  quasi  formalis  aversio  a  Deo,  quae 
non  conveniuut  odio    indeliberato.   Secundo 
potest  negari  consequentia,  quia  actus  indeli- 
beratus  in  genere  moris  quasi  uifiert  genere  ab 


530  DE  PECCATO  MORTALI  ET  VENIALI. 

actu  perfecte  humano,  et  ideo  omnis  malitia,     niale  tantum  ex 

quse  in  tali  actu  fundatur,  est  quasi  genere  di- 

versa ,  qnod   aperte   docuit  D.  Thomas,  1 ,  2, 

q.  88,   art.  6,  ubi  Cajetanus  multum  laborat, 

tamen  res  non  videtur  difficiiis,  quia  cum  istee 

deordinationes,  aut  malitiee  sint  morales  pri- 

vationes,  ut  diximus,  et  privatio  respiciat  subj 

jectum,   et  capacitatem  ejus  variata  subjecti 

capacitate  (ut  variatur  in  actu  deliberato  et 

indeliberato)  variatur  etiam  ratio  privationis, 

quod'bene  indicavit  Dnrandus,  2,  d.  42,  q.  6, 

et  juxta  hanc  doctrinam  secunda  conclusio  so- 

lum  habet  locum  in  actibus  perfecte  humanis 

et  deliberatis. 

5.  Prima  opinio  de  qualitate  divisionis  pec- 
cati  in  mortale  et  veniale.  >—Ja.m  circa  secun- 
dam  partem  hujus  sectionis  varise  sunt  etiam 
sententise  :  prima  dicit  istam  divisionem  esse 
subjectiin  accidentia,  quia  illa  deformitas  mor- 
talispeccati,velutiacciditactuimorali:ettamen 
non  negat  heec  sententia  mortale  et  veniale 
realiter  et  specie  differre,  sicut  lucidum  et  te- 
nebrosum  formaliter  specie  differunt,  licet 
diaphanum  dividatur  in  illa  duo  membra  tan- 
quam  subjectum  in  accidentia.  Sic  ergo  mor- 
tale  et  veniale  ad  actum  malum  moralem  com- 
parantur,  quatenus  ille  constitutus  est  in  prima 
sua  specie  nialitise  :  quod  ex  dictis  probatur, 
quia  illa  deformitas,  quse  constituit  peccatum 
mortale,  est  quasi  indirecte  volita,  et  secun- 
dario,  et  potest  adesse  et  abesse  manente  ea- 
dem  specie  malitiee,  ut  magis  infra  dicendis 
constabit. 

6.  Refellitur  hcec  opinio  et  consurgit  secunda 
opinio.  —  At  enim  non  solum  isto  modo  divi- 
ditur  actus  moralis,  ut  malus  est,  in  peccatum 
veniale  et  mortale,  sed  etiam  formaliter  pec- 
catum,  ut  peccatum  est,  nam  hoc  modo  vi- 
dentur  peccatum  veniale  et  mortale  in  aliqua 
communi  ratione  convenire.  Et  hoc  modo  est 
secunda  sententia  quee  affirmathic  dividi  quam- 
dam  communem  rationem  peccati,  quse  uni- 
voce  dicitur  de  peccato  mortali  et  veniali :  ita 
Durandus  supra.  Et  probatur,  quia  in  sacra 
Scriptura  nomine  peccati  absolute  dicti,  com- 
prehenditur  veniale,  Joannis  20  :  Quorum  re- 
miseritis  peccata. \tem  1,  Joan.  1  :  Si  dixeri- 
mus,  quia  peccatum  non  habemus :  et  eodem 
modo,  de  Consecratione,  d.  3,  dicitur  simpli- 
citer  aquam  benedictam  remittere  peccata,  et 
Sancti  et  Concilia  definiunt  nullum  hominem 
sine  specialissimo  privilegio  carere  peccato  ac- 
tuali;  item  Augnstinus,  lib.  de  Mendacio,  et 
contra  mendacium,  absolute  docet  omne  men- 
dacium  esse  peccatum,  et  tamen  illud  esse  ve- 


suo  genere  :  ratione  etiam 
probatur ;  peccatum  veniale  est  simpliciter  ac- 
tus  malus,  et  rationi  cleformis  :  ergo  simplici- 
ter  peccatum.  Patet  consequentia,  nam  omnis 
actus  bonus  eo  quocl  est  bonus,  eo  ipso  est  rec- 
tus  :  ergo  omnis  actus  malus,  hoc  ipso  quod 
malus,  est  oblicprus,  et  hoc  est  esse  peccatum. 
Confirmatur,  nam  pcena  respondet  culpse  et 
peccato,  sed  poena  peccati  venialis  est  simpli- 
citer  pcena :  ergo  illud  est  simpliciter  pecca- 
tum. 

7.  Tertia  opinio.  —  Suadetur  primo.  — 
Tertia  sententia  negat  veniale  peccatum  esse 
simpliciter  peccatum,  et  consequenter  affir- 
mat  divisionem  esse  analogicam ;  tenet  divus 
Thomas  ,  supra,  et  Gajetanus,  et  alii,  in  2, 
clistinct.  42,  et  Vega,  14,  in  Tridentinum, 
cap.  13,  admittit  divisionem  esse  analogicam, 
et  tamen  veniale  peccatum  esse  omnino  sim- 
pliciter.  Probatur  ista  sententia  primo,  quia 
sacra  Scriptura  nomine  peccati  simpliciter  dicti 
frequentibus  intelligit  tantum  mortale.  Eze- 
chielis  18,  Anima  quce  peccaverit.  ipsa  morie- 
tur,  circa  quem  locum  videatur  Augustinus,  6, 
contra  Julian.,  c.  45.  Item  ad  Romanos,  6, 
per  totum,  Joan.  3  :  Quiin  eo  manent,  nonpec- 
cant :  et  Jacobi  2,  et  Matt.  5,  et  Deuteron.  2C, 
in  quibus  locis  sermonem  esse  de  solo  peccato 
mortali  constat,  tum  ex  pcena  quse  apponitur, 
et  exemplis  quce  in  illis  locis  subjiciuntur,  et 
ex  ipso  contextu,  et  intentione. 

8.  Suadetur  secundo. — Ratione  quoque  pro- 
batur,  quia,  ut  initio  hujus  tractationis  dixi- 
mus,  ratio  peccati  sumitur  ex  deordinatione 
circa  ultimum  fmem :  heec  autem  deordinatio 
proprie,  et  per  se  reperitur  in  mortali,  in  ve- 
niali  vero  tantum  secundum  quid,  quia  non 
per  propriam  et  specialem  pravitatem,  sed  ge- 
nerali  quadam  ratione.  Confirmatur,  quia  ve- 
niale  peccatum  de  se  est  quasi  deordinatio  circa 
medium  :  circa  finem  vero,  non  nisi  consecu- 
tione  quadam  :  mortale  vero  directe  importat 
deordinationem  circa  finem.  Haec  tamen  con- 
troversia  magis  ad  modum  loquendi,  quam  ad 
rem  ipsam  spectat,  et  ideo  si  rem  tantum  me^ 
taphysice  consideremus,  revera  hic  non  appa- 
ret  analogia,  quia  veniale  peccatum  in  se  ha- 
bet,  quasi  inhserenteni  sibi  quemdam  defectum 
debiti  ordinis  circa  ultimum  finem,  et  ab  illo 
potest  denominari  absque  ullo  ordine  ad  pec- 
catum  mortale :  ubi  vero  non  est  respectus 
unius  ad  alium,  non  est  proprie  analogia,  ta- 
men,  loquendo  moraliter  et  theologice,  dicitur 
haac  denominatio  analoga  et  secundum  qmd, 
quia  in  moralibus,  quod  adeo  leve  est,  quasi 


DISPUTATIO  11.  SECTIO  V. 


531 


nihil  reputatur :  item  quia  heec  deordinatio  ve- 
nialis  peccati  maxime  ponderatur  in  moralibus 
quatenus  est  dispositio  ad  mortale  :  tum  de- 
mum  quia  peccatum  veniale  non  denominatur 
tale  solum,  quia  caret  illo  debito  ordine  ad  ul- 
timum  finem,  sed  etiam  quia  caret  illa  propria 
deformitate  peccati  mortalis,  et  hoc  modo  in 
tali  denominatione  habet  semper  respectum  ad 
mortale  peccatum.  Quoeirca  in  sacra  Scriptura 
raro  nomine  peccati  simpliciter  dicti,  compre- 
henditur  veniale :  et  quando  id  contingit,  ideo 
est,  quia  ex  adjunctis,  vel  qualitate  materiee 
facile  intelligi  potest  de  qua  re  sit  sermo,  sicut 
etiam  nonnunquam  pcena  vocatur  simpliciter 
peccatum  ad  Romanos  7,  per  totum  2,  ad  Go- 
rinth.  1,  Pro  nobis  peccatu  a  fecit,  etc,  cum 
tamen  proprie  non  sit  peccatum,  quod  ex  ad- 
junctis  constare  potest. 

Primum  dubium  ex  dictis  definitur. 

9.  Veniale  an  sit  contra  legem.  —  Ex  deci- 
sione  hujus  difficultatis  facile  potest  alia  simi- 
lis  definiri,  videlicet:  an  veniale  peccatum  sit 
contra  legem,  necne :  nam  quidam  simpliciter 
affirmant,  sic  Durandus,  supra,  et  Vega  Adria- 
nus,  quodlibeto  6,  articulo  secundo,  Castro, 
lib.  1,  de  Lege  pcenali,  capite  5,  et  Navarrus, 
preeludio  sexto,  n.  17.  Alii  simpliciter  negant, 
et  volunttantum  esse  coutra  consilium.  Scotus, 
in  1,  dist.  21,  Gabriel,  dist.  22,  sed  non  recte 
loquuntur,  quia  consilium  nullam  inducit  obli- 
gationem,  et  ideo  agere  contra  consilium  per 
se  non  est  malum,  aUas  non  servare  virginita- 
tem  esset  malum,  contra  Paulum.  Aliorum 
sententia  dicit  non  esse  contra,  sed  preeter 
preeceptum.  Alia  denique  sententia  distinguit 
preecepta  majora  et  minora,  juxta  illud,  Qui 
solverit  unum  de  mandatis  istis,  et  dicit  venia- 
le  peccatum  esse  contra  prsecepta  minora  :  ita 
ait  Latomus  contra  Lutherum. 

10.  Prima  propositio.  —  Prima  propositio. 
Peccatum  veniale  aliquo  modo  est  contra  pree- 
ceptum.  Probatur,  quia  est  contra  dictamen 
rectse  rationis.  item  quia  ubi  non  est  lex,  ibi 
neque  malitia,  ad  Romanos  3.  Item  aliqua  lex 
prohibet  mendacium,  Levit.  19,  Non  mentie- 
mini,  et  Eccles.  17  :  JVoii  velle  mentiri,  etc, 
ergo  mendacium  licet  sit  ex  suo  genere  venia- 
le,  tamen  est  contra  legein. 

11.  Secunda  propositio. — Secunda  proposi- 
tio.  Moraliter  loquendo  veniale  peccatum  non 
censetur  contra  legem,  nisi  secundum  quid. 
CoUigitur  assertio  ex  Matth.  19 :  Si  vis  ad  vi- 
tam  inyredi.,  serva  mandata:  et  qui  venialiter 


tantum  peccat,  ad  vitam  ingredietur,  servat 
ergomandata,  Joan.  14:  Si  diligisme,  mandata 
mea  servate;  diligit  autem  ,  licet  peccet  ve- 
nialiter:  unde,  Luc  1,  dieitur  de  Elisabeth  et 
Zacharia,  incedentes  in  mandatis  Domini  sine 
querela :  qui  tamen  sine  dubio  venialiter  pec- 
caverant :  et  tandem  omnis  justus  dicitur  legis 
servator,  ad  Romanos  3.  Respondet  Vegaillud 
esse,  non  quia  veniale  peccatum  non  sit  con- 
tra  legem,  sed  quia  cum  sit  minima  queedam 
transgressio,  non  denominat  eum,  qui  preeci- 
pua  observatmandata:sicut  minimus  calor  non 
denominat  subjectum  in  quo  est,  proprie  cali- 
dum.  Sed  contra,  quia  non  solum  subjectum, 
sed  etiam  actio  non  dicitur  in  sacra  Scriptura 
preevaricatio  legis  :  deinde  justus  non  solum 
preecipua,  sed  etiam  omnia  preecepta  observat : 
ergo  nullum  transgreditur  proprie,  licet  venia- 
liter  peccet. 

1 2.  Secunda  ratio  reddi  potest  pro  eadem 

assertione,  primo  ex  morali  existimatione,  ut 

sect.   preecedenti.   Secundo,  quia  adimpletio 

legis  est  charitas,  Mattheei  22.  Unde  primum 

preeceptum  est  preeceptum  charitatis  :  reliqua 

vero  in  tantum  habent  rationem  preecepti,  in 

quantum  illo  nituntur,  juxta  illud  Matth.  22: 

Universa  lex  pendet,  et  Prophetce :  quare,  licet 

preecepta  reliqua  sint  distincta  in  se  a  charitate, 

tamen  id,  quod  charitati  contrarium  non  est, 

nulli  preecepto  censetur  esse  perfecte  contra- 

rium  :   veniale  autem  peccatum  est  tantum 

preeter  charitatem,  id  est,  secundum  quid  con- 

tra  illam.  Tertio  :  in  peccatis  venialibus  ex  in- 

deliberatione  ratio  reddi  potest,  quia  lex  non 

imponitur  nisi  ratione  intentionis  :  actus  au- 

tem  indeliberatus  non  simpliciter,  sed  secun- 

dum  quid  est  rationalis  et  humanus,  et  ideo 

non  simpliciter,  sed  secundum  quid,  est  trans- 

gressio  legis  :  in  aliis  vero  peccatis  venialibus 

ex  levitate  materiee,  ratio  potest  sumi  ex  fine, 

est  enim  preeceptum  regula  queedam  preescri- 

bens  medium,  quo  perveniendum  est  ad  finem ; 

et  ideo  solum  illud  dicitur  simpliciter  preecep- 

tum,  quod  est  simpliciter  et  absolute  necessa- 

rium  ad  finem  consequendum :  hujusmodi  au- 

tem  preeceptum  non  frangitur  nisi  per  pecca- 

tum  mortale,  quod  bene  docuit  Bernardus,  li- 

bro  de  Preecepto  et  Dispensatione. 

13.  Satisfit  aliis  sententiis  in  num.  9.  — 
Et  ad  hanc  fere  sententiam  accommodari  pos- 
sunt  aliee  in  numero  nono  relatee :  Scotus  enim 
late  usus  est  nomine  consilii,  ut  comprehendit 
omnia,  quee  ad  salutem  non  sunt  simpliciter 
necessana :  cum  tameii  consilium  proprie  non 
ita  late  pateat,  sed  directionem  solam  signifi- 


532 


DE  PECCATO  MORTALI  ET  VENIALI. 


cet  ad  ea,  quee  meliora  sunt  eligenda,  ut  patet 
1,  ad  Corinth.  7.  Eodem  etiam  fere  sensu  dis- 
tinguit  Latomus  prseeepta  majora  a  minoribus, 
licet  non  semper  peccatum  veniale  et  mortale 
adversentur  diversis  praeceptis ;  ut  patet  in  in- 
cessu  gravi  et  levi :  interdum  vero  contingit 
legem  aliquam  solum  prohibere  venialia,  quee 
merito  dici  potest  solum  esse  prseceptum  secun- 
dum  quid,  et  veluti  quoddam  medium  inter 
prseceptum  et  consilium. 

Dubium  secundum. 

i&.  Veniale  an  sit  offensa  Dei.  —  Prima 
propositio. — Secundo  definitur  ex  dictis  aliud 
dubium.  An  peccatum  veniale  sit  offensa  Dei  ? 
nam  D.  Bouaventura,  supra,  simpliciter  negat, 
quia  hoc  peccato  non  preefertur  creatura  Deo. 
Alii  simpliciter  affirmant,  ut  Vega  supra,  cui 
favet  illud  Jacobi  2  :  In  multis  offendimus  om- 
nes,  quod  de  peccatis  venialibus  intelligitur. 
Dicendum  tamen  est  primo  sicut  in  praeceden- 
tibus.  Primo  hoc  peccatum  aliquo  modo  esse 
offensionem  Dei :  patet  primo,  quia  aliquam 
deordinationem  continet  in  ordine  ad  ultimum 
finem,  alias  non  esset  ullo  modo  peccatum. 
Secundo,  Deus  omne  peccatum  etiam  veniale 
odio  habet,  quia  aliquo  modo  pugnat  cum  ejus 
bonitate  inlinita.  Tertio,  tale  peccatum  est  con- 
tra  legem  aliquo  modo,  ac  praeter  Dei  volunta- 
tem,  et  propter  haec  Sancti  exaggerant  quod- 
cumque  veniale  peccatum,  vide  Vegam,  supra, 
cap.  16,  et  hoc  prsecipue  verum  habet  in 
quibusdam  peccatis  venialibus,  quae  non  solum 
respiciunt  Deum  ut  finem  ultimum,  sed  etiam 
ut  objectum,  et  prsecipue  si  deliberatse  fiant 
ut  verbum  otiosum,  mendacium,  vel  alia  trans- 
gressio  legis,  vel  voti  in  levi  materia. 

15.  Secunda  propositio. — Secundo  adden- 
dum  est,  non  simpliciter,  neque  proprie  ve- 
niale  peccatum  esse  offensam,  vel  injuriam 
Dei,  sed  tantum  secundum  quid,  et  analogice. 
Et  imprimis  si  sit  actus  indeliberatus,  id  con- 
stat,  quia  offensio,  vel  injuria  proprie  non  fit 
sine  actu  humano :  at  vero  illa  non  est  simpli- 
citer  actus  humanus.  Deinde  si  veniale  sit  quod 
ad  Deum  non  pertinet,  non  est  alia  ratione 
offensa  Dei,  quia  peccatum  mortale  non  est, 
neque  ex  hac  offensione  contrahit  propriam 
speciem  malitiae,  et  ideo  quasi  materialiter  po- 
tius  quam  formaliter  est  Dei  offensio.  Tandem 
si  malitia  ipsa  venialis  peccati  versetur  proxi- 
me  circa  Deum,  et  non  versetur  circa  illum 
fornaaliter,  ut  ultimus  fmis  est,  adeo  est  levis, 
ut  nihil  fere  censeatur  ad  Dei  honorem  perti- 
nere  secundum  moralem  cxistimationem. 


Dubium  tertium. 

16.  An  veniale liabeat  malitiam  infinitam. — 
Prima  propositio. — Tertio  definitur  aliud  du- 
bium,  an  iu  peccato  veniali  sit  infinita  malitia  ? 
Et  dico  breviter  primo  non  esse  in  peccato  ve- 
niali  illud  genus  malitise  infinitse,  quod  est  in 
peccato  mortali.  Hoc  patet  ex  dictis,  quia  in 
peccato  veniali  non  reperitur  illa  malitia  : 
ergo  neque  infinitas  ejus. 

17.  Secunda  propositio. — Secundo  dico  ma- 
litiam  peccati  venialis  non  posse  proprie  et 
simpliciter  dici  infinitam,  nam  maxime  talis 
diceretur  ex  deordinatione  circa  Deum,  sed 
propter  hoc  non  :  quia  illa  deordinatio  non 
confert  specialem  gravitatem  formalem,  sicut 
neque  e  contra  actus  bonus,  licet  natura  sua 
rectus  sit  in  ordine  ad  ultimum  finem,  quse 
tamen  intelligenda  sunt  de  peccato  veniali, 
quod  non  versatur  circa  Deum  proprie.  Nam 
ea  peccata  venialia,  quae  versantur  circa  Deum, 
ut  objectum,  quemdam  modum  infinitatis  ha- 
bent :  ex  illo  objecto  tamen  secundum  quid_, 
et  imperfecte. 

18.  Tertia  propositio.  —  Tertio  dicendum 
veniale,  hoc  ipso  quod  malum  culpge  est,  posse 
dici  continere  aliquo  modo  quamdam  intinita- 
tem  secundum  quid  quatenus  unum  veniale 
peccatum  majus  malum  est,  quam  omnis  poe- 
na,  id  est,  altioris  cujusdam  ordinis  :  unde 
propter  nullam  vitandam  pcenam  committen- 
dum  est.  Et  hac  etiam  ratione  veniale  pecca- 
tum  tantee  est  malitias,  ut  quamdiu  in  anima 
habetur,  conspectum  Dei  impediat,  licet  sim- 
pliciter  non  impediat,  quia^  per  se  ioquendo, 
auferri  potest  ;  quomodo  intelligitur  illud 
Apocalypsis  21  :  Nihil  coinquinatum  introi- 
bit  in  eam ,  licet  aliqui  illud  inteliigant  de 
peccato  mortali,  et  eodem  modo  intelligunt 
Origenes,  et  Bernardus,  de  Coena  Domini,  iilud 
Joan.  13  :  Si  non  lavero  te,  quod  ipsi  de  pec- 
cato  veniali  intelhgunt :  Basilius  autem,  lib.  1, 
de  Baptismo,  cap.  2,  intelligit  de  peccato 
mortali,  quod  Petrus  committeret,  si  Christo 
obedire  recusasset. 

Dubium  quartum. 

19.  De  signis  distinguendi  veniale  a  mortali. 
—  Prima  proposiiio. — Quarto  colligitur  :  qui- 
bus  signis,  vel  regulis  interdum  nobis  discer- 
nendum  sit  peccatum  mortale  a  veniali,  de 
qua  re  vide  Bichardum,  supra,  et  Vegam,  ca- 
pite  duodecimo,  Navarrum,  prseludio  9.  Dico 
primo  advertendam  esse  vim  et  obligationem 


DISPUTATIO 
prtecepti,  ex  qua  maxime  pendet  turpitndo 
peccati.  Et  quidem  si  prseceptum  aliquo  modo 
contiuetur  in  sacra  Scriptura,  ponderanda 
sunt  illius  verba,  nam  cum  inquit  aliquando 
actionem  esse  dignam  morte,  aut  excludere  a 
regno,  aut  esse  execrandam  et  abominabilem, 
vel  similia,  satis  indicat  esse  probibitam  sub 
mortali,  ad  Romanos  1  :  Qui  talia  agunt,  di- 
gni  sunt  morte,  ad  Galat.  5  :  Qui  talia  agunt, 
regnum  Dei  non  consequentur ,  ad  Epbeseos  5, 
Ezechiel.  18.  Cum  vero  utitur  sacra  Scriptura 
mitioribus  verbis,  signum  est  esse  venialia,  et 
cum  de  stultiloquio,  et  scurrilitate  Paulus  supra 
loquens  solum  dicit  ad  rem  non  pertinere,  et 
Jacobus  docet,  peccatum  non  consummatum 
non  generare  mortem,  et  boc  idem  consideran- 
dum  est  in  prasceptis  jure  bumano  latis.  Nam 
primo  est  advertendum,  an  ipsa  verba  sint  ex 
his,  quse  babent  vim  obligandi,  ex  quibus 
etiam  colligenda  est  intentio  legislatoris.  Con- 
sideranda  est  etiam  pcena  qua  sancitur  lex,  etc. 
Quod  si  nullum  sit  scriptum,  aut  prseceptum 
quod  bic  et  nunc  vere  obliget,  neque  consue- 
tudo,  vel  traditio,  quse  illi  sequipolleat,  ratione 
naturali  est  utendum,  nam  bac  discernimus 
bonum  a  malo,  et  consequenter  gravius  a  le- 
viori,  et  tandem  in  ferendo  boc  judicio  de 
peccato  veniali,  vel  mortali,  adbibenda  est 
sententia  Doctorum  et  Patrum  in  bac  materia, 
quia  in  re  morali  plurimum  valet  auctoritas. 
20.  Secunda  propositio.  —  Primum  genus 
peccati  venialis.  —  Secundo  dicitur.  Quando 
nulla  est  lex,  aut  sacra  Scriptura,  ex  qua  sa- 
tis  colligatur  an  sit  peccatum  mortale,  et  con- 
sideranda  est  res  in  qua  peccatum  versatur, 
an  ad  Dei,  vel  proximi  cbaritatem  servandam 
spectet,  et  gravis  sit :  nam  finis  prcecepti  cha- 
ritas  est,  1  ad  Timotb.  4,  nam  ex  hoc  fine 
recte  colligitur  peccati  gravitas.  Item  adver- 
tendum  est,  an  aliqua  virtus  ex  his,  quae  ho- 
mini  maxime  necessarise  sunt,  graviter  lseda- 
tur  illo  actu,  ita  divus  Thomas  1,  2,  qusestione 
octuagesima  octava,  articulo  secundo,  Duran- 
dus  2,  dist.  42,  queestione  sexta.  Quod  autem 
dicimus  de  charitate  proximi,  intelligendum 
est  de  charitate  propria,  maxime  si  peccatum 
afferat  peccanti  aliquod  nocumentum,  vel  in 
spiritualibus  bonis,  vel  in  his  quse  ad  conser- 
vationem  corporis  necessaria  sunt  :  nam  in 
aliis  fortunae  bonis  facilius  potest  homo  cedere 
juri  suo;  quod  si  ex  omnibus  modis  positis 
non  invenitur  prseceptum  obligans  ad  mortale, 
licet  sit  aliqua  deformitas,  culpa  erit  venialis; 
et  binc  sumitur  primum  genus  peccati  venia- 
lis,  quod  dicitur  ex  genere  suo;  et  est  illud, 


II.  SECTIO  VI.  533 

cujus  malitia  ex  objecto  desumpta,  ita  est  na- 
tura  sua  levis,  ut  per  se  prohibita  non  sit  gravi 
prsecepto,  ut  sectione  sequenti  constabit. 

21.  Tertia  propositio. — Secundum  genus 
peccati  venialis.  — ■  Tertio  dicitur.  Si  preecep- 
tum  obligat  sub  mortali,  ulterius  consideran- 
da  est  materia,  quia  licet  prseceptum  ipsum 
grave  sit,  tamen  leviter  ab  illo  deficere  perin- 
de  est,  atque  leve  prseceptum  transgredi,  et 
hoc  est  secundum  genus  peccati  venialis,  quod 
dicitur  ex  levitate  materiee,  quare  cum  in 
Scriptura  sacra  peccata  aliqua  tanquam  mor- 
talia  damnantur,  intelligendum  est  ex  genere 
non  in  omnibus  individuis  :  quse  autem  sit 
materia  levis,  vel  gravis,  prudenter  pro  quali- 
tate  rei,  vel  materise  pensandum  est.  Adver- 
tendum  est,  id  non  solum  pendere  ex  qualita- 
te,  vel  quantitate  materise  absolute  conside- 
rata,  licet  id  plurimum  conferat,  sed  etiam  ex 
caeteris  circumstantiis,  prsesertim  ex  conditio- 
ne  personse  fieri  potest  ut  hsec  materia  in 
ordine  ad  furtum,  vel  injuriam  talis  perso- 
nse,  sit  gravis,  quee  per  se  considerata  cense- 
retur  levis. 

22.  Quartapropositio. — Tertium  genus  pec- 
cati  venialis. — Quarto,  si  materia,  et  preecep- 
tum  gravia  sint,  considerandum  est,  utrum 
consensus  hominis  fuerit  perfectus  et  delibe- 
ratus,  nam  hoc  necessarium  est  ad  perfectum 
actum  humanum,  qualis  debet  esse  peccatum 
mortale,  et  hinc  oritur  tertium  genus  peccati 
venialis,  quod  dicitur  ex  indeliberatione  et 
imperfectione,  quod  difficile  cognosci  potest, 
quando  alia  adsunt,  quse  ad  mortale  pecca- 
tum  sufficiunt  :  dicemus  tamen  de  hac  re  in 
sequentibus.  Adverte  quosdam  Thomistas  pu- 
tasse  hoc  genus  peccati  venialis  tantum  con- 
tingere  in  rebus  alias  gravibus,  sed  non  ita 
est :  nam  in  rebus  etiam  ex  genere  suo  venia- 
libus,  et  ex  levitate  materiee  potest  contingere 
peccatum  veniale  ex  indeliberatione ,  ut  in 
mendacio  et  similibus,  quod  satis  indicat  Ca- 
jetanus,  q.  89,  art.  8,  et  ratio  est,  quia  in  his 
actibus  est  sufficiens  libertas  ad  peccandum 
venialiter  :  ergo  licet  objectum  sit  leve,  actus 
tamen  babet  aliquam  malitiam. 

SECTIO  VI. 

An  peccatum  teniale  possit  fieri  mortale. 

1.  Triplex  qucestionis  sensus. —  Vide  lib.  3, 
de  Angelis,  c.  8^,  a  num.  1. —  Divus  Thomas,  l, 
2,  quaestione  octuagesima  octava,  quatuor  ul- 
timis  articulis  tractathanc  quaestionem.  Potest 
autem  habere  tres  sensus ;  primus  est,  utrum 


534 


DE  PECCATO  MORTALI  ET  VENIALl. 


veniale  propter  multiplieationem  efficiat  mor- 
tale  ?  Secundus,  an  actus,  qui  est  ex  specie 
sua  venialis,  ex  accidenti  possit  esse  peccatum 
ruortale,  vel  e  contra.  Tertius,  an  idem  actus 
numero  possit  esse  veniale  peccatum.  et  mor- 
tale  simu],  vel  successive. 

2.  Prima  propositio. — Prima  propositio  pro 
primo  sensu.  Peccatum  veniale  non  fit  mor- 
tale  propter  solius  actus  multiplicationem , 
unde  neqne  multa  venialia  eequivalent  mor- 
tali :  est  certa  et  communis;  ratio  est,  quia 
veniale  et  mortale  differnnt  genere,  et  non 
solum  tanquam  magis  et  minus  grave  in  ea- 
dem  specie  :  ergo,  etc.  Confirmatnr  primo, 
quia  per  multa  etiam  venialia  non  constitui- 
tur  finis  ultimus  in  creatura.  Confirmatur  se- 
cundo,  quia  eodem  prsecepto  prohibentur  de- 
cem  mendacia,  quo  unum  :  sed  totum  illud 
prseceptum  non  est  de  re  ad  salutem  necessa- 
ria  :  ergo  transgressio  ejus,  sive  una  ,  sive 
multiplex,  non  est  mortalis ;  quse  ratio  solum 
procedit  in  venialibus  ex  genere,  Confirmatur 
tertio,  quia  nullus  numerus  venialium  signari 
certa  ratione  potest,  qui  sufficiens  sit  ad  mor- 
tale  constituendum  :  ergo  si  aliquis  numerus 
nobis  ignotus  esset  sufficiens,  in  quocumque 
peccato  veniali  exponeremus  nos  periculo  pec- 
candi  mortaliter,  et  hoc  ipso  mortaliter  pecca- 
remus.  Dices,  eodem  argumento  probaretur 
quodlibet  veniale  ratione  pericnli  essemortale, 
quia  disponit  ad  mortale.  Respondeo  non  esse 
simile,  quia  licet  veniale  sit  dispositio,  tamen 
est  remota,  quee  per  se  non  est  moralis  occasio 
peccandi;  unde  si  solus  numerus  peccatorum 
venialium  constitueret  mortale,  de  quocum- 
que  veniali  esset  timendum,  an  expleret  illum 
numerum.  Tandem  confirmatur  ex  illo  Pro- 
verb.  24,  Septies  in  die  cadit  justus,  ubi  nu- 
merus  certus  pro  incerto  ponitur,  et  tamen 
tribuitur  justo. 

3.  Contra  hanc  veritatem  docuit  Glossa,  cap. 
Tria  sunt,  de  Poenitentia,  dist.  1,  propter  verba 
Augustini,  epistola  centesima-sexta  ad  Julia- 
num,  ubi  de  venialibus  loquens  ait :  Si  collecta 
contra  nos  fuerint,  ita  nos  gravabunt,  sicut 
vMum  grande  peccahm.Tamennie  exponenda 
sunt  ista,  videlicet  posse  multa  peccata  venia- 
lia  ita  nocere  dispositive,  quia  sunt  occasio 
committendi  peccata  mortalia,  quod  asserit 
divus  Thomas,  articulo  quarto  ad  primum;  et 
eodem  modo  est  interpretandus  Augustinus, 
tractatu  11,  in  Joan.,  et  serm.  88,  de  Tempore, 
et  4 1 ,  de  Sanctis,  quomodo  dixit  etiam  Sapiens, 
qui  spernit  modica,  paulatim  decidet,  Eccle- 
siast.  19. 


4.  Alii,  ut  refert  Victoria,  Relectione  de  cha- 
ritate,  licet  non  verbis,  tamen  re  ipsa  consen- 
tiunt  cum  illa  glossa,  nam  dicunt  peccatum 
veniale  aliquid  charitatis  tollere,  ex  quo  fit,  ut 
paulatim  possit  homo  propter  multiplicatio- 
nem  venialium,  ad  eum  statum  pervenire,  ut 
si  unum  vel  levissimum  committat,  omnino  a 
charitate  excidat :  tamen  addunt  hoc  non  esse 
quia  multa  venialia  efficient  mortale  :  sed  quia 
illud  ultimum,  quod  alias  leve  esset,  propter 
detrimentum  charitatis,  fit  mortale  :  quse  sen- 
tentia  non  minus  est  falsa  quam  praecedens,  et 
non  minus  exponit  se  homo  periculo  peccandi 
mortaliter  in  quolibet  actu,  nam  quis  scit  an 
habeat  charitatem  ita  remissam  ?  Deinde  licet 
peccatum  mortale  ideo  destruat  habitum  cha- 
ritatis,  quia  habet  deformitatem  illi  contrariam 
non  tamen  deformitatem  contrahit,  quia  de- 
struit  charitatem  :  non  ergo  ex  illo  detrimento 
tanquam  ex  prima  radice  recte  dicunt  pecca- 
tum  illud  veniale  esse  mortale.  Tandem  hsec 
sententia  supponit  aliam  falsam ,  scilicet  ve- 
niale  peccatum  remittere  charitatem,  quam 
suo  loco  impuguamus. 

5.  Sed  contra.  Nam  si  quis  unum  et  alterum 
leve  furtum  committat,  et  soepe  id  faciat,  tan- 
dem  peccabit  mortaliter  in  illis  actibus,  alias 
posset  furari  magnam  quantitatem  sine  peccato 
mortali.  Respondeo,  si  quis  habeat  voluntatem 
furandi  ssepius  illo  modo,  illa  voluntas  est  pec- 
catum  mortale,  atque  adeo  actus  oinnis,  ut  ab 
illa  procedit;  et  fere  ita  peccant  omnes  ii  qui 
habent  voluntatem  furandi,  et  consuetudinem 
in  illo  modo  :  si  tamen  non  adsit  una  voluntas, 
neque  formalis,  neque  virtualis,  contingere 
poterit  furari  magnam  quantitatem  sine  pec- 
cato  mortali,  quamvis  retentio  omnium  par- 
tium  sit  mortalis,  non  quia  ex  venialibus  sit 
factum  mortale,  sed  quia  est  ibi  novus  actus, 
vel  nova  omissio  non  restituendi  cadens  in 
materiam  gravem.  Vide  Vegam,  lib.  4,  c.  11, 
et  Scotum  3,  de  Justitia,  qusest.  3,  art.  3. 

6.  Sed  urgebit  quis  :  ergo  si  quis  habet  vo- 
luntatem  formalem,  vel  virtualem  omittendi 
partem  aliquam  levem  divini  officii,  aut  Missae, 
aut  earum  preeum  quas  Deo  vovit,  erit  in  statu 
mortalis.  Respondeo  de  his  latius  in  propriis 
materiis  esse  agendum  :  solum  certum  est 
nunc,  peccata  venialia  non  posse  efficert;  mor- 
tale,  nonnunquam  autem  materiam  aliquam 
integram,  quse  in  multis  actibus  diversis  non 
faceret  singula  mortalia,  per  unum  actum  in- 
tenta  faceret  mortale,  quoniam  tota  illa  materia 
facit  unum  objectum  grave  contra  unum  prse- 
ceptum,  quod  ex  suo  genere  ad  mortale  obli- 


DISPUTATIO 
gat,  ut  contingit  in  furto.  Quando  vero  illse 
singula?  partes  non  faciunt  imum,  quod  uni 
praecepto  sit  contrarium,  actus  non  erit  mor- 
talis  ex  vi  illius  objecti,  sed  habebit  quasi  ma- 
litiam  multorum  venialium,  et  ita  contingit  in 
casibus  illis  partialibus,  licet  illud  de  voto 
babeat  maximam  difficultatem. 

7.  Secunda  propositio  communis. — Secunda 
propositio  pro  secundo  sensu.  Nullum  est  pec- 
catum  mortale,  quod  ex  accidenti  non  possit 
fieri  veniale.  Est  certa  et  communis,  nam  ex 
indeliberatione  actus,  omnia;  ex  levitate  au- 
tem  materiae,  fere  omnia  ex  genere  possuntin 
individuo  esse  venialia. 

8.  Tertia  propositio  bipartita. — Tertia  pro- 
positio.  Peccatum  veniale  ex  suo  genere  nun- 
quam  fit  mortale,  nisi  addatur  circumstantia 
speciem  mutans,  aut  quidam  amor  directe 
cbaritati  contrarius  :  ratio  prioris  partis  est, 
quia  boc  differt  veniale  ex  genere  suo  a  mor- 
tali  ex  genere,  quod  illius  malitise  ex  natura, 
et  vi  sua  nunquam  est  conjuncta  deformitas 
mortalis.  Confirmatur,  nam  si  intra  propriam 
speciem  posset  hoc  veniale  fieri  mortale,  jam 
quando  tale  non  esset,  non  esset  ex  defectu 
suse  speciei,  sed  quia  non  habet  totam  illam 
gravitatem  speciei,  quam  haberet  veniale  ex 
levitate  materiae,  vel  ex  imperfectione  actus. 

9.  Ohjectio.  —  Dices  illo  modo  nullum  est 
veniale  ex  genere,  quia  nullum  est  peccatum, 
quod  ex  vi  speciei  suae  non  pugnet  cum  aliqua 
virtute  :  nulla  autem  est  virtus,  qua3  per  se 
interdum  non  obliget  admortale.  Confirrnatur, 
nam  peccatum  potest  destruere  virtutem  con- 
trariam  omnmo  ,  hoc  autem  non  videtur  fieri 
sine  mortali.  Propter  haec  dicunt  aliqui  nullum 
esse  veniale  ex  genere,  nisi  illud  quod  per  se 
est  indifferens;  et  sine  honesto  fine  fit,  sed 
hoc  est  contra  communem  sententiam,  et  non 
necessarium  ad  solvendas  difficultates. 

10.  Unum  pronuntiatum  pro  vera  respon- 
sione.  —  Dico  ergo  primo,  posse  virtutem  ali- 
quam  habere  materiam  adeo  levem,  et  ad 
conservationem  charitatis  non  adeo  necessa- 
riam,  ut  nunquam  propria  sua  virtute  ad  mor- 
tale  obliget,  nisi  accedat  obligatio  superioris 
virtutis,  ut  Eutrapelia. 

44.  Alterum  pronuntiatum.  —  Secundo  dico 
eidem  virtuti  multa  vitia  specie  diversa  posse 
esse  contraria,  ex  quibus  aliquod  esse  poterit 
in  sua  specie  adeo  leve,  ut  neque  possit  omni- 
no,  neque  graviter  virtutem  contrariam  des- 
truere,  et  ideo  nunquam  mortale  sit,  speeie 
sua.  Ultima  pars  conclusionis  posita  est  propter 
D.  Thomam  dicentem  peccatum  veniale  inter- 


II.  SECTIU  VI.  535 

dum  fieri  mortale,  si  quis  in  objecto  ejus  finem 
ultimum  constituat,  quod  est  omnino  certum, 
quomodo  intelligi  potest  illud  Ezechielis  40  : 
Nihil  iniquius,  quam  amare  pecuniam,  et  Ja- 
cobi  2  :  Qjiii  diligit  mundum,  non  est  charitas 
in  eo.  Quomodo  etiam  Augustinus  ait  sum- 
mam  esse  perversitatem  frui  utendis ,  et  ratio 
est,  quia  tenemur  solum  Deum  diligere,  ut 
ultimum  finem. 

42.  Sed  obscurum  est  in  hac  sententia  D. 
Thomae,  quid  sit  constituere  finem  ultimum  in 
objecto  venialis  peccati.  Dicunt  quidam  id  esse 
peccare  venialiter  solum  propter  peccare.  Ita 
Gerson,  de  Yita  spirituali,  lectione  3,  Sed  non 
recte,  nullus  enim  peccat,  qui  non  sub  aliqua 
ratione  boni  velit  peccare ,  et  ex  illo  motivo 
attendenda  est  gravitas  :  unde  si  quis  vellet 
ipsum  peccare  formaliter,  ut  contemneret 
Deum ,  esset  quidem  peccatum  mortale  :  si 
vero  peccaret  ut  peccando  haberet  materiam 
confessionis,  non  ideo  gravius  peccaret. 

43.  Alii  dicunt  constituere  finem  ultimum 
esse  maxime  diligere  creaturam,  Deum  autem 
remissius.  Ita  Adrianus,  quodlibeto  7,  a.  2  et 
4-,  materia  de  Pcenitentia,  et  Petrus  Soto, 
tractatu  de  Pcenitentia,  lectione  44  et  '1 5,  vide- 
tur  favere  Augustinus  4,  de  Civitate,  cap.  40, 
indicat  enim  interdum  peccare  homiuem  mor- 
taliter  amando  temporalia,  licet  illa  Christo 
non  prseferat,  et  Hieronymus,  lib.  4,  contra 
Jovinianum,  et  habetur  32,  d.  qua^st.  4,  cap. 
Origo,  indicat  amorem  uxoris  propter  maxi- 
mam  intensionem  fieri  peccatum  mortale  :  et 
ratio  est,  quia  ob  hanc  intensionem  fieri  po- 
test,  ut  homo  magis  diligat  objectum  illud, 
quam  ipsum  Deum.  Dices  illud  esse  verum  in- 
tensive,  non  appretiative.  Sed  contra,  nam  ex 
illa  majori  intensione  sequitur  illa  oppositio 
major  :  nam  si  intensius  dihgit  creaturam , 
quam  Deum,  firmius  adhseret  per  amorem 
creaturae,  quam  Deo  :  ergo  qui  ita  amat  ita  est 
dispositus,  ut  si  occurrat  occasio  deserendi  vel 
Deum ,  vel  creaturam  ,  potius  derelinquat 
Deum,  quam  creaturam. 

44.  Concluditur  nunquam  veniale  fieri  mor- 
tale,  nisi  forte  ex  accidenti. — Sed  hsec  senten- 
tia  mihi  nullo  modo  probatur,  et  falso  nititur 
fundamento,  teneri  nos  magis  intensive  dili- 
gere  Deum,  quam  ceetera  omnia,  quod  falsum 
esse  in  materia  de  charitate  et  pcenitentia 
latius  ostendo.  Nunc  breviter  ratio  est,  quia 
intensio  per  se  neque  cadit,  neque  potest  ca- 
dere  sub  prsecepto,  quia  nullo  modo  potest 
homini  constare  qua  intensione,  et  quo  cona- 
tu  amet.  Deinde  intensio  actus  non  efficit  ac- 


536 


DE  PECCATO  MORTALI  ET  VENIALI. 


tum  malnm  per  se,  unde  si  rationes  dictee  sen- 
tentiee  urgerent,  etiam  probarent  non  tan- 
tum  actum  venialem  ex  objecto,  sed  etiam 
indifferentem,  imo  et  bonum  propter  inten- 
sionem  posse  fieri  et  mortale  peccatum.  Prse- 
terea  sequitur  omnes,  qui  ardenter  aliquid 
amant,  exponere  se  periculo  peccandi  morta- 
liter ;  quod  est  absurdum  :  preeterea  vel  ista 
intensio,  quee  facit  veniale  mortale,  est  deter- 
minata,  vel  non,  sed  non  respective  est  con- 
sideranda,  si  primum  sit,  verbi  gratia,  ut  de- 
cem,  vel  ut  octo  :  ergo  quicumque  amat  illud 
objectum  intensive,  ut  octo,  peccat  mortaliter : 
ergo  etiamsi  babeat  charitatem  Dei  ut  centurn, 
et  creaturam  illam  amet,  ut  octo,  peccabit 
mortaliter,  quod  evidenter  est  falsuni,  quia 
ille  nullo  modo  diligit  creaturam  plusquam 
Deum,  vel  ille  gradus  intensionis  non  est  cer- 
tus,  et  ideo  debet  sumi  ex  comparatione  ad 
dilectionem  Dei,  ita  ut  tunc  solum  et  semper 
sit  mortale,  quando  in  eodem  subjecto  exce- 
dit  in  intensione  intensionem  charitatis.  Et 
hoc  primo  est  contra  rationem,  quia  peccatum 
per  se  ex  propriis,  objecto  scilicet,  et  cir- 
cumstantiis ,  habet  propriam  deformitatem  : 
illa  autem  intensio  per  se  non  est  mala,  et 
remissio  amoris  Dei  perse  non  est  mala  :  ergo 
quod  illse  conjunganturin  eodem,  non  possunt 
efficere  actum  illum  peccatum  mortale,  alias 
quicumque  remisse  amaret  Deum,  deberet  mo- 
raliter  timere  in  se  peccatum  mortale,  et  pec- 
catores  in  quocumque  amore  creaturee  pecca- 
rent  mortaliter,  quia  intensius  amant  creatu- 
ram  quam  Deum ,  quem  non  amant ,  nam 
tenemur  Deum  magis  non  solum  intensive,  sed 
etiam  appretiative  diligere  ,  ut  communiter 
docent  theologi  cum  Augustino  21,  de  Civi- 
tate,  capite  vigesimo  sexto.  Neque  verum  est 
per  intensionem  actus  semper  firmius  adhse- 
rere  voluntatem  si  amores  non  sint  ejusdem 
rationis,  ut  in  proposito  contingit,  nam  verus 
Dei  amor  ex  charitate  ex  vi  suee  essentise,  licet 
sit  remissus ,  firmius  conjungit  voluntatem 
cum  suo  objecto  quam  quilibet  amor  intensus 
creaturee,  quod  intelligendum  est  per  se  lo- 
quendo,  nam  per  accidens  ex  fragilitate  ama- 
toris  potest  interdum  inferior  amator  vincere. 
Ex  quibus  colligitur  per  solam  actus  intensio- 
nem  nunquam  veniale  peccatum  fieri  mortale, 
per  se  loquendo  :  per  accidens  vero  interdum 
posse  si  quis  adverteret  inde  sibi  oriri  mora- 
lem  quamdam  occasionem  transgrediendi  ali- 
quod  divinum  prseceptum,  tunc  enim  esset 
peccatum  mortale  non  propter  intensionem, 
sed  propter  periculum. 


45.  Dicendum  est  ergo  tunc  aliquem  con- 
stituere  finem  ultimum  in  objecto  peccati  ve- 
nialis,  quando  ex  affectu  ad  illum  paratus  est 
alia  preecepta  graviora  transgredi,  quod  con- 
tingere  posse  videtur  dupliciter.  Primo,  si  quis 
directe,  et  expresse  id  animo  concipiat,  quod 
directe  est  contra  charitatem  Dei,  et  hoc  sensu 
procedit  secunda  pars  conclusionis.  Secundo 
modo  potest  contingere  implicite  tantum,  ut 
cum  voluntate  aliquis  in  actu  exercito  trans- 
greditur  grave  preeceptum,  ut  si  otiose  loqua- 
tur,  verbi  gratia,  vel  cum  huic  periculo  volun- 
tarie  se  exponit,  ut  dictum  est  :  tamen  in  eo 
casu  illa  transgressio  prsecepti  jam  est  circum- 
stantia  mutans  speciem ;  vide  Sylvestrem,  ver- 
bo  Peccatum,  §  3. 

16.  Sed  tuncqueeretaliquis  an  in  hujusmodi 
eventu  ita  augeatur  malitia  ex  illo  objecto  de- 
sumpta,  utintra  propriam  speciem  putanda  sit 
gravis  et  mortalis.  Respondeo  ita  videri  cum 
Almaino,  tract.  I,  Moralium,  c.  12,  itaque 
qui  ex  nimio  amore  ludendi  iuratur,  non  so- 
lum  furando,  sed  etiam  ita  amando  hidum , 
peccat  :  quia  ille  amor  non  intensive  tantum, 
sed  etiam  appretiative  est  nimius  :  neque 
satisfaceret  confessioni  dicendo  se  fuisse  fura- 
tum,  nisi  addendo  ex  nimio  amore  ludendi, 
quod  sentit  Cajetanus,  q.  88,  citata,  a.  A,  et 
disp.  seq.,  agentes  de  omissione  a  nobis  dili- 
genter  exponitur. 

17.  Quarta  propositio.  —  Propositio  quarta. 
Circa  tertium  sensum,  quemvis  actum  numero 
posse  esse  successive  veniale  et  mortale  pec- 
catum.  Conclusio  de  exteriori  actu  est  per 
se  manifesta  :  de  interiori  probo  :  quia  idem 
actus  potest  esse  in  principio  indeliberatus,  et 
si  ratio  magis  advertat,  et  vohmtas  in  eodem 
actu  magis  perseveret  et  consentiat,  erit  pec- 
catum  mortale :  et  potest  e  contra  in  principio 
actus  esse  deliberatus,  postea  vero  fieri  potest, 
ut  homo  passione  aliqua,  ut  ira,  etc,  paula- 
tim  accendatur,  ita  ut  impediatur  usus  perfec- 
tus  rationis.  Praeterea  idem  patet  in  actu  ve- 
niali  ex  levitate  materiae :  nam  sicut  potest 
idem  actus  successive  intendi  et  remitti,  ita 
ad  majorem,  vel  minorem  materiam  extendi. 
Idem  patet,  si  in  principio  actus  sit  forte  otio- 
sus  ex  materia  indifferente  :  et  perseverante 
eodem  actu  accedat  gravis  prohibitio  homine 
advertente,  et  illam  cousiderante.  Et  ratio  est, 
quia  deformitas  mortalis  licet  sit  de  essentia 
mortalis  peccati,  tamen  accidit  ipsi  actui  vo- 
luntatis,  et  ideopotestinterdum  esse  et  abesse 
ipso  actu  mutato  tantum  accidentaliter  :  in- 
dicat  tamen  D.  Thomas  1,  2,  queest.  88,  a.  4, 


DISPUTATIO  II.  SECTIO  VII. 
illum  actum  manere  eumdem  in  esse  naturse, 
rion  in  esse  moris,   quia  magna  mutatio  mo- 
ralis  in  illo  facta  est,  quod  pertinet  ad  quses- 
tionem  de  nomine,  nam  res  per  se  patet. 

J  8.  Exponitur  propositio  prcecedens.  —  Dixi 
tamen  in  conclusione  successive,  quia  simul 
non  videtur,  per  se  loquendo,  eumdem  actum 
posse  esse  veniale  et  mortale  peccatum,  quia 
istae  denominationes  includunt  oppositionem 
et  repugnantiam  :  licet  negandum  non  videa- 
tur  posse  eumdem  actum  simul  habere  mali- 
tias  morales  veniales  specie  diversas,  et  ita 
fieri  potest,  ut  uni  earum  sit  conjuncta  mali- 
tia  mortalis,  et  non  alteri :  ut  cum  quis  men- 
titur  contra  justitiam,  ibi  est  malitia  contra 
veritatem,  quee  non  est  mortalis,  et  est  contra 
justitiam,  quae  est  mortalis,  et  idem  est  no- 
tandum  in  similibus. 

SECTIO  VII. 

An  in  omni  subjecto  in  quo  potest  esse  mortale, 
possit  esse  veniale. 

1.  Proponitur  duplex  sensus  qucestionis  et 
expeditur  alter  eorum.  — Tractat  hoc  D.  Tho- 
mas  1,  2,  qua?st.89,  art.  2  et-4.  Advertendum 
est  duobus  modis  intelligi  posse  aliquem  ca- 
rere  potestate  peccandi.  Primo  propter  inte- 
riorem  bonam  dispositionem  divinse  gratiae 
sibi  inheerentem.  Secundo  modo  propter  ex- 
trinsecum  Dei  favorem  et  protectionem.  De 
posteriori  hoc  modo  non  est  quaestio  :  nam 
certum  est  posse  Deum  aliquem  in  gratia  ita 
confirmare,  ut  moraliter  peccare  non  possit : 
tamen  possit  venialiter,  et  e  contra  potest  re- 
linquere  cum  potestate  peccandi  mortaliter, 
et  nullo  modo  permittere,  ut  venialiter  pec- 
care  possit,  quamdiu  mortaliter  non  peccaverit, 
et  hoc  saltem  modo  concessum  fuisse  privile- 
gium  hoc  in  statu  innocentise  hominibus  est 
mihi  verissimum,  quod  in  prima  parte  demon- 
stratur.  Vide  tractatum  de  Opere  sex  dierum, 
lib.  3.  De  altero  autem  sensu  est  difficultas,  et 
supponendus  est  ille  duplex  modus  peccandi 
venialiter,  vel  ex  indeliberatione  actus,  vel  ex 
parvitate  materia,  quibus  suppositis. 

2.  Prima  propositio  pro  primo  sensu.  — 
Prima  propositio.  Fieri  potest,  ut  aliquis  possit 
peccare  mortaliter,  et  non  venialiter  per  inde- 
liberationem.  Probatur,  quia  potest  fieri,  ut 
aliquis  natura  sua  non  sit  capax  actus  indeli- 
berati,  qui  tamen  sit  liber  ad  peccandum,  ut 
patet  in  Angelo,  vel  etiam  in  anima  separata; 
et  idem  putant  aliqui  factum  fuisse  in  Adamo 
in  statu  innocentiee,  sed  licet  verum  sit  in  eo 


537 

statu  non  fuisse  futuros  actus  indeliberatos  : 
tamen  non  censeo  illud  provenisse  ex  solis 
habitibus,  et  justitia  inhserente,  sed  necessa- 
rium  praeterea  esse  arbitror  singularem  Dei 
potestatein,  et  favorem  ad  eum  effectum  pree- 
cipue. 

3.  Secunda  propositio.  —  Secunda  propo- 
sitio.  Quicumque  potest  mortaliter  peccare, 
potest  etiam  venialiter,  quantum  est  ex  intrin- 
seca  ejus  dispositione,  ita  Scotus,  et  Gabriel  2, 
d.  21  et24,  et  Almainus,  tract.  3,  c.  22,  et  re- 
fert  Almainus  Altisiodorensem,  2  part.  Sum- 
mse.  Et  probatur :  nam  qui  potestatem  habet 
peccandi  mortaliter,  potest  eligere  bonum  de- 
lectabile  turpe,  omisso  honesto,  et  hoc  ingravi 
materia :  ergo  eadem  ratione  poterit  idem  pec- 
care  in  materia  levi,  quia  non  potest  intelligi 
intrinsecadispositio,quse  unam  istarum  hber- 
tatum  auferat,  non  vero  alteram,  ut  statim 
magis  patebit. 

A.  Confirmatur  in  Adamo,  de  quo  est  po- 
tissima  controversia.  Nam  tota  illa  intrinseca 
dispositio,  qua  erat  optime  affectus,  non  potuit 
illum  necessario  continere  ,  ne  committeret 
contra  legem  obligantem  ad  mortale  :  ergo  si 
lex  illa  solum  obligaret  ad  veniale,  ut  potuit 
fieri ,  eadem  ratione  non  minus  posset  illam 
transgredi.  Deinde  sicut  comedit  de  illa  arbore 
sic  prohibita,  potuit  comedere  ex  alia  nullo 
modo  prohibita,  sine  necessitate  tamen,  vel 
honesto  fine.  Tandem  ne  id  faceret,  non  pote- 
rat  necessario  impediri  ab  aliquo  habitu.  Nam 
ipsimet  habitus,  in  eo  potissimum,  qui  Deum 
non  videt,  subditi  sunt  libero  arbitrio  ;  nam 
habitibus  utimur  cum  volumus ,  teste  Aristo- 
tele  ;  nullus  ergo  habitus  potest  inferre  per  se 
necessitatem.  Neque  vero  aliqua  cognitio  po- 
terit  illam  inferre,  quia  Adamus  non  necessa- 
rio  actu  considerabat  omnia,  alias  neque  mor- 
taliter  peccaret  eadem  ratione  :  prseter  has 
autem  nulla  alia  perfectio  intrinseca  fingi  po- 
test,  cui  iste  effectus  tribuatur  :  ergo. 

5.  Extenditur  prwcedens  propositio  ad  An- 
gelos.  —  Porro  eisdem  rationibus  concluditur 
Angelum  natura  sua  posse  venialiter  peccare, 
quando  quidem  potest  mortaliter,  nam  sicut 
potest  inconsiderate  ageri  in  materia  gravi,  ita 
in  materia  levi.  Dixi  tamen  natura  sua,  quia 
Angeli  et  Sancti  ob  statum  beatitudinis,  nullo 
modo  peccare  possunt ,  Angeli  vero  mali  pro- 
pter  obstinationis  statum  forte  semper  peccant 
mortaliter.  Contra  istam  partem  arguit  divus 
Thomas,  supr.,  art.  A.  Nam  Angelus  nihil  vult, 
quod  non  referat  actu  in  ultimum  finem,  quia 
Augelus  natura  sua  omnia  resolvit  ad  prima 


538 


DE  PECCATO  MORTALI  ET  VENIALI. 


principia.  Primum  autem  principium  in  ope- 
rabilibus  est  finis  ultimus  :  ergo  non  potest 
Angelus  deficere  in  medio,  quin  deflectat  ab 
ultimo  fine,  quod  est  mortaliter  peccare.  Et 
eodem  fere  argumento  uti  videtur,  art.  3,  de 
homine  in  statu  innocentise ,  in  quo  hic  ordo 
erat  firmiter  constitutus  a  Deo,  ut  quamdiu 
suprema  portio  hominis  esset  recte  subdita 
Deo  ,  omnes  inferiores  hominis  partes  essent 
optimo  modo,  et  ordine  subjectae  superioribus: 
ergo  quamdiu  homo  in  illo  statu  haberet  Deum 
pro  ultimo  fme,  non  posset  non  velle  omnia 
propter  eum  finem  :  ergo  non  posset  veniali- 
ter  peccare. 

6.  Ad  primam  rationem  respondeo  primo 
non  videri  necessarium,  Angelum  natura  sua 
omnia  necessario  referre  actu  in  ultimum  fi- 
nem,  quia  nulla  est  ratio,  quare  non  possit 
velle  aliquod  particulare  objectum  propter 
propria  in  ejus  bonitatem,  nihil  cogitando  de 
alio  fine.  Confirrnatur  :  nam  Angelus  etiam 
cum  mortaliter  peccavit,  non  retulit  expresse 
et  formaliter  actum  suum  in  creaturam,  ut  in 
ultimum  finem,  sed  solum  invirtute,  uthomi- 
nes  faciunt  :  patet  etiam  exemplo,  quo  divus 
Thomas  utitur,  nam  licet  Angelus  possit  con- 
clusionem,  qnam  considerat,  resolvere  usque 
ad  prima  principia,  non  tamen  semper  actu 
id  facit  necessario  :  sed  rleinde  licet  demus 
Angelum  semper  cogitare  de  ultimo  fine,  et 
referre  omnia,  quse  sunt  referibilia  in  illum, 
tamen  si  vellet  ob  delectationem,  vel  aliam  si- 
milem  causam  levem ,  quod  videret  non  esse 
referibile  in  ipsum  verum  nltimum  finem,  ta- 
men  esse  refcribile  in  istud  bonum  in  commu- 
ni,  posset  ilJud  illo  modo  appetere,  et  non 
mortaiiter  peccaret,  nam  illa  circumstantia, 
vel  advertentia  nou  addit  mortaJem  maJitiam, 
et  liomo  potest  interdum  isto  modo  peccare 
veniaiiter. 

7.  Ad  secundam  concedo  iJJum  ordinem 
fuisse  statutum  a  Deo  in  statu  innocentise  : 
dico  tamen  non  potuisse  infallibiliter  servari 
propter  ea  tantum  dona,  quce  in  homine  in- 
heerebant,  quia  illa  non  efficiebant  ut  Iiomo 
omnia  opera  sua  in  eo  statu  necessario  actu 
referret  in  verum  ultimum  finem  :  oportet 
ergo  praiterea  addere  singuJare  praesidium,  et 
Spiritus  sancti  auxilium,  ut  alibi  diximus. 

8.  Tertia  propoSitio.  —  Uiius  modus  contra- 
rius  kuic  proposiiioni.  —  Propositio  tertia. 
Per  se,  et  absolute  inviucibili  ignorantia  nul- 
lus  potest  venialiter  peecare,  qui  non  possit 
etiarn  mortaliter,  quantum  est  ex  intrinseca 
dispositione  ejus.  Probatur  :  nam  duobus  mo- 


dis  potest  id  contingere,  primo  si  quis  haberet 
imperfectam  quamdam  libertatem,  quse  sufli- 
ciens  esse  solet  ad  peccandum  venialiter,  et 
tamen  non  haberet  perfectam  libertatem  ad 
peccatum  mortale  :  quem  modum  censent  ali- 
qui  contingere  in  pueris  ad  usum  rationis  ac- 
cidentibus,  nam  prius  habent  imperfectum 
rationis  usum,  et  idem  putant  posse  contingere 
in  aliquibus  amentibus  et  dormientibus,  quod 
etiam  censet  probabile  Victoria  cum  Nomina- 
libus,  p.  2,  in  Relectione  de  pervenientilms  ad 
usurn  rationis  :  hunc  autem  modum  csse  im- 
possibilem  aperte  indicat  divus  Thomas,  i,  2, 
quaest.  89,  art.  6,  et  in  4,  d.  91,  art.  4.  Pro- 
batur,  quia  nullus  potest  peccare,  qui  non  ha- 
beat  eum  rationis  usum,  quo  possit  honestnm 
a  turpi  discernere,  et  quod  velit  horum  eligere: 
sed  qui  habet  istam  facultatem  rationis  et  li- 
bertatis,  potest  mortaliter  peccare  :  ergo,  etc. 
Major  patet,  quia  omne  peccatum  essentialiter 
includit  privationem  honestatis  debitaj  in  esse : 
ergo  omne  peccatum  necessario  supponit  po- 
testatem  honeste  operandi :  ergo,  etc.  Coufir- 
matur,  nam  peccatum  veniale  minus  malum 
est,  quam  mortale,  qui  autem  potest  cognosce- 
re  minus  malum,  potest  cognoscere  majus  in 
eodem  ordine  :  ergo,  etc.  Confirmatur  secun- 
do,  quia  qui  potest  peccare  venialiter,  polest 
mereri,  et  potest  se  ipsum.  referre  in  ultimum 
finem,  et  suas  actiones  :  nam  si  venialiter  pec- 
cat,  est  quia  non  refert  :  ergo  potest  peccare 
morlaliter. 

9.  Alter  madus  etiam  rejicitur.  —  Secundo 
modo  potest  accidere,  si  aliquis  ita  perficere- 
tur  gratia  Dei ,  ut  necessario  contineretur  ne 
peccaret  mortaliter,  non  tamen  venialiter.  At 
neque  hic  modus  potest  admilti,  propter  ra- 
tiones  fere  factas  in  secunda  conclusione,  n.  3 
et  4,  quia  omni  illa  intrinseca  dispositione, 
quai  fit  per  habitus,  utimur  cum  volumus  : 
ergo  nullam  infert  necessitatem.  Confirmatur, 
nam  omnes  illi  habitus  per  se  non  conjungunt 
hominem  cum  ultimo  fine  perfecte ,  et  non 
minus  permittunt  non  considerare  cum  liomo 
operatur  in  materia  gravi ,  quam  cum  ope- 
ratur  in  materia  levi ;  ergo ,  etc.  Tandem 
id  patet  inductione  in  Adamo,  et  Angclis  :  et 
in  ipsis  beatis,  solum  actualis  visio  et  amor 
potest  anferre  potestatem  peccamli. 

10.  Objectio.  —  Vera  responsio  acl  objectio- 
nem.  —  Sed  arguitur  contra  priorem  partcm. 
Nam  in  motiJms  secunrlo  primis  rcperitur  li- 
bertas  sufliciens  ad  peccandum  venialiter,  et 
non  mortaliter  :  ergo.  Confirmatur,  nam  pec- 
catum  veniale  est  quid  imperfectum  in  genere 


DISPUTATIO  II. 
moris  :  ergo  irnperfeeta  ratione  et  libertate 
committi  posset.  Sed  hsec  esse  potest  in  aliquo, 
ut  in  parvulo  :  ergo.  Propter  hoe  dicunt  qui- 
dam  conelusionem  habere  verum  in  peccato 
yeniali  quod  per  deliberationem  perfectam 
committitur.  sed  non  est  necesse.  Dieo  ergo 
propterea  addi  in  eouelusione  per  se3  in  moti- 
bus  enim  secundo  primis  per  accidens  est  ho- 
minem  non  exereere  aetum  ea  libertate,  et  ra- 
tionis  perfectione  .  qua  revera  prseditus  est, 
quam  si  modo  haberet  nou  imputaretur  sic 
operanti  defectus  illius  actus,  qui  propriae  eul- 
pa?  tribuitur  :  quia  absolute  pofuit  vitari  ab 
homine  habente  perfeetam  faeultatem  .  et  li- 
bertatem  arbitrii :  quia  vero  homo  neque  aetu 
utitur  illa  facultate,  neque  moraliter  potest 
sine  magna  difficultate,  propterea  culpa  illa 
venialis  est :  quocirca  lieet  demus  pueros  pau- 
latim  pervenire  ad  usum  rationis,  et  prius  ha- 
bere  aliquem  modum  discursus,  et  quamdam 
forte  indifferentiam  in  suis  aetibus  :  tamen 
donee  ratione  et  libero  arbilrio  perfecte  uti 
valeant,  neque  suut  domini  suorum  aetuum, 
neque  etiain  ullam  venialem  eontrahunt  eul- 
pam.  Unde  ad  eonfirmationem  dico .  ad  pec- 
eandum  venialiter  sufficere  quidem  imperfee- 
tum  usum  libertatis  :  dico  tamen  neeessariam 
esse  perfectam  vim  deliberandi  in  eo .  qui  sie 
imperfeete  operatur. 

SECTIO  VIII. 

An  mortale  debeat  necessario  prcrccdere  reniale. 

1.  Qusestionem  hane  traetat  divus  Thomas 
1,  v2.  qusest.  89,  art.  6.  suh  hoc  titulo.  utrum 
peeeatum  veniale  possit  esse  eum  solo  originali, 
quia  hoc  loco  non  est  qusestlo  de  homine  in 
statu  innocentise,  de  quo  jam  diximus  :  est 
autem  eadem  controversia  de  bomine  iu  puris 
naturalibus.  sed  eodem  niodo  definienda  quo 
de  homine  lapso,  ut  etiam  doeuimus.  in  tract. 
de  Opere  sex  dierum,  lib.  3,  cap.  12,  a  n.  15. 
Advertendum  ergo  est  omnesinboe  eonvenire. 
quod  si  bomo  quando  ad  usum  rationis  per- 
venit,  in  primo  forte  suo  aetu  sese  ad  Deum 
convertat.etgratiam  eonsequatur,  postea  posse 
peeeare  ,  et  indifferenter  incipere  a  peccato 
veniali,  aut  mortali.  Difficultas  est  ergo  de  ho- 
mine  peccante  tam  mortaliter.quam  venialiter. 
Et  partem  affirmantem  docuit  divus  Thomas, 
citato  art.  6,  et  quaestione  21,  de  Veritate, 
art.  3,  ad  4,  et  de  Malo.  art.  2,  et  in  2.  d.  42, 
qusest.  I.art.  5,  ad 7.  Fundamentum  est, quia 
homo  in  primo  instanti  usus  rationis  tenetur 


SECTIO  vni.  539 

se  convertere  ad  Deum.  quod  si  faciat  justifi- 
eabitur :  si  non  faciat.  mortaliter  peccabit.Ma- 
jor  patet  primum  quod  in  eo  instanti  primo 
homini  oeeurrit,  est  deliberatio  de  se,  et  de 
suo  ultimo  fine  :  ergo,  etc.  Confirmatur  primo, 
quia  alias  posset  mori  homo  in  peccato  origi- 
nali,  et  solo  veniali,  et  consequenter  absqne 
ulla  peena  alterius  vitce.  Consequens  videtur 
falsum,  nam  posset  in  eostatumori;  nullus 
est  autem  loeus  in  inferno.  in  quo  puniri  pos- 
sit  iste  homo.  Confirmatur  secundo  :  nam  in 
cap.  3fajores.de  Baptismo.indieatur  hominem 
adultum  in  originali  existentem  semper  ha- 
bere  adjunctum  mortale  peccatum. 

2.  Ewponitur  qucestionis  sensus,  quoad  pri- 
■main  ejus partem.  —  In hac queestione  quid  sit 
prseceptum  videamus,  Secundo  respondebimus 
qnsestioni.  Advertendum  est .  quid  vocemus 
primum  instans  usus  rationis:  nam  cum  ratio 
sit  vis  intellectus  ad  ratiocinandum  et  eonfe- 
rendum  unum  eum  alia,  ex  qua  vi  sequitur 
potestas  libere  eligendi,  pervenire  ad  usum 
rationis  est  pervenire  ad  eum  statum.  in  quo 
homo  habet  faeultatem  humano  modo  ope- 
randi :  primum  autem  instans  usus  rationis 
hoe  loeo  non  sumitur  mathematiee  pro  illo 
primo  iustanti  temporis  :  quo  homo  incipit 
esse  dispositus  vere,  ad  uteudum  ratione:  ne- 
que  etiam  significat  illud,  in  quo  primo  inei- 
pit  delibcrare,  sed  significat  illnd  instans,  vel 
tempus,  in  quo  periicit  suam  primam  aetio- 
nem  perfecte  liberam  quoad  exereitium,  et 
specificationem :  undehumano  modoloquendo, 
inter  illud  instans  primum,  de  quo  homo  est 
aptus  ad  ratioeinandum.  et  instans  quo  potest 
peeeare,  est  aliquid  temporis,  quia  deliberatio 
humano  modo  non  fitsiue  tempore,  imo  addit 
Victoria,  in  Releetione  de  hae  re,  non  censeri 
primum  iustans  usus  rationis.  donee  aliquis 
eenseatur  percipere  aetu  aliquid  tanquam  ho- 
nestum,  vel  turpe,  et  da  eligat,  ut  stimulum 
conscientise  sentiat.  quod  probabile  est,  licet 
forte  non  sit  simpliciter  necessarium.  Hoe  po- 
sito.  vult  D.  Thomas  teneri  hominem  ex  sin- 
gulari  praecepto  efficere.  ut  ille  primus  aetus, 
quem  in  prima  dehberatione  efficit,  sit  eon- 
versio  ad  Deum,  tamen  in  hoe  explieando 
Thomistse  non  consentiunt. 

3.  Prima  interpretatio  opinionis  D.  Tlio- 
nue.  —  Quidam  illorum  dicunt  debere  illam 
eonversionem  esse  necessario  amorem  Dei  ve- 
rum  super  omnia.ita  Capreolus  *2,  d.  40,  a.  3, 
ad  argumenta  Soto,  lib.  2.  de  Justitia.  q.  3, 
a.  2,  et  Navarrus,  e.  7,  n.  11.  et  eap.  Quando, 
n.  47,  et  vere  videtur  sensus  D.  Thoma>,  quia 


540 


DE  PECCATO  MORTALI  ET  VENIALI. 


vult  istam  conversionem  esse  dispositionem 
sufficientem :  ratio  esse  potest,  quia  nullum 
preeceptum,  nisi  charitatis,  obligat  hominem 
ut  convertatur  in  Deum  per  se  :  hoc  autem 
preeceptum  cum  affirmativum  sit,  et  non  obli- 
getpro  semper,  nunquam  videtur  melius  obli- 
gare,  quam  in  primo  opere,  nam  illo  transacto 
non  erit  major  ratio  de  uno  tempore,  quam 
de  alio,  usque  ad  extremum  vitse  periculum. 
Est  autem  absurdum  tanti  prseeepti  obligatio- 
nem  elicere  in  ultimum  vitee  terminum  :  ergo. 
Confirmatur,  quia  ordo  naturse  postulat,  ut 
cum  homo  inchoat  vitam  rationalem,  incipiat 
a  cognitione  ultimi  finis,  nam  ex  ea  pendet 
bona  institutio  vitse.  Sed  huic  sententiee  con- 
tradicunt  reliqui  Thomistse,  et  reliqui  omnes 
theologi,  quia  non  est  credibile  Deum  obligasse 
hominem  in  prima  illustratione  rationis  ad 
primum,  et  difficillimum  preeceptum  statim 
exequendum.  Confirmatur,  quia  cognitio  Dei 
est  homini  valde  difficilis,  et  non  potest  multa 
disciplina  et  tempore  comparari,  et  preecipue 
illis,  qui  educantur  inter  homines,  qui  veram 
fidem  Dei  non  habent. 

4.  Secunda  interpretatio. — Alii  ergo  dicunt 
illam  voluntatem  liberam  debere  esse  conver- 
sionem  quamdam  in  bonum  honestum  in  com- 
muni,id  est,  propositum  sequendi  in  omnibus, 
quod  est  rectum,  quam  dicunt  conversionem 
in  confuso  in  Deum,  ita  Cajetanus,  citato  ar- 
ticulo,  et  1,  2,  queest.  10,  articulo  quarto, 
Victoria,  supra,  et  favet  D.  Thomas,  queest. 
14,  de  "Veritate,  articulo  11,  ad  1.  Probatur, 
quia  cogitatio  de  bono  honesto  in  communi 
est  facilis,  et  conversio  in  illud  objectum  est 
necessaria,  ut  ceetera  opera  hominis  procedant 
ex  appetitu  boni  honesti,  ad  quod  tsndem  ho- 
mo  refertur.  Confirmatur  :  nam  preecepta  ne- 
gativa  obligant  hominem  in  primo  instanti  : 
ergo  et  aliquod  affirmativum  :  ergo  maxime 
hoc.  Confirmatur  secundo,  quia  in  illo  instanti 
proponitur  homini  lex  naturalis  per  ipsum 
naturee  lumen  :  ergo  tenetur  tunc  acceptare 
illam  legem,  atque  adeo  proponere  in  omnibus 
parere  illi  legi. 

5.  Displicet  prcecedens  interpretatio  et  im- 
pugnatur.  —  Heec  sententia  non  est  mihi  ma- 
gis  probabilis  quam  preecedens,  quod  sic  os- 
tendo.  Nam  homo  per  se  solum  tenetur  amare 
bona  honesta  particularia,  heec  enim  sunt  per 
se  necessaria  ad  rectitudinem  operationum, 
ad  amandum  autem  illa  objecta  communia 
non  tenetur  per  se  nisi  ob  unam  ex  duabus 
causis  :  prima  ob  necessitatem  contritionis, 
nam  huic  conjunctum  esse  debet  propositum 


honeste  vivendi.  Secunda,  si  homo  deliberari 
velit,  vel  debeat  de  lege,  servanda  in  futurum, 
nam  tunc  tenetur  proponere  honestum  sequi, 
preeter  has  autem  causas  nulla  est  obligatio, 
quia  preeceptum  operandi  circa  ista  universa- 
lia,  et  confusa  neque  scriptum  est,  neque  sola 
naturali  ratione  satis  colligitur,  quia  preeter 
dictos  casus  nunquam  illud  est  per  se  neces- 
sarium  ad  rectitudinem  :  nam  in  primo  ins- 
tanti  usus  rationis  certum  est  non  esse  neces- 
sarium  eum  actum  propter  priorem  causam, 
quia  neque  tunc  habet  peccatum  mortale,  cu- 
jus  contritionem  habere  teneatur  :  neque  te- 
neatur  ad  amorem  Dei  super  omnia,  ut  est 
ostensum.  Quod  vero  propter  secundam  cau- 
sam  teneatur,  patet,  quia  statuere  in  communi 
de  ratione  vitee  in  futurum  instituendee,  est 
res  magni  consilii  et  judicii :  ergo  morale  non 
est  puerum  in  prima  voluntate  obligari  ad  ta- 
lem  electionem.  Secundo,  quia  in  eo  primo 
actu  non  statim  occurrit  homini  cogitatio  de 
vita  futura  instituenda,  vel  de  communi  ratio- 
ne  boni  honesti,  quod  expresse  videtur  docere 
D.  Thomas,  et  ratio  est,  quia  pueri  in  primis 
illis  cogitationibus  moventur  connaturaliter  a 
sensibilibus  :  et  ideo  primum  de  his  cogitant 
quee  primum  etiam  sensibus  occurrunt  :  vel 
de  his  in  quibus  in  pueritia  magis  versati 
sunt.  Videantur  dicta  supra,  tract.  1,  disp.  3, 
sectione  7,  quia  in  illo  principio  usus  ratiouis 
solum  obligatur  ad  ea,  quee  evidenter  ratione 
naturali  cognoscuntur.  Dicunt,  hujusmodi  esse 
Jionestum  eligendum,  sed  contra,  quia  non  est 
hujusmodi  debere  hominem  tunc  deliberare  de 
se  ipso,  neque  est  aliquis,  qui  tunc  illam  obli- 
gationem  senserit.  Unde  confirmatur,  nam  si 
est  tale  preeceptum,  nullus  est,  qui  non  invin- 
cibiliter  ignoret  illud  in  illo  instanti  :  cum  ne- 
que  in  ejus  mentem  veniat,  neque  aliquid 
facere  possit  ut  illud  cognoscat  :  superfluum 
ergo  est  tale  preeceptum. 

6.  Ad  primam  probationem  in  n.  4.  —  Ad 
primam  rationem  istorum  respondeo,  licet  sit 
facile  cogitare  de  bono  honesto,  tamen  difficil- 
limum  est,  ut  de  eo  sit  prima  cogitatio  cum 
homo  ab  aliis  sensibilibus  moveatur.  Respon- 
deo  secundo  illam  conversionem  ad  bonum  in 
communi  non  esse  necessariam ,  ut  sequentia 
opera  sint  honesta;  nam  quodcumque  objec- 
tum  potest  homo  amare  propter  determina- 
tam  rationem  honesti  temperantiee,  vel  justi- 
tise,  licet  nullum  habuerit  actum  circa  hones- 
tum  in  communi.  Ad  primam  confirmationem, 
primo  non  est  par  ratio  :  nam  prsecepta  affir- 
mativa  non  obligant  semper,  sicut  negativa. 


DISPUTATIO  II 

Secundo  dico  fieri  posse  ut  aliquid  affirmati- 
vum  obliget,  sed  non  illud  generale,  sed  par- 
ticulare  aliquod,  verbi  gratia,  misericordiae, 
vel  temperantiee.  Ad  secundam  confirmatio- 
nem  respondeo  primo  in  illo  instanti  non 
proponi  talem  legem.  Secundo  cum  pro- 
ponitur  lex,  non  tenetur  homo  statim  illam 
exequi,  sed  suo  tempore.  Negandum  tamen 
non  est  huic,  et  superiori  sententiee,  debere  ho- 
minem  non  differre  istam  conversionem,  vel 
deliberationern,  usque  ad  finem  vitee,  neque 
per  multum  tempus,  quia  amor  Dei  est  Deo 
valde  debitus,  et  tota  ista  deliberatio  humano 
modo  necessaria  est  ad  rectitudinem  vitee  : 
quando  autem  primum  incipiat  obligare,  non 
potest  certa  ratione  definiri  :  videtur  tamen 
mihi  nunquam  hominem  sic  obligare  donec 
advertat,  et  cogitet  de  ista  re,  et  aliquo  modo 
sentiat  istam  obligationem,  et  tunc  non  in 
eodem  instanti,  sed  intra  aliquod  breve  tem- 
pus,  quod  moraliter  et  prudenter  describen- 
dum  est. 

7.  Tertia  interpretatio  non  faciens  ad  rem. 
—  Tertius  modus  explicandi  preeceptum  D. 
Thomee,  est  teneri  hominem  in  sua  perfecta 
deliberatione  advertere,  an  id  quod  eligit  ho- 
nestum  sit,  vel  turpe,  et  eligere  honestum,  et 
hanc  vocant  implicitam  conversionem  in  Deum. 
Heec  sententia  in  re  verum  dicit,  quia  semper 
tenetur  homo,  cum  libere  operatur,  non  pec- 
care,  et  consequenter  honestum  sequi :  tamen 
est  omnino  preeter  sententiam  D.  Thomee,  quia 
illa  obhgatio  non  oritur  ex  singulari  praecepto 
convertendi  se  ad  Deum,  sed  ex  generali  obli- 
gatione  operandi  honeste,  si  operatur,  et  pree- 
dicta  sententia  nihil  refert  ad  preesentem  quees- 
tionem.  Et  hactenus  de  prima  parte  ex  his  ad 
secundam  partem,  et  quaestionem  propositam, 
sit. 

8.  Prima  propositio  pro  altera  qucsstjionis 
parte  proposita  num.  2.  —  Prima  propositio. 
Posse  hominem  tam  venialiter  peccare,  quam 
mortaliterprosua-libertate.  Primo,  quia  allato 
illo  prsecepto  nulla  est  ratio  necessaria  ordinis 
inter  heec  peccata,  et  primum  objectum,  quod 
occurrit,  potest  esse  levis  materia :  ergo  si  ho- 
mo  circa  illud  peccet  venialiter  peccabit.  Di- 
cunt  quidam  illum  primum  actum  semper 
procedere  in  virtute  prioris  actus  naturalis, 
quo  voluit  homo  esse  felix,  et  ideo  si  in  illo 
primo  actu  libero  eligat  materiam  turpem, 
etiam  levem,  virtute  vult  habere  felicitatem, 
sequeudo  quod  pravum  est,  quod  est  vulle  con- 
stituere  ultimum  finem  illo  objecto.  Sed  hoc 
falsum  est,  quia  neque  talis  actus  prior  praece- 


SECTIO  VIII.  541 

dit,  in  cujus  virtute  alius  subsequatur,  ut  sec- 
tione  1,  dixi :  neque  si  preecessisset,  id  suffice- 
ret  ad  peccatum  mortale,  alias  omnia  peccata 
venialia  essent  mortalia,  quia  in  omnibus  vir- 
tute  continetur  appetitus  felicitatis  :  non  ergo 
id  intendit  homo  peccando  venialiter,  sed  so- 
lum  vult  aliquid  pertinens  ad  communem  fe- 
licitatem  formalem,  id  est  ad  bonum.  Gonfir- 
matur,  quia  nullus  constituit  ultimum  finem 
in  objecto  venialis  peccati,  nisi  vel  id  expresse 
velit,  vel  ideo  transgrediatur  aliquod  preecep- 
tum  grave :  neutrum  autem  contingit  in  pro- 
posito.  Secundo  probatur,  nam  primum  opus, 
quod  homo  elicit,  quando  est  in  statu  primee 
deliberationis,  posset  esse  indeliberatus  motus, 
atque  adeo  veniale  peccatum  :  quod  argumen- 
tum  etiam  procedit  posito  preecepto ,  quod 
D.  Thomas  inducit.  Et  urgeri  potest  primo, 
quia  illud  potest  invincibiliter  ignorari.  Se- 
cundo  cum  illius  praecepti  executio  tempusre- 
quirat,  ut  omnes  concedunt,  non  est  necessa- 
rium  summam  diligentiam  adhibere  :  quare 
si  interdum  verba  otiosa  diceret,  non  propter- 
ea  mortaliter  peccaret ,  neque  probabiliter 
loquitur  Gajetanus,  supra,  qui  oppositum  sen- 
tit  :  nullum  enim  est,  licet  levissimum,  pree- 
ceptum,  in  cujus  executione  non  possit  aliqua 
levis  negligentia  intercedere.  Tandem  posito 
illo  preecepto,  et  observatione  ejus  non  vide- 
tur  necessarium  hominem  statim  justificari, 
quia  potest  homo  aliquo  actu,  saltem  brevi 
tempore  honeste  operari  ex  cognitione  naturali, 
ad  quam  non  necesse  est  statimsequijustifica- 
tionem,  ut  suo  loco  dicemus:ergo  post  illam. 

9.  Secunda  propositio. — Secunda  propositio. 
Frequentius  contingit  hominem  prius  veniali- 
ter,  quam  mortaliter  peccare  :  patet,  et  quia 
potestatem  habet  utroque  modo  peccandi,  et 
facilius  est  veniahter  peccare  :  tum  quia  minus 
requiritur  dehberatio,  et  homo  in  principio 
usus  rationis  quacumque  cupiditate,  vel  affec- 
tione  facile  movetur;  tum  etiam,  quia  objecta, 
quee  illo  tempore  occurrunt,  frequentius  sunt 
leviora  :  ergo  facillime  poterit  veniahter  pec- 
care  circa  illa. 

40.  Tertia  propositio  unde  constet.  —  Tertia 
propositio.  Peccatum  veniale  potest  esse  simul 
cum  solo  originali :  haec  sequitur  ex  dictis  ; 
sed  restat,  ut  respondeamus  ad  rationem  divi 
Thomee,  n.  i,positam.  Respoudeo ergo primo, 
eos,  qui  in  peccato  sunt  originali,  si  gratiam 
non  consequantur,  non  posse  esse  multo  tem- 
pore  sine  peccato  mortali,  et  ideo  fere  nnn- 
quam  moraliter  contingere  adultum  mori  cum 
originali  sine  mortali,  et  ad  hunc  modum  lo- 


542 


DE  DIVISIONE  PECCATI,  IN  OMISSIONEM  ET  COMMISSIONEM. 


quitur  Innocentius  III,  in  capite  Majores,  de 
Baptismo.  Respondeo  secundo,  eum  qui  in  eo 
etiam  statu  habet  peccatum  originale,  si  in  pe- 
riculo  mortis  constituatur,  jam  tunc  tenerise 
ad  Deum  convertere,  et  ad  gratiam  praeparare, 
propter  mortis  articulum :  quod  si  non  faciat, 
jam  tunc  peccabit  mortaliter,  quae  solutio  per 
se  vera  est,  tamen  posita  ignorantia  invinci- 
bili,  vel  aliquo  casu  fortuito,  non  procedit. 
Respondeo  tertio,  posito  isto  casu  ad  divinam 
spectare  providentiam,  ut  nullus  in  eo  statu 
moriatur.  Respondeo  quarto,  forte  potest  quis 
mori  in  illo  peccato,  et  ille  vel  temporales  pce- 
nas  luet  pro  peccato  veniali,  et  postea  cum 
caeteris  parvulis  in  limbum  recipietur :  vel 
perpetuo  punietur  levi  aliqua  pcena  pro  pec- 
cato  veniali,  quia  nunquam  satisfacit  ex  de- 
fectu  gratiae,  juxta  diversas  sententias  infra 
tractandas. 

DISPUTATIO  III. 

DE   DIVISIONE   PECCATI,    IN   0MISSI0NEM   ET 
C0MMISSI0NEM. 

In  prsecedenti  disputatione  explicavimus  id 
quod  formale  est,  in  peccato  scilicet  deordina- 
tionem  ejus,  in  hac  vero  quid  sit  materiale 
illius,  nempe  actus  voluntatis  D.  Thomas  1, 
2,  quasst.  71,  art.  5,  et  72,  art.  6,  dehac  etiam 
divisione  tractat. 

SECTIO  I. 

Qualis  sit  ista  divisio,  et  quomodo  differant 
ista  membra. 

1.  Prima  propositio. — Prima  propositio. 
Sufficienter  et  convenienter  dividitur  pecca- 
tum  in  remissionem  et  omissionem,  ex  com- 
muni  sententia.  Et  probatur,  nam  peccatum 
est  transgressio  divinae  legis,  dupliciter  autem 
id  contingere  potest,  scilicet,  operando  aliquid 
contra  rectam  rationem,  vel  non  operando, 
quod  recta  ratio  dictat.  Primus  defectus  voca- 
tur  commissio,  secundus  omissio ,  inter  quae 
nullum  est  aliud  membrum,  quia  opponuntur 
quasi  contradictorie :  habetur  etiam  passim  in 
Scriptura  de  commissionis  peccato,  et  passim 
de  omissione,  Jacobi  4  :  Scienti  bonum  facere 
et  non  facienti,  peccatum  est  illi. 

2.  Secundapropositio. — Secunda  propositio. 
Differunt  proprie  commissio  et  omissio ,  cum 
commissio  negativo  prsecepto,  omissio  affirma- 
tivo  per  se  opponatur.  Est  D.  Thomse,  supra, 
et  omnium :  et  probatur,  quia  affirmatio  per 
se  opponitur  negationi,  et  ideo  coinmissio, 


quee  importat  actum,  opponitur  prohibitioni 
negativae,  omissio  vero,  quse  per  se  consistit 
in  non  agere,  per  se  opponitur  aflirmationi. 
Huic  assertioni  contradicit  Gabriel,  2,  d.  41, 
ubi  vult  oicnem  omissionem  esse  contra  prse- 
ceptum  negativum,  quo  tenetur  quis  non  omit- 
tere  :  et  eadem  ratione  commissionem  contra 
praeceptum  affirmativum,  quo  tenetur  cavere 
illud  malum  ;  sed  de  nomine  disputat,  omissio 
enim  nullo  modo  dici  potest  contra  negativum 
prseceptum,  quia  omissio  non  prohibetur,  nisi 
affirmando,  quia  duee  negationes  affirmant : 
commissio  vero  quodammododicipossetcontra 
affirmativum,  non  absolutum,  quo  teneatur 
quis  simpliciter  operari,  sed  quasi  conditiona- 
tum,  et  quod  ex  hypothesi  obliget :  nam  cum 
aliquis  vult  operari  circa  talem  materiam,  facta 
hac  hypothesi,  tenetur  recte  operari,  et  hoc 
modo  qui  orat  sine  attentione,  peccatum  omis- 
sionis  committit,  quia  licet  non  teneatur  ora- 
re,  tenetur  orare  attente,  si  orat,  licet  etiam 
dici  posset  teneri  ad  non  orandum  illo  modo  : 
unde  hoec  omnia  in  idem  redeunt.  Sed  modus 
loquendi  S.  Thomse  est  optimus  omnium:  nam 
haec  duo  praecipue  intenduntur  in  qualibet  vir- 
tute  :  sequi  bonum,  cui  opponitur  omissio,  et 
fugere  malum,  cui  opponitur  commissio.j 

3.   Tertia  proposiiio.  —  Tertia  propositio. 

Differentia  commissionis  in  moralibus,  per  se 

non  est  formalis,  neque  essentialis,  sed  mate- 

rialis  tantum  :  ita  D.  Thomas,  illo  art.  6.  Non 

est  autem  sensus  nullam  omissionem  et  com- 

missionem  differre  essentialiter;nam  id  plane 

falsum  est,  sed  sensus  est  non  id  habere  ex  eo 

quod  sunt  omissio  et  commissio;  atque  adeo 

posse  interdum  esse  ejusdem  speciei,   cujus 

ratio  est,  quia  formalis  ratio  peccati  in  ordi- 

dine  et  privatione  consistit :  ergo  si  inordina- 

tio  et  carentia  rectitudinis  sit   ejusdem  ratio- 

nis,  peccatum  erit  ejusdem  rationis,  licet  in 

non  contingat  esse  actum  positivum,  et  non 

in  alio.    Potest  autem  id  contingere  (inquit 

D.  Thomas)  cum  omissio  et  commissio  oppo- 

nuntur  eidem  virtuti.  Sed  addeudum  est,  se- 

cundum  eamdem  rationem.  Exemplum  D.  Tho- 

mee  est  m  peccato  furti,  et  omissione  resti- 

tuendi,  nam  utrumque  opponitur  rectitudini 

justitise,  et  facit  insequalitatem  eodem  modo. 

Quod  ideo  addo,  quia  non  satis  est  commissio- 

nem  et  omissionem  opponi  eidem  virtuti,  ut 

sint  ejusdem  speciei,  quod  aperte  patet  in  odio 

Dei,  et  omissione  amoris  Dei;  oportet  ergo  ad- 

dere  taliter  esse  contra  eamdem  virtutem,  ut 

eadem  ratione  rectitudinem  ejus  destruant,  et 

hoc  vocavit  S.  Thomas  sub  eodern  motivo. 


DISPUTATIO  III.  SECTIO  II 

4.  Ohjectio.  —  Sed  contra,  nam  praeceptum 
affirmatmirn  et  negativum  sunt  regulse  specie 
differentes;  ergo  inordinationes  contra  illa, 
necessario  etiam  differunt  specie.  Confirmatur 
primo,  nam  vitia  extreme  contraria  eidem  vir- 
tuti  differnnt  specie,  ut  dictum  est :  sed  commis- 
sio  et  omissio  differuirt  tanquam  vitia  extreme 
opposita,  nam  omissio  semper  est  defectus  vir- 
tutis,  commissio  vero  excessus  vitii.  Confir- 
matur  secundo,  nam  omissio  et  commissio 
differunt  valde  in  ratione  voluntatis ;  commis- 
sio  enim  directe  voluntaria  est,  omissio  vero 
indirecte.  Confirmatur  tertio,  quia  in  natura- 
libus  carere  perfectione  debita,  et  habere  ali- 
quid  contra  naturam  differunt  speeie,  etiam 
in  ratione  materiali :  ergo  similiter,  etc. 

5.  Eesponsio  quorumdam  ad  ohjectionem. — 
Ad  primum  respondet  D.  Thomas,  art.  illo  6, 
ad  2,  et  ibi  Cajetanus,  negando  consequen- 
tiam,  quia  peccatum  non  sumit  speciem  ex 
praacepto,  cui  est  contrarium,  quia  id  pertinet 
ad  aversionem,  sed  ex  objecto  ad   quod  est 
conversio,  sed  ha?c  solutio,  ut  statim  appare- 
bit,  procedit  de  specie  positiva  peccati,  quse 
sumitur  ex   objecto,  potius  quam  de  specie 
malitise.  Dico  ergo  istam  praeceptorum  diver- 
sitatem    non  semper   arguere   distinctionem 
specifieam,  quia  affirmativum  et  negativum 
prseceptum  possunt  per  se  et  proxime  referri 
ad  conservandam  eamclem  rectitudinem  ra- 
tionis  et  virtutis,  ut  patet  de  prsecepto  non  fu- 
randi  et  restituendi.  Ad  primam  confirmatio- 
nem  respondeo  negando  antecedens,  nam  pec- 
catum  commissionis  interdum  esse  potest  per 
defectum,  ut  sine  attentione  orare,  et  propter 
hanc  causam,  qui  sine   attentione  orat,  et  re- 
citat  horas  canonicas,  non  committit  duo  pec- 
cata,  commissionis  et  omissionis  ;  sed  unicum 
habeus  unam  malitiam,  quia  hsec  ejusdem  ra- 
tionis  est  in  illa  commissione  et  omisskme  :  e 
contra  vero,  dicit  D.  Thomas  peccatum  omis- 
sionis  potest  esse  per  excessum,  et  ponit  exem- 
plum  in  eo  qui  intemperate  comedit  die  jeju- 
nii,  sed  forte   ibi  non   est   commissio,   quia 
preeceptum  negativum  est,  proprie  loquendo : 
exemplum  forte  esse  potest,  si  quis  ex  appe- 
titu  delectabilium,  vel  odio   insuavium,  non 
comederet  necessaria  saluti,  esset  omissio  per 
excessum  contra  temperantiam,  et  esset  per 
nimium  appetitum  delectabilium.  Ad  secun- 
dam  respondeo,  antecedens  non  esse  univer- 
saliter  verum,  ut  statim  patebit,  licet  diffe- 
rentia  indirecte,  vel   directe   voluidarii  non 
semper  effieiat  diversitatem  specificam  in  ma- 
litia  morali. 


543 
6.  Ad  tertiam.  Peccatum  commissionis  et 
omissionis  quodammodo  etiam  differunt  ex 
parte  ejus,  quod  est  materiale  in  peccato  : 
nam  commissio  pro  materiali  semper  requirit 
actum  positivum  :  omissio  vero  non  item.  Hoc 
patet  ex  dictis,  quia  prohibitioni  actus,  ipse 
actus  est,  qui  opponitur  :  at  vero  preeceptioni 
actus  per  se  satis  opponitur  carentia  actus.  Sed 
est  advertendum  circa  priorem  partem  Diony- 
sium  Cisterciensem,  ut  refert  Almainus,  trac- 
tatu  2,  cap.  40,  negare  commissionem  semper 
includere  aetum,  quia  contingit  aliquem  pec- 
care  contra  praeceptum  negativum  solo  cona- 
tu  :  conatus  autem  est  quid  distinctum  ab 
actu  :  nam  actus  procedit  a  coiidtu  :  sed  hoc 
intelligi  nullo  modo  potest,  nisi  forte  loquatur 
de  actu  exteriori  :  nam  in  interiori  non  potest 
intelligi  conatus  voluntatis  actualis  sine  aliquo 
actu,  nam  ille  conatus  saltem  est  aliquod  de- 
siderium,  vel  cupiditas  agendi,  alias  nihil  est. 
De  secunda  parte  est  major  difficultas,  sectione 
sequenti,  separatim  tractanda. 


SECTJO  II. 

JJtrum  de  essentia  omissionis  sit  aliquis 
actus  positivus. 


\ .  Prima  sententia  affirmativa.  —  Prima 
sententia  affirmat  quod  sit  de  ejus  essentia, 
quatenus  omissio  peccatum  quoddam  est.  Eam 
tenet  Alensis,  2  part.,  queest.  430,  membro  2 
et  40,  et  divus  Thomas  2,  d.  44,  qusest.  3,  et 
Capreolus,  d.  35,  Adam,  in  -4,  qusest.  3,  Hen- 
ricus,  quodlibeto  42,  qusest.  44.  Fundamen- 
tum  est,  quia  omissio  ut  peccatum,  debet  esse 
voluntaria  :  non  potest  autem  esse  volita  nisi 
per  actum.  Secundo ,  quia  in  peccato  omis- 
sionis  reperitur  non  tantum  aversio  a  Deo,  sed 
etiam  conversio  ad  creaturas :  cujus  signum 
est,  quia  punitur  non  tantum  pcena  damni, 
sed  etiam  pcena-  sensus :  sed  non  potest  in- 
telligi  conversio  ad  creaturam  sine  actu  :  ergo, 
etc.  Tertio,  quando  quis  omittit,  vel  cogi- 
tat  de  re,  quam  omittit,  vel  non  cogitat :  si 
primum,  impossibile  est,  quia  habet  actum 
volendi :  si  secundum,  non  peccat.  Dices,  po- 
terit  culpabiliter  non  cogitare  :  sed  contra, 
nam  de  hoc  ipso  non  cogitare  reddit  idem  ar- 
gumentum  :  et  ita  vel  sistendum  erit  in  aliquo 
actu,  vel  non  poterit  esse  peceatum.  Quarto, 
quia  sine  aetu  non  potest  esse  meritum  :  ergo 
neque  demeritum. 

2.  Secunda  sententia   opposita.  —  Secunda 
sententia  est  contraria,  quee  affirmat  posse  essa 


544 


DE  DIVISIONE  PECCATI,  IN  OMISSIONEM  ET  COMMISSIONEM. 


peccatum  omissionis  sine  actu,  ita  Durandus 
2,  d.  35,  qusest.  2,  Carthusianus ,  qusest.  7, 
Argentina,  d.  76,  quaest.  1,  art.  2,  Gabriel, 
2,  d.  51,  Major,  2,  qutestione  2,  Adrianus,  in 
materia  de  Eucharistia,  queest.  3,  ad  7,  Almai- 
nus,  tractatu  1,  cap.  6.  Fundamentum  est  su- 
pra  insinuatum,  quia  peccatum  omissionis  tan- 
tum  est  libere  non  agere,  quod  quis  tenetur, 
sed  hoc  non  requirit  actum  :  quia  et  libernm 
et  voluntarium  non  semper  requirit  actum, 
ut  supra  ostensum  est.  Secundo,  nam  vel  iste 
actus  requiritur,  ut  sit  causa  onrissionis,  vel 
ut  per  illum  sit  volita  ipsa  omissio  :  non  pri- 
mum,  quia  non  oportet  esse  aliquam  causam 
omissionis  positivam,  cum  ipsa  sit  privatio  : 
neque  secundum,  quia  ad  non  operandum  non 
est  necessaria  voluntas  non  faciendi,  sed  satis 
est  non  velle  facere.  Quod  optime  patet  in  his 
omissionibns  quse  non  sunt  peccata,  quae  etiam 
possunt  esse  voluntarise  sine  actu.  Tertio,  quia 
etiam  si  quis  cogitet  de  praecepto,  potest  pro 
libertate  sua  suspendere  actum,  quia  illi  libe- 
rum  est  velle,  vel  nolle :  ergo  neque  velle, 
neque  nolle,  et  ratione  hujus  suspensionis 
omittere,  et  peccabit.  Tertia  senteritia  est  quam 
D.  Thomas,  initio  preecedentis  sectionis  citatus, 
videtur  docere,  et  recte  intellecta  mihi  placet. 

3.  Prima  propositio. — Prima  propositio. 
Peccatum  omissionis  committi  posse  per  actum 
positivum,  idque  duobus  modis,  primo  directe, 
volendo  omittere  quod  quis  facere  tenetur; 
secundo  indirecte,  idque  variis  modis  juxta 
diversos  modos  voluntatis  suo  loco  positos  : 
duo  tamen  preecipue  notandi  sunt.  Primus  est, 
quando  quis  vult  hic  et  nunc  aliquid  facere, 
incompossibile  actioni  prseceptse,  advertendo 
prseceptum,  et  incompatibilitatem,  vel  vincibi- 
liter  ignorando:  alter  modus  est,  quando  aliquis 
hic  et  nunc  vult  aliquid  facere  quod  morali- 
ter  est  futurum  impedimentum  ad  exercendam 
actionem  prseceptam,  etiam  in  prsevidendo  : 
in  his  autem  casibus  actus  ille  non  censetur 
peccatum  commissionis ,  quia  non  est  per  se 
prohibitus  per  negativum  prseceptum,  sed  con- 
secutione  quadam  per  affirmativum. 

4.  Secunda  propositio.  —  Secunda  proposi- 
tio.  Peccatum  omissionis  potest  esse  peccatum 
etiam  consummatum  sine  actu  exteriori.  Est 
per  se  nota,  ut  si  quis  velit  non  audire  sacrum, 
nihil  tamen  contrarium  agere  illi. 

5.  Tertia  propos  tio.  —  Tertia  propositio. 
Positivus  et  interior  actus  voluntatis,  non  est 
de  essentia  peccati  omissionis :  hoc  probant  ra- 
tiones  secundse  sententiae.  Confirmatur,  nam 
si  per  possibile  vel  impossibile  ahquis  non  fa- 


ciat,  quod  tenetur,  hoc  ipso  peccat  supposita 
cognitione,  et  advertentia  humana,  nam  hoc 
ipso  discordat  a  sua  regula,  et  repugnat  rationi, 
et  voluntati  divinse :  non  solum  autem  est  mo- 
raliter  malam  repugnare  voluntati  divinse  for- 
maliter  et  positive,  sed  etiam  interpretative  ac 
privative. 

6.  Quarta  propositio  tripartita.  —  Quarta 
propositio  est.  Peccatum  omissionis  pbysice 
fieri  posse  sine  actu  interiori  voluntatis,  et 
forte  interdum  fieri,  licet,  moraliter  loquendo, 
fere  nunquam  ita  accidat,  hoc  modo  intelligen- 
da  est  doctrina  D.  Thomse,  supra,  licet  Caje- 
tanus  velit  istam  impotentiam  esse  omnino 
physicam.  Sed  probatur  primo,  quia  nihil  est, 
quod  necessitet  physice  voluntatem  ad  efficien- 
dum  aliquem  actum,  etiamsi  intellectus  consi- 
deret,  potest  ergo  suspendere  actum.  Dices : 
ista  suspensio  actus,  ut  sit  peccatum,  debet  esse 
ex  proposito  voluntatis  etiam  humano  modo. 
Respondeo  non  esse  opus,  ut  sit  humano  mo- 
do,  esse  directa  intentione,  et  positivo  actu 
amatam,  sed  satis  esse  hominem  ex  certa  scien- 
tia  non  operari:  sicut  cum  homo  delibeiate 
vult,  non  prius  vult  velle,  sed  volendo  objec- 
tum  vult  velle:  ita  in  proposito  non  volendo 
virtute  vult  non  velle.  Confirmatur,  nam  pro- 
posito  objecto  futnro,  verbi  gratia,  facere  hoc 
craslina  die,  nunc  suspendo  omnem  actum, 
neque  nolo :  ergo  idem  possum  facere  de  ob- 
jecto  prsesenti. 

7.  Ultima  assertionis  pars,  quse  communis 
etiam  est,  probatur,  quia  si  quis  advertat  obli- 
gationem  praecepti  imminere,  vix  potest,  mo- 
raliter  loquendo,  non  habere  aliquem  actum 
circa  rem  sic  preeeeptam,  quia  tale  objeetum, 
et  movet  voluntatem,  et  est  res,  quse  valde  ad 
ipsam  pertinet;  ergo  moraliter  non  fit  per  me- 
ram  negationem,  et  tota  illa  suspensio  actus 
in  quacumque  materia  est  moraliter  difficilli- 
ma :  si  autem  quis  non  advertat  tunc,  ut  omis- 
sio  sit  culpabilis,  necesse  est  illam  inadverten- 
tiam  esse  culpabilem,  atque  adeo  voluntariam, 
et  de  ea  procedit  eadem  ratio :  unde  tandem 
sistemus  in  aliquo  actu,  quo  vel  directe.vel  in- 
directe  fuerit  volita  ipsa  omissio  :  unde  etiam 
colligitur  omissionem  exteriorem  non  semper 
requirere  actum  interiorem  concomitantem, 
in  quo  etiam  differt  a  commissione. 

8.  Ad  argumenta  primae  sententise  respon- 
deo,  ad  primum  negando  voluntarium  requi- 
rere  actum.  Ad  secundum  respondetur  volun- 
tatem  peccando,  avertere  se  tantum  interpre- 
tative,  etsimiliterse  couvertere,  et  ideo  talem 
aversionem,  vel  conversionem  non  semper  re- 


DISPUTATIO  III.  SECTIO  III. 
quirere  actum  positivnm,  sed  satis  est  virtualis  lem  actui  prsecepto 
voluntas,  quadum  quis  omittit^virtualitervult, 
vel  se  ipsum,  vel  aliquid  aliud  plus  quam  Deum : 
unde  pcena  sensus  merito  tribui  potest  sine 
actu  positivo,  quia  heec  non  respondet  actui 
ratione  differentiee  positivee,,  quam  habet  in 
ordine  ad  objectum,  sed  ratione  malitise  mo- 
ralis,  quam  ex  eodem  objecto,  vel  circumstan- 
tiis  habet,  heec  autem  malitia  moralis  manet 
in  omissione  pura,  licet  non  maneat  actus  ut 
ex  se  patet.  Ad  tertium  respondetur  ex  dictis, 
etiam  si  quis  cogitet  de  obligatione  sua  sim- 
pliciter  posse  non  efficere  actum^  licet  id  sit 
difficile,  et  ideo  moraliter  raro.,  vel  nunquam 
contingat,  ut  supra  etiam  in  conclusionibus 
explicuimus.  Ad  quartum  respondet  D.  Thomas 
negando  consequentiam,  quia  plura  requirun- 
tur  ad  bonum  quam  ad  malum.  Ratio  diffe- 
rentise  est,  quia  bonum,,  quod  ad  meritum  sup- 
ponitur,  non  consistit  in  privatione,  sicut  ma- 
lum  potest  consistere.  Petes  quare  hoc  dicatur 
peccatum  actuale,  si  in  actu  non  consistit.  Res- 
pondeo,  quia  ejus  malitia  non  consistit  in  ali- 
qua  privatione*  veluti  habituali  per  alium  ac- 
tum  contrarium,  sed  in  privatione  actus  debiti 
quse  etiam  voluntaria  actu  est,  vel  virtute,  et 
per  heec  satis  patet  ad  argumenta  prioris  sen- 
tentiee.  Ad  argumenta  secundse  sententise  res- 
pondeo  solum  probare  potestatem  physicain, 
non  moralem. 

SECTIO  III. 


Utrum  actus  qui  fit  in  eo  tempore,  quo  omitti- 
tur  prwceptum,  et  est  incompossibilis  actui 
prcecepto,  sit  peccatum. 

1.  Varice  sententice  et  earum  motiva. — Auc- 
toris  distinctio  pro  decisione.— Prima  sententia 
affirmat  hujusmodi  actum  semper  esse  pecca- 
tum.  ItaGapreolus  %  d.  35.  Fundamentum  est, 
quia  tali  actuisemper  defuit  circumstantia  tem- 
poris.  Favet  D.  Thomas,  q.  1,  de  Malo,  art.  I, 
ad  1,  ubi  inquit,  etiam  laudare  Deum,  eo  tem- 
pore,  quo  aliud  est  prseceptum,  esse  malum. 
Secunda  sententia  absolute  negat  illum  actum 
ratione  illius  circumstantise  esse  malum,  si 
alias  ipse  bonus  sit  ex  suo  genere :  ita  Duran- 
dus,  d.  illa  35,  qusest.  2.  Fundamentum  est, 
quia  tahs  actus,  neque  est  per  se  malus,  neque 
eo  tempore  prohibitus,  nullum  enim  est  prse- 
ceptum,  quo  studium,  verbi  gratia,  in  die  fes- 
to  prohibitum  sit.  Sed  distinctione  breviter 
utendum  est,  nam  voluntas  omittentis  dupli- 
citer  potest  ferri  in  actum  illum  incompossibi- 
IV. 


545 
primo,  quia  antecedenter 
eligitur,  ita  ut  voluntas  id  faciendi  sit  causa, 
et  ratio  omittendi  prseceptum :  secundo  quasi 
concomitanter,  vel  eonsequenter,  ut  cum  quis 
jam  deliberaverit  omittere,  et  ideo  vult  hoc,  vel 
iUud  efficere. 

2.  Primapropositio. — Primapropositio.  Ille 
actus,  qui  est  causa  omissionis,  ipse  peccatum 
est.Est  communis  et  probatur,  qniaomnis  actus 
liber,  qui  est  causapeccati,  est  peccatum .,  ut  pa- 
tet,  nam  ideo  consulere  peccatum,  est  pecca- 
tum.,  et  idem  est  in  aliis :  ratio  vero  est,  quia 
agere  peccatum  libere,  formaliter  loquendo, 
est  peccatum,  sed  id,  quod  est  causa  peccati, 
vere  agit  peccatum:  ergo.  Confirmatur,  nam 
ille  actus  virtute  est  contra  prseceptum  affir- 
mativum  :  qui  enim  prsecipit  hic  et  nunc  ali- 
quid  fieri,  virtute  prsecipit,  ut  non  fiant  illse 
actiones,  quee  eo  tempore  incompossibiles  esse 
possunt  cum  observantia  illius  prsecepti. 

3.  Sed  queeres  quodnam  peccatum  sit  ille 
actus,  et  quamnam  malitiam  habeat.  Respon- 
deo  primo  illum  contrahere  malitiam  omissio- 
nis,  et  sub  hac  ratione  esse  unum  peccatum 
specie,  et  numero  cum  omissione.  Hoc  patet, 
quia  in  illo  actu  continetur  formalis,  vel  vir- 
tualis  voluntas  omittendi :  ergo  ut  sic,  habet 
idem  objectum  cum  omissione,  atque  adeo 
eamdem  malitiam  et  deformitatem  repugnan- 
tem  eidem  preecepto :  est  ergo  idem  peccatum 
etiam  in  specie,  quia  habet  inordinationem 
ejusdem  speciel,  et  numeri,  quia  talis  actus  et 
omissio  tunc  fiunt,  et  appetuntur  per  modum 
unius,  et  hac  ratione  habent  eamdem  numero 
deformitatem ,  qua  ratione  actus  ille,  ut  sic 
posset  dici  peccatum  omissionis,  quia  omissioni 
non  repugnat  includere  aliquem  actum.  Se- 
cundo.  Certum  est  illum  actum,  si  alias  ex  ob- 
jecto  sit  malus,  vel  contrarius  virtuti,  retinere 
propriam  malitianx,  ut  si  quis  furetur  tempore 
quo  tenetur  audire  sacrum. 

4.  Difficultas  vero  est  quando  actus  ille  vi- 
detur  bonus  ex  objecto,  vel  indifferens.,  ut  ac- 
tus  studii,  an  habeat  aliam  malitiam  distinc- 
tam  a  malitia  omissionis.  Ad  quam  solet  sub 
distinctione  responderi,  nam  si  quis  advertit 
se  hoc  tempore  omittere,  et  ex  nimio  affectu 
ad  illud  opus,  velit  nihilominus  illud  exercere 
et  sic  omittere  :  tunc  actus  ille  habet  malitiam 
specie  distinctam,  quia  vere  est  contra  rectitu- 
dinem  propriee  virtutis,  et  quia  constituit  ulti- 
mum  fmem  in  illo  objecto,  Si  vero  non  adver- 
tit  et  ex  negligentia  quadam  sequatur  omissio, 
tunc  dicunt  non  habere  actum  illum  malitianr, 
preeter  malitiam  omissionis,  quia  non  procedit 

35 


546 


DE  DIVISIONE  PECCATI,  IN  OMISSIONEM  ET  COMMISSIONEM. 


omissio  ex  inordinato  affectu  ad  illud  opus. 
Gujus  distinctionis  prima  pars  consentanea  est 
his,  quse  supra  diximus  in  materia  de  malitia, 
et  de  peccato  veniali.  Sed  in  secunda  parte 
videtur  esse  nonnulla  difficultas,  quia  vel  illa 
omissio  ex  negligentia,  oritur  ex  ipso  opere,  et 
ex  nimio  conatu  et  affectu,  ettunc  jam  ille  actus 
est  per  se  malus  in  propria  specie,  quia  indebite 
fit.  Vel  non  est  actus  ille  causa  negligentiaa, 
vel  inadvertentise.,  sed  accidit  hominem  clum 
haec  operatur,  negligere  alium,  et  tunc  neque 
actus  ille  peccatum  erit,  sed  concomitanter  se 
habebit,  quia  non  est  causa.  Confirmatur,  quia 
si  ille  actus  in  propria  specie  esset  bonus,  et 
virtutis,  nunquam  esset  causa  malae  omissio- 
nis :  ergo  semper  preeintelligitur  in  illo  prior 
alia  malitia.  Respondeo  argumentum  conclu- 
dere,  quod  actus  ille  quandocumque  est  causa 
omissionis  prseter  malitiam  omissionis  habere 
aliam  inordinationem  in  propria  specie,  quia 
revera  caret  alia  honestate,  quam  habere  de- 
beret,  tamen  illa  inordinatio  non  semper  est 
per  se  gravis,  neque  mortalis,  nisi  sit  priori 
modo  amatus  ille  actus  per  modum  ultimi 
finis. 

5.  Secundapropositio. — Secundapropositio. 
Quando  actus  qui  fit  tempore  omissionis,  non  est 
causa  omissionis,  sedconcomitantertantum  se 
habet,  nullum  est  peccatum.  Est  communis  sen- 
tentia  et  patet,  quia  illa  actio  non  est  causa,  ne- 
que  occasio  peccandi,  ut  suppono,  et  probatur, 
quia  ejus  objectum  bonum  est,  et  ex  vi  omissio- 
nis nullamhabet  circumstantiam  malam :  ergo. 
Probatur  minor,  nam  maxime  haberet  circum- 
stantiam  temporis  :  sed  hsec  non  est  necessaria 
semota  obligatione  prsecepti  extrinseci,  et  illud 
tempus  est  conveniens  ad  illam  actionem, 
prseceptum  autem  non  reddit  illud  tempus  ad 
actionem  incommodum,  nisi  quatenus  actio 
illa  potest  esse  occasio  hoc  tempore  non  obe- 
diencli  praecepto  :  sed  posito  illo  casu  jam  non 
est  occasio  :  ergo.  Confirmatur  primo,  nam 
contingere  potest  illum  actum  esse  sub  prse- 
cepto,  ut  si  quis  vovisset  studere  toto  illo  tem- 
pore,  quo  manet  domi,  et  jam  decrevisset  non 
exire  e  domo,  tunc  ratione  voti  teneretur  illud 
facere  :  ergo  signum  est  illud  non  esse  pecca- 
tum.  Confirmatur  secundo,  quia  in  hujusmodi 
casu  licitum  est  consulere  homini  illam  actio- 
nem  :  dices  id  esse,  quia  licet  consulere  minus 
malum.  Contra  est,  quia  non  solttm  licet  con- 
sulere,  sed  cooperari  etiam  cum  illo,  ut  stu- 
dere,  vel  argumentari,  vel  ludere. 

G.  Sed  contra  :  nam  ille  actus  est  tunc  vir- 
tute  prohibitus,  ut  diximus  :  ergo  quomodo- 


cumque  tunc  illum  faciat,  facit  contra  prsecep- 
tum.  Secundo,  actus  ille  de  se  est  incompos- 
sibilis  actui  prsecepto  :  ergo  ex  vi  ejus  sequitur 
omissio  :  ergo  semper  est  causa  ejus  neque 
videtur  referre,  quod  simul  sequatur  ex  alia 
causa,  scilicet  voluntate  omittendi :  nam,  ut 
aliquid  sit  peccatum,  non  est  necesse,  ut  so- 
lum  illud  causet  peccatum,  neque  quod  pecca- 
tum  fieret,  etiam  illo  non  posito,  ut  si  quis 
sciret  fore  ut  alter  furetur  hanc,  vel  illam  rem 
sine  concursu  ejus  :  nihilominus  ipse  peccat  si 
illum  adjuvet.  Tertio,  quia  alias  sequeretur 
non  peccare  sacerdotem,  qui  cum  decreverit 
non  dicere  officium,  projicit  breviarium  in 
mare  :  neque  illum,  qui  cum  decreverit  non 
servare  votum  castitatis,  contrahit  matrimo- 
nium  :  neque  etiam  illuin,  qui  cum  propositum 
habeat  non  restituendi,  distrahit  bona  illa. 

7.  Ad  primum  respondeo  illum  actum  eo 
tempore  non  exerceri  prout  est  probibitus, 
quia  solum  virtute  prohibetnr,  ut  potest  esse 
occasio  omittendi.  Ad  secundum  nego  actum 
illum  illo  modo  concurrere  ad  omissionem,  et 
ad  argumentum  fateor  necessarium  esse,  po- 
sito  illo  actu,  omittere,  tamen  id  non  satis  est, 
ut  actus  sit  causa  omissionis,  sed  necessarium 
prseterea  est,  ut  hic  et  nunc  sequatur  omissio, 
ex  eo  quod  actus  ille  exercetur;  unde  adver- 
te,  ut  aliquis  actus  sit  causa  omissionis,  non 
satis  esse  actum  illum  de  se  esse  sufficientem 
ad  efficiendum  illum  effectum,  sed  necessa- 
rium  preeterea  esse  non  supponere  effectum 
jam  productum,  hoc  enim  necessarium  est  in 
omni  causa,  quse  actu  debet  influere ;  in  pro- 
posito  autem  illa  omissio  jam  erat  facta  mo- 
raliter,  et  ideo  formaliter  non  censetur  manare 
ab  illo  actu  :   quare  non  est  simile  de  aliis 
exemplis.  Ex  hoc  tamen  inferri  videtur,  ut 
actus  iste  concomitans  omissionem,  non  sit 
peccatum^,  necessarium  esse  preecedere  volun- 
tatem  formalem,  et  expressam  omittendi,  quia 
ubi  non  est  heec  voluntas,  actus,  moraliter  lo- 
quendo,  semper  est  causa  indirecta,  nam  om- 
nis  effectus  refertur  in  aliquam  causam,  unde 
quando  non  habet  causam  directam,  refertur 
in  indirectam,    et   prseterea    quia  cum    non 
habet  aliquis  illam   vohmtatem    expressam, 
non  potest  moraliter  vere  judicare  omissionem 
jam  esse  factam.  Ad  tertium  respondetur  ne- 
gando  consequentiam  :  et  ratio  imprimis  est, 
quia  ille  in  eo   casu  adimit  sibi  potestatem 
adimplendi  prseceptum,  etiamsi  in  futuro  tem- 
pore  propositum  mutet,  studium  vero  non  est 
hujnsmodi.  Dices  ergo  saltenr,  si  quis  clormi- 
ret  eo  tempore,  peccaret,  quia  adimit  sibi  po- 


DISPUTATIO 
testatem  mutandi  voluntatem,  et  ideo  videtur 
nova  culpa.  Respondeo,  transeat  hoc  :  unde 
infero  quod  si  actus  concomitans  talis  sit,  ut 
per  se  possit  conferre  ad  perseverandum  in 
malo  proposito,  atque  adeo  magis  impedire 
hominem  ne  impleat  praeceptum,  ex  hac  parte 
poterit  actus  habere  aliquam  malitiam.  Se- 
cundo  respondeo,  si  quis  deliberate  decrevit 
omittere,  et  moraliter  non  est  verisimile  illum 
mutaturum  voluntatem,  non  censetur  sibi  adi- 
mere  potestatem  non  peccandi,  ratione  somni. 
Idem  fere  est  dicendum  ad  alia  duo  exenrpla : 
quae  non  procedunt,  quia  illi  actus  sunt  per 
se  mali,  et  directe  contra  ipsum  prseceptum. 

SECTIO  IV. 

Quo  tempore  censeatur  quispeccare  peccato 
omissionis. 

4.  Prima  sententia  improbatur. — Diffieultas 
hujus  queestionis  versatur  in  ea  omissione, 
quse  non  est  actus  vohmtatis,  eo  tempore  quo 
prseceptum  urget :  de  qua  est  prima  sententia, 
quse  affirmat  posse  illam  esse  peecatum,  licet 
neque  eo  tempore,  quo  praeceptum  obligat, 
volita  sit,  neque  interior  culpa  preecesserit : 
ita  Marsilius,  in  2,  qusest.  21,  sed  estsententia 
improbabilis,  nam  impossibile  est  eum  qui  se 
somno  committit  in  gratia,  et  sine  peccato 
mortali  dum  actu  dormit,  amittere  gratiam, 
et  peccare  mortaliter :  quia  non  habet  liberta- 
tem,  neque  usum  rationis,  alias  amens  et  puer 
ante  usum  rationis  posset  amittere  gratiam : 
impossibile  ergo  est,  ut  omissio  illa  sic  pecca- 
tum,  nisi  ratione  prsecedentis  voluntatis  :  et 
ratio  est,  quia  nullum  est  peccatum,  nisi  sit 
liberum :  ergo  vel  voluntate  prsesenti,  vel  vo- 
luntate  prseterita  :  ergo  debuit  preecedere  in- 
terior  culpa. 

2.  Secunda  sententia  proponitur . —  Secunda 
sententia  est,  quse  vult  totum  hoc  peccatum 
omissionis  committi,  cum  aliquis  dat  sufficien- 
tem  causam  omissionis,  postmodum  vero  tem- 
pore  prsecepti  nullum  esse  peccatum,  ita  Alen- 
sis,  2  part.,  queest.  130,  memb.  6,  Gabriel  2, 
d.  45,  dub.  3,  ad  7.  Fundamentum  est,  quia 
omne  peccatum  sequitur  voluntatem. 

3.  Tertia  sententia. — Tertia  sententia  dicit, 
tunc  omissionem  imputari  ad  peccatum  et  cul- 
pam,  quando  adest  tempus  implendi  prsecep- 
tum,  est  D.  Thomee  2,  \,  quEest.  79,  art.  3, 
ad  3,  et  ratio  esse  potest,  quia  peccatum  con- 
sistit  in  transgressione  prsecepti :  haec  autem 
obligatio  solum  est  eo  tempore,  quo  prseceptum 


III.  SECTIO  IV  547 

obligat.Confirmaturasigno,  nam  si  illa  causa 
omissionis  esset  somnus,  vel  ebrietas,  et  casu 
ille  excitaretur,  vel  ad  se  rediret  et  impleret 
praeeeptum,  revera  non  omisisset,  atque  si  tali 
omissioni  esset  imposita  pcena  excommunica- 
tionis,  vel  irregularitatis,  non  illam  incurreret: 
vide  Cajetanum  2,  2,  qusest.  150,  art.  4,  sed 
forte  dissensio  est  de  nomine. 

14.  Observatio  pro  decisione.  —  Prima  pro- 
positio.  —  Advertendum  estin  omissione,  sicut 
in  commissione  duo  esse  consideranda,  inte- 
riorem  culpam,  quse  in  vohmtate  ipsa  est,  et 
exteriorem  omissionem,  quae  in  carentia  actus 
prsecepti  consistit.  Prima  propositio.  Culpa  et 
peccatum  interius  committitur,  cum  quis  vo- 
luntarie  dat  causam  futuree  omissionis  :  est 
certa,  quia  omnis  culpa  formaliter  est  in  vo- 
luntate.  Coufirmatur,  nam  qui  directe  vult 
omittere,  tunc  committit  culpam  quando  ha- 
bet  illam  vohmtatem  :  ergo  idem  est  quando 
vult  indirecte.  Idem  patet  ex  his,  quae  dixi- 
mus  de  futuro  eventu,  quomodo  aggravet  ma- 
litiam  voluntatis. 

5.  Secunda  propositio. — Secundapropositio. 
Exterior  omissio  tunc  intelligitur  fieri  cum 
occurrit  tempus  preecepti,  et  licet  nullam  mor- 
talem  malitiam  addat,  ipsa  tamen  peccatum 
proprie  dici  potest.  Probantur  singula,  quia 
omissio  exterior  tunc  fit,  quando  fit  exterior 
actus  prohibitus.  Secunda  vero  pars,  scilicet 
illam  omissionem  non  addere  malitiam  mor- 
talem,  patet,  quia  suppono  voluntatem  neque 
mutari,  neque  augeri.  Ultima  vero  pars  patet, 
quia  ut  actio  exterior  sit  mala,  satis  est  quod 
procedat  a  mala  vohmtate  :  ergo  idem  erit  de 
omissione.  Confirmatur,  nam  cum  procedit  a 
vohmtate  directa,  est  peccatum  non  propter 
malitiam,  quam  inde  habeat,  sed  propter  vo- 
luntatem :  ergo  similiter,  etc,  et  hoc  etiam 
probant  rationes  D.  Thomae. 

6.  Ex  his  colligitur  mensuram  hujus  peccati 
omissionis  sumendam  esse  ex  culpa  interiori 
quee  prsecessit :  nam  si  illa  fuit  venialis,  et 
omissio  talis  erit :  si  mortalis,  etiam  mortalis 
erit  omissio  :  ratio  est,  quia  tota  illa  malitia 
omissionis  est  a  prsecedenti  volitione.  Adver- 
tendum  vero  est  in  illa  prsecedenti  voluntate 
esse  clistinguendas  cluas  rationes,  vel  malitias, 
unam,  quam  habet  ex  proprio  objecto  intem- 
perantiae,  si  sit  ebrietas,  aliam,  quam  habet  ut 
causa  omissionis :  omisso  ergo,  quse  subsequi- 
tur,  denominatur,  et  mensuratur  ex  posteriori 
malitia,  non  ex  priori,  unde  contingere  potest 
priorem  maiitiam  esse  mortalem,  et  tamen 
omissionem  esse  venialem,  propter  levem  ne- 


548 


DE  DIVISIONE  PECCATI,  IN  OMISSIONEM  ET  COMMISSIONEM. 


gligentiam,  vel  culpain  in  preevidenda  omis- 
sione  futura. 

7.  Sed  queeres  an  possit  contingere  volunta- 
tem,  quee  est  causa  omissionis  ut  sic,  esse  cul- 
pam,  et  tamen  omissionem  postea  secutam 
nullo  modo  esse  peccatum.  Xam  videtur  posse 
accidere  si  aliquem  antequam  sequatur  omis- 
sio,  pceniteat  prioris  culpee,  et  causse  datse, 
tamen  non  possit  impedire  effectum,  nam  tunc 
omissio  sequens  est  simpliciter  involuntaria : 
ergo.  Confirmatur,  quia  alias  contingere  posset 
eum  qui  est  in  gratia,  dum  est  in  gratia,  pec- 
care  mortaliter  peccato  exteriori,  quod  videtur 
inconveniens.  Item  sequitur  aliquando  teneri 
hominem  ad  efficiendum  actum  illum  exterio- 
rem,  qui  est  peccatum,  ut  si  quis  voluntarie 
incidit  in  morbuin,  ex  quo  sequitur  culpabilis 
omissio  postea  dum  jam  eegrotat,  et  recte  facit, 
et  debet  omittere.  In  contrarium  vero  est, 
quantumvis  illum  bominem  poeniteat  postea, 
propter  illum  actum  juste  punitur,  et  manet 
hregularis,  ergo  ille  actus  exterior  babet  ra- 
tiouem  peccati,  prseterea  in  simili  queestione 
actus  commissionis  vere  peccatum  est,  ut  bo- 
micidium;  ergo,  etc. 

8.  Dico  breviter  utrumque  modum  loquendi 
esse  probabileni,  priorem  videtur  sequi  Soto, 
4,  dist.  12,  quaest.  i,  art.  7,  et  dicendum  esset 
pcenam  non  solum  esse  impositam  actioni  ex- 
teriori,  quia  peccatum  est,  tunc  cum  fit,  sed 
quia  per  se  culpabilis  est,  et  causam  babet 
pravam  voluntatem,  licet  per  accidens  contin- 
geret  non  esse  peccatum  propter  mutationem 
voluntatis :  sed  forte  magis  proprie  illa  peccata 
dicerentur,  quia  procedunt  a  causa  libera,  et 
deficiente  quatenus  tenetur  illa  evitare  :  neque 
refert  voluntas  subsequens,  quia  illa  non  est 
principium  omissionis,  quee  sequitur,  sed  aba 
prior,  quse  preecessit :  actio  autem  exterior,  vel 
omissio  denominatur  peccatum  a  voluntate  a 
qua  procedit :  unde  simul  eadem  omissio,  et 
est  vobta,  ut  effectus  a  voluntate,  quse  est 
causa  ejus,  et  est  nobta  per  modum  objecti,  et 
prima  voluntas  est  tolo ,  secunda  est  nollem 
sequi  effectum.  Ad  confirmationem  respondeo 
illam  omissionem  babere  duplicem  respectum, 
alterum  ad  preecedentem  voluntatem  pravam, 
cujus  est  effectus,  alterum  ad  preesentes  cir- 
cumstantias,  et  voluntatem,  et  ut  sic,  recipit 
denominationes  diversas,  neque  est  inconve- 
niens  eumdem  actum  exteriorem  denominari 
bonum,  et  malum  a  diversis  voluntatibus. 

9.  Sed  occurrit  boc  loco  aba  difbcnltas  : 
nam  sequitur  eum  qui  voluntarie  incidit  in 
morbum,  ex  quo  evidenter  fiat,  ut  omittat 


executionem  multarum  actionum  sub  prsecep- 
to,  ut  jejunandi,  audiendi  sacrum,  etc,  in  illo 
priori  actu  incurrere  malitias  omnium  illarum 
omissionum,  quod  videtur  durissimum,  et  se- 
quela  patet,  quia  tunc  ponit  sufficientem  cau- 
sam :  et  babet  difficultas  locum  in  preeceptis 
positivis.  Quidam  dicunt  nunquam  illum  in- 
currere  banc  malitiam  :  ratio  eorum  est,  quia 
ista  prsecepta  positiva  non  obligant  omnes,  sed 
potentes  illa  exequi :  non  tenetur  autem  ali- 
quis  tueri  sanitatem,  ut  possit  obbgari  bis 
preeceptis  et  postea  peccare  si  non  impleat.  Sed 
non  videtur  verisimiliter  dictum,  primo,  quia 
sequitur  eum,  qui  ista  directa  intentione  pro- 
curat  morbum,  ut  deobligaretur  ab  agendo, 
contra  ibanonpeccare,quod  aperte  est  falsum. 
Secundo  sequitur  eum,  qui  in  ebrietate  tan- 
quam  in  causa  vult  istas  omissiones,  nunquam 
incnrrere  istas  malitias,  quia  prtecepta  non 
obligant,  nisi  eos  qui  possunt  ratione  uti :  ergo 
non  tenebitur  quis  conservare  usum  rationis, 
ut  obligetur.  Tertio,  quia  prsecepta  omnes 
obligant,  licet  abqui  excusentur,  unde  cum 
ille  bic  non  excusetur,  videtur  virtute  agere 
contra  obbgationem  ipsam,  quod  est  peccare. 
Abi  dicunt  tunc  abquem  incurrere  culpam, 
cum  directe  prsevidet,  et  intendit  illas  omis- 
siones,  propter  rationem  factam,  non  tamen  si 
non  prsevideat.  Sed  neque  boc  secundum  vi- 
detur  consequenter  dictum,  nam  in  moralibus 
voluntarium  indirectum  sequivalet  directo. 

10.  Quocirca  dico  breviter,  eas  omissiones 
esse  malas,  si  abquo  modo  voluntariee  sint : 
quee  est  expressa  sententia  D.  Thomee,  1,  % 
qusest.  77,  art.  7,  ad  7.  Addo  tamen  esse  pru- 
denter  considerandum  moraliter,  quia  ut  istse 
omissiones  sint  vohmtarias  indirectse,  oportet 
non  solum  esse  prsevisas,  sed  esse  tales,  ut 
prseceptum  obbget  ad  vitandam  eegritudinem 
ne  illse  sequantur :  prsecepta  autem  positiva 
ad  hoc  non  obligant,  nisi  quando  omissiones 
proxime,  et  veluti  eodem  tempore,  morabter 
loquendo,  sequantur.  Ex  quo  etiam  efbcitur, 
ut  quando  istee  omissiones  non  sunt  directe 
intentee,  neque  preevisee,  raro  imputentur  ad 
culpam,  quia  preecepta.ista  positiva  non  cum 
tanto  rigore  obbgant,  ut  propterea  teneatiu? 
quis  cum  tanto  rigore  preecavere  iUa  omnia 
quee  possunt  impedire  eorum  executionem. 

SECTIO  V. 
De  gravitate  omissionis,  unde  sit  sumenda. 

1.  Prima  propositio.  —  In  hac  re  eeedem 
omnino  regulee  servandee  sunt,  quee  de  peccato 


DISPUTATIO  III.  SECTIO  V. 


549 


in  genere,  supra,  disput.  i,  sectione  2,  sunt 
positee.  Prinia  propositio.  Specifica  gravitas,  et 
essentialis  istius  peccati  ex  objecto  est  consi- 
deranda,  seu  ex  materia  circa  quam  versatur : 
hoc  constat,  quia  hoc  generale  est  in  omni 
peccato.  Et  explicatur,  nam  directa  voluntas 
non  faciendi  quod  preeceptum  est,  ex  re  volita 
habet  specificam  malitiam,  et  majorem,  vel 
minorem  in  illa  specie :  ergo,  etc. 

2.  Secunda  propositio.  —  Secunda  proposi- 
tio.  Gravitas  hujus  malitiee  optime  considera- 
tur  ex  actu,  quo  omissio  privat,  illa  enim 
omissio  gravior  erit  ceeteris  paribus,  quee  op- 
ponitur  meliori  actui.  Probatur,  tum  quia 
propria  niateria,  et  veluti  objectum  omissionis 
est  virtus  illa,  qua  privat,  quia  cum  hoc  pec- 
catum  sit  quasi  pura  privatio,  de  se  non  potest 
habere  proprium  objectum,  nisi  ratione  posi- 
tivi;  tum  etiam,  quia  privatio  ex  forma,  qua 
privat,  mensuranda  est,  et  ideo  hac  ratione 
supra  diximus  malitiam  oppositam  perfectiori 
virtuti  de  se  esse  majorem. 

3.  Sed  contra  docuit  Almainus,  3,  Moralium, 
capite  26,  et  Adamus,  in  4,  qusestione  6,  et 
fundamentum  est,  quia  si  ex  actu  opposito 
pensanda  esset  gravitas  omissionis,  pura  omis- 
sio  de  se  non  haberet  certam  malitiam,  sed 
in  infinitum  majorem  et  minorem.  Probatur, 
quia  ille  actus  contrarius  est  in  infinitum  re- 
missibilis,  et  iUa  omissio  est  minus  mala, 
quam  quicumque  actus  positivus,  hcet  in 
infinitnm  remittatur:  ergo,  etc.  Secl  melius 
confirmari  potest  primo,  quia  melior  est  actus, 
qui  est  in  consilio  quam  qui  est  in  preecepto^ 
nam  ille  potest  esse  actus  heroicus,  et  tamen 
privatio  contraria  non  est  magis  mala.  Gonfir- 
matur  secundo :  nam  gravius  peccatum  est 
non  succurrere  extreme  indigenti  quam  exi- 
stenti  in  necessitate  minori,  et  tamen  illud 
primum  videtur  minus  bonum.  Ad  argumen- 
tum  eorum  respondeo  imprimis  falsum  sup- 
ponere,  quia  forte  actus  non  est  in  infinitum 
remissibihs.  Secundo,  quidquid  sit,  ille  actus 
in  quacumque  remissione  habet  certam  per- 
fectionem  specificam  et  essentialem,  quse  re- 
peritur  in  quocumque  actu  quantumcumque 
remisso  :  ergo  ponenda  erit  malitia  puree 
omissionis,  ut  sit  specifica  gravitas  malitiee. 
Ad  primam  confirmationem  respondeo  ex  dic- 
tis,  omnem  malitiam  debere  habere  rationem 
moralis  privationis,  atque  adeo  debere  esse 
carerutiam  bonitatis  debitee  inesse,  et  ideo 
omissiones  illarum  bonitatum,  quee  non  sunt 
moraliter  debitee,  non  debent  hoc  loco  nume- 
'rari:  supponit  ergo  conclusio  posita  omissio- 


nem  esse  malam,  et  de  illa  loquimur.  Ad  se- 
cundam  confirmationem  patebit  responsio  ex 
iis,  quee  infra  latius  a  nobis  dicenda  erunt. 

4.  Tertia  propositio. — Tertia  propositio.  In 
gravitate  omissionis  consideranda  etiam  est 
obligatio,  et  vis  preecepti,  et  legis  preecipientis 
actus  cui  omnino  opponitur  :  ita  Almainus 
supra  :  in  quo  sine  causa  improbatur  a  Tho- 
mistis,  quia  certum  est  esse  gravius  de  se  id 
omittere,  quod  a  superiori  distinctius  preecipi- 
tur,  quia  est  magis  rationi  dissonum.  Con- 
firmatur  :  nam  licet  ille  actus  de  se  non  esset 
eeque  bonus,  sicut  alius,  tamen  eo  ipso,  quod 
a  superiore  sub  majori  vinculo  preecipitur , 
habet  quamdam  majorem  rationemboni :  er- 
go,  etc.  Idem  preeterea  patet  a  simili  in  com- 
missione  :  nam  advertenda  est  differentia  in- 
ter  ea  quse  naturali  legi  et  positiva  preecipiun- 
tur  :  in  illis  siquidem  quo  actus  est  de  se  in 
materia  graviori,  eo  preeceptum  naturale,  quod 
in  tali  actu  cadit,  magis  obligat :  in  preeceptis 
autem  positivis  non  semper  ita  est :  et  preete- 
rea  in  omissionibus,  quee  his  proeceptis  oppo- 
nuntur,  preeter  materiee  qualitatem  conside- 
randa  est  vis,  et  modus  obligationis  preecepti. 

5.  Quarta  propositio. — Quarta  propositio. 
Etiam  in  omissionibus  sunt  considerandee  aliee 
circumstantiee,  et  ideo  non  omnes  omissiones 
oppositee  eidem  preecepto  sunt  eeque  graves, 
quod  etiam  aliqui  Thomistee  sine  causa  negant : 
et  patet,  quia  ista  omissio  morale  quid  est,  et 
vel  formaliter,  vel  virtute  includit  actum  vo- 
luntatis  :  potest  ergo  esse  vel  magis,  vel  mi- 
nus  voluntaria :  et  propter  finem  magis,  vel 
minus  malum,  et  sic  de  reliquis  :  ergo,  etc.  Ex 
quibus  etiam  colligitur  imprimis  puram  omis- 
sionem,  ceeteris  paribus,  esse  minus  pecca- 
tum,  quam  eam  quee  est  directe  voluntaria 
positive . 

6.  Bubium  a  fine  resolvitur.  — Definitur 
deinde  ex  dictis  alia  queestio,  quam  D.  Thomas 
hoc  loco  omittit,  sed  tractatu  %  2,  queest.  79, 
a,  4,  quod  sit  peccatum  gravius  omissio,  an 
commissio  ?  et  respondet  commissionem  sum- 
mam  esse  gravius  peccatum,  quam  sit  summa 
omissio,  ut  odium  Dei,  quam  carentia  amoris. 
Similiter  respectu  ejusdem  virtutis ,  ex  suo 
genere,  etiam  commissio  est  prior  omissione, 
ut  heeresis,  carentia  fidei,  et  sic  de  aliis,  et 
ratio  est,  quia  commissio  opponitur  quodam- 
modo  contrarie,  et  ideo  inducit  majorem  inor- 
dinationem  virtutis;  at  vero  in  particulari 
loquendo  de  hac,  vel  illa  omissione  et  commis- 
sione,  seepe  contingit  omissionem  esse  gravio- 
rem,  ut  per  se.constat. 


550  DE  PECCATO  EX  PASSIONE, 

DISPUTATIO  IV. 

DE   PECCATO  EX  PASSIONE     IGNORANTIA   ET 
MALITIA. 

SECTIO  UNICA. 

An  peccatum  recte  dividatur  in  liwc  tria. 

In  preecedentibus  explicui  ea,  quae  pertinent 
ad  formale  et  materiale  peccati;  hsec  verosec- 
tio  praecipue  necessaria  est  ad  intelligendam 
gravitatem  accidentalem  ejus,  de  qua  doctores, 
in  2,  d.  22  et  43,  el  D.  Thomas  4,  2,  quaest.  76, 
77  et  78,  ubi  hsec  numerat  tanquam  tres  cau- 
sas  peccatorum :  tamen  quia  proprie  circum- 
stantiae  sunt,  et  melius,  et  brevius  intelligen- 
tur  si  simul  inter  se  conferantur,  ideo  unico 
verbo  hic  rem  expediemus. 

4.  Rationes  dubitandi.  —  Dubitant  itaque, 
utrum  peccatum  recte  in  tria  illa  membra  di- 
vidatur.  Ratio  dubitandi  prima  est,  quia  omne 
peccatum  ex  aliqua  ignorantia  oritur.  Secundo, 
quia  nullum  est  peccatum  ex  malitia,  quia  vel 
illa  malitia,  ex  qua  dicitur  esse  peccatum,  est 
actualis  malitia,  vel  non  :  si  non  est  actualis, 
non  est  malitia,  si  vero  actualis :  ergo  pecca- 
tum :  ergo  vel  illud  est  ex  malitia,  vel  non  : 
sistendum  est  ergo  in  alio  quod  non  sit  ex 
malitia,  et  csetera,  qua?  ex  illo  oriuntur,  etiam 
non  erunt  ex  malitia,  sed  erunt  tantum  taha, 
quale  illud  est  ex  D.  Thoma,  quaest.  3,  de  Malo, 
art.  ht,  quia  effectus  participat  conditionem 
causae.  Tertio  quia  videntur  esse  aliqua  pec- 
cata,  quse  non  comprehenduntur  ista  divisio- 
ne  :  primum  ignorantia  ista,  quae  saepe  pecca- 
tum  est.  Secundo  peccatum  ex  suggestione, 
quod  non  est  ex  malitia,  cum  proveniat  ab 
extrinseca  causa,  et  tamen  est  ex  passione,  ne- 
que  ex  ignorantia,  ut  patet  in  peccato  Adam, 
et  inferiorum  Angelorum,  et  idem  fere  videtur 
de  peccato,  quod  occasionem  habet  in  naturali 
quadam  complexione  prava,  et  tandem  potest 
esse  peccatum,  quod  simul  ex  ignorantia  et 
passione  oriatur. 

2.  Prima  propositio.  —  Prima  propositio. 
Certum  est  haec  tria  genera  peccatorum  repe- 
riri :  probatur  Actorum  3  :  Scio  quiaper  igno- 
rantiam  fecisti  :  1  ad  Timoth.  4  ,  ignorans 
feci,  Jerem.  4,  propter  malitiam  cogitationum 
vestrarum,  etc.,Isai.  5,  Vce  qui  traliitis  iniqui- 
tatem  in  funiculis  vanitatis,  etc,  Dan.  43, 
Concupiscentia  subvertit  cor  tuum ,  Job.  34, 
Quasi  de  industria  recesserunt  a  me ,  quod  est 


IGNORANTJA  ET  MALITIA. 

peccatum  ex  malitia,  et  est  communis  senten- 

tia  Patrum  et  theologorum,  et  ratione  patebit 

statim. 

3.  S  ecunda  propositio  depeccato  expassione. 
—  Secunda  propositio.  Peccatum  ex  passione 
illud  est,  quod  oritur  ex  motione  appetitus  sen- 
sitivi  trahentis  voluntatem  ad  consentiendum, 
atque  adeo  determinantis  libertatem ,  juxta 
illud  Jacobi  4  :  Unusquisque  tentatur  a  concu- 
piscentia  sua  abstractus,  et  illectus.  Adverten- 
dum  est  circa  hoc  genus  peccati  passionem 
hanc  debere  antecedere,  et  quodammodo  ex- 
torquere  consensum  vohmtatis  ,  atque  adeo 
debere  esse  intensum  et  vehemeutem  :  nam  si 
sit  remissus  quidam  motus,  qui  fere  nihil  vo- 
luntatem  commoveat,  autrationem  perturbet, 
non  constituitur  peccatnm  ex  passione ,  quia 
fere  nihil  minuit  libertatem  ,  et  propterea 
oportet  esse  passionem  simpliciter  anteceden- 
tem  :  nam  si  sequatur  excitata  a  voluntate, 
licet  postea  ipsam  voluntatem  augeat,  neque 
peccatum,  neque  augmentnm  ejus,  censentur 
ex  passione,  quia  non  fuit  passio  prima  radix, 
et  causa  augmenti  et  peccati.  Ex  quo  etiam  fit 
ut  ea  passio,  quae  propter  pravam  consuetudi- 
nern  est  vehementior,  non  constituat  pecca- 
tum  ex  passione,  quia  talis  motio  non  est  vio- 
lenta,  sed  voluntaria,  et  ideo  dixit  Aristoteles, 
intemperatum ,  non  ex  passione ,  sed  ex  ma- 
litia  peccare,  3,  Ethir orum.  Et  divus  Thomas 
idem  dixit  1,  2,  quaestione  78,  art.  7,  de  pec- 
cato  ex  consuetudine,  quod  intelligendum  est 
quamdiu  ipsa  consuetudo  voluntaria  est :  nam 
si  pceniteat  aliquem  prseteritse  consuetudinis, 
et  jam,  quod  in  se  est,  faciat,  ut  illi  repugnet 
peccatum  ex  illa  consuetudine  ortum,  ex  pas- 
sione  judicandum  erit,  et  idem  fere  judican- 
dum  ,  quando  consuetudo  ipsa  ex  passione 
traxit  originem  ;  quia  tunc  sicut  habitus  pas- 
sione  est  genitus,  ita  ejus  effectus  moraliter  vi- 
dentur  quasi  ex  passione  fieri ,  licet  divus 
Thomas  in  questione  79  ,  articulo  secundo  ad 
secunclum,  aliud  videatur  indicare,  sed  intelli- 
gendus  est,  quando  passio  non  cessavit,  et  ni- 
hilominus  aliquis  vult  persevenre  in  sua  con- 
suetudine,  tunc  enim  habitus  ineipit  esse  quasi 
plene  voluntarius. 

4.  Recensentur ,  et  remittuntur  alio  varice 
qucestiones  de  ignorantia.  —  De  ignorantia 
multiplex  qusestio  excitari  solet :  quod  attinet 
ad  moralia,  de  quibus  hic  nobis  sermo  est, 
prima  esse  de  ignorantia,  quatenus  est  cum 
voluntario,  de  qua  re  jam  superius  diximus, 
in  tract.  2.  Secunda  consideratio  est,  quatenus 
refertur  ad  species  bonitatis,  vel  malitioe  mo- 


DISPUTATIO  IV 
ralis,  seu  peccati  :  et  hoc  modo  de  illa  fuse 
egirnus,  tract.  3,  in  materia  de  conscientia. 
Tertia  consideratio ,  ut  causa ,  vel  potius  cir- 
cumstantia  peccati,  et  de  hac  agemus  statim, 
et  multa  etiam  diximus  superius ,  in  illo 
tract.  2.  Idem  enim  omnino  est  ignorantiam 
causare,  augere,  vel  minuere  vohmtarium,  ac 
augere,  minuere,  vel  causare  peccatum  :  quee- 
dam  vero  aliee  qusestiones,  scilicet,  an  igno- 
rantia,  quee  non  excusat  a  culpa,  excuset  a 
poena  ?  vel  e  contra,  an  ignorantia,  quee  excu- 
sat  a  culpa,  non  excuset  a  pcena  ?  et  alise  his 
similes,  non  sunt  hujus  loci  propriee,  prima 
enim  solum  videtur  habere  locum  in  excom- 
municatione,  posterior  vero  in  irregularitate, 
ut  latius  in  materia  de  Gensuris  videri  potest. 
Quarta  consideratio  esse  potest  de  ignorantia 
ipsa,  quatenus  quoddam  peccatum  esse  potest, 
et  de  hoc  peccatodicemus,disputationesequen- 
ti,  sect.  5.  In  specie  vero,  nempe  quarum  re- 
rum  ignorantia  sit  peccatum,  et  quando,  et 
quomodo  id  coutingat,  ad  materiam  de  Fide 
spectat ;  ibique  videri  potest,  ubi  agimus  de 
preecepto,  quo  tenemur  scire  res  fidei.  Nunc 
quatenus  peccatum  dicatur  es"se  ex  ignorantia, 
videamus. 

5.  Tertia  propositio  de  peccato  ex  ignoran- 
tia.  —  Tertia  ergo  propositio  sit.  Peccatum  ex 
ignorantia  illud  est,  quod  a  vincibili  ignoran- 
tia  voluntarium  dimiuuente,  tanquama  causa 
per  accidens  procedit,  juxta  illud  1,  ad  Co- 
rinth.  2  :Si  cognovissent,  non  crucifixissent. 
Dixi  ignorantiam  debere  esse  vincibilem,  quia 
oportet  omne  peccatum  esse  voluntarium,  et 
propterea,  si  invincibilis  est,  non  solum  non 
est  culpabilis,  sed  excusat,  ut  D.  Thomas  ex- 
presse  multis  in  locis  docet,  in  1,2,  licet  Ca- 
jetanus,  queest.  176,  art.  1,  velit  ignorantiam 
invincibilem  esse  causam  peccati,  licet  illud 
peccatum  ( inquit )  non  imputetur  operanti  : 
tamen  non  bene  loquitur ,  potest  enim  igno- 
rantia  invincibilis  esse  causa  efficiendi  actum, 
qui  esset  peccatum,  si  voluntarie  fieret,  tamen 
simpliciter  nunquam  est  causa  peccati,  quia 
cum  illa  adest,  non  solum  actus  non  est  pec- 
catum,  sed  etiam  esse  potest  virtus. 

6.  Objectio. —  Diluitiir. —  Sed  contra,  nam 
si  quis  invincibiliter  ignoret  talem  actionem, 
quam  novit  turpem,  fore  Petro  nocivam,  et 
ideo  illam  exerceat,  quam  tamen  non  exerce- 
ret,  si  id  non  ignoraret,  tunc  illa  ignorantia 
invincibilis  est  causa  peccati  tanquam  remo- 
vens,  prohibens.  Respondeo  concedendo  ali- 
quam  ignorantiam  invincibilem  esse  interdum 
nonnullam  occasionem  peccandi,  nego  tamen 


SECTIO  UNICA.  351 

ratione  illius  ignorantise  actum  esse  malum , 
et  hoc  modo  debet  oriri  ab  ignorantia  pecca- 
tum,  quod  ex  ignorantia  dicitur  :  unde  pecca- 
tum  illud,  quod  proponitur  in  casu  argumenti, 
cum  supponatur  eum  qui  peccat  scire  actionem 
illam  esse  alias  turpem,  quam  tamen  turpitu- 
dinem  solum  contrahit,  non  est  ignorantia. 
Sed  advertendum  prseterea  est  istam  ignoran- 
tiam,  ut  D.  Thomas,  1,  2,  qusest.  76,  art.  \, 
notat,  debere  esse  scientiee  contrariam  non 
prudentise,  seu  electioni  rectee  tantum,  quee 
potius  inconsideratio  dicitur  :  nam  cum  ista 
inconsideratione  peccati,potestesse  exmalitia, 
et  quocumque  alio  modo  :  quod  forte  limitari 
potest,  quando  inconsideratio  illa  ex  humana 
quadam  fragilitate  procedit  :  nam  tunc  non 
censetur  procedere  ex  perfecta  libertate ,  et 
ideo  non  minus  diminuit  peccatum ,  quam 
ignorantia  scientise,  ac  propterea  tunc  reduci 
potest  hoc  peccatum  ad  peccatum  ex  ignoran- 
tia,  nisi  quis  velit  potius  pertinere  ad  pecca- 
tum  ex  passione,  quia  inadvertentia  illa,  vel 
inconsideratio  frequenter  ex  passione  proce- 
dit,  vel  moraliter  reputatur  tanquam  fragili- 
tas  eequivalens  passioni  :  tandem  addendum 
est  oportere  ignorantiam  istam  non  esse  affec- 
tatam,  nam  quando  ipsa  est  directe  amata, 
licet  scientiee  sit  contraria,  non  tollit  perfec- 
tam  libertatem,  neque  voluntarium,  et  ideo 
non  constituit  peccatum  ex  ignorantia,  quia 
revera  prima  radix  peccati  non  est  ignorantia, 
sed  voluntas.  Vide  D.  Gregorium25,  Moralium, 
cap.  16,  et  D.  Augustinum,  libro  de  Gratia., 
et  libero  Arbitrio ,  cap.  3,  Bernardum,  Epis- 
tola  27. 

7.  De  peccato  ex  malitia. — Prima  sententia. 
—  Jam  de  peccato  ex  malitia  difficultas  est  in 
quo  consistat.  Prima  sententia  dicit  peccare  ex 
malitia  esse  peccare  amando  malum  sub  ra- 
tione  mali,  ita  Scotus,  Nominales,  et  alii  refu- 
tatisolitii,  2,  qusest.  8,  art.  1;  tamen  acldit 
Almamus,  tract.  3,  n.  26,  peccare  ex  malitia, 
esse  amare  peccatum  quatenus  est  offensaDei, 
licet  sub  aliqua  ratione  boni,  ut  vindictee,  etc. 
Sed  is  forte  potestesse  quidam  modus  peccan- 
di  ex  malitia,  tamen  neque  omne  peccatum 
ex  malitia  comprehendit,  neque  tale  genus 
peccati  frequenter  reperitur  inter  homines, 
sed  est  quasi  proprium  damnatorum  :  pecca- 
tum  autem  ex  malitia  frequens  est. 

8.  Secunda  sententia  etiam  refellitur. — Se- 
cunda  sententia  dicit  peccare  ex  malitia  esse 
peccare  ex  perfecta  scientia  intellectus  specu- 
lativa  et  practica,  habituali  et  actuali,  et  hic 
modus  etiam  placet  Scoto  :  sed  an  iste  modus 


552  DE  PECCATO  EX  PASSIONE, 

peccandi  possibilis  sit,  tractandum  est  dispu- 
tatioue  sequenti  :  certum  tamen  videtur  non 
esse  necessarium  ad  peccatum  ex  malitia,  ex 
ratione  facta,  quia  peccatum  ex  malitia  fre- 
quens  est  :  ille  autem  modus  vel  nunquam, 
vel  raro  contingit.  Item,  quia  peccatum  ex 
consuetudine  vohmtarium,  secundum  omnes, 
est  peccatum  ex  malitia,  et  tamen  non  sem- 
per  fit  cum  illa  consideratione  actuali.  Deni- 
que  neque  ille  modus  sufficit  ad  peccandum  ex 
malitia  :  nam  maxime  operabitur  quis  contra 
illam  totam  scientiam  ex  passione  aliqua,  et 
sic  erit  peccatum  ex  passione. 

9.  Tertia  sententia.  —  Tertia  sententia  est 
D.  Thomse  1,  2,  qusest.  78,  art.  3,  tunc  aliquem 
peccare  ex  malitia,  quando  voluntas  de  se 
ipsa  fertur  ad  malum ,  quia  tamen  voluntas 
non  fertur  ad  inalum,  eo  quod  malum  est,  ex 
mali  propensione,  addit  D.  Thomas  oportere, 
ut  feratur  ex  aliqua  deordinatione,  quam  iu- 
terdum  dicit  esse  pravum  habitum,  ut  quaest.  3, 
de  Malo,  art.  12,  interdum  vero  ait  esse,  vel 
aliquod  peccatum  prsecedens,  ut  desperatio, 
etc,  vel  certe  aliqua  complexio  naturalis,  et 
prava  corporis  dispositio,  etc.  Sed  hsec  omnia 
indigent  explieatione,  et  videtur  mihi  melius 
explicari  hoc  peccatum  per  negationes,  quam 
per  affirmationes. 

10.  Quarta  propositio. — Quarta  propositio. 
Peccatum  ex  malitia  est  illud,  quod  absque 
ignorantia,  vel  passione,  atque  adeo  plena  li- 
bertate  et  voluntate  committitur.  Hsec  patet 
primo,  quia  hoc  peccatum  ab  omnibus  dis- 
tinguitur  contra  alia  duo  genera  peccatorum  : 
ergo  est  tertium  membrum  reliqua  omniapec- 
cata  complectens  :  et  ratione  confirmatur , 
nam,  ut  D.  Thomas  ait,  homo  peccat  ex  ma- 
litia,  quando  ipse  ex  sese  fertur  ad  malum,pro- 
pter  quod  Aristoteles  7,  Ethicor.,  cap.  7  et  8, 
vocat  hoc  peccatum  ex  electione,  et  sacra  Scri- 
ptura  vocat  illud  quasi  ex  industria,  Job.  34. 
Sed  tunc  proprie  movetur  homo  isto  modo, 
quando  neque  ex  passione,  neque  ex  igno- 
rantia,  sed  propria  libertate  movetur,  nam 
sola  ignorantia  est,  quse  ex  parte  intellectus 
potest  minuere  potestatem  voluntatis ,  sola 
etiam  passio  est,  quse  potest  quasi  nonnullam 
vim  ipsi  voluntati  inferre  :  ergo  quando  neu- 
tra  istarum  circumstantiarum  adest,  pecca- 
tum  est  plene  liberum,  et  sine  ulla  excusatione 
proprie  commissum,  et  ideo  ex  malitia  proprie 
dicitur. 

11.  Ad  primum  in  num.  1. — Ad  argumenta 
in  principio,  ad  primum  jam  dictum  est  eam 
inconsiderationein,  quee  conjuncta  est  cum 


IGNORANTIA  ET  MALITIA. 

omni  peccato  per  se,  non  sufficere  ad  peccatum 
ex  ignorantia,  et  consequenter  non  repugnare 
cum  peccato  ex  malitia,  quia  moraliter  non 
censetur  minuere  libertatem,  quia  facillimo 
negotio  vitiari  potest,  quando  non  adest  passio, 
neque  ignorantia. 

12.  Ad  secundum  ilidem.  —  Ad  secundum 
patet  ex  dictis,  peccatum  non  dici  ex  malitia, 
quia  ex  priori  peccato  oriatur,  sed  quia  ex  li- 
bertate  sola,  quse  veluti  de  sese  prave  utitur 
sua  facultate,  et  ideo  quasi  denominatione  ex- 
trinseca,  malitia  nuncupatur  :  quare  cum  di- 
vus  Thomas  ait  peccatum  ex  malitia  oriri  ex 
illis  inordinationibus  enumeratis,  intelligen- 
dum  est,  ex  illis  sumi  quidem  occasionem  pec- 
candi,  quatenus  ratione  illarum  fit,  ut  objec- 
tum  appareat  conveniens,  vel  ut  removeantur 
ea,  quae  possent  impedire  peccatum,  tamen  ut 
doctrina  sit  generalis,  non  est  intelligendum 
illas  inordinationes  esse  semper  necessarias, 
sed  vel  illas,  vel  aliquid  illis  proportionale, 
quod  etiam  ipseD.  Thomas  indicavit,  art.  1, 
ad  3,  et  art.  3,  ad  3,  et  patet  in  primo  peccato 
primi  Angeli. 

13.  Ad  tertium.  —  Ad  tertium  respondeo, 
quando  ignorantia  est  peccatum,  ipsa  potest 
esse  peccatum  ex  malitia,  si  directe,  et  plene 
libere  ametur,  et  ex  passione,  et  ex  ignorantia, 
quia  ipsa  potest  reflecti  in  se.  Ad  secundam 
partem  respondeo,  suggestionem  semper  in 
hominibus  excitare  passionem  quamdam;  si 
tamen  id  non  faciat,  ut  in  Adamo,  et  Angelis, 
aliqui  volunt  hoc  peccatum  non  comprehendi 
sub  ista  divisione  :  sed  melius  dicitur  illud 
esse  peccatum  ex  malitia,  quia  est  plene  libe- 
rum,  et  tota  illa  suggestio  solum  est  tanquam 
propositio  objecti.  Et  ad  eumdem  modum  est 
dicendum  de  prava  complexione  naturali , 
quando  est  occasio  peccandi.  Nam  frequenter 
hsec  complexio  in  tantum  est  occasio  ad  pec- 
catum,  in  quantum  excitat  passionem,  ut  di- 
vus  Thomas,  1,2,  qusest.  77,  art,  7,  indicat; 
si  tamen  nullam  passionem  moveat,  sed  solum 
sit  occasio  peccandi,  in  quantum  ratione  illius 
hsec  potius  objecta,  quam  illa  offeruntur  tan- 
quam  convenientia,  tunc  tale  peccatum  est  ex 
malitia,  quia  plene  et  perfecte  liberum ;  et  hsec 
est  differentia  inter  passionem  et  naturalem 
corporis  complexionem,  in  quo  Cajetanus  1,  2, 
qusest.  78,  articul.  7,  laborat.  Ad  tertiam  par- 
tem  argumenti  respondeo  diversis  rationibus 
posse  pertinere  illud  peccatum  ad  diversa 
membra,  vel  ad  illud  potissimum,  quod  magis 
libertatem  diminuit. 

14.  Tria  consectaria  ex  dictis.  —  Ex  dictis 


DISPUTATIO 

primo  colligitur  divisionem  istam  esse  suffi- 
cientem,  et  incluctione  patet  etiam.  Secundo 
colligitur  esse  divisionem  accidentalem ,  non 
essentialem,  quod  per  se  constat,  quia  solum 
ex  diversis  circumstantiis,  quomodo  sumitur  : 
patet  etiam  ex  dictis.  Tertio  colligitur  ex  his 
peccatis  gravissimum  esse  suo  modo  peccatum 
ex  malitia  :  patet,  quia  est  maxime  liberum, 
et  quia  ex  sua  ratione  fit  cum  majori  con- 
temptu,  quse  maxime  aggravant  peccata;  vi- 
i  deatur  Augustinus  14,  de  Civitate,  cap.  ultimo, 
et  Aristoteles  7,  Etliicorum,  cap.  3,  ex  aliis 
vero  duobus  membris  peccatum  ex  ignorantia, 
et  liberum,  et  vohmtarium  diminuit  :  passio 
vero  licet  libertatem  minuat,  auget  volunta- 
rium,  item  quia  facilius  potest  quis  vitare  pec- 
catum  ex  passione,  quam  ex  ignorantia  :  vi- 
deatur  Augustinus  6,  contra  Juliammi,  cap.  1 . 

DISPUTATIO  V. 

T»E   GAUSIS   PROPRIIS   ET   INTERIORIBUS 
PECCATORUM. 

SECTIO  I. 

An  in  voluntate  possit  esse  peccatum. 

1.  Notatio  prima  pro  titulo.  —  Notatio  se- 
cuncla.  —  Peccatum  quatenus  peccatum  est, 
nullam  proprie  formalem  causam  habet,  pree- 
ter  eam  inordinationem,  a  qua  formaliter  de- 
nominatur  peccatum  :  et  quia  heec  inordinatio 
est  prseter  intentionem  operantis,  ideo  pecca- 
tum  ut  tale  est,  neque  formalem  causam  habet, 
licet  ut  est  actus,  sit  aliquo  modo  propter  fi- 
nem,  de  quo  fine  satis  supra  disputavimus. 
Igitur  de  causa  materiali  et  efficiente  agendum 
est ,  sciendum  est  autem  ex  D.  Thoma,  pecca- 
tum  proprie  esse  actum  immanentem,  nam  est 
actus  voluntarius,  qui  manet  in  operante,  et 
denominat  iUum  peccatorem,  unde  necesse  est 
idem  esse  proximum  efficiens,  et  materiam 
peccati,  nam  actus  immanens  in  eo  subjecto 
recipitur,  a  quo  fit,  et  ideo  de  utroque  simul 
erit  dicendum.  Praiterea  supponendum  est 
tanquam  certum,  contra  quemdam  antiquum 
errorem  Albanensium,  quem  Castro,  verbo 
peccatum,  haeresi  3,  refert  ;  hominem  ipsum 
esse  proximam  causam  effectivam,  atque  adeo 
proximum  subjectum  peccati,  quod  per  se  no- 
tum  est  ex  dictis  :  et  patet  ab  effectu,  quia  ipse 
homo  est  quipunitur,  unde  de  supposito  agente 
nulla  manet  qusestio,  sed  tota  est  de  potentiis, 
in  quibus  potest  esse  peccatum. 


V.  SECTIO  I.  553 

2.  In  quo  versetur  qucestio. — Quseritur  ergo 
primo,  utrum  in  voluntate  possit  esse  pecca- 
tum  :  et  simul,  utrum  sola  vohmtatis  libertas 
possit  esse  prima  radix,  et  origo  peccandi,  at- 
que  adeo  sufficiens.  In  hac  autem  qusestione 
unum  est  de  fide  certum ,  nempe  in  voluntate 
esse  vere  et  proprie  peccatum ,  et  solum  ejus 
consensum  sufficere  adpeccandum:hocpatet  ex 
Matth.  5 ,  6  et  7 ,  et  ex  dictis  supra  de  malitia 
morali,  quam  totam  in  interioribus  actibus 
constituimus  ,  quia  illi  sunt  proprie  humani, 
et  voluntarii  :  eadem  autem  est  ratio  de  de- 
formitate  peccati.  Confirmatur,  nam  hac  ra- 
tione  in  voluntate  angelica  potuit  esse  pecca- 
tum,  et  in  hoc  errarunt  ohm  Hsebrsei  totam 
justitiam,  atque  adeo  totum  id  quod  est  pec- 
catum,  ponentes  in  actibus  externis,  ut  colli- 
gitur  Matth.  6,  et  refert  Josephus  12,  Anti- 
quit.  4,  cap.  43,  contra  quos  facit  illud  psal- 
mi  53  :  Si  iniquitatem  aspexi  in  corcle  meo, 
etc. 

•  3.  Corollaria  quatuor.  —  CoUigitur  jam 
primo  ex  his  vohmtatem  esse,  quse  proxime 
efficit  peccatum.  Patet,  qui  est  actus  vitse,  et 
appetitio  libera.  Secundo  sequitur  deformita- 
tem  peccati  proxime  quasi  inhaerere  in  actu 
ipso,  et  per  illum  in  voluntate.  Patet,  nam 
proxime  et  immediate  actum  denominat,  ra- 
tione  jam  dicta.  Tertio  sequitur  voluntatem 
non  esse  causam  physicam  per  se ,  et  directe 
influentem  in  deformitatem  peccati ;  esse  ta- 
men  causam  moraliter  per  se,  et  physicam  per 
accidens.  Patent  singula,  quia  privationes,  et 
defectus  non  habent  causam  physicam  per  se 
efficientem,  quia  actio  physica  per  se  tendit  ad 
dandum  esse.  Et  hoc  modo  Augustinus,  42, 
de  Civitate,  capite  7 ,  dicit  peccatum  non  ha- 
bere  causam  efficientem,  sed  deficientem,  quia 
non  est  quidem  effectio,  sed  defectio.  Secunda 
pars  de  causalitate  per  accidens  constat,  quia 
voluntas  efficit  actum,  cui  conjuncta  est  priva- 
tio;  ergo  per  accidens  privationem  causat. 
Dices,  imo  etiam  sequitur  per  se  efficere,  quia 
illa  deformitas  necessario  est  conjuncta  actui, 
ut  hic  et  nunc  fit,  ergo  etiam  intenta  per  se 
sicut  actus.  Respondeo,  hoc  probat  tertiam 
partem  tertii  corollarii,  de  causa  per  se  morali 
supposita  obligatione  vitandi  inordinatum  ac- 
tum  :  de  causa  autem  physica  non  procedit,  ut 
patet.  Quarto  constat,  quid  dicendum  sit  de 
causa  puree  omissionis,  si  illam  esse  contingat; 
hujusmodi  enim  peccatum  et  inordinatio  im- 
mediate,  et  proxime  quasi  inheeret  ipsi  volun- 
tati  :  nam  est  privatio  actus  debiti ;  in  esse 
causam  autem  efficientem  nullam  habet  posi- 


554 


DE  CAUSIS  PROPRIIS  ET  1NTERIOR1RUS  PECCATORUM. 


tivam  neque  per  se,  neque  per  accidens,  sed 
privativam  :  scilicet  solam  voluntatem  ipsam, 
ut  non  influentem  in  actum  :  unde  quod  divus 
Thomas,  1,  2,  queest.  75,  art.  1,  dicit  inordi- 
nationem  peccati  semper  habere  causam  ali- 
quam  agentem  per  accidens,  quia  non  est  pura 
negatio,  sed  privatio  perfectionis  debitee  in 
esse  :  perfectio  autem  debita  non  abest  nisi 
propter  causam  impedientem  :  hoc,  inquam, 
est  intelligendum  moraliter  et  frequenter , 
quia  frequentius  accidit  omne  peccatum  actu 
positivo  committi  :  tamen  per  se,  et  simplici- 
ter,  necessarium  omnino  non  est  :  unde  etiam 
ratio  illa  per  se  non  est  necessaria  in  preesenti 
materia  :  nam  peccatum  non  privat  perfec- 
tione  debita,  necessitate  naturae,  sed  debita  ex 
lege  rectae  rationis  :  et  propterea  non  tantum 
propter  impedimentum ,  sed  etiam  ratione  li- 
bertatis  abesse  potest. 

4.  Quce  sit  radix  deformitatis  peccati.  — ■ 
Excluditur  error  Manichwi.  —  His  positis  dif- 
ficultas  potissima  hujus  materiee  est  in  expli- 
canda  radice  hujus  defectus,  qui  actui  volun- 
tatis  conjungitur :  nam  cum  voluntas  ex  sua 
natura  sit  perfectum  principium  agendi :  non 
facile  apparet  quid  sit  in  causa,  ut  in  suis  ac - 
tionibus  deficiat.  In  qua  re  preetermittendus 
est  error  Manicheei,  qui,  sicut  ponebat  duo 
prima  principia,  bonum  et  malum,  ita  homini 
tribuebat  duas  animas,  unam  factam  a  prin- 
cipio  malo,  quam  diceba^esse  principium  om- 
nium  peccatorum.  Contraquem  agitur,  \  part., 
queest.  48  et  49,  et  videri  potest  Augustinus, 
de  Heereticis,  cap.  46,  et  5,  Confession.,  c.  50, 
et  12,  de  Civitate,  cap.  7,  et  Chrysostomus, 
homil.  9,  in  Synodum. 

5.  Prima  sententia  de  causa  deformitatis. — 
Prima  sententia  est  inter  scholasticos,  quee 
affirmat  deformitatem  peccati  per  se  oriri, 
quasi  ex  defectu  aliquo  ipsius  principii,  nempe 
liberi  arbitrii,  nam  omnis  causa  per  accidens 
reducitur  ad  causam  per  se,  ita  divus  Thomas 
\,  2,  queest.  75,  art.  1,  et  1  part.,  queest.  49, 
art.  1,  ad  3,  etqueest.  63,  a.  1,  Bonaventura  2, 
distinct.  34  et  44,  et  favet  Augustinus,  libro 
Retract.,  cap.  9  et  16,  et  lib.  de  vera  Religione, 
cap.  26,  et  ubicumque  fere  agit  contra  Mani- 
cheeum  et  Julianum.  Fundamentum  est,  quia 
effectus  est  similis  causee  :  sicut  ergo  perfectio 
effectus  est  ex  perfectione  causee,  ita  defectus 
ex  defectu.  Confirmatur,  quia  in  naturalibus 
nunquam  effectus,  vel  operatio  privatur  per- 
fectione  debita,  nisi  quia  causa  est  imperfecta, 
neque  potest  vincere  omnia  impedimenta.  At 
enim  iste  defectus  non  eodem  modo  explicatur. 


D.  Bonaventura  dicit  solum  esse  unum  :  scili- 
cet  voluntatem  factam  esse  ex  nihilo,  quod 
sumpsit  ex  modoloquendi  Patrum,  quos  attuli, 
lib.  7,  -de  Angelis  :  tamen  D.  Thomas,  citata 
queest.  75,  dicit  hunc  defectum  esse  carentiam 
directionis,  vel  applicationis  debitee  regulee 
rationis:  et  legis  divinee  ad  operandum,  ex< 
quo  defectu  nascitur,  ut  voluntas  deficiat.  Ne- 
que  refert,  quod  defectus  videatur  esse  in  in- 
tellectu  :  nam  liberum  arbitrium  facultatem 
dicit  voluntatis  et  rationis  :  et  preeterea,  quia 
defectus  quidam  est  ipsius  voluntatis,  applicari 
ad  opus  sine  debita  regula.  Eamdem  senten- 
tiam  habet  divus  Thomas,  queest.  77,  art.  2, 
et  queest.  78,  art.  1,  ad  1,  et  queest.  3,  de  Malo, 
art.  9,  Durandus  2,  distinct.  35,  queest.  9,  et 
distinct.  37,  Capreolus,  ad  argumenta  contra 
2  conclus.,  et  in  3,  distinct.  36,  ad  argumenta 
Scoti,  Marsilius  2,  dist.  13,  art.  2,  Adrianus, 
quodlib.  4,  queest.  1,  qui  communiter  dicunt 
voluntatem  non  posse  deficere,  nisi  quia  pree- 
cedit  defectus  in  intellectu,  ex  quo  oriatur 
defectus  in  ipsa :  favet  Aristoteles  3,  Ethicor., 
cap.  1  et  6,  Ethicor.,  cap.  6,  et  lib.  7,  cap.  3, 
ubi  dicit  omnes  peccatores  ignorare :  favet  item 
illud  Proverbii  14  :  Erant,  qui  operantur  ma- 
lum,  et  Danielis  16  :  Averterunt  sensum  suum. 
De  hoc  autem  defectu,  qualis  sit,  non  eodem 
modo  loquuntur  hi  auctores,  ut  videbimus. 

6.  Secunda  sententia.  —  Secunda  sententia 
dicit  primam  peccandi  originem  esse  solam  li- 
bertatem  voluntatis,  et  ideo  defectum  peccati 
non  habere  originem  ex  aliquo  defectu,  qui  in 
principio  efficiente  procedat,  sed  solum  sequi 
rationem  naturee,  vel  objecti,  in  quod  ferri  po- 
test  voluntas  sua  libertate.  Neque  obstat, 
quod  libertas  sit  perfectio,  nam  propterea  per 
se  fertur  voluntas  ut  sic,  et  per  accidens  se- 
quitur  defectus.  Ita  opinantur  multi  theologi, 
in  3,  dist.  36  et  37,  Scotus,  Gabriel,  Ocham, 
quodlib.  5,  et  quodlibeto  etiam  22,  et  Major4, 
dist.  49,  quodlibeto  septimo,  Henricus,  quodli- 
beto  10,  queest.  3,  et  quodlibeto  1,  queest.  16 
etl7;  favet  Augustinus,  supra,  et  in  Enchi- 
rid.,  cap.  22  et  23,  de  Civitate,  cap.  1,  et  de 
Ecclesiast.  dogmat.,  cap.  15  ;  quisquis  tandem 
sit  auctor  libri  hujus,  sicut  et  Enchiridii.  Fun- 
damentum  est,  quia  licet  intellectus,  quidquid 
in  se  est  faciat,  et  consideret,  et  judicet  prac- 
tice,  vel  speculative,  non  potest  inferre  volun- 
tati  necessitatem,  etc.  Neque  etiam  ex  parte 
vohmtatis  oportet  preecedere  defectum  ali- 
quem,  nam  velle  ille  defectus  est  liber  ,  vel 
naturalis,  non  liber,  quia  alias  procederet  ex 
priori  defectu,  de  quo  rediret  eadem  queestio. 


DISPUTATIO 

Deinde  vel  ille  defectus  est  peccatum,  et  sic 
non  est  causa  peccati  prima  :  vel  non  est  pec- 
catum,  et  sic  non  poterit  esse  causa  peccati, 
et  idem  argumentum  procedit,  si  defectus  ille 
est  naturalis,  nam  ratione  illius  non  imputabi- 
tur  peccatum.  Confirmatur,  nam  in  naturali- 
bus  seepe  effectus  per  aecidens  non  habet  sem- 
per  fundamentum  in  defectu  causae,  sed  seepe 
in  objecto,  vel  materia  :  ergo  similiter,  etc 

7.  Prima  propositio.  —  Prima  propositio. 
Cum  perfeeta  scientia,  et  consideratione  vel 
babituali,  vel  naturali  potest  esse  peccatum, 
et  defectus  in  voluntate  :  est  comnmnis  sen- 
tentia,  et  certa  de  fide.  Lucee  12  :  Servus  qui 
cognovit  voluntatem  domini,  etnon  fecit,  vapu- 
labit  multis,  etc. ;  et  Jacobi  4  :  Scienti  bonum, 
et  non  facienti,  etc,  quomodo  exponit  illud 
Augustinus,  psal.  68,  fiat  mensa  eorum  coram 
ipsis  in  laqueum. 

8.  Secunda  propositio. — Secunda  propositio. 
Non  est  necesse  prsecedere  in  intellectu  ali- 
quem  errorem  speculativum,  qui  sit  quasi  ori- 
go  ad  peccandum.  Est  communis.  Probatur  : 
nam  fidelis  cum  furatur  non  babet  judicium 
speculative  falsum  circa  furtum,  alias  esset 
hsereticus.  Idem  patet  in  Angelo  primo,  et 
Adamo,  et  in  peccato  purae  omissionis,  si  fiat. 
Sed  objiciunt :  nam  qui  peccat,  fertur  in  ma- 
lum,  sub  ratione  boni ;  ergo  judicat  esse  bo- 
num  quod  non  est.  Qua  ratione  videtur  uti 
D.  Thomas,  illa  qusest.  77,  art.  2.  Respondeo, 
licet  qui  peccat  non  appetat  honestum  bonum, 
tamen  appetit  bonum  delectabile,  seu  naturee 
commodum,  et  ideo  sic  judicans  non  falso  ju- 
dicat.  Sed  contra,  quia  vohmtas  nihil  appetit 
nisi  sub  ratione  boni  honesti,  ut  indicat  Aris- 
toteles  3,  Ethicor.,  cap.  4,  et  Rhetoric,  c  9, 
et  patet,  quia  voluntas  est  appetitus  rationalis 
perfectus  :  ergo  nullum  bonum  appetit,  nisi  ut 
bonum  simpliciter  est  rationis.  Respondetur 
falsum  esse  antecedens,  neque  Aristoteles  id 
affirmat,  cum  sit  contra  experientiam :  et  ra- 
tio  est,  quia  voluntas  licet  sit  rationalis,  ta- 
men  est  universalis  appetitus  hominis,  et  ideo 
quidquid  homini  est  conveniens  appetere  po- 
test  sub  quacumque  ratione  convenientis,  quod 
docet  Augustinus,  lib.  2,  Confessionum,  c  4, 
et  D.  Thomas,  qusest.  3,  de  Malo,  art.  12,  et 
exponit  bene  Cajetanus  1 ,  2,  q.  78,  art.  3. 

9.  Tertia  propositio.  —  Tertia  propositio. 
Ad  peccandum,  non  est  necessarium,  ut  prse- 
cedat  incor.sideratiospeculativa  tanquam  origo 
peccandi,  unde  voluntas  peccare  potest,  etiamsi 
intellectus  habeat  omnem  speculativam  consi- 
derationem,  hcet  hic  modus  non  semper  con- 


V.  SECTIO  I.  555 

tingat.  Colligitur  hoc  ex  Aristotele,  supra,  et 
D.  Thoma  1,  2,  q.  77,  art.  2,  ubi  contrarium 
tribuit  Socrati  :  idem  tribuitur  Platoni  3,  de 
Legib.,  imo  colligitur  clare  ex  capite  14,  ad 
Romanos,  et  ex  dictis,  supra,  in  materia  de 
conscientia,  et  experientia  patet:  ratio  est, 
quia  voluntas  non  ab  speculativa  cognitione, 
sed  a  practica  movetur.  Ultima  pars  etiam 
constat  experientia,  etratioest,  quiajudicium 
practicum  oritur  ex  judiciis  speculativis,  et 
ideo  difficile  est  actu  considerare  omnia,  quae 
ad  vitandum  peccatum  conferre  possunt,  et 
practice  deficere.  Confirmatur  :  nam  maxime 
id  contingeret  propter  passionem:  passio  au- 
tem,  moraliter  loquendo,  ideo  est  causa  prac- 
ticse  electionis,  quia  perturbat  rationem,  et 
eam  impedit. 

10.  Quarta  propositio  contra  Durandum. — 
Quarta  propositio.  Etiam  ad  peccandum  non 
est  necessarius  error  practicus,  qui  peccatum 
antecedat,  et  sit  quasi  origo  ejus.  Est  contra 
Durandum,  et  alios,  qui  dicunt  debere  prsece- 
dere  hoc  judicium,  hoc  est,  pra?  cwteris  facien- 
dum  et  eligendum,  quod  sine  dubio  falsum  est, 
nam  illo  modo  solum  bonum  honestum  est 
eligendum :  et  signum  est,  quia  voluntas  illi 
judicio  conformis  estprava  :  ergo  judicium  est 
practice  falsum,  juxta  defmitionem  Aristotelis, 
de  Virtute  practica.  Probatur  tamen  conclusio, 
quia  ad  eligendum  non  est  necessarium  illud 
judicium,  ita  ut  sensus  sit,  hoc  est  dignum 
eligi  prw  aliis,  vel,  esi  eligendum  prw  aliis, 
contra  rationem  rectam,  nam  tale  judicium  non 
solum  practice,  sed  etiam  speculative  est  fal- 
sum:  ergo  sufficit  judicare,  hoc  est  delectabilius, 
vel  aliqua  ratione  utilius  ad  divitias  compa- 
randas :  imo  juxta  dicta  de  electione  satis  erit 
judicare  mihi  esse  bonum,  et  utile  Preeterea 
signum  illud  nullum  est :  nam  pravitas  vo- 
luntatis  non  ex  falsitate  judicii,  sed  ex  objecti 
deformitate  provenit.  Confirmatur  :  nam  qui 
judicat  ad  comparandas  divitias  esse  utiles 
usuras,  non  judicat  falsum,  et  tamen  illud  ju- 
dicium  sufficit  ad  peccandum.  In  Angelo  quo- 
que,  et  Adamo  non  preecessit  error ,  neque 
practice,  ut  ahbi  etiam  ostendi,  tomo  de  Ange- 
lis,  et  de  Opere  sex  dierum. 

11.  Sed  quidam  dicunt  hanc  conclusionem 
esse  veram  de  peccato  quasi  inchoato,  quod 
consistit  in  electione,  non  vero  consummato 
per  usum :  nam  tunc  necessario  debet  prsece- 
dere  imperium  efficax  de  re  agenda,  quod 
practice  est  falsum.  At  imprimis  in  electione 
ipsa  satis  consummatur  peccatum :  deinde  ea- 
dem  est  ratio  de  judicio,  quod  prsecedit  elec- 


556 


DE  CAUSIS  PROPRIIS  ET  INTERIORIBUS  PECCATORUM. 


tionem  et  usum,  juxta  dicta :  tandem,  ut  non 
sit  qusestio  de  nomine,  si  practice  falsum  dica- 
tur  omne  judieium,  quod  non  est  ex  prudentia 
morali,  neque  est  bonis  moribus  consenta- 
neum,  atque  adeo,  quod  potest  esse  occasio  de- 
fectuose  operandi:  sicdici  potest  illudjudicium 
practice  falsum,  seu  potius  metaphorice,  quam 
proprie,  quomodo  peccatum  ipsum  est  error 
quidam :  si  vero  dicatur  judicium  falsum  , 
quod  non  est  conforme  rei  judicatse,  sic  mani- 
festum  videtur  nullam  rem  in  tali  judicio  ne- 
cessario  preecedere  falsitatem,  vel  inconsidera- 
tionem. 

12.  Quinta  propositio  Mpartita.  —  Quinta 
propositio:  Moraliter  loquendo,  semperin  om- 
ni  peccato  occurrit  aliqua  inconsideratio  prac- 
tica,  vel  pravitatis  objecti,  vel  actus,  licet  si 
absolutam  voluntatis  potentiam  consideremus, 
neque  iste  defectus  intellectus  simpliciter  vi- 
detur  necessarius  ad  peccandum,  Priorem  par- 
tem  persuadent  dicta  in  priori  sententia,  n.  5, 
allata :  quse  isto  modo  vera  est,  et  interpre- 
tanda,  loquitur  enim,  ut  philosophi  morales. 
Confirmatur,  quia  vix  potest  aliquis  actum 
honestum,  et  delectabile  bonum  ita  perfecte 
considerare,utsimul  absolute  judicet  hoc  etiam 
prosequendum  esse,  quia  sensui  conveniens  : 
vitandum  vero,  quia  contra  rectam  rationem  ; 
sed  qui  peccat,  semper  actu  considerat  priori 
modo  circa  bonum  delectabile,  vel  aliud  simile : 
ergo,  moraliter  loquendo,  non  actu  tunc  in- 
dicat  virtutem  esse  sectandam.  Ultima  pars 
satis  probatur  illa  ratione :  nam  si  naturam 
et  potestatem  nostrse  liberee  voluntatis  consi- 
deremus,  in  potestate  ejus  est,  moveri  quo  vo- 
luerit,  si  objectum  sit  sufficiens,  quidquid  in- 
tellectus  in  contrarium  conetur.  Confirmatur 
ex  dictis  supra  in  materia  de  electione.  Non- 
nulli  objiciunt,  quia  sequitur  posse  aliquem 
saepe  peccare,  et  tamen  habere  perfectam  pru- 
dentiam.  Respondeo  negando  consequentiam, 
quia  prudentia  dependet  ex  recta  intentione 
fiius,  quse  non  est  in  ea,  qui  quomodocumque 
peccat. 

13.  Sexta  propositio.  —  Sexta  propositio. 
Licet  cum  actu  peccati  semper  sit  conjunctus 
iste  defectus  intellectus,  non  tamen  ille  est 
prima  origo  peccandi,  sed  potius  illa  reducitur 
in  defectum  voluntatis :  hoc  notavit  Alensis, 
2  part.,  quaest.  129,  membr.  2,  et  explicatur,. 
nam  ex  Aristotele  3,  Ethic,  cap.  1,  aliud  est 
ex  ignorantia,  aliud  ignorantem  peccare  :  in- 
terdum  vero  ita  peccat  aliquis  inconsiderate, 
ut  paratus  sit  ad  peccandum,  etiamsi  conside- 
raret,  et  tunc  non  proprie  inconsideratio  est 


origo  peccati,  neque  proxima,  neque  prima, 
cum  tunc  inconsideratio  non  sit  causa.  Inter- 
dum  vero  ita  peccat  quis  inconsiderate,  ut  si 
adverteret,  non  peccaret,  et  tunc  inconsidera- 
tio  est  aliquo  modo  causa  per  accidens  tamen 
non  est  prima  origo,  quia  ipsa  inconsideratio 
ex  voluntate  nascitur  :  ideo  enim  intellectus 
non  considerat,  quia  vohmtas  non  vult,  vel  di- 
recte,  vel  indirecte.  Quod  patet,  quia  si  incon- 
sideratio  aliquo  modo  non  esset  voluntaria,  et 
illa  esset  causa  actus,  non  esset  peccatum  ille 
actus,  ut  patet  a  simili  ignorantia  invincibili. 
Coufirmatur,  nam  tota  perfectio  practica  in- 
tellectus,  ut  sit  absoluta,  debet  oriri  ex  affectu, 
et  ex  illo  pendet,  ut  clicit  Aristoteles  2,  de 
Anima,  c.  20,  D.  Thomas,  1  part.,  qusest.  \A, 
art.  16;  ergo  e  contra  defectus  practicus  in- 
tellectus  oritur  ex  defectu  affectus  :  ergo  cum 
iste  tantum  defectus  practice  inconsiderationis 
ssepe  concurrat  in  peccato,  prima  ejus  radix 
affectui  est  tribuenda.  Tandem  inconsideratio 
est  privatio  exercitii  actus  intellectus,  ut  in 
exercitio  pendet  a  voluntate :  ergo  iste  defec- 
tus  est  ex  defectu  primi  moventis.  Sed  contra : 
ergo  iste  defectus  voluntatis  erit  peccatum, 
quod  est  impossibile,  cum  antecedat  ipsam 
inconsiderationem,  atque  adeo  primum  pec- 
catum.  Respondeo  negando  illationem,  iile 
enim  defectus  voluntatis  solum  est  formalis, 
vel  virtualis  vohmtas  non  considerandi :  non 
considerare  autem  de  se  neque  est  malum, 
neque  peccatum,  licet  malum  postea  sit  in- 
considerate  velle  et  agere.  Ex  quibus  dico  ul- 
timo. 

14.  Septima  propositio.  —  Septima  propo- 
sitio.  Voluntatem  posse  peccare  est  defectus 
quidam  naturalis  ipsius  voluntatis  conjunctus 
cum  perfectione  naturali,  et  ex  utroque  simul 
applicato  ad  opus  manat  peccatum.  Est  divi 
Thomse  1,  2,  queest.  75,  art.  1,  et  clarius  1  p., 
quaest.  49,  art.  1,  ad  3,  et  qusest.  1,  de  Malo, 
art.  3,  ad  14,  et  3,  et  contra  Gentes,  cap.  10, 
indicat  Augustinus  supra,  videaturque  3,  de 
libero  Arbitrio,  cap.  17  et  l,primo  Retracta- 
tionum,  cap.  9,  et  facit  illud  Ecclesiastici  15: 
Deus  ab  initio  hominem  constituit,  et  reliquit 
eum  in  manu  consilii  sui.  Et  ratione  probatur, 
nam  imprimis  peccatum  supponit  in  vohmtate 
potestatem  appetendi  quidquid  est  homini  con- 
veniens,  et  non  appetendi  quidquid  non  est 
sibi  necessarium  bonum,  et  haec  potestas  per- 
fectionem  importat  libertatis,  et  dominii  pro- 
priorum  actuum  :  habet  tamen  conjunctos  hos 
defectus,  scilicet  non  esse  suam  regulam,  ne- 
que  semper,  aut  necessario  inniti  suee  regulse, 


DISPUTATIO 

et  fini  ultimo,  atque  adeo  esse  moralem.  Ex 
quibus  fi%  ut  sua  illa  potestate  uti  possit  sine 
debita  regula  et  mensura  rectae  rationis,,  quee 
queedam  imperfectio  est,  nam  posse  deficere 
imperfectio  est,  sicut  posse  mori :  unde  perfec- 
tissima  vohtntas.,  quia  omnem  excludit  defec- 
tum  naturalern,  deficere  non  potest.  Dices,,  non 
ideo  peccat  aliquis,  quia  potest  deficere,,  sed 
quia  actu  deficit :  ergo  ille  defectus,  qui  con- 
sideratur  quasi  impotentia,  non  est  prima  origo 
defectus  peccati.  Respondeo,  illa  propositio 
causalis  potest  explicare  causam  quasi  forma- 
lem :  peccat,  quia  actu  deficit,  et  hoc  modo 
est  vera :  potest  tamen  reddere  causam  effi- 
cientem  de  qua  agimus,  et  sic  est  falsa  :  non 
enim  ideo  aliquis  efficit  peceaturn,  quia  deficit, 
nam  hsec  non  sunt  distincta,  sed  quia  potest 
deficere,,  ideo  peccat :  unde  defectus  actus  se- 
cundi,  ex  defectu  actus  primi  oritur,  ut  in 
naturalibus  etiam  patet,  neque  urget  argu- 
mentum  Scoti,  in  n.  6.,  scilicet  istum  defectum 
esse  naturalem,  et  ideo  non  esse  primam  ori- 
ginem  peccati,  quia  licet  ipse  sit  naturalis, 
tamen  operatio  non  ab  illo  naturaliter  profluit, 
sed  libere,  quia  est  in  potestate  voluntatis  non 
operari  cum  illo  defectu,  vel  ex  illo  defectu,  et 
ideo  illi  tribuitur  defectus  in  actu. 

15.  Sed  objiciet  aliquis  :  nam  prius  natura, 
quam  voluntas  efficiet  peccatum,  vel  operatio- 
nem  defectuosam,  est  indiffereus  :  et  ut  sic, 
non  potest  illam  efficere,,  sed  oportet  quaerere 
a  quo  determinetur :  illa  autem  determinatio 
est  origo  peccati.  Respondeo  voluntatem,  ut 
priorem  natura  illo  actu,  nullo  modo  posse  esse 
determinatam,  quia  per  se  ipsam  non  est  de- 
terminata :  debet  ergo  determinari  per  aliquid 
illi  additum  :  nihil  autem  illi  additur  ante  ac- 
tum.  Item  quserendum  est,  quid  sit  illud  :  si 
naturale,  actus  profecto,  qui  ab  illa  nascitur,, 
non  erit  hber :  si  liberum,  quomodo  ad  illam 
determinationem  se  determiuavit  voluntas? 
Negandum  ergo  est  a  voluntate  per  se  indiffe- 
rente  non  posse  procedere  actum  peccati  im- 
mediate,  imo  id  vere  est  necessarium  ad  actio- 
nemliberam,  etratio  est,  quia  ista  indifferentia 
non  est  quasi  per  negationem  solam,  sed  per 
virtutem  positivam  ad  efficiendum  hoc,  et  illud 
divisim,  quse  virtus  volendo  efficit  hoc  potius, 
quam  illud,  neque  prius  efficit,  quam  velit, 
neque  e  contra. 

SECTIO  II. 

An  in  intellectu  possit  esse  peccatum. 
1.   Expeditur  %nus  quaistionis  sensus.  — 


V.  SECTIO  II.  557 

Queestio  inteUigi  potest  vel  generaliter  de  om- 
ni  peccato  :  an  videlicet  peccatum  sit  in  intel- 
lectu ;  vel  specialiter  de  aliquo  genere  pecca- 
torum.  De  primo  sensu  certum  mihi  videtur, 
non  omnem  peccati  malitiam  esse  formaliter 
in  inteUectu  :  quodammodo  tamen  vult  divus 
Thomas  %  2,  qusest.  7&,  art.  5,  omne  pecca- 
tum  esse  in  intellectn,  scilicet  tanquam  in 
dirigente,,  et  movente  voluntatem  ad  id,,  quod 
honestum  non  est  :  vel  non  movente  ad  id_, 
quod  est  honestum  :  nam  cum  intellectus  sit 
gubernaculum  vohmtatis,,  quando  voluntas 
deficit,  signum  est  inteUectum  male  consulere, 
et  gubernare,  sicut  e  contra  omnis  virtus  vo- 
luntatis  est  quodammodo  in  intellectu,  ratione 
prudentise  dirigentis.  Gertum  tamen  esse  de- 
bet  istum  defectum  intellectus  non  esse  per  se 
culpam,  neque  peccatum,,  atque  adeo  neque 
continere  in  se  formaliter  malitiam  moralern, 
cujus  contrarium  videtur  sentire  Cajetanus 
illo  art.  5,  contra  quem  faciunt  ea,  quae  dixi- 
mus  supra  de  malitia,  et  quee  statim  dicam. 
De  secundo  sensu  sit. 

2.  Prima  propositio  pro  altero  sensu  quces- 
tionis.  —  Prima  propositio.  Qusedam  peccata 
peculiari  ratione  dicuntur  esse  in  intellectu, 
quia  ex  genere  suo  in  illo  consummantur.  Pa- 
tet,  nam  hoc  modo  ignorantia  earum  rerum, 
quas  scire  tenemur,  est  peccatum  ad  intellec- 
tum  pertinens,  i,  ad  Corinth.  &  :  Deus  excce- 
cavit  mentes  inficlelium,  ut  non  fulgeat  illis 
illuminatio  Evangelii.  Et  idem  de  errore,  vel 
hseresi.  Advertit  tamen  Cajetanus  differentiam 
inter  ignorantiam  et  errorem  :  ignorantia 
enim  tantum  est  peccatum,  quando  est  de  his 
rebus  quas  scire  tenemur;  error  vero  volun- 
tarius  in  quibuscumque  rebus  censetur  semper 
esse  peccatum,  quod  verum  videtur,  licet  Du- 
randus  2,  dist.  39,  qusest.  2,  contrarium  sen- 
tiat :  et  patet,  quia  error  per  se  est  objectum 
pravum,  et  defectus  contrarius  naturse  homi- 
nis,  et  ad  nullum  finem  bonum  referri  potest : 
ergo  non  potest  honeste  amari.  Confirmatur, 
quia  mendacium  per  se  malum  est :  ergo  ma- 
gis  est  malum  judicium  falsurn,  ex  quo  fit,  ut 
semper  sit  peccatum  temere  se  exponere  erro- 
ribus,  vel  veniale,  vel  mortale  pro  qualitate 
materise  :  secus  vero  esset  quando  hoc  esset 
opinando  probabiliter,  nam  tunc  non  volun- 
tarie  erratur  :  vide  pro  hac  propositione  dicta 
intomo  de  Fide,  disp.  46,  sect.  4  3. 

3.  Secunda  propositio.  —  Secunda  proposi- 
tio.  Etiam  malitia  et  deformitas  moralis  isto- 
rum  peccatorum,  non  est  in  intellectu,  neque 
in  actibus  ejus,  sed  tota  in  voluntate.  Colligi- 


558 


DE  CAUSIS  PROPRIIS  ET  INTERIORIBUS  PECCATORUM. 


tur  ex  D.  Thoma,  1,  2,  quaest.  74,  art.  2,  ad  1, 
tum  etiam  ex  dictis  supra  de  malitia,  tum 
denique,  quia  operatio  iutellectus  non  est  per 
se  libera,  sed  subditur  voluntati. 

4.  DuHum  consurgens  ut  a  quibusdam  expe- 
diatur.  —  Et  ex  his  expeditur  facile  dubium, 
quod  Gajetanus  1,  2,  qusest.  76,  art.  1,  movet, 
an  ignorantia  vincibilis  per  se  sit  peccatum, 
vel  ratione  negligentiee,  in  quo  ipse  affirmat 
esse  ratione  negligentise.  Durandus  etiam  2, 
dist.  22,  quaest.  3,  idem  asserit.  Alii  vero  Tho- 
mistse  volunt  potius  ignorantiam  prsecepto 
contrariam  esse  per  se  malani,  negligentiam 
vero  ratione  ignorantise  esse  malam.  Sed  si 
considerentur  dicta  supra  de  malitia  formali 
et  objectiva,  cessat  controversia  :  ignorantia 
enim  preecepto  contraria  est  per  se  mala  ob- 
jective,  sicut  omnis  omissio  actus  preecepti; 
tamen  formaliter,  et  in  exercitio  ipsum  igno- 
rare  est  mahnn  ratione  vohmtatis,  vel  directe, 
vel  indirecte  :  et  hsec  indirecta  voluntas  per 
negligentiam  explicatur,  et  ita  dixit  Augusti- 
nus  3,  de  libero  Arbitrio,  cap.  24,  ignoran- 
tiam  ex  negligentia  fieri  vitiosam.  Et  hinc 
sequitur  eum,  qui  longo  tempore  ignorat  ea, 
quse  scire  tenetur,  non  semper  continue  pec- 
care  quamdiu  in  ignorantia  permanet;  sed 
toties  ex  ignorantia  peccat,  quoties  voluntarie 
ignorare  vult  formaliter,  vel  virtualiter,  id 
est,  cum  se  illi  offert  occasio  sciendi,  et  adver- 
tit,  vel  facile  potest  advertere  se  teneri  et 
posse,  et  tamen  negligit. 

5.  Alterum  dubium  enodatur. — Sed  dubitat 
Gajetanus  supra  ad  quodnam  vitium  spectet 
hoc  peccatum.  Respondeo  pertinere  ad  illud, 
quod  contrarium  est  illi  virtuti,  ex  qua  oritur 
obligatio  sciendi,  vel  vitandi  errorem,  unde  si 
ignorantia  sit  in  rebus  fidei,  pertinet  ad  vitium 
fidei  contrarium,  quod  non  solum  est  in  intel- 
lectu,  sed  potissimum  in  voluntate,  et  regu- 
gnat  vel  voluntati  credendi,  vel  sciendi  res  fi- 
dei  :  si  vero  ignorantia  sit  de  rebus,  quse  ad 
jus  naturale,  velpositivum  spectant,  in  genere 
pertinet  ad  contrarium  vitium  studiositatis, 
de  qua  D.  Thomas,  2,  2,  quaest.  166  et  167,  in 
specie  vero  pertinere  potest  ad  multas  fortasse 
virtutes. 

SECTIO  III. 

An  veniale,  vel  mortale  peccatum  tribuendum 
sit  rationi  inferiori,  vel  superiori. 

1.  Notatio  pro  decisione.  —  Hsec  qusestio 
prsecipue  ponitur  propter  explicandum  divum 
Thomam  \,  2,  qusest.  74,  art.  6,  9  et  10,  et 


supra,  qusest.  15,  art.  4,  qui  qusestionem  hanc 
movet  propter  Augustinum  12,  de  Trinitate,i 
cap.  12.  Advertendum  est  rationem  inferiorem 
et  superiorem  apud  theologos  interdum  signi- 
ficare  partem  rationalem  et  sensualem,  sed 
non  accipitur  hic  illo  modo,  sed  de  sensualite 
statim  dicemus :  proprie  ergo  ipsa  rationalis 
pars  divisa  fuit  ab  Augustino  in  inferiorem  et 
superiorem,  et  habet  locum  tam  in  ratione 
practica,  quam  in  speculativa,  et  variis  modis 
exponitur,  ut  videre  est  apud  D.  Thomam,  11 
part.,  qusest.  76,  art.  9,  etCajetanum,  3  part., 
queest.  76,  art.  7,  Scotum  3,  d.  15,  et  alios  doc- 
tores,  in  2,  dist.  24. 

2.  Qiddratio  superior,  quid  inferior . — Dico 
tamen  breviter  rationem  inferiorem  et  supe- 
riorem  in  materia  morali  esse  distinguendas 
per  diversas  regulas,  et  motiva  humanarum 
actionum :  quando  enim  est  ratio  per  regulas 
seternas  et  divinas,  in  quibus  lex  naturalis 
continetur,  superior  dicitur.  Quando  vero  per 
rationes,  et  regulas  humanas,  ac  temporales 
de  agendis  judicat,  dicitur  ratio  inferior  :  et 
hoc  modo  distinguuntur  istse  rationes,  velut  ex 
objecto  formali.  Penes  materiam  vero  in  qua 
versantur,  etiam  quodammodo  differunt :  nam 
ratio  superior  ad  sensibilia  prout  legi  seternse 
subsunt  extenditur,  et  e  contrario  :  haec  deni- 
que  distinctio  et  intellectui  et  vohmtati  facile 
applicari  potest :  hic  vero  proprie  loquimur  de 
ratione,  quse  utramque  potentiam  comprehen- 
dit. 

3.  Prima  propositio.  —  Prima  propositio. 
In  ratione  inferiori  secundum  se,  id  est,  prout 
versatur  in  propria  materia  potest  esse  veniale 
peccatum :  ratio  est,  quia  ista  ratio  potissimum 
versatur  circa  res  leves,  unde  omnia  venia- 
lia  ex  genere  suo,  et  ex  propria  materia  per- 
tinent  ad  rationem  inferiorem,  et  ex  ahis 
venialibus  etiam  nonnulla,  ut  ex  dicendis  pa- 
tebit. 

4.  Secunda  propositio.  — Secunda  proposi- 
tio.  Peccatum  mortale  etiam  potest  esse  in  ra- 
tione  inferiori.  Probatur,  nam  multa  mortalia 
committuntur  in  materia  pertinente  ad  ratio- 
nem  inferiorem  :  ssepe  dum  homo  sic  peccat, 
ratio  superior  nihil  operatur;  ergo,  etc. 

5.  Tertia  propositio.  —  Tertia  propositio. 
Omne  peccatum  mortale  aliquo  modo  pertinet 
ad  rationem  superiorem :  sensus  est,  nullum 
consensum  vohmtatis  posse  esse  mortale  pec- 
catum  nisi  intellectus,  et  voluntas,  ut  vim  ha- 
bent  rationis  superioris,  advertant,  vel  facile 
possint  advertere,  quale  id  sit,  quod  voluntas 
amet.  CoUigitur  ex  D.  Thoma,  supra,  art.  7 


DISPUTATIO 

et  8,  ad  7  et  5,  quia  non  est  perfecte  peccatum 
mortale  sine  perfecta  deliberatione,  quae  non 
est  sine  perfecta  rationis  advertentia.  Confir- 
ruatur,  nam  qui  mortaliter  peccat  avertitur  a 
Deo,  et  convertitur  ad  finem  ultimum :  sed 
agere  de  ultimo  fine,  est  rationis  superioris  : 
ergo,  etc.  Tandem  peccatum  mortale  perfecte 
debet  esse  contra  legem  Dei,  sed  considerare 
iegem  Dei  pertinet  ad  rationem  superiorem : 
ergo,  etc,  in  quo  conveniunt  doctores  cum 
Magistro,  in  2,  d.  14,  et  colligitur  ex  Augus- 
tino,  lib.  1,  de  Genesi,  cap.  14,  et  de  Sermone 
Domini  in  monte,  cap.  13. 

6.  Sed  contra.  Nam  Gentiles,  qui  non  ba- 
bent  fidem,  peccant  mortaliter,  et  tamen  neque 
habeut,  neque  babere  possunt  vim  rationis 
superioris.  Respondeo,  in  boc  deceptus  est 
Duranduset  alii,  putantes  rationem  superiorem 
solum  versari  circa  supernaturalia,  quod  est 
falsum  :  nam  etiam  cognitio  naturalis  Dei,  et 
legis  seternse  pertinet  ad  rationem  superiorem, 
et  ba?c  est  in  Gentilibus,  vel  facile  eam  babere 
possunt,  ita  ut  vincibiliter  ignorent,  alias  non 
peccant  mortaliter,  ut  supra  dictum  est. 

7.  Quarta  propositio.  —  Quarta  propositio. 
Etiamomne  peccatum  veniale,  est  aliquo  modo 
in  ratione  superiori,  vel  prout  illa  in  propria 
materia  versatur,  vel  prout  debet  dirigere  in- 
feriores  vires,  quod  verum  e.^t,  sive  tale  pecca- 
tum  sit  indeliberatum,  sive  ex  debberatione. 
Hsec  conclusio  partim  est  D.  Tbomse  1,  2,  q.  74, 
art.  9  et  10,  partim  videtur  illi  contraria.  Dicit 
enim  primo  in  ratione  superiori  secundum  se 
posse  esse  veniale  peccatum  ex  indeliberatione, 
quod  plane  verum  est,  ut  patet  in  motu  infide- 
litatis  indebberatse  :  et  ratio  est,  quia  intellec- 
tus  etiam  in  bis  rebus  potest  babere  subitas 
motiones,  quee  perfectam  deliberationem  an- 
tecedunt,  a  quibus  aliquo  modo  excitatur  vo- 
luntas :  unde  intelligiturnon  solumlrccpeccata 
venialia,  quse  dicuntur  motus  secundo  primi, 
sed  etiam  motus  omnino  primo  primos,  et  qui 
nulla  peccata  sint,  posse  esse  in  ratione  supe- 
riori  secundum  se :  quod  sine  causa  aliqui  ne- 
garunt :  quia  interdum  etiam  ipsa  apprehensio, 
et  tota  motio  nullo  modo  est  in  potestate  vo- 
luntatis.  Indicat  tamen  secundo  divus  Thomas 
in  ista  ratione  superiori  secundum  se  non  posse 

1  dari  peccatum  veniale  ex  deliberatione  plena, 
quod  de  genere,  vel  specie  peccatorum,  puto 
intelligendum,  non  de  individuis  omnibus:  ita- 
que  omnia  peccata  plene  libera,  in  materia 
pertinente  ad  rationem  superiorem,  snnt  mor- 
talia,  quia  illa  materia  est  gravis  de  se,  non 
tamen  repugnat  in  individuo  esse  boc  pecca- 


v.  sectio  m.  559 

tum  plene  liberum,  et  tamen  veniale  ex  levi- 
tate  materia3,  ut  in  fractione  voti  in  materia 
levi,  cum  tamen  servare  votum  pertineat  ad 
rationem  superiorem:  idem  est  de  juramento 
sine  utilitate  prolato,  et  forte  divus  Thomas 
non  explicavit  hoc,  quia  videtur  per  se  mani- 
festum.  Tertio  dicit  divus  Thomas  in  ratione 
superiori,  prout  gubernat  inferiores  vires, 
posse  esse  peccatum  veniale  plene  deliberatum, 
quod  per  se  patet,  quia  materia  illius  delibera- 
tionis  potest  esse  res  levis.  Tamen  indicat 
quarto,  in  ratione  superiori,  ut  sic,  non  posse 
esse  peccatum  veniale  ex  subreptione,  quia, 
inquit,  ratio  superior  non  versatur  circa  res 
inferiores,  nisi  prout  consulitrationes  seternas: 
ergo  ut  deliberans :  ergo  motus  indeliberatus 
circa  res  istas  non  potest  illi  attribui. 

8.  Judicium  auctoris  circa  prcedicta. — Sed 
licet  hoc  verum  sit,  hsec  peccata  non  tribui  ra- 
tioni  superiori  tanquam  causee  moventi,  tamen 
arbitror  debere  semper  tribui  tanquam  non 
impedienti,  atque  adeo  motum  rationis  infe- 
rioris  nunquam  esse  peccatum,  nisi  ratio  su- 
perior  potuerit  advertere  illum  esse  turpem 
motum,  et  vitandum  secundum  rectam  ratio- 
nem.  Gonfirmatur,  quia  non  potest  motus  vo- 
luntatis  esse  peccatum,  nisi  ut  capax  bonitatis, 
vel  rualitiae  moralis,  sed  non  est  capax,  nisi  ut 
potest  regulari  lege  aeterna,  atque  adeo  supe- 
riori  ratione;  ergo,  etc.  Tandem  nullus  peccat 
venialiter,  nisi  qui  potest  peccare  mortaliter  : 
sed  sola  ratio  superest,  quae  potest  mortaliter 
delinquere  :  ergo,  etc.  Solum  objici  posset  il- 
lud  argumentum  de  ignorante  invincibiliter 
Deum,  nam  in  illo  posset  esse  peccatum  ve- 
niale,  et  nullus  esset  usus  legis  aeternae.  Res- 
pondeo  ipsam  rationem  boni  honesti  pertinere 
ad  rationem  superiorem :  nam  per  se  est  spi- 
rituahs,  et  propria  rerum  intellectualium,  et 
banc  saltem  posse  cognoscere  illum  Gentilem. 

9.  Illatio  ex  dictis.  —  Sed  dices,  nullum 
ergo  est  peccatum  in  ratione  superiori,  quod 
non  sit  in  inferiori,  et  e  contra,  quod  videtur 
manifeste  contra  D.  Thomam,  1,  2,  tum,  loco 
citato,  tum,  quaest.  15,  art.  4,  ubi  ex  doctrina 
Augustini  consensum  in  actum  tribuit  rationi 
superiori :  consensum  vero  in  delectationem 
actus  tribuit  rationi  inferiori.  Respondeo  et 
concedo  omne  peccatum  pertinere  ad  rationem 
superiorem,  quia  illi  primo  repugnat,  et  quia 
inadvertentiae,  vel  defectui  culpa  ejus  tribui- 
tur;  omne  etiam  peccatum  pertinet  quodam- 
modo  ad  rationem  inferiorem,  quatenus  est 
aliquid  infimi  ordinis,  et  semper  procedit  ex 
rationis  inferioris  motivo,  tamen  secundum 


560 


DE  CAUSIS  PROPRIIS  ET  INTERIORIBUS  PECCATORUM. 


quamdam  appropriationem  queedam  peccata 
ratione  materise  in  qua  versantur,  autmodi  quo 
committuntur  magis  uni  rationi,  quam  alteri 
accommodantur,  et  hoc  modo  dicit  optime  Ca- 
jetanus,  illa  queest.  74,  art.  5  et  7,  omnem 
consensum  in  actum,  vel  cognitionem  perti- 
nere  ad  rationem  superiorem,  quia  ad  illam 
pertinet  gubernare  hominem  non  solum  in 
actibus  ultimis,  sed  etiam  in  ipsis  cogitationi- 
bus,  et  consequenter  doctrinam  divi  Thomse 
et  Augustini  intelligendam  esse  secundum 
quamdam  attributionem ,  quam  ipse  optime 
exponit. 

SECTIO  IV. 

An  in  appetitu  sensitivo  possit  esse  mortale 
peccatum  secundum  se. 

1.  Error  hcereticorum  et  fundamentum.  — 
Dico  secundum  se,  ut  excludam  consensum  vo- , 
luntatis,  ut  dicam  infra.  Est  enim  heeretico- 
rum  sententia  omnem  motum  appetitus  sen- 
sitivi  esse  mortale  peccatum,  etiamsi  non  con- 
sentiat  voluntas.  Fundamentum  est,  quia 
omnes  isti  motus  sunt  prohibiti  illa  regula, 
non  concupisces,  quod  sic  intelligunt  :  ratione 
naturali  non  cognoscit  homo  istam  concupis- 
centiam  esse  peccatum,  sed  sola  lege  Dei : 
ergo  intelligitur  de  ipso  motu  appetitus  se- 
cundum  se.  Confirmatur  ex  Augustino  1,  de 
Nuptiis  et  concupiscent.,  cap.  25  et  2,  contra 
Julianum,  et  lib.  5,  cap.  1,  et  lib.  6,  cap.  8, 
ubi  concupiscentiam  vocat  iniquitatem  et  pec- 
catum,  quia  inest  ei  inobedientia  contra  domi- 
natum  mentis,  et  ideo  facit  nos  non  solum 
miseros,  sed  etiam  malos,  et  refert  idMatth., 
7 :  Si  vos  cum  sitis  mali,  etc,  et  Hilarium  di- 
centem  discipulos  etiam  justificatos  dici  malos 
malitia  concupiscentise  tracta  ex  Adamo,  et 
addit  Augustinus  per  Baptismum  tolli  concu- 
piscentiam  non  ut  non  sit,  sed  ut  ad  peccatum 
non  imputetur,  idem  serm.  5,  de  Verbis  Apos- 
toli,  et  de  Spiritu  et  Littera,  cap.  ultimo.  De 
his  motibus  etiam  videtur  interpretari  illud, 
non  concupisces,  ideo  concludit  non  posse  per- 
fecte  servari  in  hac  vita,  licet  illa  servari  pos- 
sit,  Post  concupiscentias  tuas  ne  eas,  Eccle- 
siastici  18.  Tandem  concupiscentia  per  se 
mala  est  odio  habenda,  ut  ad  Romanos  7,  et 
ut  in  Epistola  Judse  dicitur,  imo  addit  Augus- 
tinus  Deum  odisse  illam  qui  tamen  solum  odit 
peccata. 

2.  Prima  propositio  de  fide. —  Prima  tamen 
propositio  sit.  De  fide  est  motus  hos  appetitus, 
si  voluntas  per  consensum  non  accedat,  non 


esse  peccata  mortalia,  est  definita  in  Triden- 
tino,  sess.  5.  Probatur,  quia  isti  motus,  ut  sic 
sunt  necessarii :  de  ratione  autem  peccati  mor- 
talis  est,  esse  liberum  perfecte,  ut  supra  est  os- 
tensum,  hinc  Chrysostomus,  hom.  14,  ad  po- 
pulum,  concupiscentice  consentire  peccatum  est, 
non  concupiscere :  quia  scihcet  hoc  naturale 
est,  illud  liberum  :  idem,  homil.  17,  in  Mat- 
thseum,  et  47,  ad  Rom.,  Prosper,  lib.  3,  de 
Vitse  contemptu,  cap.  3  et  A,  Ambrosius  1 ,  de 
Officiis,  cap.2l,  Hieronymus,  epistola  ad  Eus- 
tochium,  de  Virginitate,  Gregorius,  -4,  Mora- 
lium,  cap.  27,  et  eadem  est  sententia  Augus- 
tini,  ut  patet  lib.  1,  contra  duas  Epistolas 
Pelag.,  cap.  10,  et  \,  de  Peccatorum  meritis, 
cap.  35,  ubi  sine  propria  voluntate  dicit  nul- 
lum  esse  peccatum,  et  lib.  2,  de  Genesi,  cap. 
14  :  Cumreluctamur  concupiscentice  nonpecca- 
mus,  sed  coronamur.  Et  hoc  idem  videtur  do- 
cuisse  Jacobus,  cap.  1,  cum  leatum  appellat 
eum,  qui  suffert  tentationem,  quam  statim  di- 
cit  in  concupiscentia  sitam  esse  potissimum, 
tamen  illam  non  generare  mortem,  nisi  pec- 
catum  fuerit  consummatum,  nempe  per  libe- 
rum  consensumvoluntatis,ut  sancti  exponunt, 
Beda,  ibi,  et  Cyrillus,  lib.4,  in  Joan.,  cap.  51, 
Augustinus,  lib.  5,  contra  Julianum,  cap.  3, 
et  lib.  6,  cap.  8. 

3.  Prima  evasio  Ticerelicomm.  —  Ad  hanc 
rationem  dupliciter  respondent  hseretiei.  Primo 
negant  de  ratione  peccati,  quod  coram  Deo 
peccatum  est,  esse  voluntarium  vel  liberum, 
licet  admittant  illud  esse  de  ratione  peccati, 
quod  vocant  politicum  et  civile,  quale,  inquiunt, 
est  illud,  quod  definiunt  plurimi.  Sed  hoc  va- 
num  est,  nam  peccatum  verum  coram  Deo  est, 
quod  et  Scriptura  et  Ecclesia,  et  sancti  docent 
esse  peccatum,  sed  Scriptura  docet  in  potestate 
hominis  esse  peccare,  et  non  peccare,  et  reli- 
qua  non  tribuit  culpee  coram  Deo,  et  ideo  dicit 
Ecclesiastici  15,  ante  hominem  positam  esse 
vitam  et  mortem,  ut  quod  voluerit,  eligat, 
propterea  monet  ne  peccemus,  Ecclesiastici  24 , 
non  adjicias  iterum,  etc,  Joan.  5,  noli  amplius 
peccare,  \,  ad  Corinth.  15,  nolite  peccare,  \, 
Joan.  2,  nolite  diligere  mundum,  etc.  Prseterea 
id  quod  vere,  et  coram  Deo  peccatum  est 
mortale,  non  potest  esse  in  justis,  et  simul  cum 
charitate :  at  isti  molus  concupiscentise  sunt 
in  justis  servata  justitia,  ut  constat :  ergo,  etc. 
Major  late  ostenditur  in  opere  de  Gratia, 
lib.  11,  cap.  4.  Nunc  breviter  1,  Joan.  3  :  Qui 
in  eo  manet,  non  peccat,  ad  Romanos  8,  nihil 
damnationis  est  iis,  qui  sunt  in  Christo  Jesu, 
qui  non  secundum  carnem  amlulant,  etc  Res- 


DISPUTATIO  "V 
pondent  hseretici,  ideo  hoc  dici,  quia  nou  im- 
putatur;  sed  aperte  Paulus  vocat  damnationem 
id,  quo  homo  fit  dignus  damnatione,  sicut, 
cap.  5^,  dixerat  per  Adse  peccatum  damnatio- 
nem  in  omnes  homines  pertransisse,  nam  in 
fine  cap.  7,  mente  servio  legi  Dei,  carne  autem 
legi  peccati :  et  addit :  Nihil  ergo  damnationis 
est  his,  qui  non  secundum  camem  amiulant,  id 
est,  qui  non  consentiunt  concupiscentise,  quia 
tunc  non  censentur  ipsi  operari,  id  est,  hu- 
mano  modo,  et  moraliter,  et  ideo,  c.  7,  dicit, 
Non  ergo  operor  illud,  etc.  Vide  Augustinum, 
l,Retraetationum,c.  45:  Aufertwr, ait,  omnis 
iniquitas,  sednon  omnis  infirmitas:  omne  pec- 
catum,  sednon  omnemalum:  idem,  1.  6,  contra 
Julianum,  capite  5,  et  Hieronymum,  2  et  3, 
dialogo  contra  Pelagium,  et  Epistola  ad  Ocea- 
num,  Cyprianum,  sermone  de  Ablutione  pe- 
dum. 

4.  Secunda  evasio  hcereticorum.  —  Secundo 

respondent  istam  voluntatem  esse  voluntariam 

voluntate  primi  peccantis,  in  quo  quidam  ex 

Gathohcis  videntur  concedere  concupiscentiam 

in  homine  existente  m  peccato  originali  vere 

esse  peccatum  propter  causam  dictam.  Henri- 

cus,  quodlib.  6,  q.  32,  favet  Augustinus  1,  de 

Nuptiis,  cap.  23,  et  lib.  2,  contra  Julianum, 

cap.  3,  et  lib.  6,  cap.  5,  ubi  solum  in  renatis 

dicit  fomitem  non  esse  peccatum,  et  Tridenti- 

num,  sess.  5,  solumhoc  defmit.  Sed  primo,  si 

hoc  detur  :  nullo  modo  dicendum  est,  hos  mo- 

tus  ita  esse  peccata,  ut  habeant  propriam  et 

intrinsecam  malitiam  moralem,  atque  adeo, 

ut  sint  distincta  poena  digni  ab  illa,  quse  de- 

betur  peccato  originali.  Secundo  neque  pro- 

prie,  neque  vere  dicuntur  isti  motus  peccata, 

etiam  in  infidelibus,  quod  recte  docuit  divus 

Thomas,  1,  2,  qusest.  69,  art.  5,  probatque  op- 

time  primo,  quia  repugnat  actuali  peccato  esse 

voluntarium  voluntate  aliena,  ut  Augustinus 

dixit  supra :  nam  hoc  differt  per  se  primo 

peccatum  actuale  ab  originali.  Tertio,  quia 

omnes  effectus,  qui  secuti  sunt  ex  peccato 

Adse,  ita  censentur  moraliter  voluntarii,  ut 

tribuantur  ad  culpam,  alias  mors  hominum 

omnium  fuisset  voluntaria  Adce,  et  ipse  incur- 

risset  malitiam  homicidii  omnium  hominum, 

et  eodem  modo  unicuique  esset  propria  mors 

voluntaria,  et  peccatum,  voluntate  Adse  :  ergo 

illi  tantum  effectus  fuerunt  Adee  voluntarii, 

qui  proxime  sequebantur  ex  ejus  peccato,  et 

propter  quos  vitandos  teneretur  ipse  vitare 

peccatum,  peculiari  obligatione.  Quarto,  quid- 

quid  sit  de  ipso  Adamo,  tamen  ut  ex  materia 

de  originali,  ut  infra  constabit,  non  quidquid 

rv. 


.  SECTIO  IV.  561 

ipse  voluit,  cum  peccavit,  voluerunt  omnes 
posteri  voluntate  ejus,  sed  solum  illius  prse- 
cepti  transgressionem,  quod  illi,  ut  capiti  to- 
tius  posteritatis  erat  impositum,  alia  vero 
damna  secuta  imputari  poterunt  Adse,  ut  par- 
ticulari  personse,  non  vero  posteritati  ejus. 
Concilium  autem  Tridentinum  solum  hoc  de- 
finit  in  renatis,  quia  illud  tantum  erat  indu- 
bitatum,  et  pertiuebat  ad  fidem,  et  eumdem 
puto  esse  sensum  D.  Augustini,  quod  confir- 
matur,  nam  si  voluntas  Adse  sufficiens  est,  ut 
hsec  concupiscentia  esset  peccatum  in  infideli 
dormiente,  talis  motus  esset  peccatum,  ut  in 
puero  ante  usum  rationis,  quod  stultum  indi- 
cat  Augustinus,  7,  de  Civitate,  capite  11,  et 
hbro  6,  de  duabus  Animabus,  contra  Mani- 
chseoS;  capite  10,  videatur  etiam  2,  libro  de 
Gratia  Christi,  capite  80. 

5.  Ad  fundamentum  in  num.  1. — Ad  fun- 
damentum  Lutheranorum  respondeo,  prsecep- 
tum  illud,  non  concupisces,  ad  voluntatis  con- 
sensum  referri  :  idem  est  illud,  post  concupis- 
centias  tuas  ne  abeas,  etc.,uttract.  2,  agentes 
de  voluntario,  ex  sententia  Patrum  diximus  : 
et  prseterea  patet,  prseceptum  enim  debet  esse 
de  re  possibili  1,  Joan.  5  :  Mandata  ejus  gra- 
via  non  sunt,  Matth.  11:  Jugum  meum  suave 
est,  Deuteron.  A,  et  in  Tridentino,  sess.  6, 
cap.  11,  concupiscentia  vero,  ssepe  antevertit 
deliberatam  voluntatem.  Secundo,  quiasensus 
non  est  capax  prsecepti,  quia  neque  potest  co- 
gnoscere  superioris  potestatem,  neque  vim 
prsecepti,  neque  rationem  turpis  et  honesti. 
Tertio,  reliqua  prsecepta  Decalogi  ad  volunta- 
tem  referuntur,  tandem  ipsamet  Scriptura  ita 
interpretatur  hoc  prseceptum,  Eccles.  18,  ad 
Romanos  6,  et  ideo  Matth.  15  :  Ea  solum  coin- 
quinant  hominem,  quce  ex  corde  exeunt,  id  est  a 
vohmtate  etliberoconsensu.  Dices,  sihoc  prse- 
ceptum  non  cadit  in  hos  motus,  etiam  non  erit 
pravum  consentire  illis.  Respondeo  negando 
consequentiam,  quia  prohibitum  est  velle  illos, 
et  consequenter,  licet  illi  non  sint  prohibiti,  ut 
motus  quidam  naturales,  tamen  vetantur,  ut 
habent  rationem  objecti  amabilis,  et  suppo- 
nuntur  esse  aliquo  modo  actus  humani  et  li- 
beri :  vide  Augustinum,  6,  contra  Julianum, 
cap. 18. 

6.  Ad  locum  Pauli  in  eodem  num.  1.  —  Ex 
quibus  locis  patet  male  hsereticos  exponere  illa 
verba  ad  Romanos  7  :  Concupiscentiam  nescie- 
bam  nisi  lex  diceret,  non  concupisces,  etc,  non 
est  enim  sensus,  legem  veterem  demonstrare 
istos  motus  per  se  esse  peccata,  nam  aperte 
ibi  Paulus  vocat  hanc  legem,  non  concupisces, 

36 


5(52  DE  CAUSIS  PROPRIIS  ET  INTERIORIBUS  PECCATORUM. 

legem  mortis,  tanquam  ad  inteilectum  et  vo-     gem  illani,  non  concupisces , 


luntatem  pertinentem,  uncle  ibidem  ait,  si  au- 
tem  quod  nolo  facio,  consentio  legi,  id  est,  licet 
sensus  concupiscat,  si  tamen  ego  nolo  obedio 
legi,  signum  ergo  est  ad  voluntatem  referri, 
addit  tamen,  quia  jam  non  operor  illud,  sed 
quod  habitat  in  me  peccatum,  ubi  fomitem 
peccatum  vocat :  quia  et  ad  peccatum  inducit, 
et  ex  peccato  est,  tanquam  pcena  peccati :  est 
enim  nomen  peccati  mortalis  in  Scriptura  mul- 
tiplex,  nam  proprie  culpam,  translate  vero, 
interdum  significat  vel  hostiam  pro  peccato, 
vel  pcenam,  et  lioc  modo  usurpatur  hic,  ut 
docet  Tridentiuum,  supra,  et  SaDcti  citati,  et 
Augustinus  4,  de  Nuptiis,  cap.  23,  etpatet  ex 
ipso  sermone  Pauli,  nam  non  loquitur  de  actu 
concupiscentiee,  sed  de  ipso  inordinato  prin- 
cipio,  quod  fomes  dicitur,  et  idem  vocat  legem 
peccati,  quod  metaphorice  dictum  est :  quod 
ergo  inquit,  concupiscentiam  nesciebam,  prop- 
ter  Judseos  dicitur,  qui,  ut  supra  dixi,  non  in- 
telligebant  solum  interiorem  consensum  esse 
peccatum,  neque  quia  dicit,  legem  peccati  re- 
pugnare  legi  mentis,  ideo  sequitur  concupis- 
centiam  esse  peccatum,  quidquicl  legi  quomo- 
documque  repugnat  peccatum  est,  sed  volun- 
taria  ejus  transgressio,  neque  peccare  polest 
contra  legem,  nisi  ille  cui  lex  est  imposita , 
non  est  autem  imposita  lex  appetitui,  sed  vo- 
luntati. 

7.  Ad  loca  Augustini  ibidem.  — Ad  Augus- 
tinum  respondeo  mentem  ejus  constare  ex 
eisdem  capitibus,  in  illo  ergo  loco  secundi  li- 
bri  contra  Julianum  concupiscentia  dicitur 
peccatum,  non  quia  hominem  faciat  reum,  sed 
quia  reatu  primi  peccati  facta  est,  et  ideo  l, 
de  Nuptiis,  cap.  25,  aitper  Baptismum  non 
tolli  concupiscentiam,  sed  reatum  illius,  nam 
tollitur  originale  peccatum,  propter  quod  ho- 
mo  est  reus  concupiscentiee,  et  aliarum  pcena- 
rum,  et  hoc  idem  est,  quod  ait  Baptismo  fieri, 
non  ut  concupiscentia  non  sit,  sed  ut  non  im- 
putetur,  quia  scilicet  aufertur  culpa  a  quo  ip- 
sa  oritur.  In  aliquibus  preeterea  locis  indicat 
Augustinus  concu[isceDtiam,  esse  peccatum, 
licet  non  possimus  ei  resistere  :  tamen  nun- 
quam  loquitur  de  potestate  simpliciter,  sed 
morali,  et  vocat  impossibile,  quod  est  difficil- 
limum,  et  non  loquitur  generaliter  de  omni- 
bus  hominibus,  speciatim  de  quibusdam,  qui 
culpa  sua,  et  praAra  coneupiscentia,  ita  sunt 
dediti  concupiscentiee,  ut  vix  possint  resistere : 
frequentius  tamen  loquitur  de  culpa  veniali, 
et  de  impotentia  vitandi  omnes  hos  motus  col- 
lective,  non  singulos  :  et  hoc  modo  dicit  le- 


non  concupisces ,  imperfecte  im- 
pleri  in  hac  vita,  quia  saltem  venialiter , 
occasione  concupiscentiee ,  ab  illa  defieimus, 
videaturidem  Augustinus,  de  spiritu  etlittera, 
cap.  ultimo,  et  de  Perfectione  justitiee,  circa 
finem,  et  1,  de  Nuptiis,  cap.  29,  sermone  ve- 
ro  45,  de  Tempore ,  dicit  preeceptum  illud 
servari  in  hac  vita  quoad  substantiam,  non 
vero  quoad  finem  preecepti,  quod  alias  dicit 
de  preecepto  charitatis.  Quod  denique  Augusti- 
nus  ait  Deum  odisse  concupiscentiam,  vel  est 
intelligendum  de  concupiscentia  voluntaria, 
vel  certe  propter  radicem  ejus,  hoc  enim  mo- 
do  4,  Joannis  2,  dicitur  non  esse  ex  Patre, 
sicut  enim  dicitur  in  Scriptura,  Deum  odisse 
mortem. 

SECTJO  V. 

An  in  appetitu  sensitivo  per  se  possit  esse  ve- 
niale  peccatum. 

1.  Pars  affirmativa.  —  Dico  per  se  eodem 
modo,  quo  in  titulo  preecedentis  sectionis  Ca- 
jetanus,  1,  2,  queest.  74,  art.  4,  affirmat,  et 
videtur  favere  D.  Thomas,  dicit  enim  in  sen- 
suahtate  posse  esse  peccatum  veniale,  non 
mortale  :  loquitur  ergo  de  sensualitate  secun- 
dum  se,  nam,  ut  subest  voluntati,  etiam  mor- 
tale  potest  esse  in  illo,  ut  dicemus.  Idem  col- 
ligitur  ex  articulo  2  et  3,  et  ex  differentia, 
quam  constituit  inter  appetitum  sensitivum 
et  membra  exteriora.  Fundamentum  est,  quia 
appetitus  sensitivus  per  se  habet  aliquam  de- 
liberationem  et  libertatem,  ut  indicat,  ibid., 
D.  Thomas,  et  2,  distinct.  21,  queest.  \,  et 
favet  Aristoteles  1  Pdliticorum,  cap.  3,  et  4, 
Ethicorum,  cap.  ultimo,  ubi  dicit  appetitum 
moveri  politice  :  non  potest  autem  moveri  po- 
litice,  nisi  quod  est  mobile  liberum  :  et  ra- 
tioue  patet,  quia  cogitativa  hominis  est  par- 
ticeps  rationis,  unde  potest  componere,  et 
discurrere  in  particularibus,  unde  libertas  ori- 
tur.  Confirmatur,  quia  experimur  illos  concu- 
piscentiee  motus  discursu,  vel  ratione  remitti, 
vel  intendi.  Confirmatur  secundo ,  nam  ideo 
in  appetitu  ponuntur  ab  Aristotele  et  D.  Tho- 
ma  queedam  virtutes  morales. 

2.  Vera  resolutio. — Respondeo  in  appetitu 
per  se  non  potest  esse  peccatum  veniale,  et 
opposita  sententia  est  improbabilis.  Probatur 
ex  omnibus  allatis  contra  heereticos  in  sectio- 
ne  preeced.,  nam,  sine  distinctione  venialis  vel 
mortalis  peccati,  docent  omnes  Patres  sine  vo- 
luntate  non  esse  peccatum ,  Augustiuus  4  , 


DISPUTATIO  V 
Retractationum,  cap.  9,  Voluntate  peccatur,  et 
recte  vivitur,  et  3,  de  libero  Arbitrio,  capite  48 : 
et  Tridentinuni,  sessione  5,  dicit  concupiscen- 
tiam  sine  voluntate  nibil  nobis  nocere.  Quod 
optime  docet  Augustinus,  librodeduabus  Ani- 
mabus,  capite  decimo  et  undecimo,  et  Clirysos- 
tomus,  tomo  tertio,  ad  Romanos  7 :  Si  quid  no- 
lens  facio,  jam  non  ego  operor  illud :  et  infra, 
mente  servio  legi  Dei.  Ratio  a  priori  est,  quia 
appetitus  sensitivus  non  est  capax  actus  ho- 
nesti  per  se  ;  ergo  neque  alicujus  peccati,  cum 
ejus  ratio  consistat  in  privatione  honestatis, 
et  ideosupponat  capacitatem.  Antecedens  vero 
patet,  quia  sensus  non  potest  cognoscere  ra- 
tionem  honesti,  quse  consistit  in  rectae  ratio- 
nis  conformitate.  Secundo,  nulla  potentia  po- 
test  babere  libertatem  ad  peccandum  veniali- 
ter.  et  non  mortaliter,  ut,  supra,  sessione  tertia, 
dictum  est  ex  doctrina  etiam  Cajetani ;  sed  in 
appetitu  sensitivo  non  est  libertas  ad  mortale ; 
ergo.  Tertio,  quia  sequitur  omnem  consensum 
voiuntatis  semper  continere  duo  peccata,  ai- 
terum  veniale,  alterum  mortale,  quia  semper 
consentit  appetitus,  deinde  sequitur  eum,  qui 
sua  voluntate  omnino  resistit  conoupiscentia?, 
neque  potest  illam  omnino  frsenare,  venialiter 
peccare,  quod  videtur  erroneum  :  unde  ulte- 
rius  sequitur  simul  in  eadem  materia  bomi- 
nem  mereri  per  voluntatem,  et  per  appetitum 
sensitivum  peccare  venialiter,  quod  est  absur- 
dum,  et  sequela  patet,  nam  resistendo  per 
voluntatem  coronatur,  secundum  fidem,  et 
alias  concupiscentia  per  se  et  ex  proprio  prin- 
cipio  peccatum  veniale  est  :  ergo  retinebit 
suam  malitiam  licet  voluntas  repugnet.  Dices 
fieri  fortasse  non  posse,  ut  voluntate  perfecte 
repugnante  concupiscentia  duret.  Sed  impri- 
mis  boc  falsum  est,  ut  infra  dicam.  Deinde 
illo  opposito,  jam  concupiscentiee  motus  non 
esset  malus  propter  ipsum  appetitum,  sed  pro- 
pter  negligentiam  voluntatis,  ut  D.  Tbomas 
ait,  qusestione  septima,  de  Malo,  articulo  sexto. 
3.  Ad  D.  Thomam  in  n.  \  allatum.  —  Ad 
fundamentum  Cajetani  imprimis  nego  D.  Tho- 
mam,  hoc  sentire:  nam,  art.  1  et  2,  ad  1,  et 
in  2,  dist.  24,  queest.  10,  art.  2,  expresse  docet 
nulhim  peccatum  committi,  nisi  voluntate  : 
quo  tamen  sensu  tribuat  appetitui  sensitivo 
magis  veniale,  quam  mortale,  sect.  sequenti, 
commodius  exponetur.  Ad  fundamentum  nego 
appetitum  sensitivum  babere  libertatem  ullam: 
libertas  enim  quoad  specificationem  requirit 
cognitionem  singularium  rationum  bonitatis 
et  malitiae,  et  facultatem  quamdam  ad  consi- 
derandum  pondus  uniuscujusque  bonitatis  et 


.  SEGTIO  VI.  563 

malitiee,  et  ad  conferendum  unum  bonum  cum 
alio  :  libertas  vero  quoad  exercitium  requirit 
vim  ad  cognoscendum  quasi  per  refiexionem 
ipsum  motum  appetitus,  et  an  sit  bonum  exer- 
cere  illum,  necne  ?  hsec  autem  manifeste  re- 
quirunt  vim  et  perfectiorem  rationis,  ut  divus 
Thomas,  i  part.,  quaest.  82  et  83,  late  declarat: 
neque  verum  etiam  est,  cogitativam  quoque 
posse  proprie  discurrere,  vel  ratiocinari,  licet 
possit  uti  recordatione  quaclam,  et  ex  uno  in 
aliud  veluti  investigando  pervenire :  dicuntur 
autem  ista^  potentiee  rationis  vim  participare, 
quatenus  per  conjunctionem  ad  rationem,  et 
in  se  multo  magis  perfectee  sunt,  et  aptee  mo- 
veri  aratione.  Ad  primam  confirmationem  jam 
circa  queestionem  M,  art.  1,  in  l,  2,  exposui- 
mus  illam  motionem  fieri  sine  libertate.  Ad  se- 
cundam  ipse  divus  Thoinas,  qusest.  74-,  art.  I, 
ad  2,  dicit  virtutem  non  esse  in  appetitu,  nisi 
ut  subest  motioni  voluntatis,  quod  suo  loco  ex- 
plicabitur. 

SECTIO  VI. 

An  omnis  concupiscentia  appetitus  sit  semper 
veniale  peccatum  solum  ex  defectu  volunta- 
tis. 

4.  Quorumdam  sententia.  —  Sunt  theologi, 
qui  in  generali  id  affirmant,  indicat  Magister, 
in  2,  dist.  24,  tenet  Altisiodorensis ,  lib.  2 
Summse,  tract.  28,  c.  d,  Parisiensis,  2  part., 
tractatu  de  Matrimonio,  cap.  7.  Alii  vero  hoc 
limitant,  dicunt  enim  concupiscentiam,  quse 
oritur  ex  naturali  dispositione  corporis,  posse 
interdum  esse  sine  peccato,  non  tamen  eam, 
quse  oritur  solum  ex  approbatione  imaginati- 
vse,  ita  Alensis,  1  part.,  qusest.  125,  art.  1, 
Durandus  2,  dist.  42,  qusest.  6,  Bonaventura 
et  alii,  dist.  24,  D.  Antoninus,  2  part.,  tit.  5, 
cap.  1,  §  4,  Petrus  de  Soto,  in  suo  pastorali, 
tractatu  de  Peccato  originali,  D.  Thomas  favet 
his  auctoribus,  qui  I,  2,  queest.  74,  art.  3,  ad 
3,  et  in  2,  dist.  21,  queest.  1,  art.  2,  ad  5,  et 
quaest.  7,  de  Malo,  art.  6,  ad  8,  expresse  tenet 
secundam  sententiam,  tamen,  3  part.,  q.  41, 
art.  1,  ad  3,  dicit  tentationem,  quse  fit  per 
internam  delectationem  et  concupiscentia;  mo- 
tum,  non  fuisse  in  Christo,  quia  non  posset  esse 
sine  peccato,  dicente  Augustino  1 9,  de  Civitate, 
cap.  4:  Quando  caro  concupiscit  adversns  spi- 
ritum  nonnullum  peccatum  est,  et  lib.  4,  contra 
Juiianum,  cap.  2,  et  lib.  5  et  3,  etiam  indicat 
concupiscentiam  esse  peccatum  aliquod.  Fun- 
damentum  totius  hujus  sententise  esse  debet, 


564 


DE  CAUSIS  PROPRIIS  ET  INTERIORIRUS  PECCATORUM. 


quia  est  in  hominis  potestate  per  rationem,  et 
vohmtatem  impedire  omnes  hos  motus,  si  ratio 
vigilet  semper,  ut  tentetur ;  ergo  si  concupis- 
centia  sequitur,  est  quia  ratio  non  vigilat;  ergo 
nonnullam  habent  culpam. 

2.  Prima  propositio.  —  Prima  propositio  : 
hujusmodi  motus  saepe  esse  peccata  venialia 
ex  defectu  voluntatis  :  est  certa  de  fide,  ut  pa- 
tet  primo,  si  materia  sit  levis,  et  directe  con- 
sentiat  voluntas,  vel  certe  si  consensus  ipsius 
voluntatis  non  sit  perfectus,  sed  indeliberatus, 
et  imperfectus,  et  juxtahanc  conclusionem  in- 
telligendus  est  D.  Gregorius,  homil.  16,  super 
Evangelia,  et  4,  Moralium,  cap.  25,  Isidorus, 
libro  de  Summo  bono,  c.  23.  Cum  in  progressu 
peccati  dicunt  primo  esse  suggestionem,  se- 
cundo  delectationem  sensus,  et  hoc  esse  veniale 
peccatum,  tertio  esse  consensum  :  nam  intel- 
ligendum  est  in  illo  secundo  esse  nonnullam 
vohmtatem,  licet  imperfectam.  Advertendum 
etiam  est  ex  dictis,  hoc  peccatum  veniale  ap- 
petitus  sensitivi  denominatione  tantum  extrin- 
seca  esse  peccaturn,  nam  tota  malitia  ejus  in 
voluntate,  ut  ex  dictis  patet.  Preeterea  adverte 
dubitari  de  hoc  peccato,  an  sit  omissionis,  vel 
commissionis  :  nam  Scotus,  2,  dist.  24,  q.  3, 
et  Henricus,  quodlib.  6,  queest.  32,  et  Almai- 
nus,  tract.  3,  cap.  24;  volunt  esse  peccatum 
omissionis,  quia  est  causa  solum  negligentis 
voluutatis.  Alii  tamen  omnes,  et  melius,  dicunt 
esse  commissionis,  quia  est  contra  praeceptum 
negativum,  non  concupisces :  et  consistit  in  actu 
positivo  vel  directe,  vel  indirecte  voluntario, 
sicut  patet  in  homicidio  simili  modo  ex  negli- 
gentia  commisso. 

3.  Secunda  propositio.  —  Secunda  proposi- 
tio  :  seepe  isti  motus  nulla  sunt  peccata  :  est 
communis  theologorum  sententia,  et  colligitur 
ex  Augustino,  locis  citatis,  nam  dicit  hos  mo- 
tus  ita  interdum  nullam  continere  culpam ,  ut 
non  oporteat  pro  illorum  remissione  orare, 
neque  dicere  ,  dimitte  nobis  deiita  nostra.  Vi- 
deatur  lib.  1,  contra  duas  epistolas  Pelag., 
cap.  13,  et  in  psalm.  142,  et  tractatu  de  Pugna 
animee,  tom.  9.  Idem  sentit  D.  Thomas  1,  2, 
queest.  75,  art.  2,  ad  3,  Albertus,  2,  dist.  9, 
24,  art.  9,  Bonaventura,  art.  5,  Scotus  et  Al- 
mainus,  supra.  Confirmatur  ex  Scripturis,  et 
Conciliis  allatis  supra  :  nam  docent  concupis- 
centiam  nihil  nocere  cum  ei  veraciter  resisti- 
tur  ;  ergo  supponunt  posse  aliquem  pati  hanc 
concupiscentiam  sine  peccato  :  praeterea  de 
motibus,  qui  insurgunt  ex  dispositione  corpo- 
ris,  vel  naturali  alteratione  videtur  res  indu- 
bitata,  nam  est  evidens  experientia  non  esse 


in  nostra  potestate,  quod  Paulus  ipse  de  se  fa- 
tetur  ad  Romanos  7 :  Quod  nolo,  illud  facio. 
Deinde  de  aliis  motibus,  qui  consurgunt  ex 
apprehensione,  seque  fere  est  evidens  :  nam 
non  potest  homo  omnem  apprehensionem 
imaginationis  preevenire,  quia  seepe  oritur  ex 
preesentia  objecti  sensibilis,  quam  non  potuit 
homo  vitare,  quia  fortuito  casu  occurrit :  unde 
recte  Augustinus  de  Spiritu  et  littera,  cap.  34, 
non  esse  (inquit)  in  potestaU  nostra  quin  qui- 
busdam  visis  tangamur.  Item  saepe  ex  cogita- 
tione  rei  licitae,  turpis  qusedam  phantasise  mo- 
tio  insurgit  antequam  homo  possit  attendere, 
imo  ssepe,  ut  infra  dicemus,  non  tenetur  homo 
honestee  rei,  imo  neque  turpis  cogitationem 
repellere  ,  ne  involuntariee  concupiscentiae 
motus  insurgat,  quando  alias  cogitatio  licita 
est.  Rursus  etiam  postquam  ratio  advertit,  po- 
test  esse  tam  vehemens  imaginationis  appre- 
hensio,  ut  non  possit  voluntas  omniuo  eam 
repellere.  Denique  virtnte  deemonis  fieri  po- 
test,  ut  istee  phantasiee  in  nobis  excitentur. 
Videantur  dicta  apud  D.  Thomam ,  1 ,  2 , 
quaest.  17. 

4.  Ad  fundamentum  in  num.  1 .  —  Ad  funda- 
mentum  contrarise  sententise  negatur  antece- 
dens  :  ad  argumentum  respondeo  concupiscen- 
tiam  dici  posse  malam,  etsi  voluntas  non  con- 
sentiat,  non  formaliter,  sed  objective,  vel  non 
tam  moraliter,  quam  naturaliter,  quia  est  de 
se  indecens,  et  dissonum  rationi  naturse,  et 
forte  D.  Thomas  in  illo  loco  tertiee  partis  hoc 
modo  est  late  usus  nomine  peccati,  nam  hoc 
satis  est,  ut  in  Christo  nullo  modo  fuerit  ista 
concupiscentia,  licet  in  eo  possit  peculiaris  ra- 
tio  assignari,  ipse  enim  poterat  preevenire  om- 
nes  hos  motus,  et  ideo  nonnulla  videretur 
culpa,  si  aliquem  preetermitteret :  in  aliis  vero 
locis  explicandus  est  juxta  dicta  ,  et  non  ad- 
mittenda  ejus  sententia.  Cum  vero  dicit  pec- 
catum  veniale  es?e  magis  in  appetitu  sensitivo, 
quia  mortale  ,  interpretandus  est  secundum 
quamdam  attributionem  :  nam  quia  veniale 
peccatum  potest  esse  imperfecte  humanum,  et 
voluntarium,  et  sensus  alias  est,  prima  origo, 
et  causa  ejus,  ideo  illi  tribuitur  :  mortale  vero 
peccatum,  quia  perfectam  deliberationem  re- 
quirit,  per  se  primo  tribuitur  voluntati. 

SECTIO  VII. 

Quando  delectatio  appetitus  sit  mortale  pecca- 
tum  ex  consensu  voluntatis. 

4.  Duo  certa.  —  Sunt  duo  in  hac  quaestione 
certa.  Primum  seepe  istum  consensum  esse 


DISPUTATIO  V 
mortale  peccatum,  licet  tota  ejus  malitia  sit  in 
consensu  voluntatis  inhaerenter,  juxta  supe- 
rius  dicta.  Secundo  certnm  est  duo  requiri,  ut 
iste  motus  sit  peccatum  mortale :  primum  con- 
cupiscentiam  esse  turpem,  et  in  re  gravi  :  se- 
cundum  est  consensum  voluntatis  esse  perfecte 
deliberatum ,  ostendimus  enim  supra  sine  his 
nunquam  peccatum  mortale  committi  :  unde 
duo  puncta  restant  declaranda.  Primum,  quee 
delectatio  ,  vel  motus  appetitus  sit  sufficiens 
objectum  peccati  mortalis.  Secundum,  quando 
voluntas  est  judicanda  sufficienter  consentire. 

PUNCTUM  i. 
Quce  delectatio  sit  mortale  peccatum. 

2.  Notatio  prima.  —  Advertendum  primo 
est  D.  Thomam  et  alios  totam  istam  rem  spe- 
cialiter  disputare  de  delectatione  concupiscen- 
tiee,  quia  in  ea  frequentius  committitur  pec- 
catum  :  hsec  tamen,  quee  dicimus,  servata  pro- 
portione,  applicari  poterunt  aliis  passionibus. 
Advertendum  est  secundo  non  esse  sermonem 
de  delectatione,  quee  conjuncta  est  cum  execu- 
tione  operis  exterioris,  nam  de  illa  est  eadem 
ratio,  quse  de  opere,  de  quo  infra  dicemus ; 
sed  est  sermo  de  interiori  delectatione,  non 
quse  conjuncta  est.  cum  executione  operis  ex- 
terioris,  sed  de  interiori  delectatione,  quee  ex 
cogitatione  turpis  operis  nascitur,  quae  dupli- 
citer  oritur,  juxta  D.  Thomam,  primo  ex  co- 
gitatione  sola,  alio  modo  ex  re  cogitata,  quee 
apprehensione  sit  ita  preesens,  ac  si  revera 
adesset,  et  talem  delectationem  infert,  qualem 
efficeret  res  in  preesentia. 

3.  Prima  propositio.  —  Prima  propositio. 

Delectatio  de  sola  cogitatione  non  est  per  se 

mala,  neque  objectum  peccati,  licet  opus  co- 

gitatum  turpe  sit,  unde  si  voluntas  consentiat, 

per  se  non  peccat  mortaliter,  sed  interdum  ve- 

nialiter,  interdum  nullo  modo.  Est  D.  Thomas 

1,  2,  q.  74,  a.  6,  et  q.  15,  de  Veritate,a.  4  et  8, 

et  communis  :  et  ratio  est,  quia  cogitatio  illa 

per  se  non  est  prohibita  ;  ergo  neque  delecta- 

tio  illam  consequens  :  nam  talis  est  delectatio, 

quale  opus,  ex  quo  sequitur,  nam  accessorium 

sequitur  naturam  principalis,  et  effectus  imi- 

tatur  causam.  Antecedens  probatur,  quia  de- 

lectatio,  ut  sic,  neque  versatur  circa  verum 

ut  verum  :  opus  autem  licet  sit  malum  in  or- 

dine  ad   appetitum,   tamen  ut  est  quoddam 

verum,  et  intelhgibile  non  est  per  se  malum  ; 

ergo  neque  cogitare  de  illo  est  per  se  malum. 

Et  ex  hoc  patent  aliae  partes   conclusiouis, 

nam  cogitare  de  his  rebus,  interdum  fieri  po- 


.  SECTIO  VII.  565 

test  recta  intentione,  ut  ad  intelligendam  ne- 
cessariam,  vel  utilem  veritatem  :  ssepe  vero 
deficit,  et  deest  bona  intentio,  et  saltem  actio 
manet  otiosa.  Dico  per  se,  ut  excludam,  quod 
potest  esse  per  accidens,  scilicet  periculum 
consentiendi  in  aliud  opus  pravum  mortaliter, 
nam  exponere  se  tali  periculo,  mortale  pecca- 
tum  erit,  et  heec  delectatio  subintelligenda  est 
in  omnibus,  quee  dicemus. 

4.  Secundapropositio. —  Secunda  proposi- 
tio.  Delectatio,  quae  oritur  ex  opere  cogitato, 
quod  de  se  mortale  peccatum  est,  etiam  ipsa 
de  se  est  mortale  peccatum.  Adverte  dupliciter 
posse  aliquem  consentire  in  hanc  delectatio- 
nem,  primo  appetendo  opus,  cui  est  conjuncta 
delectatio,  id  est,  desiderando  executionem 
ejus,  et  hoc  modo  est  de  fide,  Matth.  5 :  Qid  m- 
derit  mulierem  ad  concupiscendum,  etc,  et  ad 
Romanos  7,  Non  concupisces  :  et  ratio  est,  quia 
illa  voluntas  est  directe  legi  contraria,  et  ob- 
jectum  illud  est  mortale  e,t  prohibitum.  Se- 
cundo  modo  potest  quis  consentire  delectationi 
operis  cogitati,  ita  ut  revera  nolit  opus,  et 
proponat  illud  non  facere,  tamen  velit  in  eo 
sic  cogitato  delectari,  et  hoc  sensu  conclusio 
est  vera,  et  eam  tenet  D.  Thomas  \,  2,  qusest. 
74,  art.  5  et8,  et  2,  2,  q.  154,  et  communiter 
doctores,  2,  d.  24,  qui  hanc  vocant  delectatio- 
nem  morosam,  et  Summistse  omnes,  verbo  De- 
lectatio  morosa,  Henricus,  quodlibeto  6,  qusest. 
4,  et  materia  de  Eucharistia,  qusest.  4,  Augus- 
tinus,  12,  de  Trinitate,  cap.  12,  facit  illud 
Jerem.  4:  Qiwusque  moraiantur  apudvoscogi- 
tationes  noxiee.Yide  Job.  31,  Psalm.  4,  Sapien- 
tise  1.  Ex  quibus  locis  colligunt  Sancti  in 
delectatione  cogitationis  posse  interdum  com- 
mitti  peccatum  mortale,  et  non  ratione  cogita- 
tionis,  ut  diximus;  ergo  ratione  operis  cogitati. 
Rationem  reddit  D.  Thomas,  quia  qui  delec- 
tatur  in  opere  pravo  cogitato,  necessario  habet 
affectum  propensum  ad  opus  ipsum,  nemo 
enim  delectatur  nisi  his,  quee  amat. 

5.  Dicet  quls,  illum  appetere  quidem  opus, 
sed  non  in  re,  sed  in  cogitatione  tantum  :  at 
contra  hoc  est,  nam  opus  ipsum  pravum  cogi- 
tatum  secundum  se  est  peccatum  mortale  ; 
ergo  et  delectatio ,  quae  ex  illo  nascitur.  Insta- 
bis.  Opus  in  re  factum,  et  velle  illud  hoc  modo, 
est  peccatum  mortale,  quiahoc  est  prohibitum, 
tamen  velle  illud  in  cogitatione,  non  videtur 
lege  prohibitum,  atque  adeo  neque  mortale  ; 
ergo  neque  delectari  in  illo  isto  modo.  Sed  con- 
tra,  nam  opus,  et  delectatio  quee  ex  illo  nascitur, 
in  moralibus  non  sunt  duo,  unde  uno  et  eodem 
praecepto   prohibentur,   et  malitiam  habent 


566 


BE  CAUSIS  PROPRIIS  ET  INTERIORIBUS  PECCATORUM. 


ejusdem  rationis  :  at  vero  is  qui  delectatur  in 
opere  cogitato,  actu  fruitur  delectatione  ejus- 
dem  rationis,  atque  adeo  ejusdem  turpitudinis 
cum  delectatione  quae  ex  opere  in  re  ipsa  nas- 
citur  ;  ergo  illa  delectatio  est  prohibita.  Con- 
firmatur  :  nam  nunquam  opus  illud  delecta- 
ret,  quod  cogitatum  est,  nisi  ipsum  secundum 
se  amaretur,  nam  cogitatio  solum  est  conditio 
qusedam,  unde  licet  is,  qui  sic  delectatur,  non 
intendat  opus,  quia  non  respicit  executionem, 
tamen  revera  amat  illud  secundum  se.  Gonfir- 
matur  :  nam  qui  vult  effectum,  vel  propriam 
passionem,  virtute  vnlt  causam,  vel  essentiam : 
heec  autem  delectatio  est  tanquam  passio  con- 
sequens  opus  ;  ergo,  eic. 

6.  Lyrani  placitum  contra  nunc  dicta  ejus- 
que  fundamentum . —  Gontrarium  tenuit  Lyra- 
nus  circa  id  Matth.  5:  Qui  viderit  mulierem, etc. 
Fundamentum  esse  potuit,  quia  illa  delectatio 
per  se  non  est  mala,  imo  in  aliquibus  potest 
esse  honesta ;  ergo  illam  per  se  appetere  si  non 
ordinetur  ad  ipsum  opus,  vel  ad  aliud  mortale 
crimen,  non  erit  rnortale,  sed  veniale.  Confir- 
matur  primo,  quia  in  illo  objecto  nullum  est 
grave  damnum  contra  charitatem  Dei,  vel 
proximi.  Confirmatur  secundo,  nam  Augusti- 
nus,  supra,  significat  hoc  peccatum  esse  leve, 
pro  cujus  remissione  dictum  est  illud,  dimitU 
nobis  debita  nostra  :  quod  tamen  pro  remissio- 
ne  venialium  docet  in  Euchirid.,  cap.  7!.  Et 
hanc  (ut  fertur)  putavit  probabilem  opinionem 
Vietoria;  sed  omnino  est  cavenda,  et  impro- 
babilis,  quia  est  contra  omnes  theologos,  et 
occasionem  preebet  libidini  et  ruinse.  Ad  ar- 
gumentum  respondeoillam  deleetationemesse 
intrinsece  malam,  sicut  est  fornicatio,  atque 
adeo  in  nullo  esse  licitam  si  sit  eadem  morali- 
ter,  secus  vero  est,  si  opus  ex  quo  nascitur 
moraliter  mutetur.  Ad  confirmationem  dico 
similiter  illud  objectum  per  se  esse  contra 
charitatem,  per  accidens  vero  est ,  quod  ex 
intentione  operantisnon  feratur  usquead  opus. 
Ad  Augustinum  respondeo  cum  D.  Thoma,  1, 
2,  q.  74,  art.  8,  solum  docere  istam  delecta- 
tionem  morosam  esse  minus  peccatum,  quam 
sit  consensus  in  opus  ipsum,  lamen  intra  lati- 
tudinem  peccati  rnortalis,  et  illa  verba,  di- 
mitte  nohis,  pro  peccatis  venialibus,  sed  non 
solis  esse  dicenda. 

7.  Consectarimn  ex  dictis.  —  Ex  his  colligi- 
tur  regula  ad  intelligendum,  an  consensus  ex 
delectatione  sit  mortale  peccatum  ex  objecto 
nec  ne?  nam  rcspiciendum  est  ad  opus  ip- 
sum,  et  talis  erit  delectatio,  quale  opus.  Videa- 
tur  D.  Thomas,  2,  2,  quaest.   154,   art.  4,   et 


Navarrus,  cap.  16,  n.  6  et  7,  Cajetanus,  verbo 
Delectatio  morosa,  qui  tamen  addit  delectatio- 
nem  de  opere  cogitato  si  non  sit  de  substantia 
operis,  sed  de  singulari  quodam,  et  mirabili 
modo  efficiendi  opus  ipsum,  dicit  per  se  ex 
objecto  non  esse  mortale  peccatum,  quia  ille 
singularis  moclus  est  quid  distinctnm  ab  ope- 
re,  etpotest  esse  delectabilis  per  se  :  et  simili- 
ter  quando  ille  modus  per  se  est  quid  indiffe- 
rens  ad  bonum  opus  et  malum :  ut  si  esset 
sagacitas  quaedam,  et  calliditas,  quee  per  acci- 
dens  et  quasi  in  quodam  exemplo  cogitatur 
in  opere  malo,  tunc  certe  delectari  de  illo 
modo  non  est  per  se  peccatum  mortale,  dum- 
modo  deiectatio,  quee  proprie  est  turpis  ope- 
ris,  non  simul  oriatur ;  si  vero  modus  efficiendi 
illud  opus  quantumcumque  sit  mirabilis,  in 
illo  genere  proprius  sit,  et  quasi  determinatus 
ad  opus  turpe,  non  video  qualiter  possit  di- 
minuere  culpam  :  nam  turpior  est  delectatio, 
quse  oritur  ex  opere  sic  cogitato,  quam  si  sim- 
pliciter  cogitaretur :  neque  potest  quis  tunc 
delectari  de  opere,  utest  mirum  quid,  et  non 
ut  est  malum,  nam  hsec  intellectu  possunt 
praesciendi  aliquo  modo,  et  ideo  si  delectatio 
esset  de  sola  cogitatione,  haberet  id  locum  : 
secus  vero  videtur  si  sit  de  malo  cogitato,  et 
de  re  sub  illo  commodo  cogitata,  quia  modus 
ille  non  potest  deiectare,  nisi  prout  est  aliquid 
ipsius  operis,  neque  parit  delectationem  alte- 
rius  rationis  a  delectatione  ipsius  operis,  et 
ideo  Cajetani  doctrina  non  est  indistincte  pro- 
banda. 

8.  Qruestiuncula  enodatur.  —  Sed  queeres, 
quando  delectatio  de  cogitatione  censenda  sit, 
vel  de  re  cogitata?  Respondeo  ex  effectu  sumi 
aliquod  signum  :  ut  si  ex  tali  delectatione  se- 
quantur  turpes  effectus,  etc,  quod  signumest 
probabile,  non  certum  :  ideo,  ut  D.  Thomas 
ait,  queest.  illa  74,  art.  6,  intentio  et  affectus 
operantis  prsecipue  consideranda  sunt  :  nam 
si  movetur  ad  permanendum  in  illa  cogita- 
tione  ex  bono  motivo,  signum  est  delectatio- 
nem  oriri  ex  sola  cogitatione  :  secus  vero  est, 
si  movetur  ex  turpi  aliqua  occasione ,  vel 
etiam  sine  nlla  causa,  vel  necessitate,  licet  nul- 
lum  etiam  istorum  sit  infallibile  signum,  quia 
res  tota  pendet  ex  voluntate  et  intentione. 

9.  Primum  corollarium  ex  dictis.  —  Ex 
dictis  colligitur  primo  delectationem  quse  se- 
quitur  ex  opere  cogitato,  quod  eo  tempore, 
quo  cogitatur,  est  licitum  cogitanti,  per  se  non 
esse  peccatum  mortale,  quia,  ut  diximus,  de- 
lectatio  et  opus  ejusdem  rationis  sunt  :  unde 
recte  dixit  illa  queest.  74,  Cajetanus,  art.  8, 


DISPUTATIO  V 
conjugem  qui,  vivente  altero  conjuge,  in  ab- 
sentia  tamen  ejus,  delectatur  in  opere  cogitato, 
non  peccare  mortaliter  (licet  Navarrus,  supra 
oppositum  affirmet) ,  patet  ex  dictis,  quia  ille 
actus  cogitatus,  ex  quo  sequitur  delectatio  est 
licitus  huic  conjugi  hoc  tempore ,  nam  est  ac- 
tus  matrimonii :  item  illa  delectatio  in  re  po- 
sita  non  esset  mala  :  tandem  consentire  in  ac- 
tum  illum  hoc  tempore  exercendum  non  est 
peccatum ;  ergo,  etc.  Nec  fundamentum  Na- 
varri  urget ,  scilicet  talem  delectationem  fore 
peccatum  ,  si  alter  conjux  esset  mortuus,  ut 
statim  dicemus ;  ergo  si  est  absens.  Negatur 
enim  consequentia,  quia  non  est  similis  ratio  : 
nam  postquam  per  mortem  est  dissolutum 
matrimonium  moraliter,  mutatur  tota  ratio 
actus  et  delectationis,  quia  mutatur  objectum : 
intelligitur  autem  hoc  per  se  semper,  excluso 
periculo  effusionis,  etc. 

10.  Secundum  corollarium.  —  Secundo  se- 
quitur  delectationem  sumptam  ex  actu,  qui 
per  se  est  peccatum  mortale,  sub  conditione 
tamen  excludente  turpitudinem,  ut  si  esset  li- 
citum,  vel,  si  esset  uxor,  ex  objecto  esse  pecca- 
tum  mortale,  quse  est  communis  sententia. 
Legatur  Cajetanus ,  et  Navarrus  :  et  ratio  est, 
quia  licet  consensus  conditionatus  videatur 
respectu  actus ,  tamen  respectu  delectationis 
est  absolutus.  Patet,  quia  delectatur,  ac  si  po- 
tiretur  re  ipsa ,  et  tamen  hic  et  nunc  illa  de- 
lectatio  est  illicita  sicut  actus  ex  quo  sequitur. 
Confirmatur,  nam  delectatio  non  sequitur, 
nisi  ex  objecto  amato,  et  consecuto,  vel  appre- 
henso,  ut  tradit  D.  Thomas  1,  2,  q.  32,  art.  3; 
ergo,  qui  sic  delectatur,  amat  illud  objectum, 
et  apprehendit  illud  tanquam  consecutum. 
Sed  contra  primo  :  nam  conditionalis  nihil  po- 
nit  in  esse.  Secundo  illa  conditio  addita  prse- 
scindit  malitiam.Tertio  sequeretur  hunc  actum 
esse  malum,  si  non  esset  tempus  Quadragesimce 
comederem  cames.  Respondeo,  siille  consensus 
esset  pura  velleitas,  quse  non  afferret  delecta- 
tionem  similem  illi,  quam  objectumturpehabet 
ex  natura  sua,  non  esset  peccatum  mortale  : 
secus  vero  est,  quando  ad  actum  in  effectu  et  re 
sequitur  delectatio  :  nam  actus  tunc  jam  ponit 
aliquid  turpe  in  esse  ;  ergo  quantum  ad  id  non 
est  pure  conditionalis  :  unde  ad  tertium  nego 
sequelam ,  quia  ille  actus  est  simplex  deside- 
rium  imperfectum. 

1 1 .  Prima  observatio  pro  dictis.  —  Secunda 
observatio.  —  Sunt  tamen  duo  advertenda. 
Primo  esse  differentiam  inter  actiones  natura 
sua  malas,  vel  malas,  quia  prohibitas  :  nam 
in  illis  non  licet  delectari  sub  quacumque  con- 


SECTIO  VII.  567 

ditione,  quia  semper  delectatio  oritur  ex  moti- 
vo  per  se  pravo  :  in  his  vero,  quia  secundum 
se,  vel  honestee,  vel  indifferentes  sunt,  potest 
quis  sine  peccato  mortali  in  illis  sic  considera- 
tis  delectari,  quod  fit,  quando  apprehenduntur, 
ablata  prohibitione.  Secundo  advertendum, 
an  ille  actus ,  vel  delectatio  per  se  sit  capax 
alicujus  motivi  honesti,  licet  fortasse  hic  et 
nunc  cogitanti  non  liceat  in  tali  materia,'ut 
religioso  non  licet  dispensare  pecuniam,  ta- 
men  si  ita  cogitaret,  si  liceret,  et  haberem,  da- 
rem  pauperibus,  et  in  hoc  delectaretur  non 
peccaret,  imo  forte  mereretur,  quiatotaillade- 
lectatioproceditex  motivo  misericordiae,  quod 
per  se  est  honestum  et  licitum ,  et  per  acci- 
dens  est  quod  applicatum  ad  talem  materiam 
non  liceat  huic  personse :  secus  vero  est  quando 
motivum  per  se  est  inhonestum. 

12.  Tertium  corollarium.  —  Tertio  sequitur 
delectari  in  actu,  qui  nunc  est  per  se  malus, 
apprehenso  tamen  prout  in  futuro  tempore 
erit  honestus  esse  ex  genere  suo  mortale,  si 
actus  sit  talis,  ita  Navarrus  supra,  licet  Caje- 
tanus,  tom.  2,  Opuscul.  2,  tractat.  14,  dub.  2, 
oppositum  sentiat,  non  satis  constanter  :  si- 
quidem  est  eadem  ratio  in  hoc,  et  in  actu  con- 
ditionato,  nam  etiam  in  hoc  casu  accipit  quis 
delectationem  hic  et  nunc  sibi  illicitam  sub  illo 
titulo,  actus  futuri  liciti,  sicut  alius  fruebatur 
sub  titulo,  licitce  conditionis. 

13.  Quartum  corollarium. — Quarto  sequitur, 
non  licere  delectari  de  actu  licito  praeterito,  si 
in  prsesenti  statu  jam  est  intrinsece  malus  : 
contrarium  indicat  Cajetanus  in  Summa,  etin 
illo  opusculo.  Et  habet  apparens  fundamen- 
tum,  quia  est  eadem  ratio  de  actii  et  delecta- 
tione  ;  sed  licet  nunc  consentire,  et  approbare 
prseteritum  actum ;  ergo  et  delectari.  Confir- 
matur,  nam  objectum  illius  delectationis  per 
se  bonum  est,  et  differentia  praeteriti,  vel  fu- 
turi  nihil  videtur  referre.  Sed  intelligendum 
est  licitum  quidem  esse  judicio,  et  voluntate 
approbare  prseteritum  actum,  et  veluti  spiri- 
tualiter  gaudere  de  illo  quatenus  est  actus 
justitise,  vel  temperantiae  :  non  est  autem  lici- 
tum  cogitando  illum  actum  delectationem  sen- 
sualem  capere,  et  in  illa  consentire:  quod 
patet  ratione  facta,  quia  ille  actus  in  preesenti 
statu  est  inhonestus  ;  ergo  et  delectatio  quse 
illi  est  conjuncta  quatenus  hoc  tempore  fit: 
unde  potius  eadem  ratio  est  de  delectatione 
ista,  et  de  illa,  quee  est  sub  conditione,  vel  actu 
futuro :  nam  semper  delectatio  illa  est  ejusdem 
rationis  cum  illa,  quse  conjuncta  est  actui 
matrimonii,  cum  tamen  re  vera  hic  et  nunc 


568 


DE  CAUSIS  PROPRIIS  ET  INTERIORIBUS  PECCATORUM. 


non  sit  talis  actus,  sed  potius  fornicationis. 
Confirmatur :  nam  si  quis  vellet  exercere  il- 
lum  actum  hic  et  nunc  secundum  praesentem 
statum,  peccaret  sine  dubio;  ergo  etiamsi 
vult  actu  delectationem  illam  :  et  hoc  tandem 
modo  videtur  Cajetanus  se  exponere,  licet  ob- 
scure.  Neque  obstat  ratio  in  contrarium,  con- 
cedo  enim  esse  eamdem  rationem  de  actu,  et 
delectatione,  si  pro  eodem  tempore  sumatur, 
et  pro  eisdem  circumstantiis,  non  est  autem 
eadem  ratio  de  delectatione  praesenti,  et  actu 
prseterito  :  nam  licet  sola  temporis  successio 
non  efficiat  istam  varietatem  honesti,  vel  tur- 
pis,  tamen  in  diversis  temporibus  potest  objec- 
tum,  vel  circumstantia  variari. 

\k.  Quintum  corollarium. — Quinto sequitur, 
non  esse  licitum  delectari  de  actu  praeterito 
qui  per  se  malus  est,  licet  ex  ignorantia  in- 
vincibili,  vel  alia  ratione  fuerit  commissus  sine 
culpa  :  patet  ex  dictis.  Sed  est  advertenda  dif- 
ferentia  inter  istam  delecfcationem  et  prseee- 
dentem,  nam  quando  actus  prseteritus  est  per 
se  honestus,  licet  postea  consentire  in  illum, 
qnamvis  non  semper  iiceat  delectationem  no- 
vam  ejusdem  rationis  capere :  tamen  quando 
actus  per  se  est  malus,  et  aliunde  excusatur, 
postea  neque  consentire  in  illum  licet,  neque 
velle  illum.  Ita  Palndanus  4,  dist.  8,  qusest.  1, 
et  Adrianus,  qusest.  4,  de  Eucharistia,  et  Soto, 
dist.  12,  queest.  1,  art.  7.  Et  ratio  est,quia  ille 
actus  per  se  est  pravum  objectum,  et  ideo 
nunquam  licet  illum  velle.  Confirmatur,  nam 
ille  actus  prseteritus  excusatur,  quia  fuit  in- 
voluntarius ;  ergo  si  accedat  voluntas,  non  erit 
unde  excusetur.  Videantur  dicta  supra  de  con- 
scientia  erronea . 

15.  Observatio  secunda  pro  dictis. —  Adden- 
dum  est  tamen  primo,  actum  preeteritum  non 
fieri  malum  propter  consensum  habitum,  quia 
nunquam  ille  actus  procedit  a  mala  notitia, 
sed  solum  se  habet  per  modum  objecti;  solus 
ergo  motus  interioris  consensus  peccatum  est. 
Secundo  addendum  est,  quamvis  non  liceat 
gaudere  de  actu  prseterito  secundum  se,  et 
propter  ejus  voluptatem,  licitum  tamen  esse 
gaudere  de  bono  effectu  inde  secuto,  atque 
adeo  de  illo  actu  tantum  ut  fuit  causa  talis  ef- 
fectus,  licet  dicti  auctores  videantur  repugna- 
re,  tamen  in  hoc  convenitD.  Thomas  4,  dist.  9, 
art.  4  et  5,  et  D.  Antouinus,  2  part.,  titulo  6, 
cap.  5,  et  Cajetanus  2,  2,  queest.  154,  art.  5, 
Navarrus,  supra,  Sylvester  et  alii :  ratio  est, 
quia  ille  effectus  potest  esse  secundum  se  ho- 
neste  amabilis ;  ergo  id  quod  est  causa  ejus, 
ut  sic,  potest  honeste  amari,  si  aliunde  non  sit 


turpitudo,  ut  in  proposito  nulla  esse  videtur, 
quia  neque  amatur  talis  actus  per  se,  neque 
delectatio  ejus^nequepraetereain  re  ipsa  male 
vel  inhoneste  fit.  Sed  contra ;  ergo  licebit  de- 
siderare  illum  actum  illo  modo.  Respondeo  per 
se  concedo :  ita  Navarrus,  qui  late  hoc  confir- 
mat,  sed  eadem  ratione  probatur,  quia  ut  sic 
non  est  malum  objectum.  Sed  urgebis:  ergo 
si  licet  desiderare :  ergo  et  procurare.  Respon- 
deo  negando  consequentiam,-  nam  saepe  non 
licet  conari  ad  exequendum  omne  id  quod  li- 
cet  desiderare,  et  ratio  est,  quia  non  quidquid 
possum  pati  ab  alia  causa  sine  peccato,  possum 
egolicite  facere,  unde  interdum  licet  desiderare 
propriam  mortem,  vel  alterius,  et  non  procu- 
rare,  vel  efficere. 

PUNGTUM  n. 
Quando  voluntas  censetur  consentire. 

16.  Consensus  non  est  imperfectus  ex  Irevi 
mora.  —  JPrimum  caput  imperfecti  consensus 
est  imper fecta  advertentia. — Pro  secunda  parte 
qusestionis,  posita  in  fme  n.  i,  quando  scilicet 
judicandum  sit  voluntatem  plene  consentire, 
breviter  advertendum  est,  istum  consensum 
duo  requirere,  advertentiam  intellectus  ple- 
nam  et  perfectam,  et  motum  voluntatis,  et 
quando  ista  duo  conveniunt,  est  non  solum 
plenus,  sed  etiam  directus  consensus  volunta- 
tis,  qui  sufficit,  licet  per  unum  instans  tan- 
tum  duret,  non  est  enim  ex  tempore  perfectio 
consensus  pensanda,  licet  Almainus  supra  op- 
positum  indicet :  nam  licet  sit  verum,  delibe- 
rationem  perfectam  requirere  tempus,  tamen 
posita  jam  debita  advertentia  consensus  fieri 
potest  subito.  Ex  quo  sequitur  ex  duplici  capi- 
te  posse  istum  consensum  non  esse  perfectum : 
primum  est  advertentia  inteilectus  :  et  quidem 
si  advertentia  nulla  omnino  sit,  nullus  quo- 
que  est  consensus  :  atque  adeo  nullum  pecca- 
tum  veniale,  quia  totus  ille  motus  est  natura- 
lis  :  et  licet  duret  per  tempus  aliquod  delecta- 
tio  et  motus  in  sensu  ,  si  tamen  dispositio 
rationis  sit  semper  eadem  nullum  adhuc  est 
peccatum.  Nam,  ut  ait  D.  Thomas,  art.  6,  ad  3, 
delectatio  hsec  non  est  morosa  ratione  tempo- 
ris,  sed  ratione  voluntatis,  idemque  sentiunt 
alii :  et  colligitur  ex  Augustino  12,  de  Trinitat., 
capit.  decimo  secundo  :  si  tamen  advertentia 
sit  aliqua,  imperfecta  tamen,  erit  quidem  ali- 
qualis  consensus,  sednon  qui  sufficiat  adpec- 
catum  mortale. 

17.  Qjiando  intercedat  hcec  imperfectio. — 
Est  autem  difficile  cognoscere  quando  adest 


DISPUTATIO 

advertentia ,  et  tamen  imperfecta,  propter 
quod  Ocham,  quem  Almainus  refert,  nullam 
credidit  esse  advertentiam  rationis  quasi  me- 
diam,  id  est,  quse  sufficiat  ad  veniale,  et  non 
mortale  ;  sed  omnes  theologi  illam  admittunt, 
alias  nullum  esset  peccatum  veniale  ex  sus- 
ceptione  :  potest  autem  explicari,  vel  quia 
tam  naturalis  est  illa  advertentia,  ut  non  ha- 
heat  homo  locum  perfecte  deliberandi ;  vel 
certe,  quia  aliquo  modo  advertit  quid  agat, 
tamen  non  advertit  malitiam  et  turpitudinem  : 
denique  quia  licet  possit  siinpliciter  adverte- 
re_,  tamen  non  cum  pleno  dominio  sui  actus  : 
vide  Cajetanum,  supra,  et  Adrianum,  qusest.  k, 
de  Eucharistia.,  et  Gersonem,  2  part.,  alpha- 
heto  3,  solum  est  notandum  istum  defectum 
advertentiee  in  tantum  excusare,  in  quantum 
ille  est  involuntarius  :  quare  si  illa  inadver- 
tentia  sit  voluntaria,  non  excusabit  :  potest 
autem  esse  voluntaria  vel  in  se,  vel  in  causa, 
ut  quando  quis  scienter  se  exponit  periculo 
morali  patiendi  istos  motus,  qui  mentem  ejus 
raptant,  arbitror  tamen  raro^,  aut  nunquam 
hoc  esse  peccatum  mortale,  nisi  aliquis  directe 
illud  preevideat  et  velit^  quia  non  potest  homo 
tam  a  longe  humano  modo  prsevenire  istas 
motiones  et  inadvertentias.  Vide_,  si  placet,  su- 
pra,  tract.  °2,  disp.  &,  sect.  3. 

48.  Secundum  caput  imperfecti  consensus. 
— An  non  cohibere  appeiitum  sit  consentire per- 
fecte. — Prima  sententia  negans.  —  Secundum 
caput  hujus  imperfecti  consensus  esse  potest, 
postquam  fuit  plena  advertentia  rationis,  in 
quo  dubium  est,  an  posita  ista  advertentia  si 
directe  voluntas  non  consentiat,  censenda  sit 
saltem  indirecte_,  et  virtute  consentire,  si  ve- 
luti  negative  habeat,  et  non  curet  excutere 
delectationem  et  concupiscentiam,  licet  illam 
non  velit.  Prima  sententia  simpliciter  negat 
ibi  esse  consensum  sufficientem  ad  mortale  : 
ratio  est,  quia  tota  hsec  obligatio  oritur  ex 
prsecepto  negativo  non  concupiscendi.  Hoc 
autem  prseceptum  non  obligat  ad  agendum., 
atque  adeo  neque  ad  depellendum  motum  na- 
turalem,  sed  neque  ad  consentiendum.  Con- 
firmatur,  quia  delectatio  appetitus  naturalis 
est,  et  nulli  est  nociva.  Tandem,  quia  alias 
semper  teneretur  homo  expellere  istam  delec- 
tationem  statim,  atque  sentit  illam.,  neque  li- 
ceret  illam  unquam  permittere,  quod  est  fal- 
sum,  et  sequela  patet,  quia  si  illa  obligatio 
oritur  ex  prsecepto  naturali ;  ergo  oppositum 
est  intrinsece  malum,  ita  Henricus,  quodl.  6, 
qusest.  4. 

19.  Secunda  senUntia  indistincte  affirmans. 


V.  SECTIO  VII.  569 

—  Secunda  sententia  contraria  sine  distinc- 
tione  affirmat  ibi  esse  plenum  consensum  mo- 
ralem  indirectum :  ita  D.  Thomas,  etNavarrus, 
etCajetanusindicant,  D.  Thomas.,  i,  %  q.  74, 
art.  1,  ad  3  et  k,  art.  8,  ad  secundum,  et  quses- 
tione  decima  quinta  de  Veritate ,  articulo 
quarto  ad  primum,  Sylvester  et  alii  Summistae, 
et  Adrianus,  supra.  Fundamentum  esse  debet, 
quia  preeceptum  negativum,  quod  prohibet  ac- 
tum  de  se  malum,  non  solum  prohibet  con- 
sentire  in  illum  actum,  sed  etiam  permittere, 
verbi  gratia,  mortem  proximi,  si  possum  im- 
pedire,  ut  si  ab  altero  moveretur  ad  percu- 
tiendum  alterum;  teneretur  non  solum  non 
consentire,  sed  etiam  resistere :  et  eodem  modo 
mulier,  cui  violentia  infertur,  tenetur  resiste- 
re,  si  potest  ;  ergo  similiter,  etc.  ;  ergo  si  non 
faciat,  indirecte  consentit,  et  vult  illam  delec- 
tationem. 

20.  Judicium  dehac  sententia. — Et  haec  sen- 
tentia  vera  est,  si  recte  explicetur  :  nam  ex 
opposita  simpliciter  pr  olata  sequuntur  multa  in- 
commoda.  Sed  primo  addendum  est  intelli- 
gendum  esse  quando  omnino  nullam  diligen- 
tiam  quis  adhibet  ut  excutiat  delectationem  : 
nam  si  aliquam  diligentiam  faciat,  licet  non 
tanta  sit,  quanta  esse  debet,  poterit  consensus 
esse  imperfectus  ratione  diligentiee  imperfec- 
tee  :  quanta  vero  et  qualis  sit  ista  negligentia, 
vix  potest  a  nobis  dici.  Secundo  addendum 
est  non  eodem  modo  teneri  hominem  ad  non 
consentiendum,  et  ad  expellendam  delectatio- 
nem  :  nam  primum  per  se  primo  oritur  ex 
preecepto  negativo  naturali,  non  consentire, 
et  ratio  pro  semper  obligat,  et  ideo  nullo  titu- 
lo  neque  occasione  licet  se  exponere  periculo 
consentiendi.  Secundum  vero  oritur  potius  ex 
affirmativo  preecepto,,  licet  in  negativo  con- 
tento,  et  omnino  non  obligat  pro  semper.  Si- 
mile  est  quod  dixi  agendo  de  voluntario  indi- 
recto. 

21.  Non  repellere  concupiscentiam  absque 
ulla  causa,  est  consentire. — Exponitur  quanta, 
et  qualis  debeat  esse  ista  causa.  —  Unde  sequi- 
tur  tunc  censeri  aliquem  indirecte  consentire, 
quando  sine  justa  causa  non  curat  pellere  de- 
lectationem  illam,  nam  tunc  contemptio  tri- 
buitur  voluntati,  non  necessitati.  Secus  vero 
est  si  ex  rationabili  causa  permittat  id  facere : 
rationabilis  autem  causa  numeratur  duplex, 
prima  si  probabiliter  quis  timeat  eo  magis  esse 
augendam  concupiscentiam  sensus,  quo  ipse 
magis  conetur  ad  illam  expellendam,  colligi- 
tur  ex  D.  Thoma,  2, 2_,  queest.  35,  art.  I,  ad  A, 
et  ratione;   quia  tunc  resistere  potius  esset 


570 


DE  CAUSIS  PROPRHS  ET  INTERIORIBUS  PECCATORUM. 


cooperari.  Addimt  vero  Navarrus  et  Cajetanus 
non  esse  mortale  non  depellere  concupiscen- 
tiam  istam  ex  qnodam  contemptu,  quando 
nullum  est  prorsus  periculum  consensus  vo- 
luntatis,  licet  etiam  speraretur  fore,  ut  depel- 
leret  concupiscentiam,  si  conaretur  :  sed  mihi 
hoc  non  placet :  quia  non  tantum  ratione  pe- 
riculi  consensus,  sed  per  se  quis  tenetur  vitare 
istam  concupiscentiam,  si  facile  potest :  neque 
excusat  dictus  contemptus,  quia  ille  tunc  non 
est  bonus,  quia  est  contra  legem ;  addo  tamen 
illam  causam  vere  non  tam  esse  ad  non  de- 
pellendam  delectationem,  quam  ad  non  de- 
pellendam  tali  modo,  scilicet  positive  agendo, 
et  quasi  resistendo  illi,  nam  negative,  et  quasi 
fugiendo  tenetur  illarn  pellere,  id  est,  revo- 
cando  mentem  ad  alias  cogitationes,  nam  hoc 
semperpotest  prodesse,  et  non  obesse.  Secun- 
da  causa  quse  ab  omnibus  probatur,  est  quan- 
do  ad  depellendam  illam  concupiscentiam 
necessarium  est  omittere  aliquam  actionem 
honestam,  ut  studium  et  confessionem,  etc; 
ablato  enim  periculo  consensus  affirmativum 
prseceptum  non  obligat  cum  tanto  discrimine, 
prsesertim  cum  ille  motus  naturalis  per  se 
non  sit  malus  moraliter.  Confirmatur,  quia 
alias  bomines  deberent  semper  esse  solliciti,  et 
multa  bona  prsetermittere.  Vide  Cajetanum, 
t.  1,  opusc,  tract.  22.  Quanta  vero,  etqnalis 
debeat  esse  utilitas  istius  operationis,  varie  ex- 
plicatur  ab  auctoribus,  et  non  potest  certa 
regula  prsescribi,  solum  sunt  advertenda  duo. 
Primo  considerandum  est,  an  opus  ex  natura 
sua  sit  apTum  natum  ad  excitandam  istam  con- 
cupiscentiam,  nam  tunc  fere  semper  vitandum 
est,  quando  non  est  ingens  utilitas,  vel  neces  - 
sitas.  Vide  Cajetanum,  \erbo  Irderrogatio.  Si 
vero  opus  non  ex  natura  sua  id  habet,  sed  per 
accidens,  raro  tenetur  homo  illud  relinquere 
propter  concupiscentiam  suborituram  ,  quia 
ea  quse  sunt  per  accidens,  proprie  non  cadunt 
sub  lege.  Item,  quia  ssepissime  id  fit  tentatione 
dsemonis,  quiinde  sumit  occasionem  :  nam  non 
solum  quando  honestum  est  opus,  sed  inter- 
dum,  etiamsi  alias  sit  malum,  tamen  utile  ad 
res  humanas,  ut  agere  iter,  etc,  non  tenemur 
illud  omittere,  ne  sequatur  concupiscentia, 
quse  est  communis  sententia.  Advertendum 
secundo,  qualis  sit  concupiscentia,  quse  sequi- 
tur,  nam  quanto  illa  fuerit  gravior,  aut  magis 
consummata,  tanto  majori  studio  excutienda, 
unde  oportebit  interdum  omittere  aliquam  ac- 
tionem,  si  sit  periculum  talis  concupiscentise, 
non  vero  si  sit  minoris,  et  eodem  modo  minori 
culpa  vitanda  sunt  ista,  quando  statim,  et  in 


vigilia  timentur,  quam  si  in  futuro,  et  in  som- 
no  timeantur,  quia  illa  sunt  minus  humana, 
et  minus  certa,  et  minus  periculum  consen- 
tiendi,  quod  in  hac  materia  semper  nonnihil 
timendum  est,  teste  Augustino,  libr.  de  Hones- 
tate  mulierum,  et  Hieronymo,  epistola  ad 
Eustochium,  de  Virginitate. 

SECTIO  VIII. 

An  in  potentiis  exterioribus  sit  peccatum. 

4 .  Hsec  qusestio  expedita  est  supra  ex  dictis 
de  malitia  morali,  tractatu  3,  disp.  10,  et  ideo 
nunc  summatim  ibi  dicta  proponemus.  Prima 
propositio.  Actus  exteriores  per  se  sunt  objec- 
tive  mali,  atque  adeo  peccata  :  licet  hsec  pec- 
cati  denominatio  secundum  usitatum  loquendi 
modum  non  proprie  objectis,  sed  actibus,  ut 
actus  sunt,  tribuatur. 

2.  Secunda  propositio.  Actiones  istse,  ut  a 
propriis  principiis  procedunt,  non  habent  quod 
sint  peccata :  id  probatur,  quia  ut  sic,  non  sunt 
actus  vitii. 

3.  Tertia  propositio.  Istse  actiones  dicendse 
sunt  simplieiter  peccata  quatenus  a  voluntate 
procedunt,  licet  tota  malitia  et  deformitas  sit 
per  denominationem  ad  voluntatem.  Hsec  ul- 
tima  assertionis  pars  constat  satis  ex  superio- 
ribus  :  prior  vero  probatur  ex  communi  modo 
loquendi  Seripturse,  nam  Matth.  5  et  15,  et  ad 
Romanos  6,  et  1,  ad  Corinth.  6,  ad  Gal.  5, 
istse  actiones  vocantur  peccata:  item  ex  defi- 
nitione  Augustini  peccatum  est  dictum,  vel 
factum,  etc,  contra  legem  Dei:  certum  est  au- 
tem  istas  actiones  etiam  esse  lege  prohibitas. 
Confirmatur,  quia  non  tenemur  confiteri  nisi 
peccata,  tenemur  autem  confiteri  istas  actio- 
nes  exteriores.  Tandem  ratio  propria  est,  quia 
istse  actiones  ex  natura  sua  subjiciuntur  vo- 
luntati,  et  procedunt  ab  illa,  et  ideo  ab  illa, 
tanquam  a  forma,  et  principio  denominantur; 
et  hanc  esse  sententiam  divi  Thomse  constat, 
tum  ex  dictis  de  omissione  exteriori,  tum  ex 
his,  quse  ipse  docet  prima  secundse,  qusestione 
octuagesima  prima,  articuio  primo. 

4.  Solum  obstat  quod  idem  divus  Thomas, 
qusest.  74,  art.  2,  ad  3,  dicit  actionem  exte- 
riorem  non  esse  peccatum  etiam  denomina- 
tione  extrinseca,  nam  hoc  dicit  differre  ab  ac- 
tione  appetitus  sensitivi,  cum  tamen  in  nostra 
sententia  nulla  videatur  esse  differentia.  In 
qua  re  Cajetanus  et  Thomistse  valde  labo- 
rant.  Ego  vero  dico  quoad  rem  ipsam,  re  vera 
nullam  esse  differentiam ;  tamen,  utjam  supra 


DISPUTATIO 
iterum  insinuavi,  secundum  appropriationem, 
potest  esse  aliqua  :  nam  quia  appetitus  sensi- 
tivus  a  principio  intrinseco  movetur  in  bonum 
et  malum,  quod  est  proprium  motus  volunta- 
rii :  membra  autem  exteriora  moventur  solum 
ut  organa  queedam,  ideo  peccatum  magis  at- 
tribuitur  appetitui  sensitivo,  quam  exteriori- 
bus  rnerobris,  quod  etiam  ideo  observavit  divus 
Thomas,  ut  etiam  intelligeremus,  quare  in 
appetitu  sensitivo  possunt  esse  actus  vitiosi, 
et  non  in  membris  exterioribus.  Unde  etiam 
constat ,  quomodo  intelligendum  sit,  quod 
supra  dixirnus,  et  D.  Thomas,  art.  2,  omne 
peccatum  esse  actum  immanentem ,  nempe 
ratione  illius  formee,  a  qua  oritur  peccati  de- 
nominatio,  licet  etiam  aliquee  actiones  tran- 
seuntes  poterunt  etiam  denominari  peccata. 

SECTIO  IX. 

An  sit  aliqua  cansa  alia  intrinseca  peccati. 

Causa  interior  peccati  dici  potest,  vel  lato 
modo  omnis  dispositio  peccatoris,  quee  est  oc- 
casio  peccandi :  et  hoc  modo  preeeipue  est  du- 
plex  causa  inter  dictas,  scilicet  ignorantia  et 
passio,  de  quibus  jam  diximus :  alio  modo  po- 
test  sumi  proprie  causa,  quee  directe,  et  per  se 
influit  in  peccatum,  et  hoc  modo  dicenda  sunt 
duo. 

1.  Prima  propositin.  —  Prima  propositio. 
Habitus  etiam  sunt  causa  peccatorum  interna: 
patet,  quia  in  universum  habitus  sunt  causse 
actuum.  Dices,  habitus  minuit  peccatum,  quo- 
modo  ergo  est  causa  ejus  ?  Respondeo  primo 
per  se  non  minuit,  imo  auget,  ut  diximus  su- 
perius.  Secundo  non  solum  augmenti,  sed  to- 
tius  peccati  est  causa  ipse  habitus  simul  cum 
potentia  ;  falsum  est  igitur  quod  assumitur. 

2.  Secunda  propositio.  —  Secunda  proposi- 
tio.  Quatenus  unus  actus  voluntatis  potestesse 
causa  alterius,  fieri  potest,  ut  unum  peccatum 
sit  causaalterius,  ita  D.Thomas  1 ,2,  q.  75,  a.  4, 
ubi  probat,  quia  actus  est  causa  habitus,  deinde 
habitus  est  causa  sequentium  actuum;  ergo  et 
actus  actuum;  quee  ratio  solum  probat  cau- 
salitatem  per  accidens,  nisi  moraliter  expona- 
tur.  Aliter  probatur,  quiaunum  peccatum  po- 
test  esse  causa  alterius  eo  modo,  quo  intentio 
finis  est  causa  electionis  mediorum,  quem  cau- 
sandi  modum  explicat  D.  Thomas  1,  2,  q.  84, 
perquatuor  articulos,  quem  vide. 

3.  Quo  pacto  divitice  dicantur  radix  pecca- 
torum. — Adverte  primo  cum  inquit  appetitum 
divitiarum  esse  causam  et  radicem  omnium 


V.  SECTIO  IX.  571 

peccatorum  ex  Paulo  1,  ad  Timoth.,  ultimo, 
non  esse  necessariam,  sed,  quia  ista  radix  est 
sufficiens  ad  importanda  reliqua  peccata,  vel 
per  modum  pravee  intentionis,  ut  dictum  est, 
et  exponit  Durandus  2,  dist.  24,  queest.  3,  vel 
per  modum  fomenti  et  instrumenti  omnium 
peccatorum,  nam  divitise  sunt  instrumenta  ad 
omnia  vitia,  ut  vult  D.  Thomas;  utroque  enim 
modo  exponitur  a  sanctis  Ambrosio,  ibi  et  Hie- 
ronymo  et  Augustino,  Psalm.  105,  et  Isidoro 
2,  de  Summo  bono,  cap.  4,  et  Bernardo,  ser- 
mone  6,  in  Psalm.  90,  licet  locus  Pauli  alias 
habeat  expositiones.  Secundo  adverte  quod  di- 
vus  Thomas,  eadem  queest.  84,  inquit  super- 
biam  esse  radicem  omniumpeccatorum,  eodem 
prorsus  modo  esse  exponendum,  et  non  quod 
necesse  sit:  ut  inquit  Cajetanus,  in  quolibet 
homine  peccatum  superbiae  esse  primum  quod 
sit  radix  aliorum,.  nam  id  nulla  probabilitate 
dicitur,  neque  quod  referendum  id  sit  ad  pec- 
catum  primi  Angeli,  vel  primi  hommis,  ut  ex- 
ponit  Durandus,  supra,  sed  quia  iste  appetitus 
excellentiee  est  quoddam  vitium,  quod  per  se 
queehbet  alia  vitia  parit,  tum  quia  nullum  est 
temporale  bonum,  quod  non  possit  ad  excel- 
lentiam  aliquo  modo  conferre  ;  tum  quia  ex- 
cellentiaquamdam  preebet facilitatem  ad  trans- 
grediencla  pra^cepta,  quia  non  recognoscit  su- 
periorem.  Ita  docent  sancti  Isidorus,  supra, 
cap.  38,  et  Chrysostomus,  homilia  46,  ad  po- 
pulum.  Tandem  exponit  D.  Thomas,  in  illa 
queest.,  quomodo  numerentur  septem  peccata 
quasi  capita  et  principia  aliorum,  quod  ipse 
bene  declarat,  vide  Gregorium  31,  Moral.,  c.  3, 
et  Cassianum,  collatione  1 . 

DISPUTATIO  VI. 

LE   CAUSA   EXTRINSEGA  PECGATI. 

Vide  auctorem,  lib.  8,  de  Angelis,  cap.  19. — ■ 
Inter  causas  extrinsecas  peccati  de  tribus  pos- 
set  esse  controversia,  homine,  deemone  et 
Deo :  eeeteree  enim  res  cum  naturaliter  tantum 
agant,  ac  bona  sint,  de  se  ad  bonum  provo- 
cant,  licet  interdum  homo  prave  lllis  utatur. 
De  homine  clarum  est,  quomodo  possit  esse 
causa  peccati  alterius,  scilicet  consulendo  et 
preecipiendo,  constat  etiam  quomodo  esse  non 
possit,  scilicet  efficiendo  proprie  peccatum  al- 
terius,  aut  efficaciter,  et  necessario  movendo. 
De  Angelo  malo  etiam  patet  posse  esse  causam 
peccati  hominis,  et  inductione  externa  si  velit, 
et  suggestione  interna :  et  hoc  vel  proxime 
per  seipsum,  vel  remote  per  alium.  Certum 


572 


DE  CAUSA  EXTRINSECA  PECCATI. 


etiam  est  neque  per  se  concurrere  ad  actum 
peccati  in  nobis,  neque  necessitatem  posse 
inferre  ad  peccandum,  de  qua  re  multa  dixi 
in  disputatione  de  ministeriis  Angelorum,  quoe 
propterea  omitto,  csetera  videantur  in  divo 
Thoma.  Sequens  ergo  quaestio  tantum  discu- 
tienda  restat. 

SECTIO-UNICA. 
Utrum  Deus  sit  causa  peccati. 

1 .  Antiquus  error  affirmans.  —  Antiqua  fuit 
hseresis,  quse  hoc  affirmavit,  habuitque  origi- 
nem  a  Simone  Mago,  teste  Vincentio  Liro- 
nense,  in  suo  Monitorio,  et  Clemente  Alexan- 
drino  3,,  Stromat.  Idem  sentit  Marcionus, apud 
Irenseum,  lib.  1,  cap.  29,  Hieronymus,  apud 
Eusebium,  lib.  5,  Historise,  cap.  20,  Manichsei 
apud  Augustinum,  hseresi  46,  et  Priscillianistee, 
contra  quos  Leo,  epistola  93.  Idem  sentiunt 
hujus  temporis  Lutherani,  qui  in  hoc  pejus 
errant,  nam  alii  non  bono  Deo,  sed  malo  tri- 
buebant  peccata,  ipsi  vero  tribuunt  vero  Deo, 
duplici  titulo,  quia  scilicet  hominibus  negat 
auxilia  necessaria  ad  peccandum,  et  occasiones 
offert,  et  cogit  ad  peccatum. 

2.  Ejus  fmdamentum  ex  quadruplici  genere 
locorum  Scripturce.  —  Fundamenta  sumuntur 
ex  variis  locis  Scripturse.  In  primo  genere  sunt 
omnia  illa,  in  quibus  Deus  dicitur  esse  auctor 
generaliter  omnium  nostrorum  operum,  sive 
bona  sint,  sive  mala.  Jerem.  10  :  Scio,  Domi- 
ne,  quia  non  est  in  homine  via  ejus,  Ephes.  1  : 
Qui  operatur  omnia  secundum  consilium  volun- 
taiis  suce;  Psalmo  quadragesimo  tertio  :  Decli- 
nasti  semitas  nostras  a  via  tua,  et  118 :  Inclina 
cor  meum  in  testimonia  tua,  et  non  in  avari- 
tiam,  similia  habentur,  Psalmo  180  et  Matth.  6. 
Secundo  in  Scriptura  nonnulla  peccata  certo 
tribuuntur  Deo.  Psal.  104:  Convertit  cor  eo- 
rum,  ut  odirent  populum  ejus.  Gen.  45 :  Non 
vestro  consilio,  sed  Dei  voluntate  hwc  missus 
sum :  et  cap.  50 :  Numquid  resistere  possumus 
Dei  voluntati?  Actor.  2:  Definito  consilio,  et 
prcescientice  Dei  traditum ,  idem  c.  4.  Tertio, 
sunt  loca,  quibus  Deo  tribuitur  excaacatio  et 
induratio,  de  Pharaone,  Exod.  9,  1  Reg.,  2  de 
filiis  Heli,  Joan.  12,  de  Judeeis,  et  ad  Rom.  4 : 
Quem  vult  indurat,  Psal.  104,  Isai.  63,  Eccle- 
siastici  14  :  Ego  Dominus  decepi,  Job  12  :  Qui 
immutat  corda  principum,  et  decipit  eos :  quse 
loca  tractans  Augustinus  5,  contra  Julianum, 
cap.  7,  ait  Deum  indurare  per  potentiam,  non 
tantum  per  patientiam  expectando.  Quarto, 
sunt  loca  in  quibus  deemones,  qui  inducunt 


homines  ad  peccandum,  dicuntur  instrumenta 
Dei,  et  id  facere  ex  praecepto  Dei,  1  Reg.,  16 
et  18,  et  2  Reg.,  16:  Dominus  prcecepit  ei,  ut 
malediceret,  et  cap.  24,  furor  Domini,  etc, 
commovitque  Davidem,  quod  per  Satanam  fac- 
tum  fuisse  dicitur,  1  Paralip.  1,  et  3  Regum, 
cap.  22  :  Egredere,  et  fac  ita,  decipies;  et  in- 
fra :  Declit  Dominus  spiritum  mendacii  in  ore 
prophetarum,  1,  ad  Timoth.  2:  Mittes  illis 
spiritum  erroris.  Quinto,  utuntur  Augustino, 
prsecipue  est  ille  locus  5,  contra  Julianum,  et 
alius  quem  D.  Thomas  affert,  1,  2,  qusest.  78, 
art.  1,  ad  l,lib.  deGratia  et  lib.  Arbitr.,c.  21, 
ubi  ait  Deum  inclinare  homines  ad  malum, 
indicat  potestative,  et  de  Correptione  et  Gratia, 
cap.  7,dicit  Deum  elegisse  Judam  adeffunden 
dum  sanguinem  suum. 

3.  Primum  argumentum  pro  eodem  errore. 
—  Secundum  argumentum.  —  Tertium  argu-- 
inentum.  —  Quartum  argumentum.  —  Ratio- 
nibus  arguitur  primo.  Deus  concurrit  cum  ho- 
mine,  et  efficit  totum  actum  peccati ;  ergo  est 
causa  peccati :  nam  vel  ratio  peccati  consistit 
in  differentia  positiva,  et  habetur  intentum  : 
vel  in  privatione  consequente,  et  nihilominus 
habetur  intentum  eo  modo  quo  privationis 
potest  esse  causa,  quia  qui  efficit  totam  for- 
mam,  efficit  privationem  necessario  conse- 
quentem,  ut  late  argumentatur  Cajetanus,  in 
illa  qusest.  79,  et  D.  Thomas,  argum.  2,  art.  2. 
Confirmatur,  quia  ipse  homo  non  aliter  efficit 
deformitatem  peccati.  Secuudo,  quia  in  isto 
concursu  Deus  efficit  ut  causa  prima  cum  se- 
cunda;  ergo  non  solum  efficit,  sed  movet  etiam 
voluntatem  hominis  ad  efficiendum,  nam  causa 
secunda  non  agit  nisi  mota  a  prima;  ergo,  etc. 
Tertio,  Deus  non  solum  vult  permittere,  sed 
etiam  vult  fieri  aliqua  peccata,  quia  in  sua 
seternitate  ante  permissionem  omnis  peccati 
vult  multa  quee  non  possunt  fieri  sine  peccato, 
ut  voluit  pati  Christum,  et  mortes  Martyrum, 
et  similia  :  imo  et  multorum  damnatio  signifi- 
catur  in  illo  Proverbiorum  16:  Impium  quoque 
ad  diem  malum,  etc. ;  ergo  necesse  est,  ut  velit 
etiam  peccata:  nam  qui  vult  effectum,  vult 
causam  necessario.  Quarto,  qui  est  causa  causse, 
est  causa  causati,  et  in  moralibus  est  causa 
per  se,  si  prsevidet  effectum  :  sed  Deus  est 
causa  liberi  arbitrii  mutabilis  ad  malum,  et 
prsevidet  fore,  ut  tale  liberum  arbitrium  in- 
fallibiliter  interdum  peccet ;  ergo.  Quinto, 
unum  peccatum  est  pcena  alterius;  ergo  ut 
sic,  potest  Deus  esse  causa  ejus,  juxta  illud  ad 
Romanos  1  :  Tradidit  illos  Deus  in  reprobum 
sensum. 


DISPUTATIO  VI. 

4.  Prima  propositio  de  fide.  —  Prima  pro- 
positio.  Deus  peccare  non  potest,  est  de  fide, 
quam  etiam  Lutherani  non  negant,  et  patet 
Deuteron.  32  :  Deus  fidelis,  et  absgue  ulla  ini- 
guitate  ;Psalmo  144:  Sanctus  in  omnilms  ope- 
ribv.s  suis  ;  Abacuc.  1  :  Mundi  sunt  oculi 
tui,  etc,  et  1,  Joannis  2  :  Peccatum  in  eo  non 
est :  et  ratio  est,  quia  Deus  summum  bonum 
est,  summa  regula  bonitatis,  et  quia  posse  pec- 
care  est  summa  imperfectio.  Vide  Dionysiuin, 
cap.  4,  de  divinis  Nominibus,  et  Augustinum, 
lib.  83,  Quaest.,  quaest.  3,  et  Hieronymum, 
epistola  ad  Ctesiphontem,  et  Damascenum, 
lib.  2,  cap.  29,  D.  Thomam  1,  contra  Gentes, 
cap.  81,  et  1  part.,  quaest.  19,  art.  9. 

5.  Secunda  propositio  bipartita  de  fide.  — 
Secunda  propositio.  Deus  neminem  cogit,  aut 
directe  movet  ad  peccandum.  Est  de  fide,  et 
prima  pars  patet  primo  ex  dictis  de  ratione 
peccati :  nam  si  actio  non  est  libera,  non  est 
peccatum.  Item  si  Deus  infert  necessitatem, 
non  agimus  contra  voluntatem  ejus,  nam  illa 
motio  efficax  Dei  est  per  motionem  absolutam 
ejus,  nam  voluntate  operatur :  neque  potest 
intelligi  voluntatem  absolutam  Dei,  quee  dici- 
tur  beneplacitum,  et  maxime  preevenientem 
nostram  voluntatem  esse  contrariam  voluntati 
nostrse  signi,  id  est,  preecepto  Dei,  alias  simul 
vellet  Deus,  et  efficaciter  nos  compellere  ad 
peccandum,  et  obligare  nos  aduonpeccandum, 
quod  vel  apertam  contradictionem  ponit  in 
Deo,  vel  certe  impiam  quamdam  tentationem 
agendi  cum  hominibus,  ut  dici  posset  cum 
Paulo  ad  Romanos  3  :  Numquid  iniquus  est 
Deus,  qui  infert  iram :  quomodo judicabit  Deus 
liunc  mundum,  et  psalmo  5  .■  Non  Deus  volens 
iniguitatem.  Preeterea  afferri  possunt  hic  om- 
nia,  quee  probant  libertatem  arbitrii,  et  qui- 
bus  supra  ostendimus  esse  in  potestate  homi- 
nis  bene  operari,  et  multa  ex  his  probaiit  etiam 
secundam  partem  conclusionis.  Quee  confirma- 
tur  ex  illo  Jacobi  1 :  Deus  autem  neminem  ten- 
tat,  quod  intelligendum  esse  de  tentatione 
culpee,  non  probationis,  docet  Augustinus,  1.  2, 
de  Consensu  Evangelistarum,  cap.  30,  et  1,  ad 
Corinth.  3,  addit  Paulus  Deum  non  permittere 
nos  tentari  ultra  icl  quod  possumus,  unde  ne- 
que  auxilium  sufficiens  ad  non  peccandum 
negat,  ut  in  materia  de  gratia  late  ostendo,  et 
patet  ex  illis  Scripturis,  quee  voluntati  hominis 
tribuunt  peccata,  et  esse  in  potestate  vitandi 
illa,  numero  14  :  Nolite  rebelles  esse  contra 
Dominum  ;  Jerem.  7 :  Abierunt  in  volunlatibus, 
et  in  pravitaie  cordis  sui  mali,  et  seepe  alibi. 
Denique  tota  conclusio  habetur  Ecclesiast.  15: 


SECTIO  UNICA.  573 

Non  dicas,  ille  me  implanavit :  non  enim  ne- 
cessarii  sunt  ei  homines  impii :  et  infra :  ne- 
mini  mandavit  impie  agere. 

6.  Ratione  arguitur,  quia  ejusdem  rationis 
est  velle  aliquid,  et  movere,  vel  incitare  ad 
illucl ;  sed  Deus  non  vult  peccatum,  nam  hoc 
est  peccare;  ergo  neque  excitat.  Respondent 
heeretici  primo  Deum  velle  pecoatum,  non  ta- 
men  peccare,  quia  non  agit  contra  regulam  et 
legem.  Sed  contra:  nam  hoc  est  negare  Deo 
nomen  peccati,  et  illi  tribuere  turpitudinem 
ejus,  talis  est  enim  voluntas,  quale  est  quod 
amat;  ergo  non  potest  esse  voluntas  amans 
peccatum,  quin  illa  turpis  sit.  Deinde  eodem 
modo  posset  Deus  velle  mentiri,  et  seipsum 
odio  habere :  ideo  ergo  Deus  hoc  non  potest 
velle,  guia  seipsum  negare  non  potest :  Res- 
pondent  aliter,  Deum  non  peccare,  quia  movet 
hominem  ad  ista  propter  bonum  finem  :  sed 
hoc  ineptum  est,  quia  si  objectum  voluntatis 
pravum  sit,  bonus  finis  non  excusat,  neque 
impedit  malitiam  voluntatis,  cum  non  smt  fa- 
cienda  mala  ut  eveniant  bona,  teste  Paulo. 
Tandem  eisdem  rationibus  excusandus  esset 
homo  peccator,  nam  cum  moveatur  a  Deo  qui 
est  ultimus  finis,  illa  actio  non  erit  contra, 
neque  preeter  ultimum  finem,  quia  Deus  omnia 
movet  ad  se  ipsum,  et  actio  instrumenti,  et 
principalis  agentis  ad  eumdem  finem  tendunt : 
nostra  autem  voluntas,  ut  ipsi  dicunt,  dum 
peccat,  est  instrumentum  Dei.  Quod  si  dicant 
hominem  peccare,  quia  prava  intentione  vult, 
quod  Deus  vult  bona :  jam  queeram  de  illa 
prava  intentione,  utrum  sit  vel  a  Deo,  vel  a 
solo  homine;  si  a  solo  homine,  habeo  non 
posse  esse  peccatum,  cum  non  sit  a  Deo;  si  a 
Deo,  jam  ipse  est  auctor  pravse  intentionis, 
artifex  enim  auctor  est,  ut  suum  opus  deterius 
fiat,  juxta  Augustinum,  tract.  53,  in  Joann., 
ubi  loquitur  de  peccato  Judse,  et  lib.  5,  Hypo- 
gnosticon.,  Nazianzenum,  oratione  prima  con- 
tra  Julianum  :  Ejus  providentice  consiliis  non 
ille  ad  malum  excitatus  est,  et  Eusebium,  li- 
bro  6,  de  Preeparatione,  cap.  5 :  Impius  pro- 
fecto  judicabitur,  imo  vero  pessimus  omnium, 
gui  a  creatore  omnium  alios  ad  adulteria,  alios 
ad  alia  vitia  impelli  arbitretur. 

7.  Tertia  propositio  bipartita.  —  Tertia 
propositio.  Deus  omnia  peccata  quee  fiunt^ 
permittit ,  idque  justissime.  Est  de  fide  :  et 
prima  pars  patet,  quia  peccatum  non  posset 
committi  Deo  absolute  nolente  :  nam  ad  ejus 
omntpotentiam  pertinet,  ut  quidquid  absolute 
vult,  fiat ;  ergo,  etc.  Secunda  pars  probatur, 
quia  velle  permittere  peccatum  non  est  aliud, 


574 


DE  CAUSA  EXTRINSECA  PECCATI. 


quamvellehominemkabere  liberum  arbitrium 
et  formalem  usum  ejus,  eo  modo  quo  illi  na- 
turale  est,  non  addendo  illud  donum  quod  illi 
necessarium  est  ut  quis  infallibiliter  non  pec- 
cet,  sed  totum  Jioc  velle,  ut  recte  Augustinus 
ostendit,  lib.  7,  de  libero  Arbitrio,  cap.  5  et  9, 
est  justissimum,  tum  quia  velle  conferre  rebus 
naturales  proprietates,  per  se  bonum  est,  et 
nolle  dare  perfectiones  supernaturales  non  est 
malum,  alias  teneretur  Deus  vel  non  creare 
hominem,  vel  non  sine  supernaturalibus  donis. 
Preeterea  hsec  voluntas  permittendiprseterquam 
quod  ex  objecto  bona  est,  haberepotest  plures 
fines  honestissimos,  et  rectissimos,  qui  omnes 
ad  gloriam  Dei  manifestandum  spectant,  de 
qua  re,  1  part.,  queest.  49  et  22,  latius.  Yidea- 
tur  Augustinus,  in  Enchirid.,  c.  9,  et  de  Bono 
perseverationis,  capite  decimo,  et  ultimo  de  Gi- 
vitate,  cap.  ultimo. 

8.  Quarta  propositio.  —  Quarta  propositio. 
Deus  effective  concurrit  ad  totum  actum  pec-^ 
cati  quatenus  ens,  et  actio  realis  est.  Est  certa, 
et  multis  videtur  de  fide,  quia  Scriptura  dicit 
omnia  fieri,  et  conservari  a  Deo,  Joan.  1  : 
Omnia  per  ipsum  facta  sunt ,  Actorum  14; 
Qui  fecit  ccelum,  et  terram,  et  mare,  et  omnia, 
etc,  ad  Coloss.  1:  ln  ipso  condita  suntuniver- 
sa,  etc,  ad  Hebr.;  Per  quem  fecit  et  scecula: 
et  infra,  Tu,  Domine,  terram  fundasti,  etc, 
sic  sentiunt  theologi  cum  Magistro  et  divo 
Thoma,  in  2,  dist.  37 ;  Augustinus,  libro  de 
Moribus  Manichaeorum,  capite  2,  et  de  Natura 
boni,  cap.  24,  et  12  de  Civitate,  cap.  8,  optime 
Anselmus,  libro  de  casu  DiaboL,  cap.  7,  et  de 
Conceptu  Virginali,  cap.  4.  Ratio  sumitur  ex 
generali  influentia  primse  causse,  et  concursu 
ejus,  de  quo  ahbi  latius  agitur,  contra  Duran- 
dum,  in  2,  dist.  1,  q.  5,  et  dist.  37,  q.  2,  qui 
ausus  est  id  negare.  Vide  disput.  22,  Metaph., 
sect.  1. 

9.  Quinta  propositio  de  fide  ostenditur. — 
Quinta  propositio.  Deus  ita  concurrit  ad  actum 
peccati,  ut  nullo  modo  causa,  vel  auctor  pec- 
cati  consensus  sit.  Est  de  fide,  et  primo  patet 
ex  dictis  secunda  conclusione.  Secundo,  quia 
quidquid  Deus  facit,  bonum  est,  Genes.  1,  et 
Sapientise  11,  NiJiil  odisti  eorum  qu<z  fecisti: 
odit  autem  peccatum,  Sap.  4.  Tertio,  non  ah- 
ter  esset  a  Deo  peccatum,  quam  actus  virtutis, 
contra  Oseee,  perditio  tua  ex  te  Israel.  Quarto 
Scriptura  sacra  tribuit  peccatum  homini,  et 
Dsemoni,  et  negat  Deo,  i,  Joan.  3  :  Qui  facit 
peccatum  ex  diabolo  est,  non  ex  Deo,  Joan.  8  : 
Qui  loquitur  mendacium,  ex  propriis  loquitur: 
et  Sapientise  1 :  Deus  mortem  non  fecit,  scilicet 


quatenus  ex  peccato.  Quinto,  sunt  omnes  illse 
Scripturse,  quibus  dicitur  Deo  displicere  pec- 
cata,  et  severissime  illa  prohibere  et  punire : 
non  est  autem  ipse  auctor  ejus,  cujus  est  ultor, 
ut  dixit  Fulgentius  et  refert  D.  Thomas.  Sexto 
faciunt  illee  Scripturse,  quibus  dicitur  Deum 
velle  salutem  hominum,  et  movere  illos  ad  bo- 
num ;  ergo  non  ad  malum,  quia  omnino  Deus 
esset  sibi  contrarius.  Septimo,  definitur  in  con- 
cilio  Tridentino,  sess.  6,  c  5  et  6,  Arausicano, 
cap.  25,  et  Lateranensi,  sub  Alexandro  III, 
c.  34.  Octavo,  est  communis  Patrum  traditio; 
ita  Basilius,  homil. :  Quod  Deus  non  est  auctor 
malorum,  Chrysostomus,  homilia  87,  in  Joan., 
Hieronymus  4,  contra  haereses,  cap.  48,  Ori- 
genes  3,  de  Principio,  cap.  2,  Hieronymus, 
Ecclesiastici  7,  et  Ezechiel.  5,  Gregorius  29, 
Moralium,  cap.  21,  Ambrosius,  1.  de  Paradiso, 
cap.  15,  et  Psalmo  4,  Augustinus,  lib.  2,  de 
libero  Arbitrio,  cap.  20,  et  lib.  3,  cap,  13  : 
Peccatum  (inquit)  non  potest  Deo  tribui,  nam 
dum  peccatum  vituperatur,  auctor  naturce  lau- 
datur,  propterea  enim  malum  est,  quia  a  Deo 
avertit ,  propterea  Jioc  vituperabile  est ,  quia 
Deus  summum  bonum  est.  Idem,  libro  de  Spi- 
ritu  et  Littera,  cap.  31,  et  lib.  2,  de  Peccato- 
rum  meritis  et  remissione,  cap.  17  et  18.  Nono 
ipse  quoque  philosophi  antiqui  gentiles  hoc 
cognoverunt.  Plato,  libro  2,  de  Republica : 
Malorum  (inquit)  alieni  causam  esse  Deum, 
cum  bonus  sit,  refellendum,  et  omnino  neque 
permittendum  hoc  quandoque  dicere  in  civitate, 
si  bonis  instituta  legibus  civitas  esse  debet: 
plura  refert  Theodoretus,  lib.  6,  de  Affectioni- 
bus  Grsecorum,  Eusebius,  1. 4,  de  Preeparatione, 
cap.  11,  ex  Porphyrio  et  aliis,  et  lib.  6,  cap.  7, 
ex  Homero,  et  lib.  13,  cap.  2,  ex  Timeo  Pla- 
tonis. 

10.  Tandem  arguitur  ratione,  primo  ex 
dictis,  nam  peccare  est  peccatum  committere  : 
ostensum  est  autem  Deum  non  peccare ;  ergo 
neque  peccatum  efficere :  atque  adeo  neque 
esse  causam  ejus.  Confirmatur :  nam  Deus  non 
consulit,  neque  movet  ad  peccandum,  neque 
consentit  ut  quis  operetur  peccatum,  ut  pecca- 
tum  est;  ergo.  Probatur  assumptum,  quia  licet 
Deus  concurrat  cum  causa  deficiente  ad  actum 
peccati,  non  tamen  concurrit  cum  illa  ut  defi- 
ciens  est,  atque  adeo  neque  ut  peccat.  Quod 
sic  amplius  patet,  quia  Dei  concursus  de  se  est 
indifferens,  et  offertur  ad  actus  tam  bonos, 
quam  malos  efficiendos :  et  ex  vi  illius  concur- 
sus  nulla  est  actui  adjuncta  malitia,  et  non  te- 
netur  Deus,  neque  secundum  rectam  rationem 
convenit  non  offerre  homini  illum  concursum 


DISPUTATIO  VI. 
veluti  indifferentem,  ne  illo  male  utatur,  ut 
etiam  ostendimus,  propositione  3 ;  ergo,  etc. 
Simili  enim  modo  etiamsi  unus  homo  pecca- 
tum  alterius  perniittat,  vel  aliquo  modo  quasi 
naturaliter  cooperetur,  veluti  cum  nontenetur 
yitare,  nullo  modo  censetur  causa,  quod  ex  so- 
lutionibus  prinioe,  et  secundse  rationis  magis 
constabit. 

11.  Ad  primum  genus  locorum  Scriptura? 
in  num.  2. — Ad  argumenta  respondetur,  et  ad 
testimonia  SeripturEe  primo  in  genere  retinen- 
da  est  regula  communis  sanctorum,  ut  quando 
aliqua  daemonis,  aut  hominis  improbitns  Deo 
tribuitur,  id  permissive  tantum  explicandum 
sit:  ita  Chrysostomus,  homilia  36,  in  Matth., 
Damascenus,  lib.  4,  cap.  20,  et  Augustinus,  de 
Gratia,  et  libero  Arbitrio,  cap.  23.  Jam  ad  pri- 
mum  genus  testimoniorum.  Respondetur  illis 
posse  probari  qnartam  conclusionem  nostram. 
Secundo  cum  Jeremias  ait :  non  esse  in  homine 
viam  ejus,  id  dicit,  quia  sine  Dei  gratia  non 
potest  gressus  suos  dirigere,  ut  ipse  exponit. 
Pauli  verodistributio  estaccommodata,  omnia 
enim  quae  Deus  operatur,  cousilio  vohmtatis 
suse  operatur  :  peccatum  autem  non  operatur. 
Reliqna  vero  loca  de  permissione  intelligenda 
sunt,  praesertim  de  illa,  quee  continet  speciahs 
auxilii  denegationem,  ut  sancti  interpretantur, 
et  ex  contextibus  clarum  est. 

42.  Ad  secund.um  genus  ibid.  — Ad  secun- 
dum  genus  dicendum  est  cum  Damasceno ,  et 
Augustino,  supra,  permissionem  interdum  in 
Scriptura  dici  actionem,  imo,  et  prseceptum 
nonnunquam ,  quomodo  Christus  Dominus 
quasi  imperans  dicebat  Joannis  2  :  Solvite 
templum  hoc,  id  est,  occidite  me,  et  Matthaei 
23:  Implete  mensuram  patrum  vestrorum  ;  et 
Joannis  13:  Quod  facis,  fac  citius,  cujus  sen- 
sus  est,  ego  paratus  sum  quam  citissime  mori, 
et  quod  in  me  est,  tibi  permittitur  ut  citissime 
id  facias.  Advertendum  est  prseterea  effectum 
bonum  secutum  ex  peccato ,  ssepe  esse  inten- 
tum  a  Deo  per  se,  licet  non  per  se  intendat  il- 
lum  per  hoc  medium  :  videns  tamen  Deus  vo- 
luntatem  hominis  propensam  ad  efficiendum 
id,  quod  ipse  vult  fieri,  permittit ,  eum  pec- 
cando  id  facere,  ex  quo  ipse  elicit  bonum  effec- 
tum,  quem  intendit :  et  hoc  modo  intelligi  po- 
test,  quod  dicitur  voluisse  Deum  venditionem 
Josephi  in  vEgyptum,  sicilicet  quantum  ad  ef- 
feclum  illius  venditionis,  nam,  licet  verba 
ilia,  cap.  51  Geneseos,  aliis  soleant  modis  ex- 
poni,  tamen  hic  videtur  proprius  seiuus,  quod 
patet  ex  verbis  :  Vos  cogitatis  de  me  mala,  sed 
Ueus  vertit  in  bonum  :  et  hoc  modo  interpre- 


SECTIO  UNICA.  575 

tanda  sunt  omnia  testimonia.  quse  pertinent 
ad  mortem  Christi. 

•13.  Ad  tertium  genus  ibid.  —  TJnus  modus 
indurandi  cor.  —  Ad  tertium  eodem  modo  di- 
cendum  est  Deum  per  se  et  directe,  nihil  ope- 
rari  ad  excrecationem  et  obdurationem  homi- 
nis,  quia  directe  exceecare  est  decipere,  indu- 
rare  autem  est  facere  ,  ut  homo  in  peccato 
perseveret ;  alterum  autem  est  contra  verita- 
tem,  alterum  contra  bonitatem  Dei  :  ipse  ergo 
homo  est,  qui  directe,  et  proprie  se  indurat, 
Psalm.  9-i  :  Nolite  obdurare  cordavestra.  Dici- 
tur  autem  Deus  indurare  permissive  duobus 
modis,  primo  non  agendo  aliquid  circa  homi- 
nem  :  et  hoc  non  agere  potest  esse  duplex,  sci- 
licetj  vel  non  punire  peccatorem,  et  cpiasi  li- 
beram  facere  illi  viam  peccandi ,  quod  expli- 
cuit  recte  Origenes  3,  Periarchon,  cap.  i,  ex 
vulgari  hominum  sermone,  nam  cum  filius, 
aut  servus  ex  nimia  patris  aut  domini  indul- 
gentia  insolentior  sit ,  dicitur  illum  perdere, 
et  adducit  illud  Ecclesiastici  30  :  Tunde  latera 
filii  tui,  ne  forte  induret ;  et  ad  Romanos,  2 : 
An  ignoras,  quia  benignitas  Dei  ad  pceniten- 
tiam  te  adducit  ?  Tu  autem  secundum  duritiem 
tuam,  etc.  ;  interdum  vero  non  solum  negat 
flagella,  sed  etiam  specialia  auxilia,  quse  mo- 
raliter  essent  fere  necessaria,  ut  homo  resipis- 
ceret;  ita  Augustinus,  epistola  105,  ad  Sim- 
plic,  capite  2,  et  sermone  88,  et  Hieronymus, 
epistola  ad  Hedibiam.,  queest.  10,  tomo  3,  et 
Gregorius,  11,  Moralium,  cap.  3,  Chrysosto- 
mus,  homilia  3,  ad  Romanos,  utitur  hac  simi- 
litudine  :  qui  in  medio  preelio  relinqueret  in 
manu  inimicorum  quem  liberare  posset,  dici- 
tur  eum  traducere.  Idem  Origines  supra,  et 
homilia  7,  in  lib.  Judicum,  Damascenus,  et 
alii. 

14.  Alter  modus  indurandi  cor. —  Secundus 
modus  indurationis  permissive  est,  quando 
Deus  aliquid  facit  cum  homine  de  se  quidem 
bonum,  et  boua  intentione  factum  a  Deo,  ita 
tamen  ut  prsesciat  Deus  illud  futurum  esse  in 
scandalum  et  occasionem  indurationis ,  et  ex- 
ceecationis  hominis  :  ita  Origines,  supra,  et 
D.  Thomas,  in  Commentariis  ad  Romanos,  9, 
Augustiuus,  Psalmo  104,  et  ibi  Theodoretus 
dicunt  hoc  modo  convertisse  Deum  corda 
^Egyptiorum,  ut  populo  Israel  dedissent  innu- 
mera  :  scilicet  sub  preestando,  ex  quibus  scie- 
bat  fore,  ut  ^Egyptii  sumerent  occasionem 
concipiendi  illud  odium,  et  hoc  modo  exponit 
Augustinus,  in  illo  lib.  5,  contra  Julianum, 
dum  ait  Deum  non  solum  per  patientiam,  sed 
.per  potentiam  indurare,  quia  non  solum  in- 


576  DE  CAUSA  EXTRINSECA  PECCATI. 

durat  tolerando  preecita  peccata,  inquit  Augus- 

tinus ,  sive  deserendo  ,  sive  alio  quocumque 

inexplicabili  modo  :  non  tamen  errando,  ne- 

que  injuste  quidquam  judicando,  vel  temere 

faciendo.  Advertendum  etiam  est  istam  dere- 

lictionem  Dei  nunquam  tantum  esse,  ut  non 

possit  homo,  et  non  consentire  peccatis,  et  ora- 

re,  et  obtinere  auxilium,  ut  resipiscat,  quod 

idem  Augustinus  docet,  libro  de  Prsedestina- 

tione  et  Gratia,  cap.  14,  et  inillis  materiis  cla- 

rius  et  latius  a  nobis  demonstratur.  Aliter  ex- 

ponit  hsec  omnia  D.  Augustinus,  supra  Exod., 

q.  18  :  Ego  inclurabo  (inquit),  id  est,  qiiam  du- 

rum  sit  cor  ejus  demonstraoo,  et  ad  hunc  mo- 

dum  dicitur  Deus  aliquando  decipere  princi- 

pes,  quia  deludit  cogitationes  eorum,  mutan- 

do  scilicet  effectus,  et  efficiendo  ut  res  aliter 

eveniant,  quam  ipsi  putabant. 

15.  An  dlci  queat  Deus  causa  indwationis. 
—  Pars  negativa  magis  placet.  —  Sed  quseret 
quis,  utrum  in  proprietate  sermonis  concedi 
possit  Deum  esse  causam  excsecationis  et  in- 
durationis,  et  an  ita  nobis  sit  loquendum,  nam 
multis  theologis  ita  videtur,  quia  excsecatio  et 
induratio  ex  vi  vocis  pcenam  potius,  quam  cul- 
pam  significant ,  et  quia  includunt  per  se  ali- 
quid  cujus  Deus  est  causa,  et  quod  per  se  in- 
tendit  in  pcenam  culpse,  scilicet  detestationem 
peccatorum  :  tandem  quia  Scriptura  ita  loqui- 
tur.  Ego  tamen  negarem  pottus  esse  utendum 
isto  modo  loquendi,  neque  est  verum  in  rigore 
sermonis,  quia  induratio  duo  requirit,  scilicet 
pravaoa  dispositionem  hominis,  et  destitutio- 
nem  Dei :  Deus  autem  non  est  causa  primse 
conditionis,  quam  prsecipue  significat  indura- 
tio  :  item  ssepe  Deus  negat  speciale  auxilium 
ad  non  peccandum  :  nunquam  tamen  potest 
dici  causa  peccati,  quia  neque  ad  illud  inducit, 
neque  deformitas  peccati  est  ab  ipso  :  sed  in- 
duratio  hsec  importat  etiam  inordinationem, 
quse  non  est  a  Deo  :  sermo  autem  in  Scriptura, 
quando  ita  loquitur ,  magis  est  metaphoricus, 
quam  proprius,  utitur  enim  eo  modo  loquendi 
vel  ad  exaggerandam  iram  Dei  contra  pecoa- 
tores ,  vel  ad  explicandam  necessitatem  divini 
auxilii,  quando  involvitur  homo,  vel  erroribus, 
vel  peccatis,  quod  manifeste  alise  locutiones 
indicant,  in  quibus  Dei  prsevisio  vocatur  actio, 
vel  prseceptum. 

16.  Ad  quartum  genus  in  eod.  n.  i.  —  Ad 
quartum  genus  testimoniorum  eadem  est  res- 
ponsio,  quae  ad  csetera,  scilicet  intelligenda 
esse  permissive,  quod  affirmat  Augustinus, 
cap.  vigesimo-tertio,  de  libero  Arbitrio.  Sed 
quia  dEemones  paratissimi  sunt  ad  decipien- 


dum  et  nocendum,  ideo  ut  explicetur  ejusdem 
efficacise  ,  et  rationis  esse  in  Deo  permittere, 
aut  prsecipere,  et  eis  tanquam  instrumentis 
uti,  ideo  ita  loquitur  Scriptura.  Adverte  etiam 
ssepe  Deum  permittere  hujusmodi  deceptio- 
nem,  et  tentationem  propter  aliquem  effectum, 
quem  revera  vult,  scilicet  propter  alicujus  sup- 
plicium,  vel  mortem  :  et  tunc  in  ordine  ad  ta- 
lem  effectum  dicitur  dsemon  instrumentum 
Dei,  licet  usus  talis  instrumenti  non  sit  positi- 
vus,  sed  permissivus.  Advertendum  est  etiam 
interdum  Deum  permittere,  ut  dsemon  tentet 
in  hac  materia,  et  non  in  alia,  vel  ut  inducat 
tyrannum  ad  inferendum  bellum  huic  genti, 
et  non  illi,  et  tunc  peculiariter  dicitur  Deus 
uti  tyranno,  et  dsemone  tanquam  instrumento 
ad  puniendam  gentem  illam. 

17.  Ad  Augustinum  in  fine  ejusdem,  n.  2. — 
Ad  loca  Augustini.  Ad  primam  patet  ex  dictis : 
ad  tertium,  cum  Augustinus  ait  Deum  elegisse 
Judam,  etc,  sensus  est  elegisse  cui  permitte- 
ret  id  facere.  Secundus  locus  est  difficilior; 
tamen  si  recte  consideretur,  ipse  Augustinus 
se  exponit,  ait  enim  Deum  inclinare  volunta- 
tes  nostras  ad  bonum,  seu  malum  per  Angelos 
bonos  et  malos  :  capite  autem  23,  statim  dicit 
non  uti  Deum  malis  Angelis,  nisi  permittendo ; 
ergo  solum  vult  istam  actionem,  ut  positiva 
est,  esse  a  malo  Angelo  :  tribui  tamen  aliquo 
modo  Deo  quatenus  ipso  permittente,  dsemon 
est  paratissimus  ad  movendum,  et  ita  videtur 
interpretari  Augustinum  D.  Thomas  :  tamen 
illa  locutio  est  interpretanda  ex  aliis  locis,  ne- 
que  est  usurpanda.  Alii  exponunt  Augustinum 
loqui,  quando  voluntas  peccatoris  jam  est  pa- 
rata  ad  peccandum,  nam  tunc  aiunt  posse  mo- 
veri  a  Deo  ad  hoc  potius  peccatum,  quam 
aliud  :  sed  hoc  imprimis  in  re  ipsa  magna  in- 
diget  expositione  :  nam  si  sit  sermo  de  volun- 
tate  parata  in  actu  primo,  nunquam  Deus 
movet,  aut  potest  ita  movere,  ut  latius  statim 
dicam  :  si  de  voluntate  parata  actu  secundo, 
quia  jam  vult,  determinatum  peccatum  facere, 
sic  tunc  poterit  mutari  a  Deo  ab  uno  actus 
malo  in  alium  actum,  ita  tamen  ut  in  ea  mu- 
tatione,  neque  mendacium  aliquod,  vel  consi- 
lium  pravum  intercedat,  et  prseterea  peccatum 
aliud  in  quod  mutatur  :  vel  minus  peccatum 
sit,  vel  non  pejus  :  si  vero  voluntas  sit  deter- 
minata  ad  genus,  vel  speciem  peccati,  nun- 
quam  credo  determinari  a  Deo  ad  individuum 
actum  :  quod  si  forte  id  Deus  potest  facere, 
necessarium  est  ut  determinetur  ad  illud  pec- 
catum,  quod  intra  illud  genus  minimam  mali- 
tiam  contineat  :  unde  colligo  aperte  non  esse 


DISPUTATIO  VI.  SECTIO  UNICA. 


577 


istam  mentem  Augustini,  nam  ille  loquitur  de 
peccato,  quo  movetur  quis  alium  decipiendo, 
et  praeterea  dicit  istam  motionem  esse  in  poe- 
nam  prioris  peccati :  mutare  autem  voluntatern 
ab  actu  priori  ad  minus  malum  non  est  pcena. 
18.  Ad  primum  argumentum  in  num.  3.  — 
Ad  primam  rationem  Nominales  fatentur  in 
rigore  sermonis  posse  concedi  Deum  esse  pec- 
cati  causam,  quia  revera  efficit  quidquid  in 
peccato  est :  negari  tamen  a  nobis  illam  lo- 
cutionem,  ne  videamur  sentire  cum  heereticis. 
Heec  vero  sententia  nihil  differt  fere  ab  heeresi. 
Cajetanus  hoc  loco  concedit  Deum  esse  causam 
mali  rnoralis,  et  consequenter  sentit  malitiam 
esse  differentiam  physicam  actus,  quam  sine 
dubio   Deus  efficit,  negat  tamen  Deum  esse 
causam  peccati,  quia  peccatum,  preeter  mali- 
tiam  moralem  continet  aversionem,  atcpie  adeo 
privativam  deformitatem.  Sed  non  minus  re- 
pugnat  Deo  primum,  quam  secundum,  quia  ■ 
malitia  moralis  opponitur  summse  bonitati  Dei : 
nam  est  contra  ipsam  rectam  rationem ,  et 
ut  malum  culpee  privat  ipsa  bonitate,  nam 
sancti  non  distinguunt,   quoad    hoc   malum 
morale  a  peccato,  et  ideo  simpliciter  negant 
Deum  esse  causam  malse  voluntatis,  ita  etiam 
loquitur  Scriptura.  Alii  respondent  Deum  non 
moraliter  concurrere  ad  actum  peccati,  et  ideo 
non  debere,   neque  posse  dici  causam  ejus, 
nam  effectus  debet  tribui  causee  proportionatse 
et  ideo  effectus  physice  moralis  morali  causee : 
peccatum  autem  quidam  effectus  moralis  est. 
Ita  Cano,  1.  secundo,  de  Locis,  cap.  4,  et  Soto, 
lib.  1  de  Natura  et  Gratia,  cap.  8,  Vega,  lib.  4, 
in  Tridentiuum,  cap.  5.  Sed  non  omnino  satis- 
facit :  nam  cum  Deus  concurrat  ad  actum,  non 
potest  omnino  a  ratione  causse  moralis  excludi. 
Dicendum  ergo  peccatum  ut  sic,  constitui  for- 
maliter  privatione,  ad  quam  Deus  non  influit, 
neque  directe,  ut  constat,  neque  indirecte : 
nam  licet  concurrat  ad  actum,  ex  quo  sequi- 
tur  privatio,  tamen  moraliter  non  censetur 
indirecte  velle  illam,  quia  non  tenetur  con- 
currere  ne  illa  sequatur,  imo  jure  suo,  et  quasi 
munere  primse,  et  universalissimee  causse,  op- 
time  fungitur,  cum  ita  concurrit,  neque  etiam 
physice,  quia  revera  privatio  illa  non  sequitur 
necessario  ex  influxu  Dei,  neque  ex  tota  posi- 
tiva  entitate,  quee  per  illum  efficitur  si  per  se 
consideretur,  nam  tota  illa  esse  potest  in  rerum 
natura  sine  tali  defectu,  ut  patet  ex  dictis  su- 
pra  de  malitia  morali ;  totus  ergo  ille  defectus 
sequitur  ex  proprio    et    peculiari  modo  non 
agendi  causee    secundse  liberoe  et  efficientis, 
ut  divus  Thomas  exponit  exempio  claudica- 

IV. 


tionis,  et  latius  3,  contra  Gentes,  capite  71. 

19.  Cur  Deus  sit  causa  pcence,  et  non  culpce. 
—  Ex  his  sequitur,  quare  simpliciter  Deus  di- 
catur  causa  mali  pcenee,  et  non  culpee,  quod 
esse  de  fide  docet  Augustinus,  libro  de  Heere- 
sibus,  in  63,  et  patet  Isai.,  45,  et  Amos,  tertio, 
et  passim  :  cum  tamen  utrumque  malum  con- 
sistat  in  privatione :  ratio  differentise  est,  quia 
in  malis  pcenee  Deus  per  se  efficit  illas  formas, 
quee  sunt  contrariee  naturee  bono,  etiamsi  con- 
siderentur  prout  a  Deo  fiunt :  et  preeterea  Deus 
intendit  istas  privationes,  quia  bonee  etconsen- 
taneee  rationi  sunt,  queetamen  deficiunt  de  malo 
culpee.VideD.  Thomam,  \  p.,  q.  48,  art.  ultimo. 

20.  Acl  secundum  argumentum  quid  nonnulli 

respondeant.  —  In  explicanda  difficultate  se- 

cundi  argumenti  est  multiplex  sententia,  et 

modus  dicendi  theologorum,  quos  suo  ordine 

referemus,  ut  his  computatis  nostram  statua- 

mus  sententiam.  Thomistee  volunt,  ita  Deum 

concurrere  ad  hunc  actum  et  peccati  malitiam, 

ut  voluntate  sua  moveat  nostram,  et  applicet, 

et  determinet  ad  hoc  hic  et  nunc,  et  hoc  modo 

volendum  solum  propter  argumentum  secun- 

dum  factum,  quibus  in  genere  favere  videtur 

D.  Thomas  \ ,  %  queest.  9,  et  queest.  10,  art.  4, 

et  1  parte,  queest.  93,  art.  1,  et  queest.  3,  de 

Potentia,  art.  7.  Heec  sententia  in  genere  aut 

omnino  tollit  libertatem,  aut  vix  potest  expli- 

cari  libertas,  ut  etiam  Cajetanus,  1,  2,  q.  22, 

art.  4,  fatetur.  Deinde  in  hac  materia  facit 

Deum  causam  peccati,  nam  si  prius  natura, 

quam  nostra  voluntas  se  determinet,  Deus 

movet,  et  applicat  illam  ad  actum  qui  est  pec- 

catum,  revera  Deus  est  auctor  peccati,  quia 

licet  solum  directe  applicet  ad  materiale,  ta- 

men  ex  vi  illius  motionis,  ut  hic  et  nunc  fit  a 

Deo,  necesse  est  voluntatem  exercendo  illum 

actum  peccare.   Ratio    manifesta  differentiee 

ostendit  vim  argumenti,  nam  si  Deus  relinquat 

voluntatem  indifferentem,  voluntas  etiam  de 

se  est  indifferens,  unde  ex  vi  ejus,  ut  volunta- 

tem  preevenit,  neque  peccatum,  neque  actus 

peccati  sequitur.  Si  tamen  Deus  determinet, 

et  applicet  ad  actum  peccati,  jam  concursus 

ejus  per  se  est  determinatus  ad  talem  actum, 

atque  adeo  non  solum  efficit  Deus  actum,  sed 

efficacissime  etiam  efficit,  ut  voluntas  faciat; 

facit  ergo,  ut  peccet. 

21 .  Preeterea  heec  sententia  videtur  dareLu- 
theranis  quidquid  volunt,  nam  ipsi  non  di- 
cunt  Deum  per  se  intendere  malitiam,  neque 
etiam  dicunt  Deum  efficaciter  movere  homi- 
nem,  ut  per  se  et  directe  intendat,  vei  etficiat 
deformitatem  peccati,  nam  ipsi  fatentur  hoc 

37 


578 


non  esse  necessarium  ad  peccandum,  solum 
ergo  dicunt  istam  voluntatem  Dei  preemovere 
nostram  voluntatem,  et  illam  applicare  et  de- 
terminare  ad  actum  peccati,  ut  ex  vi  illius 
motionis  necessarium  sit  voluntatem  operari, 
et  operando  peccare.  Preeterea  si  per  impossi- 
bile  Deus  posset  esse  causa  peccati,  nullo  alio 
modo,  aut  magis  efficaci,  et  convenienti  id 
facere  posset.  Tandem  si  Deus  suo  consilio, 
aut  alio  modo  ex  parte  objecti,  et  intellectus 
moveret  voluntatem  ad  actum  peccati,  verissi- 
me  diceretur  auctor  peccati,  ut  ipsi  etiam  fa- 
tentur,  et  patet  in  deemone  et  homine,  qui 
non  alio  modo  sunt  causee  peccati  alterius ; 
ergo  multo  magis  est  causa,  si  preemoveat,  et 
applicet  efficaciter  voluntatem  ex  parte  ipsius 
potentiee,  nam  heec  est  magis  efficax  motio. 
Preeterea,  si  Deus  movet  voluntatem  illo  modo, 
ut  velit,  verbi  gratia,  mentiri ;  ergo  prius  na- 
tura  valt  Deus  me  velle  mentiri,  quam  ego  id 
velim,  nam  illa  efficax  motio  Dei  non  fit  nisi 
per  absolutam  ejus  voluntatem ;  ergo  non  tan- 
tum  permittit  Deus  me  velle  mentirf,  sed  ef- 
ficaciter  id  vult,  ex  quo  sequitur  tam  esse 
Deum  auctorem  illius  voluntatis,  quam  alte- 
rius  bonee  quod  virtute  est  damnatum  in  Tri- 
dentino,  session.  sexta,  canon.  6. 

22.  Vide  t.  \,  de  Gfratia,  Proleg.  2,  uli 
rnidta  et  erudite  de  scientia  conditionata.  — 
Propter  heec  addunt  quidam  huic  sententise 
Deum  infinita  sua  scientia  preecognoscere  in 
voluntate  nostra,  quid  hic  et  nunc  esset  factu- 
ra,  si  per  se,  et  absque  Dei  concursu  posset  ad 
hoc  vel  illud  agendum  determinari,  et,  propte- 
rea  quandocumque  Deus  determinat  volunta- 
tem  ad  malum  actum  peccati,  prius  preevidet 
voluntatem  ipsam  ita  fore  determinandam,  si 
omnino  ab  alio  non  penderet,  et  ideo  non  Deo, 
sed  peccatori  tribuitur  peccatum,  quia  Deus 
movet  voluntatem  ejus,  prout  illa  nata  est 
moveri.  Hic  modus  non  est  probabilior,  quam 
preecedens,  primo  enim  verum  non  est  Deum 
in  voluntate  ipsa,  ut  aiunt,  preevidere  certum 
et  determinatum  actum  peccati,  quia  preevi- 
dere  effectum  in  causa  est  preevidere  illum  in 
virtute  causee  :  in  virtute  autem  voluntatis 
non  continetur  hic  certus  et  determinatus  ef- 
fectus,  sed  indifferenter  continentur  multi  sim- 
pliciter  possibiles  in  hoc  instanti,  et  positis 
omnibus  requisitis,  alias  causa  non  esset  in- 
differens,  neque  libera  :  sed  hoc  latius  osten- 
ditur  prima  parte.  Tamen  secundo  impossibi- 
lius  est  Deum  cognoscere  in  voluntate  quid 
ipsa  faceret,  si  Dei  concursu  careret,  quia  cum 
illa  conditionahs  pendeat  ex  hypothesi  iinpos- 


DE  CAUSA  EXTRINSECA  PECCATI. 

sibili,  nihil  pOnit  in  voluntate  ipsa :  sicut  ergo 


nunc  in  voluntate  non  est  virtus  ad  agendum 
illo  modo,  ita  neque  in  virtute,  quam  habet, 
nunc  potest  Deus  cognoscere  quid  tunc  ageret : 
et  praeterea  illa  conditionalis  ponens  effectum 
determinatum  peculiari  ratione  non  potest 
vere  cognosci  infallibiliter  in  causa ;  quod  pa- 
tet,  quia  ipsa  conditionalis  non  est  necessaria : 
scilicet  si  homo  per  se  vellet,  hoc  vellet,  quia 
consequens  non  necessario  sequitur  ex  ante- 
cedenti ;  ergo  non  est  cognoscibilis  illa  veritas 
cognitione  certa,  et  in  causa.  Dixi  in  causa  et 
in  votuntate  ipsa,  quia  cognitionem  certam,  et 
infallibilem  futurorum  sub  conditione  in  seip- 
sis  non  nego  etiam  eorum  quse  nullam  cum 
causa  habeant  necessariam  connexionein,  de 
quo  latius  alibi  agendum  :  quamvis  neque  hoc 
etiam  modo  Deus  cognosceret  quid  voluntas 
per  se  et  sine  simultaneo  Dei  concursu  esset 
operatura  :  non  quod  futura  conditionata  non 
cognoscat,  sed  quia  tunc  vohmtas  nihil  esset 
factura,  utpote  destituta  concursu  Dei,  qui 
omnino  requiritur  in  creaturis  ad  operandum, 
et  sine  quo  nec  divinitus  posset  voluntas  ali- 
cjuid  velle.  Tertio  ergo  data  etiam  ista  condi- 
tione  impossibili,  et  scientia  ejus,  non  evitat 
heec  sententia  quin  faciat  Deum  auctorem  pec- 
cati :  nam  homo  non  peccat  propter  hoc  quod 
faceret,  si  permitteretur,  vel  posset  facere,  sed 
propter  id  solum  quod  vere  operatur  libere ; 
atque  adeo  tota  malitia,  vel  bonitas  actus  ejus 
in  Deum  refunditur,  quamvis  heec  sententia 
salvat  libertatem  sub  conditione,  tamen  abso- 
lute  negat.  Confirmatur,  et  explicatur  vis  ar- 
gumenti  hujus  duplici  modo.  Fac  Deum  prse- 
videre  fore  ut  homo  in  hoc  instanti,  si  ratione 
et  libero  arbitrio  utatur,  tale  peccatum  com- 
mittat,  et  vel  ex  ordinatione  Dei,  vel  casu 
accidat  hominem  in  eodem  instanti  sine  usu 
rationis,  et  libertate  eumdem  actum  efficere ; 
in  eo  certe  casu  nullum  esset  talis  hominis 
peccatum.  Simili  ergo  modo  est  in  proposito, 
ut  patebit  consideranti.  E  contra  vero  si  ego 
certissime  aliqua  via  praescirem  fore,  ut  Pe- 
trus  in  hoc  instanti  se  occidat,  ac  propterea 
ego  preeveniam,  et  occidam  eum,  revera  non 
illi,  sed  mihi  est  tribuenda  ejus  mors;  ergo 
simiiiterlicet  preesciretDeus  voluntatemmejm 
sic  fore  determinandam,  si  se  determinaret :  si 
tamen  jam  non  ipsa  se,  sed  Deus  illam  deter- 
minat,  tota  determinatio,  atque  adeo  effectus 
esset  a  Deo,  eo  majori  ratione,  quod  nunc  de 
facto  nunquam  voluntassedeterminaret,juxta 
hanc  sententiam^  quee  procedit  ex  hypothesi 
impossibili. 


DISPUTATIO  VI. 

23.  Vera  responsio  ad  argumentum  in  n.  3. 
—  Dico  ergo  Deum  ita  concurrere  ad  actum 
peccati  cum  voluntate,  ut  ejus  determinatio 
nullo  modo  antecedat  determinationem  volun- 
tatis,  neque  inter  has  duas  voluntates  oportet 
alium  ordinem  intelligere  prseter  hunc,  quia 
voluntas  nostra  a  Deo  habet  omnem  virtutem 
efficiendi,  et  quoad  hoc  influxus  causse  primse 
antecedit  influxum  secundse.  Secundo  Deus 
seterna  sua  vohmtate  decrevit  ita  concurrere 
cum  voluntate  hominis  ,  prout  ipsa  indigeret 
aut  se  vellet  determinare,  et  quoad  hoc  ante- 
cedit  etiam  quodammodo  concursus  Dei  non 
tam  actu  efficiens,  quam  paratus  ad  efficien- 
dum.  Tertio  cum  in  tempore  vohmtas  humana 
se  determinet,  simul  Deus  influit  ex  vi  prioris 
determinationis  in  actum  voluntatis  ;  et  licet 
nonnulli  dicant  prius  natura  voluntatem  de- 
terminare,  quam  Deus  influat,  et  Deum  in- 
fluere,  quia  prsevidet  determinationem  volun- 
tatis  :  tamen  hoc  in  bono  sensu  explicari  de- 
bet  :  nam  cum  voluntatem  determinari  nihil 
aliud  sit,  quam  velle,  et  voluntatis  influxus  et 
volitio  essentialiter  dependeat  ab  inflexu  Dei , 
non  potest  prsecognosci  esse  prius  quam  Deus 
influat :  igitur,  proprie  loquendo,  neque  Deus 
influit,  quia  voluntas  se  determinat,  sed  quia 
ipse  voluit,  et  ita  decrevit  :  quamvis  conditio, 
sine  qua  non  flueret  ad  hunc  actum,  sit  coope- 
ratio  ipsius  voluntatis ;  neque  e  contra  volun- 
tas  se  determinat  quia  Deus  influit,  sed  quia 
potest  et  vult,  quamvis  dependenter  a  divino 
influxu ;  et  hoc  modo  facile  intelligitur  et  li- 
bertas  arbitrii,  et  quomodo  Deus  nullo  modo 
sit  auctor  peccati,  et  in  re  ita  sentiunt  theolo- 
gi  2,  distinction.  37,  quaestion.  1,  Scotus,  Ga- 
briel,  Gregorius,  Almainus,  in  Moralibus,  ca- 
pite  primo,  et  idem  sentiunt  Sancti,  cum  do- 
cent  Deum  non  omnia  in  particulari  prsedefi- 
nire  absoluta  voluntate ,  ne  et  libertatem  tol- 
lat,  et  prsedefiniat  peccatum,  Damascenus , 
lib.  2 ,  cap.  29 ,  Gregorius  Nyssenus,  lib.  7 
Philosophiee,  capite  1,  Theodoretus ,  in  Epi- 
tome  divinorum  decretorum,  capit.  de  Provi- 
dentia,  Origenes  3,  Periarchon.,  cap.  3.  Et 
juxta  hoc  est  explicanda  illa  maxima  aliquo- 
rum  philosophorum  :  Secunda  causa  non  mo- 
veiur  nisi  mota  prima :  sensus  enim  esse  debet, 
id  est,  nisi  prima  causa  prsebente  virtutem,  et 
concurrente. 

2-4.  Instantia  enodatur. — Sed  objicies.  Nam 
si  Deus  non  prsemovet  voluntatem  etiam  ad 
actus  istos,  quomodo  in  Scriptura  dicitur  vo- 
luntas  nostra  instrumentum,  Isai.  40,  compa- 
ratur  securi,  Eccl.  "23,  et  Jer.  18,  comparatur 


SECTIO  UNICA.  579 

luto  in  manu  figuli.  Respondeo  1,  ut  supra 
notavi,  dici  instrumentum,  quia  Deus  ita  or- 
dinat  voluntatem  prsevisam  peccatorisad  suum 
intentum,  ac  si  illam  moveret,  licet  ssepe  non 
utatur  agendo  ,  sed  permittendo.  Secundo, 
quia  tota  virtus  agendi  data  est  a  Deo,  et  nihil 
potest  creatura  efficere  sine  influxu  Dei  quse 
conveniunt  instrumento  :  neque  oportet  meta- 
phoramin  omnibus  esse  similem.Tertio,  indi- 
catur  ssepe  Deum  posse,  et  movere,  si  velit, 
voluntatem  tanquam  instrumentum  ,  sed  hoc 
neque  necessarium  est  ad  actionem  voluntatis, 
neque  cum  fit,  est  ad  malum,  sed  ad  bonum. 

25.  Ad  tertium  argumentum  ibid. — Tertium 
argumentum  inculcat  iterum  difficultatem , 
quomodo  Deus  prsesciat  peccatum  et  prseordi- 
net  effectum  illius;  qua  prsetermissa,  quiaper- 
tinet  ad  primam  partem,  respondeo  Deum 
nunquam  prseordinare  absoluta  voluntate  quse 
secundum  rationem  antecedat,  prsescientiam 
futurorum,  aliquem  effectum,  qui  sine  certo 
aliquo  peccato  esse  non  possit :  ratio  est,  quia 
eadem  est  voluntas  finis,  et  medii  necessarii 
ad  finem  ;  si  ergo  Deus  prseordinaret  finem, 
ad  quem  consequendum  esset  necessarium  pec- 
catum  aliquod  certum,  ut  medium,  eodem 
modo  prseordinaret  peccatum,  alias  vohmtas 
finis  esset  efficax,  et  vohmtas  medii  necessarii 
inefficax,  scilicet  permissiva :  unde  consequen- 
ter  nego  Deum  aliquem  prseordinasse  ad  sup- 
plicium  ante  praevisionem  finalis  peccati  ejus, 
et  sensusillius  loci  Proverb.,  decimo-nono,  non 
est  propterea  Deum  creasse  impium,  ut  illum 
traderet  diei  malo,  sed  Deum  omnia  propter 
se  creasse  :  impium  autem,  ut  impius  est,  ipse 
non  fecit,  sed  ad  diem  malum  destinavit,  et 
hoc  ipsum  propter  semetipsum  fecisse.  Ad 
csetera  dicendum  est  vel  non  esse  talia,  quse 
sine  certo  aliquo  peccato  fieri  non  possunt,  vel 
certe  si  nonnulla  talia  sunt ,  non  esse  prseor- 
dinata  ante  prsevisionem  futurorum  pecca- 
torum. 

26.  Ad  quartum  argumentum  responsio  quo- 
rumdam.  — Ad  quartum  imprimis  multi  theo- 
logi  negant  Deum  esse  causam  potestatis  pec- 
candi,  quomodo  loquitur  D.  Thomas  2,  dist.  4, 
2,  q.  4,  art.  1,  favet  Augustinus,  12,  de  Civi- 
tate,  cap.  4,  et  lib.  2  de  Nuptiis  et  Concupis- 
centia,  cap.  28,  et  in  Enchirid.,  cap.  42,  quia 
potentia  peccandi  duo  includit,  vim  scilicet 
appetendi,  et  defectum,  qui  veluti  formaliter 
complet  ejus  potestatem  ,  ut  supra  diximus  : 
licet  autem  vis  appetendi  sit  a  Deo,  tamen  de- 
fectus  non  videtur  esse  ab  illo,  sed  quasi  a  se 
habet  illum  voluntas  quatenus  ex  nibilo  est, 


580  DE  EFFECTU  ACTCALIS 

et  eodem  modo  loquitur  Scotus  2,  dist.  ultima; 
et  juxta  hanc  sententiam  ad  argumentum  ne- 
gatur  Deum  esse  causam  peccati. 

27.  Responsio  altera.  —  Sed  tamen  hic  mo- 
dus  loquendi  non  placet  Durando  in  eadem  dis- 
tinctione,  q.  2,  etGabrieli,ibid.,Marsilio,qu8est. 
ultima  :  et  eorum  ratio  esse  potest,  quia  po- 
testas  peccandi  non  est  aliud  quam  potestas 
efficiendi  actum  peccati  hic  et  nunc,  et  hoc 
inodo,  et  cum  his  circumstantiis  :  sed  hsec  est 
a  Deo  ;  ergo.  Confirmatur,  nam  cum  Deus  pro- 
ducit  rem  aliquam  per  se,  producit  quidquid 
est  entitatis,  et  perfectionis  in  illa  re,  ex  con- 
sequenti  vero  defectus  naturales  uniuscujusque 
rei :  unde  potestas  ut  res  corrumpatur  a  Deo 
est :  tamen  heec  potestas  non  est  malum  culpse, 
ut  constat  ;  ergo  non  venit  a  Deo  ;  et  de  hoc 
modo  loqui  videntur  Sancti  aliqui  quos  refert 
Magister,  distinctione  quadragesima-quarta,  et 
ita  soivitur  etiam  facile  difficultas  posita,  quia 
licet  Deus  pra^sciat  istam  potestatem,  non  ideo 
id  facit,  ut  ex  ea  sequatur  peccatum,  sed  po- 
tius  ut  resistendo  illi  promereamur  gratiam  et 
gloriam,  et  ideo  simul  cum  hac  potestate  de- 
dit  Deus  homini  lumen  rationis,  et  naturalem 
propensionem  ad  id,  quod  honestum  est,  et 
preeterea  superaddidit  gratiam  ,  et  originalem 
justitiam,  ut  facilius  esset  non  peccare  quam 
deficere :  quod  vero  in  natura  lapsa  infallibiter 
sequatur  peccatum  ex  hac  potestate,  primum 
non  est  ex  defectu  divinee  providentise,  sed  ex 
hominis  culpa,  qui  originalem  amisit  justitiam, 
deinde  licet  Deus  a  principio  hominem  in  puris 
naturalibus  crearet,  ex  quo  foret  certum  ali- 
quando  peccaturum,  non  propterea  esset  pec- 
catum  in  Deum  referendum ,  quia  non  tene- 
tur  Deus  aut  non  condere  creaturas,  aut  prae- 
ternaturales,  vel  spirituales  virtutes  iliis  con- 
ferre  ne  deficiant :  nam  ex  his  Deus  multa  bona 
elicit,  vide  Augustinum,  lib.  de  lib.  Arbit., 
et  Eusebium,  6  de  Praeparatione,  cap.  4. 

28.  Judicium  auctoris  circa  datas  respon- 
siones.  —  Quod  vero  ad  differentiam  attinet 
inter  istas  sententias  de  causapropria  peccandi 
fere  pertinet  ad  modum  loquendi,  et  uterque 
potest  probabiliter  sustineri.  Et  quidem  qua- 
tenus  potentia  peccandi,  preeter  omnem  ra- 
tionem  positivam  potentise  activse,  includit 
quamdam  negationem  perfectionis  omnino 
connaturalem  creaturee,  dici  potest  non  esse  a 
Deo,  quia  illa  negatio  nullam  habet  causam 
efficientem,  et  ita  est  conjuncta  cum  esse  crea- 
turee,  ut  non  possit  creaturam  facere  sine  hoc 
defectu.  Si  tamen  potentia  peccandi  conside- 
retur  veluti  proxime  quatenus  etiam  includit 


PECCATI,  QUI  EST  PQENA. 
carentiam  ejus  auxilii  divini,  quo  fieri  posset, 
ut  talis  defectus  creatura  nunquam  reducere- 
tur  in  actum  :  sic  dici  potest  Deum  per  se,  et 
directe  velle  creaturam  carere  hoc  auxilio^  at- 
que  adeo  posse  peccare,  neque  hoc  est  incon- 

■  venienS;,  quia  objectum  illud  non  est  malum,, 
sed  potius  bonum,  et  potest  habere  optimum 
finem :  verum  est  tamen  Deum  complere  istam 
potestatem  non  agendo,,  seu  potius  subtrahen- 
dO;  et  hoc  moclo  dixerunt  Augustinus.,  de  Na- 
tura  boni,  cap.  40,  et  Anselmus.,  de  libero 
Arbitrio,  posse  peccare  non  esse  posse,  sed  po- 
tius  non  posse. 

29.  Ad  quintum  argumentum.  —  Propter 
quintum  argumentum  Cajetanus,  lib.  2  Re- 
gum^  cap.  12  et  16,  dixitDeum  posse  esse  cau- 
sam  peccati  non  ut  peccatum  est,  sed  ut  est 
pcena  alterius  :  sed  hic  modus  loquendi  in  ri- 
gore  non  est  usurpandus,  quia  simpliciter  est 
falsus.,  nam,  ut  diximus  contra  haereticos,  esse 
causam  peccati  est  intrinsece  malum ;  non  er- 
go  potest  honeste  fieri  propter  ullum  finem ; 
non  ergo  facit  Deus  peccatum,  sed  permittit  in 
pcenam  prsecedentis  ad  eum  modum,  quo  su- 
pra  de  induratione  diximus  :  quid  vero  sit  in 
peccato  subsequenti,  pcena  prsecedentis,  dice- 
tur,  disputatione  seqlienti. 

DISPUTATIO  VII. 

DE   EFFEGTU   AGTUAIIS   PECCATI,    QUI  EST   PCENA. 

Divus  Thomas  1 ,  2,  qucestione  octuagesima- 
quinta,  communiter  disputat  de  effectu  origi- 
nalis  et  actualis  peccati :  sed  ut  materiam  de 
actuali  peccato  absolvamus,  explicandi  sunt 
prius  a  nobis  proprii  effectus  ejus :  postea  vero 
dicemus  quae  sunt  propria  originahs  peccati. 
In  actuali  ergo  peccato  duo  sunt,  positivus  ac- 
tus  et  maiitia :  ratione  actus  habet  unum  ef- 
fectum,  scilicet  habitum  inclinantem  ad  similes 
actus,  de  quo  infra  forte  dicemus :  ex  hoc  ta- 
men  sequitur  eam  faciiitatem  et  propensionem, 
quam  voluntas  habet  innatam  ad  prosequen- 
clum  honestum,  peccatis  diminui,  seu  potius 
im  pediri,  non  quod  illa  in  se  minor  fiat,  aut 
reinittatur,  sed  quia  propter  adjunctum  habi- 
tum  sit  minus  idonea,  et  apta  ad  bonas  ac- 
tiones  proprias,  et  hoc  modo  diminutio,  vel 
corruptio  boni  naturse  inter  peccati  effectus 
numerantur,  juxta  illud  Psalm.  17  :  Corrupti 
sunt,  etc.  Et  hac  de  causa  hoc  naturee  bonum, 
ut  divus  Thomas  advertit,  nunquam  tollitur 
omnino  per  peccatum,  quia  non  per  ablatio- 
nem,  sed  per  additionem  minuitur,  propterea 


DISPTJTATIO 
dixi  potius  impediri,  et  habitus,  quantumvis 
augeantur,  nunquam  per  se  loquendo,  ever- 
tunt  rationis  usum,  neque  tollunt  naturam 
libertatis  et  voluntatis :  ex  quo  etiam  sequitur 
istum  effectum  proprie  non  uno,  vel  altero 
peccato  fieri,   quia  unus  actus  non  generat 
habitum,  vel  adeo  imperfectum,  ut  moraliter 
censeatur  nibil  impedire :   constat   etiam  ex 
dictis  buuc  effectum  non  fieri  peccato  omissio- 
nis  per  se,  sed  solum  ut  includit  aliquem  ac- 
tum,  quse  omnia  facilia  sunt,  licet  Durandus  2, 
distinct.  34,  qusest.  4,  in  nonnullis  contradi- 
cat,  magis  de  nomine,  quam  de  re  disputans : 
lege  Cajetanum,  citato  loco.  Posteriori  ratione, 
scilicet  ratione  malitise,   tribuuntur   peccato 
multi  effectus,  licet  eos  non  physice,  sed  mo- 
rali  modo  efficiat,  scilicet  aversio  a  Deo,  et  of- 
fensio  Dei,  macula  animse,  et  reatus  pcense,  et 
poena  ipsa  :  tamen  aversio,  si  actualis  sit,  non 
est  effectus,  sed  potius  ipsa  forma  peccati :  si 
vero  sit  habitualis,  eadem  est  cum  macula  et 
peccato  habituali,  et  idem  fere  est  de  offen- 
sione,  ut  statim  dicam  :  et  ad  bunc  etiam  ef- 
fectum  revocatur  alius,  quem  divus  Thoinas, 
qusest.  illa  85,  art.  4,  numerat,  scilicet  priva- 
tio  modi  speciei  et  ordinis,  nam  quatenus  pri- 
vatio  istarum  rerum  est  in  actu  ipso  pertinet 
ad   formale   peccatum,    quatenus  vero  velut 
habitualiter  manet  in  operante,  pertinet  ad 
peccatum  babituale,  et  privationem  gratise  : 
quare  de  duplici  tantum  effectu  dicendum  su- 
perest,  scilicet  macula,  quse  fere  nibil  distin- 
guitur  ab  habituali  peccato  de  quo  infra  et 
pcena  de  qua  jam  dico. 

SECTIO  I. 

Utrum  pgena,  et  pcence  reatus  sit  proprius  ef- 
fectus  peccati  ejus  qui  punitur. 

1 .  Poena  proprie  qnid.  —  Suppono  pcenam 
proprie  esse  incommodum  aliquod  naturse,  vel 
voluntati  contrarium,  quo  possit  malum  cul- 
pee  vindicari,  et  aliquo  modo  earatione  sit 
inflictum  :  nam  licet  omne  malum  quod  non 
est  culpa  in  rationali  creatura,  habeat  ratio- 
nem  pcense,  ut  indicat  D.  Tbomas,  1  parte, 
qusest.  48,  tamen  proprie  non  haberet  ratio  - 
nem  pcense,  nisi  respiceret  culpam,  ut  dicit 
Augustinus,  1  Retractationum,  c.  9,  licet  Ga- 
briel  2,  distinct.  76,  alio  modo  loquatur,  sed 
non  recte,  nam  mala,  et  effectus  naturales, 
qui  reperiuntur  in  brutis,  non  alia  ratione  non 
vocantur  pcense,  nisi  quia  non  sunt  propter 
culpam.  Heec  autem  pcena  interdum  ordinatur 


VII.  SECTIO  I.  581 

non  solum  ad  vindictam  peccati,  sed  etiam  ad 
medelam  peccatoris,  et  hanc  D.  Thomas,  1,  2, 
quaest.  87,  art.  7,  non  vult  vocari  pcenarn  sim- 
pliciter,  sed  medicinalem  :  idem  D.  Thomas 
in  id  Joan.  9  :  Neque  hic  peccavit,  neque  pa- 
rentes  ejus,  sed  ut  manifestentur  opera  Dei  in 
illo. 

2.  Primapropositio. — Prima  propositio.Om- 
nis  culpa  digna  est  aliqua  poena ,  et  boc  modo 
pcena  et  ejus  reatus  est  effectus  culpse.  Est 
conclusio  de  fide,  ad  Romanos,  2  :  Tribula- 
tio ,  et  angustice  in  omnem  animam  hominis 
operantis  malum;  Matth.  25,  Ibunt  hi  in  sup- 
plicium  ceternum,  etc.  Ratio  ex  D.  Thoma, 
q.  87,  a.  1,  est,  quia  ad  potestatem  superioris 
pertinet  vindicare  et  cohibere  peccatum  ;  ergo 
quipeccat  boc  ipso  subditur  tali  potestati.  Vide 
Augustinum,  1  Confessionum,  cap.  1,  2.  Ad- 
verte  autem  reatum  pcense  vocari  a  theologis 
illud  debitum  vel  obligationem  ad  pcenam, 
quse  ex  peccato  nascitur,  de  quo  D.  Thomas  et 
alii,  2,  distinctione  41,  q.  l,et  in distinctione  14, 
quEest.  1. 

3.  Obligatio  ad  pcenam  duplex. — Reatus 
quid.  —  Duobus  autem  modis  potest  aliquis 
obligari  ad  pcenam,  uno  modo  non  voluntarie, 
sed  solum  ratione  culpae  :  secundo  propria  vo- 
luntate,  et  sine  culpa,  ut  cum  quis  vult  satis- 
facere  pro  alio.  Hsec  secunda  obligatio  non  di- 
citur  proprie  reatus,  nam  Christus  non  fuit 
simpliciter  reus  poenee,  licet  fuerit  debitor,  ut 
fidejussor.  Quare  D.  Tbomas  pcenam  respon- 
dentem  priori  obligationi  vocat  poenam  sim- 
pliciter,  quia  omnino  est  involuntaria,  alteram 
verocum  addito  solum,  nempe  satisfactoriam. 
Es  quo  etiam  colligitur  reatum  pcense  non  esse 
idem,  quod  est  culpa,  formaliter  loquendo, 
quia  culpa  consistit  in  voluntaria  deordina- 
tione  ab  ultimo  fine,  non  sic  reatus  pcense  sal- 
tem  temporalis,  secundum  fidem  definitam  in 
Tridentino,  sess.  6,  capit.  24,  et  canone  2,  et 
sess.  6,  cap.  1.  Quod  si  quseras  quidin  reipsa 
sit  iste  reatus,  respondeo  non  esse  accidens 
aliquod  quasi  physicum,  quod  inhsereat  in  illo 
qui  peccavit,  sed  solum  morale  debitum,  quod 
quis  peccando  contraxit,  quod  nihil  aliud  est, 
quam  ratione  offensae  commissse  aliquem  pos- 
se  secundum  rectam  rationem  puniri :  unde  ex 
parte  Dei,  vel  judicis,  importat  jus  quoddam 
morale,  quod  acquirit  ad  vindictam  de  pecca- 
tore  sumendam  :  et  hac  peculiari  ratione  solet 
dici  peccatum  offensa,  quatenus  ex  se  babet 
provocare  Deum  ad  justam  iram.  Videatur 
D.  Thomas,  in  4,  d.  19. 

4.  Objectio  contra  explicationem  reatus.  — 


582  DE  EFFECTU  ACTUALIS 

Sed  objicies  reatum  poenee  non  esse  quid  dis- 
tinctum  a  culpa,  nam  per  ipsam  culpam  est 
homo  dignus  pcena,  et  confirmatur,  nam  rea- 
tus  pcense  est  quoddam  malum,  ut  patet  ex 
D.  Thoina,  1,  2,  q.  85,  art.  i ,  et  2,  et  non  est 
poena  ipsa  ;  ergo  est  culpa.  Unde  D.  Diony- 
sius,  4,  cap.  de  divinis  Nominibus  :  Puniri 
non  est  malum,  sed  fieri  pcena  dignum,  quod  de 
malo  culpae  necessario  est  intelligendum.  Res- 
pondeo  hominem  esse  dignum  pcena  pro  cul- 
pa  tanquam  per  radicem,  et  ideo  esse  dignum 
pcena,  vocatur  a  Dionysio  malum  culpce,  non 
in  se,  sed  in  radice,  quocirca  hic  reatus  est 
quid  medium  inter  culpam  et  pcenam,  et  ad 
illam  revocatur,  nam  ex  parte  termini  perti- 
net  ad  pcenam,  ex  parte  vero  judicis  ad  cul- 
pam ;  magis  vero  videtur  pertinere  ad  culpam; 
quia  revera  antecedit  pcenam,  et  inseparabili- 
ter  conjungitur  cum  eulpa,  unde  proprie  fieri 
a  Deo  non  potest,  sicut  neque  culpa. 

5.  Secunda  proposilio.  —  Secunda  proposi- 
tio.  Pcena  medicinalis  infligi  potestsine  culpa. 
Estcommunis.  Probatur  Joan .  9  de  pcena  coeci- 
tatis :  Neque  hic  peccavit,  nec  parentes  ejus. 
Jacob  1  :  Beatus  vir  qui  su/fert  tentationem, 
etc,  et  ex  Patribus,  quos  refert  Magister,  in  4, 
dist.  45,  etratio  est,  quiareveranonestpcena, 
sed  medicina,  quse  majus  affert  bonuni,  quam 
incommodum. 

6.  Dubium  insurgens. — Sedquseres,  an  haec 
medicinalis  poena  consistat  semper  in  priva- 
tione  bonorum  fortunee,  vel  eorporis,  an  etiam 
in  privatione  bonorum  spiritualium,  et  auxilii 
divini :  Divus  enim  Thomas  simpliciter  negat 
hujusmodi  spiritualem  pcenam  infligi  tanquam 
medicinam,  quia  maximum  bonum  hominis 
consistit  in  influxu  virtutum,  et  in  unione  ad 
Deum ;  ergo  privari  his  est  maximum  rnalum, 
non  ergo  potest  esse  medicina.  Contra  vero 
est,  quia  seepe  Deus  negat  peculiare  auxilium, 
et  protectionem  permittendo  labi  in  pecca- 
tum,  ut  ferventius  quis  resurgat.  Respondeo 
primo,  per  se  et  ex  vi  hujus  mali,  et  privatio- 
nis  magis  impeditur  homo,  quam  juvetur  ad 
profectum  virtutis,  et  ideo  per  se  hsec  non  vo- 
catur  medicinalis  poena,  licet  ex  misericordia 
et  potentia  Dei  possit  converti  in  majus  bo- 
num ,  unde  secundo  crediderim  nunquam 
Deum  uti  ista»medicina,  nisi  prius  homo  aut 
negligenter,  aut  vero  superbe  divinis  utatur 
donis,  quia  cum  per  se  afferat  maximum  ma- 
lum,  non  est  ex  his  medicinis,  quse  sine  prae- 
cedenti  culpa  adhibentur. 

7.  Tertia  propositio.  —  Tertia  propositio. 
Poena  satisfactoria   necessano   supponit  cul- 


PECCATI,  QUI  EST  PQENA. 
pam,  non  tamen  semper  in  eo,  qui  pcenas 
luit.  Prima  pars  constat,  quia  satisfactio  non 
habet  locum  nisi  ubi  prsecessit  injuria.  Secun- 
da  vero  pars  est  de  fide,  et  patet  in  Ghristo,  et 
in  justis  etiam,  qui  pro  aliis  satisfacere  pos- 
sunt,  ad  Ephesios  et  ad  Colossenses,  1  :  In  quo 
Jiaoemus  redemptionem  per  sanguinem  ejus  re- 
missionem  peccatorum :  etinTrid.,  sess.  44, 
cap.  8.  Ratio  sumiturexconjunctione  charita- 
tis,  ex  qua  efficitur,  ut  omnes  justi  conficiant 
unum  corpus,  juxta  Paulum  2,  Corinth.  12,  et 
ad  Ephes.  4,  de  qua  re  alibi  late  dixi. 

8.  Quartapropositio. — Quarta  propositio. 
Pcena  simpliciter  semper  est  effectus  alicujus 
culpae.  Est  etiam  communis  theologorum  :  et 
fere  patet  ex  dictis,  quia  poena  et  culpa  corre- 
lativa  sunt.  Coniirmatur,  quia  omne  opus  Dei 
est  misericordia,  et  veritas,  et  ideo  nunquam 
infert  homini  malum,  nisi  vel  ob  majus  bo- 
num  ejus,  quod  est  misericordia,  vel  in  vin- 
dictam  culpae,  quod  est  justitia.  Contrarium 
sentit  Durandus  2,  dist.  36,  quo3st.  3,  quia 
parvuli  sine  actuali  peccato  patiuntur  pcenas 
sensus ,  quae  non  debentur  etiam  originaii 
peccato  :  videmus  etiam  homines  sine  culpa 
affici  gravissimis  pcenis,  etiam  per  injuriam 
a  pravis  hominibus.  Respondeo  non  agerenos 
de  poenalitatibus,  quse  quasi  necessario  conse- 
quuntur  naturam  humanam,  nam  hge  ssepe  ex 
originali  peccato  trahunt  originem,  ut  infra 
dicam ;  sed  loquimur  de  his  pcenis,  quas  Deus 
infligit,  et  has  si  non  sunt  medicinse,  semper 
sunt  propter  culpam.  Sed  quid  de  judicio  hu- 
mano?  Nam  contingitinterdum  ut  lex  humana 
obliget  ad  poenam  sine  culpa.  Respondeo  eam 
tunc  non  obligare  hominem  ad  pcenam  ex  me- 
rito  suse  actionis,  sed  ex  potestate  superioris, 
qui  ob  commodum  reipublicce  id  potest  prse- 
cipere  :  nam  tunc  illa  proprie,  et  in  rigore 
non  est  pcena,  sed  veluti  tributum,  aut  impo- 
sitio  quaedam  sub  tali  conditione.  Vide  D. 
Thomam,  2,  2,  q.  136,  art.  9. 

9.  Quinta  propositio.  —  Quinta  propositio. 
Spiritualis  poena  nunquam  imponitur  sine 
propria  culpa  ejus  qui  punitur.  Est  communis, 
et  habet  verum  tam  in  judicio  humano,  quam 
in  divino,  et  in  prsesenti  vita  et  futura,  et  hoc 
modo  ssepe  Scriptura  dicit  unumquemque  re- 
cepturum  juxta  opera  sua  :  et  Deum  neminem 
deserere,  quod  est  spiritualiter  punire ,  nisi 
prius  deseretur  ab  ipso  :  imo  aliqui  theologi 
putant  de  potentia  absoluta  fieri  non  posse  ut 
aliquis  puniatur  poena,  preecipue  eeterna,  nisi 
ob  propriam  culpam,  quod  indicat  Scotus  2, 
dist.  41,  q.  1,  Marsilius,  q.  46,  et  Ekius,  cen- 


DISPUTATIO 
turia  6,  quod  verum  est  quasi  formaliter,  et 
relative  loquendo  de  poena :  negandum  tamen 
Deum  non  posse,  quatenus  supremus  Domi- 
nus  est,  sine  culpa  inferre  homini  totum  illud 
nialum,  quod  Gregorius,  Gabriel,  et  alii  do- 
cent,  dist.  41,  et  videri  potest  Boetius  4,  de 
Consolatione ,  prosa  5.  De  judicio  humano 
etiam  est  res  manifesta,  nam  hoc  ut  sit  rec- 
tum,  debet  esse  conforme  divino,  etquia  bona 
spiritualia  maxima  sunt,  et  personalia,  docet 
hocPontifex,  c.  Qucesitum,  Extra.  de  His  quce 
fiunt  a  majori  parte  capituli. 

10.  Sexta  propositio  qua  duce  sententice  Pa- 
trum  concordantur.  —  Una  sententia.  —  Sexta 
propositio.  Etiam  poena  corporis,  et  quselibet 
alia,  non  infiigitur  a  Deo,  nisi  in  eo  qui  puni- 
tur,  sit  sufficiens  culpa,  et  meritum  illius  pce- 
nee,  licet  interdum  simul  infligenda  ista  pcena, 
respiciat  Deus  ad  aliena  peccata.  Ista  conclu- 
sione  reducuntur  in  concordiam  duee  senten- 
tise  Patrum ,  quas  late  disputat  Adrianus  , 
quodlibeto  12.  Prima  affirmat  Deum  saepe  pu- 
nire  homines  ob  aliena  peccata,  ex  illo  Exod. 
20  :  Ego  Deus  zelotes  visitans  peccata  patrum 
in  filios.  Filius  punitur  propter  patrem,  et 
populus  propter  peccatum  principis,  et  ssepe 
Deus  jubet  occidi  indifferenter  omnes  homi- 
nes  alicujus  totiusreipublicse,  vel  civitatis,  in 
quibussunt  multi  parvuli,  et  forte  justi,  Genes. 
1  et  19;  Regum  2,  cap.  22  et  34.  Unde  Au> 
gustinus,  libro  QiiEestionum  in  Josue,  qusest.  8 
et  9,  exponens  illud  Deuteronom .  24 :  Non  occi- 
detur  filius  pro  patre,  dicit  intelligendum  esse 
ab  homine,  nam  Deus,  inquit,  saepe  id  facit, 
quod  late  etiam  prosequitur  6,  contra  Julia- 
num,  cap.  18  et  seq.,  indicat  Gregorius,  15 
Moralium,  cap.  34,  Eusebius,  lib.  12,  de  Prce- 
paratione,  cap.  25,  et  sentiunt  hoc  multi  cum 
Magistro  2,  dist.  36.  Et  ratio  esse  potest,  quia 
propter  conjunctionem  naturalem,  quse  est  in- 
ter  patrem  et  filium,  vel  civilem,  quse  est  inter 
partes  ejusdem  civitatis  inter  se  et  cum  prin- 
cipe,  pcena  unius  ad  alterum  derivatur. 

11.  Altera  sententia.  —  Secunda  vero  sen- 
tentia  simpliciter  negat  Deum  punire  aliquem 
nisi  ob  propriam  culpam,  exilloExod.  18: 
Anima  quce peccaverit  ipsa  morietur.  Quse  loca 
D.  Augustinus,  lib.  6,  contra  Julianum,  c.  12, 
dicit  esse  intelligenda  de  tempore  gratise,  nam 
antea  patiebantur  fdii  ob  peccatum  patris,  quia 
justi  detinebantur  ab  ingressu  cceli  ob  pecca- 
tum  primi  parentis  ;  sed  lioc  non  est  proprie 
dictum,  alias  etiam  nunc  parvuli  privarentur 
beatitudine  ob  peccatum  parentum,  quod  ipse 
damnat  tauquam  Pelagianum,.  libr.  A,  contra 


YII.  SECTIO  I.  583 

duas  epistolas  Pelag.,  cap.  A,  ubi  etiam  di- 
citur  fuisse  proprium,  Christum  occisum  ob 
peccatum  alienum  ,  et  Pelagianos  auferre 
Christo  istam  prserogativam.  Prseterea  Eze- 
chiel  aperte  loquitur  de  tempore  legis  anti- 
quse,  et  ita  intelligit  Hieronymus,  ibi,  et  Gre- 
gorius,  supra,  et  Anselmus,  de  Conceptu  Vir- 
ginali,  cap.  25,  et  Chrysostomus,  homilia  25, 
in  Genes.  Qui  omnes  tenent  istam  sententiam 
et  exponunt  filios  puniri  usque  ad  quartam 
generationem,  quia  frequentius  contingit  us- 
que  ad  illam  filios  imitari  parentes  :  consentit 
etiam  Augustinus  ,  lib.  contra  Adimantum, 
discipulum  Manichsei,  cap.  7,  licet  aliter  in- 
terpretetur,  quatuor  generationes,  id  est,  qua- 
tuor  eetates  ab  Abrahamo  :  idem  psalm.  108. 
Confirmatur :  nam  Scriptura  dicit  Deum  non 
punirejustos  cum  impiis,  Genesis  18,  Jere- 
miae  18,  et  Malachise  3,  Ecclesiastici  33,  et 
hanc  sententiam  videtur  magis  sequi  D.  Tho- 
mas :  ratio  esse  potest ,  quia  hoc  est  magis 
consonum  benignitati  et  justitise  divinse,  et 
ipsi  rationi  culpse,  nam  cum  illa  sit  radix  pce- 
nse  non  videtur  conveniens,  ut  ubi  culpa  non 
est,  sit  pcena. 

12.  Quomodo  concordentnr  dictce  sententid?. 
—  Istee,  inquam,  sententiae  ex  nostra  conclu- 
sione  videntur  ita  conciliari,  si  dicamusDeum 
neminem  afficere  majori  pcena,  quam  ipse  sit 
dignus  ratione  culpee,  quam  in  se  habet,  et 
hoc  vult  secunda  sententia,  et  recte  id  con- 
vincit ;  interdum  tamen  fieri  dico  ob  peccata 
parentum  ut  is  puniatur,  qui  alias  non  puni- 
retur,  non  quianon  mereatur  alioquin  pcenam, 
sed  quia  Deus  dissimularet  et  conniveret,  nisi 
accederet  peccatum  patris,  vel  principis,  et 
hujus  signum  est,  quia  seepe  in  Scriptura  oc- 
ciduntur  filii  etiam  post  mortem  patris,  ex 
quajam  nulla  accrescit  pcena  patri,  et  tamen 
dicuntur  puniri  ob  peccatum  patris  ;  ergo  si- 
gnum  est  illam  pcenam  tunc  non  esse  pcenam 
solum  parentum,  sed  etiam  filiorum  ipsorum 
per  se,  atque  adeo  ob  eorum  culpam,  licet  si- 
mul  respiciat  Deus  ad  culpam  patris. 

13.  Qua  ratione  alia  verificetur  sexta  propo- 
sitio. — Preeterea  verificari  potest  conclusio  alio 
modo  :  nam  seepe  Deus  ob  peccata  parentum 
negat  filiis  singularia  beneficia  et  auxilia,  quse 
sub  hac  ratione  habent  rationem  poense  :  ta- 
men  ex  parte  filiorum  non  deest  causa,  quia 
sine  ulla  etiam  culpa  posset  negare  Deus  hu- 
jusmodi  beneficia  ;  ergo  propter  quamcumque 
quse  in  filiis  reperiatur,  et  nunquam  deest. 
Videatur  de  hac  re  late  Abulensis,  Josue  6  et 
1,  et  Matth.  5,  a  qusest.  320  et  sequentibus,  et 


DE  EFFECTU  ACTUALIS  PECCATI,  QUI  EST  POENA. 


Chrysostornus,  hom.  1  et  4,  in  Isaiam^  et  su- 
perpsalmum  3. 

14.  Injuclicio  etiam  humano  procedit  eadem 
propositio.  — Et  ex  his  facile  constat  quid  di- 
cendum  sit  circa  hoc  de  judicio  humano,  per 
se  enim  non  potest  puniri  in  hoc  judicio  filius 
poena  temporali,  neque  spirituali,  neque  e  con- 
tra  :  quia  hoc  non  esset  secundum  rationem 
justitiae,  et  patet  Deuteron.  24  :  Non  occiden- 
tur  patres  pro  filiis,  nec  filii  pro  patribus , 
etc,  et  2Regum,  14;  tamen  indirecte,  et  con- 
secutione  quadam  fieri  potest,  ut  poena  patri 
imposita,  preecipue  in  bonis  fortunae,  redun- 
det  ad  filios,  ut  cum  puniuntur,  vel  fortunis, 
vel  nobilitate,  vel  fama,  de  quo  diximus  in 
tomo  de  Fide,  disput.  22  et  sequent.  Vide  D. 
Thomam,  2,  2,  q.  108,  et  Castro,  de  justa  Hse- 
reticorum  punitione,  1.  2,  c.  10,  et  Juriscon- 
sultos,  c.  Ita  nos,  25,  q.  2. 

SECTIO  II. 

An  peccatum  possit  esse  pcena  peccati. 

1 .  Qum  antecedunt,  vel  sequuntur  culpampos- 
sunt  esse  ejus  pcena. — Explicata  ratione  poenae, 
sequitur,  ut  explicemus  ejus  qualitatem :  et 
quia  omne  malum  hominis,  non  est  culpa,  sine 
controversia  potest  subire  rationem  poenae,  de 
sola  culpa  tractat  hanc  queestionem  D.  Tho- 
mas.  In  culpa  tria  possunt  considerari,  quse- 
dam  antecedentia,  ut  permissio  et  derelictio 
Dei :  qusedam  subsequentia,  vel  concomitan- 
tia,  per  moclum  effectus,  ut  tristitia,  fatigatio, 
etc,  et  peccatum  ipsum.  Duo  ergo  sunt  certa 
apud  theologos  :  primum  ea  quae  antecedunt 
unum  peccatum  posse  esse  poenam  prioris 
peccati,  quod  videtur  de  fide,  ex  illo  ad  Ro- 
mauos,  1  :  Propter  quod  tradidit  illos  Beus  in 
reprobum  sensum..  Secundum  est,  ea  quae  se- 
quuntur  ex  peccato  etiam  esse  pcenas  peccato- 
rum,  juxta  illud,  lassati  sumus  in  via  iniquita- 
tis,  etad  has  reducitur  vermis  conseientiae,  de 
quo  Augustinus,  1  Confessionum,  cap.  12,  ubi 
habet  illam  celebrem  sen\ent\a.m,Jussisti,Do- 
mine,  et  sic  est  ut  omnis  iniquus  animus  sibi 
ipsi  sit  pcena.  Jam  de  peccato  ipso  est  contro- 
versia. 

2.  Prima  sententia  de  ipsa  culpa.  —  Prima 
sententia  est  negantium  ipsum  peccatum  se- 
cundum  se,  posse  habere  rationem  poense,  quae 
videtur  aperte  D,  Thomee  1,  2,  quaestione  87, 
art.  2;  eam  late  defendit  Cajetanus,  et  omnes 
Thoinistee,  et  Durandus  2,  distinct.  36,  quees- 
tione  2.  Fundamentum  est,  quia  culpa  et  pce- 


na  habent  rationes  contrarias  ;  ergo,  etc.  An- 
tecedens  patet,  quia  culpa  consistit  per  se  in 
actione,  poenain  passione,  ex  Augustino  1,  de 
libero  Arbitrio.  Deinde  culpa  est  per  se  volun- 
taria,  poena  essentialiter  involuntaria.  Deinde 
ex  eodern  Augustino,  libro  de  Fide  ad  Petrum, 
poena  per  se  est  objectum  justitiae,  unde  di- 
recte  potest  intendi,  et  appeti,  culpa  nullo 
modo  potest  juste  amari :  unde  confirmatur  : 
nam  Deus  est  auctor  omnis  poenae,  juxta  illud 
Amos  2  :  Si  erit  malum  in  civitate,  quod  non 
fecerit  Dominus,  scilicet  malum  pcenae.  Con- 
firmatur  secundo  :  quia  si  culpa  ipsa  esset  pce- 
na  sui  ipsius,  esset  sibi  sufficiens  pcena,  atque 
adeo  non  mereretur  aliam,  sicut  quia  actus 
virtutis  per  se  est  sufficiens  praemium  sui  ip- 
sius,  in  rigore  justitiae  non  debetur  illi  aliud 
praemium. 

3.  Secunda  sententia.  —  Secunda  sententia 
affirmat  culpam  ipsam  secundum  se  esse  vere 
et  proprie  pcenam,  licet  sub  diversa  ratione 
formali,  ut  explicabimns  :  tenent  multi  cum 
Magistro,  in  2,  dist.  36,  Bonaventura,  quaes- 
tion.  1  et  3,  Gabriel,  quaest.  1,  et  ibi  divus 
Thomas,  quaestione  tertia,  et  quaest.  1 ,  de  Malo, 
articulo  quarto,  Scotus  2,,  distinct.  77,  qiiaes- 
tione  3,  et  refert  Conradus,  citata  quaest.  87. 
Fundamentum  est,  quia  duo  sunt  in  peccato, 
actus  et  inordinatio  :  utrumque  autem  vide- 
tur  habere  rationem  poenee.  Primum  patet, 
nam  affici  dedecore,  vel  turpitudine,  vel  qua- 
vis  alia  prava  qualitate  potest  esse  pcena. 
Item  ipse  habitus  malus,  qui  ex  actu  genera- 
tur,  est  etiam  pcena,  hoc  enim  modo  induratio 
in  Scriptura  dicitur  peccatoris  pcena  :  actus 
etiam  terroris,  et  tristitiee,  et  similes,  qui  sunt 
animae  disconvenientes,  sunt  pcena ;  sed  ipse 
actus  peccati  est  magis  homini  disconveniens, 
quam  ista  omoia  ;  ergo. 

4.  Secundum  de  inordinatione  probatur  pri- 
mo,  quia  licet,  ut  a  peccatore  committitur, 
habeat  rationem  culpee,  tamen  quatenus  in 
ipso  peccatore  manet,  et  prave  illum  afficit, 
potest  dici  pcena.  Probatur  secundo,  quia  ita 
videtur  loqui  Scriptura,  nam  Paulus  ait :  Tra- 
didit  eos  Deus  ut  faciant  ea,  quce  non  conveniunt : 
et  Apocal.  22:  Qui  in  sordibus  e$t,  sordescat 
adliuc.  Eodem  plane  modo  loquitur  Augusti- 
nus,  libro  de  Natura  et  Gratia,  cap.  22,  et  libro 
de  Gratia  et  libero  Arbitrio,  c.  20,  et  3,contra 
Julianum,  cap.  3,  et  in  Psalm.  57,  Chrysosto- 
mus,  homilia  de  Adam  et  Eva,  Gregorius, 
homilia  11,  in  Ezechielem,  et  12,  Moralium, 
cap.  25,  et  saepe  Isidorus,  lib.  2,  de  Summo 
bono,  cap.  49.   Confirmatur,   nam  nihil  illi 


DISPUTATIO  VI.  SECTIO  III. 


585 


deest  ad  rationem  pcenee,  nam  imprimis  ista 
deordinatio  est  summum  malum,  et  maxima 
deformitas  ejus,  qui  peccat,  deinde  non  debuit 
sufficiens  ratio  involuntarii ,  nam  imprimis 
deordinatio  ipsa  non  est  de  seamata,  sec)  solum 
indirecte,  quomodo  etiam  poena  est  quodam- 
modo  indirecte  voluntaria.  Preeterea  illa  inor- 
diuatio  est  contra  summam  perfectionem,  et 
appetitum  naturee,  et  bonum  ejus  :  et  boc  suf- 
ficit  ad  rationem  pcenee  :  nam  licet  aliquis  se 
voluntarie  occidat,  tamen  mors  illa  erit  ma- 
lum  pceuge  in  illo  :  sic  etiam  tristitia  voluntatis 
pcena  est,  et  tamen  est  actus  ejus,  et  eo  ipso 
voluntarius.  Denique  iha  inordinatio  potest 
etiam  esse  invohmtaria,  quatenus  is  qui  peccat, 
nollet  aliquam  inordinationem  contrahere,  ex 
quo  recte  intelligitur  formalis  differentia  inter 
culpam  et  pcenam,  licet  in  eamdem  rem  con- 
veniant :  nam  culpa  per  se,  et  formaliter  com- 
pletur  voluntario,  poena  involwitario ,  et  ideo 
illa  dicitur  consistere  in  actione,  quia  in  agen- 
do  est  per  se  libertas,  non  in  patiendo ;  pcena 
vero  potius  in  passione  quadam.  Et  explicari 
potest  a  simili  in  actu  pcenitentiee  quatenus  est 
actus  virtutis  et  pcenee.  Dices  istam  non  esse 
pcenam,  quia  non  est  inflicta,  sed  permissa. 
Contra,  nam  permissio  ipsa  potest  a  Deo  esse 
directe  volita  et  intenta,  et  cum  sit  de  malo 
quodam  nimisdisconvenienti  naturee  rationali, 
satis  magna  pcena  est.  Preeterea  obstinatio 
damnatorum,  et  induratio  peccatoris  est  pcena, 
et  tamen  non  fit,  sed  permittitur  a  Deo.  In  bac 
controversia  unum  potestesse,  quod  maxime  ad 
rem  spectat,  ceetera  vero  ad  modum  loquendi. 

5.  Prima  propositio.  —  Prima  propositio. 
Peccatum  per  se  non  potest  esse  ita  pcena  pec- 
cati,  ut  Deus  propter  demeritum  unius  peccati 
ordinet  aliud  a  peccatore  fieri,  neque  propter- 
ea  lllo  modo  peccatorem  directe  inclinat,  aut 
movet  ad  novum  peccatum,  quod  diciturpcena 
peccati.  Hanc  arbitror  esse  de  fide,  ex  dictis, 
disp.  preec,  contra  heereticos,  et  hoc  saltem 
modo  verificari  potest,  quod  D.  Thomas,  ait, 
peccatum  scilicet,  ut  culpa  est,  non  posse  per 
se  esse  pcenam,  id  est,  tanquam  per  se  inten- 
tatam  a  judice  in  vindictam  peccati,  et  hoc 
solum  videtur  pertinere  ad  qnaestionem  de  re 
ipsa,  unde  de  modo  loquendi  dico  secundo. 

6.  S  ecwida  propositio . — Secunda  propositio. 
Licet  quodam  modo,  et  late,  peccatum  ipsum 
possit  dici  pcena  peccati,  non  tamen  ita  proprie 
et  in  rigore.  Prior  pars  constat  satis  ex  dictis, 
n.  4  et  5,  pro  secunda  sententia:  icleo  euim 
Deus  permittit  unum  peccatum  in  pcenam  al- 
terius,  quia  re  vera  peccatum  ipsum  est  ma- 


gnum  quoddam  malum  ipsius  peccatoris.  Se- 
cunda  vero  pars  probatur,  quia,  ut  D.  Thomas, 
queest.  illa  87,  art.  i,  ait  pcena  ordinatur  ad 
restituendum  ordinem  quem  culpa  destruxe- 
rat ;  non  ergo  quodcumque  mali  peccatoris, 
licet  maximum  sit,  est  propria  poena  peccato 
per  se  debita,  sed  illa,  qua  pristinus  ordo  res- 
tituitur:  peccatum  autem  ipsum  secundum  se 
non  est  hujusmodi,  qnia  neque  deprimit  pec- 
catorem,  neque  per  se  illum  subjicit  potestati 
ejus,  contra  quem  peccando  surrexerat.  Con- 
firmatur  :  nam  pcena  proprie  et  per  se  debita 
peccato  est  illa,  ad  quam  peccator  compelli 
potest,  velit,  nolit :  non  est  autem  hujusmodi 
peccatum  ipsum.  Alii  duplicem  pcenam  distin- 
guunt,  unam  contractam,  aliam  infiictam,  et 
hanc  secundam  rationem  dicunt  ipsi  convenire 
peccato,  non  primam  :  quod  tamen  in  idem 
redit,  et  totum  ad  modum  loquendi  spectat, 
res  enim  ipsa  constat. 

SECTIO  III. 

Utrum  pcena  peccato  mortali  debita  sit  infinita 
et  ceterna. 

In  hac  quaestione  solum  est  nobis  dicendum 
de  illa  pcena  ,  quam  jam  certa  lege  Deus  sta- 
tuit,  et  quee  veiuti  per  se  debetur  peccato  : 
nam  pcense.  aliee  veluti  extraordinariee,  et  quee 
etiam  infliguntur  legibus  humanis,  infinitis 
modis  fiunt,  et  ideo  solum  hoc  in  genere  di- 
cere  possumus  pcenam  istam  debere  esse  com- 
mensuratam  culpae,  eamque  judicio  prudentis 
viri  pensandam. 

1.  Prima  propositio.  —  Prima  propositio. 
Unicuique  peccato  mortali  duplex  respondet 
pcena,  damni  et  sensus  :  est  certa  et  commu- 
nis  theologorum.  Pcena  damni  continetur  in 
his  Scripturee  locis  ,  quee  docent  hominem 
propter  peccatum  privari  regno  ccelorum  \, 
ad  Corinth.  :  Regnum  Dei  non  possidebunt,  et 
Matth. ,  25,  Clausa  estjanua,  et  infra  :  Ite  ma- 
ledicti,  etc,  c.  3,  explicatur  multis  parabolis  : 
poena  vero  sensus  continetur  in  illis  locis  in 
quibus  fitmentio  ignis  inferni.  Videaturdivus 
Tbomas,  dicta  prima  parte,  queest.  64.  Ratio- 
nem  affert  idem  divus  Thomas,  quia  in  pecca- 
to  duo  sunt  :  conversio  ad  commutabile  bo- 
num,  et  aversio  a  Deo  :  utrique  ergo  merito 
debet  correspondere  sua  pcena :  aversioni  me- 
rito  respondet  pcena  damni ,  ut  qui  voluntate 
Deum  dereliquit  ,  ejus  amicitia  et  conspectu 
involuntarie  privetur  in  eeternum  ;  conversio- 
ni  autem  respondet  pcena  sensus,  ut  quantum 


586 


DE  EFFECTU  ACTUALIS  PECCATI,  QUI  EST  POENA. 


glorificavit  se  in  cleliciis,  tantum  detur  ei  tor- 
mentorum. 

2.  Objectio.  —  Dices,  conversio  per  se  non 
est  mala,  ut  supra  diximus  ;  ergo  non  meretur 
propriam  poenam.  Confirmatur  :  nam  saltem 
pura  omissio,  si  sit,  non  merebitur  illam,  quia 
nulla  est  ibi  conversio ;  e  contra  vero  ipsamet 
aversio  a  Deo  est  voluntate  prava  voluntaria ; 
ergo  meretur  pcenam  sensus.  Respondeo  pri- 
mOj  sicut  peccatum  est  unum  quid  in  genere 
moris,  et  in  illo  distinguimus  duplicem  totali- 
tatem,  ita  illi  respondet  una  integra  totalis 
poena,  quasi  ex  duplici  parte  constans  :  et  licet 
a  theologis  illee  pcense  secundum  quamdam 
aceommodationem  attribuantur  singulis  pra- 
vitatibus  et  deformitatibus ;  tamen  simpliciter 
totum  peccatum,  et  omnis  ejus  malitia  illa 
eadem  pcena  punitur  ,  et  singulis  partibus 
ejus.  Secundo  dicitur  conversioni  attribui  poe- 
nam  non  propter  positivum,  sed  propter  mali- 
tiam  moralem  per  se  contrariam  rectitudini 
rationis  ,  quee  ut  sic  non  respicit  ultimum  fi- 
nem ,  et  ideo  illa  maxime  censetur  puniri  ea 
pcena  quee  homini  affert  incommodum  sine 
ordine  ad  ultimum  finem.  In  omissione  autem 
pura,  si  esset,  licet  deficeret  actus  positivus, 
non  tamen  heec  malitia  moralis,  quee  est  ra- 
tioni  contraria,  et  propria  ratio  hujus  poenee  : 
de  aversione  vero  concedo  illam  esse  dignam 
ea  poena  quee  causet  afflictionem  et  tristitiam  : 
sed  non  oportet  esse  eam  quee  oritur  ex  actione 
ignis,  nam  multo  major  est  ea  quee  ex  caren- 
tia  divinee  visionis  nascitur,  quod  late  docet 
Chrysostomus,  homilia  24  et  25,  in  Matth. 
Vide  Bonaventuram ,  in  2 ,  dist.  3 ,  q.  3 ,  Ri- 
chardum,  in  dist.  50,  queest.  ultima. 

3.  Secimda  propositio.  —  Secunda  proposi- 
tio.  Utraque  ex  his  pcenis  erit  eeterna.  Est  de 
fide,  Matth.,  15,  et  Marc,  9  :  In  supplicium 
ceternum,  Isai.,  ultimum:  Vermis  non  moritur, 
et  ignis  non  extinguitur ,  Judith,  16:  Dabis 
ignem  inlcames  eorum ,  ut  urantur  in  sem- 
pitemmn,  Apocalyps.,  44 :  Fumus  tormento- 
rum  ascendet,  in  stecula  swculorum.  Definitur 
in  VI  synodo,  actione  4 1 ,  et  in  Concilio  Late- 
ranensi,  c.  Firmiter,  de  summa  Trinitate,  et  in 
Tridentino,  sess.  6,  cap.  14  et  15,  et  sess.  14, 
cap.  18,  dum  definit  in  justificatione  impii 
eeternam  pcenam  gratis  remitti  :  unde  colligi- 
tur  secundum  fidem,  quod  sicut  quolibet  pec- 
cato  mortali  amittitur  gratia,  ita  non  tantum 
multitudini  peccatorum,  sed  singulis  mortali- 
bus  deberi  eeternam  pcenam ,  juxta  illud  Ja- 
cobi :  Qui  in  uno  ojfendit,  factus  est  omnium 
reus,  1  ad  Corinth.  6,  Neque  fornicarii,  ne- 


que  idolis  servientes,  etc,  regnum  Deiposside- 
lunt.  Est  etiam  traditio  Patrum,  Hieronymi, 
in  epistola  ad  Avitum ,  et  epistola  ad  Pama- 
chium,  et  lib.  3,  ad  Ephesios,  circa  illud  c  5 : 
JYemo  vos  decipiat  inanibus  verbis  :  et  super 
tertium  caput  Jonee,  et  in  Apolog.  contra  Ru- 
fmum,  Augustini,  de  Heeresibus,  cap.  23  et 
sequentibus  21,  de  Civitate,  fere  per  totum, 
Gregorii,  15  Moralium,  cap.  4,  9  dialogo- 
rum,  c  43,  Cypriani,  lib.  de  Laudibus  mar- 
tyrii,  et  Chrysostomi,  hom.  12,  et  25  ad  Ro- 
manos,  Damasceni,  1.  4,  in  fine,  Origenis, 
hom.  14,  in  Josue,  et  18,  in  NumerosJ4,  in 
Ezechielem,  et  t.  5,  super  ad  Roman. 

4.  Primus  error  contra  secundam  propositio- 
nem. — Contra  hanc  tamen  veritatem  refertur 
primo  error  ejusdem  Origenis  negantis  pcenas 
fore  eeternas  etiam  in  deemonibus,  licet  multi 
propter  dicta  loca  citata  eum  liberant  ab  hac 
nota,  sed  ab  heereticis  fuisse  hunc  errorem  in- 
sertum  scriptis  ejus,  de  quo  dixi  1. 8,  de  Angelis, 
c  7.  Ad  hunc  tamen  errorem  accedit  sententia 
queereferturexAmodeo,  dicente,  neque  beatos 
esse  securos  de  sua  beatitudine,  neque  damna- 
tos  esse  certos  de  suarum  pcenarum  eeternitate, 
quia  cognoscunt  Deum  esse  clementem  et  mi- 
sericordem.  Sed  hoc  est  plane  erroneum,  quia 
revelavit  Deus  nunquam  se  usurum  hac  cle- 
mentia  cum  damnatis,  et  hoc  ipsi  etiam  inviti 
certo  credunt,  alias  neque  omnino  essent  ob- 
stinati,  neque  desperati  de  salute  sua,  quod 
heereticum  est  et  divinee  sapientiee  lege  dam- 
natum.  An  vero  aliquis  excipiatur,  res  contro- 
versa  est,  quee  non  pertinet  ad  fidem,  de  qua 
tractari  solet  in  fine  quarti.  Vide  Abulensem, 
libro  quarto  Regum ,  capite  quarto ,  quees- 
tione  quinquagesima-septima,  et  quee  scripsi- 
mus,  tomo  2,  in  3  partem,  disp.  4,  sect.  3,  et 
t.  4,  disp.  48,  sect.  4,  concl.  3. 

Secundus  error  falso  attributus  D.  Hiero- 
nymo.  —  Tertius  error  falso  etiam  attributus 
eidem  Hleronymo. — Quartus  error  confutatur. 
— Quintus  error  sine  fundamento. — Sextus  er- 
ror  exploditur. — Secundus  error  refertur  poenas 
deemonum  fore  eeternas,  nontamen  hominum, 
quem  errorem  Rufinus,  libro  1,  in  Hierony- 
mum,  illi  imponit  propter  verba  ejus,  lib.  5, 
in  Isai.,  quee  habentur  in  Glossa  ordinaria, 
Isai.  14,  ubi  ad  deemonem  loquens  ait :  Etsi 
omnes  animce  aliquando  habuerint  requiem,  tu 
nunquam  habebis.  Sed  de  catholica  sententia 
Hieronymi  satis  constat  ex  allatis  locis  :  verba 
vero  illa  sunt  intelligenda  per  exaggerationem 
quamdam  impossibilem  ex  divo  Thoma,  4, 
dist.  46,  queest.  2.  Tertius  error  negat  pcenas 


DISPUTATIO  VII.  SECTIO  III. 


587 


Christianorum  fore  eeternas,  licet  de  infidelium 
po?nis  id  concedat.  Refert  Augustinus  supra 
varios  modos  hujus  erroris,  cap.  26  et  27,  et 
hic  etiam  error  imponitur  Hieronymo  propter 
verba  ejus  in  Jonam  prophetain,  c.  3,  et  lib.  1, 
contra  Pelagium  :  impugnatur  tamen  late  ab 
Augustino,  supra,  etlibro  de  Fide  et  operibus, 
cap.  24,  et  libro  de  Vita  Christiana,  a  cap.  13, 
et in  Enchiridio,  acap.  67.  Hieronymus  autem, 
ut  ex  contextu  constat,  de  poenis  purgatorii 
loquitur.  Quartus  error  asseruit  poenas  eorum 
hominum,  qui  fuerunt  ante  adventum  Christi, 
non  esse  perpetuas,  quia  per  Christum  des- 
cendentem  ad  inferos  fuerunt  liberati,  secus 
vero  post  Christi  adventum  refert  Castro,  verbo 
Infemus,  heeresi  2,  et  confutatur  ex  dictis, 
nam  Scripturee  et  Patres  generaliter  loquun- 
tur :  et  confirmatur,  quia  alias  post  Christi 
adventum  mali  essent  pejoris  conditionis. 
Quintus  error  referri  potest  ex  Eusebio,  1.  12, 
de  Preeparatione,  cap.  3,  ubi  ex  Homero  et 
Platone,  in  Gorgia,  refert  reges  et  tyrannos  in 
sempiternum  fore  cruciandos,  non  vero  priva- 
tos,  quod  nullum  habet  fundamentum.  Sextus 
error  posuit  pcenas  quidem  fore  eeternas,  ta- 
men  in  eisfuturasintermissionesquasdam,  ita 
ut  quodam  tempore  intensius,  quodam  remis- 
sius  patiantur  :  aliquando  intermittantur  om- 
nino,postearedeant,  etinhacvicissitudine,per- 
petuo  duraturas.  Quee  sententia  etiam  heereti- 
caest,  utex  dictis  testimoniis  et  Patribus  patet, 
nam  Ec.  1 1 :  Ubi  ceciderit  lignum,  ibi  erit,  sive 
ad  Ausirum,  sive  ad  Aquilonem,  et  ceetera. 

5.  Cur  peccato  brevi  respondet  infinita  du- 
ratioposnre. — Prima  responsio. — Secunda  res- 
ponsio.  —  Superest  in  hac  conclusione  videre 
unde  sumendasit  ratio  istius  perpetuitatis;  nam 
cum  peccatum  sit  malum  brevissimum  videtur 
ultra  condignum  puniri  perpetua  poena,  unde 
Glossa  ordinaria,  in  id  Psalm.  72  :  Ex  usuris, 
et  iniguitate  redimet  animas  eorum,  sumpta  ex 
Augustino,  ait  usuras  esse  peccata,  quee  nobis 
cum  magno  fcenore  pcenas,  puniunt.  Deus  enim 
plus  exigit  in  pcenis  quam  commissum  fuit  in 
culpis.  Idem  Augustinus,  libro  de  Natura  boni, 
cap.  31.  Respondeo  primo,  cum  eodem  Augus- 
tino,  rationem  sufficientem  justitise  hujusmodi 
pcenee  esse  divinam  legem,  primo  de  Fide  con- 
tra  Manicheeos,  capit.  19,  et  severitatem,  qua 
omne  mortale  peccatum  sub  hac  pcena  prohi- 
buit,  sicut  ctiam  justis  promisit  eeternum  pree- 
mium  pro  merito  temporali.  Lex  enim  humana 
quando  a  prudente  legislatore  subcerta  pcena 
proponitur,  hoc  ipso,  qui  talem  legem  trans- 
greditur,  meretur  illam  poenam ',  ergo  a  for- 


tiori  de  Deo  hoc  procedit,  qui  infinite  sapiens 
est,  etc.  Atque  adeo,  quia  voluntas  Dei  per 
se  est  justa,  in  taxanda  hac  pcena,  credi- 
tur  pcenam  proportionatam  esse  mortali  pec- 
cato,  et  accommodari  naturee  ipsius  peccati. 
Secundo  addendum  est  hanc  pcenam  propor- 
tionatam  esse  mortali  peccato.  Primo,  quia  est 
contra  Deum  ipsum,  qui  est  infinitee  dignitatis, 
ut  Chrysostomus,  homilia  25,  ad  Romanos,  et 
hoimlia  9,  in  1,  ad  Corinth.,  late  tractat.  Dein- 
de,  qui  sic  peccat,  quod  in  se  est,  totum  suum 
amorem,  et  felicitatem  perpetuam  in  creatura 
constituit :  et  veram  eeternam  vitam  contemnit, 
quee  est  ratio  Augustini,  epistola  49,  queest.  4. 
Preetereahoc  peccatum,  et  malitia  ejus  eeterna 
sunt,  nam  ex  viribus  creaturee  est  irreparabile, 
et  ideo  qui  mortaliter  peccat,  quod  in  se  est 
perpetuo  vult  in  peccato  manere.  Quam  ratio- 
nem  affert  Gregorius,  4,  Dialogorum,  cap.  44, 
et  D.  Thomas  exponit  eo  quod  peccatum  mor- 
tale  destruit  principium  vitee  spiritualis,  et  ideo 
meretur  eeternam  mortem.  Preeterea  quamdiu 
aliquis  non  satisfacit  injuriee  commissee,  sem- 
per  est  poenee  dignus,  et  consequenter  juste 
puniri  potest :  peccator  autem  nunquam  plene 
satisfacit  peccato  mortali. 

6.  Evasio  prcecluditur. —  Dices,  heec  solum 
procedere  de  peccato  ut  est  injuria  Dei,  atque 
adeo  de  pcena  damni,  quee  illi  correspondet, 
non  vero  de  poena  sensus.  Respondeo  illam  ac- 
commodationem  poenarum,  ut  jam  dixi,  fieri 
consideratione  quadam:  nam  re  ipsa  totum 
peccatum  mortale  est  unum  irreparabile  ma- 
lum,  et  ideo  illi  respondent  una  integra  pce- 
na  perpetua  :  sed  hoc  forte  queestione  se- 
quenti  magis  explicabitur.  Verba  autem  illa 
Augustini,  quibus  significat  pcenam  esse  pree- 
ter  justitiee  eequalitatem,  non  de  eequalitate 
meriti,  sed  rei  intelligenda  sunt,  quia  non  est 
necesse  ad  rationem  justitiee,  peccatum  et  pce- 
nam  esse  duratione  eequalia,  ut  docet  idem 
Augustinus  21,  de  Civitate,  capite  undecimo, 
et  in  judiciis  etiam  humanis  patet :  ita  divus 
Thomas  exponit,  in  4,  dist.  46,  art.  2,  queest. 
secunda,  ad  secundum,  ubi  etiam  videri  potest 
Durandus,  queest.  2  et  7.  Loquitur  preeterea 
Augustinusde  damno,  quod  aliquis  efficitpec- 
cando,  et  vult  majus  pati  damnum,  quam  ipse 
efficiat :  unde  exemplum  ponit  in  eo,  qui  al- 
terum  privat  vita  corporali,  propter  quod  ipse 
privatur  spirituali  vita.  Ex  quibus  patet,  quo- 
modo  intelligendum  sit  quod  aliqui  D.  Thomee 
tribuunt,  peccatum  mortale  ideo  mereri  eeter- 
nam  pcenam ,  quia  perpetuo  durat :  nam  re 
vera  totum  meritum  pcenee  est  in  actuali  pec- 


588  DE  EFFECTU  ACTUALIS 

cato,  quod  brevissimo  tempore  durat,  sicut 
totum  meritum  gloriaa  est  in  temporali  actu  : 
solum  enim  meremur  gloriam,  vel  pcenam  per 
actus  hujus  vitse,  et  hoc  colligitur  ex  omnibus 
auctoritatibus  allatis,  etvideripotestAnselmus, 
libro  primo  Cur  Deus  homo,  capite  vigesiino, 
et  libro  secundo,  fere  pertotum.  Utigitur  illud 
verum  habeat,  nempe  seternitateni  pcense  res- 
pondere  seternitati  culpse,  intelligendum  sic 
est,  congruentem  rationem,  etoriginem  propter 
quam  Deus  statuit  hanc  pcenam,  sumi  ex  statu 
hujus  culpse,  quse  cle  se  aeterna  est,  et  ideo,  qui 
illam  culpam  committit,  censetur  velle  totum 
illud,  scilicet  statum  et  perpetuitatem  ejus,  licet 
ex  objecto,  et  ex  aliis  capitibus  sumantur  alise 
rationes,  ut  dictum  est. 

7.  Tertia  propositio.  —  Tertia  propositio. 
Ex  dictis  pcenis,  pcena  sensus  est  fmita  inten- 
sive  simpliciter,  pcena  vero  damni  est  secun- 
dum  quid  infinita,  licet  etiam  simpliciter  finita 
sit.  Est  communis,  et  patet :  nam  pcena  damni 
est  privatio  eeternse  felicitatis,  et  quoad  hoc 
est  infinita  secundum  quid,  nam  privat  Deo, 
quod  est  infinitum  bonuin,  non  tamen  est  infi- 
nita  simpliciter,  quia  non  privatDeo  in  se  ipso, 
neque  ipsum  in  se  tollit,  sed  privat  creaturam 
participatione  illius,  quae  participatio  finita 
est  simpliciter.  Secundo  est  illa  pcena  tristitia 
et  dolor,  quae  ex  parte  objecti  etiam  est  quo- 
dammodo  infmita,  quia  est  de  summo  bono 
amisso,  tamen  simpliciter  est  intensive  finita, 
quia  creatura  non  potest  elicere  actum  tristitiae 
infmite  intensum,  qua  etiam  ratione  pcenam 
sensus  constat  etiam  esse  simpliciter  finitain, 
quia  ignis  inferni  nullam  qualitatem  potest 
efficere  in  damnato,  quse  non  sit  finitee  inten- 
sionis,  dolor  vero,  qui  inde  nascitur,  non  so- 
lum  in  intensione,  sed  etiam  in  objecto  finitus 
est.  Et  rationem  utriusque  partis  reddit  divus 
Thomas  ex  partibus  culpse,  quibus  correspon- 
det :  nam  malitia  conversionis  omnimodo  finita 
est,  malitia  autem  aversionis  secundum  quid 
infinita.  Sed  dubitat  Cajetanus/ quia  interduni 
malitia  conversionis  infinita  est  saltem  secun- 
dum  quid,  ut  patet  in  odio  Dei :  respondet  au- 
tem  in  hoc  peccato  et  similibus  malitiam  con- 
versionis  esse  omnimodo  finitam.  Summa  ra- 
tionis  est,  quia  peccatum  accipit  gravitatem 
malitiae  ex  motivo,  qui  autem  odio  habet 
Deum,  movetur  semper  ex  motivo  aliquo 
creato,  et  ideo,  ut  est  conversio  ad  illud,  ha- 
bet  malitiam  simpliciter  finitam. 

8.  Sed  hoc  non  videtur  satisfacere  omnino, 
quia,  ut  saepe  diximus,  gravitas  malitiae  non 
tantum  ex  motivo,  sed  etiam  ex  re,  in  qua 


PECCATI,  QUI  EST  PQENA. 
versatur  actus,  sumitur:  sed  illud,  quod  di- 
recte  vult,  qui  odio  habet  Deum,  est  infinitum 
malum,scilicet  Deum  non  esse;  ergo  ille  actus, 
ut  conversio  est  ad  tale  objectum,  est  iiifini- 
tum  secundum  quid.  Confirmatur  a  simili  in 
eo  qui  vult  occidere  proximum  ex  motivo  di-1 
vitiarum,  nam  ille  actus,  ut  est  conversio,  non 
solum  habet  gravitatem  ex  motivo,  sed  etiam 
ex  re  quam  vult.  Confirmatur  etiam,  quia  alias 
non  esset  gravior  malitia  in  odio  Dei,  ut  tale 
est,  quam  in  amore  divitiarum,  ex  quo  nasci 
potest.  Quocirca  mihi  certum  videtur  defor- 
mitatem,  quam  habet  odium  Dei  ex  objecto 
ad  quod  convertitur,  esse  infinitam  secundum 
quid,  scilicet  objective  atque  adeo  ratione  illius 
mereri  hoc  peccatum  pcenam  aliquam  secun- 
dum  quid  infmitam :  unde  sicut  supra  diceba- 
mus,  peccatum  illud  quasi  duplici  titulo  conti- 
nere  deformitatem  aversionis  a  Deo,  ita  duplici 
ratione  meretur  ipsam  pcenam  damni,  unde 
ratione  hujus  peccati  ipsa  tristitia  de  felicitate 
amissa  erit  acerbior  :  pcena  tamen  sensus  erit 
finita  simpliciter,  tum  quia  ex  modo  suo  non 
potest  habere  infinitatem,  tum  etiam,  quia 
respondet  actui  finito  :  tum  denique  quia  tri- 
buitiir  actui,  quatenus  virtute  saltem  includit 
inordinatum  amorem  creaturse,  et  in  hoc  po- 
test  explicari  sententia  Cajetani. 

9.  Prima  sententia  in  hoc  dulrio. —  Sed  su- 
perest  aliud  dubium  :  nam  rationes  factse  so- 
lum  probant  istas  pcenas  jam  de  facto  esse  fi- 
nitas,  quia  fortasse  infinitse  esse  non  possunt. 
Dubium  tamen  manet,  an  ipsum  peccatum  de 
se  sit  dignum  infinita  pcena.  Prirna  sententia 
affirmat,  Almainus,  3  Moralium,  cap.  29,  et 
Parisiensis,  libro  de  Fide,  et  probatur  primo, 
quia  peccatum  mortale  est  majus  quocumque 
malo  pcenae,  etiamsi  in  infinitum  augeatur; 
ergo  nunquam  hoc  malum  superabit  illud.  Se- 
cundo  nulla  pcena,  quantumvis  magna  suffi- 
ciens  est,  ut  peccator  satisfaciat  pro  injuria 
illata;  sed  juste  potest  ab  illo  exigi  plena  sa-^j 
tisfactio;  ergo  posset  pcena  ejus  in  infinitum 
augeri,  quia  semper  esset  minor  quam  ut  ad 
satisfaciendum  sufficeret.  Tertio  non  minus 
augetur  meritum  pcense  ex  dignitate  personse 
offensae,  quam  meritum  satisfactionis,  et  prae- 
mii  ex  dignitate  merentis,  et  personae  satisfa- 
cientis,  nam  videtur  eadem  proportio;  sed 
meritum  Christi  augetur  infmite  ex  personse 
merito ;  ergo,  etc. 

10.  Secunda  sententia. —  Secunda  sententia 
est  Divi  Thomse,  1,  2,  queest.  87,  artic.  5,  et 
Cajetani,  et  videtur  communis  theologorum 
peccatum  non  mereri  pcenam  infinitam  inten- 


DISPUTATIO  VII.  SECTIO  III. 


589 


sivam  etiam  de  se.  Probatnr  primo,  quia  ma- 
litia  peccati  est  simpliciter  finita,  et  debet  pcena 
proportionari  culpee ;  ergo.  Secundo,  quia  alias 
omnia  peccata  mortalia  essent  meritoria  se- 
qualis  pcense,  nam  in  poena  infinita  intensive, 
non  est  majus  neque  minus.  Tertio,  alias  dam- 
nati  tunc  paterentur  pcenam  infinite  ininorem, 
quam  sit  illis  debita  propter  peccata  sua. 
Quarto,  quia  neque  pcena  damni,  neque  sensus 
ex  merito  peccati  debet  esse  ita  infinita.  De 
pcena  damni  patet,  quia  si  consideremus  pri- 
vationem,  peccatum  non  potest  amplius  me- 
reri,  quam  privari  tota  felicitate,  sicut  jam 
privatur.  Hsec  autem  privatio  non  potest  dici 
infinita  intensive,  quia  est  privatio  qusedam 
totalis,  et  non  suscipit  intensionem.  Nisi  quis 
dicat  fortasse  visionem  Dei  esse  in  infinitum 
intensibilem  :  et  quia  bsec  pcena  privat  tota 
visione  possibili,  ideo  censendam  esse  infini- 
tam  intensive :  quod  non  recte  diceretur,  tum 
quia  illa  privatio  opponitur  beatitudini  secun- 
dum  subjectum  ejus,  non  secundum  intensio- 
nem,  tum  etiam  quia  damnatus  non  erat  ita 
proprie,  et  proxime  capax  totius  intensionis, 
et  perfectionis  possibilis  in  divina  visione,  ut 
in  pcena  peccati  censeatur  tota  illa  intensione 
privari:  si  vero  loquamur  de  tristitia  sequente 
privationem  istam,  etiam  non  est  cur  censea- 
tur  illa  infinita  intensive,  cum  alias  babeat  illa 
pcena  infinitatem  proportionatam  infinitati 
culpse,  nempe  objectivam,  tandem  justus  per 
actus  cbaritatis  non  meretur  infinitum  prse- 
mium  intensive,  neque  de  se  ;  ergo  neque 
peccatum  talem  pcenam  meretur. 

H.  Judicium  auctoris  de  prcedictis  senten- 
tiis.  —  Quselibet  istarum  opinionum  est  proba- 
bilis  :  prior  enim  debet  babere  bunc  sensum, 
potuisse  scilicet  Deum,  licet  non  ut  Dominus, 
sed  prsecise  ut  legislator  et  judex  consideretur, 
prolnbere  peccatum  mortale  sub  acerbiori  pcena 
quam  nunc  patiantur  damnati,  et  quavis  prse- 
fixa  pcena  potuisse  imponere  majorem,  etiamsi 
in  infinitum  procedatur,  et  bunc  sensum  veri- 
similiter  suadent  duse  rationes  ultimse  factse, 
in  n.  9,  pro  prima  sententia.  Verisimilius  ta- 
men  mihi  videtur  peccatum  mortale  pcenam 
infmitam  intensivam  non  mereri,  etiam  de 
facto  :  quia  tanta  solum  ac  talis  pcena  sancita 
est  per  legem,  peccatum  vero  solum  illam 
pcenam  meretur  sub  qua  lex  est  lata,  unde 
etiam  verisimiliter  infertur  banc  esse  mate- 
riam  ipsius  peccati,  nam  Deus  accommodat  pce- 
nam  dignitati  culpoe,  quod  etiam  probant  ar- 
gumenta  pro  secunda  sententia,  prsecipue  se- 
cundum  et  quartum. 


12.  Ad  primum  argumentum  in  num.  9.  — 
Ad  primam  rationem  primse  sententise  negatur 
consequentia,  quse  aperte  deficit  in  peccato 
veniali.  Item  si  illa  ratio  valeret,  etiam  lex 
humanaposset  levissimam  culpam  acerbissima 
pcena  punire :  quamvis  ergo  culpa  quoad  suam 
malitiam,  semper  sit  major  et  major,  et  altio- 
ris  rationis;  tamen  pcena  ut  est  remedium  in 
vindictam  culpee,  sufficiens  esse  potest  ad  pu- 
niendam  culpam  secundum  sequalitatem  pro- 
portionis :  sicut  argentum  nunquam  potest  esse 
sequale  auro  in  ratione  naturse  et  perfectionis, 
tamen  in  ratione  pretii  et  valore  potest. 

13.  Ad  secundum.  —  Ad  secundam  respon- 
deo.  Aliud  est  satisfacere,  aliud  satis  pati.  Illud 
requirit  dignitatem  et  voluntatem  personse, 
atque  adeo  proportionem  inter  satisfacientem 
et  satisfactum :  passio  vero  non  requirit  volun- 
tatem  neque  dignitatem  personse,  sed  hoc  so- 
lum  fit,  quia  tantum  subjicitur  potestati  supe- 
rioris,  quantum  voluit  offendere  :  unde  ad  ar- 
gumentum ,  concedo  peccatorem  non  posse 
tantum  satisfacere  Deo,  quia  non  potest  resar- 
cire  injuriam  illatam;  nihilominus  tamen  posse 
poenam  sequalem  et  justam  semper  pati,  quia 
in  hoc  consideranda  est  proportio  rei  ad  rem, 
non  personse  ad  personam. 

14.  Ad  tertium.  —  Ad  tertiam  respondeo 
qusestionem  de  infinitate  meritorum  Ghristi 
non  posse  hoc  loco  explicari,  ex  quo  scilicet 
capite  oriatur  illa  infinitas,  scilicet,  an  tantum 
ex  dignitate  personae,  ut  est  tantum  principium 
operationis,  an  etiam  ex  modo  operandi,  et  ex 
summa  proportione  inter  operantem,  et  eum 
propter  quem  operabatur,  an  etiam  ex  re  ob- 
lata  in  satisfactionem  et  meritum,  quse  sim- 
pliciter  erat  infinita  ratione  unionis.  Et  ideo 
nunc  breviter  dico  non  esse  parem  rationem 
de  dignitate  personse  in  ordine  ad  meritum  : 
nam  dignitas  personse  merentis  per  seipsam 
auget  meritum  operis,  et  ad  rationem  meriti 
est  quasi  intrinseca  forma  ejus.  Quod  explica- 
tur,  quia  persona  quse  meretur  ipsa  per  seipsam 
subjicitur  alteri,  et  sese  offert  ad  obsequium 
alterius,  aque  adeo  ad  merendum  prsemium  : 
demeritum  autem  prsecise  respondet  malitiee 
actionis,  ad  quam  confert  objectum,  non  per 
seipsum  intrinsece,  sed  ut  est  extrinsece  ter- 
minus  habitudinis,  quam  opus  habet  ad  ipsum. 
Et  signum  etiam  hujus  differentise  est :  nam 
dignitas  personse  merentis  tantam  dignitatem 
confert  actui  in  ratione  meriti,  quantam  con- 
ferre  potest  nulla  proportione  spectata,  sed 
solum  posita  honestate  actionis,  et  relata  ad 
prsemium  :   objectum  autem  non  dat  actui 


590  DE  EFFECTU  ACTUALIS 

semperomnem  bonitatem,  vel  malitiam,  qnam 
potest;  sed  servata  proportioue,  quam  actus 
habet  ad  objectum  :  unde  etiam  fit,  ut  in  bonis 
actibus  objectum  infmite  bonum  non  elevet 
illos  ad  infinitum  simpliciter  :  denique  objec- 
tum  eatenus  confert  ad  meritum  et  demeritum, 
quatenus  confert  ad  bonitatem  et  malitiam,  et 
non  alias,  quod  est  veluti  mediate  conferre  : 
dignitas  autem  personse  merentis  non  hoc 
tantum  modo,  sed  existente  alias  certa  bonitate 
in  actu,  significantur  a  personse  ipsius  meren- 
tis  dignitate,  atque  ita  patet  ad  tertiam  ratio- 
nem. 

15.  Sed  queeret  aliquis  an  illa  pcena,  quam 
jam  nunc  patiuntur  damnati  propter  peccatum 
mortale,  sit  sequalis,  atque  adeo  maxima,  quia 
peccatum  tale  potest  juste  puniri.  Respondeo 
piam  esse  et  verisimilem  communem  senten- 
tiam  theologorum,  quae  affirmat  damnatos 
puniri  citra  condignum,  quse  non  est  ita  intel- 
ligenda,  ut  credatur  ex  pcenis  a  Deo  prsescri- 
ptis  per  singula  peccata,  remitti  aliquid,  nam 
lex  Dei  est  immutabilis  et  certa;  intelligendum 
est  ergo  Deum  singulis  peccatis  minores  adhi- 
buisse  pcenas,  quam  in  toto  rigore  mereren- 
tur,  quod  ideo  dixerunt  theologi,  ut  id  etiam 
in  illo  opere  punitionis  perpetuee  servaretur 
aliquis  misericordiae  modus,  quo  non  obstante, 
servetur  etiam  justitia  vindicativa,  licet  non 
omnino  rigorosa  et  commutativa,  quia  tantam 
pcenam  unusquisque  recipit,  quantum  ex  lege 
Dei  meretur,  et  distributiva ,  quia  tantum 
pcena  unius  superabit  in  magnitudine  pcenam 
alterius,  quantum  excedit  in  culpa,  et  sic  in- 
telligendum  est  illud  Apocal.  18 :  Quantum 
glorificamt  se  in  deliciis,  etc. 

16.  Aliud  denique  dubiummovet,  citato  loco, 
Cajetanus,  an  peccatum  mortale  juste  merea- 
tur  annihilationem.  Respondet  affirmative,  et 
mihi  placet  responsio,  et  videri  ibi  possunt 
rationes  ejus  :  ego  vero  existimo  illam  pcenam 
fore  minorem,  quam  sit  ea,  quam  nunc  pa- 
tiuntur  damnati,  quia  licet  nunc  aliquod  bo- 
num  habeant,  scilicet  ipsum  esse  quod  tunc 
non  haberent,  si  anmhilarentur,  habent  tamen 
illud  tot  malis  conjunctum,  ut  prudenter  mi- 
nus  malum  censeri  debeat  utroque  carere, 
quam  habere  illud  simul  cum  eis  conjunctum. 

SECTIO  IV. 

An  peccatum  veniale  mereatur  ceternam 
pcenam. 

4 .  Expediuntur  qucpdam  certa  de  pcena  culpce 
venialis. —  Circa  gravitatem  pcena3;  quse  debe- 


PECCATI,  QUI  EST  P.^NA. 
tur  veniali  peccato,  non  oportet  movere  quaes- 
tionem,  quia  certum  est  peccato  veniali  debere 
pcenam  aliquam  sensus  fmitam,  quam  patiatur 
omnis,  qui  peccat  in  futura  vita,  nisi  in  prse- 
senti  remissionem  ejus  consequatur,  nam  jus- 
titia  Dei  nullum  malum  relinquit  impunitum. 
Unde  secundo  certum  est  peccatum  veniale 
impedire  ad  tempus  consecutionem  seternee 
felicitatis,  et  hoc  modo  esse  aliquam  infinita- 
tem  secundum  quid  in  pcena  ejus,  sicut  et  ejus 
malitia  est  aliquo  modo  contra  Deum  :  hoc 
autem  dupliciter  facere  potest  peccatum  ve- 
niale,  uno  modo  per  se,  quia  juste  meretur 
illud  in  pcenam ;  alio  modo  consecutione  qua- 
dam,  quia  subjeetum,  quod  non  est  purum  ab 
omni  culpa,  subditum  alicui  pcense  non  est 
aptum  ad  videndum  Deum,  Apocal.  21  :  Non 
intrahit  in  eam  aliquod  coinquinatum. 

2.  Prima  sententia  de  duratione.  —  De  du- 
ratione  ergo  est  prima  sententia  quse  affirmat 
veniale  peccatum  per  se,  et  ex  propriis,  mereri 
pcenam  eeternam,  quam  defendunt  hseretici  et 
illi  Catholici  qui  non  distinguunt  mortale  et  i 
veniale  peccatum  ex  natura  rei,  et  utuntur  illis 
locis  Scriptura?.,  quibus  indifferonter,  vel  etiam 
universaliter  dicitur  omne  peccatum  mereri 
mortem  :  rationibus  potest  confirmari.  Prima, 
quia  peccatum  veniale  est  majus  malum  omni 
malo  pcense  ;  ergo  secundum  quid  infinite  su- 
perat  malum  pcense;  ergo  meretur  pcenam 
aliquo  modo  infinitam ;  non  in  intensione ; 
ergo  in  duratione.  Secunda,  majus  malum  est 
privari  Dei  visione  ad  tempus,  quam  semper 
puniri  aliquo  minimo  malo  sensus ;  sed  pec- 
catum  veniale  meretur  primum ;  ergo,  et  se- 
cundum.  Tertia  omne  opus  bonum  meretur 
prsemium  setcrnum  ;  ergo  e  contra  opus  ma- 
lum. 

3.  Secunda  sententia.  —  Secunda  sententia 
extreme  opposita  omnino  negat  peccatum  ve- 
niale  posse  puniri  pcena  seterna,  neque  per  se, 
neque  per  conjunctionem  cum  mortali :  tenent 
Major,  Gabriel,  Almainus  et  alii  in  4,  dist.  15 
et  16,  et  Scotus,  dist.  21,  qusest.  1,  et  Vega, 
lib.  14,  in  Trident.,  cap.  16.  Fundamentum 
est,  quia  peccato  veniali  per  se  non  debetur 
eeterna  pcena,  sed  temporalis,  ut  infra  dicam; 
ergo  nunquam  potest  illa  pcena  puniri :  alias 
puniretur  gravius  quam  meretur.  Dicet  quis 
mereri  de  se  temporalem  pcenam,  tamen  ex 
conjunctione  ad  mortale  posse  fieri  perpetuam, 
quia  tunc,  ut  Cajetanus  ait,  non  fit  pcena  gra- 
vior,  sed  tantum  diuturnior,  quia  peccatum 
illud  licet  non  fiat  gravius,  fit  ex  eonjunetione 
irremissibilius.  Sed  contra  est,  quia  in  veniali 


DISPUTATIO  VII.  SECTIO  IV. 


591 


peccato,  transacto  actu,  nihil  manet  nisi  obli- 
gatio  ad  pcenain,  ut  D.  Thomas  etiam  indicat 
1,  2,  qusest.  89,  art.  1 ;  ergo  remitti  peccatum 
veniale  nihil  est  aliud,  quam  jam  non  deberi 
poenam,  quod  continget  interdum,  quia  libe- 
raliter  fuit  remissa  illa  pcena,  vel  certe,  quia 
jam  quis  sustinuit  totam  pcenam,  quam  mere- 
batur,  quod  fieri  potest  etiam  ab  eo  qui  est 
in  mortali,  et  sine  gratia :  dicere  vero,  quod 
tunc  fit  peccatum  irremissibile,  videtur  petitio 
principii;nam  est  dicere  poenam  temporalem, 
quee  antea  erat  sequalis  culpa3,  jam  non  esse, 
quod  sine  ratione  dici  videtur,  quandoquidem 
culpa  non  est  actu  :  quod  prseterea  sic  urgeo. 
Consideremus  peccatum  veniale  per  se  sine 
ordine  ad  libertatem  Dei,  vel  meretur  pcenam 
eeternam ,  vel  non ;  si  sic,  non  differt  a  mor- 
tali :  si  non,  ergo  etiamsi  Deus  nulla  utatur 
gratia  et  liberalitate  cum  homine,  illa  pcena 
maaebit  semper  temporalis ;  ergo  etiam  in 
peccatore  est  temporalis.  Forte  dicit  quis,  de- 
bere  huic  peccato  pcenam  temporalem,  non 
positive,  sed  negative,  id  est,  de  se  non  mere- 
tur  a3ternam,  tamen  etiam  non  postulat  posi- 
tive,  ut  sit  temporalis,  sed  quasi  indifferens, 
et  etiam  dependet  a  dispositione  subjecti.  Sed 
contra :  nam  sequalitas  inter  culpam  et  pcenam 
est  rei  ad  rem  ;  ergo  semper  est  eadem  sive 
conditio  varietur  snbjectio,  sive  non.  Confir- 
rnatur,  nam  alias-in  puris  naturalibus  pecca- 
tum  veniale  non  minus  mereretur  seternam 
pcenam,  quam  mortale.  Patet,  quia  timc  care- 
ret  homo  gratia  Dei,  quee  est  necessaria  ad  sa- 
tisfaciendum, et  certe  dicere  veniale  peccatum, 
et  ejus  pcenam  non  remitti  nisi  ex  amicabili  be- 
nevolentiaDei,  videtur  esse  dicere,  de  se  quidem 
mereri  pcenam  asternam,  ex  Dei  vero  miseri- 
cordia  fieri  temporalem.  Confirmatur  iterum, 
quia  si  aliquod  ex  illa  sententia  sequeretur 
inconveniens,  maxime  quia  in  inferno  aliqua 
interdum  finiretur  pcena  :  sed  hoc  nullum  est; 
tum  quia  id  necessario  dicendum  est  in  pcenis 
temporalibus,  quas  debentur  peccatis  remissis, 
illoe  enim  non  possunt  esse  seternse,  alias  enim 
Deus  infligeret  pcenam,quam  simul  remiserat; 
tum  etiam  quia  in  inferno  perpetuo  sunt  ea, 
qua3  per  se  ibi  puniuntur,  non  qua3  per  acci- 
dens,  et  quae  communia  sunt  purgatorio  :  ha3C 
sententia  non  est  improbabilis^  pra^cipue  si 
ratione  sola  niti  deberemus. 

4.  Tertia  sententia.  —  Tertia  sententia  est: 
peccatum  veniale  per  se  debere  puniri  pcena 
temporali,  tamen  si  reperiatur  conjunctum 
mortali  per  accidens  puniri  pcena  asterna.  Est 
D.  Thoma3  i,  %  q.  87,  art.  5,  et  in  k,  dist.  15, 


ubi  Magister,  Bonaventura  et  Richardus  idem 
sentiunt,  Alensis,  4  partv  qua^st.  85,  membro 
primo,  Adrianus,  in  k,  materiade  Satisfactione, 
Capreolus,  dist.  21,  qua^st.  1,  Richardus  de 
Sancto  Victore,  \  part.,  tractatu  22,  de  Diffe- 
rentia  venialis  et  mortalis  peccati,  Sylvester, 
verbo  Satisfactio,  §  7,  Cajetanus,  citato  art.  5, 
et  tomo  2  Opuscul.,  tractatu  6,  qua^st.  % 
Soto,  distinct.  4  9,  quasst.  10,  art.  4.  Et  funda- 
mentum  est,  quia  culpa  venialis  est  irremissi- 
bilis  in  eo  qui  caret  gratia;  ergo  et  pcena  ejus: 
non  est  enim  probabilis  sententia,  dicens  in- 
terdum  Deum  remittere  totam  pcenam  et  non 
culpam.  Antecedens  probatur,  quia  remissio 
culpa3  dupliciter  obtineri  potest.  Primo  ex  li- 
beralitate,  qua3  non  habet  locum  nisi  in  homine 
grato  :  vel  ex  justitia,  et  hoc  vel  ex  merito  de 
condigno,  quod  gratiam  supponit,  ut  suo  loco 
dixi,  lib.  12,  de  Gratia,  vel  per  a^qualem  et 
condignamsatisfactionem :  ethic  etiam  modus 
necessario  requirit  gratiam,  juxta  commu- 
nem  sententiam  theologorum,  qua3  colligitur 
Isai.  58:  Jejunavimus,  et  non  aspexisti;  Eccle- 
siastici  34 :  Bona  impiorum  niJiil  curat  Altis- 
simus,  1,  ad  Corinth.  13,  opera  sine  charitate 
nihil  sunt,  nihil  valent :  multum  autem  vale- 
rent,  sufficerent  acl  remissionem  culpa3,  qua3 
est  sententia  Augustini,lib.  2,  contra  Crescon., 
cap.  12,  et  12,  de  Civitate,  cap.  ultimo  :  Qui 
animce  suw  non  miseretur  placens  Deo,  nihil 
potest  dignum  pro  peccatis  suis  o/ferre.ConRr- 
matur,  nam  remissio  culpa3  non  est  nisi  ex 
Christo  1,  Joan.  2  :  Ipse  est  propitiatio  pro 
peccatis,  etc,  ad  Romanos  3 :  Per  fidem  Jesu 
Christi,  etc.  Qui  tamen  carent  gratia,  non  vi- 
vuntin  Christo,  et  damnati,cum  neque  veramfi- 
dem  supernaturalem  habeant,  in  illo  non  sunt ; 
ergo,  etc,  alias  similiter  dici  posset,  infideles 
in  hac  vita  posse  consequi  remissionem  alicu- 
jus  peccati,  et  extra  Ecclesiam  esse  remissio- 
nem  peccatorum.  Confirmatur  ex  Tridentino, 
sess.  14,  cap.  8,  ubi  ipsam  satisfactionem  pro 
pcena  ait  esse  per  Christum,  ex  quo  (inquit)  est 
omnis  nostra  sufficientia. 

5.  Ad  hoc  tamen  fundamentum  respondent, 
qui  verisimilius  defendunt  priorem  senten- 
tiam,  concedendo  ad  satisfaciendum  Deo  in 
hac  vita,  necessariam  esse  gratiam,  hoc  enim 
urgenter  probant  testimonia  adducta,  non  ta- 
men  esse  ldem  de  satisfactione  futuras  vitas: 
et  ratio  differentias  esse  potest,  quia  opera 
hujus  vita3  per  se  non  sunt  sufficientia  Deo 
satisfacere,  et  ideo  pendent  ex  acceptatione 
ejus  :  quod  sic  exponitur.  Nam  integrum  est 
judici  nullam  satisfactionem  a  reo  oblatam 


DE  PECCATO  HABITUALI,  QUOD  EX  ACTUALI  NASCITUR. 


592 

suscipere,  sed  illum  punire  poena  legis  ,  qua- 
propter  cum  Deus  aliquid  ex  hoc  rigore  remit- 
tit,  gratise  tribuendum  est.  Item  quia  opera 
nostra  innumeris  aliis  titulis  sunt  Deo  debita, 
et  prsecipue  ratione  peccati  mortalis.,  in  quo 
jacere  supponimus  eum  qui  deberet  satisface- 
re,  et  ideo  potest  Deus  nullum  opus  acceptare 
in  satisfactionem :  at  vero  satisfactio  vitse  fu- 
turae  non  est  satisfactio  amieabilis,  sed  est  vin- 
dictse  et  summi  rigoris,  in  qua  non  est  atten- 
denda  conditio  personae  patientis,  sed  eequali- 
tas  rei  ad  rem  ,  quse  eequalitas  considerari 
potest  in  omni  pcena,  et  culpa  abstrahendo  ab 
omni  statu  personae :  sed  adhuc  ista  omnia  non 
omnino  satisfaciuut,  nisi  in  purgatorio.  Item 
satisfactio  hujus  vitse,  cseteris  paribus,  cense- 
tur  efficacior  et  facilior,  propter  liberam  vo- 
luntatem,  nam  justus  mmori  poena  satisfacit 
in  hac  vita,  quam  in  futura;  ergo  idem,  etc. 
Probatur  particulariter  in  peccatore  si  volun- 
tarie  pcenam  sumeret.  Ex  quo  etiam  sumitur 
congruentia,  quia  peccatum  ex  sua  natura  est 
injuria  voluntaria;  ergo  est  consentaneum  ra- 
tioni^  ut  non  nisi  voluntaria  pcena  remittatur. 
Confirmatur  illa  ratione,  quia  in  inferno  nul- 
lum  est  refrigerium,  nulla  remissio,  nam  ubi 
ceciderit  lignum,  ibi  erit.  Confirmalur  amplius, 
nam  qua  ratione  hoc  peccatum  veniale  puni- 
retur  poena  temporali  in  inferno,  eadem  mali- 
tia  conversionis  mortalis  peccati,  nam  iUa 
malitia  ex  suo  genere  et  specie  est  ejusdem 
rationis  cum  malitia  venialispeccati,  atquehoc 
modo  poena  sensus  peccato  mortali  debita  es- 
set  temporalis.  Neque  videtur  referre  malitiam 
istam  esse  conjunctam  aversioni  peccati  mor- 
talis  in  eodem  actu,  atque  adeo  veluti  per  se, 
et  ex  natura  sua  :  malitiam  vero  venialem  so- 
lum  conjungi  iri  eodem  supposito  cum  mortali, 
sed  nihil  interest  haec  differentia;  non  enim 
mutat  gravitatem,  neque  speciem  malitiee,  at- 
que  adeo  neque  facit  illam  dignam  diuturniori 
poena. 

6.  Prima  propositio  de  fide. — Prima  propo- 
sitio.  Veniale  peccatum  de  se  non  meretur 
poenam  eeternam,  quod  censeo  de  fide,  ex  dic- 
tis  supra  de  peccato  mortali  et  veniali.  Colli- 
gitur  Matth.  5,  ubi  non  omni  generi  peccato- 
rum;  sed  cuidam  minatur  Deus  gehennam,  ut 
advertunt,  et  exponunt  Chrysostomus ,  Theo- 
phylus.,  Hilarius  et  Hieronymus,  Matth.  10, 
idem  ex  illo  i,  Corinth.  3 :  Salvus  erit,  sic 
tamen  quasi  per  ignem:  juxta  expositionem 
Patrum  supra  traditam :  ratio  vero  hujus  pro- 
positionis,  et  quomodo  sit  intelligenda,  patebit 
exsecunda  propositione. 


7.  Secunda  propositio.  —  Quid  ad  allata  in 
num.  3. — Secunda  propositio.  Tutior  et  verior 
videtur  illa  sententia  affirmans  peccatum  ve- 
niale  conjunctummortalipuniriperpetuo:  quee 
sic  intelligenda  est,  potuit  scilicet  Deus  sta-  1 
tuere  veniali  peccato  ea  lege  pcenam  tempora- 
lem,  ut  amicabiliter  et  voluntarie  illam  subi- 
ret,  qui  tale  peccatum  committeret,  sin  minus, 
neunquam  cessaret:  quse  lexjustaessepotuit, 
tum  quia  illa  est  justa  pcena,  quee  a  justissimo 
legislatore  imponitur,  ut  diximus ;  tum  quia 
est  accommodata  culpee  voluntariee,  ut  explicui- 
mus;  tum  etiam  quia  rationi  consonum  est,  \ 
ut  culpee,  quee  perpetuo  durat,  Deus  imponat 
poenam  perpetuam  :  culpa  autem  venialis  con- 
juncta  mortali  perpetuo  durat,  ut  vidimus  :  si 
autem  hoc  potuit  Deus,  credendum  est  ita  sta- 
tuisse,  quia  hoc  est  maxime  consonum  aliis 
principiis  fidei,  et  ipsi  etiam  rationi,  et  naturse 
culpse:  unde  solum  dicitur  veniale  peccatum 
per  se  mereri  poenam  temporalem.,  quia  culpa 
ipsa  per  se  etiam  temporalis  est,  quia  non  ex- 
cludit  principium  gratise,,  quo  possit  obtineri 
remissio  illius,  et  per  hsec  satis  patet  solutio 
ad  fundamenta  secundee  sententise,,  inn.  3. 

8.  Satisfit  aliis  rationibus  in  eodem  num.  3. 
—  An  vero  idem  dicendum  sit  de  temporali 
poena  debita  pro  culpis  remissis.,  ad  materiam 
de  justificatione  pertinet.  Illud  solum  addo, 
propterea,  quee  dicuntur  in  illis  argumentis 
de  homine  in  puris  naturalibus,  non  esse  sta- 
tum  illum  quoad  omnia  comparandum  cum 
statu  gratiee,  nam  tunc  etiam  fortasse  esset 
aliquis  modus  remissionis  peccati  non  ex  jus- 
titia,  neque  ex  gratia  gratum  faciente:  sed 
ex  quadam  liberali  providentia  consentanea 
naturee,  et  ideo  etiam  in  illo  statu  peccatum 
veniale  non  esset  per  se  dignum  pcena  seterna, 
et  tantumdem  valeret  tunc  homo  carens  mor- 
tali  peccato  ad  obtinendam  remissionem  ve- 
nialis  suo  modo  a  Deo,  quantum  nunc  homo 
in  gratia  constitutus  proportione  servata. 

DISPUTATIO  YIIL 

DE  3PECCATQ  HABITUALI,  QUOD   EX  ACTUALI 
NASCITUR, 

De  hac  materia  tractat  divus  Thomas,  \,  %\ 
q.  86,  sed  nos  ordinem  mutamus,  tum  quia 
heec  disputatio  pertinet  ad  perfectam  cognitio- 
nem  peccati  actualis,  cujus  effectus  est :  tum 
praecipue  quia  fere  est  necessaria  hsec  tractatio 
ad  materiam  de  peccato  originali,  viderique 


DISPUTATIO  VIII. 
possimt  multa  qnse  in  opere  de  gratia  et  de 
poenitentia  diximus. 

SEGTIO  UNICA. 

An  transacto  actuali  peccato  aliquid  habituale 
in  anima  maneat,  quod  sit  vere  peccatum : 
et  quid  sit  illud. 

d.  Rationes  dulitandi. — Ratio  dubitandi  est, 
quia  per  se  ex  actu  peccati  nihil  sequitur  in 
anima,  nisi  habitus  pravus  vitii,  qui  non  ha- 
bet  rationem  peccati,  quia  potest  esse  in  ho- 
mine  grato.  Confirmatur,  nam  si  sit  actuale 
peecatum  puree  omissionis  ,  illud  certe  nihil 
poterit  relinquere,  quia  nihil  est.  Secundo 
homo  in  puris  naturalibus  sine  gratia,  sipecca- 
ret,  non  contraheret  positivam  culpam  habi- 
tualem  ex  peccato,  ut  constat,  neque  privati- 
vam,  quia  nulla  forma  reali  privaretur ;  ergo. 

2.  In  hac  re  duo  sunt  certa.  Primum  trans- 
acto  actuali  peccato,  hominem  vere  et  proprie 
nominari  peccatorem,  quamdiu  illius  peccati 
remissionem  non  consequitur,  quod  patet  ex 
communi  modo  loquendi  Scripturee  et  sancto- 
rum;  hoc  enim  modo  dicitur  Luc.  l:Bratmu- 
lier  in  Civitate  peccatrix,  licet  non  actu  pec- 
caret,  tum  etiam  Christus  dicitur  cum  peccato- 
ribus  manducare  et  pro  peccatoribus  mori  ;  sic 
etiam  peccatores  dicuntur  esse  impii  et  iniqui; 
lege  Augustinum,  secto,  contra  Julianum,c.  8. 
Secundum  est  manere  in  homine  transacto 
actu  peccati  maculam  aliquam  donec  ad  divi- 
nam  gratiam  redea^,  quod  est  de  fide  ex  com- 
muni  modo  loquendi  Scripturae,  Josue  22  : 
Usque  in  prcesentem  diem  macula  hujus  scele- 
ris  in  nobis  permanei,  Ecclesiastici  47,  ad  Sa- 
lomonem  loquens,  dedisti  maculam  in  gloria 
tua,  etc,  et  ad  Ephesios,  quinto  :  ut  exhiberet 
sibi  Ecclesiam  non  habentem  maculam ,  etc. 
Unde  etiam  peccatores  dicuntur  immundi,  sor- 
didi,  Oseee  19,  et  Apocal.  \,  abominabiles :  et  e 
contra  justificatio  impii  dicitur  mundatio  , 
ablutio,  etc.  Hinc  etiam  apud  omnes  constat 
manere  peccatorem  post  peccatum  aversum  a 
Deo,  etin  offensione  ejus.  Videndum  ergo  res- 
tat  a  quo  denominetur  homo  peccator  trans- 
acto  actu,  quid  etiam  sit  ista  macula,  quid 
aversio  et  offensio  culpse :  et  an  ista  distin- 
guantur. 

3.  Prima  sententia.  —  Prima  sententia  est 
Scoti  4,  dist.  14,  q.  1,  dicentis  transacto  actu 
nihil  manere  prorsus  in  peccatore  prseter  de- 
nominationem  extrinsecam,  quam  ipse  vocat 
relationem  rationis,  quam  inquit  consurgere 

IV. 


SECTIO  UNICA.  593 

ex  actu  Dei  quo  peccatorem  ordinat  ad  condi- 
gnam  pcenam  :  hanc  enim  Dei  ordinationem, 
quatenus  ad  pcenam  refertur,  dicit  esse  rea- 
lem,  ut  tamen  a  Deo  provenit ,  dicitur  esse 
offensio  Dei,  ut  vero  est  disconveniens  pecca- 
tori,  dicitur  ejus  macula.  Sed  vero  ista  non 
sunt  convenienter  dicta,  quia  macula  signifi- 
cat  malum  culpee,  vel  aliquid  certe  ad  culpam 
pertinens  :  illa  autem  Dei  ordinatio  est  bona 
et  justa.  Deinde  homo  non  denominatur  pec- 
cator  ab  actu  Dei,  alias  Deus  actione  sua  consti- 
tueret  aliquem  peccatorem.  Tandem  Deus  or- 
dinat  ad  pcenam  eum  qui  peccator  est,  et  quia 
peccator  talis  est. 

4.  Sententia  prcedicta  paulo  aliter  aliis  as- 
truitur.  —  Quid  tandem  dici  possit  pro  susti- 
nenda  eadem  sententia. — Propterquod  Gabriel, 
in  illa  distinctione,  q.  I,  etOcham,  q.  8  et  9, 
in  4,  dicunt  hominem  denominari  peccatorem 
ab  actu  qui  prseteriit,  ut  idem  sit  peccatorem 
esse,  quod  peccasse  :  et  quia  hoc  non  satis  est, 
alias,  qui  semel  peccavit,  semper  esset  pecca- 
tor,  aiunt  esse  addendam  ordinationem  Dei,  et 
ab  utroque  simul  hominem  denominari  pec- 
catorem.  Sed  contra  hoc  fere  procedunt  ra- 
tiones  factee.  Preeterea  licet  Deus  non  ordina- 
ret  ad  poenam  eum  qui  peccavit,  manere  pos- 
set,  et  vere  denominari  peccator,  et  in  illo 
maneret  macida;  ergo  ordinatio  Dei  ad  pcenam 
nullo  modo  requiritur  in  macula,  aut  in  forma, 
quee  denominat  peccatorem.  Dicent  fortasse 
repugnare  Deum  non  ordinare  ad  pcenam,  et 
remittere  culpam.  Respondeo  id  falsum  esse 
de  potentia  absoluta,  ut  patet  etiam  in  huma- 
nis  de  injuria  facta  principi.  Prseterea,  quia 
per  se  constat  differre  dignum  esse  pcena,  et  a 
Judice  puniri.  Propter  hsec  tandem  dici  potest 
in  hac  sententia,  esse  peccatorem  nihil  aliud 
esse,  quam  peccasse,  et  perseverare  dignum 
poena  propter  illud  peccatum ,  quae  dignitas 
dici  potest  macula.  Quod  si  objicias,  homo 
etiam  justus  qui  peccavit,  interdum  manet 
dignus  pcena,  propter  peccatum,  et  tamen  jam 
non  est  in  peccato :  respondetur  non  manere 
dignum  pcena  condigna  et  sequali,  quee  est 
adrequata  peccato.  Sed  adhuc  ista  omnia  non 
satisfaciunt :  tum  quia  talis  dignitas  pcenee 
pertineret  ad  reatum  :  supra  autem  diximus 
reatum  distingui  aliquo  modo  a  culpa.  Item 
de  potentia  absoluta  posset  ab  homine  au- 
ferri  macula,  et  id  quod  est  culpa,  manente 
integro  toto  reatu  pcense,  quia  revera  illi  di- 
gnitas  pcenea  oritur  ex  solo  actuali  peccato, 
non  ex  macula,  vel  habitualidispositione,  quee 
manet :  unde  tandem  dicere  hominem  deno- 

38 


594 


DE  EFFECTU  ACTUALIS  PECCATI,  QUI  EST  POENA. 


minari  peccatorem  ab  ista  dignitate  videtur 
idem  ac  denominari  ab  actu  prseterito  conno- 
tando  tantum  Deum  non  remisisse. 

5.  Secunda  sententia. — Habitus  vitiosi  non 
suntpeccata. — Secunda  sententia  vult  prsedic- 
tam  maculam  esse  quamdam  qualitatem  pra- 
vani,  quse  ex  peccato  actuali  manet,  quse  ita 
est  contraria  rationali  naturse,  ut  eam  reddat 
Deo  invisam  et  exosam.  Sed  hsec  sententia  quse 
habet  fundamentum  inMagistro,  distinct.  33, 
est  prorsus  improbabilis,  quse  neque  intelligi 
neque  explicari  potest,  quse  aut  qualis  sit  ea 
qualitas,  neque  a  quo  fiat :  non  enim  fieri  po- 
test  ab  actuali  peccato,  quia  actus  peccati,  vel 
plurimum,  potest  efficere  habitum  malum , 
qui  potest  manere,  et  peccatum  deleri.  Item 
quia  si  esset  pura  omissio,  nihil  generaret: 
neque  potest  fieri  a  Deo,  quia  non  est  auctor 
peccati.  Deinde  si  est  qualitas,  ut  sic,  bona 
est,  nec  potest  esse  mala,  nisi  ratione  alicujus 
privationis.  Explicetur  igitur  ista  privatio , 
quid  sit  et  tollatur  qualitas.  Ex  quo  intelligi- 
tur  non  recte  fuisse  locutum  Gregorium,  dist. 
20,  dum  inquit,  vitiorum  habitus  posse  dici 
peccata  habitualia  prsecipue  ante  justificatio- 
nem.  Contra  quem  Capreolus,  ibi,  ad  argu- 
menta  contra  secundam  conclusionem,  nam 
certe  nihil  interest  ante  vel  post  justificatio- 
nem,  et  propria  hujus  ratio  est:  quia  tales 
habitus  per  se  non  avertunt  a  Deo,  ut  alias 
explicabo. 

6.  Placitum  quorumdam  circa  lianc  smten- 
tiam  dispUcet.  —  Hinc  etiam  mihi  displicet 
quorumdam  Thomistarum  sententia  dicen- 
tium  transacto  actu  peccati  manere  in  volun- 
tate  positivam  ordinationem ,  et  realem  ad 
illud  objectum,  ad  quod  se  convertendo  pecca- 
vit :  in  quo  etiam  fundatur  realis  aversio  a 
Deo,  et  hoc  volunt  esse  habituale  peccatum  : 
sed  hoc  non  est  intelligibile,  nam  ille  ordo,  si 
est  realis,  in  aliquo  ente  reali  fundari  debet : 
vel  ergo  illud  ens  est  aliquid  additum  volun- 
tati,  et  hoc  non  erit  habitus  vitii,  quia  nihil 
aliud  ibi  manens  potest  dici  peccatum,  si  nihil 
est  additum,  fieri  non  potest,  ut  voluntas  ni- 
hil  magis  habens,  quam  antea,  neque  in  se 
intrinsece  mutata,  retineat  aliquem  ordinem 
realem,  quem  ante  non  habebat. 

7.  Tertia  sententia. —  Una  explicatio  hu- 
jus  sententice  refellitur.  —  Tertia  sententia  est 
hanc  maculam  esse  privationem  nitoris  et  pul- 
chritudinis  animae.  Ita  D.  Thomas,  supra,  et 
in  2,  dist.  13,  q.  1,  art.  1,  et  idem  fere  sen- 
tiunt  antiquiores  theologi,  in  A,  distinct.  18. 
Modua  autem  exphcandi  istam  privationem 


est  varius,  quia  vix  potest  explicari  qua  forma 
privet.  Quidam  ex  Thomistis  dicunt  maculam 
hanc  privare  nitore  et  pulchritudine,  quam 
habitualis  gratia  in  anima  efficit.  Quod  si  ob- 
jicias,  quia  hsec  privatio  est  a  Deo,  et  est 
pcena;  respondent  quidam  eorum,  maculam 
potius  pertinere  ad  malum  pcense,  quam  ad 
culpam,  et  ideo  posse  fieri  a  Deo  ipso  :  quod 
aliis  non  placet,  quia  macula  in  Scriptura 
semper  significat  malum  culpse,  et  non  tribui- 
tur  Deo,  sed  peccatori.  Item  quia  hsec  senten- 
tia  non  explicat  quid  sit  habitualis  culpa. 

8.  Secunda  explicatio.  —  Propter  quod  dis- 
tinguunt  alii  gratiam  dupliciter  considerari , 
uno  modo  materialiter  ut  est  entitas  physica, 
et  hoc  modo  privationem  ejus  fieri  a  Deo,  et 
non  esse  maculam.  Secundo  modo  quatenus 
aufert  animse  pulchritudinem,  et  hoc  modo 
privationem  ejus  esse  maculam,  et  non  a  Deo, 
sed  a  peccatore.  Sed  non  satisfacit  hsec  duplex 
gratise  consideratio,  quia  est  solum  per  prseci- 
sionem  intellectus,  tamen  in  re  nihil  est,  quia 
gratia  non  confert  homini  pulchritudinem,  nisi 
ut  bona  qualitas  animse  inhserens ;  ergo  gra- 
tia,  licet  materialiter  consideretur,  non  habet 
aliud  esse,  neque  aliam  causam,  quam  ut  con- 
siderata  formaliter,  et  ut  dans  pulchritudi- 
nem.  Prseterea  arguit  Scotus,  quia  sequitur 
omnesmaculas  omnium  peccatorumessesequa- 
les,  quia  omnes  seque  privant  habitualigratia. 
Respondet  D.  Thomas  maculam  esse  privatio- 
nem  cum  ordine  ad  peccatum  prsecedens,  et 
quia  illud  non  est  sequale,  ideo  neque  macula. 
Contra  hic  ordo  tantum  est  relatio  rationis  ; 
ergo  ratione  ejus  non  erit  insequalitas  in  ma- 
culis.  Tandem  peccatum  ut  sic  latius  patet, 
quam  gratia,  quia  posset  reperiri  in  homine 
in  puris  naturalibus,  quem  non  privaret  gra- 
tia  ;  ergo  in  illo  peccatum  habituale  manens 
non  esset  privatio  nitoris.  Ad  explicandam 
hanc  difficultatem  incipiendum  videtur  a  pura 
natura. 

9.  Prima  propositio. — Prima  propositio.  In 
homine  existente  in  puris  naturalibus  vere 
maneret  ahquo  modo  peccatum  mortale  (de 
quo  tantummodo  loquor)  per  modum  habitus, 
transacto  actu,  quamdiu  ad  Deum  non  conver- 
teretur,  vel  non  remitteretur  illi  peccatum. 
Probatur,  quia  homo  semel  aversus  a  Deo, 
semper  manet  aversus,  quamdiu  non  converti- 
tur.  Explicari  soletexemplo  hominis  quiaver- 
tit  faciem  a  sole.  Confirmatur,  nam  ille  homo 
maneret  in  eo  statu,  in  quo  esset  dignus 
odio,  et  indignus  amicitia  Dei ;  ergo  perseve- 
raret  in  peccato.   Tertio  ille  non  esset  in  ea 


DISPUTATIO  VIII.  SECTIO  IX. 


595 


pura  natura  in  quafuerat  a  Deo  conditus;  ergo 
esset  iinpurus,  seu  in  peccato. 

10.  Secunda  propositio  bipartita.  —  Secun- 
da  propositio.  Peccatum  manens  habitualiter 
in  illo  homine  non  est  ens  aliquod  positivum 
physicum,  neque  privatio  realis  et  physica 
alicujus  formse  positivee.  Primam  partem  con- 
vincunt   argumenta    facta  contra   secundam 
sententiam.  Secunda  vero  etiam  patet,  quia 
nulla  potest  designari  forma  positiva,  qua  ani- 
ma  habitualiter  privetur  propter    peccatum 
commissum  :  nam  illa  intelligenda  esset  in 
essentia  animee,  aut  in  potentiis.  Non  in  essen- 
tia,  quia  ex  natura  rei  in  essentia  animee  nihil 
inheeret,  nisi  forte  potentiee  ejus,  et  eadem 
ratio  procedit  de  ipsis  potentiis,  quee  etiam 
inter  se  non  possunt  transmutari  aliquo  modo 
nec  remitti  ;  ergo  nihil  reale  potest  intelligi 
in  ejus  modi  potentiis,  vel  ab  aliis  realiter  dis- 
tinctum,  vel  quod  sit  idem  cum  illis,  quo  pri- 
vetur  per  habituale  peccatum.  Neque  intelligi 
potest,  quod  aliqui  dicunt  et  colligunt  ex  Ca- 
jetano,  loco  cita.to,  queest.  octuagesima  sexta, 
nempe  hoc  peccatum  esse  privationem  realem 
illius   spiritualis   pulchritudinis ,   quam   boni 
actus  in  anima  efficiunt;  quia  licet  actuale  pec- 
catum  possit  efficere  hujusmodi  privationem  ; 
tamen  illo  transacto,  non  necessario  durat  ista 
privatio  cum  habituali  peccato,  nam  illo  per- 
severante  potest  homo  bonos  actus  exercere, 
et  contrarios  priori  actuali  peccato  :  neque  illa 
actualis  privatio  pulchritudinis  per  se  est  cul- 
pa,  ut  patet  in  homine  dormiente  peccatore, 
et  justo,  etc. 

41.  Tertia  propositio. —  Tertia  propositio. 
Peccatum  quod  habitu  manere  in  tali  homine 
dicitur,  non  est  physice  intelligendum,  sed 
moraliter,  secundum  rectam  et  prudentem 
existimationem,  et  hoc  modo  est  queedam  aver- 
sio  a  Deo  ultimo  fine  quee  mortaliter  censetur 
manere  in  homine,  quia  voluntate  sua  se  aver- 
tit  a  Deo,  et  nunquam  ad  illum  conversus  est. 
CoUigitur  ex  D.  Thoma,  queest.  citata,  articulo 
primo  ad  argumenta,  et  articulo  secundo,  et 
3  parte,  queest.  88,  articulo  primo,  ubi  dicit 
maculam  cousequi  peccatum  ex  parte  aversio- 
nis.  Et  probatur  tum  ex  dictis,  nam  numera- 
vimus  omnia  quee  possunt  cogitari  circa  hoc 
peccatum,  et  nihil  aliud  reperitur.  Secundo 
exemplo  ex  humanis,  nam  qui  offendit  homi- 
nem,  censetur  manere  inimicus  ejus  quamdiu 
aut  voluntatem  non  mutavit,  aut  quod  in  se 
est  non  fecit,  ut  injuriee  satisfaciat,  et  tamen 
totum  illud  contingit  per  moralem  existima- 
tionem.  Tertio  in  aliis  rebus  heec  moralitas 


coustituit  preedicationem  realem,  et  veram  in 
rebus  multum  pertinentibus  ad  mores  homi- 
num,  ut  dicitur  res  aliqua  tanti  valoris,  quia 
lege  taxatum  est :  quod  tamen  nihil  in  re  ipsa 
ponit  preeter  existimationem  moralem. 

42.    Objectio  contra  nimc  dicta.  —  Dices, 
coincidere  nos  jam  in  priorem   sententiam 
Scoti :  narn  hoc  nihil  aliud  est,  quam  denomi- 
nari  hominem  peccatorem  ab  actu  preeterito 
existimato  moraliter,  ac  si  esset.  Respondeo 
primo,  in  hoc  differimus,  quia  non  intelligi- 
mus  peccatum  hoc  consistere  in  ordinatione 
ad  poenam,  sed  in  aversione  ab  ipso  Deo  :  ex 
quo  fit,  ut  aliquis  sit  odio  Dei  dignus,  quod 
proprie  pertinet  ad  culpam.  Secundo  non  di- 
cimus  istam  denominationem  fieri  ab  actu 
preeterito,  sed  a  quodam  effectu  morali,  qui 
censetur  fieri  per  illum  actum.  Quod  explica- 
tur  a  simili  in  peccato  puree  omissionis,  si  fiat : 
nam  qui  sic  peccat,  verissime  censetur  actu  se 
avertere  a  Deo,  et  se  convertere  ad  se  ipsum, 
vel  ad  aliam  creaturam,  ut  ad  ultimum  finem, 
non  quia  realem  actum  efficiat,  neque  quia 
aliqua  forma  physica  privetur,  sed  quia  mo- 
raliter  ita  se  habet  ac  si  id  vellet  :  ita  in  pro- 
posito  iste  censetur  moraliter  aversus  a  Deo, 
quia  id  voluit,  et  nunquam  mutavit  volunta- 
tem,  nec  consecutus  est  remissionem  peccati. 
13.  Quarta  propositio. —  Quarta  propositio. 
In  hoc  peccatore  macula  non  est  aliquid  dis- 
tinctum  ab  habituali  peccato,  quod  explicui- 
mus,  quare  explicanda  est  per  moralem  quam- 
dam  indignitatem ,   sicut  qui  in   Republica 
exercuit  vilissima  munera,  licet  postea  illa  non 
exerceat,  manet  moraliter  infamis  :  ad  hunc 
enim  modum  se  habet  coram  Deo,  qui  semel 
peccavit,  et  in  peccato  jacet ;  heec  ergo  macula 
et  habituale  peccatum,  idem  sunt,  licet  secun- 
dum  rationem,  vel  potius  secundum  etymolo- 
giam  diSerant,  peccatum  enim  dicitur,ut  aver- 
tit  hominem  ab  ultimo  fine  :  macula  vero 
quatenus  reddit  ipsum  hominem  turpem  :  et 
propterea  macula  ut  sic  non  fit  a  Deo,  quia  ad 
malum  culpee  spectat,   et  idem  prorsus  est  de 
aversione  habituali :  de  reatu  vero  et  offensa  Dei 
jamdiximus  quid  sit,et  statim  etiam  dicemus. 
44.  Quinta  propositio.  —  Quinta  propositio. 
Nunc  in  homine  destinato  ad  finem  superna- 
turalem  habituale  peccatum  et  macula  peccati 
mortalis  includit  dicta  omnia  moralia,  et  pree- 
terea  realem  et  physicam  privationem  gratiee 
et  charitatis  :  de  bac  propositione  videri  pos- 
sunt  dicta,  libro  septimo,  de  Gratia,  capite  vi- 
gesimo  a  numero  septimo  ;  et  ita  sentit  divus 
Thomas,  quod  bene  notat  Cajetanus,  infra, 


596  DE  EFFECTU  ACTUALIS 

queest.  113,,  in  articulo  secundo,  Capreolus  A, 
distinctione  decima-quarta ,  Sotus,  distinct. 
decima-quinta,  queest.  prima,  articulo  primo. 
Etratioest,  quia  peccatum  nunc  avertit  homi- 
nem  aDeo  fine  supernaturali ;  ergo  privat  con- 
versione  ad  illum  :  sed  habitualis  conversio  ad 
hunc  finem  est  per  gratiam  et  charitatem  ; 
ergo  habitualis  aversio  privat  his  formis,  in 
quo  differt  valde  ista  aversio  ab  aversione  a 
solo  fine  naturee.  Confirrnatur,  nam  peccatum 
habituale  nunc  manens,  immediate  et  forma- 
liter  tollitur  per  inheerentem  justitiam,  quse 
peccatori  datur  in  justificatione,  sed  formaliter 
tollitur  privatio  ipsa  gratiee  et  charitatis ;  ergo 
hoec  ipsa  privatio  est  formale  peccatum  sive 
macula.  Inferes:  ergo  peccatum  habituale  est 
ejusdem  rationis  in  omnibus  peccatoribus. 
Respondeo  quoad  aliquid,  scilicet  aversionem 
a  Deo,  concedo,  differunt  tamen  semper  quoad 
moralem  inalitiam,  quee,  ut  diximus,  solum 
moraliter  permanere  censetur,  et  eodem  modo 
est  intelligendum  quod  divus  Thomas,  1,  2, 
queest.  octuageshna-sexta,  articulo  primo,  ad 
tertium,  dicit,  eamdem  privationem  gratiee 
propter  ordinem  ad  diversam  causam,  scilicet 
actuale  peccatum  majus  vel  minus,  esse  majus 
vel  minus  habituale  peccatum.  Non  est  enim 
ipsa  privatio  physice  major,  vel  minor,  tamen 
quatenus  procedit  ab  his  vel  illis  actibus,  cen- 
setur  reddere  hominem  moraliter  magis  defor- 
mem  et  indignum  :  et  simili  ratione  peccatum 
denuo  iteratum  licet  non  inducat  novam  pri- 
vationem  gratiee ,  tamen  censetur  inducere 
eamdem  privationem  novo  titulo,  et  hoc  modo 
illud  secundum,  seu  iteratum  peccatum  inclu- 
dit  privationem  gratise. 

15.  Instantia  solvitur. — Dices.  Privatio  gra- 
tiee  fit  a  Deo;  ergo  est  pcena.  Respondeo  non 
fieri  a  Deo  positive  agente,  sed  deserente.  Se- 
cundo  dici  potest  habitualis  gratiee  privationem 
esse  quasi  materiale  in  peccato  :  at  vero  for- 
male  esse  voluntariam  deformitatem,  quee  mo- 
raliter  manet ;  illa  ergo  privatio.  ut  culpa  est, 
non  est  a  Deo,  quia  sic  est  voluntaria  volun- 
tate  prava:  utvero  est  corruptio  cujusdam  rei, 
est  a  Deo  non  conservante ;  et  hoc  non  est  in- 
conveniens,  quia  illa,  ut  sic,  non  est  peccatum, 
et  posset  accidere  homrni  justo,  si  Deus  sus- 
penderet  influxum  conservativum  gratiee  illius. 
Et  eodem  modo  licet  illa  privatio  sub  una  ra- 
tione  sit  culpa,  tamen  sub  alia  ratione,  potest 
quodammodo  dici  pcena  non  tam  imposita, 
quam  contracta,  juxta  dicta.  Vide  Durandum, 
secundo,  distinctione  trigesima,  queestione  3, 
ad  argumenta. 


PECCATI,  QUI  EST  POENA. 

16.  De  suhjecto  maculce. — Ex  his  facile  ex- 
pediuntur  reliqua,  quee  de  hoc  peccato  vel  ma- 
cula  dici  possunt,  nam  jam  constat  an  sit,  et 
quid  sit :  et  quomodo  in  peccatis  diversis  sit 
diversa,  et  major,  vel  minor,  de  quo  etiam 
videri  possunt  dicta  in  opere  de  Gratia,  loco 
citato.  In  quo  vero  suhjecto  sit,  breviter  dicen- 
dum  est,  ex  divo  Thoma,  queest.  illa  86,  art.  \, 
partim  esse  in  essentia  animse,  partim  in  vo- 
luntate,  nam  gratia  et  charitate  privat,  in  qui- 
bus  amicitia  Dei  consistit,  preecipue  tamen 
videtur  esse  in  essentia  animee,  quia  licet  ac- 
tuale  peccatum  primo  sit  in  voluntate,  quia 
per  eam  committitur,  tamen  id  quod  preecipue 
maculatur,  est  ipsa  anima,  quee  in  se  manet 
moraliter  odio  digua,  et  ipsa  est  principale 
movens  et  operans,  et  sicut  justitia  coram 
Deo  primo  est  in  essentia  animee,  ita  et  habi- 
tuale  peccatum  :  derivatur  vero  etiam  ad  vo- 
luntatem,  quia  etiam  ipsa  est  censenda  manere 
a  Deo  aversa.  Rogabis,  quomodo  unum  esse 
queat  in  duobus.  Respondeo,  quia  non  est 
unitum  in  genere  naturee,  sed  moris,  et  quia 
non  eeque  primo  est  in  utroque. 

17.  De  causa  efficiente  et  effectu  maculce. — 
De  causa  autem  efficiente  ipsius  maculee,  di- 
cendum  est  physicam  nullam  habere;  habet 
tamen  moralem,  quee  est  ipsum  actuale  pec- 
catum  preecedens.  De  effectu  dicendum  est 
formalem  ejus  effectum  esse  reddere  hominem 
aversum  a  Deo,  et  odio  Dei  dignum,  unde  se- 
quitur  esse  dignum  pcena :  per  quem  effectum 
interdum  Scriptura,  et  seepe  Augustinus  expli- 
cat  hoc  peccatum  habituale,  scilicet  per  rea- 
tum.  Vide  illum  in  Psal.  33,  et  libro  primo^ 
capite  vigesimo  octavo,  6,  contra  Julianum, 
capite  8.  Advertendum  autem  est  istam  peenee 
dignitatem  non  esse  aliam  ab  illa  quee  fit  per 
actuale  peccatum,  quia  homo  ratione  hujus 
maculee  non  meretur  novam  pcenam,  sedsolum 
ratione  actus,  et  eodem  modo  solet  ista  macula 
dici  generare  offensionem  Dei,  quee,  ut  dixi- 
mus,  ex  parte  Dei  nihil  ponit,  nisi  iram  ejus, 
vel  denominationem  extrinsecam  :  ex  parte 
vero  hominis  preeter  actuale  peccatum  nihil 
dicit  preeterquam  esse  dignum  illa  ira.  Vide 
divum  Thomam,  tertia  parte,  queest.  86,  ar- 
ticulo2. 

18.  Maculam  in  veniali  negant  aliqui. — So- 
lum  superest  de  veniali  peccato,  an  relinquat 
maculam.  Scotus  enim,  quarto,  distinctione 
vigesima-prima,  queestione  prima,  et  Gabriel, 
quarto,  d.  decima-sexta,  queest.  5,  et  alii,  in  2, 
dist.  24,  dicunt  quod  post  veniale  peccatum 
nihil  manet,  nisi  obligatio  ad  pcenam,  quia  ne- 


DISPUTATIO 

que  privat  gratia,  neque  remittit  charitatem, 
et  licet  remitteret,  illa  remissio  non  haberet 
rationem  culpee,  qnia  non  tenetur  homo  ha- 
bere  charitatem  in  tanta  vel  tanta  intensione  : 
deniqne  nullo  alio  modo  avertit  a  Deo.  Divus 
Thomas  autem  et  alii,  3  p.,  queest.  87,  ad  3, 
volunt  relinquere  maculam.  Favet  Eccl.  31  : 
Beatus  vir  qui  inventus  est  sine  macula,  et 
Psalmo  decimo-quarto  :  Qici  ingreditur  sine 
onacula ;  et  omnes  illse  sententiee,  in  quibus 
dicitur  hominem  non  esse  siue  peccato  et  sor- 
dibus,  videntur  verificari  ratione  hujus  macu- 
lee,  quia  sine  actuali  peccato  et  mortali  esse 
potest;  idem  vero  divus  Thomas  1,  2,  q.  89, 
articulo  1,  addit  hoc  peccatum  non  causare 
maculam  simpliciter,  sed  secundum  quid.  Et 
hic  modus  loquendi  est  retinendus,  quia  est 
conformior  Scripturae  etTatribus,  et  explican- 
dus  ad  eum  modum,  quo  explicavimus  habi- 
tuale  peccatum  in  puris  naturalibus,  nempe 
per  moralem  existimationem,  quia  revera  nihil 
aliud  fingi  potest.  Sola  vero  ordinatio  ad  pce- 
nam  non  pertinet  ad  rationem  culpee,  neque 
maculat  animam,  et  manere  potest,  ipsa  culpa 
remissa  :  recte  autem  intelligi  dicto  modo  con- 
stat,  quia  ille,  qui  venialiter  peccat,  aliquo 
modo  offendit  Deum ;  ergo  quamdiu  voluntate 
sua  non  satisfacit  Deo,  censetur  moraliter  per- 
manere  in  illa  vohmtate,  atque  adeo  ita  dis- 
positus,  ut  censeatur  aliquo  modo  indignus 
divina  quadam  familiaritate  et  singularissimis 
auxiliis :  propter  quod  dicunt  sancti  hanc  ma- 
culam  repugnare  fervori  charitatis.  Explicari 
etiam  potest  a  contrario  :  remissio  enim  venia- 
lis  peccati  ex  sententia  theologorum,  ut  in  ma- 
teria  de  pceuitentia  et  de  gratia  dicimus,  sine 
infusione  novee  gratiee  fieri  potest;  ergo  illa 
privatio  in  qua  talis  macula  consistere  potest, 
non  privat  aliqua  forma,  et  habitu  reali  phy- 
sice,  quandoquidem  sine  tali  habitu  auferri 
potest  per  Dei  condonationem,  reliqua  de  ma- 
cula  explicanda  sunt  ad  modum  peccati  mor- 
talis.  Vide  dicta,  t.  4,  de  Pcenitentia,  disp.  11, 
sect.  1. 

DISPUTATIO  IX. 

DE   PEGCATO   ORIGINALI. 

Diximus  de  duobus  generibus  peccatorum, 
sequitur,  ut  de  peccato  originis  disseramus, 
quod  natura  peccatum  etiam  dicitur,  quia  non 
propria  voluntate,  sed  naturali  generatione  il- 
lud  contrahimus :  et  propterea  natura  filii  irse 
dicimur,  ad  Ephesios  2,  ut  voluit  Augustinus, 


IX.  SECTIO  I.  597 

lib.  2,  de  Peccatorum  meritis,  cap.  2,  de  quo 
peccato,  loquens  idem'  libro  de  moribus  Eccle- 
sise,  peccato  (inquit)  antiquo  nUiil  est  ad  prce- 
dicandum  promptius,  niMlad  explicandum  dif- 
ficilius :  et  lib.  3,  de  Baptismo  parvulorum, 
cap.  4,  et  2,  de  Nuptiis,  cap.  29,  et  epistola  26, 
28,  fatetur  se  nescire  solvere  difficultates  o.m- 
nes  ut  sibi  satisfaciat,  in  hoc  peccato  occur- 
rentes,  de  quo  disputant  theologi,  2,  dist.  3, 
D.  Thomas  A,  contra  Gentes,  cap.  50,  et  q.  k, 
de  Malo,  et  opusculo  3,  tractatu  2,  et  1,  2, 
q.  81,  82  et  83,  et  nonnulla  in  85,  quae  quees- 
tiones  preesentis  tantum  sunt  instituti,  nam 
queestio  illa  quomodo  hoc  peccatum  auferatur, 
sive  effective  per  Baptismum,  sive  formaliter 
per  gratiam,  videatur  in  tomo  de  Sacramentis, 
disp.  26,  sect.  1,  et  lib.  7,  de  Gratia,  per  varia 
capita. 

SECTIO  I. 

An  sit  originale  peccatum. 

1 .  Error  negans  peccatum  originale. — Error 
fuit  Pelagii  peccatum  originale  negans,  ex  Au- 
gustino,  heeresi  88,  et  lib.  3,  de  Peccato- 
rum  meritis,  cap.  7,  et  de  Baptismo  parvulo- 
rum,  cap.  2,  et  lib.  2,  de  Peccato  originali,  et 
5,  contra  Julian.,  cap.  5;  hunc  secuti  sunt 
Armeni,  Albanenses,  et  Albigenses,  ut  refe- 
runt  Antoninus,  4  parte,  titulo  ll,cap.  7,  §  3, 
Castro,  verbo  Peccatum,  Guido  Carmelitanus. 
In  eodem  errore  fuisse  Abailardum  indicat 
Bernardus,  epistola  111  et  118,  refertur  etiam 
Zuinglius,  et  Erasmus,  1  et  2,  editione  ad  Bo- 
manos  5,  aperte  favet  huic  errori,  et  inter  alia 
impie  dicit  impudenter  mentiri  eos  qui  locum 
illum  Pauli,  Ephes.  2,  dicunt  non  posse  intel- 
ligi  de  peccato  per  imitationem  :  eidem  favet 
Stapulensis,  ibidem.  Fundamentum  estduplex, 
primum  quia  pugnat  dicere  peccatum  et  natu- 
rale,  nam  de  ratione  peccati  est  voluntarium, 
ut  diximus  :  peccatum  etiam  est  contra  legem 
ad  Bomanos  A.  Sed  ea  quee  sunt  naturalia, 
nec  a  voluntate  pendent,  nec  legi  subduntur, 
preecipue  cum  tempore  conceptionis  homo  non 
sit  capax  preecepti,  nec  voluntatis.  Confirma- 
tur  primo  :  nam  meritum  Adee  nihil  nobis 
profuit  ;  ergo  neque  culpa.  Confirmatur  se- 
cundo,  quia  Deus,  qui  proprie  remittit  pecca- 
ta,  non  imputat  aliena,  Ezechielis  18  :  Filius 
non  portabit  iniquitatem  patris,  sed  anima, 
quce  peccaverit,  ipsa  morietur,  etc,  et  2,  ad 
Corinth.  5  :  Unusquisque  referet  prout  gessit. 

2.  Sectmdum  fundamentum.  —  Secundum 
fundamentum.  Quia  peccatum  originale  nul- 


598  DE  PECGATO 

lam  potest  habere  causam  :  non  enim  volun- 
tatem  pueri,  quia  ea  uti  non  potest  rationabi- 
liter  :  neque  patrem  generantem,  quia  alias 
ille  generando  peccaret,  quia  efSceret  pecca- 
tum.  Item  quia  forte  qui  generat  filium  est 
sine  peccato  :  tandem  quia  peccatum  est  in 
anima,  atque  spirituale  quid  :  pater  autem 
cum  generat  non  attingit  animam :  neque  ergo 
per  seminalem  et  corpoream  virtutem  potest 
animam  maculare.  Preeterea  neque  Adam  po- 
test  esse  causa  hujus  peccati,  tum  quia  et  ipse 
et  ejus  actus  praeterierunt ;  tum  etiam  quia 
nunc  etiam  peccaret  denuo  semper  posteris  in 
peccato  propagatis  ab  ipso.  Neque  denique 
Deus,  quia  nullius  culpse  auctor  esse  potest, 
ut  diximus  :  aut  etiam  deemon,  quia  non  est 
auctor  animse,  et  quia  hoc  esset  in  errorem 
Manichseorum  incidere.  Neque  vero  dici  potest 
hoc  peccatum  a  nullo  fieri,  quia  aliquid  est,  et 
non  necessario  ex  natura  hominis  sequitur, 
alias  esset  talis  .natura  per  se  mala,  et  tale 
peccatum  in  pura  hominis  natura  reperiretur : 
imo  sic  ex  natura  per  se,  et  necessario  seque- 
retur  illi  esse  tribuendum,  a  quo  est  natura. 
Confirmatur,  quia  cum  anima  sit  ex  nihilo  a 
solo  Deo  producta,  non  apparet  unde  habere 
possit  maculas  naturales.  Pro  tertio  funda- 
mento  utuntur  hseretici  auctoritatibus  sanc- 
torum,  prsecipue  Chrysostomi,  quse  statim  ex- 
ponam. 

3.  Prima  propositio  de  fide  ex  sacris  litteris 
et  patrilus.  —  Una  evasio  hwreticorum.  — 
Erasmi  evasio  expicgnatur.  —  Unica  proposi- 
tio.  In  hominibus  est  peccatum  quod  in  con- 
ceptione  sua,  dum  ex  stirpe  Adse  seminali 
generatione  decendunt,  contrahunt.  Esse  ve- 
ritatem  hanc  unum  ex  preecipuis  fidei  funda- 
mentis,  docet  Augustinus  1,  contra  Julianum, 
cap.  2.  Preecipuum  fundamentum  ejus  est, 
illud  ad  Romanos  5  :  Per  unum  hominem  pec- 
catum  in  hunc  mundum  intravit,  et  per  pecca- 
tum  mors,  et  ita  in  omnes  homines  mors  pertran- 
siit,  in  quo  omnes  peccaverunt :  et  infra,  Unius 
delicto  peccatores  constituti  sunt  multi.  Dupli- 
citer  respondent  Pelagiani,  primo  Adam  pec- 
cando  fuisse  quasi  quoddam  exemplar  omnium 
hominum  peccantium,  et  ita  aiunt  peccatum 
Adee  ad  omnes  transisse  imitatione,  non  pro- 
pagatione,  quae  explicatio  habetur  in  quibus- 
dam  commentariis,  super  5,  ad  Romanos,  quee 
circumferuntur  nomine  Hieronymi  quse  ta- 
men  fuisse  scripta  a  Pelagio,  docet  Augusti- 
nus,  1,  contra  Julianum,  capite  duodecimo, 
et  Theodoretus,  in  Epitome  divinorum  decre- 
torum,  cap.  11,  et  in  Psalm.  50,  eam  indicat, 


ORIGINALI. 

et  Erasmus  ut  iilam  defendat,  non  legit,  in 
quo  omnes  peccaverunt,  sed  quatenus  omnespec- 
caverunt,  quod  prius  fecisse  Julianum  docet 
Augustinus,  loco  citato.  Sed  ei  repugnant  Con- 
cilia  et  Patres,Tridentinum,  sess.  5,  Arausica- 
num  II,  cap.  2,  Milevitanum,  cap.  2,  Toleta- 
num  II,  Canone  12,  Innocentius  III,  Epistola, 
quee  est  93,  inter  illas  Augustini.  Augustinus 
A,  contra  duas  Epistolas  Pelagianorum,  cap.4, 
et  lib.  1,  de  Baptismo  parvulorum,  cap.  10, 
Ambrosius,  Beda,  et  alii,  et  patet  ex  mente 
D.  Pauli.  Primo,  quia  dicit  peccatum  Adee  ad 
omnes  pertransisse ;  at  vero  non  omnes  imi- 
tantur  Adamum ;  tum  quia  imprimis  parvuli 
non  imitantur;  tum  etiam.  quia  sunt  multi, 
qui  nihil  audiverunt  de  Adamo,  ut  objicit  Au- 
gustinus,  lib.  6,  contra  Julianum,  cap.  12. 
Prseterea  sequitur  eos  qui  propria  voluntate 
non  imitantur  Adamum,  non  egere  gratia,  ne- 
que  esse  filios  irse,  quod  est  contra  vim  eorum 
verborum  :  Per  unius  delictum  omnes  homines 
in  condemnationem  :  et  illud  ad  Galatas  3  : 
Conclusit  omnia  Scriptura  sub  peccato,  ut  gra- 
tia  Dei  alundet  :  tandem  si  esset  sermo  de 
imitatione,  vel  exemplari,  potius  Evee,  vel 
dasmonis  peccatum  proponendum  esset  exem- 
plum,  ut  Augustinus,  supra,  argumentatur, 
et  affert  illud  Sapientise  2  :  Imitantur  eum 
qui  illius  sunt.  Praeterea  ita  dicit  Paulus,  pec- 
catum  Adse  ad  posteros  pertransire ,  sicut 
mortem  :  sed  mors,  non  tantum  imitatione, 
sed  necessitate  quadam  derivatur  ad  filios 
Adse  ;  ergo,  etc.  Confirmatur  ex  comparatione 
qua  idem  Paulus  utitur  inter  Adamum  et 
Christum,  quee  habetur  etiam  1,  ad  Corinth. 
1 5 ;  inquit  enim  ita  peccatum  Adae  derivari  ad 
posteros,  sicut  justitiam  Christi  ad  regenera- 
tos  :  hsec  autem  redundat  propagatione  qua- 
dam,  non  tamen  imitatione  ;  ergo.  Tandem 
ponderari  possunt  illa  verba,  non  sicut  delic- 
lum,  et  ita  donum,  nam  judicium  quidem  in 
uno  in  condemnatione,  gratia  vero  ex  multis 
delictis  in  justificatione.  Secundo,  Adam  nos 
infecit  una  culpa  :  Christus  vero  non  solum 
illa,  sed  innumeris  etiam  peccatis  nos  liberat : 
non  ergo  est  sermo  de  imitatione,  nam  isto 
modo  multis  peccatis  inficimur  imitantes  Ada- 
mum,  ut  argumentatur  Augustinus,  lib.  1,  de 
Peccatorum  meritis,  c.  12.  Quapropter  Theo- 
doretus  eo  loco  pie  exponendus  est;  minus 
enim  proprie  loquitur,  nam  comparatione  fac- 
ta  ad  actuale  peccatum  non  vult  originale  vo- 
care  culpam  :  vel  certe  docet  peccatum  Adae, 
ut  in  illo  est,  non  constiiuere  nos  peccatores, 
sed  prout  nos  in  illo  peccavimus,  nam  alias 


DISPUTATIO 
bene  illum  in  re  sentire,  ex  eodem  colligi  po- 
test. 

4.  Altera  evasio.  —  Secundo,  responderi  po- 
test  Apostolum  solum  docere  mortem,  et  simi- 
les  poenas  ad  nos  provenisse  propter  peccatum 
Adee,  non  vero  culpam  ipsam,  unde  Chrysos- 
tomus,  homil.  10,  ad  Romanos  :  Adamo,  in- 
quit,  peccante,  et  mortali  effecto,  qui  ex  eo  orti 
sunt  eos  tales  esse  nihil  liabet  absurdum,  at  ex 
illius  inobedientia  alteros  peccatores  extitisse, 
quam  Jiabet  convenientiam,  aut  congruentiam? 
Idem,  homil.  39,  in  id  ad  Corinth.  1,  cap.  15, 
in  Adam  omnes  moriuniur  morte  (inquit)  cor- 
poris  non  gehennm ;  et  idem  dicit  Ambrosius 
ibi.  Contra  hanc  vero  expositionem  faciunt 
omnia  dicta  contra  priorem,  et  est  contra  om- 
nem  consensum  Patrum,  qui  locum  hunc  in- 
terpretantur  decidpa.IderuAugustinus,  lib.  1, 
contra  Julianum,  initio,  refert  undecim  pa- 
tres,  et  inter  alios  Chrysostomum,  cujus  etiam 
quamdam  alium  locum  exponit :  et  idem  sen- 
tit  Dionysius,  cap.  3,  Ecclesiast.  Hierarch., 
Fulgentius,  lib.  de  Gratia  Christi,  contra  Faus- 
tuni,  Ambrosius,  de  Fide  ad  Petrurn,  cap.  2  et 
25,  et  Gregorius,  4  Moralium,  cap.  2,  et  An- 
selmus,  in  illum  locum,  ad  Romanos,  et  libro 
Conceptu  Virginali,  et  Bernardus,  Epist.  190. 
Et  arguitur  preeterea  ex  vi  ipsorum  verborum, 
nempe  :  in  quo  omnes  peccaverunt,  et  peccato- 
res  constituti  sunt  multi,  quae  possunt  sine 
metaphora  intelligi ;  ergo  ita  intelligenda  sunt 
juxta  regulas  Patrum,  maxime  ita  intelligente 
Ecclesia.,  et  cum  id  sit  consonum  aliis  Scriptu- 
ree  locis,  quse  partim  adduximus,  partim  ad- 
ducemus ,  et  parabolis  Evangelicis  de  ove 
perdita,  drachma,  et  homine  incidente  in  la- 
trone,  Lucee  10  ,  quibus  significatur  totam 
naturam  humanam  fuisse  semel  infectam,  ut 
Sancti  unanimiter  interpretantur.  Arguit  pree- 
terea  Augustinus,  psalm.  50,  quia  pcena  non 
transfunditur  sine  culpa,  quod  preecipue  indu- 
bitatum  est  de  pcena  eeterna  spirituali,  quia 
puniuntur  parvuli,  ut  sect.  6,  patebit.  Denique 
Paulus  ait  peccatum  intrare  in  mundum,  et 
per  peccatum  mortem  :  prius  ergo  ingreditur 
peccatum,  quam  mors  :  unde  concludit  etiam 
ante  legem  peccatum  regnasse,  quia  regnabat 
mors  :  addit  tamen,  quod  tunc  non  imputaba- 
tur,  id  est,  non  reputabatur,  nec  cognosceba- 
tur  ab  hominibus,  ut  Anselmus,  Ambrosius, 
et  alii  exponunt.  Priora  ergo  Chrysostomi  ver- 
ba  exponi  debent  eo  modo,  quo  supra,  n.  3, 
respondimus  Theodoreto  :  non  enim  negavit 
culpam  contractam  ex  Adamo,  nam,  ibidem, 
dicit  peccatum  Adee  totum  mundum  infecisse, 


IX.  SECTIO  I.  599 

et  eos  qui  non  baptizantur.  mori  in  peccato, 
et  homil.  40,  ad  Romanos,  clarius  dicit  Bap- 
tismum  tollere  radicale  peccatum,  et  homilia 
ad  Neophytos,  et  homilia  de  Adamo  et  Eva,  et 
in  id  Psalm.  quinquagesimi  septimi :  Alienati 
sunt  peccatores  a  vulva  :  liic,  inquit,  originalis 
peccatijus  in  impiis  elucet  ab  incunabulis.  In 
alio  vero  loco  solum  vult  Chrysostomus  pec- 
catum  originale  non  semper  adferre  mortem 
gehennee  :  et  idem  est  sensus  Ambrosii,  si  ejus 
sunt  commentaria,  quia  aperte,  ibidem  docet 
veritatem  peccati  originalis  :  ad  hunc  modum 
interpretanda  sunt  alia  loca  Chrysostomi,  ut 
homilia  decima  septima,  in  1,  ad  Corinth.,  et 
homil.  24,  ad  Ephesios,  et  alibi  in  quibus  lo- 
quens  pro  concione  ad  populum  baptizatum 
dicit  illum  non  fore  damnandum  ob  peccatum 
originale. 

5.  Probatur  deinde  propositio  rationibus 
supposita  fide.  —  Prima  ratio. — Rationibus 
probatur  secundo  conclusio  non  quidem  natu- 
ralibus,  quia  nullee  hic  esse  possunt,  sed  ex 
aliis  principiis  fidei  sumptis.  Prima  ex  generali 
redemptione  Christi;est  enimredemptor,  non 
solumquia  gratiam  prsestat,  sed  prsecipue,  quia 
a  peccato  liberat :  liberat  autem  omnes  homi- 
nes,  etiam  parvulos,  qui  propriavoluntate  non 
peccaverunt,  propter  quod  dicitur  Agnus  Dei, 
qui  tollit  peccata  mundi,  ubi  multi  legunt  pec- 
catum  mundi,  ut  sit  dictum  propter  peccatum 
originale  dumtaxat,  ut  ostendit  Eusebius,  1.  9, 
deDemonstrationeEvangelica,  cap.  5,  et  ratio 
colligitur  ex  cap.  3,  ad  Romanos,  omnes  pecca- 
verunt,  et  egent  gloria  Dei,  2,  adCorinth.  5 :  Si 
unus  pro  omnibus  morluus  est  :  ergo  omnes 
mortui  sunt:  et  ad  Galatas,  tertio,  1,  Petri, 
tertio,  Job.  14 :  Quis  potest  facere  mundum  de 
immundo  conceptum  semine  ?  lege  Justinum, 
libro  de  recta  fidei  Confessione,  Augustinum  6, 
contra  Julianum,  cap.  4. 

6.  Secunda  ratio .— Secunda  ratio  sumitur 
ex  necessitate  Baptismi  in  lege  gratise.,  et  cir- 
cumcisione  in  lege  Mosaica,  vel  alterius  reme- 
dii,  sine  quo  parvuli  non  possunt  consequi  re- 
gnum  ccelorum,  quod  est  de  fide;  quse  ratio 
coiligi  potest  ex  capite  Majores,  de  Baptismo, 
et  ex  Leone,  epistola  octuagesima-sexta,  et  93, 
quam  bene  prosequitur  Cyprianus,  sermone  de 
Circumcis.,  Origenes,  homiha  8,  in  Leviticum, 
Hieronymus,  dialogo  3,  contra  Pelag.,  et  Au- 
gustinus,  lib.  4,  de  peccatorum  Meritis,  c.  24, 
et  16,  de  Civitate,  cap.  26,  ponderat  illum  lo- 
cum  Genes.  17  :  Masculus  cujus  prceputii  caro 
circumcisa  non  fuerit  delebitur  anima  illa,  quia 
irriiwn  fecit  pactum  meum:  quod,  inquit,  de 


600  DE  PECCATO 

pacto  circumtisionis  non  posse  intelligi,  quia 
infans  non  transgreditur  illud,  sed  de  pacto  con- 
tracto  cum  Adamo,  quod  omnes  in  illo  trans- 
gressi  fuimus,  ad  quod  etiam  Hieronymus, 
Osse  6,  refert  illa  verba,  sicut  Adam  transgressi 
sunt  pactum  meum:  ibi  (id  est  in  Paradiso) 
prcevaricati  sunt  in  me.  Respondebunt  Pela- 
giani  parvulos  non  baptizari,  ut  deleatur  eorum 
peccatum,  neque  ut  sint  beati,  sed  ut  fiant 
haeredes  regni  coelorum  :  in  quo  responsio 
multi  sunt  errores.  Primus,  Baptismum  non 
dari  parvulis  in  remissionem  peccatorum,  con- 
tra  Paulum,  ad  Titum  3,  et  ad  Ephesios  5.  Se- 
cundus,  parvulos  posse  esse  beatos  sine  Bap- 
tismo,  et  Christi  sanguine,  contra  1,  Joannis, 
cap.  5,  et  illud  Pauli :  In  Christo  omnes  zivi- 
ficabuntur.  Uncle  Augustinus,  epistoia  28.  Ter- 
tius,  beatitudinem  simpliciter  esse  extra  re- 
gnum  ccelorum,  quem  errorem  notat  Augus- 
tinusl,  de  Peccatorum  Meritis,  c.  20.  Quartus, 
exeludit  parvulos  a  regno  ccelorum  absque 
peccato.  Legatur  Augustinus,  lib.  10,  de  Ser- 
mone  Domini,  et  lib.  3,  contra  Julianum, 
initio. 

7.  Tertia  ratio. — Tertia  ratio  est  Origenis, 
homilia  octava  in  Levit.,  quia  in  Scriptura 
multi  justi  queeruntur  de  die  natali,  et  suse 
conceptionis,  et  maledicunt  quod  non  facerent 
ratione  naturse ;  ergo  ratione  culpse.  Idem  etiam 
ponderavit  Gregorius.  4  Morahuni,  cap.  5, 
exponens  illud  :  Pereat  dies  in  qua  natus  sum, 
etc.  Huc  referri  possunt  verba  illa  Psalmi  50 : 
Ecce  in  iniquitatilus  conceptus  sum,  quee  non 
possunt  intelligi  fuisse  dicta  propter  peccata, 
quse  parentes  in  conceptione  ejus  commise- 
runt,  tum  quia  ex  legitimo  matrimonio  natus 
erat,  quod  notavit  D.  Thomas  4,  contra  Gentes, 
cap.  50,  tum  quia  ibi  David  non  accusat  pec- 
catum  alienum ,  sed  agnoscit  proprium,  ut 
Deum  ad  misericordiam  flectat ;  loquitur  ergo 
de  originali,  ex  Hieronymo ,  et  Augustino, 
ibi. 

8.  Quarta  ratio. — Quarta  ratio  est  a  signo, 
quia  Scriptura  docet  esse  quorumdam  pecu- 
liare  privilegium,  ut  ante  nativitatem  fiant 
saneti,  Lucae  1,  Jeremiae  \,  de  Jacobo  fratre 
Dominirefert  idem  Hegesippus  apud  Eusebium, 
lib.  2,  de  Historia,  cap.  23,  quod  ego  non 
assero.  Si  ergo  est  hoc  singulare  privilegium, 
signum  est  alios  concipi  sine  gratia ;  ergo  in 
peccato,  quia  in  homine  creato  ad  fmem  su- 
pernaturalem  non  est  medius  status.  Yide  Au- 
gustinum,  lib.  2,  de  Peccato  originali,  cap.  32, 
et  Gregorium,  17  Moralium,  cap.  10,  et  patet 
ex  Scriptura :  Nemo  mundus  a  sorde,  neque  in- 


0RIGINALI. 

fans,  atque  per  hsec  manet  confirmata  conclu- 
sio  ex  Patribus  et  ex  Conciliis. 

9.  Ad  ftmdamentum  in  num.  1  et  2.  —  Ad 
fundameilta  erroris  contrarii,  ad  rationes 
dicemus  in  sequentibus :  ad  Patres  jam  est 
responsum:  ad  illa  verba  Scripturee  fatemur 
nunquam  filium  puniri  nisi  ob  culpam  pro- 
priam,  id  est,  quam  in  se  habeat :  de  illo  au- 
tem  loco  Ezechielis  satis  multa  diximus  supra, 
disp.  7,  sect.  1,  ad  illa  verba  Pauli,  referet 
unusquisque  prout  gessit.  Anselmus,  de  Con- 
ceptu  Virginali,  cap.  18,  exponit  sic  :  Prout 
meretur,  et  dignus  est,  vel  aliter,  prout  gessit, 
vel  propria  voluntate,  vel  aliena.  Vel  certe  hoec 
et  similia  loca,  ut  in  fme  hujus  materiee  dice- 
mus,  de  adulteriis  intelligenda  sunt,  nam  illi 
proprie  sunt  judicandi. 

SECTI0  II. 

Quid  sit  peccatum  originale. 

Primum  omnium  statuamus  ut  certum  hoc 
peccatum  non  esse  aliquem  actum  ejus,  qui  in 
peccato  concipitur,  quod  est  evidens,  quia  ille 
tunc  non  utitur  ratione,  neque  miraculose  il- 
luminatur,  ut  peccare  possit.  Unde  Augusti- 
nus,  lib.  primo  de  peccatorum  Meritis,  c.  74 
et  75,  irridet  quosdam  Pelagianos,  qui  ad  hoc 
tandem  devenerunt,  ut  parvulos  dicerent  esse 
Baptizandos  propter  peccatum  actuale,  quod 
in  conceptione  committunt. 

Rejiciuntur  primum  opiniones  de  essentia  pec- 
cati  originalis  et  statuitur  esseprivationem. 

1.  Prima  opinio.  —  Prima  ergo  sententia 
omnino  negat  originale  peccatum  esse  aliquid, 
quod  inhsereat  in  homine,  qui  ex  Adamo  nas- 
citur,  sed  illud  ipsum  peccatum,  quod  in  Ada- 
mo  fuit  actuale,  et  ipsum  intrinsece  denomi- 
navit  peccatorem,  aiunt  respectu  nostri  esse 
originale,  quatenus  illos  omnes  extrinsece  de- 
nominavit  peccatores.  Est  Alberti  Pighii,  in 
controversia  de  Peccato  originali,  et  Catherini, 
Opusculo  de  hac  materia.  Fundamentum  eo- 
rum  est,  quiain  puero  nihil  esse  potest,  quod 
veram  et  propriam  rationem  peccati  habeat, 
quia  peccatum  proprie  est  actus  voluntarius, 
sed  peccatum  originale  est  proprie,  et  vere 
peccatum ;  ergo  oportet  illud  etiam  esse  ali- 
quem  actum  non  proprium  ;  ergo  alterius,  in 
quo  reliqui  peccaverunt,  ad  Romanos,  quinto, 
ubi  etiam  dicitur  illo  peccato  omnes  fuisse 
constitutos  peccatores.  Gontra  hanc  sententiam 
sit  sequens  propositio. 


DISrUTATIO  IX 

2.  Prima  propositio  contra  hanc  opinionem. 
—  Peccatum  originale  est  aliquid  a  parte  rei 
privativum,  vel  positivum  intrinsece  inhgerens 
in  homine  concepto  ex  Adamo.  Censeo  conclu- 
sionem  hanc  esse  de  fide,  patet  ex  Tridentino, 
sessione  quinta  :  Si  quis  dixerit  illum  (scilicet 
Adamum)  per  inobedientire  peccatum  mortem, 
etposnas  in  omne  genus  humanum  transfudisse, 
non  autem  peccatum  ,  quod  mors  est  anima , 
anathema  sit  :  et  infra  ipsius  hoc  Adse  pecca- 
tum,  quod  origine  unum  est,  et  propagatione 
transfusum  omnibus,  id  est,  unicuique  pro- 
prium,  etc,  quod  ssepe  ihi  repetit ;  colligitur 
etiam  ex  omnibus  adductis,  in  prima  sectio- 
ne,  quia  in  re,  prsedicta  sententia  aufert  a  no- 
bis  originale  peccatum.  Confirmatur  ex  illo^ 
ad  Romanos,  quinto,  ubi  homines  non  renati 
in  Christo  dicuntur  impii,  peccatores,  inimici : 
et  infra,  sicut  peccatum  intravit,  ita  et  mors  : 
mors  autem  intrat  ad  unumquemque  propria ; 
ibidem  etiam  comparatur  peccatum  Adae  cum 
gratia  Christi  :  gratia  vero  Christi  transfundi- 
tur  non  per  denominationem  extrinsecani,  sed 
per  inhserentem  justitiam  ;  ergo,  etc.  Prsete- 
rea  heec  est  sententia  Sanctorum  Patrum,  Hie- 
ronymi,  lib.  3,  contra  Pelag.,  et  aliorum. 

3.  Secunda  opinio  seu  figmentum  quorum- 
dam  hcereticorum. — Secunda  sententia  est  quo- 
rumdam  Lutheranorum,  qui  dicunt  peccatum 
originale  esse  formam  substantialem,  quod  sic 
explicant,  dicunt  enim  hominem  physicum, 
id  est,  constantem  ex  solo  corpore  et  anima 
naturaliter  aptum  ad  omnia  opera  humana, 
fuisse  creatum  in  principio,  atque  illi  fuisse 
additam  quamdam  substantialem  formam,  vel 
substantialem  gradum  ejusdem  formse,  per 
quam  efficiebatur  homo  theologicus  divinus, 
et  ad  imaginem  Dei,  capaxque  divinse  beati- 
tudinis  et  supernaturalis  legis;  et  hanc  for- 
mam  ultimam  dicunt  e?se  mutatam  in  for- 
mam  deterrimam,  qua  homo  fit  proclivis  ad 
omnia  vitia,  et  omnino  ineptus  ad  bona :  unde 
concludunt  primum  hominem  substantiali  ra- 
tione  fuisse  conceptum,  jamque  non  habere 
imaginem  Dei.  Utuntur  ad  hoc  monstruosum 
figmentum  Scripturse  locis,  in  quibus  homines 
dicuntur  semen  diaboli,  et  plantatio  Satance 
et  habere  cor  lapideum,  et  similia.  Confirma- 
tur,  quia  peccatum  legi  Dei  repugnat,  et  ideo 
dicitur  iniquitas,  1,  Joannis,  3.  Sed  jam  nunc 
nostra  natura  per  suam  substantiam  est  con- 
traria  legi  Dei,  ut  colligitur  ad  Romanos  7; 
ergo,  etc.  Hujus  erroris  auctor  fuit  Illyricus, 
quem  impugnant  alii  Lutherani ;  revera  tamen 
ille  ex  eorum  doctrina  hunc  errorem  hausit, 


SECTIO II.  601 

nam  etiam  Lutherus  et  alii  dicunt  peccatum 
hoc  esse  corruptionem  naturee,  et  per  illud  in 
horninibus  esse  deletam  imaginem  Dei.* 

4.  Secunda  propositio  contra  prwcedentem 
errorem. — Secunda  propositio.  Originale  pec- 
catum  neque  forma  substantialis,  neque  ejus 
privatio,  aut  remissio,  aut  transmutatio  esse 
potest.  Hsec  conclusio  licet  non  sit  definita  his 
verbis,  tamen  tenenda  est  de  fide,  quia  ex 
dicta  sententia  sequuntur  apertissimi  errores. 
Primus  formam  substantialem  esse  per  se  ma- 
lam,  et  peccatum,  quse  est  hasresis  Manichseo- 
rum  ab  omnibus  Patribus  damnata,  ut  suppo- 
no  ex  prima  parte  divi  Thomse  ,  qusestione 
quadragesima  octava,  et  per  se  est  impossibile, 
quia  peccatum  est  defectus,  et  iniquitas  contra 
legem  :  substantioe  vero  ut  substantise,  non 
possunt  ista  convenire,  legatur  Augustinus,  l, 
contra  Julianum,  capite  tertio,  et  libro  sexto, 
capit.  primo,  et  lib.  contra  epistolam  Funda- 
menti,cap.  trigesimotertio  et  trigesimo  quinto, 
et  de  Natura  et  gratia,  cap.  19  et  20.  Secun- 
dus  error,  qui  ex  precedente  sequitur,  est  ho- 
minis  auimam  esse  corruptibilem,  et  transmu- 
tabilem  in  aliam.  Tertius,  quod  necessario 
debet  dicere  Deum  esse  auctorem  peccati,  vel 
aliquam  rem  esse,  quse  non  sit  a  Deo,  quia  illa 
transmutatio  animarum  rationalium  ab  ipso 
solo  fieri  poterat.  Videatur  Augustinus,  1  Con- 
fessionum,  cap.  decimo  secundo,  et  libro  con- 
tra  Secundinum  Manichseum,  capit.  tertio  et 
decimo  tertio,  in  Enchiridio,  cap.decimo;  Ba- 
silius,  in  libro,  Quod  Deus  non  sit  auctor  ma- 
lorum,  et  Ambrosius,  1  Exaemeron,  capit.  oc- 
tavo.  Quartus,  quod  hac  ratione  coacti  dicunt 
daemonem  habere  efficaciam  ad  istam  trans- 
mutationem  faciendam,  quod  est  hsereticum, 
ut  docetur  in  prima  parte,  viderique  potest  in 
lib.  de  Angelis,  et  prseterea  id  non  potest  intel- 
ligi,  nam  vel  illse  formse  sunt  spirituales,  vel 
materiales,  si  secundum,  per  se  erunt  corrup- 
tibiles,  ethomoratione  illarum  non  erit  capax 
Dei,  neque  forma  mutabitur  in  formam,  sed 
corrumpetur  unum  compositum,  et  generabi- 
tur  aliud  :  quod  tamen  non  fit  sine  physica 
alteratione,  quam  non  semper  peccatum  effi- 
cit,  alias  homo  peccando  moreretur  :  si  vero 
spirituales  sunt,  per  creationem  incipiunt,  et 
per  annihilationem  desinunt  esse  :  quomodo 
ergo  Dsemon  habet  efficaciam  in  illas?  Videatur 
Augustinus,  tractatu  4,  in  primam  Canonicam 
Joannis.  Quintus  error,  sequitur  peccatum  ori- 
ginale  non  auferri  per  Baptismum,  quia  nulla 
aufertur,  nec  datur  substantialis  forma.  Sextus 
error  sequitur,  nunc  eam  mentem  hominis, 


602 


DE  PECCATO 


quee  in  illo  nunc  est  suprema,  esse  peccatum 
originale,  etinclinare  ad  malum,  quod  est  con- 
tra  Pauluru,  ad  Romanos  7,  et  ad  Galatas  3, 
ait  ubi  mentem  et  rationem  velle  id  quod  est 
boniim.  Septimus  error,  sequitur  Verburn  di- 
vinum  vel  assumpsisse  formam  illam  substan- 
tialem,  quce  est  originale  peccatum,  quod  est 
heereticum,  vel  non  assumpsisse  naturam  ejus- 
dem  speciei  substantialis  cum  nostra,  quod 
est  etiam  keereticum.  Legatur  Leo  papa,  in 
Epistola  11  ad  Julianum.  Octavus  error,  se- 
quitur  hominem  beatum  substantia  et  essentia 
differre  a  viatore,  quia  non  manent  in  illo  ea 
forma,  quee  est  peccatum  originale. 

5.  Eaclem  opinio  militat  contra  rationem 
naturalem. —  In  ratione  etiam  naturali  dicit 
impossjbilia  heec  sententia  :  nam  queero  quid 
intelligat  per  hominem  physicum  :  aut  enim 
illud  est  compositum  ex  corpore,  et  anima  ra- 
tionali  vera,  aut  non.  Si  primum,  ille  homo 
habet  intellectum  et  voluntatem ;  ergo  est  ad 
imaginem  Dei,  nam  heec  ratio  imaginis  iu  in- 
tellectu  et  voluntate  fundatur,  ut  docent  Au- 
gustinus,  Basilius  et  alii,  qui  etiam  tanquam 
heeresim  damnant  imaginem  Dei  in  homine 
posse  deleri  per  peccatum,  licet  fuerit  deni- 
grata.  Preeterea  talis  homo  est  capax  gratiee, 
nam  propter  rationalem  animam  ut  sic,  est 
capax,  juxta  illud  Augustini :  Posse  liabere 
gratiam  naturce  est  hominum :  unde  tandem 
ille  homo  habebit  propensionem  ad  id  quod  est 
honestum,  et  libertateni,  et  ceetera,  quee  isti 
heeretici  negant :  si  vero  dicant  hominem  il- 
lum  physicum  non  esse  rationalem,  ipsi  tan- 
quam  irrationales  sunt  omittendi. 

6.  Ad  funclamentum  in  num.  3.  —  Ad  con- 
firmandum  ibicl. — Ad  fundamentum  expugnati 
erroris  respondetur,  oinnia  illa  loca  metapho- 
ram  continere,  nam  cor  hominis  dicitur  pra- 
vum,  non  quia  substantia  ejus  mala  sit,  alias 
cum  dicitur  lapideum,  haberet  lapideam  sub- 
stantiam  ;  sed  propter  pravas  cogitationes  et 
fomitem  ex  Augustino  1,  contra  duas  Episto- 
las  Pelagian.,  cap.  13,  et  idem  est  de  aliis  : 
quod  vero,  ad  Romanos  6,  dicitur,  corpus  pec- 
cati,  ideo  dicitur,  quia  vel  est  peccato  subdi- 
tum  :  vel  quia-  est  instrumentum  peccati,  vel 
verius  propter  defectus,  quos  ex  peccato  con- 
traxit.  Ad  confirmationemrespondetur,id  quod 
est  prohibitum  lege,  et  illi  contrarium,  esse 
peccatum,  tamen  naturalem  substantiam  non 
esse  prohibitam  lege,  neque  omne  id,  quod 
inclinat  ad  operandum  contra  legem  esse  pec- 
catum,  licet  interdum  sit  aliqua  occasio  pec- 
cati. 


ORIGINALI. 

7.  Tertia  opinio  Lutheranorum.  —  Quoruon- 
dam  catholicorum  placitum. — Tertia  sententia 
est  communis  Lutheranorum,quividentur  pu- 
tare  peccatum  originale  esse  concupiscentiee 
foniitem,  et  totam  eam  inordinationem  poten- 
tiarum,  quam  iu  nobis  experimur :  dicunt 
enim  hoc  peccatum  esse  tenebras  in  intellectu, 
aversionem  in  voluntate,  contumaciam  in  cor- 
de,  et  vitiorum  omnium  originem,  quee  opi- 
nio  in  sensu  quo  ab  ipsis  asseritur,  est  heere- 
tica:  ad  eam  nonnihil  accedit  quorumdam 
scholasticorum  sententia  dicentium  peccatum 
originale  esse  concupiscentiam  ipsam,  quam 
videtur  tenere  Magister,  secunda,  distinctione 
trigesima.  Sed  in  sequentibus  partim  hoc  ex- 
plicabimus,  partim  impugnabimus. 

8.  Tertia  propositio  contra  proximam  opi- 
nionem.  —  Sic  ergo  tertia  propositio.  Id  quod 
vere  et  formaliter  est  originale  peccatum,  non 
consistitin  coneupiscentia,  neque  in  aliquo  de- 
fectu  potentiarum  hominis,  qui  veluti  natura- 
lis  sit,  et  in  homine  in  puris  naturalibus  creato 
reperiri  posset,  vel  esse  in  homine  jam  j  usti- 
ficato.  Heec  est  contra  sensum  Lutheranorum, 
ac  probanda  est  ex  illo  principio,  peccatum 
originale  esse  id  quod  per  Baptismum  aufer- 
tur,  neque  manet  in  renatis,  ut  Goncilium 
Tridentinum,  sessione  5,  definit,  et  patet  ex 
illo  ad  Titum  2,  mundaret  sibi  populum  accep- 
tabilem ,  et  ad  Romanos  5  :  Sicut  per  unum 
hominem  ;  et  infra,  nam  sicut  delictum,  ita  et 
donum  ;  et  infra:  ubi  abundavit  delictum,  su- 
perabundavit  gratia,  ex  quibus  habetur  gra- 
tiam  Christi  esse  directe  contrariam  peccato 
contracto  ex  Adamo  :  quod  etiam  habet,  c.  8, 
quod  incipit  :  Nihil  ergo  est  damnationis  his, 
qui  sunt  in  Christo ;  et  cap.  6  :  Qui  -mortui 
sumus  peccato ,  quomodo  vivemus  in  illo  :  et  tan- 
dem,  1,  Joannis,  1  :  sanguis  ejus  emunclat  nos 
ab  omnipeccato.  Confirmatur,  nam  in  renatis 
nihil  est,  quod  impediat  introitum  in  regnum 
ccelorum,  nisi  id  propter  quod  tollendum  Bap- 
tismus  institutus  est :  hoc  autem  est  originale 
peccatum ;  ergo  tale  peccatum  nihil  est  aliud, 
quam  vera  animi  culpa.  Majorpatet  Joannis  3, 
Nisi  quis  renatus  fuerit  ex  aqua,  etc. ,  Marc.  16: 
Qui  crediderit  et  baptizatus  fuerit,  salvus  erit, 
id  est,  si  ipse  aliud  impedimentum  non  appo- 
nat,  ex  Augustino,  in  Enchiridio,  cap.  66  et 
67,  et  lib.  21,  de  Civitate,  cap.  16,  atque  aliis 
in  locis  id  confirmat,  qui  etiam  videri  potest, 
lib.  i,  contra  duas  Epistolas  Pelag.,  capitede- 
cimo-tertio,  ubi  radicitus  auferri  dicit  pecca- 
tum  originale,  non  radi  per  Baptismum,  et 
Chrysostonio,    homil.    AO,  ad  Corinthios,  et 


DISPUTATIO  IX.  SECTIO  II. 


603 


homil:  adNeophytos,  et  epistola  ad  Ctesiphon- 
tem,  et  Nazianzeno,  oratione  de  Baptismo,  et 
Epiphanio,  hseresi  37  et  66. 

9.  Probatur  jarn  tertia  propositio. — Ex  hoc 
ergo  fimdamento  colligitur  primo  concupis- 
centiam  non  ut  significat  actum,  sed  ut  signi- 
ficat  appetitum  sensitivum,  quatenus  proclivis 
est  ad  sensibilia,  et  potest  contra  rationem 
moveri,  peccatum  non  esse  atque  adeo,  nec 
originale.  Confirmatur,  quia  heec  concupiscen- 
tia  non  est  defectus  voluntarius  contra  legem, 
neque  avertit  hominem  a  Deo.  Antecedens 
patet,  quia  nulla  est  lex,  qua  teneamur  non 
nahere  istam  concupiscentiam,  vel  habere  jus- 
titiam  originalem,  ut  supra  diximus,  de  quo 
videri  potest  Epiphanius,  contra  quamdam 
antiquam  heeresiin,  tomo  i,  heeresi  64.  Se- 
cundo,  coUigitur  eadem  ratione  tota  conclusio, 
quia  omnis  defectus  potentiarum  hominis  est 
veluti  naturalis :  licet  enim  modo,  ut  infra  di- 
cemus,  ex  peccato  originali  derivetur,  tamen 
per  se  etiam  sequitur  ex  natura  hominis,  et 
esset  in  puris  naturalibus  :  non  ergo  potest 
habere  rationem  peccati  originalis,  cum  etiam 
ejusmodi  defectus  maneant  in  renatis  :  unde 
neque  tenebree  intellectus,  neque  duritia  cor- 
dis,  etc,  ad  essentiam  originalis  peccati  per- 
tinere  dicuutur,  licet  sint  ejus  pcenee,  ut  dice- 
miis,  non  tamen  rnajores,  aut  graviores  Diine, 
quam  in  puris  naturalibus  essent,  prout  infra 
exjtonemus. 

10.  Objectio  Lutheranorum. —  Sed  objiciunt 
Lutherani,  quia  concupiscentia  repugnat  legi 
mentis  ;  ergo  est  peccatuin,  ideo  enim  a  Paulo 
appellatur  peccatum,  ad  Romanos  7,  et  alibi; 

.  et  Augustinus,  libro  i,  contra  Julianum,  ini- 

|  tio,  propter  hanc  concupiscentiam  dicit  renatos 

non  omnino  carere  vitio,  refertque  multos  Pa- 

i  tres,  et,  libro  5,  cap.  3,  dicit  concupiscentiam 

non  tantum  esse  pcenam,  sed  etiam  peccatum, 

et  ideo  non  esse  laudandam.  Respondetur,  hsec 

probant  concupiscentiam  esse  defectum,  et  vi- 

tium  quoddam  naturse,  non  ut  vitium  significat 

peccatum ,  sed  ut  importat  imperfectionem 

;  quamdam.  Neque  refert,  quod  hsec  concupis- 

:  centia  moveat  ad  operandum  contra  legem, 

quia  inde  solum  sequitur  posse  esse  occasionem 

j'  peccati;  non  vero  ipsam  esse  formaliter  pecca- 

tum,  quia  non  est  ipsa  formaliter  contra  legem, 

|  cum  non  sit  in  se  prohibita,  et  ita  satis  patet 

Augustini  sensus  in  primo  loco.  In  secundo 

I  vero,  dico  primo,  loqui  de  concupiscentia , 

!  prout  est  in  homine  antequam  sanetur  per 

gratiam,  quam  ipse  vult  aliquo  modo,  id  est, 

materialiter  pertinere  ad  hoc  peccatum,  ut 


patet  etiam  exlibro  i,  de  Nuptiis,  cap.  6.  Quod 
quomodo  verum  sit,  infra,  dicemus.  Secundo, 
dicitur  Augustinum  solum  voluisse  contra  Ju- 
lianum,  concupiscentiam  non  esse  laudandam, 
quia  non  solum  est  pcena,  sed  etiam  inclinat 
ad  culpam :  unde  non  potentiam  ipsam,  sed 
actum  ab  illa  manantem  vult  esse  peccatum, 
non  originale,  sed  actuale,  et  accedente  aliquo 
consensu  voluntatis,  ut  ex  toto  contextu  colli- 
gitur. 

11.  Quarta  opinio.  —  Quarta  sententia  est 
quorumdam,  peccatum  originale  esse  qualita- 
tem  quamdam  naturee  corruptse  inhserentem  : 
quam  explicant  dicentes  ex  Adami  peccato 
factum  esse,  ut  voluntas  ejus  fuerit  infecta 
quadam  qualitate  inclinante  ad  creaturam,  ex 
qua,  inquiunt,  redundavit  ad  corpus  ejus  ali- 
qua  qualitas  morbida,  quse  in  ipsa  generatione 
postea  conjungitur  semini,  quod  format  corpus 
naturali  qualitate  infectum,  quod  fit,  ut  cum 
primum  anima  infunditur  tah  corpori,  quali- 
tas,  quee  est  in  carne,  efficiat  in  anima  etiam 
illam  pravam  qualitatem,  hancque  dicunt  esse 
peccatum  originale  essentialiter,  quia  ipsa  est, 
quse  animam  inclinat  ad  creaturas,  et  avertit 
a  Deo  :  preedictam  vero  qualitatem  corporis 
dicunt  esse  peccatum  originale  causaliter,  et 
quia  etiam  ex  peccato  parentis  nascitur.  Heec 
sententia  tribuitur  Magistro,  secundo,  dist.  30, 
et  31,  licet  non  satis  eam  explicet,  ut  po- 
tius  videatur  loqui  de  concupiscentia :  defendit 
tamen  illam  Gregorius  Ariminensis,  ibi,  sic 
intelligens  Magistrum,  et  Henricus,  quodlibeto 
secundo,  qusestione  undecima,  et  Driedo,  libro 
secundo,  de  Gratia  et  libero  Arbitrio,  sub  fi- 
nem,  et  Michael  Baius,  de  Peccato  originis. 
Confirmant  sententiam  ex  Augustino,  libro  1, 
de  Nuptiis,  capite  vigesimo  tertio,  et  25,  di- 
cente  concupiscentiam  esse  hoc  peccatum , 
causam  vero  esse  affectionem  malee  qualitatis : 
et  cap.  21,  carnem  hominis  vocari  carnem 
peccati,  propter  morbidum  quemdam  affectum : 
et  i,  contra  Julianum,  capite  7,  animam  cor- 
pori  infusam  maculari  tanquam  a  vase  vitiato, 
quse  sententia  est  improbabilis,  ut  melius  ex 
dicendis  patebit. 

12.  Quarta  proposilio  contra  prwce&entem 
ofinionem.  —  Sit  ergo  quarta  propositio.  Pec- 
catum  originale  non  est  positiva  qualitas  ad- 
dita  animee,  vel  potentiis  ejus.  Est  communis 
theologorum  infra  citandorum.  Probatur,  quia 
ratio  peccati,  preecipue  habitualis,  non  potest 
consistere  in  qualitate  positiva,  sed  in  defectu, 
ut  supra  ostensum  est :  peccatum  autem  ori- 
ginale  est  quoddam  habituale ;  ergo.  Confir- 


604  DE  PECCATO 

matur,  nam  vel  illa  qualitas  est  peccatum  ra- 
tione  solius  positivi,  quod  habet  in  homine  : 
et  hoc  primo  est  contra  rationem  mali  et  pec- 
cati,  ut  supra  ostendimus  :  deinde  sequitur 
Deum  efficere  peccatum  formaliter,  nam  efficit 
totam  illam  qualitatem  :  vel  est  peccatum  ra- 
tione  alicujus  privationis  adjunctee,  et  hanc 
non  explicant  preedicti  auctores  :  neque  potest 
esse  aliqua  ad  quam  sit  necessaria  qualitas 
contraria.  Secundo,  totus  ille  modus,  quo  ex- 
plicatur  illa  sententia,  est  commentitius,  nam 
ex  peccato  Adee  solum  potuit  resultare  in  vo- 
luntate  ejus  aliquis  habitus  pravus,  qui  non 
est  peccatum,  ut  ostendimus  supra :  ab  illo 
autem  habitu  nihil  derivatur  ex  natura  rei  ad 
corpus,  nisi  forte  quis  dicat,  quod  Gregorius 
indicat,  qualitatem  illam  processisse  ab  habitu 
serpentis,  quia  auctor  libri  Hypognosticon,  in 
4,  libri  initio,  dicit  peccatuin  originale  natum 
esse  ex  flatu  serpentis  :  sed  hoc  est  ridiculum, 
nam  auctor  loquitur  metaphorice,  et  Deemon 
per  se  nullam  qualitatem  potest  efficere  :  per 
serpentem  autem  posset  efficere  qualitatem 
nocivam  corpori,  non  animee.  Et  eodem  modo 
facile  rejicitur,  quod  dicunt  alii  cibum  vetitum 
effecisse  illam  qualitatem  :  nam  si  cibus  ali- 
quid  efficeret,  illud  pertineret  ad  commodum 
vel  incommoium  corporis,  non  animee,  illud- 
que  potius  esset  salubre,  ut  colligitur  ex  Au- 
gustino,  de  Civitate,  capite  12.  Tertio,  quid- 
quid  fuerit  de  Adamo,  ille  modus  communi- 
cationis  preedictee  qualitatis  ad  posteros  est 
etiam  impossibilis,  quia  illa  qualitas  aliquem 
effectum  formalem  habere  debet,  atque  adeo 
determinatum  subjectum :  effectus  autem  in 
hac  sententia  erit  proclivem  facere  animam 
acl  vitia  :  quare  subjectum  ejus  erunt  potentiee 
ipsee  ;  non  ergo  potest  esse  illa  qualitas  in  se- 
mine  subjective.  Praeterea  esto  in  illo  esset, 
non  posset  efficere  qualitatem  spiritualem  in 
anima.  Denique  quidquid  est  in  potentiis  ani- 
mee,  inclinans  illas  ad  actus,  habet  rationem 
habitus,  qui  non  potest  esse  peccatum,  ut  seepe 
dixi :  unde  confirmatur  ultimo,  nam  sequitur 
peccatum  originale  manere  in  renatis,  siqui- 
dem  in  illis  manet  omnis  qualitas  positiva, 
quee  antea  erat,  et  inclinatio  ad  objecta  sensi- 
bilia. 

13.  Ad  suasiones  ex  Augustino,  in  num.  11. 
—  Nec  testimonia  ex  Augustino  urgent,  quod 
enim  ait  concupiscentiam  esse  morbidum  af- 
fectum  vel  affectionem  pravee  qualitatis,  non 
est  intelligendum  esse  affectionem  a  prava 
qualitate  provenientem,  sed  esse  affectionem 
pravam  ipsius  appetitus,  qui  est  queedam  qua- 


ORIGINALI. 

litas,  et  esse  languorem  ejus  :  qui  tamen  lan- 
guor  et  affectio  solum  adclunt  appetitui  priva- 
tionem  quamdam,  ut  infra  magis  exponemus. 

14.  Quinta  opinio.  —  Quinta  sententia  est 
dicentium  hoc  peccatum  non  esse  puram  pri- 
vationem,  sed  positivum  aliquid  cum  priva- 
tione.  Ita  Cajetanus,  1,  2,  q.  82,  art.  1  et  3, 
qui  illud  positivum  vocat  qualitatem,  vel  ha- 
bitum  corruptum.  Idem  Capreolus,  2,  dist.  3, 
et  Ferrariensis,  quarto,  contra  Gentes,  c.  52, 
qui  volunt  positivum  illud  esse  ipsam  volun- 
tatem,  nimirum  conversam  ad  bonum  com- 
mutabile.  Fundamentum  eorum  est  obscura 
queedam  verba  D.  Thomee,  illa  q.  82,  art.  1, 
ad  1 ,  peccatum  originale  non  esse  privationem 
puram,  sed  includere  habitum  corruptum. 

15.  Quinta  propositio  Hpartita  contra  quin- 
tam  opinionem. — Sit  tamen  quinta  propositio. 
Essentia  originalis  peccati  inprivationealiqua 
vere  et  proprie  in  homine  existente,  et  suo 
modo  inheerente  consistit,  nihilque  reale  posi- 
tivum  includit,  quod  in  homine  inheereat.  Est 
communistheologorum,et  priorpars  satis  patet 
ex  dictis ;  ostensum  est  enim  nihil  pure  positi- 
vum  posse  esse  hoc  peccatum  essentialiter. 
Ultimam  partem  probo  :  nam  si  aliquid  positi- 
vum  includitur  in  essentia  originalis  peccati, 
illud  certe  est  in  anima,  ut  per  se  constat,  et 
infra  etiam  patebit ;  ergo  vel  est  ipsamet  es- 
sentia  animee  :  ethoc  non,  quia  illa  est  subjec- 
tum  peccati,  non  peccatum,  ac  per  se  bona : 
vel  est  aliqua  potentia  ejus,  et  hoc  propter 
easdem  rationes,  vel  aliquid  additum  poten- 
tiis  et  essentiee,  quod  etiam  falsum  est,  nam 
rationes  factee  contra  quartam  sententiam  pro- 
bant  nullam  qualitatem  esse  additam  animee, 
preeter  hoc  peccatum,  et  licet  addita  esset,  non 
posse  pertinere  ad  essentiam  peccati,  neque  ut 
est  pars,  neque  ut  totum. 

16.  Evasio  impugnatur.  — Dices  illud  posi- 
tivum  esse  modum  quemdam  ipsius  volunta- 
tis,  qui  ab  ipsa  realiter  non  est  distinctus,  et 
consistit  inquadam  nimia  propensione,  etcon- 
versione  voluntatis  ad  creaturas.  Sed  hoc  est 
inintelligibile,  quia  talis  propensio,  quatenus 
est  idem  cum  voluntate,  est  ipsa  essentia  ejus, 
quia  est  aliud  nihil  quam  propensio  ad  bo- 
num,  quee  neque  potest  augeri,  neque  mutari 
in  ipsa  voluntate,  quia  voluntas  ipsa  est  im- 
mutabilis  entitas,  et  in  se,  neque  recipit  ma- 
gis,  neque  minus :  unde  evidens  est  hominem 
creatum  in  puris  naturalibus  non  aliam  pro- 
pensionem,  neque  alium  modum  habiturum 
in  voluntate  per  se  ipsam,  quam  habeat  homo 
genitus  ex  Adamo  :  quia  uterque  homo  habe- 


DISPUTATIO 

i  ret  essentiam,  et  potentias  quee  in  se  inalte- 
rabiles  sunt :  et  neuter  haberet  alias  entitates. 
Confirmatur,  nam  conversio  ad  creaturas  non 
habet  rationem  peccati  preecipue  originalis,, 
I  nisi  sit  ad  creaturam,  ut  ad  ultimum  finem : 
voluntas  autem  pueri  non  est  isto  modo  con- 
versa  ad  creaturam  ,  nam  potius  est  magis 
propensa  ad  Deum  ultimum  finem,  quam  ad 
omnem  creaturam,  sicut  esset  voluutas  homi- 
nis  in  puris  naturalibus  :  praeterquam  quod 
illa  conversio  non  est  physica,  ut  constat,  ne- 
que  etiam  moralis.,  quia  isto  modo  solum  esset 
!.conversio  actualis  Adae  imputata  puero,  quod 
esse  non  potest,  ut  contra  primam  sententiam 
partim  ostendimus,  partim  dicemus  in  se- 
quentibus.  Confirmatur  preeterea,  quia  ad  de- 
lendum  originale  peccatum  non  est  per  se  ne- 
cessaria  actualis  conversio  ipsius  hominis  ad 
Deum,  cum  voluntas  ejus  non  fuerit  conversa 
ad  creaturam.,  ut  ad  ultimum  finem,  propte- 
irea  enim,  ut  dicemus,  peccato  originali  non 
tribuitur  pcena  sensus.  Tandem  in  Baptismo 
nihil  positivum  tollitur  ab  homine,  et  tamen 
<  totum  illud  tollitur,  quod  est  de  essentia  pec- 
cati  originalis  :  D.  Thomas  autem  (ut  ad  illius 
obscura  verba  citata.,  n.  14,  respondeamus) 
cum  ait  originale  peccatum  non  esse  solum 
privationem,  non  loquitur  de  ejus  tantum  es- 
sentia,  quee  ab  eodem,  in  art.  3,  dicitur  for- 
male  hujus  peccati,  poniturque  in  privatione: 
sed  loquitur  de  inordinata  dispositioue  par- 
tium  animee,  quee  ex  peccato  originali  nasci- 
tur,  etvocatur  ab  ipso  materiale  hujus  pecca- 
ti,  propter  Augustinum,  ac  languor  naturse, 
et  in  hoc  includitur  aliquid  positivum,  prout 
exponemus  agentesde  effectibus  hujuspeccati, 
in  sect.  5. 

i7.  Oijectio. — Solutio. — Instantia  diluitur. 
—  Sed  objicies.  Peccatum  originale  in  nobis 
est  simile  peccato  habituali,  quod  iu  Adamo 
permansit  transacto  actu,  quod  indicat  Triden- 
tinum,  sess.  5,  cum  dicit  originale  peccatum 
esse  unum  in  suo  principio;  sed  illud  habituale 
non  consistebatin  sola  privatione,  sed  in  deor- 
dinata  conversione  ad  creaturas ;  ergo.  Res- 
pondeo  in  Adamo  transacto  actu  nihil  mansisse 
quod  vere  et  physice  in  illo  fuerit,  sed  solam 
privationem,  quatenus  voluntaria  ex  ordine 
ad  actum  preecedentem  :  aliquid  etiam  mansit 
secundum  moralem  existiinationem,  et  hujus- 
modi  fuit  conversio  ad  creaturas,  et  malitia 
ejus  ;  peccatum  ergo  originale  in  nobis  est  si- 
mile  peccato  Adee  secundum  priorem  ratio- 
nem,  non  secundum  posteriorem,  quia  illa 
conversio,  quatenus  ex  objecto  continebat  par- 


IX.  SECTIO  II.  605 

ticularem  malitiam,  erat  personalis,  et  ideo 
tota  pcena  sensus  illi  respondens  soli  Adamo 
erat  debita ;  aversio  autem  a  Deo,  erat  ab  illo, 
vel  in  illo,  ut  a  capite,  quia  nos  solum  cense- 
bamur  contineri  in  illo,  in  his,  quee  ad  Deum 
pertinebant,  imo  tantum  in  ordine  ad  dona 
superaddita  naturee,  vel  privationem  eorum 
quee  omnia  magis  ex  sequentibus  patebunt. 
Dices  :  nam  parvulus  manet  aversus  a  Deo  ; 
ergo  habet  aliquam  conversionem  contrariam. 
Respondeo  negando  consequentiam,  nam  id 
non  sequitur  in  peccato  actuali,  non  in  habi- 
tuali,  et  preecipue  originali,  quod  non  fit  per 
proprium  actum.  Sed  jam  supersunt  duo  ex- 
plicanda.  Primum,  quare  privet  istud  pecca- 
tum?  Secundo,  quomodo  illi  privationi  conve- 
niat  ratio  peccati?  primum  variis  modis  expli- 
catur  a  theologis,  quia  tamen  arbitror  omnes 
in  re  convenire. 

Cujus  formce  peccatum  originale  sit  privatio. 

18.  Sexta  propositio. — Sit  sexta  propositio. 
Peccatum  originaleper  se  esthabitualis  aversio 
a  Deo  fine  supernaturali,  unde  privat  justitia, 
seu,  quod  idem  est,  oharitate  et  gratia,  quate- 
nus  hominem  convertunt  ad  ultimum  finem 
supernaturalem,  scilicet  Deum.  Est  communis 
theologorum :  et  probatur  primo,  quia  origi- 
nale  peccatum  essentialiter  est  illa  privatio, 
quse  in  Baptismo  primo,  et  per  se  aufertur. 
Quse  regula  ad  cognoscendum  originale  pec- 
catum  colligitur  ex  Concilio  Milevitano,  ca- 
none  2,  dicente,  peccatum  originale  esse  id 
quod  debet  in  Baptismo  mundari :  et  Triden- 
tino,  dicente  Baptismo  tolli  id  quod  necessario 
peccati  rationem  habet :  sed  nulla  alia  privatio 
aufertur  per  Baptismum  per  se  primo  nisi  pri- 
vatio  gratiee  et  charitatis ,  et  consequenter 
etiam  tollitur  privatio  aliarum  virtutum,  quee 
Baptismum  consequuntur;  ergo,  etc.  Secundo, 
peccatum  originale  est  privatio  alicujus  per- 
fectionis  in  homine  inheerentis,  et  non  natu- 
ralis,  quia  naturalia  manent  integra  post  pec- 
catum  ;  ergo  supernaturalis  ;  ergo  illius  doni 
et  perfectionis  quse  mentem  hominis  ad  Deum 
ultimum  finem  convertit,  quia  peccatum,  ut 
sie,  aversionem  dicit  ab  ultimo  fine.  Tertio, 
originale  peccatum  formaliter  et  per  se  est 
mors  anirnee,  juxta  Tridentinum  supra,  et 
Arausicanum,  cap.  2,  sed  mors  animse  est  ca- 
rentia  gratise  et  charitatis,  in  quibus  vita  ejus, 
consistit.  Quarto,  peccatum  originale  in  nobis 
est  simile  peccato  habituali,  quod  in  Adamo 
mansit  :  sed  illud  consistebat  in  privatione 
gratiee ;  ergo. 


606  DE  PECCATO 

19.   TJnum  corollarium  ex  clictis.  —  Ex  hac 
conclusione  intelligitur  primo  quo  sensu  dixe- 
rit  Anselmus,  lib.  de  Peccato  originali,  origi- 
nale  peccatum  esse  privationem  originalis  jus- 
titiee,  quem  secuti  sunt  Thomistee  \,  2,  q.  81, 
art.  5,  ad  2,  et  82,  art.  2,  3  et  4,  Bonaventura, 
Scotus  et  alii,  d.  30  et  31,  Alensis,  2  part., 
queest.  122,  qui  sub  justitia  originali  gratiam 
sanctificantem  comprehendunt,  ut  D.Thomas, 
1  part.,  queest.  95  et  100,  notavit,  et  clarius 
in  2,  dist.  32,  qusest.  1,  dicit  justitiam  origi- 
nalem  non  differre  a  gratia  gratum  faciente 
quoad  illum  effectum,  cui  contrarium  est  ori- 
ginale  peccatum.  Et  eodem  sensu  sumendum 
est  quod  dicit,  queest.  4,  de  Malo,  art.  1,  ad  11, 
ubi  indicat  peccaium  originale  esse  justitiee 
indignitatem,  Scotus  supra,  clarius  dicit  hoc 
peccatum  esse  privationem  gratiee  quee  debebat 
inesse.   Quocirca  intelligendum   est  primum 
effectum  originalis  justitiee  fuisse  subdere  ani- 
mam  Deo,  id  est,  illam  convertere  ad  super- 
naturalem  finem,  postquam  habebat  alios,  ut 
rationem  inferiorem  subjiceret  superiori,  et 
appetitum  sensitivum  voluntati,  et  corpus  ani- 
mee;  non  est  ergo  intelligendum  peccatum 
originale  dicere  privationem  justitiee,  ut  om- 
nes  hos  effectus  causabat,  alias  hoc  peccatum 
non  plene  deleretur  in  Baptismo,  neque  ipsi 
Adamo  fuisset  unquam  omnino  remissum.  So- 
lum  ergo  privatio  justitiee  quantum  ad  pri- 
mum  effectum,  qui  est  quasi  primarius  et  es- 
sentialis ,    pertinet   ad   essentiam    originalis 
peccati :  et  magis  utuntur  doctores  nomine 
justitiee,  quam  gratiee,  quia  in  sua  origine  ho- 
mo  iilam  habere  deberet :  privatio  autem  re- 
liquorum  effectuum  pertinet  quidem  ad  ra- 
tionem  poenee,  non  ad  essentiam  culpse :  cujus 
ratio  est,  quia  solus  ille  primus  effectus  est 
per  se  necessarius,  ut  homo  sit  vere  et  simpli- 
citer  conversus  ad  suum  ultimum  finem,  et 
amicitiam  ejus  conservet,  et  beatitudinem  con- 
sequatur :  alii  vero  non  erant  hujusmodi,  sed 
veluti  proprietates  pertinentes  ad  ornamentum 
illius  status.Vide  Sotum,lib.  primo,  de  Natura 
et  Gratia,  cap.  quarto  et  quinto;  et  quee  dixi- 
mus  in  Opere  sex  dierum. 

20.  Alterum  corottarium.Secimdo,  infero 
sine  causa  Cajetanum,  Canariensem,  Sotum  et 
alios  laborare,  et  inter  se  disceptare,  dum  qui- 
dam  eorum  negant  originale  peccatum  esse 
privationem  justitise,  vel  gratiee:  cum  tamen 
concedant  esse  privationem  subjectionis  ad 
Deum,  quam  efficiebat  justitia.  Alii  dicunt 
unum  esse  primarium,  alium  esse  secundarium. 
Alii  neutrum  istorum  esse,  sed  aversionem  a 


ORIGINALI. 

Deo.  Verum  heec  omnia  solum  sunt  distincta 
verba,  unde  non  sibi  constant  dum  unum  con- 
cedunt,  et  aliud  negant,  quia  idem  est  pri- 
vari  forma,  et  privari  effectu  formali  formee, 
unde  idem  est  privari  justitia  et  subjectione  ad 
Deum.  Similiter  aversio  nihil  aliud  est  quam 
privatio  conversionis :  conversio  autem  et  sub- 
jectio  ad  Deum  idem  sunt,  quee  omnia  etiam 
satis  patent  ex  positiva  forma,  qua  omnia  ista 
tolluntur. 

21.  Ultimum  corollarium. — Tertio,  infero 
peccatum  originale  in  essentia  sua  non  inclu- 
dere  aversionem  a  Deo  fine  ultimo  naturee,  sed 
solum  ut  est  tinis  ultimus  gratiee.  Quod  patet 
ex  dictis,  quia  peccatum  hoc  non  privat  aliqua 
perfectione  naturali :  conversio  autem  ad  Deum 
ut  finem  naturee,  naturalis  est.  Confirmatur, 
quia  parvuli  qui  decesserunt  in  solo  peccato 
originali,  sine  dubio  diligunt  Deum  super  om- 
nia,  ut  finem  naturee  :  habent  ergo  illum  pro 
ultimo  fine.  Propter  quod  aliqui  probabiliter 
putant  fore  beatos  beatitudine  naturali,  de  quo 
infra,  sectione  secta,  propositione  tertia,  non- 
nihil  fortasse  dicam,  neque  est  inconveniens 
eumdem  hominem  esse  aversum  a  Deo  fine 
supernaturali,  et  conversum  ad  eumdem,  ut 
est  finis  naturee,  quod  Cajetanus  1,  queest.  109, 
late  disputat,  art.  3,  dicemusque  inferius. 

22.  Objectio.  —  Resolmtur .  —  Sed  objicies. 
Adamus  post  peccatum  mansit  aversus  a  Deo 
fine  naturee,  et  a  Deo  fine  gratiee ;  ergo  simili- 
ter  posteri.  Confirmatur  :  nam  justitia  origi- 
nalis  etiam  convertebat  hominem  ad  Deum 
finem  naturee.  Ad  primam  partem  nego  con- 
sequentiam,  quia  Adamus  proprio  actu  se  se 
convertit  ad  creaturam,  et  contra  ipsam  etiam 
naturalem  rationem  et  legem  peccavit :  sed 
hoc,  ut  particularis  persona,  quia  nos  solum 
censebamur  contineri  in  illo  ordine  ad  super- 
naturalem  legem.  Ad  confirmationem  negatur 
assumptum  :  nam  justitia  originalis  suppone- 
bat  eam  perfectionem,  quee  omnino  naturalis 
est,  et  quee  esset  in  homine  in  puris  naturali- 
bus,  qualis  est  conversio  ad  Deum  finem  natu- 
ree  ;  justitia  vero  juvabat  ad  conservandam  et 
tuendam  talem  conversionem. 

Quomodo  explicata  privatio  rationem  peccati 
liabeat. 

23.  Jam  sequitur  inquirendum  quomodo 
heec  privatio  veram  habet  rationem  peccati, 
Parisiensis,  libro  de  Vitiis  et  concupiscentiis, 
negare  videtur  hoc  esse  vere  et  proprie  pecca- 
tum,  et  eodem  modo  loquitur  Ruardus,  art. 
secundo,   contra  Lutherum,  et  Durandus  2, 


DISPUTATIO  IX.  SECTIO  II. 


607 


dist.  30,  queest.  2,  qtti  in  tertia  dicit  esse  rea- 
tum  pcenee :  quomodo  loquitur  D.  Attgustintts, 
contra  Julianttm,  cap.  3,  et  1  Retractationum, 
cap.  15,  sit  tamen. 

24.  Septima  propositio  bipartita. — Septima 
propositio.  Privatio  heec  estvere  et  proprie  pec- 
catttm,  quatenus  est  voluntaria  aversio  a  Deo 
fine  supernaturali,  et  legi  ejus  eo  modo  con- 
traria,  quo  sunt  reliqua  actualia  peccata.  Pri- 
ma  pars  conclusionis  videtur  de  fide,  ex  his, 
quee  in  prima  sectione  dicta  stmt,  ubi  etiam 
ostendimus  sacras  Litteras  de  hoc  peccato  lo- 
quentes  proprie  esse  intelligendas  :  nam  si 
improprie  exponantur,  solum  concludetur  in 
nobis  esse  poenam  peccati,  cum  tamen  Triden- 
tinum,  supra  tolli  docet  perBaptismum  id  quod 
proprie  et  vere  peccatum  est.  Confirmatur, 
quia  nihil  est  mors  animee,  nec  constituit  ho- 
minem  inimicum  Deo,  et  odio  dignum,  nisi 
verum  peccatum,  et  heec  est  etiam  sententia 
Augttstini,  lib.  2,  de  peccatorttm  Meritis,  c.  34, 
et  3,  contra  Julianum,  seepe :  quare  in  aliis  lo- 
cis  loquitur  large  explicando  rempereffectum. 

25.  Pra?missum  pro  suadenda  altera  parte. 
— Ut  autem  exponamus  secundam  partem  con- 
clttsionis,  supponendum  est  quod  in  opere  sex 
dierttm,  lib.  3,  c.  ult.,  latius  tradimus,  Deum 
in  prima  hominis  creatione,  postquam  insti- 
tueratprimumhominem  rectttm,  et  constituisse 
illum  caput  totius  posteritatis  suee,  a  quo  vo- 
luit  vitam  spiritualem  et  mortem  ejus  posteri- 
tatis  pendere :  unde  intelligendum  est  ita  pepi- 
gisse  cumillo, sihanc  quamprascipiolegem  fide- 
liter  custodieris  justitiam  'et  gratiam  meam,  et 
tibi,  et  omnibus  tuis  posteris  conservabis ;  si 
vero  pactum  meum  irritum  feceris  omnes  mihi 
reddes  inimicos.  Quem  modum  pactionis  Soto, 
1,  de  Natura  et  Gratia,  c.  10,  et  quidamaliiirri- 
dent  tanquam  non  necessarium  ad  rem  hanc  ex- 
plicandam.  Tamen  Pighius  et  Catherinus,  su- 
pra,  illum  admittunt,  et  antea  Scotus,  dist.  31, 
et  melius  Augustinus,  16,  de  Civitate,  cap.  27, 
sic  exponens  verba  illa  Genes.  17:  Pactum 
meum  irritum  fecit,  ut  supra  vidimtts,  et  Hie- 
ronymus,  Osee  6,  ut  supra  etiam  attuhmus : 
esse  autem  conveniens  tale  pactum,  ut  pecca- 
tum  Adee  ad  omnes  ejus  posteros  pertineat, 
neque  esse  satis  illum  fuisse  primum  princi- 
pium,  et  qttasi  naturalem  stirpem  posteritatis 
suse,  liquet,  quoniam  alias  omnia  peccata  pa- 
rentttm  pertinerent  et  transfunderentur  ad  fi- 
lios,  et  omnia  reliqua  peccata  Adee  ad  nos  ipsos ; 
ergo  communicatio  originalis  peccati  non  fun- 
datur  in  sola  natura,  aut  naturali  lege ;  ergo 
in  positiva  a  Deo  lata,  et  in  peculiari  modo,  et 


ratione  imponendi :  quod  totum  vocamus  pac- 
tum  juxta  usitatam  phrasim  Scripturee;  et 
qttia  ex  tttraque  parte  continebat  eeqttalitatem, 
ac  veluti  mutuam  obligationem,  ideo  factum 
est,  ut  ex  solitts  Adami  inobedientia  omnium 
filiorum  qttos  naturaliter  procreavit  inimicitia 
vel  amicitia  erga  Deum  penderet :  et  hoc  est 
volttntatem  Adee  moraliter  coram  Dettm  repu- 
tatam  fuisse  totius  naturee  voluntatem,  cum 
dicimtts,  omnes  in  eo  peccare, Rom.  5,  vel  in  pa- 
radiso  transgressos  fuisse  pactum  ejus,  Osese  6. 
Sic  etiam  Augustinus  1,  de  Baptismo  parvulo- 
rum,  cap.  10  :  Omnes  peccaverunt,  quia  omnes 
unus  liomo  fuerunt :  et  Basilius,  homilia  de 
jejunio :  Omnes  cecidimus,  quia  omnes  in  primo 
parente  non  jejunavimus,  et  Fttlgentius,  libro  de 
Incarnatione  :  Omnes  testamentum  Dei  trans- 
gressi  fuimus,  transgrediente  primo  parente.  et 
Origenes  ad  Romanos  6  :  Adamo  stante  steti- 
mus,  et  eo  declinante  a  via  recta  omnes  declina- 
vimus.  Fortasse  tamen  necessarium  non  fuit 
Dettm  totum  hoc  pactttm,  et  negotium  revelare 
Adas,  quia  ipsius  expectans  consensum ;  sola 
enim  Dei  voltmtas  sufficiebat,  ut  ex  dicendis 
magis  patebit :  non  est  tamen  improbabile 
Adamum  explicite  cognovisse  totam  volunta- 
tem  et  pactum  divinum,  ut  ei  omne  bonttm  et 
malum  quod  in  ejus  actu  esset,  cognoscere 
posset,  ac  magis  proprie  censeri  voluntarie 
obedire  vel  repugnare,  non  ut  particularis 
persona  tantum,  sed  ut  caput,  ut  in  hoc  sensu 
intellexerit  illa  verba,  in  quacumque  die  come~ 
deris,  morte  morieris. 

26.  Primum  consectarium  pro  secunda  parte 
assertionis.  —  Ex  qttibus  facile  intelligitur 
primo  carentiam  justitiee  et  gratise,  inqtta  nunc 
nascimur,  proprie  habere  rationem  privationis 
mortalis,  quia  subjectum  proxime  aptum  erat 
illam  habere,  et  ex  lege  divina  habere  illam 
deberet,  et  in  suo  capite  jam  illam  habuit,  et 
per  idem  caput  se  illa  privavit. 

27.  Secundum  consectarium. —  Secundo  con- 
stat  quomodo  peccatttm  hoc  possit  dici  contra 
legem  naturee,  quia  scilicet  omnino  est  contra 
illud  preeceptttm  quod  tota  natura  httmana 
recepit  in  suo  primo  parente,  nam  licet  pree- 
ceptum  proxime  obliget  ad  actum.  et  ad  obe- 
diendum  Deo,  etiam  ex  consequenti  obligat  ad 
retinendam  divinam  amicitiam  et  habendum 
Deum  pro  ultimo  fine.  Addo  preeterea  non 
oportere  ttt  peccatttm,  quod  est  per  modum 
habitus  immediate,  et  per  se  sit  contra  legem, 
sed  satis  est  esse  contractum  per  voluntariam 
preecepti  transgressionem,  de  quo  vide  Augus- 
tinum  16,  de  Givit.,  cap.  27. 


608  DE  PECCATO 

28.  Tertium  consectarium. — Tertio,  colligi- 
tur  quomodo  peccatum  originale  dici  possit 
voluntarium,  non  voluntate  propria,  sed  capi- 
tis,  quia  scilicet  secundum  moralem  et  pru- 
dentem  existimationem,  quasi  omnium  filio- 
rum  ejus  vohmtas  reputanda  est,  quod  bene 
exponit  Augustinus,  1  Retractationum,  cap.  15. 
Et  potest  sic  declarari :  nam  si  quisque  nos- 
trum  sponte  sua  voluntatem  propriam  ita  in 
voluntate  alterius  transferret,  ut  quod  ille 
vellet,  id  se  velle  profiteretur,  jam  posset  mo- 
raliter  dici  voluntate  alterius  velle  quod  ille 
vult :  ad  hanc  ergo  rationem  inteiligendum  est 
Deum  voluntatem  omnium  nostrum  in  Adami 
voluntate  posuisse  quoad  amicitiam  et  inimi- 
citiam  erga  Deum,  ut  scilicet  penderet  ex  ob- 
servatione  illius  praecepti ,  quod  non  solum 
juste,  sed  etiam  rectissinie,  magisque  in  nos- 
trum  commodum  facere  potuit  Deus  non  ex- 
pectato  nostro  consensu,  non  solum  quia  erat 
supremus  Dominus  nostrse  voluntatis,  et  rerum 
nostrarum  gubernator  ;  sed  etiam  quia  totum 
illud  pactum  erat  in  nostrum  commodum  et 
bonum :  propterea  enim  prsestitit  Adse  gratiam, 
auxilia  et  dona,  omnesque  interiores  inimicos 
abstulit,  et  unum  tantum,  ac  levissimum  prse- 
ceptum  illi  tanquam  capiti  imposuit,  ut  esset 
magis  idoneus  ad  obediendum,  atque  adeo  ad 
conservandum  nobis  justitiam  quam  ad  pec- 
candum.  Adde  preeterea  totum  boc  negotium, 
de  donis  supernaturalibus  fuisse,  sine  quibus 
homo  ex  natura  sua  nasci  deberet,  etsi  nullus 
peccasset :  unde  omnia  ista  fuisse  conferenda 
Adaino,  et  nobis,  illo  perseverante,  summa 
erat  justitia:  quod  si  in  nobis  nuUum  sitpecca- 
tum  actuale,  nullum  quoque  sit  nocumentum 
in  naturae  bonis,  quse  ipsi  ex  se  debita  sunt. 

29.  Aho  modo  explicari  potest  ex  D.  Thoma, 
qusestione  illa  81 ,  art.  1,  ex  similitudine  a 
corpore,  et  membris  unius  corporis  humani 
desumpta.  Nam  sicut  actio  manus  licet  volun- 
tate  ipsius  manus  non  sit  voluntaria,  attamen 
quia  relata  ad  voluntatem  voluntaria  est,  idem 
censetur  peccatum.  Ita  inquit,  quia  tota  Adee 
posteritas  quasi  corpus  unum  consideretur, 
cujus  ipse  erat  caput  et  voluntas  totius  corpo- 
ris,  censetur  moraliter  in  capite  residere,  ideo 
defectu  parvuii,  licet  ilhus  voluntate  non  sit 
voluntarius,  tamen  relatus  ad  voluntatem  ca- 
pitis,  est  voluntarius,  et  ideo  peccatum.  Quee 
analogia  confert  quidem  ad  rem  exponendam, 
non  tamen  putandum  est  similitudinem  tenere 
in  omnibus,  sed  in  his  tantum  quse  per  se  sunt 
necessaria  :  scilicet  quod  sicut  omnia  membra 
naturalia  efficiunt  unum  totum,  quod  una  vo- 


ORIGINALI. 

luntate  regitur;  ita  et  Adam,  et  omnes  postcri 
ejus,  qui  in  ipso  virtute  continebantur,  mora- 
liter  constituunt  unum  corpus,  quod  etiam  una 
lege  et  voluntate  tunc  regebantur :  deficit  vero 
similitudo,  quia  unio  ibi  est  naturalis,  hic  ta- 
men  moralis,  et  ex  pacto  Dei,  non  ex  sola  na- 
tura  rei  orta,  et  ideo  in  illo  exemplo  peccatum 
membriet  capitis  unum  omnino  est:  hicautem 
in  singulis  membris  peccata  sunt  singula  et 
distincta,  et  peccatum  solum  est  unum  propa- 
gatione  et  origine  :  hic  etiam  h%  ut  peccatum 
membri  tantum  dicatur  peccatum  denomina- 
tione  extrinseca  :  at  vero  peccatum  originale, 
licet  non  sine  ordine  ad  extrinsecam  volunta- 
tem  sit  peccatum,  in  se  tamen  intrinsece  est 
peccatum,  quia  non  est  per  modum  actus,  sed 
per  modum  habitus,  et  in  subjecto  apto. 

30.  Quartum  consectarium.  —  Ex  quo  etiam 
solvitur  difficultas,  quae  esse  posset  in  hac  et 
prsecedente  propositione.  Nam  illa  privatio, 
quee  est  in  nobis,  est  a  Deo,  et  est  poena  peccati 
Ada3,  et  effectus  ejus ;  quomodo  ergo  potest 
habere  propriam  et  veram  rationem  culpse, 
ea  enim  solvenda  sunt  eo  modo,  quo  solvimus 
similia  cum  de  peccato  habituali  ageremus  : 
privatio  enim  gratise  non  est  a  Deo  influente, 
sed  non  agente,  et  adhuc  eo  modo  non  est  ab 
illo  formaliter  quatenus  est  peccatum,  sed  ut 
est  veluti  materiale  peccati,  sic  enim  potest 
esse  pcena  peccati  Adee  :  sic  etiam  unum  pec- 
catum  possit  esse  effectus  alterius,et  lato  modo 
poena  contracta  ab  ipso. 

31 .  Ad  fundamentum  Pelagii,  sectione  prm- 
cedenti  num.  1. — Ad  primam  conftrmationem 
ib.  —  Adsecundam.  —  Ex  his  manet  solutum 
primum  fundamentum,quodin  prsecedenti  sec- 
tione,  n.  1,  Pelagiana  hseresis  asserebat,  nam 
licet  repugnet  peccatum  nullo  modo  esse  vo- 
luntarium,  atque  adeo  esse  prorsus  naturale  et 
necessarium;  tamen  non  repugnat  esse  tantum 
voluntarium  moraliter  ,  voluntate  alterius 
suppositi,  et  prsecipue,  quando  tale  peccatum 
non  actuale,  sed  habituale  est,  et  eodem  modo 
repugnat  esse  naturale,id  est,  cumipsa  natura 
in  generatione  contractum,  et  necessitate  qua- 
dam,  supposita  priori  voluntate.  A.d  primam 
confirmationem  latius  infra  ,  nunc  breviter 
dicitur  aequalitatem  esse  in  hoc  servatam  , 
quod  sicut  inobedientia  Adae  nobis  nocuit,  ita 
profuisset  obedientia  si  obediret ,  ut  caput, 
non  ut  particularis  persona,  quia  totum  pac- 
tum  Dei  ad  solam  illam  legem  de  non  mandu- 
cando  cibo  referebatur.  Secunda  confirmatio 
non  indiget  solutione,  nam  Deus  non  imputat 
nobis  alienum  peccatum,  sed  proprium  cujus- 


DISPUTATIO  IX.  SECTIO  III. 


009 


que,  licet  alterius  volnntate  contractum,  quod 
justissime  fieri  potuisse  ostensum  est. 

32.  Qucestiuncula  una  sulorta  expeditur.  — 
Ex  dictis  prseterea  expediuntur  nonnulla  du- 
bia.  Primum,  an  peccatum  originale  sit  cum 
reliquis  univoce  peccatnm  ?  nam  Capreolus,  2, 
distinct.  90,  ad  argumenta,  fatetur  quidem 
peccatum  esse,  sed  nimis  aequivoce  :  aliis  vero 
videtur  hoc  esse  contra  fidem,  quia  si  non  est 
univoce  peccatum,  neque  simpliciter  tale  erit. 
Ego  vero  existimo  omne  peccatum  habituale 
comparatum  ad  actuale  continere  quamdam 
analogiam ,  quia  ratio  peccati  primo  et  per  se 
reperitur  in  actuali ;  ex  consequenti  vero  in 
habitualL  per  ordinem  scilicet  ad  actuale,,  in 
quo  non  cernitur  solum  differentia  majoris  vel 
minoris  rualitiee,  sed  quidam  veluti  ordo  unius 
ad  alterum,  in  quo  consisteret  analogia.  Ante- 
cedens  vero  patet ,  quia  peccatum  habituale, 
non  est  voluntarium ,  nisi  per  ordinem  ad  ac- 
tuale,  et  similiter  non  est  deviatio  a  lege,  nisi 
per  illud,  quia  lex  non  cadit  in  habitum,  nisi 
per  actum,  neque  propterea  sequitur  habituale 
peccatum  non  esse  simpliciter  peccatum,  quia 
analogia  hsec  non  consistit  in  sola  denomina- 
tione  extrinseca  :  nam  vere  in  se  et  intrinsece 
habituale  peccatum  est  peccatum,  licet  non 
sine  ordine  ad  alterum,  ad  eum  modum,  quo 
creaturse  sunt  entia  in  ordine  ad  Deuin,  vel 
accidentia  respectu  substantise.  Secundo  exis- 
timo  rationem  peccati  habitualis  univoce  re- 
periri  in  originali  et  personali :  ratio  est,  quia 
licet  revera  peccatum  personale  magis  volun- 
tarium  sit.,  differentia  tamen  magis  et  minus, 
quando  est  sine  ordine.,  non  constituit  analo- 
giam  :  hic  autem  nullus  est  ordo,  quia  pecca- 
tum  originale,  neque  rationem  voluntarii,  ne- 
que  rationem  transgressionis  legis,  atque  adeo 
neque  rationem  peccati  habet  ex  ordine  ad 
personale  peccatum,  ut  per  se  constat. 

33.  Secunda  qucsstiuncula  resolvitur.  —  Se- 
cundum  dubium,  an  quando  parvulus  contra- 
hit  hoc  peccatum,  dicatur  vere  et  proprie  pec- 
care  ?  dicendum  proprie  et  simpliciter  non 
peccare,  quia  verbum  ipsum  peccare  manifeste 
indicat  actuale  peccatum  :  sed  dici  debet  gene- 
rari  in  peccato,  vel  nasci  in  illo,  sicut  ille  qui 
semel  peccavit ,  non  dicitur  amplius  peccare, 
licet  in  peccato  maneat.  Dices,  ad  Rom.  5, 
habetur,  Omnes  in  Adam  peccaverunt.  Item 
parvulus  in  eo  instanti  fit  peccator  ;  ergo  pec- 
cat.  Respondetur  non  fieri  peccatorem  com- 
mittendo,  sed  contrahendo  peccatum.  Paulus 
vero  non  ait  simpliciter  peccare  nos,  sed  cum 
addito,  et  in  preeterito  peccasse  nos  in  Adamo, 

IV. 


unde  postea   simpliciter   subdit ,    peccatores 
constituuntur  multi. 

34.  Tertia  qucestiuncula  enodatur.  —  Ter- 
tium  dubium  potest  definiri  hic  quod  sit  majus 
peccatum  originale  ne,  an  veniale  ?  nam  divus 
Thomas,  3,  q.  \,  art.  k,  sine  ulla  distinctione 
respondet  veniale  esse  intrinsece  majus  quam 
originale.  Idem  tamen,  q.  5,  de  Malo,  art.  \, 
ad  9,  ait  respectu  personse  esse  gravius  ve- 
niale ,  quia  magis  voluntarium  :  tamen  res- 
pectu  naturse  majus  malum  esse  originale. 
Respondendum  tamen  videtur  cum  peccata 
hsec  sint  diversorum  generum,  vix  posse  com- 
mode  comparari :  simpliciter  vero  majus  ma- 
lum  et  peccatum  videri  originale,  quia  privat 
hominem  gratia  Dei,  non  autem  veniale,  licet 
alia  ratione  secundum  quid,  veniale  sit  gravius 
in  ordine  ad  personam _,  quia  magis  volunta- 
rium,  propter  quod  is  qui  peccat  venialiter, 
reprehensione  dignus  est ,  non  qui  origina- 
liter. 

SEGTIO III. 

De  causis  peccati  originalis. 

\ .  Expediuntur  causce  tres. — Constat  origi- 
nale  peccatum  nullam  habere  causam  fina- 
lem,  quia  per  se  non  est  intentum,  sed  per 
accidens  sequitur.  Formalem  quoque  non  ha- 
bet  preeter  quidditatem  suam:  de  materiali 
vero,  seu  subjecto  ejus,  licet  theologi  diversa 
sentiant  (Durandus  enim  et  alii  volunt  esse  in 
appetitu  sensitivo,  Scotus  et  Bonaventura  in 
voluntate)  probabilior  tamen  videtur  senten- 
tia  D.  Thomse,  \,  2,  quiest.  83,  art.  [%,  di- 
centis  primario  esse  in  essentia  animse,  conse- 
quenter  vero  in  voluntate,  quia  gratia,  seu 
justitia  primario  est  in  animse  essentia,  ac 
totus  homo  fit  hoc  peccato  Deo  invisus,  et  in- 
gratus  per  se  primo :  voluntas  autem  ab  ulti- 
mo  fine  consequenter  aversa,  nam  ad  ipsam 
primo  pertinet,  etiam  conversio  ad  eumdem 
finem,  quse  omnia  explicanda  et  defendenda 
sunteomodo,quem  supratradidimus,,  cum  de 
peccato  habituali  ageremus.  De  causa  ergo  ef- 
ficiente  sit. 

Prima  propositio  de  causa  efficiente. — Pri- 
ma  propositio.  Causa  hujus  peccati  quod  in 
nobis  fit;  ipsum  fuit  peccatum  Adee,  quod  se 
et  omnes  posteros  a  Deo  avertit.  Patet  fere  ex 
dictis,  et  ex  Paulo,  ad  Roman.  5,  per  unum 
hominem,  etcv  et  infra  explicabitur. 

2.  Secunda  propositio  bipartita.  —  Secunda 
propositio.  Peccatum  actuale  Adse  non  potuit 
esse  causa  physica  efiiciens  in  singulis  homi- 

39 


610  DE  PECCATO 

uibus  peccatum  originale,  sed  est  solum  causa  " 
moralis.  Videtur  clara  satis  propositio  quoad 
primam  partern,  quia  causa  physica  est,  quee 
vere  et  realiter  influit  in  efiectum  :  actus  au- 
tem  Adee  id  non  potest,  quia  non  est,  quando 
singulorum  hominum  peccata  incipiunt :  Se- 
cunda  pars  constat  ex  priore,  quia  non  restat 
modus  alius  quam  moralis  efficientiee,  qui  ex- 
plicari  potest  primo  per  modum  meriti  et  de- 
meriti.  Namque  Adam  peccando  meruit  pos- 
teros  omnes  privari  gratia ,  et  consequenter 
nasci  inimicos  Dei.  Quibusdam  heec  explicatio 
non  placet,  quia  similiter,,  si  Adam  persevera- 
ret  ac  obediret  Deo,  mereretur  posteris  gra- 
tiam  et  justitiam  de  concligno :  si  ponamus 
Adam  nihil  meruisse,  sed  tantum  non  peccasse, 
id  satis  esset,  ut  tota  posteritas  nasceretur  in 
justitia  et  gratia  absque  ullo  merito  Adae  : 
unde  Driedo,  lib.  %  de  Captivitate  et  redemp- 
tione,  tract.  2,  cap.  2,  part.  k,  negat  Adamo 
rationem  hanc  meriti  ex  justitia,  sed  per  mo- 
dum,  inquit,  naturee  communicaretur,  si  ipse 
perseveraret,  et  similiter  per  modum  naturse 
communicatur  peccatum  ipso  olim  peccante. 
Hoc  ergo  posito  dicendum  est  illud  peccatum 
fuisse  causam  moralem  per  modum  efiicientis 
quia  illud  est  quasi  radix,  qua  posita,  et  ap- 
plicata  subjecto  ab  illa  statim  moraliter  deri- 
vatur  peccatum ;  vel  etiam  quia,  ut  Paulus  ait, 
ipso  peccante,  omnes  in  illo  censemur  pecca- 
visse. 

3.  Tertia  propositio.  —  Tertia  propositio. 
Hoc  peccatum  originale  proutin  nobis  fit,  non 
habet  causam  physicam  efficientem ,  neque 
eget  illa.  Probatur.,  quia  solum  est  privatio,  ut 
ostendimus  :  privationes  autem  per  se  non  in- 
digent  his  causis.  Dices  saltem  posse  habere 
causas  privativas,  seu  non  agentes.  Responde- 
tur  eo  modo  jam  supra  dixisse  nos,  posse  Deum 
aliquo  modo  esse  causam  quoad  materiale, 
quod  est  in  hoc  peccato,  non  tamen  ipsius  pec- 
cati,  ut  etiam  ostendimus ,  et  bene  declarat 
divus  Thomas,  qusestione  quarta,  de  Malo, 
articul.  1. 

A.  Bulium  unum.  —  Ex  quo  facile  solvitur 
dubium,  per  quas  rimulas  hoc  peccatum  ad 
nos  ingrediatur,  ut  objiciebat  Augustino  Julia- 
nus,  lib.  de  Nuptiis,  cap.  28,  ob  quam  diffi- 
cultatem  Magister  et  alii  commenti  sunt  illam 
qualitatem  morbidam  in  semine,  et  Capreolus, 
distinctione  trigesima-prima,  queest.  prima,, 
posuit  in  semine  quamdam  qualitatem  saltem 
intentionalem,  quee  possit  originale  peccatum 
iu  omnia  efficere :  quod  prorsus  est  falsum  et 
improbabile,  tum  propter  rationes  factas  con- 


ORIGINALI. 

tra  Magistrum :  tum  quia  est  superflua  quali- 
tas,  quia  impossibile  est  privationem  per  se 
fieri  efficienter  ab  aliqua  qualitate.  Recte  igi- 
tur  Augustinus  solum  respondet :  quid  queeris 
latentem  rimam,  cum  habeas  apertissimam  ja- 
nuam  :  per  unum  Jwminem  peccatum  intravit 
in  mundum :  quasi  diceret,  preeter  hanc  non 
oportere  aliquam  queerere  causam  per  se  hujus 
peccati.  Quocirca  actione  seminis  solum  fit, 
uthomoexAdamonascatur,  quodnaturale  est, 
ex  quo  (posito  jam  Adeepeccato  sine  aliaphysi- 
ca  efficientia)  fit  ut  hic  homo  nascatur  aversus 
a  Deo  voluntate  sui  capitis :  quare  quod  Augus- 
tinus,  4,  contra  Julianum,  capite  quarto,  et 
libro  de  peccatorum  Meritis,  cap.  deeimo-sexto, 
et  secundo  de  Nuptiis,  capite  vigesimo-sexto, 
scribitj  peccatum  hoc  fieri  propter  concupis- 
centiam,  vel  libidinem,  cpise  in  generatione  ho- 
minis  adjuncta  est,  non  est  intelligendum  con- 
cupiscentiam,  vel  fibidinem,  esse  causam  quee 
peccatum  originale  in  prole  efficiat,  tum  pro- 
pter  dicta,  tum  quia  cum  homo  concipitur, 
non  est  jam  illa  concupiscentia  :  tum  denique, 
quia  seepe  in  illa  non  est  macula  :  intelligen- 
dum  ergo  istum  generationis  nostree  defectum 
ex  peccato  primi  parentis  manasse,  et  hanc 
defectuosam  generationem  esse  viam  ,  per 
quam  originale  peccatum  suo  modo  transfun- 
ditur,  atque  eodem  modo  exponendus  est  divus 
Thomas,  prima  secundee,  queestion.  octuage- 
sima-tertia,  articulo  primo :  cum  ait  in  semine 
esse  hoc  peccatum  originale,  tanquam  in  causa 
instrumentali,  non  quod  in  illo  sit  aliqua  vis 
productiva  peccati,  ut  sic,  sed  quod  semen  sit 
instrumentum  quo  producitur  filius  naturalis 
Adee,  quam  productionem  consequitur  nunc 
hoc  peccatum. 

5.  Bubium  alterum. — Ex  quo  etiam  solvitur 
aliud  dubium,  quomodo  cum  anima  creatur  a 
Deo,  possit  statim  maculari.  Propter  quod 
multi  de  modo  productionis  animee  dubitarunt, 
ut  Augustinus,  libro  de  Origine  Animee,  et 
epistola  vigesima-sexta,  et  157,  et  alibi.  Res- 
pondetur  tamen,  licet  anima  creetur,  ut  fides 
docet,  tamen  homo  vere  generatur,  et  produ- 
citur  ab  homine,  et  ex  semine  Adee,  neque 
anima  ipsa  creatur,  nisi  ut  sit  pars  hominis : 
et  ideo  simul  creatur  et  unitur,  quare  totus 
homo  quilibet  genitus  ex  Adamo  comprehen- 
sus  est  sub  lege  Dei,  per  quam  voluntates  ho- 
minum  positee  fuerunt  in  voluntate  Adee.  Quod 
si  queeras  cur  Deus  creat  animam,  quam  scit 
statim  inficiendam  peccato,  respondet  divus 
Thomas,  illa  queest.  octuagesima-quinta,  art. 
primo,  ad  tertium :  primo,  quia  commune  bo- 


DISPUTATIO  IX.  SEGTIO  III. 


611 


num  universi  prsefertur  privato.  Seeundo,  quia 
ipsi  homini  melius  est  sic  esse,  quam  omnino 
non  esse.  Tertio,  quia  illa  macula  non  est  per- 
petua,  cum  Deus  constituerit  modum  quo  pos- 
sit  deleri. 

6.  Tertium  dubium.  —  Tertio  intelligitur 
ex  his  ,  quare  ex  parentibus  justis  filius, 
peccator  generatur,  quia  scilicet  non  gene- 
ratur  ab  illis  ut  sunt  justi,  sed  ut  sunt  filii 
Adse.  Ita  Augustinus,  lib.  secundo,  de  peccato- 
rum  Meritis,  capit.  octavo  nono  et  decimo,  et 
Hb.  sexto,  contra  Julianum,  cap.  2  et  3;  cujus 
rationis  sensus  est,  quia  solum  peccatum  Adse 
fuit  peccatum  capitis,  atque  adeo  totius  naturse : 
justitia  autem  personalis,  sicut  et  pcenitentia 
Adse,  et  ideo  efficacius  est  peceatum  Adae,  licet 
sit  parens  remotus,  ad  transferendum  pecca- 
tuin,  quam  justitia  proximi  patris  ad  gratiam 
communicandam.  Vide  Magistrum  2,  dist.  31, 
et  ex  his  manet  solutum  secundum  fundamen- 
tum  hseresis  Pelagianorum. 

Qucestiunculce  nonnullce  circa  derivationem 
peccati  originalis. 

7.  Prima  qucestiuncula. —  Solwn  intemum 
Adce  peccatum  sufficeret  ad  transfusionem  in 
posteros.  —  Jam  petes  primo  quodnam  Adse 
peccatum  fuerit  causa  originalis  peccati.  Res- 
pondetur  fuisse  peccatum  illud  quod  commisit 
contra  legem  prohibentem  esum  fructus  arbo- 
ris  scientise  boni  et  mali,  nullumque  aliquid 
prseter  hoc  peccatum  potuisse  esse  causam. 
Prima  pars  constat  ex  pcena  illa  peccato  impo- 
sita,  in  quocumque  die  comederis,  morte  morie- 
ris.  Quse  verba  a  sanctis  intelliguntur  clicta  toti 
naturse  humanse,  ut  patet  ex  illis  verbis,  quia 
audisti  vocem  uxoris  tuce,  maledicta  terra,  etc. 
Idem  est  sensus  Pauli,  ad  Roman.  5,  cum  dicit, 
si  unius  delicto  multi  mortui  sunt,  et  clarius 
infra ;  si  enim  unius  delicto  mors  regnavit,  etc. 
Quod  unum  peccatum  sancti  intelligunt  fuisse 
illam  inobedientiam  :  Tridentinum  quoque, 
sessione  quinta,  id  aperte  confirmat.  Secuncla 
pars  probatur,  quia  Deus  nullam  legem  impo- 
suit  Adse  tanquam  principio  et  capiti  totius 
naturse,  nisi  illam  cohibentem  cibum,  ut  patet 
ex  Scriptura.  Confirmatur :  quia  ex  sententia 
Augustini  et  aliorum,  primum  Adee  peccatum 
fuit  superbia ;  ergo  si  propter  csetera  peccata 
et  non  propter  illud  tantum,  nasceremur  in 
peccato,  non  esset  verum,  per  unum  peccatum, 
sed  per  plura,  mortem  ad  nos  transisse.  Quare 
cum  sancti  videntur  dicere  primum  Adae  pec- 
catum  fuisse  causam  perditionis  humanse  na  - 


turse,  loquuntur  de  peccato  illo  perfecto  et 
completo,  quod  exterius  apparuit,  et  expresse 
in  Scriptura  narratur.  Quod  docet  divus  Tho- 
mas  1,  2,  queest.  octuagesima-prima,  articul. 
secundo.  Quaerenti  vero,  an  si  Adam  solo  in- 
teriori  actu  peccasset  contra  illam  legem,  nobis 
noceret;  respondendum,  licet  nihil  videatur 
certum,  Deus  enim  potuit  utroque  modo  id 
statuere,  verisimilius  videri  etiam  transgres- 
sionem  interiorem  futuram  fuisse  sufficientem, 
quia  illa  lex  simpliciter  erat  imposita  toti  na- 
turse,  et  illa  interior  esset  perfecta  transgressio 
ejus;  esset  ergo  aversio  et  inobedientia  totius 
naturae,  et  de  facto  nunc  non  transfertur  acl 
nos  propter  exteriorem  actum,  qui  malitiam 
non  addit,  sed  propter  id  quod  veram  habet 
rationem  aversionis  et  culpae. 

8.  Secunda  qucestiuncula.  —  Secundo  petes, 
an  peccatum  Evae  fuerit  etiam  causa  nostri 
peccati  originalis,  atque  adeo  illa  peccante,  et 
non  Adamo,  homines  nascerentur  iu  origina- 
li,  quod  tractatD.  Thomas,  i,  2,  q.  81,  art.  5, 
et  negative  respondet  :  utitur  tamen  illa  ra- 
tione,  quod  mater  sit  principium  materiale  in 
generatione,  non  efficiens ;  sed  quidquid  de 
ratione  ipsa  sit,  sententia  vera  est,  ex  illo 
Pauli,  Per  unum  hominem  peccatum  in  mun- 
dum  intravit  ;  ratio  vero  est,  quia  solus  homo 
Adam  fuit  constitutus  caput  generis  humani, 
et  ideo  sola  ejus  voluntas  reputabatur  voluntas 
totius  naturse. 

9.  Tertia  qucestiuncula.  —  Tertio  petes  si- 

militer,  an  peccatum  alterius  parentis  prseter 

Adamum  transfertur  ad  filium,  id  est,  si,  Ada- 

mo  non  peccante,   Gain  peccaret,  posteritas 

Cain  nasceretur  sine  gratia,  Scotus  enim,  dist. 

31,  affirmat  in  eo  casu  omnes  illos  homines 

nascituros    in    peccato ;    quod    etiam   sentit 

Driedo,  libro  secundo,  de  Redemptione  et  capti- 

vitate  generis  humani,  tract.  2,  cap.  2,  in  fine, 

et  fuit  sententia  D.  Thomse,  q.  5,  de  Malo, 

art.  4,  ad  8,  sed  nullum  video  hujus  sententiee 

fundamentum.  Quare  opposita  sententia  vera 

videtur,  quam  tenet  D.  Thomas,  illa  q.  81,  art. 

2.  Ratio  est,  quia  solus  Adam  fuit  caput  suse 

posteritatis,  et  cum  illo  fuit  quasi  fcedus  illud 

contractum,  quod   patet  primo,  quia  de  illo 

tantum  est  nobis  revelatum,  et  non  de  aliis. 

Secundo,  quia  ita  fuit  conveniens,  alias  om- 

nium  filiorum  Adse  salus  ex  voluntate  singu- 

lorum  et  omnium  parentum  penderet,  mortem 

vero   quilibet  eorum  per  se  posset  causare. 

Tertio,  quia  Adamus,  et  sibi,  et  toti  posteritati 

justitiam  perdidit ;  ergo  si  perseverasset,  eam 

posteritati  conquireret  :  alias  non  esset  sequa- 


612 

lis  pactio 

non  transfert  suam  justitiam  ad  filium  ;  ergo 
similiter,  si  duraret  statns  innocentise,  pater 
injustus  non  transferret  suam  injustitiam  ad 
filium.  Quinto,  quia  alias  nunc  etiam  dici  pos- 
set  peccata  Cain  vel  aliorum  filiorum  Adse 
transferri  ad  filios. 

10.  Quarta  qucestiuncula.  —  Quarto  petes, 
an  originale  peccatum  in  singulis  hominibus 
sit  unum  ,  vel  plura ,  in  qua  re  Augustinus, 
in  Enchirid.,  cap.  M,  epistol.  86,  dubius  esse 
videtnr.  Dicendum  est  tamen  in  unoquoque 
esse  unum  tantum  originale  peccatum ,  quod 
colligitur  ex  Paulo,  ad  Romanos,  5,  et  Triden- 
tino,  sessione  5.  Estque  communis  Theologo- 
rum ;  et  ratio  est,  quia  unum  solum  peccatum 
Adse  est  causa  ,  et  origo  istius  peccati  :  unde 
unica  tantum  voluntate  censemur  in  ipso  pec- 
casse.  Neque  obstat  nonnunquam  in  Scriptura 
hoc  peccatum  nominari  in  plurali,  ut  Psalm. 
50,  Ecce  in  iniquitatibus  co?iceptus  sum,  et 
ssepe  alias  dicitur  Christus  venisse  in  remissio- 
nem  peccatorum,  quomodo  loquitur  Damasus 
papa,  epistola  ad  Episcopos  Orientis,  refertur, 
lib.  8  Tripartitse,  capite  15.  Nam  ssepe  plurale 
pro  singulari  ponitur,  vel  certe  id  fit  ad  signi- 
ficandum  peccatum  hoc,  esse  multorum  origi- 
nem,  et  formaliter  unum,  multa  autem  virtu- 
te,  ut  D.  Thomas  notavit,  quaest.  82.  Consule, 
si  placet,  pro  dictis  hactenus,  lib.  quarto,  de 
Opere  sex  dierum. 

SEGTIO  IV. 

An  peccatum  oHginale  ad  omnes  Adce  filios 
derivetur. 

1 .  Explicatis  causis  originalis  peccati,  opor- 
tet  nonnulla  de  generali  ejus  propagatione  di- 
cere,  in  quo  duo  occurrunt  videnda.  Primum, 
an  soli  filii  Adoa  naturaliter  ex  illo  geniti 
hoc  peccatum  contrahant.  Secundum,  an  om- 
nes. 

Prima  propositio  bipartita.  — Primum  Co- 
rollarium  ex  liac  propositione. — Prima  propo- 
sitio.  Soli  homines  et  omnes  naturaliter  ex 
Adamo  generati  contrahunt  hoc  peccatum.  Est 
ex  communi  sensu,  et  traditione  Ecclesise,  et 
colligitur  ex  ad  Roman.  5,  ubi  bene  rem  expli- 
cat  Anselmus,  et  Origenes,  libro  quinto,  ad  Ro- 
manos,  et  Augustinus,  decimo  Genesis  ad  litte- 
ram,  cap.  20,  D.  Thomas,  1,  2,  queest.  81, 
articul.  8.  Ratio  a  priori  est  lex  divina  et  vo- 
luntas,  qua  statutum  est,  ut  Adam  tantum 
eorum  hominum  esset  caput,  qui  ab  illo  natu- 


DE  PECCATO  ORIGINALI. 
Quarto,  quia  nunc  parens  justus    raliter  generantur,  de  potentia  enimDei  abso- 

luta  fortasse  non  repugnaret  aliter  fieri  pac- 
tum  :  congruentia  quoque  non  deest,  quia  non 
erat  expediens  Adamum  communicare  illi  cul- 
pam,  cui  non  tribuebat  naturam.  Qua  ratione, 
inter  alias,  Christus  ex  vi  suse  conceptionis  erat 
immunisapeccato;  idemque  dicendum  de  quo- 
vis  homine  qui  a  Deo  crearetur,  vel  producere- 
tur  ex  alia  materia,  ut  notavit  D.  Thomas,  illa 
quaest.  81,  art.  4,  unde  sequitur  primo,  Evam 
non  habuisse  gratiam  et  justitiam  originalem 
dependenter  ab  Adamo  quia  non  processit  ab 
illo  per  naturalem  generationem. 

2.  Secundum  corollarium. — Secundo  sequi- 
tur,  si  ipsa  Eva  non  peccasset,  non  amissuram 
originalem  justitiam  :  unde,  cum  Paulus  in- 
quit  omnes  in  Adam  peccasse,  intelligitur  de 
filiis,  non  de  uxore  :  quare  Adam  caput  qui- 
dem  Evse  fuit  politicum  in  ordine,  scilicet  ad 
res  matrimonii,  non  vero  fuit  caput  in  ordine 
ad  justitiam,  vel  culpam,  nec  id  expediens 
foret;  tum  quia  ex  utroque  unum  integrum 
principium  speciei  huinanae  constituebatur ; 
tum  propter  aliam  rationem,  quam  statim 
subjiciam. 

3.  Tertium  corollarium. — Tertio  sequitur  e 
contra,  si  Eva  tantum  peccasset,  amissuram 
non  solum  gratiam,  sed  etiam  originalem  jus- 
titiam,  atque  ita  de  facto  amisit  per  proprium 
peccatum  :  in  quo  est  deceptus  Catherinus, 
super  Genesim,  et  ad  Romanos,  quinto,  ut  in 
tractat.  de  Opere  sex  dierum,  libro  tertio,  ca- 
pite  decimo-tertio,  late  dicimus.  Quid  autem 
tunc  fieret  :  si  casus  ille  contingeret,  divinaa 
providentise  esset  relinquendum ,  in  eodem 
tractatu  videre  licet. 

4.  Quartum  corollarium  trimemhrum.  — 
Primum  memdrum. — Secundtim  memlrum. — 
Tertium  membrum. — Quarto  sequitur,  si  Adam 
ante  primum  peccatum  generaret  fdium  in 
justitia  quidem  generaturum,  an  vero  si  post 
ita  genitum  peccasset,  filius  genitus  in  justitia 
ejusque  posteritas  amissuri  fuissent  justitiam, 
nihil  certum  nobis  esse  potest,  quia  totum 
pendet  ex  modo  pacti  et  vohmtate  Dei :  vide- 
tur  tamen  verisimile  primo  in  eo  casu  omnes 
genitos  ab  illo  filio  Adee  nascituros  in  peccato 
originali,  quamvis  proximus  parens  esset  jus- 
tus  :  ratio  insinuata  est,  quia  justitia  proximi 
parentis  semper  est  personse  particularis,  ille- 
que  nepos  vere  esset  genitus  ex  Adamo  pecca- 
tore,  atque  ejus  voluntas  censeretur  ex  pacto 
Dei  constituta  in  voluntate  Adse.  Secundo  de 
tali  filio  jam  antea  in  justitia  genito,  videtur 
probabile  non  amissurum  gratiam,  nec  justi- 


DISPUTATIO 
tiam  coram  Deo  propter  subsequens  Adee  pec- 
catum.  Primo,  quia  Deus  non  aufert  gratiam 
suam  ab  eo  qui  jam  illam  continet,  nisi  ipse 
peccet  per  propriam  vohmtatem,  quia  Deus 
non  deserit  nisi  prius  deseratur.  Colligiturque 
ex  Augustino,  epistola  trigesima  tertia  ad  Bo- 
nifacium,  ubi  generaliter  ait,  hominem  cum 
in  se  ipso  est  aliter  effectus  ab  eo  a  quo  est  ge- 
nitus,  non  posse  sine  consensu  proprio  fieri 
peccato  obnoxium,  quia  voluntas  filii  non  vi- 
detur  convenienter  poni  in  voluntate  patris, 
nisi  pro  tempore  quo  filiusnon  habet  propriam, 
quse  ratio  maxime  procedit  de  jam  adultis  ; 
sed  prior  ratio  generalis  est.  Confirmatur,  quia 
hoc  peccatum  non  transfunditur,  nisi  per  ge- 
nerationem  naturalem  :  sed  tunc  facta  fuisset 
sine  peccato  generantis,  ut  ponitur  ;  ergo,  etc. 
Tertio  de  donis  aliis  originalis  justitise  perti- 
nentibus  ad  complementum  status  innocentiee, 
ac  sine  quibus  poterat  consistere  amicitiaDei. 
Utrumque  probabiliter  defendi  potest,  scilicet, 
vel  quod  illa  auferrentur,  siquidem  propter 
peccatum  capitis  totus  innocentise  status  des- 
trueretur,  vel  quod  conservaretur  a  Deo,  quia 
dona  ejus  sunt  sine  pcenitentia,  Rom.  1  1,  nul- 
lumque  sit  inconveniens  talem  hominem  con- 
servari  in  singulari  perfectione,  quamvis  cee- 
teri  lapsi  essent. 

5.  Quid  de  secunda  parte  proposiiionis  qui- 
dam  senserint. —  Circa  secundam  partem  con- 
clusionis  difficultas  nascitur  ex  verbis  Pauli  ad 
Ronianos,  5  :  Unius  delicto  multi  mortui  suni; 
et  infra,  peccatores  constituti  sunt  multi,  quse 
verba  exponens  Theodoretus,  in  Epitome  divi- 
norum  officiorum,  cap.  11,  dicit  Paulum  usum 
fuisse  illo  verbo  multi,  quia  non  omnes  trans- 
gressores  legis  facti  sunt  propter  peccatum 
Adse,  sicut  non  omnes  fiunt  justi  propter 
Christi  justitiam.  Huc  etiam  spectat  error  Cal- 
vini  dicentis  omnes  pueros  natos  ex  infidelibus 
contrahere  originale  peccatum,  non  vero  natos 
ex  fidelibus,  quia  illis  non  imputatur.  Et  inter 
scholasticos  etiam  est  controversia  de  sensu 
illorum  verborum  Pauli.  Cajetanus,  loc.  cit., 
1,  2,  dicit  vim  eorum  verborum  solum  esse, 
omnes  Adee  posteros  incurrisse  necessitatem, 
vel  debitum  contrahendi  originale  peccatum, 
non  vero  contraxisse  peccatum  ipsum.  Confir- 
matur :  nam  eodem  modo  ait  Paulus  con- 
traxisse  omnes  peccatum  sicut  mortem  :  non 
est  autem  certum  omnes  in  effectu  contrahere 
mortem,  nam  probabilis  sententia  est  aliquos 
nunquam  morituros,  ut  divus  Thomas,  \,  2, 
queestione  87,  artic.  3,  ad  1,  docet;  ergo,  etc. 
Confirmatur  secundo,  quia  necessitas  contra- 


IX.  SECTIO  IV.  613 

hendi  peccatum  sufficit,  ut  omnes  indigeant 
gratia  Dei  et  redemptione  Christi,  quse  est  in- 
tentio  Pauli.  Alii  vero  ex  Thomistis,  et  Ferra- 
riensis,  4,  contra  Gentes,  cap.  5,  omnino  im- 
probant  sententiam  Cajetani,  ex  ea  enim  se- 
quitur  non  esse  firmum  in  fide  omnes  reipsa 
nasci  in  originali  peccato,  sed  solum  nasci 
obnoxios.  Quod  esse  posset  verum  etiamsi 
nullus  conciperetur  in  peccato :  unde  sententia 
Calvini  non  posset  damnari  ut  hseretica,  et 
similiter  non  esset  nunc  erroneum  asserere 
multos  nasci  sine  peccato  originali  etiam  prse- 
ter  Beatam  Virginem,  sicut  non  est  erroneum 
affirmare  aliquos  nunquam  morituros;  illud 
tamen  esse  erroneum  docet  divus  Thomas  4, 
distinctione  34,  articulo  quarto,  et  qusest.  4, 
de  Malo,  articulo  quinto,  sed  fortasse  hsec  dis- 
sensio  inter  scholasticos  est  de  nomine;  sit 
ergo. 

6.  Secunda  propositio  exprimens  secundam 
partem  prcecedentis  propositionis.  —  Secunda 
propositio.  Omnes  filii  Adse  ita  incurrerunt 
necessitatem  contrahendi  originale  peccatum, 
ut  illud  in  re  ipsa  contrahant ,  nisi  privilegio 
Dei  singulari  prseveniantur.  Hsec  est  de  fide 
certa,  ex  dictis  initio  hujus  materise,  et  defi- 
nita,  sess.  5  Trident.,  et  hoc  sufficit  contra  er- 
rorem  Calvini,  prseterquam  quod  de  fide  etiam 
certum  est  filios  fidelium  indigere  Baptismo 
propter  peccatum,  quod  in  eis  est,  et  hunc 
etiam  esse  sensum  Pauli  constat  ex  Tridentino, 
et  ex  verbis  aliis  ejusdem  capitis,  dicit  enim 
Paulus,  Omnes  in  Adam  peccasse,  et  per  unius 
delictum  in  omnes  liomines  in  condemnationem : 
unde  recte  Anselmus  et  Origenes  advertunt  ibi 
omnes  et  multos,  idem  significare.  Sensus  ita- 
que  est :  Multi  peccaverunt,  id  est,  non  unus 
tantum,  sed  omnes,  qui  ab  illo  geniti  sunt :  et 
eodem  modo  dicit  multos  fuisse  justificatos 
per  Christum,  scilicet  omnes  qui  in  ipso  sunt 
regenerati,  nisi  forte.,  ut  Anselmus  etiam  no- 
tat,  velimus  nomine  mortis,  quse  multis  ibi 
tribuitur,  intelligere  non  primam  mortem 
peccati,  sed  secundam,  scilicet  eeternam  mor- 
tem,  quam  non  omnes,  sed  multi  propter  ori- 
ginale  peccatum  contrahunt,  ad  quem  modum 
posset  exponi  Theodoretus,  licet  revera  obscure 
loquatur. 

7.  Tertia  propositio. — Tertia  propositio.  In 
citatis  Scripturse  locis  non  docetur  nemini 
fuisse  concessum  privilegium  non  contrahendi 
reipsa  originale  peccatum,  cui  natura  sua  erat 
obnoxius.  Hoc  intendit  prsecipue  Cajetanus, 
quod  negare  recte  non  possunt,  qui  eum  im- 
pugnant :  nam  fere  est  certum  ex  Tridentino, 


614  DE  PECCATO 

sessione  5,  ubi  post  generalem  propositionem 
addit,  non  esse  mentem  eam  Concilii  ut  nemo 
excipiatur.  Idem  confirmari  potest  ex  aliis  re- 
gulis  generalibus  Scripturse,  quse  fere  nun- 
quam  excludunt  singularia  privilegia,  ut  illlud, 
nemo  mundus  a  sorde,  neque  infans,  etc. ;  non 
est  justus  qui  non  peccet:  et  illud,  in  dolore 
paries  filios,  etc.  Ex  his  sequitur,  non  obstante 
pacto  et  lege,  quam  Deus  cum  Adamo  et  ejus 
posteritate  statuit,  potuisse  Deum  aliquos  filios 
Adse  innocentes  servare  prseveniendo,  ne  con- 
traberent  maculam.  Ita  divus  Thomas,  in  3, 
dist.  7,  qusest.  1,  art.  1;  et  quibusdam  videtur 
jam  certum  ex  definitione  Tridentini,  quia 
supponit  hoc  ut  possibile  manifeste.  Sed  licet 
non  sit  de  fide,  attamen  rationi  videtur  con- 
sonum,  quia  Deus  potest  gratiam  suam  com- 
municare  cui,  et  quando,  et  quomodo  voluerit, 
atque  adeo  in  primo  instanti  sui  esse  :  nec  in 
hoc  est  ulla  repugnantia,  ut  statim  patebit. 

8.  Quarta  propositio.  —  Quarta  propositio. 
Omnes  homines,  excepta  Beata  Virgine,  con- 
traxerunt  et  contrahunt  reipsa  originale  pec- 
catum :  Beata  tamen  Virgo  singulariter  est 
prseservata.  Prima  pars  constat,  quia  Scriptura 
doeet,  omnes  ex  Adamo  via  ordinaria  genitos 
concipi  peccatores,  et  antiquiora  Concilia,  et 
Sancti  nullum  excipiunt.  Tridentinum  vero 
solam  Beatam  Virginem,  idque  non  definiens, 
sed  facultatem  preebens  id  opinandi ;  ergo  in- 
dicat  satis  de  nullo  alio  modo  id  posse  credi, 
vel  affirmari.  Confirmatur,  quia  si  de  aliquo 
dici  posset,  maxime  de  Joanne  Baptista,  vel 
simili :  sed  constat  hunc,  et  Apostolos  et  alios 
conceptos  fuisse  in  originali ;  ergo,  etc.  Vide 
qusa  dixi,  tomo  2,  in  3  part,  disp.  24,  sect.  4. 

9.  De  gradu  certitudinis  prcecedeniis  propo- 
sitionis.  —  Quseres,  in  quo  gradu  certitudinis 
sit  hoc  tenendum.  Respondeo,  si  ex  meritis 
Christi  diceretur  alicui  alteri  fuisse  datum  hoc 
singulare  privilegium,  non  videretur  damnan- 
dum  tanquam  plane  hsereticum,  quia  opposi- 
tum  non  est  palam  definitum,  neque  in  Scrip- 
tura  continetur,  atque  hoc  etiam  intendit  Ca- 
jetanus  :  esset  tamen  non  solum  temerarium, 
sed  etiam  erroneum,  quia  fere  est  contra 
communem  consensum  Patrum,  et  contra  id 
quod  generaliter  sentit  tota  Ecclesia.  Sed  con- 
tra,  quia  excipere  aliquem  a  generali  regula 
mortis,  vel  peccati  actualis,  non  est  erroneum; 
ergo  neque  hoc  erit.  Respondeo  regulas  Scri- 
pturse  eo  spiritu  esse  interpretandas  quo  tra- 
ditse  fuerunt :  cum  ergo  Ecclesia,  quse  verum 
nobis  fidei  sensum  proponit,  regulam  hanc  de 
originali  peccato  inteUigat,  ut  nullum^  prseter 


ORIGINALL 

Virginem,  excipiat,  ita  est  plane  interpre- 
tanda,  secus  in  aliis,  in  quibus  vel  ex  ipsa 
Scriptura,  vel  ex  Ecclesiee  traditione  excep- 
tiones  aliquae,  vel  manifeste,  vel  verisimiliter 
colliguntur.  Vide  D.  Thomam  4,  distinct.  43, 
queestione  \,  articulo  4. 

10.  Sententia  auctoris  de  exemptione  Beatce 
Virginis  a  lege  originalis  peccati. —  Unus  mo- 
dus  exceptionisverus. — Circa  secundam  partem 
conclusionis  de  Beata  Virgine,  adverte  duobus 
modis  posse  nos  intelligere  Beatam  Virginem 
potuisse  praBservari.  Primus  est  post  constitu- 
tas  a  Deo  omnium  hominum  etiam  ipsius  Vir- 
ginis,  voluntates  in  voluntate  Adse,  atque  adeo 
postquam  omnes  in  illo  peccaverunt,  ac  ne- 
cessitatem  contraxerunt  incurrendi  peccatum, 
simul  ac  nascerentur ,  seu  conciperentur  : 
Deum  tamen  ipsum  ex  gratia  et  privilegio  suo 
Virginem  praevenisse,  ne  illa  ejus  necessitas, 
quam  in  Adamo  contraxerat,  haberet  in  ipsa 
effectum;  et  hunc  modum,  in  t.  2,  in  3  part., 
disp.  3,  sect.  5,  late  exponimus. 

11.  Alter  modus.  —  Displicet  7iic  modus. — 
Objectio  diluitur. — Secundus  modus  est  fuisse 
Beatam  Virginem  exceptam  in  ipso  pacto , 
quod  Deus  pepigit  cum  Adamo  etiam  ante 
preevisionem  peccati  ejus:  itaque  hcet  omnium 
aliorum  voluntates  in  ejus  voluntate  consti- 
tuerit,  tamen  propter  dignitatem  et  merita 
Christi  voluisse  jam  tunc  Beatam  Virginem  ad 
perpetuam  sanctitatem  ordinare:  ut  in  ea  re 
nullo  modo  penderet  a  voluntate  Adse.  Hic 
vero  modus  imprimis  necessarius  non  est,  nec 
satis  firmus  aut  tutus,  quia  juxta  illum  dicen- 
dum  esset  Beatam  Virginem  neque  in  Adamo 
peccavisse.  Secundo,  ex  vi  suee  conceptionis 
non  contraxisse  originale  peccatum,  nec  sal- 
tem  subditam  fuisse  necessitati  ejus.  Tertio, 
non  videri  eo  modo  fuisse  proprie  a  Christo  re- 
demptam,  nam  licetprseservata  tunc  diceretur 
a  Christo,  ea  tamen  prseservatio  redemptionis 
rationem  habere  non  posset.  Nam  etiamsi  post 
peccatum  Adse  Deus  statuisset  non  redimere 
mundum,  Beata  Virgo  mansisset  libera,  juxta 
prsedictum  modum.  Quarto,  mortem  et  alias 
similes  pcenas  non  fuisse  in  Beata  Virgine  ex 
peccato  Adse,  quod  tamen  esse  proprium  Christi 
docet  Augustinus,  libro  quarto,  contra  duas 
epistolas  Pelagianorum ,  capite  quarto.  Dices, 
hoc  argumento  probaretur  Beatam  Virginem 
vere  contraxisse  culpam,  cum  subierit  pcenam. 
Respondetur  negando  probari,  nam  ut  pa- 
tiatur  pcenam  satis  est  peccatum  Adse,  ita  ad 
illam  pertinuisse,  ut  vere  dici  posset  illam  in 
Adamo  peccasse,  atque  adeo  futurum  fuisse 


DISPUTATIO 

ut  incurreret  culpam  necessitate  quadam,  nisi 
prseveniretur.,  sicut  nunc  juste  patimur  eam- 
dem  pcenam  post  remissionem  originalis;  nam 
sicut  potest  remitti  culpa,  eadem  ratione  po- 
test  preeveniri,  non  remissa  pcena. 

Ita  sentit  auctor  jam  olim,  cum  hcec  Romce 
dictaret  in  schola,  et  deinde  typis  mandavit 
in  2  tomo,  in  tertiam  partem  disp.  3.,  sect.  5. 
Eamdem  porro  sententiam  plane,  non  multo 
ante  mortem  vulgari  sermone  transmisit  Co- 
nimbrica  ad  socium,  qui  eum  ex  Hispania  ro- 
gaverat,  etiam  ne  permaneret  in  doctrina  ea- 
dem,  nihil  turbatus  motu  per  id  tempus  (hoc  est, 
vertente  anno  16  supra  1600) ,  exorto  circa 
Beatce  Virginis  immaculatam  conceptionem . 
Eam  itaque  doctrinam  hic  fideliter  Latino  idio- 
mate  subjiciendam,  sum  ratus. 

12.  Sribit  R.  T.  maxime  controverti  nunc 
iis  in  partibus  qusestionem  de  immaculata  con- 
ceptione  Virginis  :  supposito  videlicet,  quod 
fuerit  concepta  sine  peccato  originali,  an  in  se 
habuerit  debitum  contrahendi  illud  in  primo 
instanti  suoe  conceptionis,  prius  natura,  quam 
justificaretur,  quserens  an  perseverem  adhuc 
in  sententia  quam  habui  in  2  t.,  3  parte 
disp.  3,  sect.  3,  agendo  de  hoc  ipso  puncto. 
Respondeo,  nunquam  meam  putasse  adeo  ve- 
ram  ac  hodie  judico^  quia  cum  viderem  aliqua 
eorum  quee  cum  pietate  dicta  et  excogitata 
hactenus  sunt,  et  vellem  iis  fulcire  magis  dic- 
tam  opinionem  piam,  ex  iisdem  occasionem 
habui  firmius  adhserendi  illi  sententise,  quam 
citato  loco  secutus  sum,  intra  latitudinem  ta- 
men  opinionis.  Et  addo  quemlibet  prudentem 
theologorum,  et  dominse  nostrse  valde  affec- 
tum,  debere  non  inclinare  ad  illud  extremum, 
quoniam  ad  honorem  Virginis  nihil  refert, 
neque  ejus  immaculatee  conceptionis  verita- 
tem  juvat,  praebetqUe  occasionem  adversariis 
dicendij  non  posse  nos  immaculatam  concep- 
tionemdefendere,  nisideclinando  ad  opiniones 
vel  censura  dignas,  vel  diminuentes  Ghristi  re- 
demptionem,  vel  saltem  apparentiam  talem 
habentes. 

13.  Et  licet  a  me  non  postules  fundamen- 
tum,  vel  motivum  ejus  quod  in  hac  sentio, 
neque  fere  habeam  ultra  ea  quee  jam  in  citato 
loco  tertise  partis  dixi :  tamen  quia  ratio  tem- 
poris  id  exigit^  et  fortasse  novus  discursus 
efficiat,  ut  res  magis  declaretur,  vel  etiam 
persuadeatur,  proponam  quee  me  movent,  af- 
ferendo  propositiones  aliquas,  qua»,  mihi  viden- 
tur  inter  se  conuexee  et  concatenatee,  incipien- 


IX.  SECTiO  IV.  615 

do  a  certioribus,  et  ex  eis  deducendo  puncti 
totius  resolutionem. 

14.  Beata  Virgo  fuit  proprie  redempta  per 
Christum. — Primo  ergo  certum  puto,  conve- 
nire  in  eo  nos  omnes,  Virginem  scilicet  imma- 
eulatam_,  fuisse  proprie  et  vere  redemptam  per 
Christum.  Hoc  fuit  fundamentum  sancti  Tho- 
mae,  in  quo  non  ei  contradicunt  boni  defen- 
sores  iminaculatee  conceptionis,  sed  in  conse- 
quentia  quam  fecit,  quse  revera  bona  est. 
Fundamentum  tamen  est  solidum,  nec  potest 
negari,  ut  latius  in  dicto  loco  dixi  :  nec  video, 
aut  audio,  qui  illud  neget. 

15.  Prcedicta  redemptio  per  mortem  et  san- 
guinem  Christi.  —  Ex  quo  infero  eguisse  Vir- 
ginem  sanguine  et  morte  Christi,  ad  sanctifi- 
cationem  suam,  preeservationemque  a  peccato 
originali,  quia  redemptionis  nostree  pretium 
fuit  sanguis  Christi,  et  in  morte  sua  peculiari- 
ter  operatus  est,  ac  consummavit  redemptio- 
nem  ipsam,  ut  passim  Paulus,  ac  tota  fere 
Scriptura  docet ;  ergo  si  Virgo  fuit  proprie  re- 
dempta,  fuit  vero  empta  sanguine  Christi^ 
juxta  illud,  empti  enim  estis  pretio  magno.  Et 
eodem  modo  fuit  prseservata  ex  morte  Christi 
preevisa.,  ut  canit  Ecclesia  in  oratione  quadam 
festi  conceptionis,  quee  ante  Pium  V  universa- 
liter  recitabatur,  et  heec  verba  continebat,  ut 
sicut  ex  morte  Filii  tui  prcevisa  eam  ab  omni 
labe  prceservasti  :  ita,  etc.  Quee  oratio  licet 
hodie  neque  in  Missa  dicatur,  nec  legatur  in 
toto  Missali,  in  manibus  tamen  fidelium  versa- 
tur,  ac  pie  a  quamplurimis  recitatur.  Et  audio 
concessisse  eumdem  Pium  V  indulgentiam  re- 
citantibus  illam  cum  quadam  antiphona,  atque 
ita  mihi  videtur  hanc  propositionem,  Beatis- 
sima  Virgo  fuit  prwservata  ex  morte  Christi 
prcevisa,  negari  non  debere. 

16.  JSi  Christus  non  moreretur  pro  homini- 
bus,  Virgo  concepta  fuissetjuxta  hunc  ordinem 
quem  Deus  posuit.  —  Ex  quo  etiam  sequitur, 
si  Christus  non  redemisset  genus  humanum 
per  mortem  suam,  Beatam  Virginem  fuisse 
concipiendam  in  peccato  originali,  saltem  se- 
cundum  prsesentem  providentiam,  seu  legem 
a  Deo  statutam.  Probatmv,  quia  Christi  re- 
demptio  est  unica,  et  adeequata  causa  totius 
gratiee  eommunicatse  honinibus  post  lapsum 
Adse,  atque  etiam  primBe  gratiae  Virgini  datee ; 
ergo  ablata  causa  auferretur  effectus.  Dixi^ 
4X  vi  prcesenlis  providentice,  quoniam  poterat 
Deus  statuere  non  redimere  homines  per  Chris- 
tum  incarnatum  in  carne  passibili,  nec  per 
ejus  passionem,  sanguinem  et  mortem,  et  ta- 
men  providere,  ut  per  alia  opera  ejusdem 


616  DE  PECCATO 

Christi  absque  propria  satisfactione,  quamvis  _£ 
cum  proprio  merito  et  rigorosa  justitia  prae- 
servaret  Virginem  ab  omni  peccato,  etiam  ori- 
ginali,  quia  etiam  foret  modus  aliquis  redemp- 
tionis  particularis  Virginis  :  sed  non  foret  re- 
demptio  quam  nunc  statuit,  et  de  qua  agi- 
mus. 

17.  Sanctiftcatio  Virginis  inclusit  remissio- 
nem  culpce  quce  futura  esset  in  ea  si  non  prce- 
servaretur.  —  Primus  modus  explicandi  hoc. 
— Ex  quo  procedendo  ulterius,  colligimus  pri- 
mam  Virginis  sanctificationem  non  fuisse  sim- 
plicem,  sed  inclusisse  remissionem  culpae,  non 
quae  esset  in  persona,  sed  quae  futura  infalli- 
biliter  fuisset,  si  gratia  non  infunderetur.  Hoc 
autem  ego  sic  explico  :  duobus  enim  modis 
infundi  potest  gratia  personae  :  unus  est  ex 
sola  negatione  gratiae  :  alter  est  ex  privatione 
gratise,  quae  sit  culpa.  Et  borum  modorum 
quilibet  potest  dupliciter  contingere  :  uno  mo- 
do  prsecedente  in  subjecto,  et  tempore.,  nega- 
tione,  vel  privatione  gratiae  :  vel  solum  ordine 
naturae,  seu  quantum  est  ex  conditione^  vel 
origine  personae,  quod  facile  declaratur  in  An- 
gelis,  et  in  Adamo  innocente,  quorum  prima 
sanctificatio  non  inclusit  remissionem  culpse, 
et,  ut  magis  philosophice  loquar,  non  habuit 
pro  termino  a  quo  culpam,  sed  solam  negatio- 
nem  gratise  :  et  juxta  opinionem  tenentem 
non  fuisse  sanctificatos  in  primo  instanti  sui 
esse,  negatio  illa  prsecessit  duratione  in  ipsis. 
Verum  juxta  veriorem  opinionem  fuisse  scili- 
cet  sanctificatos  in  primo  instanti  sui  esse, 
praecessit  tantum  ordine  naturae,  vel  simplici- 
ter  non  praecessit,  sed  futura  fuisset  ex  vi  na- 
turae.,  et  conditionis  personae,  si  gratia  in  eo 
instanti  non  infunderetur. 

18.  Secundus  modus  explicandi.  ■ —  Alter 
modus  sanctificationiS;  qui  habet  pro  termino 
a  quo  propriam  privationem  gratiae,,  quae  est 
culpa,  invenitur  communiter  in  filiis  Adse, 
quorum  sanctificatio  est  translatio  a  culpa  ad 
gratiam,  ut  colligitur  ex  Tridentino,  sess.  6; 
et  ita  includit  cum  sanctificatione  remissionem 
culpae,,  ut  idem  Concilium  docet.  Haec  vero 
culpa  ordinarie  praecedit  tempore  sanctifica- 
tionem,  et  nunc  includit  proprie,  et  (ut  ita  di- 
cam)  formaliter  remissionem  culpee,  verumta- 
men  fieri  etiam  potest,  quin  culpa  praecedat 
in  subjecto  per  aliquod  momentuin,  vel  dura- 
tionem,,  sed  solum  ordine  naturae,  seu  ex  con- 
ditione  et  statu  personae  :  et  tunc  magis  pro- 
prie  dicitur  praeservatio  culpse,  quam  remis- 
sio,  vel  dici  potest  eminens  remissio  culpae, 
quamvis  formaliter  non  sit  remissio,  verum 


ORIGINALI. 

in  effectu  etiam  ista  sanctificatio  habet  quo- 
dammodo  culpam  pro  termino,  non  quae  prse- 
cesserit,  sed  quae  futura  fuisset,  nisi  praeve- 
niens  gratia  impedivisset. 

19.  Beatce  Virginis  sanctificatio  lialuit  pro 
termino  a  quo  privationem  gratice  quw  inesset 
re  ipsa  nisi  prwservaretur. — Dico  ergo  sancti- 
ficationem  Virginis  fuisse  isto  ultimo  modo, 
quia  id  necessarium  est,  ut  ejus  sanctificatio 
fuerit  reclemptiva,  atque  ex  morte  et  sanguine 
Cbristi.  Atque  ita  sanctificatio  Angelorum  et 
Adami  in  sua  prima  creatione,  non  potest  dici 
fuisse  ex  redemptione,  quia  nullo  modo  inclu- 
sit  remissionem  culpae^  nec  necessaria  erat 
mors,  aut  sanguis  ad  sanctificandum,  absque 
remissione  culpae.  Ergo  ut  Virgo  fuerit  sanc- 
tificata  ex  sanguine  Christi,  et  per  modum 
verae  redemptionis,  oportet  ut  aliquo  modo 
fuerit  translata  a  culpa  ad  gratiam,  non  qui- 
dem  a  culpa,  quae  in  ea  praecesserit,  sed  quae 
in  ea  fuisset.,  nisi  per  Christum  ita  fuisset  prae- 
venta,  scilicet  eminentiori  modo  applicando  illi 
fructum  passionis  suae,  non  ut  ordinario  modo 
illi  remitteretur  culpa,  sed  eminentiori,  atque 
per  praeservationem :  quod  declaratur  et  con- 
firmatur  per  hanc  conditionalem,  quia  si  beata 
Virgo  non  fuisset  sanctificata  in  conceptione, 
nec  gratiam  in  primo  instanti  habuisset,  eo 
ipso  non  solum  esset  non  grata,  vel  non  sancta,, 
sed  etiam  esset  in  peccato,  et  Deo  invisa,  et 
ingrata  ;  ergo  ejus  sanctificatio  fuit  remissiva, 
seu  potius  impeditiva  peccati,  et  ita  fuit  sanc- 
tificatio  redemptiva,  seu  quae  fuerit  effectus 
redemptioniS;  et  sanguinis  Christi. 

20.  Prolatur.  —  Quod  autem,  si  pro  illo 
instanti  non  fuisset  virgo  sanctificata,  carentia 
gratiae  non  fuisset  in  illa  pura  negatio  gratiae, 
sed  esset  etiam  privatio  et  culpa :  probatur, 
quia  nullus  homo  redemptione  indigens  potest 
carere  culpa,  si  effectus  redemptionis  illi  non 
applicetur.  Et  explicatur  hoc  magis,  quia  alias 
non  fuisset  Virgo  praeservata  a  peccato  origi- 
nali  per  gratiam,  quae  illi  data  est  in  instanti 
conceptionis  suae,  quia  etiamsi  ei  non  daretur, 
non  fuisset  concepta  in  peccato,  sed  in  puris 
naturalibus,  ut  aiunt.  Video  posse  responderi 
fuisse  praeservatam  a  peccato  remote_,  et  quasi 
in  radice,,  eo  quod  fuerit  exempta  a  generali 
lege  per  quam  omnes  in  Adam  peccant.  Ve- 
rum  hoc  revera  non  satis  facit  quantum  ad 
punctum  redemptionis,  nec  quantum  ad  mo- 
dum  justificationis  redemptivae  ab  statu  pec- 
cati. 

21.  Declaratur  a  simili.  —  Quod  etiam  ma- 
gis  declaratur  a  simili,  quoniam  si  Deus  in  sua 


DISPUTATIO 
eeterna  preedestinatione  statneret  non  permit- 
tere  peccaturn  Adee^  sed  dare  ei  gratiam  effi- 
cacem  ad  non  cadendurn,  et  ex  consequenti  ne 
alii  caderent  in  ipso,  et  hoc  fieret  per  merita 
Christi  preevisa,  eo  modo  quo  preevideri  potue- 
rit  ante  preevisum  originale  peccatum  non 
possent  tunc  homines  dici  redempti  a  Christo 
et  multo  minus  per  ejus  mortem,  quee  data  illa 
hypothesi  futura  non  fuisset.  Nec  de  filiis  Adee, 
qui  tunc  concipiendi  esset  in  gratia,  poterat 
proprie  et  vere  dici,  quod  per  gratiam,  quee 
tunc  eis  dabatur,  preeservati  erant  a  peccato 
originali ;  ergo  neque  modo  dici  posset  de  Vir- 
gine,,  si  tam  remota  ab  ipso  pacto  cum  Adamo 
inito  fuisset  exempta.  Ac  denique  non  videtur 
posse  negari  quod  quemadmodum  alii  homines 
habuerunt  in  Adamo  debitum  habendi  gra- 
tiam  ab  initio  conceptionis  suee,  ita  et  Virgo 
habuerit  id  debitum  :  nam  hoc  per  se  ad  per- 
fectionem  spectabat,  et  fundabatur  in  jure 
quodam.,  ad  habendam  a  principio  justitiam  et 
gratiam,  si  Adam  in  innocentia  perseverasset, 
a  quo  jure  non  est  beata  Virgo  excludenda, 
cum  per  se  bonum  sit,  et  ad  perfectionem 
spectet,  et  nullum  sit  fundamentum  ad  talem 
exclusionem  faciendam  ;  ergo  si  beata  Virgo 
in  instanti  conceptionis  gratia  caruisset,  illa 
carentia  non  tantum  foret  negatio,  sed  priva- 
tio  gratiee,,  quam  habere  debuisset  proveniens 
non  ex  puravoluntateDei,  sed  ex  peccato  Adee, 
ac  proinde  esset  culpa  originalis,  sicut  est  in 
aliis  hominibus. 

22.  Consectarium  B.  Virginem  in  instanti 
conceptionis  fuisse  obnoxiam  de  se  originali 
culpw,  qua  ex  privilegio  caruit.  —  Ut  aliqui 
swperiorem  discursum  conentur  eludere.  —  Ex 
quo  ulterius  concluditur  fuisse  Virginem  in 
instanti  suee  conceptionis  obnoxiam  de  se  ori- 
ginali  culpee,  nisi  preeservaretur  per  gratiam, 
et  consequenter  habuisse  debitum  ejusdem 
culpee^  quoniam  esse  obnoxiam  et  habere  de- 
bitum  duo  non  sunt,  sed  idem  diversis  verbis 
significatum,  ut  liquet.  Et  probatur,  quoniam 
de  natura  preecise  ac  pure  considerata,  absque 
ordine  ad  Adain,  et  ad  id  quod  ex  illo  heere- 
ditarie  contrahit,  nullus  haberet  peccatum  in 
sua  origine,  seu  principio  sui  esse,  etiamsi  tunc 
Deus  gratiam  suam  illi  non  communicaret, 
sed  solum  maneret  in  sua  pura  natura,  cum 
negatione  gratiee ;  ergo  si  ex  Virgine  ex  Adam 
concepta  non  ita  contingeret,  sed  potius  eo 
ipso  quo  non  haberet  gratiam,  habitura  esset 
peccatum,  necessario  dicendum  est,  quod  pro- 
pter  talem  conceptionem^  et  heereditatem  ex 
Adamo,  de  se  subjecta  erat  et  obligata  ad  con- 


IX.  SECTIO  IV.  617 

trahendum  peccatum  nisi  gratia  preeveniretur, 
et  hoc  esse  obnoxiam,  et  habere  debitum.  At- 
que  ita  videtur  conctndi  non  se  compati  esse 
Virginem  vere  et  proprie  redemptam  Christi 
morte,  et  non  habere  saltem  debitum  contra- 
hendi  culpam  :  unde  nonnulli  convicti  hoc 
discursu  fatentur  habuisse  Virginem  debitum 
contrahendi  culpam  originalem  in  Adamo,  vel 
parentibus  suis,  qnatenus  filii  Adami  fuerunt, 
non  vero  habuisse  tale  debitum  in  propria 
persona.  Moventur  ad  hoc  asserendum,  quia 
aliter  non  posset  sanctificari  in  primo  instanti 
suee  conceptionis,  quia  in  illo  haberet  id  debi- 
tum,,  quod  cum  gratia  non  compatitur,  alias 
haberet  Virgo  tale  debitum  semper,  si  gratia 
illud  non  excludit. 

23.  Redargmmtur.  —  Si  Virgo  Beata  non 
peccaret  in  Adam  non  posset  vere  dici  redempta 
a  Cliristo.  —  Hoc  tamen  non  intelligi  potest, 
nec  consistere,  aut  fundari :  nam  imprimis  si 
Virgo  habuit  debitum  in  Adamo,  necesse  est 
ut  in  Adamo  peccaverit,  quod  etiam  suppono 
tanquam  verum,  nec  negari  potest,  quia  alias 
non  egeret  vera  redemptione,  nec  morte,  et 
sanguine  Christi,  si  quidem  prima  et  funda- 
mentalis  ratio  redemptionis  Christi  fuit  pecca- 
tum  Adee  tanquam  capitis,  in  quo  includitur 
peccatum  originale,  et  consequenter  ordinata 
est  in  remedium  omnium  peccatorum  actua- 
lium ,   quee  ab  originali  descendunt ,  juxta 
communem  doctrinam  theologorum,  ex  qua 
sequitur  quod  si  Virgo  non  peccaret  in  Adam, 
non  fuisset  comprehensa  in  objecto,  seu  ma- 
teria  redemptionis,  neque  in  decreto  quod  Deus 
habuit,  ut  Christus  moreretur  ad  redimendos 
homines,  quia  tale  decretum  supponit  originale 
peccatum,  saltem  in  preesentia  absoluta  Dei. 
Atque  ita  quando  Ecclesia  dicit  fuisse  Virgi- 
nem  preeservatam  ab  originali  ex  morte  filii 
sui  preevisa,  aperte  supponit  Virginem  per  se 
comprehensam  in  peccato  Adee^  et  consequen- 
ter  in  Adam  peccasse  propter  quod  credo  non 
esse  Virginem  excipiendam  ab  illa  Pauli  re- 
gula,  omnes  in  Adam  peccaverunt,  Rom.  3,  et 
adhuc  in  eo  loco  non  addit  limitationem  illam, 
in  Adam,  sed  absolute  dicit  omnes  peccaverunt 
et  egent  gloria  Dei.   Sed  ita  locutus  fuit  ut 
omne  peccatum  complecteretur,  et  ex  cap.  5 
colligitur,  quod  tantum  ad  originale,  intelligi 
debet  cum  dicta  moderatione^  ut  constat  ex 
illis  verbis,  in  quo  omnes  peccaverunt :  atque 
etiam,  quia  infantes  proprie  non  peccant,  nisi 
contrahendo  peccatum^  quia  in  Adam  pecca- 
verunt,  nec  gratia  preeveniuntur. 
24.  B.  Virgo  peccavit  in  Adamo  et  eguit  re- 


618  DE  PECCATO 

demptione  Filii.  — Dico  ergo  non  posse  Yirginem 
excipi  ab  liac  regula,  omnes  in  Adam  pecca- 
verunt,  quemadmodum  nec  posset  excipi  ab 
illa,  omnes  egent  gloria  Dei.  Quam  gloriam 
declarat  ipse  Paulus,  nasci  ex  eo  quod  omnes 
sint  justificati  gratis  per  gratiam  ipsius  per 
redemptionem,  quce  est  in  Christo  JFS  U,  quem 
posuit  Deus  propitiationem  per  fidem  in  san-  ■ 
guine  ipsius.  Ex  quo  colligo  pertinere  ad  glo- 
riam  Dei  et  Christi,  quod  B.  Virgo  sit  justificata 
per  redemptionem,,  quse  est  in  Christo  JESU, 
et  in  sanguine  ipsius,  nec  debere  negari  hanc 
gloriam  Christo,  quantumcumque  Virgo  fuerit 
justificata  per  preeservationern  ab  omni  culpa, 
et  non  minus  quam  Paulus,  imo  cum  majori 
gratitudine,  quam  ipse  sentiebat,  et  dicebat  de 
Filio  suo :  qui  dilexit  me,  et  tradidit  semetipsum 
pro  me.  Denique  prsetermissis  aliis.,  quee  in 
confirmationem  hujus  rei  alibi  adduxi,  qui 
confitentur  habuisse  Beatam  Virginem  debi- 
tum  contrahendi  peccatum  originale  saltem  in 
causis,  et  in  Adam,  negare  non  potuerunt  quod 
Beata  Virgo  peccaverit  in  Adam  :  quia  id  de- 
bitum  ex  altera  ratione  oriri  non  potuit. 

25.  Futilis  quorwndam  distinctio  de  debito 
in  Adamo  et  de  debito  Virginis  in  seipsa.  — 
Hoc  supposito,  dico  quod  in  prsesenti  non  datur 
locus  de  debito  in  propria  persona,  vel  in  pa- 
rentibus,  seu  in  Adam_,  quoniam  hoc  debitum 
non  est  res  physica,  quse  ponat  aliquid  reale 
in  Virgine,  sed  est  veluti  obligatio  quaedam 
moralis,  nata  ex  Adamo,  et  suos  descendentes 
denominat  debitores  solum  propter  originem, 
quam  trahunt  ex  illo,  atque  ita  supponendo 
hoc  debitum,  ut  fuit  in  Adamo,  comprehen- 
disse  Virginem  eo  ipso  quod  Virgo  ab  hac  ra- 
dice  infecta  per  seminalem  generationem  des- 
cendit,  necessario  sequitur  quod  delictum  quod 
•  fuit  in  Adam  tanquam  in  causa  denominante, 
fuerit  etiam  in  Virgine  tanquam  in  passo,  seu 
subjecto  denominato.  Probatur  hasc  illatio,  quia 
hoc  debitum  respectu  Virginis  fuit  in  Adam, 
tanquam  in  causa  agente  et  obligante  Virgi- 
nem;  sed  in  Virgine  solum  poterat  esse  tan- 
quam  in  passo  de  se  subjecto,  et  obnoxio  in- 
fectioni  a  tali  causa  ;  ergo  si  Beata  Virgo  ha- 
buit  hoc  debitum  in  Adamo,  non  potuit  habere 
illud  in  instanti  conceptionis  prius  natura, 
quam  sanctificari  intelligatur,  eo  utique  modo, 
quo  haberi  potest,  scilicet  morali,  et  per  extrin- 
secam  dencminationem.  Et  declarari  potest 
per  comparationem  ad  alios  infantes,  nam  in 
illis  etiam  in  instanti  conceptionis  cujusque 
possunt  distingui  duo  signa  naturee,  unum  in 
quo  habent  debitum  contrahendi  peccatum 


ORIGINALI. 

originale,  aliud  in  quo  jam  sunt  infecti  peccato 
originali,  nam  illa  duo  vel  distinguunt  tan- 
quam  causa,  et  effectus,  vel  saltem  tanquam 
via  et  terminus,  illa  obligatio  contracta  ex 
peccato  Adse,  ratione  cujus  eo  ipso  quod  sunt, 
subjecti  influxui  eulpse  cumAdamo  provenien- 
tis,  et  hoc  est  satis,  ut  dicantur  habere  hoc 
debitum  in  se,  et  in  illo  semper  includitur 
conditio,  nisi  Deus  gratia  sua  praveniat  et  im- 
pediat  originalis  culpse  influxum ;  ergo  quoad 
hoc  debitum,  eadem  est  ratio  de  BeataVirgine, 
supposito  quod  in  Adam  peccavit. 

26.  Non  obstante  debito  contrahendi  quomodo 
fuerit  Beata  Virgo  in  primo  conceptionisinstanti 
sanctificata.  —  Atque  hinc  facile  intelligitur, 
quomodo  nulla  sit  repugnantia,  quod  Virgo  in 
primo  SU33  conceptionis  instanti  fuerit  sancti- 
ficata,  non  obstante  hoc  debito  :  quia  gratia 
non  opponitur  formaliter  debito,  quod  persona 
de  se,  et  ratione  suse  originis  habet  ad  caren- 
dum  gratia,  si  privilegium  ei  non  infundatur, 
sed  opponitur  ipsiusmet  gratise  privationi,  quae 
in  Virgine  non  est  clata,  nec  debet  intelligi 
preecedere  realiter  in  ipsomet  instanti  cum 
prioritate  naturee,  hoc  enim  repugnat;  sed  so- 
lum  intelligi  debet  futurum  fuisse  in  persona 
talem  privationem  cum  vera  ratione  culpa3, 
nisi  gratia  prseveniret,  et  hoc  sufficit  ad  debi- 
tum,  quod  etiam  est  prius  privatione  itf  eo- 
dem  ordine  naturse.  Atque  ita  nulla  est  repu- 
gnantia  quod  persona  in  instanti  suse  concep- 
tionis  spectata  in  se,  et  in  eo  quod  acciperet  a 
causis  suis  proximis,  si  non  impedirentur, 
subjecta  sit  infiuxui  culpa3,  et  quod  in  eodem 
instanti  Deus,  ut  causa  superior  preeveniat 
influendo  gratiam,  impediatque -influxum  cul- 
pas,  et  hoc  modo  potuit  Deus  facillime  sancti- 
ficare  Beatam  Virginem  iu  primo  instanti  sua3 
conceptionis,  non  obstante  dicto  debito;  quia, 
quamvis  Adamus  obligavit  omnes  suos  des- 
cendentes  ut  inciperent  vitani  cum  culpa,  Deus 
tamen  non  se  obligavit  ad  negandam  gratiam 
omnibus  in  eo  instanti,  nullo  excepto,  neque 
a  se  abstulit  potentiam  prasveniendi  quem  vo- 
luisset,  ac  deceret,  juxta  suam  asternam  sa- 
pientiam,  tali  sanctificatione  qua3  culpam  im- 
pediret. 

27.  Debitum  contrahendi  originale  non  per- 
severat  post  gratice  infusionem. — Neque  etiam 
sequitur,  quod  inferebatur,  si  Virgo  habuit 
hoc  debitum  in  primo  instanti,  non  obstante 
gratia,  futurum  id  debitum  semper  in  ipsa  : 
quia  licet  nonnulli  ex  modernis  velint  hanc 
illationem  concedere  nec  putent  inconveniens 
asserere  debitum  peccati  manere  semper  in 


DISPUTATIO 
Virgine :  imo  pnteut  necessarium,,  cum  non 
appareat  ratio  aliqua  differentiee  inter  primum 
instans  et  reliquum  tempus;  attamen  non  sen- 
tio  hoc  probabile,  nec  verisimile,  nec  video 
fnndamentum  alicujus  momenti,  in  quo  ni- 
tantur  :  et  ideo  dico.,  debitum  hoc  non  debere 
intelligi  nisi  pro  primo  instanti  conceptionis^ 
et  id  in  prioritate  naturee,  seu  ex  meritis  cau- 
sarum,,  rquia  hee  solum  habent  virtutem  in- 
fluendi  peccatum  originale  in  primo  instanti,, 
et  in  primo  signo  naturee  illius,  atque  adeo  si 
tunc  impediantur  a  Deo  preeveniente  animam 
cum  vera  sanctificatione,  omnino  extinguitur 
virtus  illa  causarum,  ut  non  possint  amplius 
inducere  originale  peccatum :  ex  quo  sequitur 
ut  in  tali  anima  nullum  jam  maneat  debitum 
originalis  peccati,,  quia  non  amplius  manet, 
etiam  ex  se  subjecta  infectioni  culpee  a  talibus 
causis.  Et  ratio,  ut  judico,  evidens  est,,  quia 
per  talem  sanctificationem  omnino,,  et  emi- 
nentissimo  modo  remittitur  culpa  originalis,, 
quee  in  illo  instanti  inducenda  fuisset ;  culpa 
autem  semel  remissa  redire  iterum  non  potest, 
necmanetjam  in  virtute  causarum.,  et  ideo 
persona  cui  remissa  fuit  talis  culpa,  non  po- 
test  manere  obligata,  nec  obnoxia  illi,  etiamsi 
secundum  se  consideretur.,  ut  trahit  originem 
ab  Adam.  Et  in  hoc  apparet  clare  differentia 
inter  primum  instans  pro  primo  signo  naturse, 
et  reliquum  tempus  subsequens  :  quia  in  illo 
signo  primi  instantis,  nondum  intelligitur  re- 
missa  culpa  originalis,  et  ideo  adhuc  intelli- 
gitur  persona  de  se  obnoxia  culpee.:  tamen 
postquam  in  secundo  signo  primi  instantis 
facta  est  remissio  culpee,  jam  in  posterum  non 
manet  illa  persona  obnoxia  tali  culpee;  imde; 
etiamsi  postea  per  Dei  voluntatem  gratia  pri- 
varetur,  jam  non  traheret  originale  peccatum 
ab  AdamO;  quia  illud  quod  trahere  poterat, 
remissum  fuit,  et  illa  carentia  gratiee  non  ha- 
beret  rationem  culpee,  si  solus  Deus  pro  sua 
voluntate  tolleret  gratiam.  Confirmatur  hoc., 
quia  omne  debitum  vel  solutione^  vel  remis- 
sione  extinguitur,  ita  ut  amplius  non  idem 
maneat,  nec  redeat.  Circa  quod  possem  lon- 
gius  discurrere,  sed  nolo  in  his  punctis  esse 
prolixior,  et  quee  diximus  sufficiunt  iis,  qui  in 
materia  sunt  versati. 

28.  Inter  deHtum  et  ipsum  peccatum  origi- 
nale  est  latum  discrimen.  —  Ex  dictis  intelligi- 
tur  magna  differentia,  quee  interccdit  inter  de- 
bitum  et  peccatum  originale,,  propter  quam 
etiamsi  necessarium  sit  ad  perfectam  sanctita- 
tem  et  puritatem  Virginis,  conceptam  fuisse 
absque  originali  labe ,  non  fuit  conveniens  ut 


IX.  SECTIO  IV.  619 

de  se  non  esset  illi  subjecta,  quod  idem  est  ac 
habere  debitum  :  ratio  est,,  quoniam  peccatum 
originale  facit  inimicum  Deo  ,  quod  non  facit 
debitum.  Item  originale  est  vere  peccatum, 
defectusque  moralis;  debitum  vero  neque  pec- 
catum  est ,  neque  defectus  moralis ,  quoniam 
ante  peccatum  originale  non  potest  dari  mora- 
lis  defectus  in  puero,  ut  est  manifestum;  atque 
ita  debitum  hoc  est  veluti  defectus  naturalis, 
qualis  est  nasci  ab  ignobilibus,  seu  esse  hujus 
vel  illius  originis,  vel  nasci  a  parentibus  per- 
duellionibus,  quod  nihil  refert  ad  perfectam 
sanctitatem  atque  innocentiam.  Ac  si  res  bene 
perpendatur,  eo  ipso.,  quod  Deus  ordinavit,  ac 
voluit  Virginem  nasci  ex  Adamo  peccatore  via 
ordinaria,,  voluit  eam  nasci  ex  radice  infecta., 
et  ex  principio  quod  Deo  fuerat  perduellio  : 
cum  quo  simul  stat,  ut  nasceretur  semper 
sancta  et  innocens.,  licet  ex  privilegio,  hoc 
enim  nihil  derogat  perfecte  sanctitati  et  inno- 
centiee  Virginis  in  se  ipsa  consideratee. 

29.  Honorificentius  B.  V.  fuit,  deiitum  in- 
currisse  ut  per  sanguinem  Christi  redimeretur. 
—  Quod  si  dicatur  fuisse  majus  privilegium 
excipi  a  lege  in  ipso  Adam ,  et  consequenter 
excipfa  debito  culpee,  quam  si  a  sola  culpa  di- 
catur  excepta  :  respondetur  imprimis,  esto 
hoc  ita  esset;  talem  tamen  meliorationem  vel 
anticipationem  privilegii  ,  nihil  referre  ad 
sanctitatem  etpuritatem  Virginis.  Secundo  ne- 
gatur  esse  majus ,  vel  melius  Virgini  tale  pri- 
vilegium,  quia  melius,,  et  honorificentius  fuit 
Virgini  habere  privilegium  preeservationis  per 
sanguinem  et  mortem  Christi,  quam  habere 
illud  modo  illo  anticipationis.  Ultra  quod  con- 
siderandum  etiam  est ,  legem  ,  quam  Deus 
constituit  cum  Adamo  respectu  posterorum 
ejuSj  de  se  fuisse  ordinatam  ad  hoc,  ut  omnes 
nascerentur  in  gratia  a  sua  origine  :  unde  no- 
men  habuit  justitia  originalis,  et  nullo  modo 
conveniebat;  ut  Virgo  ab  hac  lege  exciperetur, 
qua  conciperetur  in  justitia  originali,  Adamo 
non  peccante  :  ex  quo  etiam  sequitur  ,  quod 
vel  non  posset,  vel  non  conveniret  eximi  ab 
ipsalege.,  in  quantum  per  consequens  include- 
bat,  ut  Adamo  peccante,,  ipse  sibi  suisque  pos- 
teris  gratiam  perderet,  ex  quo  oritur  debitum 
peccati  originalis. 

30.  Pradestinatio  B.  Virginis  juxta  omnes 
opiniones  probahiles,  quomodo  cum  debito  pec- 
cati  originalis  conveniat  ?  —  Atque  hinc  etiam 
facile  intelligitur,  quomodo  hoc  debitum  pec- 
cati  originaliSj  cum  preeservatione  ab  ipso  pec- 
cato  non  repugnet  modo  altissimo,  et  perfec- 
tissimo  preedestinationis  et  electionis  Virginis 


620  DE  PECCATO 

ad  gratiam.,  et  gloriam  perpetuam  cum  puris- 
sima  innocentia  :  imo  recte  consentiat  cum 
quovis  modo  praedestinationis,,  qui  juxta  varias 
theologorum  sententias  probabiles  tribuitur 
Virgini.  Est  namque  opinio  valde  communis, 
quod  nec  Christus,  nec  Virgo,  in  quantum 
mater  ejus,  fuerunt  prsedestinati,  necpreeelecti 
ad  gloriam  ante  prsevisum  originale  peccatum; 
imo  multi  dicunt  nullum  hominem  ita  fuisse 
prsedestinatum :  juxta  quam  opinionem  impos- 
sibile  est  defendere  non  habuisse  Virginem 
debitum  peccati  originalis  ,  quia  non  potuit 
esse  exempta  a  lege  posita  Adamo,  neque 
etiam  poterat  eximi  a  communi  lege,  ex  meri- 
tis  Ghristi  praevisis  :  et  tamen  adhuc  intelligi- 
tur  facillime,  quod  quamvis  fuerit  praedesti- 
nata  post  Adse  peccatum,  potuit  tamen  esse 
praedestinata  ad  perpetuam  innocentiam,  et 
praeservationem  ab  omni  culpa  ex  morte 
Christi  jam  preevisa :  et  cum  illa  opinio  de  prae- 
destinatione  sit  probabilis,  non  debemus  limi- 
tare  veritatem  prseservationis  Virginis  ab  om- 
ni  peccato  cum  perfecta  innocentia  et  sancti- 
tate,  ut  non  possit  teneri,  ac  defendi  cum  illa 
opinione. 

31 .  Ostenditur  cohceroitia  in  opinione,  quce 
clocet  electionem  Virginis  ante  prcevisum  pec- 
catum  Adami.  —  Verum  supponendo  ut  pro- 
babilius  fuisse  electam  ad  perfectam  innocen- 
tiam  et  sanctitatem  ante  preevisum  originale 
peccatum,  dico  non  posse  inde  inferri  quod 
fuerit  exempta  a  lege,  seu  pacto  in  Adamo, 
vel  quod  non  habuerit  debitum  :  haec  enim 
duo  bene  cohaerent,  scilicet  quod  ante  preevi- 
sum  originalepeccatum^propter  merita  Christi 
preevisa  (prsescindendo  utique  a  morte,  et  pas- 
sione)  Deus  prseelegerit  Virginem  ad  gloriam, 
gratiam,  perpetuamque  innocentiam,  et  nihi- 
lominus  constituerit  eam  in  Adamo  sub  ea- 
dem  lege,,  et  pacto  cum  cceteris  hominibusj  et 
cum  permissione  peccandi  in  Adam,  quia  non 
obstante  hoc  pacto  et  permissione,  semper  po- 
tuit  impleri  prius  illud  decretum  absolutum 
et  immutabile,  quo  beata  Virgo  fuerat  electa, 
quia  etsi  peccatura  esset  in  Adam,  nihilomi- 
nus  in  se  semper  esse  potuit  sancta  et  inno- 
cens,  ut  jam  declaratum  est :  neque  certitudo 
prioris  decreti  exposita  fuit  periculo  propter 
permissionem  peccati  Adae,  vel  Virginis  in 
Adamo_,  ut  quidam  objiciunt  :  quia  sciebat 
Deus  se  potuisse  alio  medio  efficere,,  ut  prius 
decretum  infallibiliter  impleretur ,  non  ob- 
stante  superveniente  peccato  :  atque  ita  sicut 
post  prcevisuni  originale  peccatum.,  ordinavit 
Deus  Christum  ad  mortem^  passionem  (quod 


ORIGINALI. 

antea  non  fecerat  secundum  nostrum  intelli- 
gendi  et  loquendi  modum),  ita  etiam  propter 
mortem  Christi  prsevisam,  vohiit  exequi  prius 
decretum  electionis  Virginis,  prseservando  il- 
lam  ab  originali  culpa  insecontrahenda.  Unde 
in  his  signis  prsedestinationis  et  electionis  con- 
tingit  errare,  quia  non  fit  distinctio  inter  de-  | 
cretum,  quod  est  per  modum  intentionis  finis, 
ab  ordinatione  mediorum ,  ut  in  preesenti 
contingit :  nam  prseelectio  Virginis  ante  origi- 
nale  peccatum  preevisum,  ad  perpetuam  sanc- 
titatem  et  innocentiam,  intelligenda  est  per 
modum  cujusdam  propositi  et  intentionis  fi- 
nis,  seu  effectus.,  qui  potuit  intendi  ante  prse- 
visum  peccatum,  quamvis  media  per  quse 
executioni  mandandus  erat,  non  fuerint  prse- 
ordinata  ante  preevisum  peccatum,  sed  postea : 
sicut  est  valde  probabile  omnes  praedestinatos 
fuisse  preeelectos  ad  gloriam  ante  praevisum 
originale  peccatum  :  media  autem  particula- 
ria,  per  quae  salvantur,  non  nisi  post  originale 
peccatum  fuisse  prseordinata,  seuprsedefinita. 
Et  ex  hac  sola  notatione  refelluntur  facile  ob- 
jectiones,  quibus  aliqui  moderni,  repugnan- 
tiam  inter  illa  decreta  ostendere  nituntur; 
confundunt  enim  finem  cum  mediis,  et  ordi- 
nem  intentionis  cum  executionis  ordine  :  et 
ideo  falsa  principia  sumunt,  et  nihil  conclu- 
dunt,  ut  alibi  latius  dictum  est. 

32.  Probatur  Virginem  incurrisse  debitum 
peccandi  ab  efectibus  passibilitatis  et  mortis. 
—  Potest  vere  confirmari  quod  dicimus,  com- 
muni  argumento  quod  sumi  solet  ab  uno  ef- 
fectu  peccati  originalis,  qui  est  passibilitas  et 
mors  corporis,  a  quo  effectu  non  fuit  Virgo 
prseservata,  et  id  fuit  satis  ut  illum  incurre- 
ret,  quia  mors  et  passibilitas  corporis  in  Vir- 
gine,  non  fuit  solum  effectus  et  proprietas  na- 
turae,  sed  revera  fuit  effectus  peccati  Adami, 
juxta  regulam  Pauli,  Roman.  5 :  Per  unum 
hominem  peccatum  introivit  in  mundum,  et  per 
peccatum  mors,  et  ita  in  omnes  homines  mors 
pertransiit ;  a  qua  regula  non  possumus  cum 
fundamento  eximere  mortem  Virginis,  quia 
hoc  neque  ad  sanctitatem  vel  innocentiam  Vir- 
ginis  spectat,  neque  habet  fundamentum  in 
Patribus,  vel  Ecclesia  :  item  quia  si  Adam  non 
peccaret,  beata  Virgo  nata  ex  illo,  immunis  a 
morte  nasceretur  ;  ergo  si  nunc  non  habuit 
hanc  irnmunitatem,  fuit  ob  Adee  peccatum, 
quia  si  negatio  fuisset  causa  negationis,  affir- 
matio  profecto  est  causa  affirmationis.  Nec  dici 
potest,  quod  quamvis  Virgo  nonamisit  immor- 
talitatem,  quam  haberet  in  statu  innocentise 
propter  peccatum  Adse,  illam  abstulit  Deus 


DISPUTATIO  IX.  SECTIO  IV. 


621 


propter  meliorem  ordinem  suse  providentiee, 
ut  in  hoc  statu  nasceretur  in  corpore,  et  exte- 
rioribus  couformis  eseteris  hominibus,  prseser- 
tim  filio  suo,  et  ut  ex  illa  acciperet  ipse  car- 
nempassibilem.  Hoc,  inquam,  non  est  verisi- 
mile,  quia  Deus  neminem  privat  donis  quse 
dedit,  vel  jure  ad  illa,  sine  culpa  sua,  vel  quse 
ad  ipsum  aliquo  modo  pertineat  :  unde  cum 
Deus  dederit  immortalitatis  donum  naturse 
humanse  cum  justitia  originali,  nullum  purum 
hominem  privavit  eo  dono,  nisi  propter  pec- 
catum  Adee. 

33.  Confirmatur  ex  Augustino. — Atque  ita, 
inquit  Augustinus,  contra  duas  Epistolas  Pela- 
gianorum,  lib.  4,  cap.  4,  circamedium,  quod 
trahere  mortem  sine  meritis  mortis  de  uno  solo 
mediatoreDei  et  hominum  homine  Christo  JESU, 
Catholica  fides  novit,  qui  pro  nohis  mortem,  hoc 
est,  peccati  pcenam,  sine  peccato  subire  dignatus 
est.  Ex  qua  Augustini  sententia  colligitur  mor- 
tem  in  omnibus  hominibus,  aut  esse  pceuam 
culpse,  quam  vel  in  se  contraxerunt,  vel  in 
Adam  commiserunt,  vel  est  remedium  culpse 
universalis  :  et  sicut  hoc  secundum  est  singu- 
lare  Christo,  ita  prius  est  generale  reliquis 
hominibus  absque  exceptione,  ut  ipse  ibidem 
expresse  addit.  Ad  quod  plane  necesse  est  as- 
serere,  beatam  Virginem  iu  Adamo  peccasse, 
et  quod  de  se  obnoxia  fuerit  originali  culpse, 
non  est  tamen  necessarium,  ut  beata  Virgo  in 
se  habuerit  originale  peccatum ,  quia  solet 
Deus  remittere  eam  culpam  non  remissa  pcena 
mortis,  et  hoc  ipsum  potuit  efficere  cum  Vir- 
gine,  etiamsi  eam  a  culpa  preeservaverit,  quia, 
ut  dictum  est,  prseservatio  illa  fuit  quoddam 
genus  remissionis  culpse,  altius  et  excellentius : 
et  non  obstante  tali  remissione,  potuit  manere 
mors  tanquam  pcena  demeriti  Adam,  non  tan- 
tum  ut  erat  solum  demeritum  ipsius,  sed  om- 
nium  descendentium  qui  in  eo  peccaverunt, 
quod  maxime  illic  intendit  Augustinus  contra 
Pelagianos.  Atque  eodem  modo  incurreret  Vir- 
go  fomitem  peccati,  et  alias  pcenas  ex  vi  suee 
conceptionis,  nisi  ab  eis,  sicuti  a  culpa  prse- 
servaretur  :  sed  in  eis  erat  peculiaris  indecen- 
tia,  et  affinitas  cum  peccato,  quse  nimium  de- 
rogabant  perfectioni  sanctitatis,  et  ideo  ab  eis 
etiam  fuit  prseservata  :  at  vero  in  morte  et 
passibilitate  corporis,  non  erat  talis  aliqua  in- 
decentia,  imo  erant  multa  convenientia,  et 
ideo  noluit  Deus  eam  ab  hac  pcena  prseser- 
vare  :  et  ita  licet  non  sit  sufficiens  indicium 
culpse  prsecedentis,  et  tamen  sufficiens  debiti 
culpse. 

34.  Frivolum  adversariorum  argumentum  ex 


Tridentino  refellitnr.  —  Quod  attinet  ad  Tri- 
dentinum  dico  frustra  ab  aliquibus  induci,  ut 
det  licentiam  non  solum  ad  eximendam  Vir- 
ginem  a  peccato  originali,  sed  etiam  a  debito 
ejus,  quia  hoc  necest  juxta  mentenx,  nec  juxta 
verba  ejus,  quia  expresse  ah%  non  esse  inten- 
tionis  stca?  comprehendere  immaculatam  Virgi- 
nem  in  hoc  decreto,  ubi  de  peccato  originali 
agitur.  Constat  autem  non  esse  idem  agere  de 
peccato  originali,  et  agere  de  debito  ejus,  de 
quo  nihil  omnino  tractat  Concilium,  nisi  quod 
in  can.  2  attingit,  quod  Adam  peccando  sibi 
suseque  posteritati  nocuit,  transfundendo  in  de- 
scendentesmonsolumpoenas,  sedetiamculpam, 
etad  hoc  solum  allegat  locum  Pauli_,  Roman.  5, 
in  ultimis  verbis  colligendo  eas  ex  transfusione 
peccati.  Quod  amplius  declarat  remittendo  ad 
Estravagantem  Qrave  nimis,  Sixti  IV ,  quae 
etiam  solum  agit  de  immunitate  peccati  ori- 
ginalis,  et  non  debiti.  Et  ita  certum  est,  quod 
si  quis  hodie  afhrmaret,  vel  preedicaret,  affir- 
mantes  vel  preedicantes  Virginem  non  habuisse 
debitum,  vel  non  fuisse  obnoxiam  culpee  ori- 
ginali  ex  vi  originis,  mortaliter  peccare,  vel 
etiam  esse  heereticos,  vel  erroneam  doctrinam 
seminare,  certum,  inquam,  est  quod  si  quis 
hodie  hoc  affirmaret,  non  peccaret  contra  il- 
lam  Extravagantem,  nec  ejus  pcenas  incurre- 
ret,  quidquid  sit  de  imprudentia,  vel  culpa 
quam  alioquin  in  eo  committeret ;  ergo  sicut 
Sixtus  IV,  non  fuit  locutus  de  debito  peccati, 
sed  de  culpa  ipsa  et  preeservatione  ejus,  ita 
quoque  ea  fuit  Concilii  Tridentini  mens :  mens 
enim  allegantis  ex  mente  ejus  quod  allegat 
recte  colligitur. 

35.  Quam  censurammereantur  qui  negantB. 
V.  fuisse  proprie  redemptam  aut  pra?servatam 
al)  originali,  ex  morte  Christi  prcevisa. — Quid 
de  his,  qui  negant  peccasse  in  Adamo  aut  con- 
traxisse  omnino  delitum. — Si  vero  queerat  ab> 
quis  an  contraria  opinio  censuram  aliquam 
mereatur,  dico  in  ea  distingui  oportere  tria 
genera,  vel  tres  gradus  propositionum.  Aliquee 
sunt  quee  attingunt  Christi  redemptionem  :  ut, 
Beata  Virgo  non  fuit  prwservata  a  peccato  ori- 
ginali  ex  morte  Christi  prwvisa,  veL,  non  fuit 
proprie  redempta  per  mortem  Christi ,  vel, 
Christi  sanguis,  aut  mors  non  fuit  necessaria 
Virgini  ad  wternam  salutem.  Et  hee  omnes,  vel 
quee  necessariam  connexionem  cum  illis  ha- 
buerint,  putarem  ego  continere  malam  doc- 
trinam  et  aliqua  censura  dignam,  quam  nunc 
non  determino,  quia  necessarium  non  est.  Al- 
terum  genus  propositionum  est  de  solo  puncto 
debiti  absolute  sumpti  in  se,  et  in  sua  radice, 


622  DE  PECGATO 

ut,  Beata  Virgo  non  peccavit  inAdam;vel  non 
liabuit  delitum  peccati  originalis  nec  in  se,  nec 
in  alio,  et  has  non  puto  dignas  censura  aliqua, 
quia  possunt  defendi  absque  connexione  ulla 
cum  prioribus.  Verumtamen  ad  hoc  defenden- 
dunx,  necessarium  etiam  est  defendere  Chris- 
tum  fuisse  prsedestinatuin  ante  peccatum  ori- 
ginale  absolute  prsevisum,,  non  solum  quoad 
assumptionem  liumanitatis,  sed  etiam  quoad 
carnem  passibilem  et  mortem,  quia  Ghristus 
redemptor  non  fuit,  nisi  mediate  ipsius  morte 
et  passione,  juxta  verbum  ejus  Matth.  20  : 
Filiiis  hominis  venit  dare  animam  suam,  in 
redemptionem  pro  multis  :  propter  quod  com- 
muniter  in  Scriptura  dicitur  fuisse  sanguinem 
Christi  pretium  in  redemptionis  nostrse :  atque 
adeo  ut  Virgo  dicatur  proprie  et  vere  redempta 
per  Christum,  necesse  est  salvare  fuisse  prse- 
servatam  ex  morte  Christi  prsevisa.,  ut  supra, 
n.  \-ht,  visum  est.  Et  ex  consequenti  ad  asse- 
rendum  fuisse  preeservatam  ante  prsevisum 
peccatum  originale,  oportet  asserere  etiam 
mortem  Christi  fuisse  prsedestinatam  et  prse- 
cognitam  ante  peccatum  originale,  quia  sic 
dici  poterit  B.  Virginem  fuisse  prseservatam 
per  Christum,  ut  redemptorem,  ut  pote  per 
mortem  et  passionem  ejus.  Ad  quod  necesse 
est  addere  ad  redemptionem  sat  esse,  exem- 
ptam  fuisse  anticipate  in  lege,  et  pacto  cum 
Adamo  inito,  quia  nisi  ita  fuisset  exempta, 
peccaret  in  Adamo,  et  consequenter  ex  vi  suse 
originis  contraheret  originale  peccatum.  Et 
quoniam  in  his  duobus,  scilicet  quod  mors 
Christi  fuerit  prseordinata  ante  originale  pec- 
catum  prsevisum,  et  quod  id  genus  preeserva- 
tionis  sat  est  ad  propriam  redemptionem,  non 
continet  errorem,,  nec  aliquid  contrarium  mo- 
do  loquendi  Scripturse,  vel  Patrum.,  nec  etiam 
apparet  in  excipienda  Virgine  a'quavis  lege 
universali,  quse  attingat  peccatum.,  vel  peccare 
etiam  in  alio  :  propterea  credo  hoc  secundum 
genus  propositionum  non  mereri  censuram 
aliquam.,  nec  potest  dici  improbabile,  cum  non 
desint  auctores  pii  ac  docti  qui  id  probant. 

36.  Verumtamen  ego  illis  non  acquiesco, 
nec  in  eam  sententiam  induci  possum.  Impri- 
mis  enim  mihi  nimis  durum  videtur,  quod 
Christus  ut  passibilis  ,  ejusque  passio  et  mors 
fuerint  prsedestinata  ante  prsevisuni  absolute 
originale  peccatum ,  propter  ea  quse  alibi 
scripsi.  Secundo  non  videtur  etiam  mihi  suffi- 
cere  ad  propriam  redemptionem,  quia  ubi  non 
intervenit  aliquo  modo  remissio  peccati  et  sa- 
tisfactio  pro  persona  redempta,  non  videtur 
dari  propria  redemptio,   ut  supra  declaravi 


ORIGINALI. 

ponendo  casum  in  quo  Deus  ex  preevisis  meri- 
tis  Christi  preeservaret  totum  genus  humanum 
in  Adamo,  atque  etiam  ipsum  Adamum,  non 
permittendo  ipsum  peccare,  quse  tamen  non 
esset  propria  redemptio,  quamvis  esset  genus 
aliud  excellentissimee  gratise  et  beneficii.  Id 
quod  verum  etiam  est,  quamvis  supponatur 
Deum  scire  optime,,  quod  si  permitteret  Ada- 
mum  peccare,,  ipsum  f uisse  infallibiliter  pecca- 
turum. 

37.  Quid de  Ms,  qui  negant proximum  dedi- 
tum  in  B.  Virgine,  admittunt  vero  remotum  in 
Adamo.  —  Tertius  modus  sentiendi  et  loquen- 
di  in  hac  materia  est  eorum,  qui  dicunt  in  per- 
sona  propria  Virginis  non  fuisse  debitum  pec- 
cati  originalis  ,  quamvis  in  Adamo  illud  ha- 
buerit ,  quia  in  eo  peccavit.  Et  hoc  genus 
propositionum  clarius  multo  est ,  non  mereri 
censuram  theologicam,  ut  sic  dicam,  verum  ex 
vi  rationis  videtur  mihi  includere  contradic- 
tionem,  quia,  ut supra,  n.  21,  dictum  est,  de- 
bitum  in  propria  persona  non  est  nisi  moralis 
queedam  denominatio  a  debito  contracto  in 
alio,  nam  eo  ipso  quod  persona  procedit  a  tali 
radice  infecta,  et  ex  illo  semine  nascitur  sub 
illo  debito,  et  ab  illo  denominatur  :  atque  ita 
heec  duo,  scilicet,  personam  habuisse  debitum 
peccati  in  parentibus,  et  esse  in  se  obnoxiam 
tali  debito  cum  primum  incipit  esse  per  viam 
seminalem  a  talibus  parentibus,  sunt  veluti 
duo  correlativa,  quee  impossibile  est  non  dari 
in  utroque  extremo,  eo  ipso  quod  sunt,  vel  se 
habeant  ut  duo  extrema,  quorum  unum  deno- 
minat  alterum  intrinsece,  et  absque  separa- 
tione  abinvicem,  quomodo  fieri  non  potest  ut 
unus  videat,  et  nihil  sit  quod  videtur  :  quod  ut 
etiam  supra  tetigl,  locum  habet  in  hominibus 
in  peccato  originali  conceptis  :  nam  prius  na- 
tura  quam  intelligantur  esse  sub  peccato  in- 
telliguntur  esse  sub  debito,  et  habere  illud  in 
se ,  eo  modo  quo  morale  debitum  personse 
inesse  potest  :  et  propterea  non  obstante  eo 
debito,  poterat  Deus  preeservare  a  peccato  ori- 
ginali  Joannem  Baptistam,  vel  alterum,  si  vel- 
let  :  verum  hoc  privilegium  matri  suse  reser- 
vavit.  At  vero  quoad  debitum  in  priori  natursc, 
necessario  mansit  virgo  ejusdem  conditionis 
cum  aliis,  si  semel  admittitur  illam  peccasse 
in  Adamo,  et  in  illo  habuisse  debitum  peccati 
originalis,,  quia  necessario  attingit  personam 
dicto  modo,,  eo  ipso  quod  existere  incipit,  ne- 
que  potest  prseveniri  in  aliquo  priori  naturpe, 
quia  talis  persona  non  prius  natura  est,  quam 
sit  ex  tali  radice,  et  per  talem  originem.  Et 
quidem  puto  has  consequentias  adeo  necessa- 


DlSPllTATIO  IX 
rias,  ut  in  materia  censurse  theologicse  sit  hoc 
tertium  genus  propositionum  in  eodem  gradu 
cum  secundo  :  et  in  ratione  discursus  ,  existi- 
mo  hoc  posterius  minus  probabile. 

38.  P.  Salmeron  debitum  in  B.  Virgine 
agnoscit. —  Restabat  unum  verbum  pro  aucto- 
ribus  qui  allegantur  pro  carentia  debiti,  pro 
qua  opinione  allegavi  imprimis  Catherinum, 
Galatinum  et  Viguerium :  et  postea  P.  Vaz- 
quez  excepit  duos  posteriores,  nescio  quo  fun- 
damento.  Verum  nunc  non  refert  id  expenda- 
mus,  quia  licet  omnes  tres  ita  sentiant,  non 
satis  erit  ad  probabilitatem  sententiae,  nisi  ad- 
stipulentur  etiam  alii.  Verumtamen  postea  ci- 
tantur  plerique  auctores,  quorum  plures  pro- 
dierunt  postquam,  in  2  tomo,  3  parte,  quses- 
tionem  agitavi :  qui  vero  antea  prodierant,  ad 
meas  manus  tunc  non  venerant.  Et  unus  ex 
iis  est  P.  Salmeron,  super  Epistolam  adRom., 
cap.  5,  disput.  45,  in  fine,  quia  dicit  pactum 
Dei  cum  Adamo  ad  beatam  Virginem  se  non 
extendisse,  sed  prsevisam  ut  matrem,  singula- 
ri  privilegio  fuisse  exceptam.  Verum  ipse  idem 
auctor,  in  disput.  50,  parum  a  principio,  cum 
dixisset  quod  solus  Christus  fuit  longe,  non  so- 
lum  ab  actu  peccandi,  sed  etiam  ab  omni  po- 
tentia  addit,  quare  longe  excedit  Virginem  in 
qua  fuit  potentia,  et  debitum  contralwidi  pec- 
catum.  Et  aliquanto  inferius,  in  §  Objicies, 
significat  solum  Christum  exemptum  fuisse  ab 
illa  sententia  Pauli,  Ephes.  2  :  Eramus  na- 
tura  filii  irce.  Et  ad  hunc  modum  loquitur  in 
discursu  illarum  disputationum,  quod  dico,  ut 
advertatur  non  sat  esse  auctorem  obiter  dicere 
Virginem  fuisse  exemptam  a  peccato,  quia 
optime  intelligi  potest  de  peccato  quoad  exe- 
cutionem  ejus,  non  vero  quoad  contractum, 
seu  obligationem  :  et  judico  hoc  sensisse  Pa- 
trem  Salmeronem  in  citatis  verbis.  Et  fortasse 
multi  ex  iis  qui  pro  hac  opinione  allngantur, 
ita  etiam  loquuntur  quanquam  nunc  tempus 
non  habeo  ad  videndum  omnes,  et  nonnulli 
minus  noti  non  sunt  apud  nos,  quanquam  sat 
scio  eorum  plerosque  non  satis  expendere 
punctum,  sed  obiter,  et  summarie  loqui,  at- 
que  ita  verisimile  est  non  loqui  in  proprio  ri- 
gore  puncti,  quod  tractatur. 

39.  Quid  de  P.  Canisio,  Justiniano,  et  Va- 
lentia  ?  —  Pro  qua  re  proponam  exemplum 
aliud,  quod  ex  P.  Canisio  affertur,  libro  5,  de 
Beata  Maria,  c.  27,  ubi,  m$AdThomam,  refert 
haec  verba  ex  Alberto  Magno:  Hanc  Virginem 
solam  a  communi  illa  regula  excipi  .•  Omnes  pec- 
caverunt  in  Adam,  quse  ipse  sequitur  etappro- 
bat,   absque  alia  declaratione.  Verumtamen 


SECTIO  IV.  623 

absque  dubio  Alberti  mens  non  fuit  loqui  de 
exceptione  in  ipso  pacto  facta,  ut  sic  dicam, 
sed  a  lege  contrahendi  peccatum  originale, 
quae  in  ipso  pacto  inclusa  est,  vel,  quod  idem 
est,  de  exceptione  ab  executione  et  effectu 
pacti.  Majori  cum  rigore  et  distinctione  loqui- 
tur  Pater  Justinianus,  qui  etiam  allegatur,  1 , 
Timoth.  2,  circa  illa  verba,  qui  dedit  redemp- 
tionem-,  etc,  et  apud  me  auctor  est  gravis  : 
verum  solum  dicit,  valde  probabile  existimo, 
in  quo  ego  non  contradico,  quanquam  illud 
valde  excusari  posset.  Allegatur  etiam  P.  Va- 
lentia,  2  tom.,  disput.  6,  qusest.  11,  punct.  1, 
§  Qjiare  adprimum,  ubi  ad  argumentum  quod 
contendebat  non  potuisse  Virginem  praeservari 
a  peccato  originali,  supposito  pacto  cum  Ada- 
mo,  respondet  potuisse  prseservari  ab  ipso  pac- 
to,  et  addit,quod  de  beata  Virgine  pie  credi 
potest.  Verum  subdit  responsionem  aliam , 
quod  licet  non  fuerit  excepta  a  pacto,  potuit 
tamen  esse  et  fuisse  a  peccato  :  et  in  altero 
§  Addit,  quod  licet  prior  solutio  bona  sit,  se- 
cunda  tamen  est  melior  :  et  in  hac  materia 
mihi  videtur  eligendum  quod  melius,  et  quod 
servetur  inter  defensores  immaculatee  concep- 
tionis  Virginis  unio,  ut  facilius  deveniatur  ad 
ejus  certitudinem  intelligendam.  Patres  vero 
qui  pro  eadem  parte  citantur  omitto,  quia  re- 
vera  id  non  explicant. 

40.  Refellitur  quod  in  contrarium  ex  libro 
D.  Sicilii  allegatur.  —  Ultimo  addo  circa  id, 
quod  invenitur  scriptum  de  hoc  privilegio 
praeservationis  Virginis,  in  uno  ex  libris  anti- 
quis,  qui  inventi  sunt  in  monte  sancto  Gra- 
natae,  qui  tribuitur  divo  Sicilio,  et  habet  pro 
titulo,  de  Domo  glorice  et  domo  tormenti,  in 
quo  libro  dicitur  egisse  Apostolos  de  hoc  mys- 
terio,  confirmando  veritatem  immunitatis  Vir- 
ginis  a  culpa  originali.  Et  audio  allegari  in 
favorem  sententise  asserentis  Virginem  non 
solum  non  habuisse  culpam,  sed  neque  etiam 
ejus  debitum.  Verum,  juxta  notitiam  quam  de 
hac  re  habeo,  nullo  modo  divus  Sicilius,  aut 
Apostoli  ab  eo  relati,  favent  dictae  opinioni, 
nam  formalia  verba  libri  illius  scripta  ad  me 
sunt  a  viro  gravi  et  docto,  et  qui  jure  poterat 
ea  scire  :  sunt  hsec :  Illa  Virgo,  illa  Maria, 
illa  sancta,  illa  electa,  a  primo  originarioque 
peccato  prmservata  fuit,  et  ab  omni  culpa  li- 
bera,  atque  hcec  veritas  Apostolorum  Concilii 
est;  nec  scio  alia  verba  esse  in  eo  libro,  quae 
ad  hanc  rem  pertineant,  nisi  comminationem 
pcenae,  quee  ad  nostrum  casum  non  facit.  Et 
ex  citatis  verbis  constat,  agi  solum  de  prseser- 
vatione  ab  originali  peccato,  et  immunitate  ab 


624 


DE  PECCATO  ORIGINALI. 


omni  culpa ;  nullum  ergo  est  fundamenium 
ad  extendendum  ea  ad  carentiam  debiti :  imo, 
eo  ipso  quod  dicitur  fuisse  prseservatam  ab 
originario  peccato,  significatur  Virginem  ex 
se  fuisse  obnoxiam  illi  culpse,  quamvis  singu- 
lari  privilegio  fuerit  ab  ea  immunis. 

SECTIO  V. 

Quos  effectus  vel  pcenas  contrahamus  in  liac 
vita  ratione  peccati  originalis. 

1 .  Error  hcereticorum  in  7iac  qucestione.  — 
Circa  banc  qusestionem  Lutberani  et  Pelagiani 
conveniunt  in  uno  principio  contra  fidem,  sci- 
licet  primum  bominem  fuisse  creatum  solum 
cum  perfectionibus  humanse  naturse  debitis, 
ex  quo  inferunt  contrarias  conclusiones.  Pela- 
giani  quidem  nullas  pcenas  nos  contrabere 
propter  peccatum  Adse,  illum  enim  fuisse  pas- 
sibilem  et  mortalem,  babuisseque  concupis- 
centiam  sicut  nos :  ita  refert  Augustinus,  Epis- 
tola  406.  Fundamentum  est,  quod  hsec  sint 
naturalia  bomini.  Lutberani  vero  colligunt 
etiam  naturam  ipsam  in  naturalibus  perfec- 
tionibus  fuisse  corruptam,  ideoque  amisisse 
liberum  arbitrium  et  lumen  rationis  ad  bene 
operandum,  ac  etiam  ad  superandam  concu- 
piscentiam. 

2.  TJnum  principium  de  fide  contra  dictum 
errorem.  —  Improlalile  quorumdam  placittim 
liac  in  re.  —  Confutatur  ratione.  —  Alterum 
principium.  —  Sed  fides  supponit  contrarium 
fundamentum,  scilicet  primum  bominem  fuisse 
creatum  in  quadam  naturse  integritate,  et  rec- 
tissima  potentiarum  constitutione,  quse  per- 
fectio  naturalis  non  erat,  sed  ex  singulari  Dei 
dono  perfecta,  quse  veritas  probatur  latius  in 
tract.  de  Opere  sex  dierum,  lib.  3,  nunc  sup- 
ponenda  ex  illo  Ecclesiastes  7  :  Deus  fecit  ho- 
minem  rectum,  etc,  et  Ecclesiastici  17 :  Se- 
cundum  se  vestivit  illum  virtute,  etc,  cui  con- 
sonum  est  illud  Psalm.  8  :  Gfloria  et  honore 
coronasti  eum,  et  48 :  Homo  cum  in  lionore 
esset,  etc :  quse  testimonia  in  boc  sensu  intel- 
liguntur  a  Patribus  citanclis  infra.  Unde  pror- 
sus  est  improbabilis  sententia  eorum  qui  pu- 
tant  hoc  veluti  naturse  complementum,  quod 
habuit  bomo  in  statu  innocentise,  ita  fuisse 
naturale,  ut  esset  omnino  naturse  debitum, 
vel  ex  ipsis  naturse  principiis  flueret,  atque 
adeo  futurum  in  homine  in  puris  naturalibus, 
ex  quo  infertur  hominem  post  peccatum  man- 
sisse  monstruosum  contra  doctrinam  Patrum, 
Dionysii,  4,  divinorum  Nominum,  et  Damas- 


ceni,  lib.  2,  cap.  3,  ubi  de  deemonibus  loqui- 
tur :  sed  est  eadem  ratio  ac  de  hominibus, 
Cyrilli  1,  in  Joan.,  cap.  9,  et  13,  librodeAdo- 
ratione  et  spiritu,  et  Chrysostomi,  homilia  15, 
in  Genes.,  Cypriani,  Epistola  ad  Pompv  et 
Ambrosii,  libro  de  Helia,  et  jejunio,  cap.  4, 
et  de  Jacob.,  et  Vita  beata,  cap.  5,  Augustini, 
13,  de  Civitate,  capit.  13,  et  11  Geneseos  ad 
litteram,  cap.  32,  et  4,  contra  Julianum,  cap. 
ultimo.  Ratio  quoque  est  evidens,  quia  naturae 
tantum  debentur  potentiae  naturales,  et  con- 
cursus  ad  operandum,  quod  infra  melius  pa- 
tebit.  Secundo,  sumendum  est  tanquam  cer- 
tum  principium  hominem  totum  hoc  donum 
recepisse,  non  solum  ut  prodesset  proprise 
personae,  sed  ut  communicaretur  toti  naturee, 
si  ipse  non  peccasset,  ut  ex  dictis  patet.  Ex 
quibus  sequitur  tertio  per  peccatum  originale 
amisisse  nos  originalem  justitiam,  atque  adeo 
effectus  omnes  qui  ab  illa  oriebantur :  quare 
omnes  contrarii  effectus  veluti  privativi  sunt 
originalis  peccati  effectus,  nam  ablato  princi- 
pio  auferuntur  reliqua,  quee  sequuntur  ex  illo : 
et  sicut  affirmatio  est  causa  affirmationis,  ita 
negatio  negationis :  recte  igitur  Augustinus, 
serm.  11,  de  Verbis  Apostoli,  Creatus  est.  in- 
quit,  homo  in  natura  sine  culpa,  creatus  est 
rectus,  non  se  ipse  fecit  rectum,  quid  autem 
fecerit  notum  est,  cadens  a  manu  figuli  fractus 
est.  Hac  ergo  veritate  supposita  sit. 

3.  Prima  propositio.  —  Prima  propositio. 
Effectus  primarius  originalis  peccati  est  pri- 
vatio  gratise  et  omnium  virtutum  infusarum, 
eoque  modo  privatio  talis  non  habet  rationem 
culpse,  sed  pcenee  :  est  certa  et  de  fide ;  osten- 
dimus  enim  peccatum  originale  in  hoc  eequi- 
valere  mortali :  hinc  Hieronymus,  lib.  3,  con- 
tra  Jul.,  c  20,  ait  id  perdidisse  nos  in  Adamo, 
quod  recepimus  in  Christo  :  recepimus  autem 
gratiam  et  virtutes  infusas,  quare,  etc 

4.  Secunda  propositio.  —  De  defectu  igno- 
ranticE.  —  Secunda  propositio.  Secundarius 
effectus  originalis  peccati  est  vulnus,  seu  in- 
firmitas  naturae,  quse  in  naturalibus  potentiis 
hominis  ex  peccato  relicta  est.  Hsec  conclusio 
certa  est,  ut  prsecedens;  tenet  D.  Thomas  1,  2, 
qusest.  3,  art.  3,  et  qusest.  85,  art.  4,  D.  Au- 
gustinus,  de  Natura  et  Gratia,  cap.  19  et  20. 
Colligitur  Sapient.  8,  vers.  20,  ad  Romanos  8, 
vers.  21,  2,  Petr.  1,  vers.  4.  Ponit  vero  Au- 
gustinus  quatuor  effectus,  ignorantiam  intel- 
lectus,  malitiam  voluntatis,  seu  debilitatem, 
concupiscentise  corruptionem,  irascibilis  infir- 
mitatem,  quse  breviter  sunt  exponenda.  Lu- 
therani  ignorantiam  intellectus  et  malitiam 


DISPUTATIO 

voluntatis,  ita  interpretantur,  ut  dicant  intel- 
lectum  post  peccatum  mansisse  prorsus  ceecum 
ad  intelligendum  verum,  preecipue  practicum 
et  morale ;  voluntatem  vero  prorsus  amisisse 
libertatem  ad  operandum  bonum,  quee  heeresis 
coincidit  cum  illa  supra  impugnata,  per  pec- 
catum  fuisse  hominem  substantialiter  muta- 
tum.  Quid  tamen  possit  intellectus  noster  in 
cognitione  veri,  dicitur  a  nobis,  in  materia  de 
Gratia,  lib.  1,  cap.  1,  de  libero  vero  arbitrio 
ad  operandum  bonum  partim  supra  diximus% 
partim  in  citato  libro  de  Gratia.  Dicendum  est 
ergo  ignorantiam  esse  vulnus  peccati  origina- 
lis  propter  intellectum  preecipue.  Primo,  quia 
multa  nunc  homo,  quee  in  illo  statu  non  igno- 
raret,  ignorat,  caret  fide,  prudentia,  etc.  Se- 
cundo,  quia  in  multis  nunc  deeipitur,  perse- 
verando  vero  in  illo  statu,  in  nullo  permitte- 
retur  decipi,  quee  tamen  deceptio  nunc  partim 
ex  imperfectione  naturalis  ingenii,  partim  ex 
impedimento  passionum  provenit.  Voluntas 
vero  sine  dubio  mansit  libera,  et  cum  viribus 
ad  operandum  aliquod  honestum,  quia  tamen 
proclivior  mansit  ad  objecta  sensibilia,  quam 
in  iilo  statu  esset,  ideo  ipsa  etiam  suum  defec- 
tum  contraxit,  qui  mahtia  dicitur,  non  pro- 
prie,  et  in  se,  sed  quia  est  occasio  peccandi, 
de  quibus  vide  Augustinum,  1  Retractatio- 
num,  cap.  9  et  15,  et  12,  de  Civitate,  cap.  22, 
de  Gorreptione  et  gratia,  capit.  I,  2  et  3,  de 
Natura  et  gratia,  cap.  3,  et  Ambrosium,  lib.  7, 
in  Lucam. 

5.  De  defectu  concupiscentice .  —  Girca  con- 
cupiscentiam,  sub  qua  comprehendo  infirmi- 
tatem  irascibilis,  advertendum  ex  Augustino  1, 
de  Nupt.,  c.  21  et  25,  et  1  de  Peccatorum  me- 
ritis,  cap.  29,  concupiscentiam  non  significare 
hicappetitum  sensitivum  secundum  se  :  nam 
ille  per  se  bonus  est,  et  in  natura  integra  re- 
periebatur,  ut  ipse  disputal  4,contraJulianum, 
cap.  14,  et  hb.  6,  cap.  7,  sed  ipsum  appetitum 
ut  rebellem  et  contrarium  rationi,  qui  alias 
dicitur  sensuahtas,  vel  fomes  peccati,  licet  in- 
terdum  sub  hoc  nomine  ipsa  etiam  voluntatis 
infirmitas,  et  totum  distemperamentum  pec- 
catorum  hominis,  significari  soleat,  ut  D.  Tho- 
mas  notavit  ex  Augustino  14,  de  Givitate,  ca- 
pite  13.  Secundo,  adverte  pcenam  hanc  per 
se  et  proprie  in  privatione  consistere  illius 
obedientiee,  quam  justitia  originalis  efficiebat; 
quare  potentiee  hominis,  veluti  in  statu  primo 
consideratee ,  non  manserunt  procliviores  ad 
sua  objecta,  quam  ex  sua  natura  essent  in  ho- 
mine  in  puris  naturalibus.  Quod  docet  Ansel- 
mus,  lib.  de  Conceptu  virginali,  cap.  7,  Au- 

IY. 


IX.  SECTIO  V.  625 

gustinus,  lib.  2,  de  Gratia  Christi,  cap.  4,  et 
sermon.  4,  in  psal.  103.  Ratio  est,  quia  sicut 
natura  hominis  estprorsus  eadem,  ita  et  natu- 
rales  potentiee  et  inclinationes  earum.  Confir- 
matur,  nulla  enim  ratione  inteUigi  potest, 
quomodo  heec  propensio  fuerit-aucta,  quia  om- 
ne  augmentum  fit  addendo  aliquid  :  his  autem 
potentiis  nihil  additum  est :  ipsee  enim  in  se 
intrinsece,  nec  mutari,  nec  augeri  possunt, 
quia  neque  intenduntur,  neque  remittuntur, 
neque  illis  additus  est  aliquis  habitus,  vel  qua- 
litas,  ut  concludunt  rationes  supra  factee  con- 
tra  dicentes  peccatum  originale  esse  qualita- 
tem. 

6.  Oljectio  ex  quodam  loco  D.  Thomce. — 
Item  ex  loco  altero. — Ad  priorem  locum.  —  Ad 
posteriorem. — Objicies.  Nam  D.  Thomas,  1,  2, 
queest.  83,  art.  1,  ait  peccato  hominis  diminu- 
tum  fuisse  naturee  bonum:  et  Augustinus  seepe 
vocat  concupiscentiam  vitium  naturee :  dicit 
autem  ipse,  in  Enchiridio,  cap.  11,  vitia  ani- 
morum  esse  privationes  naturalium  bonorum.' 
Preeterea  D.  Thomas  in  hac  materia  aperte  do- 
cet  hunc  defectum  non  esse  puram  privatio- 
nem,  sed  positivum  quemdam  corruptum  ha- 
bitum,  quod  etiam  indicat  D.  Augustinus, 
lib.  1,  de  Peccatorum  meritis,  c.  16,  et  4  lib., 
contra  Julianum,  capite  ultimo.  Respondetur 
D.  Thomam  priori  loco  loqui  de  peccato  in 
genere,  et  ita  in  diversis  peccatis  diverso  mo- 
do  verum  est,  id  quod  affirmat :  nam  per  pecca- 
tum  actuale  diminuitur  naturee  bonum  ratione 
habitus  naturalis  superadditi :  per  originale 
vero  diminuitur  non  in  se  intrinsece,  nec  per 
additionem,  sed  per  subtractionempotiusillius 
doni,  quod  continebat  naturam  :  quod  donum 
licet  supra  debitum  naturee  esset,  quia  tamen 
ad  ipsa  opera  naturee  perficienda  juvabat,  et 
quasi  supplebat  defectus  naturales,  ideo  illius 
privatio  dicitur  naturalis  boni  diminutio  :  et 
idem  potest  esse  sensus  Augustini  in  priori 
loco.  Ad  secundum  locum  D.  Thomee  dicen- 
dum  est  ratione  privationis  originalis  justitiee 
factum  esse  revera,  ut  in  homine  manerent 
duee  propensiones  positivee,  quodammodo  con- 
trariee,  scilicet  ad  sensibiha,  et  ad  honesta : 
inter  quas  est  etiam  quaedam  disproportio :  et 
hanc  vocarunt  D.  Thomas  et  Augustinus  ha- 
bitum  corruptum,  qui  tamen  nihil  addit  ipsis 
potentiis  naturahbus,  et  ideo  ex  pura  priva- 
tione  resultare  potest. 

7.  Unum  consectarium  ex  dictis. —  Alterum 
consectarium.  —  Instantia  removetur.  —  Ter- 
tium  consectarium.  — Ex  quo  intehigitur  pri- 
mo  recte  theologos  fere  omnes  dixisse  concu- 

40 


626 


DE  PECCATO  ORIGINALI. 


piscentiam  hanc  per  se  esse  naturalem  homi- 
ni;  nunc  tamen  esse  pcenam,  quia  ille  defec- 
tus,  quasi  sublatus  erat  divino  dono,  et  ideo 
iterum  illum  contrahere  pcena  est ;  et  hoc 
modo  dixit  Augustinus  3,  de  libero  Arbitrio, 
cap.  18,  non  esse  hanc  naturam  hominis  consti- 
tuti,  sed  pcenam  damnati;  cum  tamen,  eodem 
libro,  cap.  22  et  2-4,  dicat  hominem  in  natura 
sua  potuisse  creari  eo  modo  quo  nunc  est 
quoad  inclinationem  concupiscentise,  idem  ait 
1  Retractationum,  c.  9,  et  hinc  theologi  etiam 
dicunt  non  differre  hominem  nunc  ab  homine 
in  puris  naturalibus,  nisi  tanquam  hominem 
nudum  a  nudato.  Colligitur  secundoqup  sensu 
accipiendum  sit  per  peccatum  hominem  fuisse 
spoliatum  gratuitis,  vulneratum  in  naturali- 
bus :  quod  sumptum  est  ex  Beda,  Lucae  10, 
licet  ipse  solum  dicat  fuisse  hominem  spolia- 
tum  innocentia,  et  vulneratum  plagis  pecca- 
torem  :  habetur  tamen  illa  sententia  ex  sensu 
Sanctorum  in  eo  loco  Ambrosii,  Ghrysostomi 
et  Augustini,  lib.  2,  de  Concordia  Evangel., 
quaest.  19,  et  Bernardi,  sermonel,  de  Annun- 
tiatione.  Sensus  vero  illius  sententise  jam  pa- 
tet  ex  dictis.  Dicet  aliquis,  si  propterea  tan- 
tum  dicitur  natura  vulnerata,  quia  sublato 
justitiee  dono,  quod  naturales  defectus  impe- 
diebat,  iterum  illos  contraxit ;  ergo  non  magis 
una  potentia  vulnerata  est,  quam  alia,  cum 
tamen  D.  Thomas  et  Augustinus  dicant  concu- 
piscibilem  et  potentiam  generatricem  ac  sen- 
sum  tactus  fuisse  maxime  vulnerata.  Respon- 
deo  has  potentias  ex  natura  sua  esse  proclivio- 
res  in  objecta  sua,  vel  certe  magis  excitare  et 
commovere  hominem,  etideodicimagislsesas, 
quia  justitia  originalis  in  his  poteutiis  majores 
impetus  reprimebat.  Vide  Augustinum,  14,  de 
Civitate.  Colligitur  tertio  et  ultimo,  quare  dixe- 
rit  divus  Thomas  concupiscentiam  esse  veluti 
materiale  peccati  originalis  :  sic  enim  loqui- 
tur,  ut  explicet  Augustinus  qui  interdum  vo- 
cat  concupiscentiam  originale  peccatum,  vel 
certereatum  originalis  peccati,  1,  de  Nuptiis, 
e.  23 et  26.  Augustinus  tamen  solum  vult  hunc 
reatum,  vel  debitum  contrahendi  inordinatam 
concupiscentiam  esse  ex  originali  peccato  , 
ideoqueper  hunctanquam  per  effectum  expli- 
cat  peccatum  illud,  ut  colligitur  ex  eodem  1, 
contra  duas  Epistolas  Pelagianorum,  c.  13,  et 
lib.  5,  contra  Julianum,  c.  12  et  13,  et  lib.  6, 
cap.  8,  ubi  concupiscentiam  vocat  filiam  ori- 
ginalis  peccati.  Tdem  1,  de  Nuptiis,  c.  24,  et  1 
Retractationum,  cap.15.  Divus  autem  Tbomas 
vocavit  materiale,  quia  in  justitia  originali 
prsecipuum  et  quasi  formale,  erat  subjectio  ad 


Deum:  rectitudo  vero  potentiarum  inferiorum, 
quasi  materiale,  unde  contrarias  eis  privatio- 
nes  vocat  D.  Thomas  formale,  et  materiale  in 
hoc  peccato,  et  prsecipue  quando  sunt  conjunc- 
tse  ante  Baptismum :  et  preeterea  ratio  esse 
potest,  quia  concupiscentia  est  veluti  materia 
prsecipua,  in  qua  versatur  voluntas  aversa  a 
Deo  per  originale  peccatum;  proprie  tamen 
loquendo  concupiscentia  hsec  nullo  modo  con- 
stituit  peccatum  originale,  nequeestpars  ejus, 
sed  effectus,  ut  ex  dictis  patet.  Vide  Sotum  1, 
de  Natura  et  gratia,  cap.  8  et  9. 

8  Tertia  propositio.  —  Tertia  propositio. 
Alia  etiam  pcena  originalis  peccati  in  hac  vita 
est  mors,  atque  adeo  cseterse  infirmitates,  quse 
consequuntur  corpus  corruptibile  :  est  certa  ex 
illo  Geneseos  2,  morte  morieris,  quod  intelligi- 
tur  de  morte  corporis ;  patet  etiam  ex  capite  3: 
Pulvis  es,  et  in  pulverem  reverteris.  Ita  Hiero- 
nymus,  in  Qusestionibus  hebraicis,  et  Augus- 
tinus  13,  de  Civitate,  a  cap.  12,  et  1,  de  Pec- 
catorum  meritis,  cap.  1,  Cyrillus,  \,  in  Joan., 
cap.  15,  ad  Romanos  6,  Stipendium  peccati 
mors:  idem,  cap.  8,  vers.  10,  et  1,  ad  Corinth., 
5,  vers.  5,  et  videtur  res  definita  in  Concilio 
Milevitano  et  Tridentino.  Plura  pro  hac  asser- 
tione  et  contrarii  erroris  sequentis  confuta- 
tione,  videlib.  3,  de  Opere  sex  dierum,  capite 
14. 

9.  Error  contra  prcecedentem  propositionem. 
— Ejus  fundamenta  dissolvuntur. — In  hac  au- 
tem  veritate  erravit  Pelagius,  ut  patet  ex  Au- 
gustino,  lib.  1,  de  Baptismo  parvulorum,  cap. 
2,  licet  libro  4,  contra  duas  Epistolas  Pelagia- 
norum,  cap.  4,  dicat  aliquos  tandem  Pelagia- 
nos  confessos  fuisse  veritatem  hanc.  In  eodem 
errore  fuisse  Hebreeos  ait  Eugubinus,  in  Gene- 
sim  :  ubi  refert  Josephum  in  Antiquitatibus, 
et  Philonem  :  ipseque  fere  consentit,  et  Jaco- 
bus  Faber,  ad  Romanos  5,  Scotus  etiam,  in  2, 
distinct.  19,  non  recte  loquitur,  non  tam  quod 
dixit  hominem  ante  peccatum  fuisse  morta- 
lem,  licet  non  moriturum  (hoc  enim  ad  modum 
loquendi  spectat ,  quo  interdum  utitur  Augus- 
tinus,  ut  1,  de  Peccatorum  meritis,  cap.  3), 
quam  quia  asserit  potuisse  contingere  in  illo 
statu  hominem  innocentem  mori  :  ut  si  pa- 
rentes  destituerunt  filium  cibo  et  potu.  Funda- 
mentum  hujus  erroris  fuit,  quia  mors  est  na- 
turalis,  et  quia  homo  erat  liber,  et  potuisset  se 
occidere  et  non  comedere,  si  vellet  :  sed  hoc 
solutum  est,  nam  licet  effectus  ille  esset  natu- 
ralis,  sublatus  tamen  erat,  et  impeditus  divino 
beneficio,  atque  adeo,  quod  redeat,  pcena  est : 
et  hoc  modo,  ut  notavit  Augustinus  1  Retrac- 


DISPUTATIO 
tationum,  cap.  26,  dicitur  in  Scriptura,  Deum 
non  fecisse  mortem ,  Sapient.  1,  quia  scilicet 
non  est  ex  parte  Dei  instituta  :  et  quia  quod 
in  se  erat,  illam  abstulerat.  Attamen  Eccle- 
siastici  11,  dicitur  mortem  esse  a  Deo,  quia 
quatenus  poena  est,  vult  illa  punire  homines. 
Neque  obstat  libertas  hominis,  quia  illa  fieri 
posset  ut  peccaret  ipse,  necessarioque  prius 
peccaret,  quam  ullo  modo  se  occideret.  In  illo 
casu  vero  parvuli  destituti,  pertinuisset  ad  pro- 
videntiam  Dei  in  eo  statu  subvenire  in  omni- 
bus  hujusmodi  defectibus  ,  quia  tota  illa  im- 
mortalitas  potissimum  providentia  Dei  nite- 
batur. 

SECTIO  VI. 

Quce  pcena  respondeat  originali  peccato  in  vita 
futura. 

\.  Suppono  eos  qui  in  originali  peccato 
tantum  moriuntur  post  diem  judicii  resurrec- 
turos  ,  nam  articulus  resurrectionis  generalis 
est,  et  illos  etiam  includit.  De  pcena  ergo  ani- 
mee  et  corporis  breviter  dicendum  est. 

Prima  propositio  depcena  damni  peccati.  — 
Prima  propositio.  Anima  decedentis  cum  ori- 
ginali,  prsecipue  punitur  pcena  damni  eeterna , 
est  de  fide  ;  nam  ille  qui  caret  gratia  non  ha- 
bet  jus  ad  gloriam  ,  et  qui  decedit  sine  gratia 
ex  hac  vita,  in  futura  nunquam  illam  obtinet, 
nec  remissionem  lethalis  peccati. 

2.  An  ei  respondeat  poena  sensus.  —  Quod 
tamen  habet  dubium  in  hac  pcena  est,  an  affe- 
rat  parvulis  tristitiam  :  ita  enim  apparet  ex 
Gregorio,  lib.  9  Moralium,  cap.  16,  ubi  habet 
eos  parvulos  ad  tormenta  pervenire ,  et  Au- 
gustino  1 ,  de  Peccatorum  meritis ,  capit.  16, 
et  1,  de  Natura  et  gratia,  cap.  8,  et  5  lib.  con- 
tra  Julianum,  cap.  8,  dicit  hos  parvulos  exclu- 
di  a  regno,  et  levissima  pcena  puniri :  idem  in 
Enchiridio,  cap.  39,  et  3,  de  Libero  arbitrio, 
cap.  23.  Gonfirmatur  :  nam  cognitio  boni 
amissi  causat  tristitiam :  at  parvuli  cognoscunt 
se  amisisse  illud  regnum  vel  cognitione  natu- 
rah ,  quia  comprehendent  etiam  naturam 
suam,  cognoscentque  aptam  ad  illam  felicita- 
tem,  vel  certe  cognoscent  in  die  judicii :  et  ita 
sentit  Abulensis,  queest.  662,  in  cap.  25  Matth., 
et  Soto  1,  de  Natura  et  gratia,  cap.  14,  in  hoc 
inchnat. 

3.  Verior  sententia.  —  Contraria  tamen 
sententia  et  probabilior,  quam  D.  Thomas,  2, 
distinct.  33,  queest.  12,  art.  2,tenet,  Bonaven- 
tura,  in  secunda  parte  distinctionis,  qusest.  2, 
Richardus  4,  distinct.  50,  queest.  ultima,  et 


IX.  SEGTIO  VI.  627 

Catherinus,  opusculo  de  hacre.  Et  patet  pri- 
mo,  quia  tristitia  de  illa  carentia  est  maxima 
omnium  pcenarum  quas  sentiunt  damnati  in 
inferno  ,  ex  Chrysostomo  ,  homilia  24,  in 
Matth.  Non  est  autem  verisimile  parvulos  af- 
fici  summa  pcena  non  propria  voluntate  com- 
missa  culpa,  cum  preesertim  hsec  pcena,  quse 
sentitur  ,  inordinatee  delectationi  voluntatis 
respondeat,  ex  Apocal.  18 :  Quantum  glorifi- 
cavit  se,  et  in  deliciis  fuit,  tantum  date  illi 
tormentwm,  et  luctum.  Item,  quia  cum  heec 
tristitia  magna  sit  et  eeterna,  et  parvuli  illi 
destituti  sint  gratia  Dei,  non  posset  non  gene- 
rare  aliquem  modum  odii  et  impatientiee. 
Confirmatur  :  nam  ideo  in  hac  vita  ad  remis- 
sionem  originalis  peccati  per  se  necessarius 
non  est  ullus  dolor  :  quare,  etc. 

4.  Ad  argumentum  in  num.  2.  —  Ad  argu- 
mentum  ex  Patribus  respondendum  ipsos  vo- 
care  pcenam  et  tormentum  ipsam  privationem 
gloriee ,  quamvis  non  sentitur.  Ad  confirma- 
tionem  D.  Thomas  respondet,  parvulos  habere 
quidem  cognitionem  illam,  sed  non  contrista- 
re  eos,  quia  simul  cognoscunt  non  habuisse 
modum,  neque  viam  evadendi  illud  damnum, 
quia  non  proxime  fuerunt  dispositi  ad  obti- 
nendum  illud  bonum  ;  sed  hoc  difficile  creditu 
est  :  unde  probabilius  videtur  quod ,  ibidem, 
D.  Thomas  ait,  nihil  cognoscere  parvulos  illos 
de  beatitudine  supernaturali :  nam  quod  Soto 
ait  naturali  cognitione  posse  animam  cognos- 
cere  preedictam  privationem,  et  aptitudinem 
ad  felicitatem  seternam ,  falsum  est ,  ut  alibi 
demonstratur ;  de  quo  vide  etiam  supra ,  in 
tract.  I,  ad  finem,  quia  illa  felicitas  est  omnino 
supernaturalis  :  quod  si  naturalis  cognitio 
non  sufficit,  non  est  necessarium  eos  id  co- 
gnoscere  divina  revelatione  jam  ad  illud  de 
die  judicii,  probabile  est  ibi  parvulos  non  adfu- 
turos,  ut  diximus,  tom.  2,  in  3  part.,  disput. 
57,  sect.  7,  et  licet  adsint,  non  esse  necesse 
omnia  comprehendant  quee  ibi  geruntur  :  vel 
ad  summum  in  genere  intelligent  Deum  red- 
dere  bonis  preemia,  et  supplicia  impiis,  quee, 
et  quaha  sint,  non  necessario  assequentur  : 
quia  vero  ipsi  tempus  non  habuerunt  bene, 
vel  male  operandi,  nihil  de  suo  preemio,  vel 
pcena  intelligent,  sed  tantum  manere  se  in  bo- 
nis  naturalibus  :  suaque  proinde  forte  erunt 
contenti,  hcet  videant  alios  majus  bonum  re- 
cipere. 

5.  Secunda  propositio.  —  Secunda  proposi- 
tio.  Parvuli  post  hanc  vitam  non  patientur  pce- 
nam  sensus  :  est  omnium  theologorum  supra 
citatorum,  et  D.  Thomee,  queest.  5,  de  Malo, 


6-2S  DE  PECCATO 

art.  2,  ubi  eam  probat,  quia  hsec  pcena  respon- 
det  prava?  eonversioni.  quani  parvuli  non  ha- 
hent.  Confirmatnr.  nam  ex  sententia  commnni 
parvuli  sunt  in  limho .  et  non  in  inferno  :  si 
vero  puniendi  essent  pcena  ignis ,  in  com- 
muni  loco  eam  subirent.  Colligitur  etiam  ex 
cap.  Majores.  de  Baptismo,.  nhi  dicitur  caren- 
tiam  visionis  divin£e  esse  pcenam  originalis 
peecati.  gehennam  vero  actualis  :  gehenna 
autem  ex  communi  usu  Sanctorum  significat 
pcenani  ignis  :  patet  denique  rationihus  factis. 
Contrarium  vero  tenet  Gregorius  2,  chstinct. 
31.  cjuaBst.  3.  propter  qusedam  loca  Augustini^ 
sed.  in  his.  quaa  adduxinius.  potius  nostrse  fa- 
vet  sententite.  Aha  vero  loca  ex  lihro  de  Fide 
ad  Petrum  .  cap.  3  et  25  .  et  5  Hypognostieom 
non  hahent  tantam  auetoritatein,  quia  non 
censentur  Augustini.  Gregorii  rationes  omitto^ 
qnia  vim  non  habent. 

6.  Tertia  propositio.  —  Tertia  propositio. 
Post  resurrectionem  patientur  parvuh  in  ani- 
ma  eamdem  pcenam  quam  ante  :  in  corpore 
vero  solam  privationem  illius  glorise  quae  ad 
corpuspertinet.  ItaD.  Thomas.  supra.  et  om- 
nes.  ex  quo  infero  fore  ut  ilh  parvuh  habeant 
tunc  veram  Dei  cognitionem  naturalem,  et 
amorem  ejus  super  omniaj  atque  adeo  reliquas 


ORIGENALI. 

naturales  virtutes,  et  corpora  impassibiha.  non 
per  intrinsecam  dispositioaem .  sed  ex  provi- 
dentia  Dei  et  ipsorum,  quia  debent  esse  teterna: 
nnde  non  indigebunt  ciho^  neque  poftu  quia 
omnis  alteratio  tunc  cessabit^  Deo  ita  provi- 
dente  :  itaque  neque  patientur  rebelhonem 
carniS;  neque  interiorenu  neque  exteriorem 
pugnam :  quia  etiam  hsec  esset  pcena  sensibilis. 
et  omnia  hsec  pertinent  ad  vianu  ilh  vero  sunt 
suo  modo  in  termino :  atque  in  his  fere  conve- 
niunt  (heologi.  solum  de  loco  in  quo  erunt  du- 
bitant  ahqui :  Soto  vult  futuros  in  loco  inferni 
prorsus  tenebroso.  quia  Augustinus  1 .  de  Pecca- 
torummeritis.  c.  23^  idindicat_.  sed  vere  non  af- 
firmat.  ut  patet  ex  c .  24  et  25 .  Idem  tamen  tenet 
Bonaventura.  Cseteri  vero  pie  et  probabiliter 
censent  habitationem  ihorum  futuram  in  hoc 
mundo,  quia  revera  magna  pcena  sensibihs 
esset  detineri  in  hTo  loco  :  unde  quidam  cen- 
sent.  licet  non  recte,  non  esse  aham  pcenam 
ignis  in  inferno.  Est  etiam  aha  ratkh  quia  tota 
pcena  parvulorum  debet  esse  privativa  sieut 
culpa,  detineri  vero  in  illo  loco  positiva  pcena 
est.  Tandem  quia  naturaha  non  fuerunt  hoc 
peccato  diminuta  :  hahebunx  ergo  ilhini  lo- 
cum.  qui  ipsis  consentaneus  est  ex  sua  natura  : 
atque  heee  satis  sint  de  peccatis. 


laus  deo  TiE&mun;  MATPJ. 


FENTS  TRACTATUS   BE  PECCATO  0RIGT>~ALI. 


<§Q€> 


S    w>  "i) 


/ 


INDEI  REROI.  VERBORDI 

ET  SENTENTIARUM 

QVM  E\  HOG  OPERE  CONTEVEXTUR. 


PRIOR  NUMERUS  PAGLNAM.  ALTER  C0LUM>"AM.  TERTIUS  EJUSDEM  COLUMXE  >TMERUM 

MARGI>"ALEM  DENOTAT. 


Acliones  liberae  imperataeque  a  voluntate  fiunt,  et 
sunt  propter  finem.  16,2.2 

Qua?  habent  objectum,  dici  etiam  possunt  fieri  propter 
ipsum,  tanquam  propter  finem,  ut  contemplatio  : 
quae  vero  non  habent  ut  cytharizatio,  productio 
ipsa  dicipotest  propter  terminum.  tanquam  propter 
finem,  terminus  vero  non  est  propter  finem .    ibid. 

Actio  proprie  etiam  dicilur  qua?  est  necessaria.    20.1.6 

Actiovoluntatis  necessaria  cumadvertentia,  dici  potest 
actio  hominis,  non  tamen  proprie  humana.  ibid.,7 

Actio  humana  si  intelligalur  illa,  quae  moralis  est, 
tunc  sola  libera  est  humana,  si  vero  per  humanam 
intelligaturprocedensab  homine  cum  deliberatione, 
tunc  etiam  necessaria  est  humana.  21.1.9 

Actio  ut  actio  non  est  violenta  agenti.         185,2,3  et  4 

Actio  qua  ignis  eievatus  frigefaceret,  non  esset  ei 
violenta.  186,1,4 

ACTUS. 

Actus  eliciti  voluntatis  circa  media   stmt   propter 

finenK  quamvis  non  sint  directum  objectum  elec- 

tionis.  16.2.3 

Actus  voluntatis  ut  dicatur  propter  finem,  non  opor- 

tet,  ut  sit  liber.  18,2.2 

Actus  voluntatis  possunt  esse  necessarii  aut  ex  imper- 

fectione,  aut  ex  perfectione.  ibid.,i 

Actus  necessarius  non  denominatur  liber  ex  eo  quod 

oriaturexlibero,utamorpatriaeexamoreviEe.  20,2,8 
Actus  qui  a  voluntate  hominis  non  ordinatur,  ut 

nutritio,  prima  intellectio.  etc,  non  sunt  propter 

finem  ab  homine  intentum.  22.2,4 

Actus  vitales  contrarii  nequeunt  esse  simul  etiam 

remissi.  197. 2. S 

Actus  moralis  substantia  pendet  ex  quatuor  causis, 

esto  ut  physicus  est,  non  sic  pendeat.  235.1,5 

Actus  imperatus  et   imperium  constituunt  moraliter 

unum  actum.  273.2.1 

Actus  liber  quoad  rationem  utilis.  vel  convenientis. 

et  indeliberatus  quoad  rationemhonesti,  velturpis, 

an  sit  moralis.  279.1,9 

Actus  humani  bonitas  objectiva.  quomodo  exobjecto. 

et  circumstantiis  sumatur.  298,2.3 

Actus  moraliter  bonos  nullos  dari  in  homine.  er- 

ror.  305,2,1  et  seq. 

Actus  voluntatis  non  dicuntur  tantmn  boni  a  bonitate 

objecti,  sed  a  sua,  quam  habent  formaliter.  308,1,2 


Actum  esse  bonum,  vel  convenientem  naturse  hu- 
manse,  quid  importet.  814,1,16 

Actus  ut  dicatur  bonus  nulla  malitia  ei  adjungi  de- 
bet.  .  3fo,2.21 

Actus  ut  sit  bonus  simplieiter  non  requirit  quatuor 
bonitates.  316,1.2  et  seq. 

Actum  voltmtatis  bonum  sequuntur  aliquot  proprie- 
tates,  quae  iDum  non  reddunt  meliorem,  sed  ab  ipc^ 
ejus  bonitate  manant.  317.1.5 

Actui  voluntatis  duplex  bonitas  tantum  competit,  una 
intrinseca,  altera  extrinseca,  quando  ab  alio  actu 
bono  imperatur.  i'bj'd.,2.7  et  seq. 

Actus  imperans  bonum  actumnonhabetab  eospecia- 
lembonitatempraBteripsamformalem.  31S.2.9  adfin. 

Actus  interni  bonitas  ex  objecto  est  specifica,  licet 
dicatur  interdum  generica^  et  ea  quae  est  ex  cir- 
cumstantiis  specifica.  320,1.2 

Actus  internus  voluntatis  sumit  bonitatem  ex  objecto 
formali  per  se  intento,  quod  in  actibus  malis  non 
reperitur.  320.2.7.8  et  12 

Actus  qui  tendit  ad  honestum  in  communi  ad  quam 
virtutem  spectet.  322.2.14  et  seq. 

Actus  voluntaiis  et  intellectus  indivisibiliter  attingunl 
objectum  materiale  et  formale.  320.2.7  et  seq. 

Daque  in  unoquoque  actu  non  sunt  duae  partes  quasi 
integrantes.  321.1.8 

Nec  quasi  materia  et  forma.  32U.2,  a  n.  9  usque  ad  16 

>"ec  quasi  accidens  et  subjectum.  323.2.17 

Actus  unus  non  potest  tendere  ad  unum  objectum 
materiale  sub  pluribus  bonitatibus  primariis.  qua- 
rum  unaquasque  det  suam  realem  specificationem  : 
et  ob  eamdem  rationem  non  potest  idem  actus  esse 
fidei  et  scientiae :  nec  idem  habitus  pertinere  ad 
duas  speeies  virtutis.  nec  idem  actus  esse  simul 
naturalis  et  supernaturalis.    529.  sect.  3.  per  totam. 

Si  tamen  inteUectus  concipiat  bonitates  per  modum 
unius  ut  potest  in  quibusdam,  tunc  voluntas  in 
illas  tendet  unico  actu.  326.2.13 

Actuum  bonorum  unitasspecifiea.  velnumerica.  quo- 
modo  ex  objectis  sumatur.  333,  sect.  4,  per  totam. 

Actus  potest  esse  bonus  ex  objecto  absque  ulla  boni- 
tate  ex  circumstantiis  objectivis.  335.2.3 

Actus  dandi,  verbi  gratia,  yiginti  aureos  non  neces- 
sario  a?quivalet  actibus  viginti.  341.1.15 

Actus  voluntatis  bonus  ex  objecto  non  potest  habere, 
alias  bonitates  ex  circumstantiis  supervenientes 
priori.  342.1.1S 

Sed  tales  circumstantiae  causant  distinctos  actus  et 
bonitates.  ibid. 


630  INDEX 

Actus  ut  quatuor  au  sit  tam  bonus,  ac  quatuor  actus 
ut  unum.  346,2,13  et  14 

Actus  non  est  melior  ex  objecto  ex eo  quod  flat  cum  ma- 
jori  libertate,  erit  tamen  laudabilior.  348,1,17  et  18 

Actus  liber  esse  potest  quin  libertas  ipsa  per  se  in- 
tendatur  ,  nisi  per  virtualem  reflexionem. 

348,2,19  et  20 

Actus  liber  an  pro  aliqua  mora  continuetur,  neces- 
sario.  350,1,23 

Actus  continuus,  ne,  an  multi  discreti,  cseteris  pari- 
bus,  sint  majoris  meriti.  352,2,32 

Actus  bonus  ex  objecto  est  simpliciter  bonus,  licet 
non  referatur  in  flnem  ultimum.dummodo  non  refe- 
ratur  in  malum.  354,1,  sect.  1,  per  totam. 

Actus  tendens  in  objectum  quidem  honestum,  sed 
non  ob  honestatem,  sed  utilitatem  alterius  finis, 
sumit  tantum  speciem  ex  fine.  361,1,1 

Quod  si  bonitas  objecti  per  se  ametur  et  referatur  in 
alium  finem,  tunc  actus  habet  speciem  ex  objecto 
essentialem:  ex  fineveroaccidentalem.363,l,9etseq. 

Actus  bonus  ex  objecto  relatus  in  flnem  extrinsecum 
solumdenominatur  bonus  accidentaliter  a  flne  illo, 
vel  ab  actu  eum  imperante.  365,2,  sect.  4,  per totam. 

Actus  a  quo  sumitur  denominatio  prsedicta,  quis 
sit  ?  367,2,8  et  9 

Actus  aliqui  mali  sunt  ex  objecto,  ante  omnem  prohi- 
bitionem.  373,1,6 

Nullus  tamen  actus  est  malus,  quin  sit  contra  ratio- 
nem.  ibid. 

Actus  omnis  voluntatis  malus  est  quia  prohibitus  , 
quissensus.  375,1,12 

Actus  intrinsece  malus,  quid  importet.  ibid. ,13 

Actus  internus  voluntatis  malus  dicitur  a  sua  malitia 
formali,etnontantumamalitiaactus  externi.  376,1,2 

Actus  mali  differentia  non  est  malitia,  ut  falso  putavit 
Cajetanus.  379,1,2 

Actus  mali  specificatio  non  ex  prgeceptis  violatis.394 ,1,1 

Neque  etiam  ex  actu  positivo  ad  quem  sequitur.  394,2,3 

Sed  quoad  positivum,  quoad  in  actus  est,  sumitur 
specificatio  ex  bonitate  objectiva,  quam  respicit, 
verbi  gratia,  delectabilitate,  quoad  malitiam  vero 
ex  objectiva  disconvenientia  ad  naturam  rationa- 
lem.  395,1,6 

Actus  bonus  ex  objecto  dicitur  bonus  ex  fine  per  de- 
nominationem  ab  alio  actu  quo  objectum  refertur 
in  bonum  finem,  malus  vero  actus  per  se  ipsum 
etiam  habet  malitiam  intrinsecam  a  talifine.  396,1,1 

Quge  harum  malitiarum  sit  essentialis.  ibid. 

Actus  voluntatis  non  potest  simul  esse  simpliciter 
bonus  et  malus,  aliqualiter  vero  potest.        401,2,2 

Actus  dici  probabiliter  potest  bonus  ex  objecto  et 
malus  ex  aliqua  circumstantia  objectiva,  probabilius 
tamen  est  non  esse  bonum,  quia  hsec  vel  illa  ho- 
nestas  continetur  sub  honestate  in  communi,  quse 
omnem  malitiam  excludit.  404,1,7 

Probabilius  etiam  est  actum  bonum  ex  objecto  posse 
conservare  honestatem  cum  malitia  ex  circumstan- 
tia  actus.  405,2,10  et  seqq. 

Actus  bonus  non  potest,  saltem  moraliter  loquendo, 
imperari  a  malo  fine,  ut  actus  fidei  a  vana  gloria, 
possunt  tamen  esse  simul  concomitanter.    408,1,17 

Actus  bonus  ex  objecto  non  potest  fieri  malus  ex  eo, 
quod  non  referatur  ad  ulteriorem  finem,  quod  si 
praecipiatur  referri,  tum  omissio  talis  prsecepti  erit 
mala,  non  vero  actus.  409,1,19 

Actus  mere  internus  et  ut  elicitus  non  potest  de 
bono  fieri  malus.  ;J  412,1,3 

Potest  tamen  fieri  de  non  bono  malus,  et  de  malo 


RERUM. 

nonmalus.  413,2,7 

At  vero  si  sumatur  ut  imperatus,  fieri  potest  de  bono 

malus,  et  e  contra.  ibid.,18 

Actus  divisio  in  bonum  et  malum  est  essentialis,  non 

tamen  adaequata.  414,1,13 

Erit  tamen  accidentalis  loquendo  de  bonitate  et  ma- 

litia  advenientibus  actui  quasi  imperato.        415,1,5 
Actus  qui  boni  non  sunt  esse  indifferentes  quomodo 

verificari  possit.  415,2,1 

Actus  indifferentes,  vide  indifferens. 
Actussupernaturalisnullusestmalusexobjecto.417,2,1 
Imo  neque  indifferens.  418,1 ,3 

Actus  ad  sublevandam  naturam  ut  animalem  sunt 

Otiosi.  423,2,9 

Actus  exterior,  id  est,  non  elicitus  a  voluntate,  solus 

est  malus,  vel  bonus  per  denominationem  ab  eli- 

cito.  425,2,5 

Bonitas  et  malitia  est  tantum  inhsesive  in  actu  in- 

terno.  426,2,8 

Actus  exterior  peccaminosus  confitendus  esto  non 

habeat  aliam  malitiam  quam  interior.  ibid.,9 

Actus  exterioris  divisio  in  bonum  et  malum,  qua- 

lis.  428,1,13 

Potestque  idemessebonuset  malus  successive.  ibid.,U 
Actus  exterior  per  se  non  auget  bonitatem  interio- 

ris.  428,2,2 

Est  tamen  ssepe  necessarius   ad  bonitatem  interio- 

ris.  429,1,3 

Per  accidens  tamen  auget  exterior  malitiam  interioris, 

etquomodo.  ibid.,k 

Actus  exterior  conferre  potest  ad  prsemium  et  poenam 

accidentalia,  et  admeritum  exopereoperato.  429,2,5 
Actus  voluntatis,  vide  cognitio  varia. 
Actus  liberi,  vide  liber^e  determinationes. 
Actus  beatifici,  vide  amor  et  visio. 
Actus  appetitus  sensitivi,  vide  passio. 


Adam  creatus  fuit  in  naturse  integritate,  quse  a  singu- 

lari  Dei  dono  profecta.  597,2,2, 

Errores  contrarii.  598,1,3 

Refelluntur,  vide  verbo  originale  peccatdm,  verbo 

POENA   PECCATI,   verbO  MARIA  VIRGO. 
.ETERNITAS. 

^Eternitas  beatitudinis,  vide  beatitddinis  .eternitas. 

AGERE. 

Agere  propter  finem  quadrupliciter  contingit,  vide 

RELATIO  OPERIS. 

Agens  ut  sic,  non  patitur  violentiam  non  agendo,  et 

cur.  186,2,6 

Agereetpatisimulpotestvoluntassuumactum.249,1,5 

AMENS. 

Amentes  operantur  interdum  propter  finem,  licet  non 
admodum  proprie.  21,2,12 

Amenles  an  eligant.  595, 2, 5  et  6 

Amensan  sitaliquisinuna  materia,  etnoninalia. ibid. 

Amentes,  dormientes ,  elsi  haberent  eosdem  actus 
quos  in  sanitate  et  vigilia,  non  essent  morales, 
revera  non  habent  eosdem  nisi  materialiter.  413,1,6 

AMOR. 

Amor  solus  absque  visione  non  satiat,  imo  ex  illo 
nasci  potest  desiderium.  79,2,30 

Amor  est  de  essentia  beatitudinis,  licet  sit  idem  cum 
amore  vise,  quia  neutra  beatitudo  sine  hac  con- 


INDEX 

junctione  cum  Deo  potest  constare,  qua  forte  de 

causa  D.  Thomae  non  numeravit  hunc  actum,  sed 

visionem,  ut  particulare  quid.  80,2,33 

Amor  licet  resultet  ex  visione  non  desinit  pertinere 

ad  essentiam  beat itudinis .  81,1,35 

Amor  concupiscentise  proprie  beatitudinis  objectivee, 

vel  formalis  non  pertinet  ad  essentiam  beatitu- 

dinis.  81,2,36 

Amor  concupiscentise  est  necessarius  ad  falsam  bea- 

titudinem,  non  sic  devero  ultimo  fine.  82,2,38 

Amore  amicitiae  amat  homo  suam  beatitudinem  ob- 

jectivam  et  ipsam  formalem,  saltem  virtute,  amat 

etiam  seipsum  non  sibi,  sed  Deo.  ibid.,S9 

Amor  in  patria  non  ordinatur  ad  visionem,  sed  per 

seipsum  est  amabilis.  85,2,48 

Amor   et  visio  fere  sunt  incomparabiles,    videtur 

tamen  creasse  Deum  hominem  magis  ut  se  videret 

quam  amaret.  86,1,51 

Amor  prseferendus  esset  visioni,   si  unum   tantum 

esset  eligendum.  87,1,55 

Amor  licet  excedat  in  quibusdam  visionem,  in  aliis 

magis  exceditur,  si  tamen  in  amore  includamus 

gratiam,  tunc  est  perfectio.  87,2,57 

Amor  et  visio  non  habent  contrarium  positivum, 

quia  sunt  actus  necessarii,  et  ideo  odium  et  error 

opponuntur  solum  actibus  liberis  viae.  88,1,58 

Amor  beati  est  affectivus  et  obedientialis.     109,2,20 
Amore  concupiscentise  amat  beatus  suam  beatitudi- 

nem  necessario.  111,2,6  et  8 

Amor  non    distinguitur   a  voluntate   sumpta    pro 

actu.  242,2,5 

Amoris  necessarii  honestas  est  physica,  non  mora- 

lis.  279,2,11 

Amor  beatificus,  vide  voluntas  posita  dei  visione. 
Amor  est  actus  vitse  et  ubi  resideat.  459,1,1 

Amoris   causse    in    appetitu    sensitivo  ,'   quaenam 

sint.  459,2,3  et  4 

Amoris  effectus,  formalis  quis.  469,1,5 

Amoris  effectus  secundarii,  qui.  460,1,5,6  et  7 

Amoris  ne,  an  cognitionis  majoris  situnio.     461,1,8 
Amorem  benevolentise  et  concupiscentise  distingui 

verius.  461,2,3  et  4 

Amicitia  suo  etiam  modo  in  brutis.  462,1,3 


RERUM.  631 

Appetitus  sensitivus  an  inclinet  ad  malum.  507,2,13 
Appetitus  motum  omnem   esse  peccatum  mortale, 

error.  560,1,  sect.  4,  per  totam. 

In  appetitu  sensitivo  posse  dari  peccatum  veniale, 

error  Cajetani.  562,2,1 

Concupiscentia  appetitus  ssepe  est  peccatum  veniale 

ex  defectu  voluntatis.  564,1,2 

Ssepius  nullum  estpeccatum.  ibid.,  3 

Appetitus  innatus  beatitudinis,  vide  beatitudinem  na- 

TURALEM   IN  PARTICULARI. 

Appetitus  innatus  datur  in  nobis  ad  beatitudinem  in 
communi.  150,2,5 

Appetitus  innatus  non  potest  esse  ad  videndum  Deum 
sub  ratione  causse  primse  quin  sit  etiam  sub  aliis 
rationibus,  verbi  gratia,  trini,  etc.  152,1,5 

Appetitum  innatum  ad  supernaturalem  beatitudinem 
tam  certum  est  non  dari,  ac  non  dari  potentiam 
naturalem.  153,2,10 

Appetitus  naturalis,  si  daretur  ad  beatitudinem  super- 
naturalem,  nulla  esset  beatitudo  naturalis.       ibid. 

Appetitus  elicitus  naturaliter  est  ad  beatitudinem  na- 
turalem  tam  in  communi,  quam  in  particulari,  ne- 
cessarius  quoad  specificationem,  ac  sublatis  extrin- 
secis  impedimentis  laboris,  etc.  151,1,1 

Appetitus  elicitus  naturalis  non  potest  esse  efficax  ad 
beatitudinem  supernaturalem,  et  cur.  155,2,6 

Inefficax  tamen  seu  conditionatus  potest  esse  etiam  in 
infideli.  ibid. 

Talis  veroappetitusnon  oritur  exinnato  naturali.z'6?'d. 

Appetitus  non  potest  ferri  in  incognitum.  245,2,  sect. 
4,  per  totam. 

Appetitus  non  movetur  a  voluntate,  nisi  mediacogni- 
tione  sensitiva.  272,1,  sect.  2. 

Et  quo  pacto  obediat  voluntati.  ibid. 

Appetitus  delectatio,  vide  delectatio. 

Appetitus,  vide  incognitom. 

ars. 
Ars  et  prudentia  quomodo  differant.       484,2,2  et  19 

aristoteles. 

Aristoteles  agens  de  circumstantiis  late  exponi- 
tur.  237,2,14 


Angelorum  ordines  videntur  distingui  per  compara- 
tionem  ad  viam,  ubi  amor  perfectior  est  scien- 
tia.  85,1,47 

annihilatio. 


Annihilatio  non  est  alicui  rei  violenta. 


187,2,9 


Animse  post  mortem  certse  sunt  sui  status,  contrarium 

est  error  in  flde.  133,2,1 

Animas  esse  in  sinu  Abrahse,  quis  sensus.        134,1,2 

Non  deportantur  ad  paradisum  terrestrem.      ibid.,3 

Sed  ad  coelum  plene  purgatae.  ibid.,k 

Et  post  Christi  mortem  vident  non  solum  humanita- 

tem  ejus,  sed  etiam  divinam  essentiam.  134,2,5et6 

Plene   purgatse    statim    recipiunt    essentiale    pra3- 

mium.  135,2,7 

Animae  separatse  beatitudo.  147,1,3 


Appetitus  sensitivus  non  movetur  ex  se  propter  flnem, 
proprie,  et  cur.  23,2,7 

Appetitus  sensitivus  non  est  subjectum  virtu- 
tum.  494,2,9 


Audaciam  dari  in  nobis  ostendilur. 
Ejus  objectum,  quidditas  et  causse. 

AURE0LJ3. 

Aureolse  dantur  tres  in  patria. 
Quid  sint. 

B 


469,1,2 
469,2,3 


132,1,1 
132,2,3  et  4 


Beatitudo  in  Deo  est,  non  est  tamen  ejus  finis  pro- 

prie.  39,  disp.  4.  initio. 

Beatitudinis  significatum  duplex.  ibid., 1,1 

Beatitudo  proprie  est  per  quam  immediate  attingitur 

ultimus  finis,  csetera  sunt  accidentia.  40,2,4 

Beatitudo  completur  e  formali  et  objectiva.  ibid.,5 
Beatitudinis  verse  est  homo  capax  juxta  principia 

fidei.  41,2,3 

Imo  ex  principiis  naturse  ostendi  potest  esse  capa- 

cem  alicujus  beatitudinis.  42,1,4 

Beatitudo  alia  naturalis,  alia  supernaturalis,  et  quo- 

modo  id  probetur.  43,2,2 

Beatitudo  naturalis  hominis  elevati  ad  supernatu- 

ralem  non  potest  dici  simpliciter  beatitudo.    44,2,4 


632  INDEX 

Beatitudo  objectiva  homini  non  potest  esse  aliqua 

creatura.  45,1,7  et  8  et  tota  sect.  2. 

Beatitudo  non  potest  consistere  in  bonis  externis  seu 

fortunse.  41,2,2  etseq. 

Nec  essentialis  objectiva  potest  consistere  in  bonis" 

animae,  nec  in  ipsis  Angelis.  42,1,5  et  6 

Beatitudinis  verse  sive  naturalis,  sive  supernaturalis 

objectum  solus  Deus  est.  50,1,5 

Beatitudinis  objectum  est  Deus  realiter,  et  non  ob- 

jective  tantum  existens.  50,2,7 

Beatitudo  objectiva  est  Deus  secundum  sua  attributa 

omnia,  vide  deus  secundum  sua,  etc. 
Beatitudo  objectiva  hujus  vitse  etiam  supernaturalis, 

non  est  Trinitas,  vide  trinitas. 
Beatitudo  nostra  non  potest  consistere  in  aliquo  il- 

lapsu  in  essentiam  animse  per  gratiam.  61,2,18 
Beatitudo  non  consistit  in  perfectione  aliqua ,  quse 

immediate  efficiat  essentiam  animee.  ibid. 

Beatitudo  formalis  non  est  ipsa  increata  visio.  634,1 
Est  aliquid  creatum,  et  non  substantia,  sed  accidens, 

nec  oportet  ut  sit  perfectior  simpliciter  ipso  ho- 

mine.  ibid.fi 

Beatitudo  formalis  est  qualitas,  qua  Deus  sit  forma- 

liter  prsesens  intellectui,   non  vero  relatio   prse- 

sentise.  63,2,4  et  6 

Beatitudo  formalis  non  est  actio  transiens,  vel  passio 

quee  flat  mere  ab  extrinseco.  ibid.fi 

Beatitudo  formalis  est  actus  secundus,  et  ron  habitus 

vel  potentia.  64,1,7  et  8 

Beatitudo  est  ultimus  actus,  non  generatione,  sed 

quianobilissimapotentianonproceditulterius.65,1,9 
Beatitudo  formalis  est  actus  productus  ab  ipso  beato, 

productio  vero  talis  actus  est  quid  praerequisi- 

tum.  66,1,12 

Beatitudo  formalis  ponenda  est  solum  in  iis  actibus 

quibus  immediate  attingitur  ultimus  finis.  68,1,5 
Unde  in  sola  anima  est  talis  beatitudo.  ibid.fi 

Imo  in  attingentibus  Deum  abstractive.  68,2,9 

Beatitudo  formalis  ex  eo  quod  sit  assecutio  ultimi 

finis  non  sequitur  constitui  in  una ,  et  pluribus 

operationibus,  vel  quod  sit  operatio  omnium  per- 

fectissima,  etc.  69,1,10  et  11 

Beatitudinem  formalem  esse  visionem  late  probatur 

ex  Patribus.  73,1,7 

Et  ratione.  73,2,8  et  seq. 

Beatitudo  componitur  ex  actu  intellectus  et  volun- 

tatis.  78,1,26  et  seq. 

Prsecipue  ex  actuintellectus  in  quo,  tanquamin  radice, 

tota  perfectio  beatitudinis  consistit.  79,1,29 

Beatitudinem  hujus  vitae  aliqui  hseretici  posuerunt  in 

visione  Dei.  Alii  nullam  esse  in  hac  vita.  89,1,1 
Alii  posuerunt  illam  in  jure  ad  futuram  beatitudi- 

nem.  ibid.fi,Z 

Beatitudo  supernaturalis  hujus  vitse  sunt  actus  super- 

naturales  intellectus  et  voluntatis.  90,1,3 

Intellectus  inquam,  id  est,  fidei,  qua  Deus  immediate 

attingitur,  non  in  dono  sapientiae  qui  est  claritas 

circa  credulitatem.  90,2,4,5  et  8 

Non    includit   alium   actum   intellectus   prseter   fi- 

dem.  93,1,13 

Quomodo  includat  actum  alium  nempe  spei  prseter 

charitatem,  num.  14.  Quomodo  alise  virtutes  perti- 

neant  ad  talem  beatitudinem.  94,1,15 

Beatiludo  essentialis  est  radix  complemenli  desiderio- 

rum  beati  suo  tempore,  sic  anima  beata  desiderat 

gloriam  corporis,  et  ideo  non  affligilur.  126,2,6,7 
Beatitudo  accidentalis  cur  ita  dicitur.  129,1,2  et  3 
Quid  sit,  ibid.A 


RERUM. 

Beatitudo  essentialis  animse  non  cessabit  propter  con- 
junctionem  ad  corpus.  137,1,3 

Nec  augebitur.  137,2,4 

Erit  tamen  major  extensive.  138,1,6 

Beatitudinem  non  futuram  perpetuam  error  Orige- 
nis.  138,1,1 

Contrarium  est  de  fide.  138,2,2 

In  habitibus  semper  erit  perpetuitas,  et  in  actibus  es- 
sentialibus,  et  in  gaudio,  in  aliis  vero  erit  varie- 
tas.  138,2,4 

Beatitudinis  seternitas  est  etiam  praemium  justitise 
nostrorum  meritorum.  139,1,6 

Quomodo  hsec  seternitas  respondeat  ipsis  meri- 
tis.  139,2,7 

Beatitudo  est  simpliciter  incorruptibilis  cum  per 
solam  suspensionem  divini  influxus  possit  desti- 
nere.  141,1,4  etseq. 

Beatitudo  naturalis  in  contemplatione  et  amore  Dei 
consistit.  145,1,3  et  seq. 

Contemplatio  est  potior  considerando  hominem  Phy- 
sice,  amor  autem  considerando  ipsum  morali- 
ter.  145,2,6 

Cognitio  vero  practica  requiritur  ut  conditio  neces- 
saria  ad  amorem.  146,1,7 

Idemque  dicendum  de  aliis  virtutibus,  et  scientiis,  et 
bonis  aliis  forlunse,  etc.  ibid.fi 

Beatitudinis  naturalis  actus  potest  homo  elicere  natu- 
raliter.  147,1,5 

Imo  et  naturaliter  uti  mediis  proportionatis  tali 
fini.  147,2,6 

Beatitudinem  aliquam  potesthomoin  hac  vita  conse- 
qui,  etmulto  perfectiorum  inanimaseparata.  148,1,8 

Beatitudinem  naturalem  quamvis  homo  non  asse- 
quatur  omnino,  autut  plurimum,  non  ob  id  non 
esset  naturalis.  149,1,11 

Beatitudinem  naturalem  in  particulari  appetit  homo 
appetitu  innato.  Et  hic  appetitus  tam  est  voluntas, 
quam  intellectus,  quia  iste  inclinatur  in  verum  sub 
ratione  boni,  et  voluntas  quorumque  in  bonum  ut 
liquet,  et  in  verum  ut  bonum  intellectui,  ac  toti 
supposito.  150,1,2  et  3 

Beatitudo  etiam  in  communi  appetitu  innato  appeti- 
tur.  150,2,5 

Beatitudo.  vide  comprehensio  in  beatitudine. 

BEATUS. 

Beati  non  formant  ut  sic  varia  judicia  de  variis  Dei  at- 
tributis.  '  52,2,5 

Beatas  animas  ornari  aliis  qualilatibus  prseter  gra- 
tiam  et  charitatem,  et  virtutes  infusas  impugnari 
satis  non  potest,  non  est  tamen  a  Theologis  asser- 
tum,  et  est  superfluum.  59,2,11 

Beatus  est  Deus  non  existendo,  sed  se  videndo.  61,2,18 

Beati  conservabunt  scientias  suas  naturales,  etiam 
quoad  species  quae  non  pendent  essentialiter  ex 
phantasmatibus,  unde  habent  memoriam  prseteri- 
torum.  98,1,2  et  seq. 

Opiniones  vero  non  manebunt,  sed  memoria  eo- 
rum.  98,2,4 

Beatis  qui  non  acquisiverunt  scientias,  aut  imperfecte 
acquisiverunt  infundentur  perfecte  ratione  sui  in- 
tellectus.  ibid.fi 

Beati  habent  negationem  multarum  scientiarum  non 
privationem.  99,1,1 

Non  habent  errores.  99,2,3  et  4 

Beati  quomodo  judicent  probabilia.  100,2,5  et  6 

Beato  praxipi  non  potest  ut  cesset  ab  amore  Dei,  et 


licet  possit,  tamen  illa  cessatio  erit  ex  amore  vir- 

tualiter.  109,1,18 

Beatus  etiamsi  videret  aliquod  maximum  incommo- 

dum  sibi  imminere  si  non  cesset  a  visione,  nihilo- 

minus  non  cessabit.  ibid.,\9 

Beatus  concupiscit  necessario  suam  beatitudinem, 

estque  ea  concupiscentia  supernaturalis.  111,2,6 
Beati  sunt  impeccabiles.  116,2,2  et  seq. 

Non  ob  Dei  providentiam  extrinsecam,  sedex  vi  bea- 

tiludinis.  117,2,5  et  seq. 

Et  ideo  etiamsi  videret   omnes  circumstantias  in 

quibus  posset  peccare,  quod  tamen  certum  non  est, 

non  ob  id  peccaret.  117,2,6  et  7 

Et  licet  cessaret  ab  amore,  ipsa  visio  redderet  impec- 

cabilem.  120,1,17 

Beati  quomodo  liberi  sint  ad  bene  moraliter  operan- 

dum.  121,1,20 

Non  possunt  simul  peccare  et  videre  Deum.  121,2,21 
Possunt  tamen  habere  maculam  habitualem,  si  Deus 

velit.  122,123  et  seq. 

Beati  retinent  virtutes  quoad  habitus,  et  quoad  ali- 

quos  actus,  et  dona  Spiritus  sancti,  vide  virtutes 

HABITDALES,    etC. 

Beati  non  desiderant  majorem  visionem.  126,1,4 

Desiderant  tamen  alia  bona  prseter  formalem  beati- 

tudinem.  ibicl.,5 

Beatus  si  desiderat  salutem  amici,  qui  non  salvatur, 

est  per  modum  simplicis  affectus.  126,2,8 

Non  tristatur.  127,1,9 

Beatus  non  denominatur  Paulus,  si  essentiam  divi- 

nam  in  raptu  vidit,  quia  ab  ea  cessavit.  143,2,4 
Et  cognitio  hujus  perpetuitatis  est  conditio  ad  perfec- 

tam  beatitudinem.  144,1,6 

Beatus,  vide  videns  dedm,  et  item  voldntas  videntis. 

BONITAS. 

Bonitas  est  fini  ratio  causandi.  6,1,1 

Bonitas  actus  requirit  voluntarium  directum,  ad  ma- 

litiam  sufticit  indirectum.  233,1,32,  et  292,1,13 

Bonitas  objectiva  talis  est  et  dicitur  respectu  actuum 

quos  terminat,  licet  ipsa  formalis  sit  comparata  ad 

ipsam  rem  quse  dicitur  bona.  290,2,9  et  10 

Bonitas  objectiva  nec  est  relatio,  nec  denominatio 

eam  fundans.  292,2,2  et  3 

Nec  conformitas  ad  legem,  vel  quasi  legem.  293,2,5 
Nec  est  bonitas  transcendens.  294,1,8 

Bonitas  tamen  obedientige  consistit  in  conformitate  ad 

legem  seu  prseceptum.  293,2,7 

Quid  sit  bonitas  objectiva.  294,2,10  et  seq. 

Bonitas  objectiva  interdum  fundatur  in  perfectione  et 

proprielatibus  physicis,  interdum  in  moralibus,  ut 

restituereaIienumfundaturindominio.295,2,14etl5 
Bonitas  objectiva  privationis,  qualis.  297,1,19 

Bonitasobjectivaactus  humani  unde  sumatur.  298,1,3 

et  seq. 
Bonitas  et  malitia  objectiva  invenitur  tum  in  rebus 

aliis,  tum  in  actibus  humanis.  290,16  et  seq. 

Bonitas  ex  objecto,  et  circumstantiis  an  sit  divisi- 

bilis.  301,2,15 

An  sit  heterogenea,  vel  homogenea.  302,2,17  et  seq. 
Bonitas  formalis  actuum  voluntatis  non  est  collectio 

circumstantiarum   necessariarum    ad    tales    ac- 

tus.  310,1,1  et  2 

Nec  est  conformitas  ad  legem,vel  quasilegem.  310,2,3 
Nec  conformitas  ad  rationem.  312,1,9 

Nec  est  proprietas  realis  ipsius  actus.  313,2,13 

Est  ipsum  esse  virtutis,  quod  loquendo  de  actu  elicito 

voluntatis  est  ejus  specifica  natura,  in  imperato  est 

denominatio  ab  elicito.  314,1,15  et  16 


INDEX  RERUM.  633 

Bonitas  formalis  actuum  voluntatis,  est  etiam  obje- 


ctiva,  quia  potest  amari.  ibid.,n 

Bonitas  actus  interni  sumpta  ex  objecto,  est  ejus  diffe- 
rentia  physica.  322,2,18 

Bonitas  addita  ex  circumstantia  non  distinguitur  in  re 
a  bonitate  ex  objecto,  facit  tamen  unum  individuum 
in  ea  specie  bonitatis,  quod  variabitur  si  aliqua  cir- 
cumstantia  objectiva  accedat,  vel  recedat.    339,2,9 

Bonitas  infmita  non  potest  dari  in  actibus,  esto  cres- 
cat  objectum  infinities,  ut  si  vellem  dare  infinitas 
divitias.  340,2,12  et  seq. 

Bonitas  actus  non  crescit  quod  fiat  majori  libertate, 
crescit  tamen  meritum,  et  laus.  Et  actus  qui  fit 
cum  majori  gratia  licet  sit  magis  bonus,  non  tamen 
fit  magis  laudabilis  ut  sic.  348,1,17  et  18 

Bonitas  in  actu  ex  fine  extrinseco,  nihil  est  quam 
denominatio  ab  actu  bono  imperantem  ac- 
tum.  365,1,  sect.  4,  per  totam. 

Bonitas  ex  objecto  an  conjungi  possit  cum  malitia 
ex  circumstantiis  objectivis.  404,1,7  et  seq. 

Itemanmalitiaexcircumstantiis  ipsiusactus.   405,2,10 

et  seq. 

Bonitas  divina,  vide  divina  bonitas. 


Bonum  honestum,  ut  sic,  non  delectat.  253,1,1 

Bonum  minus  potest  eligere  voluntas  omisso  ma- 

jori.  263,2,9 

Bonum  honestum,  et  delectabile  ex  se  habent  appeti- 

bilitatem,  ac  adeo  vim  causandi  finaliter.  7,2,1 

Bonum  aut  amatur  propter  se,  aut  propter  aliud,  ne- 

que  hinc  abstrahitur  aliquid  univocum.  12,1,8 

Bona  creata  ad  tria  capita  revocantur  nimirum  bona 

externa,  corporis,  animae.  46,1,1 

Bona  corporis,  vel  animae,  vide  beatitddo  non  potest, 

etc. 
Bonum  aliud  est  in  se  ipso,  aliud  respectu  alte- 

rius.  214,2,10 

Bonum  honestum  dicitur  conveniens  nalurae  rationali, 

non  propter  utilitatem,  sed  propter  proportionem 

cum  illa.  295,2,13 

Bonum  et  malum,  vide  divisio. 


Bruta  an  eligant. 


265,1,4 


carentia. 
Carentia  actus  mali  non  sufficitadbonitatem.  341,2,17 

CAUSA  ET  CADSALITAS. 

Causse  exemplaris  causalitas  est  ipsa  actio  agentis, 

prout  est  quaedam  imitabilitas,  etc.  3,2,9 

Causalilatem  finis  non  exerceri  circa  ipsum,  sed  circa 

media  non  recte  dicitur.  4,1,1  et  2 

Causas  finales  duas  totales  dari  magis  interdum  re- 

pugnat,  quam  duas  efficientes.  29,2,8 

Causa  duplex  totalis  efficientis  quando  dari  potest  res- 

pectu  ejusdem  effectus.  iid. 

Causa  aliqua  quomodo   denominari  potest   mora- 

lis.  286,1,1  et  2 

Causalitas  finis,  vide  finalis  cadsa. 

CHARITAS. 

Charitas  est  simpliciter  perfectior  fide.  92,1,9 

CHRISTUS. 

Christus  beatus  non  est  per  illapsum  divinse  personse 


in  humanitatem. 


61,2,13 


634 


INDEX  RERUM. 


CIRCUMSTANTIA. 


Circamstantia  ignorata,  vide  ignorata  conditio. 
Circumstantise  aliqute  sunt  accidentia  actuum  physice 

sumptorum,  quse  sunt  de  essentia  eorum  ut  mora- 

lessunt.  235,1,5 

Idque  tam  respectu  actus  interioris,  quam  exterio- 

ris.  236,2,11  et  12 

Circumstantiae  addentes  novam  speciem  etiam  sunt 

accidentiaactus,  etc.  237,2,13 

Circumstantiae  quot  et  quse  sint.  238,  sect.  2,  per  tot. 
Circumstantise  quo  pacto  efficiant  actum  mutando, 

vel  non   mutando  essentiam  illius  quoad  hones- 

tatem   hanc  vel  illam,  aut  majorem,  vel  mino- 

rem.  240,1,  sect.  3,  per  totam. 

Circumstantiee  necessarise,  vel  accidentarise  objecto 

quomodo  dent  actui  bonitatem  objectivam.  298,1,3 
Quomodo   una   circumstantia   se    habeat  ad   alte- 

ram.  300,2,10 

Circumstantia  quomodo  cognoscatur  addere  novam 

speciem,vel  aggravare  tantum.  304,1,21 

Circumstantiss  minuentes  an  dentur.  304,2,22 

Circumstantiae  propriae  possunt  abesse  ab  objecto  alias 

bono,  et  ita  poterit  actus  esse   simpliciter  bonus 

absque  tali  circumstantia.  335,2,3 

Circumstantia  ut  addat  bonitatem  actui  debet  esse  in 

se  directe  considerata  etiam  formaliter  ut  honesta 

est.  338,1,3 

Imo  debet  esse  directe  volita.  ibid.,i  et  seq. 

Circumstantia  quis  non  auget  bonitatem  actui  nisi 

transeat  in  objectum.  344,2,6 

Auget  tamen  valorem,  et   dignitatem  ipsius  actus, 

ad  quod  non  est  opus  esse  volitam,  nec  cogni- 

tam.  ibid.,1  et  8 

Circumstantia  intensionis  nunquam  vitiat  actum  bo- 

num  ex  objecto.  346,1,11 

Circumstantia  quando,  vide  quando. 
Circumstantiam  mutantem  speciem  oportere  esse  vo- 

ntam  directe,  quidam  falso  dixere.         396,2,2  et  3 
Alii  debere  directe  intendi  ipsum  materiale  circum- 

stantiaD,  sed  non  recte.  397,1,4 

Satis  est  intendi  indirecte  circumstantias  speciales, 

quid  vero  de  generalibus  dicendum,  et  quot  modis 

dicuntur  generales.  398,1,8 

Coactio,  vide  cogi. 

COGNITIO. 

Cognitio  rei  quando  sola  appetitur,  est  finis,  seu  ob- 
jectum  voluntatis,  quando  vero  res  cognita  appe- 
titur,  tunc  cognitio  est  tantum  conditio.  6,2,3 

Cognitio  varia  ex  parte  objecti,  variat  actum  volun- 
tatis,  veluti  si  apprehendatur  malum,  ut  bonum,aut 
et  contra.  Si  autem  sit  varia  ex  parte  sui  ipsius,  ut 
clara,  vel  obscura  non  causatur  actus  voluntatis 
diversae  speciei.  7,1,4 

CognitionecessarioprEeitappetitionem.  245,2,  sect.  4, 
per  totam. 

Cognitio  movens  voluntatem  ad  appetendum  bonum, 
debet  esse  judicativa  et  practica.  247,1,4 

COGI  ET  COACTIO. 

Cogi  potest  voluntas  adrecipiendam  quamcumque  qua- 
litatem,  ad  quam  ipsa  activa  non  concurrat.  195,2,2 

Idem  dicendum  de  privatione  qualitatis  quam  maxime 
vult  habere  voluntas .  196,1,3 

Si  tamen  Deus  faciat  ut  voluntas  libere,  vel  necessario 
habeat  actum  contrarium  priori,  nulla  est  coactio  in 
relinquendo  priorem.  ibid.,h 

Coactum  proprie  non  dicitur,  nisi  quod  est  contra 


appetitum  elicitum  efficacem,  et  ita  coincidit  cum 
involuntario.  183,2,8 

Vide  voluntas  potest  pati  coactionem,  etc. 

Cogi  voluntas  non  potest  in  actibus  elicitis.      196,2,6 

Potest  tamen  in  actibus  imperatis  elicitis  ab  aliis  po- 
tentiis,  a  Deoquidem  quoad  omnes  potentias,  a  crea- 
tura,  quoad  aliquas,  et  qusenam  sint  istse.  198,1,2 
et  seq. 

Coactio  in  aliis  potentiis  a  voluntate,  non  datur  res- 
peclu  eorum.  199,2,7 

Commissio,  vide  omissio. 

COMPREHENSIO. 

Comprehensio  in    beatitudine   non    est    perpetui- 

tas.  101,1,2 

Nec  est  relatio.  .                    102,1,4 

Sed  operatio.  ibid.fi 

Comprehensio  quo    pacto    spectet     ad     volunta- 

tem.  103,2,9 

CONCUPISCENTIA. 

Concupiscentiaantecedens,etconsequensquid.  205,2,1 

Concupiscentia    consequens    non     auget    volunta- 

rium.  206,2,6 

Concupiscentia  antecedens  minuit  liberum.      207,1,7 

Excitatautemfaciendo  ut  objectum  appareat  pulchrius 

vel  suavius,  et  occultando  quidquid  mali  in  eo 

est.  ibid.fi 

Concupiscentia  consequens  esto  minueret  liberum 

non  excusaret  aliqua  ex  parte  peccatum  moraliler, 

quia  talis  concupiscentia  jam  oritur  ex  priori  liber- 

tate.  207,2,9 

Concupiscentia  antecedens  auget  -  voluntarium ,  licet 

aliquo  modo  minuat  liberum,  quse  est  extrinseca 

perfectio  voluntarii.  ibid., 10 

Concupiscentia  auget  cognitionem  eorum  quse  ipsa 

vult,  et  minuit  eorum  quse  non  vult  prior  cognitio 

inservit  ad  augendum  voluntarium,  posterior  oc- 

cultatio  ad  minuendum  liberum,  quod  in  amplitu- 

dine  cognitionis  radicem  habet.  208,2,13 

Concupiscentia  intrinsece  auget  voluntarium,  quate^- 

nus  proponit  voluntati  objectum,  sicut  qui  consu- 

lit  non  movet  extrinsece,  quasi  vim  inferendo,  sed 

proponendo  rationes,  etc.  208,2,14 

Concupiscentia    non    causat    involuntarium    sicut 

metus,  quia  objectum  illius  est  bonum,  istius  ma- 

lum.  211,1,4  et  5 

Concupiscentisepassio.  462,2,5 

Concupiscentise  divisio.  463,1,6 

An  sit  in  species  ea  divisio.  ibid.,l 

C0NF0RMITA3» 

Conformitas  cum  divina  voluntate,  vide  voluntas. 

CONSCIENTIA. 

Conscientia  frequentius  significat  aliquid  pertinens 

ad  intellectum.  437,2,3 

Et  frequentius  actum  quam  habitum.  438,1,4 

Est  actuale  et  practicum  judicium  intellectus  discer- 

nentis  de  rebus   agendis  inter  bonum  et  malum, 

etc.  ibid.fi  et  seq. 

Conscientia  ad  quem  habitum  spectet.  433,1,8 

Conscientia  quotuplex.  439,1,1 

Vera  vel  falsa.  439,2,2 

Conscientiee  veritas  practica  qualis  esse  dehe&t.ibid.  ,2,3 

Conscientiadupliciterdicipotest  vera,vel  falsa.440,1,5 

Practice  vera  quomodo  possit  esse  falsa  speculative, 

vel  contra.  ibid.fi 

Conscientia  certa,  dubia,  et  probabilis  quid.  441,2,7 


INDEX 

Quid  scrupulosa,  et  quotuplex.  442,1,8 

Conscientia  qusenam  requiratur  ad  honeste  agen- 

dum.  442,2,2,3  et  4 

Qiue  ad  male  operandum.  443,2,5 

Conscientia  de  se  inducit  obligationem.  443,2,1 

Requiritur  tamen  ut  judicet  rem  non  solum  bonam 

esse,  sed  etiam  necessariam  ad  honestatem.  444,1,2 
Conscientia  erronea,  etiam  invincibilis  absolute  obli- 
|    gat.  445^1,6 

Actus  illi  conformis  est  bonus.  ibid.,8 

Obligatio  tunc  oritur  ex  vi  prsecepti  illius  virtutis  ad 

quam  pertinet  talis  actus  subsecutus.  445,2,9 

Conscientiam  erroneam  vincibilem,  qualiter  tenemur 

deponere,  vel  juxta  illam  agere.  ibid.,10 

Contra  conscientiam  prsesentem  agere  est  intrinsece 
;    malum.  446,2,14 

Non  vero  contra  prseteritam,  et  jam  mutatam.  ibid.,15 
Conscientiam  deponere  quid  sit.  ibid.,16 

Cum  conscientia  dubia  quomodo  possit  quis  libere 

operari.  447,1,2 

Conscientia  opinativa,    seu  probabili  quo  modo  sit 

utendum.  449,2,8 

Conscientia  scrupulosa,  vide  scrupulus. 
Conscientia  dubia,  vide  dubium. 
Conscientia  opinativa,  vide  opinio. 


Consensus  est  proprie  actus  voluntatis,  et  qua- 
lis.  257,2,1  et  2 

Non  distinguitur  ab  electione  si  proprie  suma- 
tur.  258,2,5 

Consensus,  vide  voluntas. 


Consilium  quot  modis  accipiatur.  264,2,2 

CONSUETUDO. 

Consuetudo  quomodo  augeat,  vel  minuat  volunta- 
rium.  209,1,16 

CONVENIENS. 

Conveniens  naturse  quotuplex.  290,1,5 

Conveniens  naturse  rationali,  non  est  idem  ac  con- 

veniens  rationi  rectse.  295,1,12 

Convehientia  boni  honesti  ad  naturam  rationalem 

quid  importet.  296,1,16 

Corpus  grave,  vide  lapis. 

CORPORIS  MEMBRA. 

Corporis  membra  quomodo  obediant  voluntati,  vide 

MOTIVA  POTENTIA. 

Corruptio,  vide  mors. 


Creaturee  secundum  suum  esse  formale  non  pertinent 
ad  objectum  beatitudinis,  ideae  tamen  earum  et 
continentia  eminentialis,  ad  divina  potentia  ma- 
xime.  55,2,15 


RERUM.  635 

Delectatio  simpliciter  pertinet  ad  beatitudinem  essen- 

tialem,  quia  intrinsece  est  illi  conjuncta.       128,1,3 
Delectatio  est  actus  appetitus  sensitivi  ab  amore,  et 

desiderio  distinctus.  463,2,1 

Delectationis  causse.  464,1,2 

Objectum.  ibid.,% 

Effectus  formalis.  ibid.,b 

Deleci  atio  appetitus  ssepe  est  peccatum  mortale.564,2,1 
Delectatio  de  sola  cogitatione  non  est  per  se  mala 

licet  opus  cogitatum  sit  turpe.  565,1,2  et  3 

Delectatio  orta  ex  opere  cogitatoquod  dese  estpecca- 

tum  mortale,  etiam  ipsa  de  se  est  mortalis.  ibid.,  4 

et  seq. 
Delectatio  quando  censenda  sit  esse  de  cognitione, 

aut  de  re  cogitata.  566,2,8 

Delectatio  de  debito  solvendo  conjugi  absenti  licita 

est.  ibid.,9 

An  item  de  debito  jam  soluto  conjugi  mortuo.  567,1,10 
Delectationes  conditionatse  an  licitse.  ibid. 

Ab  eodem.  ibid. ,  et  seq. 

Quid  de  delectatione  de  actu  quando  futurus  est  lici- 

tUS.  567,2,12 

Quid  de  actu  prseterito  licito.  ibid.,1% 

Quid  de  delectatione  de  actu  prseterito  ex  sola  igno- 

rantia  non  malo.  568,1,14  et  15 

Delectationi  appetitus  quando  censetur  voluntas  con- 

sentire.  569,1,18 

Delectationem  pravam  appetitus  quando  teneatur  vo- 

luntas  repellere,  et  qua  ratione,  aut  mere  negative 

se  habere.  569,2,20 

Delectatio,  vide  dolor,  gaudium,  fruitio. 

DELECTABILE. 

Vide   BONUM   HONESTUM. 

DESIDERIUM. 

Desiderium  beatorum  an  sit  completum,  vide  beati 

NON  DESIDERANT. 

Desiderium  et   voluntas  pro   actu,   an  distinguan- 
tur.  243,1,6 


D 


Debitum  contrahendi  originale  in  quo  differat  a  pec- 
cato.  618,2,27 

An  id  contraxerit  B.  Virgo,  vide  maria. 

DELECTATIO. 

Delectatio  seu  fruitio  non  est  proprie  propter  fi- 
nem.  19,1,4 


DESPERATIO. 


Desperatio  quid  sit. 


468,2,7 


Deus  et  nihil  aliud  est  objectum  beatitudinis.  48,1,7,8 

Sive  ea  sit  hujus  vel  alterius  vitee  naturalis,  sive  super- 
naturalis.  50,2,7 

Deus  realiter  existens  est  objectiva  beatitudo.    ibid.  7 

Deus  secundum  sua  attributa  et  non  sine  illis,  est  ob- 
jectum  beatitudinis,  quia  attributa  sunt  perfectio- 
nes  simpliciter  simplices  ac  adeo  in  Deo  formaliter 
inclusae.  51,2,3 

Deus  quo  modo  est  objectum  beatitudinis  hujus  vitee 
tam  naturalis,  quam  supernaturalis.  52,2,6 

Deum  attingi  ab  intellectu  sub  ratione  veri,  et  a  vo- 
luntate  sub  ratione  boni  nihil  addit  ipsi  Deo,  sed 
sumitur  ex  modo  operandi  nostrarum  potentia- 
rum.  ibid. 

Deus  summe  amabiiis  nobis,  et  in  se  est  objectum 
beatitudinis,  atque  adeo  satians  nostrum  amorem 
concupiscentiae  et  amicitise.  56,1,17 

Deus  potest  esse  immediatum  objectum  gaudii  qui  per 
se  est  optimus,  et  pulcherrimus,  non  tamen  tristi- 
tiee,  sed  mediate  causando  contristans.        115,1,19 

Deus  non  potest  facere  ut  beatus  manens  beatus  pec- 
cet,  etcur.  121,2,21 

Deus  dicitur  inferre  violentiam  cum  aliquid  operatur 
contra  impetum  naturse.  206,1,3 

Non  sic  cum  operatur  aliquid  supernaturale,  sive  tunc 


636  INDEX 

non  privet  forma  aliqua  naturali  ut  cum  infundit 

graliam  vel  scientiam,  sive  privet,   ut  in  unione 

hyposlatica  et  in  Eucharistica.  206,2,6 

At  vero  respectu  totius  universi  nulla  violentia  fieri 

potestaDeo.  207,1,8 

Deus  non  infert  violentiam  voluntati  quosvis  habitus 

illi  infundendo.  190,2,2 

Deus  non  potest  infundere  voluntati  nisi  actum  vel 

habitum,  attenta  ejus  capacitate  naturali.       191,1,4 
Deus  infert  violentiam  voluntati  privando  illam  actu, 

vel  habitu  quem  habet  naturaliter.  ibid.,  2,7 

Deus  an  possitnecessitare  voluntatem.  193,1,16  et  seq. 
Verus  modus  necessitandi.  194,1,16  et  seq. 

Deus  beatus  est,  vide  beatus  est  deus. 
In  Deo  non  datur  causalitas  finis,  licet  proprie  actio- 

nes  ejus  ad  extra  sint  propter  finem.  4,1,1 

Deum  esse  auctorem  peccali  antiquus  error.    572,1,1 
Deum  non  posse  peccare  est  de  fide.  573  .,1,4 

Deus  neminem  cogit,  aut  directe  movet  ad  peccan- 
s   dum.  ibid.,  5 

Omnia  peccata  juste  permittit.  573,2,7 

Deus  effective  concurrit  ad  totum  actum  peccati  qua- 

tenus  ens  et  actio  realis  est.  574,1,8 

Non  tamen  auctor  aut  causa  peccati  est.  574,1,9 

Explicantur  loca  Scripturse  quse  videntur  Deum  facere 

auctorem  peccati.  575,1,11  et  seq. 

Solvuntur  etiam   argumenta  quse  id  videntur  pro- 

bare.  577,1,18 

Deus  qualiter  dicatur  obcsecare,  et  indurare.  575,2,13 
Deus  dici  nequit  causa  indurationis.  576,1,15 

Deus  cur  sit  causa  pcense,  et  non  culpse.         577,2,19 
Dei  concursus  ad  actum  peccati  varie  explicatur  ab 

auctoribus.  ibid.,  20 

Vera  resolutio.  579,1,23 

Deus  an,  aut  quomodo  sit   causa   potestatis    pec- 

candi.  579,2,26  et  seq. 

DIVINITAS  ET  DIVINUS. 

Divina  bonitas  non  est  attributum  particulare,  et  quid 
sit.  52,1,4 

Divinitas  non  potest  immediate  perficere  essentiam 
animse.  62,1,21 

DIVISIO. 

Divisio  actus  in  bonum  et  malum,  et  indifferentem 
est  essentialis,  et  adsequata.  417,2,6 

Divisio  actus  exterioris  in  bonum  et  malum,  est  sub- 
jecti  in  accidentia.  428,1,13 


RERUM. 

mari  conscientia  certa.  443,1,5 

Dubium  juris  multiplex.  448,2,7 

In  dubiis  quomodo  sit  melior  conditio  possidentis.  i:>. 
Et  quomodo  tutior  pars  sequenda.  ibid. 


E 


Ebrii  ignorantia,  etc. 


222,2,3 


EFFECTUS. 


Effectus  qui  per  accidens  sequitur  ex  omissione  vo- 
luntaria  non  est  voluntarius  nisi  adsit  preeceptum 
non  omittendi.  179,2,10 

Effectus  quibus  modis  dicatur  moralis.  286,2,3  et  seq. 


Electio  est  actus  voluntatis,  licet  ab  intellectu  diriga- 

tur.  256,1,1  et  4 

Electio  est  inter  plura,  verum,  si  unum  eligatur  esto 

non  sit  prse  aliis,  est  etiam  proprie  electio.  ibid.,  2 
Si  tamen  non  eligatur  unum  propter  aliud  esto  sit 

inter  multa,  non  est  electio  proprie.  257,1,5 

Electionis  objectum  quod.  256,2,3 

Et  debet  esse  de  re  aliquo  modo  a  nobis  opera- 

bili.  257,1,6 

Electio  ab  intentione  formaliter  distinguitur,  interdum 

realiter.  260,2,7 

Electiones  nostras  esse  liberas  est  de  fide.  262,2,3 
Electio  medii  unici  est  necessaria  supposita  efficaci 

intentione  finis.  ibid.,  4,  5 

Esto  intentio  ipsa  sitlibera.  263,1,6 

Eleciio    potest  esse   de  minori  bono  omisso  ma- 

jori.  ibid.,9,10 

Electio  an  detur  in   sensu,  in  brutis,   et  amenti- 

bus.  265,1,4 

Electio  pura  sumit  suam  bonitatem  primariam,  etspe- 

cificationem  ex  fine,  et  non  ex  objecto  maleriali,  vel 

aliunde.  357,2,5 

Id  quod  verum  est  licet  objectum  materiale  sit  alias 

honestum.  359,2,11 

Electio    mala  ex   objecto   non    fit  bona   ex    bono 

fine.  403,2,6 

Nec  ex  parte  objecti  talis  malitia  minuitur  ex  bono 

fine,  licet  ex  parte  affectus  minuatur  quia  minuitur 

liberum.  ibid. 


ELEEMOSYNA. 


Dolor  appetitus  cur  non  pendeat  ab  imperio  volun-     Eleemosyna  facta  diviti  putato  pauperi, 
tatis,  itemque  delectatio.  272,1,  sect.  2        luntaria. 

DONUM. 

Dona  spiritus  sancti  quae  maneant  in  beatis.      94,2,2 


an  sit  invo- 
222,1,2 


ERROR. 


Dotes  animse  quomodo  accipiantur.  127,2,1 

An  dicantur  de  anima  Christi  et  de  Angelis.     ibid.,  2 
Sintne  illsedotes  actus,  an  habitus.  128,2,3 

Quot,  et  quid  sint.  ibid.,  5  et  6 


Error  an  prserequiratur  in  inteliectu  ut  voluntas  pec- 
cet,  vide  voluntas,  vide  etiam  visioni  non  contra- 

RIATUR. 

EXEMPLAR. 

Exemplaris  causalitas,  vide  causj:  exemplaris. 


Dubium  in  quo  proprie  constat.  477,1,1 

Cum  dubia  conscientia  quomodo  possit   quis  licite 

operari.  ibid.,  2 

Quid  si  fit  utrinque  dubium  tam  in  agendo,  quam.in 

omittendo.  ibid.,3 

Quomodo  non  obstante  dubio  extrinseco  possit  for- 


Falo  tribuebant  quidam  infideles  necessitatem  inevi- 
tabilem.  162,2,2 


Felicitas  futurae  vitse. 


138,1,1 


INDEX 


Vide  BEATITUDINEM. 


FIDES. 


Fides  qua  attingitur  Deus  immediate,  et  non  sapien- 

i    tia  qua  attingitur  clare  credulitas  est  pars  beatitu- 

dinis  supernaturalis  hujus  vitse.  90,2,4,5  et  8 

Fides  non  manet  in  beatis.  94,2,1 

FINIS. 

Finis  ejusque  causalitas  maxime  cernitur  in  voluntate 
humana.  1,1,1 

In  finali  causa  quatuor  distinguuntur  sicut  in  efficien- 
te,  nimirum  res  quse  causat,  principium  quo  cau- 
sat,  causalitas  et  effectus.  ibid.,  3 

Finalis  causae  causalitas  non  est  id  propter  quod 
aliquid  est,  ut  voluit  Cajetanus.  2,2,5 

:  Neque  est  motio  metaphorica  in  actu  primo,  seu  ut 
distinguitur  ab  omni  actu  voluntatis.  ibid.,  6,7 

Finis  causalitas  non  datur  actu  nisi  quando  voluntas 
actu  movelur.  3,1,8 

:  Est  ipse  actus  voluntaiis,  non  prout  egreditur  a  vo- 
luntate,  sed  prout  res  amata  per  illum  attrahit 
ipsam  voluntatem,  neque  in  tali  actu  oportet  duas 
rationes,  seu  modos  distinguere.  ibid.,  9. 

Causalitas  finis  solum  visitur  proprie  in  cognoscen- 
tibus  per  intellectum,  datur  tamen  aliqualiter  in 
brutis.  4,1,10 

Finis  causalitas,  non  solum  circa  media,  sed  etiam 
circa  ipsum  finem  exercetur.  4,2,2 

Finis  dando  appetibilitatem  mediis  causalitatem  suam 
exercet  erga  ipsa  media,  atque  adeo  magis  circa 
ipsum  tinem  cum  per  se  habeat  illam  appetibilita- 
tem.  5,1,3 

Finalis  causalitas  proxime  exercetur  circa  actus  elici- 
tos  voluntatis,  remote  circa  imperatos.  ibid.,  4 

Finalis  causa3  effectus  sunt  omnes  actus  volunlatis  tam 
circa  ipsum  finem  quam  circa  media.  ibid. 

Finis  intentio  etiam  dici  potest  eligi  propter  ipsum 
finem.  ibid. 

Finis  non  solum  dicit  habitudinem  ad  media,  sed 
etiam  ad  omne  id  quod  terminat,  atque  adeo  ad 
ipsam  intentionem,  seu  amorem  sui.  ibid.,  5 

Finis  causat  sub  ratione  boni.  6,1,1 

Finis  ratio  propria  non  reperitur  in  mediis,  sed  in 
ea  re  solum  quse  in  aliqua  serie  sola  amatur  pro- 
pter  se.  9,1,5 

inis  est  formale  objectum  voluntatis  creatse,  unde 
media  appetibilia  etiam  formaliter  propter  ipsum 
finem  licet  materialiter  distinguantur  a  fine.  11,1,3 

Est  vero  finis  formale  objeetum  prout  abstrahit  ab 
executione  seu  intentione,  unde  impossibilia  eliam 
sunt  finis,  quando  per  simpiicem  affectum  appe- 
tuntur.  ibid. 

Finis  ultimus,  et  non  ultimus,  quotuplex.  12,2,1 

Finis  ultimus  simpliciter  qualiter  intendatur.     13,1,3 

Finis  unus  cujus,  alter  cui  et  quis  eorum  proprie  sit 
finis.  ibid.,  4  et  seq. 

Finis  cujus  multum  differt  a  medio.  14,1,6 

Finis  cui,  et  cujus  componunt  unum  totalem  finem. 

ibid. 

Finis  cujus  interdum  est  re  ipsa  perfectior  fine  cui, 
interdum  non,  et  cur.  14,2,8 

Finis  alius  est  operatio,  alius  res  manens  post  opera- 
tionem,  in  operatione  autem  visitur  aetio  et  ter- 
minus,  qui  proprie  est  finis.  iid. 

Finis  non  solum  est  extrinseca  ratio  volendi  media/ 
sedeliam  quando  est  objectum  intrinsecum  alicujus 
actus,  verbigratia,  volitionis  simplicis,  velintentio- 
nis,  est  causa  finalis  talium  actuum.  3,1,8 


RERUM.  637 

Propter  finem  operantur  aliquo  modo  priori  amen- 
tes.  21,2,12 

Finis  aliquis  ultimus  prsestitus  est  homini  ab  auctore 
suo.  26,1,1 

Finis  ultimus  totius  nalurae  humanse  unus  est  videlicet 
vel  naturalis  spectato  appetitu  innato,  vel  superna- 
turalis,  id  est,  spectata  divina  ordinatione.  At  vero 
spectato  appetitu  elicito,  quisque  sibi  proponit  fi- 
nem  pro  sua  libertate.  26,2,3 

Finis  ultimus  est  aliquid  particulare,  et  non  bonum 
in  communi,  et  cur.  27,2,6 

Fines  duo  ultimi  particulares  intendi  simul  possunt 
si  non  habeant  in  se  repugnantiam,  neque  in 
mediis.  28,2,3 

Neque  oportet  ut  voluntas  formaliler  intendat  unire 
illos,  quidquid  sit  de  interpretativa  intentione.  29,1,5 

Fines  duos  ultimos  et  totales  nemo  potest  copulative 
appetere,  et  licet  speculative  erret  quis  putando  se 
appetere  ut  tolales,  re  tamen  ipsa  utrumque  appelit 
utpartialem.  31,1,4  et  5 

Fines  duos  ultimos  neque  disjunctive  potest  quis 
appetere ,  quia  talis  appetilio  est  inefficax  et 
cur.  ibid.,  6 

Finis  formalis  cum  est  idem,  potest  appeti  sub  disjun- 
ctione  in  hac,  vel  illa  re.  32,1,7 

Duo  fines  ultimi  possunt  appeti  interpretative,  non 
formaliter.  33,2,13 

Finis  ultimus  simpliciter  et  flnis  ultimus  negative 
bene  possunt  intendi.  35,  1,4,5 

Finis  ultimus  simpliciter  nec  formaliter,  nec  mate- 
rialiter  talis,  ut  est  bonum  simpliciter,  Deus,  pecu- 
nia,  necessario  appetitur  ante  alias  appetitiones 
finium  non  ultimorum.  36,1,3 

Et  si  forte  prsecessit  talis  appetitio,  ea  non  influit  ne- 
cessario  in  appetitiones  consequentes  particularium 
bonorum.  ibid.,b 

Finis  ultimus  formalis,  id  est,  bonum  simpliciter,  et 
completum  semper  appetitur  interpretative  in  qua- 
cumque  particulari  appetitione.  37,2,2 

Finis  ultimus  realis,  id  est,  Deus  semper  intenditur 
saltem  interpretative,  in  quibuslibet  actibus  vir- 
tutis.  38,1,4 

Finem  et  medium  aliquando  appetit  voluntas  uno  actu 
etutquod.  260,1,5 

Finis,  vide  causa  et  causautas* 

FORMA. 

Forma  extrinsece  denominans  quomodo  debet  alleri 
rei  inhaerere.  285,2,21 

FRUCTUS, 

Fructus  beatorum  qui  et  quales.  133,1,5 

FRUITIO. 

Fruitio  non  est  proprie  propter  finem,  et  citr.  19,1,4 
Fruitio  beatorum  tam  pertinet  ad  amorem  amicitiae 

quam  concupiscentise.  112,2,1,2  et  3 

Fruitio  sequitur  amorem  necessario,  non  tamen  im- 

pedibiliter  divinitus.  ibid.,B 

Fruitionis  beatificae  objectum  est  immediate  tam  visio 

quam  Deus  ipse,  el  iate  probatur.  114,2,7 

Fruitio  non  potest  de  lege  ordinaria  terminari..ad 

Deum  et  non  ad  visionem  et  cur.  115>l;io 

Est  supernaturalis.  ibid.,  11 

Elicitur  in  patria  ab  habitu  spei.  ibid.,  12 

Fruens  necessario  habet  tres  actus,  amorem,  posses- 

sionem  el  gaudium.  251,2,4 


638 


INDEX  RERUM. 


Fruitio  non  spectat  per  se  ad  ordinem  inlentio- 
nis.  243,2,9 

Fruitio  ab  amore  distinguitur.  251,1,6 

Et  sola  est  gaudium  formaliter,  licet  interdum  voce- 
tur  consecutio.  252,1,7 

Fruitio  a  voluntate  effective  elicitur.  ibid. ,  9 

Et  est  etiam  de  bonis  alterius,  ac  adeo  non  pertinet 
solum  ad  concupiscentiam,  potest  etiam  esse  de  re 
supposito  distincta  a  fruente.  254,1,6 

Fruitio  de  flne  consecuto  re  ipsa,  et  de  habito  in  spe, 
an  specie  distinguantur.  ibid,  7  et  seq. 

Furiosus,  vide  amentes. 

G 

GAUDIUM. 

Gaudium  non  est  de  essentia  beatitudinis,  sed  ex  ea 
sequitur:  non  est  ultimum  quid,  et  est  honesta, 
quia  operatio  est  honesta,  nec  per  se  primo  exten- 
ditur  a  beato:  attingit  Deum  ut  jam  adeptum,  et 
ideo  jam  non  estultimus  finis,  vocatur  tamen  inter- 
dum  beatitudo  gaudium  ab  effectu.  84,1,43 

Gaudium  est  in  potentia  appetente,  251,2,5 

Gaudium  an  sit  actus  necessarius,  an  sit  volitio.  252,2,10 

Gaudium  et  fruitio  proprie  spectant  ad  delectationem 
voluntatis.  ibid.,  11 

Gaudium  capi  potest  de  medio,  ratio  tamen  gaudendi 
est  finis  ipse.  255,1,1,2  et  seq. 

Amor  est  perfectior  gaudio.  ibid.,  4. 

Gaudium,  vide  fruitio. 


Gratia  quomodo  inamissibilis  in  patria.  61,1,16 

Gratia  consummata  quid.  ibid.,  4 

Gratia  an  augeat  vel  minuat  voluntarium.      208,2,17 


H 


HABITUS. 

Habitus  quomodo  augeat  vel  minuat  voluntarium. 

209,1,16 
Habituum  causse.,  augmentum,  minutio.   477,  2,  disp. 

2,  remissive. 
Habitus  vitiosus,  vide  vitium. 
Habitus  virtutis,  vide  virtus. 
Habitus  indifferentes  an  dentur.  505,2,5  et  6 


Homo  habet  finem  ultimum  ab  auctore  suo.  26,11 
Et  quomodo  id  probatur.  ibid. 

Homo  quando  primo  operatur,  non  necessario  inten- 

dit  formali  intentione  aliquem  finem  ultimum  sim- 

pliciter  in  quem  se  et  omnia  sua  referat.  27,1,4 
At  vero  semper  quando  operatur  intendit  aliquem 

finem  ultimum  negative.  ibid.,  5 

Homo  capax  est  beatitudinis  juxta  fidem.  *1,2,3 

Imo  juxta  principia  naturse  potest  probari  esse  capa- 

cem  alicujus  beatitudinis.  42,1,4 

Hominem  inaliquibus  individuis  fore  aliquando  bean- 

dum,  satis  congruenter  probatur.  42,2,6  et  7 

Et  quam  beatitudinem  assequi  possit  naturae  viri- 

bus.  43,1,8 

Homo  naturaliter  elicere  potest  actus  essentiales  bea- 

titudinis  naturalis.  47,1,5 

Imo  et  probabile  est,  posse  quoque  naturaliter  asse- 

qui  talem  beatitudinem  per  media  proportionata 

naturae.  ibid.,  6 


Homini  sufficit  acquirere  beatitudinem  in  statu  in  quo 
potest  naturaliter  existere,  scilicet  temporalem  in 
toto,  et  perpetuam  in  anima,  quia  status  resurre- 
ctionis,  non  est  naturalis.  148,1,7 

Homo  potest  in  hac  vita  aliquam  beatitudinem  nalu- 
ralem  consequi,  et  multo  perfectiorem  in  anima 
separata.  ibid.  i 

Hominem  assequi  beatitudinem  naturalem,  vel  etiam 
nullum  eam  assequi  est  per  accidens  ex  impedimen- 
tis  extrinsecis,  et  ex  constitutione  sua  e  corpore  et 
spiritu,  habet  tamen  potentias  quibus  eliciat  actus 
talis  beatitudinis  et  media  etiam  naturalia.  149,1,10 

HONESTUM  ET   HONESTAS. 

Honestum  ut  sic,  non  generat  delectationem,  sed  ut 
est  delectabile.  253,1,1 

Honestum  non  dicitur  quod  est  conveniens  rectse  ra- 
tioni,  sed  naturae  rationali.  295,1,12 

Honestum  in  communi  a  quavirtuteappetatur.  312,1,2 

Honestas  datur  in  quibusdam  objectis  quae  ab  actibus 
honestis  non  petitur,  sed  potius  actus  ab  illa  dicun- 
turhonesti.  289,1,3 

Honestas  in  objecto  privativo  quomodo  detur.  297,1,19 

Honestatem  formalem  actus  voluntatis  sequuntur  alise 
dignitates  vel  formalem  honestatem.  ibid. 

Honestas  actus  interni  voluntatis  est  sumpta  ex  ob- 
jecto,  et  est  ipsa  ejus  differentia  specifica  et  phy- 
sica.  328,2,18 

Honestas,  vide  bonitas. 

HUMANA  ACTIO,  Vide  ACTIO  HUMANA. 

I 

IGNORANTIA. 

Ignorantiae  qusestiones  varia?  remittuntur.        550, 2, l 

Peccatum  ex  ignorantia  quid  sit.  551, l  ,5 

Ignorantia  vincibilis  an  sit  per  se  peccatum  vel  potius 
ratione  negligentise.  558,1,4 

Ignorantia  dicitur  causa  actus  non  directe,  sed  ut  re- 
movens  prohibens,  quia  removet  scientiam,  qua 
posita  non  fieret  actus,  nisi  in  raro  casu.       212,1,4 

Ignorantise  varise  divisiones  explicantur.  213,1,7  et 
seq.  usque  ad  23. 

Ignorantia  potest  esse  causa  voluntarii  directe  circa 
aliquod  materiale  objectum.  ibid.,  6,7 

Ignorantia  potest  esse  non  voluntaria,  et  concurrere 
ad  actum  voluntarium,  sicut  cognitio  necessaria 
potest  concurrere  ad  actum  liberum.  ibid.,  7 

Ignorata  conditio,  seu  circumstantia  causat  non  vo- 
luntarium  directum,  et  in  se,  respectu  talis  condi- 
tionis,  etiam  si  ignorantia  sit  affectata.      ibid.,  8,9 

Ignorantia  antecedens  causat  simpliciter  involunta- 
rium  non  solum  si  involuntarium  sumatur  negative, 
quod  est  certum,  sed  etiam  contrarie  quod  est  pro- 
babile.  ibid.,  10 

Ignorantia  concomitans  si  sit  omnino  involuntaria, 
causat  actum  ignoratum  omnino  involuntarium. 
214,1,11  et  seq. 

Ignorantia  concomitans,  et  antecedens  non  distingun- 
tur,  quando  ambse  sunt  omnino  involuntarise.  ibid. 

Hoc  vero  intelligitur  quantum  ad  actualem  effectum, 
non  vero  virtualem,  at  vero  concomitanler  igno- 
rans,  non  habet  involuntarium  aliquod  actuale  nec 
virtuale.  215,2,17 

Ignorantia  simpliciter  voluntaria  reddit  affectum  sim- 
pliciter  voluntarium,  sive  illa  sit  consequens,  sive 
comitans.  215,2,18  et  19 


INDEX 

gnorantia  an  augeat,  vel  minuat  voluntarium.  222,2,24 


Illapsus  Dei  in  animam  per  gratiam  est  specialis, 
etc.  58,2,8 

IMPECCABILITAS,  Vide  BEATI  SUNT  IMPECCABILES. 


Imperium  quid  sit,  et  an  ad  intellectum  vel  volunta- 
tem  pertineat.  244,2,  sect.  3,  per  totam. 

Imperentur  ne  actus,  a  voluntate  eliciti,  et  actus  in- 
tellectus.  271,2,  sect.  1,  per  totam. 

Ubi  de  actibus  evidentibus,  et  non  evidentibus  spe- 
ciatim.  ibid. 

Imperium  voluntatis  in  actus  appetitus  non  datur 
sine  intermedia  cognitione  sensitiva,  et  quomodo 
detur  tale  imperium.  272,1,  sect.  2. 

Imperium,  et  actus  imperatus  constituunt  moraliter 
unum  actum  in  eodem  homine.  273,2,  sect.  3. 

INCONSIDERATIO. 

Inconsideratio  excludit  voluntarium  directum.  223,2,1 
Quando  est  omnino  involuntaria  dicitur  oblivio.  ibid. 
Inconsiderationem  aliquam  esse  voluntariam  proba- 

tur.  225,1,8 

Omnino  involuntaria,  seu  oblivio,  tollit  voluntarium 

etiam  indirectum.  226,1,9 

Inconsideratio  proveniens  ab  extrinseco  causat  om- 

nino  involuntarium.  ibid.,  10 

Inconsideratio  tollit  omnino  advertentiam,  non  sic 

ignorantia.  ibid.,  11 

Inconsideratio  actu  voluntaria  non  reddit  actum  om- 

nino  non  voluntarium.  227,1,12  et  seq. 

Inconsideratio  uno  e  tribus  modis  potest  esse  volun- 

taria.  231,1,25 

Quomodo  est  indirecte  voluntaria.  ibid.,  28 

INCOGNITUM. 

In  incognitum  non  potest  tendere  appetitus.  245,2, 
sect.  4,  per  totam. 

INC0RRUPT1BILITAS. 

Incorruplibilitas  creaturae  quando  est  simpliciter  la- 
lis. .  141,1,4 

INDIFFERENS. 

Indifferens  objectum  quid  sit.  297,1,21 

Indifferentes  esse  omnes  actus  secundum  suam  essen- 

tiam,  quidam  dixerunt  non  recte.  417,2,1 

Omnesnonbonos  esseindifferentes,  quissensus.  ibid. 

Indifferens  actus  in  specie  datur.  418,1,3 

Imo  et  individuo  attenta  sola  essentia.  ibid.,  4 

Et  secundum  suam  essentiam  generat  habitum  indif- 

ferentem.  419,2,5 

Indifferens  actus  in  individuo  non  datur.         421,1,3 

Nisi  forte  quis  non  advertat.  se  operari  actum  indif- 

ferentem  in  specie  vel  sibi  persuadeat  opinionem 

ponentem  actus  indifferentes,  esse  veram,  aut  pro- 

babilem.  •  423,2,10 

INSTANS  USUS  RATIONIS. 

In  primo  instanti  usus  rationis  an  detur  aliqua  obli- 
gatio.  539,1,  sect.  8 

INTELLECTUS. 

Intellectus  est  perfectior  voluntate.  73,2,8 

Intellectus  immediate  sequitur  substantiam  rationa- 

lem,  voluntas  medio  inlellectu,  et  ipsum  intelligere 


RERUM.  639 

primo  constituit  divinam  essentiam,  amare  vero 
solum  per  identitatem  ratione  infinitatis.        58,2,8 

Intellectu  nihil  cogitante,  nullum  datur  volunta- 
rium,  etiamsi  voluntas  imperet,  ut  nihil  cogi- 
tet.  229,1,19 

In  intellectu  an  requiratur  error,  vel  consideratio  ut 
detur  peccatum .  555,1,7 

An  peccata  sint  in  intellectu.  557,1,1  et  seq. 

INTENTIO,   INTENDERE. 

Intentio  recte  dicitur  esse  propter  finem.  17 ,1,4 

Intentio  si  fiat  ante  usum  rationis,  necessaria  acce- 

dente  usu  repetitur,  quia  debet  dari  consultatio,  in 

qua  necessario  repetitur  intentio.  27,2,6 

Intentio  et  intendere  quid.  242,1,2  et  3 

Intentio  quomodo  attingere  possit  etiam  media.  244,1, 

sect.  2,  per  totam. 
Intentio  nunquam   est  actus   necessarius  simplici- 

ter.  245,1,4 

Intentio  libera  potest  esse  causa  electionis  necessa- 

rise.  263,1,6 

Intentionis  nomine  quid  intelligatur  Matth.  6  et  Lu- 

cee  11.  410,1,23 


Intensio  nunquam  per  se  actum  ex  objecto  bonum, 
reddit  malum.  346,1,11  et  13 

Intensus  actus,  verbi  gratia,  ut  4  an  sequivaleat  quatuor 
actibus  ut  unum.  ibid.,  13  et  16 

Intensio  est  voluntaria  per  modum  actus  cum  addat 
entitatem  ipsi  actui,  non  vero  per  modum  ob- 
jecti.  347,1,15  et  16 

INVOLUNTARIUM. 

Involuntarium  aliud  est  perfectum,  id  est,  in  appe- 
titu  rationali,  aliud  imperfectum,  id  est,  in  sensi- 
tivo.  184,1,10 

Non  dividitur  tot  divisionibus,  quot  voluntarium. 
ibid.,  1,10. 

Involuntarium  quibus  signis  ostendatur.        185,1,15 

Involuntarium,  vide  littera  ultima  involuntarium  sim- 

PLICITER. 

Involuntarium  ex  inconsiderationequandodetur.  228, 
2,18. 

IRA. 

Ira  quid  sit.  472,1,1 

In  quo  proprie  consistat.  ibid.,  2 

Versatur  etiam  in  non  arduis.  473,1,65 

Ejus  divisio  trimembris.  ibid.,  2,8 

Ejus  causae  et  effectus.  ibid.,  9,11 

An  habeat  contrarium.  474,1,11  et  12 


Judicii  universalis  die    quomodo   remunerabuntur 

animse  sanctse.  146,1,10 

Judicium  practicum  non  necessitat  voluntatem .  167,2 ,  21 


Lapis    sursum    detentus    patitur   violentiam    quo- 
modo.  186,2,6 

LIBERTAS  ET  LIBERUM. 

Libertas  arbitrii  late  ostenditur.  165,1,11 

Libertas  est  intrinseca  et  naturalis  homini.    166,1,15 

Si  talis  non  esset  non  posset  elevari  ad  libere  ope- 

randum.  ibid. 


640  INDEX 

Libertas  in  actu  primo  quse?  168,1,1 

Libertas  in  actu  secundo  in  actibus  imperatis  est  sola 
denominatio  in  actu  ipso  imperato  proveniens  ab 
actu  elicito  libero.  ibid. 

Liberum  per  quid  distinguatur  a  necessario.    169,2,7 

Liberum  includit  voluntarium.  ibid.,  9. 

E  contra  vero  voluntarium  etiam  perfectum  non  in- 
clu,dit  liberum.  170,1,11 

Libertas  non  est  perfectio  simpliciter  respectu  cujus- 
cumque  objecti :  nec  necessitas  semper  est  imper- 
fectio.  ibid. 

Liberlatis  gradus  videlicet  a  coactione,  a  necessi- 
tate  spontanea,  ab  infirmitate,  hoc  est,  a  captivi- 
tate  corporis  mortalis,  et  ab  obligatione,  seu  prse- 
cepto.  171,1,13 

Libertas  in  actu  nihil  reale  ponit  in  ipso,  sed 
denominationem  a  potentia  potente  non  agere 
illum.  172,1,18 

Et  quidquid  aliud  dicitur  est  superfluum,  et  insuffi- 
ciens  fine  hac  denominatione.  173,1,23 

Liber  actus  non  sit  necessarius  ab  extrinseco,  verbi 
gratia,  a  Deo  sine  mutatione  dependentise,  at  vero 
ut  actus  liber  fiat  ab  extrinseco  necessarius,  non 
oportet  variari  dependentiam  ejus,  sed  satis  est 
variari  cognitionem.  Sic  variata  fide  in  visionem 
amor  vise  fit  patrise.  172,2,22 

Libertas  in  actu  primo  est  perfectio  in  actu  secundo 
non  addit  perfectionem  physicam.  173,2.24 

Liberum  et  voluntarium  non  repugnant.  ibid. 

Liberum  et  voluntarium  indirectum  recurrunt.  193,1, 
12  etl3. 

Liberum  et  voluntarium  adeo  differunt,  ut  possit 
unum  augeri  et  alterum  minui.  206,2,5 

Liberum  an  minuatur  a  gratia.  209,2,17 

Libertas  actus  non  necessario  intenditur  per  for- 
malem  tendentiam,  sed  ipse  actus  se  ipso  est 
liber.  348,2,19  et  20 

Libertas,  vide  actus  liber. 


M 


MALITIA,  MALUM. 

Malitise  sat  est  voluntarium  indirectum  non  sic  bo- 
nitati.  233,1,32 

Malitiaquid.  297,1,20 

Malitia  objectiva  indirecte  tantum  communicat  for- 
malem  actui.  292,1,13 

Malitia  objectiva  actus  an  sit  divisibilis,  vel  indivisi- 
bilis.  302,1,16 

Malitia  non  est  immediate  in  ipsa  voluntate,  sed 
in  actu  ejus,  sicut  et  bonitas  in  actu  est,  et  in 
habitu.  377,2,7 

Malitia  non  est  aliquid  positivum,  ut  Cajetanus  non 
recte  putavit.  379,2,2  et  seq. 

Sed  est  privatio  fundata  in  positivo.  383,2,14 

Id  vero  positivum  non  solum  est  ex  vi  specificationis 
actus,  sed  etiam  ex  vi  individuationis.         382,2,11 

Malitia  est  mera  privatio.       384,1,  sect.  4,  per  totam. 

Non  lamen  est  privatio  debita  actui  peccaminoso, 
neque  debila  tali  actui  in  genere  sumpto ,  seu 
humano.  386,2,  3  et  seq. 

Neque  item  est  privatio  habitus  studiosi.  387,2,6 

Nec  actus  studiosi.  388,1,7 

Necprivatio  alicujus  extrinseci,  verbi  gratia,  finis  boni, 
aut  legis,  aut  rectte  rationis,  cum  voluntas  non  pri- 
vetur  his  bonis,  esto  peccet,  nisi  quia  privatur 
aliqua  intrinseca  habitudine  ad  ista.  ibid.,  8 


RERUM. 

Nec  item  malitia  est  privatio  istius  habitudinis,  cum 
non  sit  bonitas  aliqua  formalis.  389,1,9 

Sed  est  carentia  rectitudinis  existens  in  actu  peccami- 
noso,  quae  respectu  illius  est  solum  negatio,  at  res- 
pectu  volunlatis  est  privatio.  390,1,12 

Malitia  sumitur.velperrelationem  infinemmalum,vel 
per  carentiam  relationis  in  finembonum.  Atboni- 
tas  solum  per  relationem  in  finem  bonum  si  actus 
ultra  objectum  refertur  in  aliquem  finem.     399,1,2 

Malitia  sumitur  ex  objecto,  etiam  si  actus  proximo 
et  solum  referatur  in  finem,  si  objectum  estmalum, 
at  bonitas  solum  ex  fine  sumitur,  etiam  si  objectum 
sit  bonum,  si  solum  ob  finem  appetitur.        ibid.,  3 

Vide  etiam  actus  bonus  ex  objecto  non  dicitur  bonts, 
etc. 

Malitia  quee  dari  potest  in  omnimoda  suspensione 
actus  qualis  sit.  400,1,  sect.  10,  per  totam. 

Malum  morale  non  componitur  ex  actu  el  privatione 
tanquam  ex  genere  et  differentia.  392,1,2 

Sed  tanquam  ex  actu  et  potentia,  seupartibus  hetero- 
geneis.  ibid.,  4  et  seq. 

MARIA  VIRGO. 

B.  Maria  Virgo  singulariter  fuit  praeservata  a  peccalo 

originali.  614,1,8 

Hsec  prseservatio  quando  fuerit.  ibid.,  9 

B.  Virgo  incurrit  debitum  contrahendi  peccatum  ori- 

ginale.  ibid.,  10  et  11 

B.  Virgo  fuit  redempta  per  mortem   et  sanguinem 

Filii.  613,2,14 

Qualiter  justificata  fuit  per  remissionem  culpse,  quam 

esset  contractura,  nisi  prseveniretur.  6J  5,2,16 

B.  Virginis  sanctificatio  habuit  pro  termino  a  quo 

privationem  gratise,  quae  inesset  nisi  prsevenire- 

tur.  616,2,19 

B,  Virgo  in  instantia  suse  conceptionis  prius  natura 

fuit  obnoxia culpae  qua  ex  privilegio  caruit.  617,1,22 
Nisi  peccaret  in  Adamo  non  fuisset  proprie  redempta 

a  Christo.  <Wd.,  23 

Eguit  tali  redemptore.  ibid. ,  24 

B.  Virgini,  et  non  soli  Adamo  prius  natura  inerat 

debitum  peccandi.  618,1,25 

Non  obstante  tali  debito,  quomodo  fuit  in  primo 

instanti  sanctificata.  ibid.,  2,26 

Et  debitum  ipsum  extinctum  omnino  fuit  per  sancti- 

ficationem.  ibid.,  27 

Inter  quod  et  peccatum  ipsum  est  latum  discrimen. 

619,1,28. 
Honorificentius  fuit  Virgini  debitum  peccandi,  ut  sic 

redempta  dicatur  a  Filio.  ibid.,  29 

B.  Virginis  praedestinatio  quomodo  cum  debito  pec- 

candi  in  omni  opinione  probabili  coheereat.    ibid., 

30  et  31. 
Ab  effectu  possibilitatis  et  mortis  constat  B.  Virginem 

incurrisse  saltem  debitum  originale.  620,2,32 

Quam  censuram  mereantur  qui  debitum  originale  B. 

Virgini  negent.  621,2,35 

MEDIUM. 

Medium  ut  sic,  an  participet  rationem  finis.         2,1,4 

Medium  si  non  causet  finaliter  quando  ipsum  eligitur, 
minus  causat  quando  alia  eliguntur  propter  ipsum 
et  cur.  ibid.,  5 

Medium  ex  fine  habet  quod  ametur,  sicut  imago  ex 
exemplari  colitur,  et  proximus  ex  Deo  amatur.  ibid. 

Media  interjacentia  inter  primum  medium,  et  ulti- 
mum  finem  dici  possunt  participare  rationem  finis, 
id  esl,  termini  propter  quem  aliquid  fit.  9,2,6 


INDEX  RERUM. 


641 


Medium  est  terminus  electionis,  quia  est  ejus  objectum 
finis  vero  proprie  non  dicitur.  ibid.,  G  et  7 

Medii  utilitas  est  intrinsece  in  eo,  quatenus  effective 
confert  ad  assequendum  finem  :  at  ut  amatur  pro- 
pter  finem  non  habet  boniiatem  nisi  extrinsecam  a 
fine.  10,1,7 

Medium  electum  prae  alio  aequali,  imo  et  minus  utile, 
solum  movet  finaliter  voluntatem  ad  talem  electio- 
nem,  etc.  ibid.,  8 

Media  formaliter  appetuntur  propter  bonitatem  tinis, 
unde  solum  per  se  pertinent  ad  materiale  objecium 
voluntatis.  11,2,5 

Medium  non  est  objectum  per  accidens  voluntatis,  sed 
per  se  attingitur  proprio  actu  voluntatis.  ibid. 

Medium  unum  externum  potest  ordinari  ad  diversos 
fines  ultimos  negative,  et  disparate  se  haben- 
tes.  31,2,6 

Internum  vero  necessario  est  duplex,  et  cur.  27,1 ,7  et  8 

Medium  ut  medium  bene  potest  appeti  non  cogitando 
de  fine  formaliter.  259,2,3  et  4 

Medium  et  finem  aliquando  appetit  voluntas  ut  quod, 
unico  tantum  actu.  260,2,8 

Medium  si  amatur  propter  se,  et  propter  finem  ut 
potio  dulcis  an  ibi  sint  unus  vel  quo  actus.  261,2,12 


Membracorporis  quomodo obediant  voluntati. 283,2,10 


Et  hsec  dependentia  mhil  ponit  intrinsece  inhse- 

rens.  ibid.,  16  etl7 

Moralitas  est  quasi  analogum  ad  actum  internum  et 

externum,el  cur.  ibid.,  18 

Moralitas  actuum   internorum  est  ejusdem  rationis, 

licei  actus  distinguantur  specie  physica.  ibid. 

Moralitas  quomodo  dici  possit  ens  rationis,  et  licet 

sit  extrinseca  actui,  cum  sit  intrinseca  operanti 

potest  cedere  in  laudem  vel  vituperium.     285,1,19 
Moralis  causa  et  effectus  quomodo  tales  denominan- 

tur.  286,1,1 

Morale  est  vel  solum  denominatione,  vel  etiam  enti- 

tative.  287,1,5 

Moraliias  quomodo  destruatw.  ibid.,  6 

Moralilas  in  actibus  quid  sit.  315,1,20 


Mors  non  est  proprie  violenta  morienti.  187,2,9  et  10 

Mori  an  possit  quis  cum  solo  originali  et  veniali  pec- 

cato,  et  quidtunc  de  illo  fieret.  541,2,9 

MOTIVA  POTENTIA,  MOTIO. 

Motiva  potentia  obedit  voluntati  ad  nutum.     273,2,10 
Motio  quoad  speciem  et  exercitium.  248,1,1 


Meritum  non  solum  accidentale,  sed  etiam  essentiale 
respondet  actibus  aliarum  virtutum  a  charitate, 
ratione  suse  specialis  bonitatis.  i30,l,6 

Merito  eidem  respondet  praemium  essentiale,  et  acci- 
dentale  sicut  eidem  peccato  pcena  damni  et  sen- 
sus.  131,2,11 

Meritum,  vide  pr^emium  non  necessario. 

METUS. 

Metu  facta  sunt  simpliciter  volunlaria,  et  cur.  201,2,3 

Quid  si  aliquid  omittatur  metu.  202,1,5 

Metu  facta  sunt  simpliciter  voluntaria  respectu  me- 

tus.  ibid.,  6 

Metu  facta  contra  legem  sunt  peccata,  nisi  in-  aliquo 

casu  cessetlex,  quia  tunc  non  ex  defeclu  voluntarii, 

sed  legis  cessat  peccatum.  ibid.,  7 

Metus  non  dicitur  causare  involuntarium  quod  causat 

noleitatem  quam  quishabet,  verbi  gratia,  projiciendi 

merces.  205,1,8 

Metum  causare  involuntarium ,  quomodo  intelligen- 

dum.  ibid.,  9 

MOLKSTUM. 

Molestum  quid.  183,2,9 

MOS,  MORALITAS,  ET  moralis. 

Moris  etymologia  et  descriptio.  277,1,1 

Moralis  actus  quis  sit.  278,  a  n.  5 

An  deliberatus  quoad  rationem  utilis  naturse,  et  in- 

deliberatus  quoad  rationem  honesti,  vel  turpis  sit 

moralis.  279,1,9 

Moralitas  actus  neque  est  intensio  ejus,  neque  depen- 

dentia  physica  a  sua  causa.  281,1,5  et  6 

Imo  nec  est  regulabilitas  per  rationem,  sive  per  mo- 

dum  legis,  sive  tantummodo  proponendo  voluntati 

quod  bonum  est.  ibid.,  9  et  seq. 

Moralitas  nihil  addit  actui  quam  dependentiam  a  ra- 

tione  advertente,  et  voluntate  iibere  operante.  284, 

1,15. 

IV. 


N 


necessitas,  NECESSARIUM. 

Necessitas  quoad  exercitium  etiam  oritur  ex  objecto 

in  suo  genere  et  non  a  sola  potentia.  107,2,14 

Necessarium  quot  modis  dicitur.  183,2,9 

Necessitas  an  possit  inferri  voluntati  a  Deo.    193,1,13 

et  seq. 

NEGATIO. 

Negatio  actus  mali  praecisenon  sufficit  adbonitatem, 
sed  requiritur  positiva  voluntas  non  faciendi  ma- 
lum.  341,2,17 

NEGLIGENTIA. 

Negligentia  ut  sit,  etiam  indirecte,  voluntaria,  neces- 
saria  est  aliqua  advertentia.  215,1,15 

0 

OBEDIENTIALIS  POTENTIA. 

Obedientialispotentia  non  sufficit  ad  appetitum  natu- 
ralem  constituendum.  153,1,9 


Objectum  non  concurrit  effective  ad  actum  voluntatis 
et  cur,  idque  etiamsi  dicatur  concurrere  ad  actus 
intellectus  effective.  17,1,5 

Objectum  indifferens  quid.  297,1,21 

OBLIVIO.  • 

Oblivioestinconsideratioomnino  involuntaria.  223,2,2 

OBSTETRICES. 

Obstetrices  Exodi  3  non  receperunt  a  Deo  prsemium 
propter  mendacium,  sed  ob  aliam  causam,  nec 
aliasolutioexD.Thomaaut  D.  Gregorio  acceptanda 
est.  409,2,22 

ODIUM. 

Odium  est  actus  appetitus  sensitivi  amori  contra- 

rium.  463,2,1 

Sit  ne  fuga,  an  prosecutio.  465,1,2 

OMISSIO. 

Omissio  seu  carentia  actus  eliciti  a  voluntate  est  vo- 

41 


642  INDEX 

luntaria,  etiamsi  non  detur  praeceptum   faciendi 
aclum  positivum  et  cur.  178,1,7 

Idem  sentiendum  de  omissione  actus  imperati  quae 

per  se,  et  immediate  sequilur  ex  omissione  actus 

elicili.  ibid.,  8 

Idem  de  effectu  per  se  secuto  ex  vi  talium  omissio- 

-    num.  ibid.,  9 

Omissionis  peccatum    in  quo  differat  a  commis- 

sione.  543,2,1 

Omissionis  peccatum  committi  potest  per  actum  posi- 

tivum.  ldque  multipliciter.  544,1,3 

Consummari  potest  absque  actu  externo.  ibid.,  4 

Positivus  actus  non  est  de  essentia  omissionis.  ibid.,  5 

Physice  lieri  potest  sine  actu  positivo,  licet  mortaliter 

fere  nunquam  id  accidat.  ibid.,  6 

Aclus,  qui  est  causa  omissionis,  est  peccatum.  545,1,1 
Actus  qui  fit  tempore  omissionis,  nisi  sit  causa  ejus, 

nullam  sortitur  ex  ea  malitiam.  546,1,5 

Nec  satis  est  illum  actum  de  se  esse  sufflcientem  ad 

causandam  omissionem,  nisi  actu  causet.  ibid.,  7 
Quid  de  sacerdote  projiciente  breviarium  in  mare, 
^   etc.  ibid. ,  6  et  7 

Omissio  quo  tempore  imputetur  ad  culpam  variae  sen- 

tentiae.  547,1,1  et  seq. 

Auctoris  sententia.  ibid.,  4  et  5 

Omissionis  externae  malitia  metienda  ex  malitia  actus 

inlerni  qui  praecessit.  ibid.,  6 

Quid  si  datae  causae  futurse  omissionis  interim  pceni- 

teat,  nec  tamen  impediri  jam  possit  omissio.  548,1, 

7  et  8. 
Quid  si  quis  voluntarie  incidit  in  morbum  unde  nec 

jejunare  possit,  vel  sacrum  audire,  etc.  548,7  et  8 
Omissionis  gravitas  unde  sumenda.  548,2,1 

Omissionis    ne    an    commissionis   peccatum    gra- 

Vius.  549,2,6 

Omissio,  vide  effectus  qdi  per  accidens. 


Operari  propter  finem  quadrupliciter  contingit,  vide 

RELAXIO  OPERIS. 


Opinio  quid.  150,1,1 

Opinione  probabili  uti  omissa  probabiliori,  an,  et 

quatenus  liceat.  451,1,8  et  seq. 

ORDO. 

Ordines  Angelorum  distinguuntur  per  ordinem  ad 
viam  ubi  amor  excedit  scientiam.  85,1,47 

ORIGINALE  PECCATUM. 

Non  dari  originale  peccatum,  error  Pelagii.     597,2,1 
Est  tamen  de  flde  dari.  598,1,3 

Id  probatur  ratione  Theologica  supposita  fide.    599,2 

a.  n.  5. 
De  peccati  originalis  essentia  varise  opiniones.    600,2 

sect.  2,  n.  1,3,7  etll. 
Peccatum  originale  est  quid  a  parte  rei  privativum, 

vel  positivum  intrinsece  inhaerens  in  homine  con- 
;   ceptoexAdam.  601,1,2 

Non  est  formasubstantialis,nequeejusprivatio.«fo'd.,4 
Non  consistit  in  concupiscentia,  neque  in  aliquo  de- 

fectu  potentiarum  qui  veluti  naturalis  sit.     602,2,8 
Nec  positiva  qualitas   animae,   vel  potentiis  inhae- 

rens,  603,2,12 

peccatum  originale  vere  et  proprie  consistit  in  priva- 

tione  suo  modo  inhaerente,  nihilque  reale  positivum 

includit.  604,2  a.  n.  15 


RERUM, 

Est  habitualis  aversio  a  Deo  fine  supernaturali,  seu 
privatio  gratiae  et  charitatis.  605,2,18 

Quo  sensu  dicatur  privatio  originalis  justitiae.  606,l'l9 

Peccatum  originale  non  includit  in  sua  essentia  aver- 

sionem  a  Deo  fine  ultimo  naturae.  ibid,,  2,21 

Privatio  in  qua  consistit  peccatum  originale  est  pro- 

prie  peccatum  quatenus  est  aversio  a  Deo  fine  su- 

pernaturali.  607,1,24 

Peccatum  originale  quomodo  dici  possit  esse  contra 

legem  naturae.  iKd.,2,27 

Quomodo  voluntarium  voluntate  capitis.         608,1,28 

An  sit  univoce  peccatum  cum  reliquis.  609,1,32 

Peccatum  originale  quando  contrahitur  a  puero,  an 

hic  vere,  et  proprie  dicatur  peccare.  ibid.,  33 

Peccatum  originale  an  sit  gravius  veniali.       ibid.,  34 

Peccatum  originale  primario  residet  in  essentia  ani- 

mae.  609,2,  sect.  3,  n.  1 

Peccatum  originale  quod  in  nobis  sit,    habet  pro 

causa  efficiente  primum  peccatum  Adae.  ibid. 

Non  est  causa  Physica,  sed  moralis.  ibid.,  2,2 

Nullam  habetcausam  physicam  efficientem.«'fo'd.,n.3 
Originale  peccatum  per  quas  rimulas  ad  nos  veniat  ab 

Adamo.  610,1,4 

Cur  creat  Deus  animam  cum  scit  peccato  originali 

inficiendam.  ibid.,  5 

Cur  ex  parentibus  justis  generetur  filius  in  origi- 

nali.  611,1,6 

Quodnam  Adae  peccatum  fait  causa  peccati  origi- 

nalis.  ibid.,  7 

An  peccante  sola  Eva  transfunderetur  peccatum  ori- 

ginale.  ibid.,  8 

An  peccante  altero  parente,  praeter  Adamum,  trans- 

funderetur  in  ejus  posteros  simile  peccatum  origi- 

nale.  ibid. 

Originale  peccatum  an  sit  unum  tantum  in  singulis 

hominibus.  612,1,10 

Omnes  homines  et  soli  naturaliter  geniti  ex  Adamo 

contrahunt  peccatum  originale.  612,  sect.  4,  n.  1 
Quid  si  Adam   ante  primum  peccatum   generaret 

filium.  ibid.,  2,4 

Omnes  filii  Adae  non  solum  debitum,  sed  etiam  ipsum 

peccatum  originale  contrahunt,  excepta  B.   Vir- 

gine.  614,1,8 

Vide  Maria  Virgo. 

ORIGINALIS  PECCATI  EFFECTUS  ET  POENAj 

Originalis  culpae  primarius  effectus  est  privatio  gratiae 

et  omnium  virtutum  infusarum.  624,2,3 

Effectus  secundarius  est  vulnus,  seu  infirmitas  na- 

turae,  quae  in  naturalibus  potentiis  animae  relicta 

est.  ibid.,  4 

Quid  de  defectu  concupiscentiae.  625,1,5 

Mors  est  effectus  peccati  originalis.  ibid.,  8 

Error  Pelagii  contrarius.  ibid.,  9 

Anima  decedens  in  originali  praecipue  punitur  pcena 

damni  aeterna.  627 , 1 , 1 

An  ei  respondeat  tristitia.  ibid. 

An  alia  pcena  sensus.  ibid.,5 

Post  resurrectionem  patientur  parvuli  in  anima  eam- 

dem  pcenam,  quam  antea  patiebantur.  628,1,6 

In  corpore  patientur  solam  privationem  gloriae,  quae 

ad  corpus  spectat.  ibid. 

OTIOSUM. 

Otiosum  verbum  esse   malum  recte  colligitur  ex 

Matth.  12.  421,1,4 

Quid  nomine  verbi  otiosi  intelligatur.  422,1,5 

Otiosa   sunt    etiam    reliqua    opera,    et    non   sola 

verba.  ibid.,6 


INDEX 


PARS. 

Partes  essentiales  bene  possunt  inter  se  habere  ordi- 
nem  et  causalitaiem,  ettamen  pertinere  adessen- 
tiam  compositi.  81,1,35 

PARVULI. 

Parvuli  decedentes  in  originali,  vide  originalis  pec- 

CATI  POENA. 

PASSIO. 

Passiones  quem  locum  sortiantur  inter  actus  huma- 

nos-  455,  disp.  1,  initio. 

De  passionibus  cur  agat  disciplina  moralis.  ibid. 
Passio  quid  sit.  456,1,1 

Omnis    actus   appetitus   sensitivi,  est  passio    ani- 

m&-  ibid.,  2 

Passiones  neque  in  potentia  cognoscente,  neque  in 

appetitu  rationali  inveniuntur..  ibid.,  3 

Ex  Passionibus  appetitus  sequuntur  transmutationes 

sanguinis  et  humorum.  457,1,4 

Passiones  an  cadant  in  sapientem,  sive  an  cum  virtute 

morali  consistani.  458,1,3 

Passionum  divisio   in  irascibiles  et  concupiscibi- 

!es.  ibid.,  1,1 

Passio  concupiscibilis  sex  habet  actus,  passio  irasci- 

bilis  quinque.  459,1,4 

Passionum  numerus  apud  auctores  varius.  474,2,1 

et  seq. 
Verior  computatio.  475,2,6 

Passionum  comparatio,seuordinatio  quadruplex.  476, 

1,7  et  seq. 
Passiones  omnes  appetitus  cerni  etiam  in  voluntate 

contra  Cajetanum  probatur.  ibid.,  2,11  et  12 

PECCATUM  ET  PECCANS. 

Peccans  non  necessario  constituit  formaliter  finem 

ultimum  in  creatura.sed  interpretative.  33,2,12  etl3 
Peccat  magis  qui  vult  copulative  duo  mala  quam  qui 

vult  disjunctive.  32,1,8 

Peccans  etiam  aliquo  modo  intendit  Deum  ut  ulti- 

mum  flnem,  licet  non  tam  proprie  sicut  per  actus 

honestos,  et  quae  sit  hsec  differentia.  38,2,5 

Peccare  non  possunt  beati.  116,2,2 

Peccatum  actuale  quid.  513,1,1  et  seq. 

Peccato  quse  deordinatio  sit  magis  intrinseca.  517,1,7 

et8. 
'  Peccati  gravitas  et  qualitas  quid  sit,  et  unde  suma- 

tur.  ibid.,  2,1  et  seq. 

Peccatum  contra  virtutem  inferiorem  cur  aliquando 

gravius  eo  quod  est  contra  superiorem.        ibid.,  2 
Peccatum  ex  scientia,  vel  ignorantia  culpabili  non 

Yariat  speciem.  397,1,5 

PECCATUM  MORTALE  ET  VENIALE. 

Peccatum  mortale  in  quo  consistat.  520,1,3 

Quomodo  dicitur  contrarium  charitati.  ibid. 

Peccati  mortalis  malitia  fere  semper  habet  aliam  di- 

stinctam  deformitatem  ab  ea  quam  habet  actus  ex 

objecto.  521,2,2 

In  quo  genere  malitise  sit  hsec  deformitas .  522,1,3 
Peccati  mortalis  malitia  non   est  simpliciter   infi- 

nita.  522,2,2 

Non  est  infinita  in  quantitate,  vel  intensione.  522,1,3 
Peccatum  veniale   nullum  esse,  error  Joviniani   et 

aliorum.  525,1,1 

Peccata  aliqua  esse  proprie  venialia  fide  constaUbid. , 

2,3,4  et  5. 


RERUM.  643 

Non  sunt  venialia  ob  solam  extrinsecam  conditionem 
peccantis,  nec  quia  Deus  non  imputat.  526,2,6 

Sed  ex  sua  natura.  527,2,8 

Peccati  venialis  ratioin  quoproprieconsistat.  528,1,10 
Peccati  venialis  et  mortalis  aliorum  varise  senten- 
tise.  •  529 11 

Auctoris  sententia.  ibid.,  2,3 

Qualis  sit  divisio  peccati  in  mortale  et  veniale.  530,1,5 
Peccatum  veniale  sit  ne  simpliciter  contra  legem. 

531,1,9 

Sitne  offensa  Dei.  532,2,14  et  15 

Habet  ne  infinitam  malitiam.  ibid.,  a.  n.  16 

Peccatum  veniale  a  mortali  quibus  signis  distingua- 

tur.  ibid  ,  n.  19 

Peccati  venialis  triplex  genus.  533,1,20,21  et  22 

Peccatum  veniale  non  fit  mortale  per  solius  actus 

multiplicationem.  ibid.,  2,1 

Omne  mortale  ex  accidenti  potest  fieri  veniale.  535,1,7 
Veniale  ex  suo   genere   quando  possit  fieri  mor- 

tale.  ibid.,  8 

An  successive  idem  actus  a  mortali  in  veniale  transire 

possit,  et  e  contra.  536,2,17 

An  in  eo  subjecto  in  quo  dari  possit  mortale  reperiri 

etiam  possit  veniale.  537,1,2 

Peccatum  mortale  necessario  prsecedere  debeat  ve- 

niale,  an  e  contra,  opinio  D.  Thomse  late  discu- 

titur.  539,1,1 

Peccare  potest  quis  pro  sua  libertate  in  primo  suse 

rationis  instanti  mortaliter,  vel  venialiter.  541,1,8 
Frequentius  contingit  prius  peccare  venialiter.  ibid. 
Peccatum  veniale  potest  esse  simul  cum  solo  ori- 

ginali.  ibid.,  10 

Quid  si  quis  tunc  moriatur.  ibid. 

PECCATUM  COMMISSIONIS  ET  OMISSIONIS. 

Quid  sint  hsec  peccata  et  in  quo  differant.  542,1,  sect. 

1,  per  totam. 
Vide  omissio  et  commissio. 
Peccati  divisio  in  peccatum  ex  malitia,  ignorantia  et 

passione  an  bona  sit.  550,1,1 

Quid  imputet  quodvis  horum  membrorum.      ibid.,  3 

PECCATI  SUBJECTUM. 

Peccatum  in  homine  ejusque  voluntate  subjecta- 
tur.  400,1,1 

Peccati  deformitas  inest  immediate  in  actu,  mediate 
in  voluntate.  ibid.,  3 

Vide  VOLUNTAS  INTELLECTUS,  ratio  appetitus. 

Peccatum  an  sit  inpotentiis  exterioribus.  592,2,7 
Peccati  pcena,  vide  poena. 

peccatum  habituale. 

Peccato  actuali  transacto,  homo  vere  denominatur 

peccator.  593,1,1 

Peccati  habitualis  macula  in  quo  consistat,  varise  sen- 

tentise  refelluntur.  ibid.,  3  et  seq. 

De  homine  creato  in  puris  naturalibus  in  quo  ejus 

peccatum  habituale  consisteret.  594,2,9 

Opinio  ejusdem  de  homine  nunc  creato.  595,2,14  et  15 

Peccati  habitualis  macula  ubi  subjectetur.       596,2,16 

Ejus  effectus  formalis.  ibid.,  11 

Peccatum  veniale  an  relinquat  maculam.      ibid.,  18 


Perfectius  non  est  necessario  id  cujus  contrarium  est 
minus  perfectum.  88,1,58 


INDEX  RERUM. 


PEHSONA. 

Personse  divinae  non  seque  pertinent  ad  objectum  es- 
sentiale  beatitudinis,  ac  ipsa  divinitas,  et  cur.  22,1, 
sect.  3. 

PHAimSIA. 

Phantasia  non  movet  voluntatem  immediate.  246,2,2 
Phantasia  quousque  pendeat  a  voluntate.  272,1,  sect.  2 

POENA. 

Poena  proprie  quid  sit.  581,1,1 

Obligatio  ad  pcenam  duplex.  ibid.,  3 

Reatus  pene  quid.  ibid. 

Poena  medicinalis  infligi  potest  sine  culpa.     582,1,15 
Non  sic  poena  satisfactoria.  ibid.,  7 

Poena  simpliciter  semper  est  effectus  alicujus  cul- 
pae.  ibid.,  8 

Poena  spirilualis  nunquam  punitur  absque  culpa  pu- 
niti.  ibid.,  9 

Pcenas  corporis  quatenus  Deus  infligat  late.  583,1,10 

et  seq. 

An  peccatum  possit  esse  poena  alterius  peccati,  aucto- 

ris  decisio.  582,1,6  et  seq. 

Unicuique  peccato  mortali  duplex  respondet  poena 

damni  et  sensus.  585,l,sect.  3,  n.  1 

Utraque  poena  est  seterna.  586,1,3 

Errores  nonnulli  hac  in  re  confutantur.  ibid.,  4 

Cur  peccato  brevi  respondeat  infinita  duratio  poe- 

nse.  587,  l,  5  et  6 

Pcena  sensus  est  intensive  flnita,  damni  simpliciter 

finita.  588,1,7 

Peccatum  mortale  an   sit  ex   se   dignum   lnflnita 

poena.  ibid.,  9  et  10 

Resolutio  auctoris.  ibid.,  10 

Poena  quam  nunc  patiuntur  damnati  an  sit  maxima 

qua  pe^ccatum  mortale  juste  potest  puniri.   590, 1,15 

Peccatum   mortale  an  mereatur  annihilationem. 

ibid.,16. 
Peccatum  veniale  an  mereatur  aeternam  poenamifrid., 

1,  sect.  4,  a  n.  1. 
Pcena  peccati  originalis ,    vide    originalis    peccati 
poena. 

potentia. 

Potentia  tam  activa,  quam  passiva  cum  sit  universale 

principium  suorum  actuumbene  potesthabere  actus 

ignobiliores  alia  potenlia  ignobiliori.  65,2,11 

Potentia  nulla  etiam  partialis  datur  in  natura  ad  actus 

supernaturales.  152,1,7 

Potentia  ad  actus  supernaturales  nullum  habet  ter- 

minum,  et  ideo  naturalis  non  est,  sed  obedien- 

tialis.  ibid. 

Potentia  vitalis  potest  concurrere  obedientialiter  ad 

aclum  vitalem,  ac  adeo  non  esse  principium  prin- 

cipale  talis  actus.  ibid. 

Potentia  passiva  non  dicitur  naturalis  ex  principio 

unde  manat,  aut  eum,  quo  identificatur,  sed  per 

ordinem  ad  actum  naturalem.  153,1,8 

Potentia  obedientialis  non  sufficit  ad  constituendum 

appetitum  naturalem.  ibid.,  9 

Potentiae  alise  a  voluntate,  non  coguntur  ad  actus 

suos,  etiamsi  illos  eliciant  contra  voluntatem  ho- 

minis,  quia  sunt  ab  intrinseco,  etc.        199,2,7  et  8 

Potentia  motiva,  vide  motiva  potentia. 

PRACTICUM  JUDICIUM. 

Practicum  judicium  non  necessitat  voluntatem.    167, 
2,21. 

PR.EDETERMINATIO. 

Prsedeterminatio  physica  quid  prsestet.  577,2,20 


Praemium  non  necessario  est  in  potentia,  in  qua  est 
meritum.  89,1,1 

Prsemium  respondet  etiam  aliis  virtutibus  a  chari- 
tate.  130,1,6 

Praemium  essentiale  et  accidentale  quomodo  respon- 
deant  merito.  131,1,9 

PROCESSIO. 

Processio  Spiritus  sancti  cur  non  est  generatio    vide 

INTELLECTUS  IMMEDIATE. 

PRODUCTIO. 

Productio  Spiritus  sancti  cum  sit  a  voluntate  cur  non 
est  propter  finem.  19,1,3 


Pueri  amentes,  etc,  operanlur  aliquo  modo  propter 
flnem.  21,2,12 

Puer,  vide  usus  rationis. 

Q 

QUALITAS. 

Qualitas  nulla  possibilis  quse  determinet  volunta- 
tem  ad  agendum  prseter  id  quod  recta  ratio  judi- 
cat.  193,2,14 

QUANDO. 

Quando  circumstantia  actus  non  auget  in  eo  bonita- 

tem  realem,  sed  laudem  et  meritum.  349,1,21 

Nec  oportet  esse  volitam  objective.  350,2,26 

De  augmento  meriti,  vel  laudis  ejus.    351,2,26  et  seq. 

R 

RATIO. 

Ratio  superior,  et  inferior  quid.  557,2,2 

An  et  qualiter  in  utraque  sit  peccatum  late.  558,2,2 
et  seq. 

RELATIO. 

Relatio  operisin  finem  quadruplex.  24,1,1 

Relatio  habitualis  quse  sit.  ibid.,  2,3 

Relatio  virtualis  quomodo  fiat  in  actibus  externis  et 

in  internis.  25,1,4 

Relatio  interpretativa,  quae.  ibid.,  5 

Qualis  istarum  relatio  in  finem  requiratur  ut  opus  re- 

latum  inde  habeat  bonitatem.  310,1,  sect.  5 

RESOLUTIO. 

Resolutio  et  compositio  quid,  et  quomodo  se  habeant 
inter  se.  265,1,3 


SALMERON. 

Salmeron  debitum  peccati  originalis  in  Virgine 
agnoscit.  623,1,38. 

SCIENTIA. 

Scientiam  per  se  infusam  habent  beati  in  proprio 
genere,  quse  dicitur  vespertina.  96,2,9 

Est  inaequalis  pro  ratione  meritorum,  quoad  species 
tamenrerum  credibile  est  omnes  beatos  esse  aequa- 
les.  97,2,10 

Scientia  naturalis  in  beatis,  vide  beati   conserva- 

BUNT. 

Scientia  vel  cognitio  beatorum,  vide  beati  habent 

NEGATIONEM. 


INDEX  RERUM. 


645 


Scientia  beata,  vide  visio  non  conjungitur. 


SCBUPULUS,  SCRUPULOSUS. 

Scrupulorum  varise  causse.  452,2,1 

Scrupulosus  non  sibi  persuadeat  absolute  esse  malum 

id  quod  est  facturus.  453,1,3 

Imo  deponat  scrupulum,  et  firmet  judicium  practi- 

cum  contrarium.  ibid.,  k 

Scrupulosum  quid  maxime  torqueat.  ibid.,  5 

Scrupulosis  variaremedia  prsescribuntur.  ibid.,  et  seq. 

SENSITIVA  COGNITIO   Vide  PHANTASIA. 


Spes  pertinet  ad  beatitudinem  hominis  ordinati  ad 
alteram  vitam.  93,2,14 

Spes  non  pertinet  per  se  ad  ordinem  intentionis, 
licet  reducatur  interdum.  254,2,9 

Spes  est  actus  appetitivse  non  cognoscitivse.     467,1,1 

Est  de  bono  absente,  et  arduo.  ibid.,  2 

Ab  amore  et  gaudio  distinguitur.  ibid. 

An  item  a  desiderio.  ibid.,  3  et  seq. 

Spes  in  parte  sensitiva  quomodo  sit  de  rebus  futu- 
ris.  468,2,6 

SPECIES. 

Species  aliqua  generis  inferioris  potest  esse  perfectior 
alia  generis  superioris.  92,1,9 

spiritus  sancti  processio,  vide  productio. 


THEOLOGIA. 

Theologia  an  maneat  in  beatis,  et  quomodo.      95,1,4 


Timoris  passio  quid.  463,2,1 

Ad  objectum  timoris  quomodo  spectet  arduum.  464,1,2 
Timoris  divisio.  ibid.,  4 

Timoris  causse  et  effectus.  ibid. 

trinitas. 

Trinitas  personarum  non  pertinet  ad  objectum  bea- 
titudinis  hujus  vitse  etiam  supernaturalis  et  cur. 

52,2,7. 

Pertinet  tamen  ad  primarium  et  adsequatum  obje- 
ctum  vitse.  54,1,11 

TRISTITIA. 

Tristitia  in  beatis  nulla.  Et  quomodo  considerent  pec- 

cata  sua  praeterita.  127,1,9 

Tristitise  passio  quid  sit,  et  quotuplex.  465,1,6  et  seq. 


u 


UNIO,  UNITAS. 

Unio  inter  Deum  et  animam  beatam  substantialiter 
est  impossibilis,  nisi  antecedente  aliquo  novo  ef- 
fectu  qui  sit  in  anima.  57,2,4 

Unio  substantiae  animee  ad  Deum  quse  fit  per  gratiam 
in  via,  ipsa  est  quse  manet  in  patria,  estque  illapsus 
quidam.  59,1,9  et  10 

Unio  inter  animam  et  Deum  crescit  crescente  gra- 
tia.  60,2,14 

Unio  fit  per  visionem  et  amorem,  et  quse  sit  prses- 
tantior.  88,2,61 

Unitas  specifica  et  numerica  bonitatum  in  actibus  vo- 
luntatis  quomodo  sumatur  ex  objectis,  333,2,  sect. 
4,  per  totam. 


Usus  varise  acceptiones.  266,1,1 

Usus  alius  activus,  alius  passivus,  et  quarum  poten- 

tiarum  sint.  ibid.,1,% 

Usus  objectum  quod.  ibid.,  4 

Uti  Deo  non  possumus,  imo  nec  ccelis,  nec  Angelis, 

et  quare.  267,1,5 

Usus  quomodo  distinguatur,  aut  non  distinguatur  ab 

electione.  267,1,  sect.  2,  pertotam. 

V 

VERUM  ET  FALSUM. 

An  sint  essentiales  differentiae.  415,1,5 

videns  deum,  vide  VISIO. 

VIOLENTIA,   VIOLENTUM. 

Violenti  definitio  exponitur.  182,2,5 

Violentum  invenitur  etiam  in  non  cognoscentibus, 

non  sic  involuntarium.  183,1,7 

Violentia  inefficax  est  quando  extorquetur  consensus 

per  minas,  dolores,  etc,  et  est  proprie  metus.  ibid. 
Violentia  in  lapide  sursum  detento  quae.  186,2,6 

Violenta  non  est  ulla  forma  quoad  positivum  suum, 

sed  quoad  privationem,  quam  forte  affert  secum, 

ut  calor  est  violentus  aquse  per  adjunctam  priva- 

tionem  frigoris.  187,1,7 

Violenta  non  dicitur  actio  rei  destruclae  ut  mors  ani- 

mali,  proprie.  ibid.,  9  et  10 

Violentiam  nulla  creatura  potest  facere  voluntati,  et 

cur.  190,1,1 

Violentiam  an  possit  Deus  inferre   creaturis,   vide 

deus  dicitur,  etc. 
Violentiam  non  patitur  voluntas  recipiendo  quosvis 

habitus  etiam  vitiosos,  si  a  Deo   infundi   pos- 

sent.  190,2,2  et  3 

Violentiam  patitur  voluntas  si  privetur  actu,  vel  ha- 

bitu  naturali,  quem  possidet.  191,2,7 


Virgo  Maria,  vide  maria. 


Virtutes  habituales  voluntatis  omnes  sunt  in  beatis, 

imo  et  appetitus  post  resurrectionem  si  quae  illae 

sunt.  126,2,3 

Et  possunt  exercere  aliquos  actus  in  patria.  ibid  ,  4 
Non  omnes  tamen.  ibid.,  6 

Virtutes  etiam  acquisitse  manent  in  patria.  ibid.,  7 
De  virtutibus  qui  auctores  tractent.  477,2,disp.  3,  initio. 
Varise  significationes  virtutis.  478,1,1 

Virtus  moralis  quomodo  definienda.  ibid. ,  2 

Virtutem  non  esse  habitum  essentialiter  bonum  opi- 

natur  Scotus,  et  refellitur.  ibid.,  3 

Virtutem  moralem  esse  essentialiter  bonam  osten- 

ditur.  479,1,4 

Nulla  virtus  est  principium  elicitivum  actus  pravi. 

480,1,7. 
Habitus  ex  objecto  proximo  indifferens,  possitne  in- 

duere  accidentaliter  rationem  virtutis.         ibid.,  8 
Virtutis  divisio  in  rationalem  et  moralemqualis.  ibid., 

1,1. 
Virtus  rationalis  in  genere  entis  perfectior  est  virtute 

morali :  non  item  in  genere  moris.  481 1,2 

Virtus  rationalis,  an  sit  simpliciter  virtus.     ibid.,  2,5 
Virtutis  intellectualis  prima  divisio.  482,2,1 

Secunda,  et  tertia  divisio.  483,1,3 


646  INDEX 

Virtutem  moralem  unam  tantum  esse,  quorumdam 

placitum,  refellitur.  484,2,1 

Yirtutum  moralium  alise  circa  passiones  versantur, 

alise  circa  operationes.  485,1,3 

Yirtutis  circa  operationes,  seu  ad  alterum,  subdivisio 

in  varias  species.  ibid.,k 

Virlutis  circa  proprias  passiones  divisio  juxta  D.  Tho- 

mam.  486,1,5  et  6 

Auctoris  judicium.  ibid. 

Virtutes  Cardinales  quse  et  cur  id  nomen  sortitse  ? 

487,1,1. 
Earum  gradus  in  perfectione.  ibid. 

Yirtutum  partitio  in  politicas,  purgatorias,  et  purgati 

animi.  ibid.,  2,2 

Virtutes  Theologicse  qua3  sint,  et  quot  requirant  con- 

ditiones.  tbid.,  3 

Virtutibus  Theologicis  respondent  suo  modo  alise 

acquisitse.  488,1,4 

Sunt  tamen  morales.  ibid.,  4  et  5 

Virtus   saepe   est  habitus  medius   inter  duo   vitia 

extrema.  489,1,1 

Virtutes  morales  per  se,  et  quasi  formaliter  ponunt 

medium  in   propensione  appetitus :    effective  in 

actibus  ejus  :  objective  in  materia  et  circumstan- 

tiis.  ibid.,  3  et  seq. 

Inter  justitiam  et  alias  virtutes  morales  circa  medium 

est  discrimen.  490,2,6 

Virtutes  etiam  intellectuales,  qualiter  consistant  in 

med:o.  491,2,10 

Virtutes  morales  per  se  primo  resident  in  volun- 

tate.  493,1,5 

Unde  denominentur  morales.  484,1,8 

Virtutis  habitus  dantur  in  appetitu,  sed  non  pro- 

prie.  ibid.,  9 

Virlutes  non  sunt  a  natura  congenitse.  496,1,1 

Cur  aliquse  dicantur  naturales.  ibid. 

Virtutes  generantur  actibus  suis  a  nobis.         ibid.,  2 
Yirtutum  moralium  cum  charitate  connexio  non  ne- 

cessaria  quoad  substantiam .  ibid.,  2,1 

Non  sic  quoad  ordinem  finis  supernaturalis.    497,1,2 
Virtutum  moralium  connexio  cum  prudentia,  et  inter 

se  latissime.  498,1,8  et  seq. 

Virtutes  per  actus  suos  augentur.  502,1,1 

Virtutis  habitus  potest  etiam  esse  extensive  imper- 

fectus  quoad  aliquam  suaB  materise  partem.  ibid.,  2 
Virtutes  singulse  per  proprios,  et  non  per  alterius 

virtutis  actus  augentur.  ibid. ,  5 

Virtutes  per  actus  contrarios  corrumpuntur,  et  mi- 

nuuntur.  503,1,7 

Virtutes  in  voluntate   et  intellectu  residentes  non 

destruuntur  corrupto  homine.  ibid.,  8 

Virtutes  morales  an  maneant  in  damnatis.      ibid.,  9 
An  in  beatis.  ibid.,  9  et  10 


Visio  beata  esto  concedatur  terminari  necessario  ad 
personas,  non  sequitur  has  esse  partem  objecti  es- 
sentialis  ejus.  53,1,8 

Videns  Deum  sine  personis  (esto  fleri  posset)  esset 
beatus  essentialiter,  minus  tamen  quam  videns 
cum  personis.  54,1,11 

Visio  beata,  si  non  sit  tota  beatitudo,  excludi  nequit 
a  tota  ratione  essentialis  beatitudinis.  74,1,10 

Visio  si  non  solum  beatificat  formaliter  inhaerendo, 
sed  etiam  effective,  debet  utique  aliquid  efficere 
quod  formaliter  beatificet :  visio  quomodo  potesl 
esse  libera  beato.  167,1,19 

IIoc  autem  est  amor.  ;        -..  79,2,31 


RERUM, 

Visio  ad  amorem  comparatur  ut  actus  primus  ad  se- 
cundum,  ac  adeo  ut  sic  magis  spectat  ad  essen- 
tiambeatitudinis,  quam  visio ;  uterque  tamen  est  de 
essentia  et  cur.  81,1,35 

Visio  perfectior  est  amore,  in  via  perfectior  est  amor 
flde.  84,2,46 

Visio  est  amabilior  amore.  86,2,53 

Visio  non  conjungitur  in  beatis  cum  alia  cognitione 
naturali  ut  inde  eliciat  conclusiones.  96,1,8 

Videns  Deum  potest  de  potentia  absoluta  illum  non 
amare,  non  poterit  tamen  odisse.  109,2,21 

Visio  Dei  est  necessaria  quoad  specificationem  per  se 
loquendo.  110,2,1,2  et  3 

Visio  non  excluditur  a  peccato  sicut  gratia  exclucli 
potest.  120,2,18 

Visio  et  peccatum  nec  divinitus  simul  esse  possunt, 

Vide  DEDS  NON  POTEST. 

Visio  et  habituale  peccatum  non  repugnant  divi- 
nitus.  122,1,23 

Visio  creaturarum  in  verbo  pertinet  ad  beatitudinem 
essentialem,  extra  verbum  ad  accidentalem.  129,2,3 

Visioni  non  contrariatur  proprie  error.  141,1,4 

Visio  cumsolo  auxilio  absque  habituali  lumine,  an  sit 
corruptibilis.  142,1,7 

Ad  visionem  Dei  non  potest  inclinai  i  natura  sub  ra- 
tione  causae  primse,  quin  inclinetur  sub  omnibus 
aliis  rationibus,  etiam  Trinit.,  etc.  152,1,5  et  155,1,4 

Ad  visionem  nulla  est  potentia  naturalis  etiam  par- 
tialis.  155,2,7 

Visio,  vide  beatitudo,  actus  beatificus,  amor  beatifi- 

CUS,  VOLUNT/S. 

TITALIS  CONCURSUS. 

Vitalis  concursus  bene  potest  esse  obedientiaiis,  et 
cur.  152.1,7 

VITIUM. 

Vitia  opposita  uni  virluti  non  ob  id  sunt  ejusdem  spe- 

ciei.  377,2,7 

Vitii  habitus  essentialiter  constituitur  in  specie  sua 

per  differentias  positivas.  505,1,2 

Tendit  in  objectum  sub  ratione  boni,  non  tamen 

honesti.  ibid.,  3  et  4 

Vitii  habitus  est  qui  inclinat  ad  bonum  quod  contra- 

riatur  rationi.  lbid.  7,  a  qua  malitia  denominetur 

vitiosus,  seu  vitium.  507,1,12  et  13 

Habituum  vitiosorum  divisio.  508,1,14  et  509,2,1 

Vitii  et  virtutis  contrarietas  in  quo  consistat.  509,1,18 

etl9. 
Vitiorum  habitus  primario,  et  per  se  generantur  in 

voluntate.  510,1,3 

Et  in  appetitu  suo  modo  vitiosi.  ibid.,  4 

Vitii  habitum  an  possit  Deus  immediate  et  per  se  in- 

fundere.  ibid.,  5  et  seq. 

Vitia  an  sint  inter  se  connexa.  511,2,9 

Vitium  solitarium,  atque  unicum,  an  absolute  id  no- 

menmereatur.  512,1,10 

VOLUNTAS,   VOLUNTABIUM. 

Voluntas  humana  maxime  movetur  a  flne.  1,1,1 

In  voluntate  antequam  proprio  motu  moveatur,  nihil 
datur  quod  sit  causalitas  finis.  3,1,7 

Voluntatis  affectus  simplex  non  est  causalitas  qua 
finis  antecedenter  attrahat  voluntatem  finaliter, 
ibidem. 

Voluntas  quando  appetit  rem  cognoscere,  ut  eam  cog- 
noscat,  tunc  cognitio  est  finis,  seu  objectum  vo- 
luntatis  :  quando  vero  appetit  rem  ipsam,  tunc 
cognitio  est  conditio.  6,1,3 


INDEX 

Voluntatis  objectum  adsequatum  est  hoc  disjunctum 
finis  vel  media,  si  tamen  nomine  finis  intelligamus, 
quidquid  propter  suam  bonitatem  amatur.     12,1,7 

Voluntas  seu  amor  simplex,  est  propter  finem.  17,1,5 
et  seq. 

Voluntas  actus  dupliciter  necessarii,  aut  ex  imper- 
fectione  advertentise,  aut  ex  perfectione.        18,24 

Voluntas  actus  quid  requirat  ut  sit  propter  finem. 
ibid.,  2. 

Voluntas  etsi  tendat  sola  in  bonum,  et  finem  sub  ra- 
tione  boni,  et  finis,  non  ob  id  probatur  ejus  actum 
solum  esse  beatificum.  88,2,62 

Voluntas  sufficienter  ex  parte  objecti  movetur  a  Deo 
clare  viso,  quia  in  eo  videtur  quid  sit  summum  bo- 
num,  idque  non  solum  quoad  speciem,  sed  etiam 
quoad  exercitium.  106,2,10  et  seq. 

Voluntas  etiam  ab  objecto  in  suo  genere  movelurne- 
cessario  quoad  exercitium.  107,2,14 

Voluntas  posita  Dei  visione  necessario  amatipsum,  et 
cum  Deus  etiam  hoc  habeat  non  potest  talis  neces- 
sitas  esse  imperfectio.  ibid.,  13  et  14 

Voluntati  nulla  offerri  potest  ratio  ut  cesset  ab  amore 
beatitico,  cum  sit  de  summo  bono,  nec  lassatur,  nec 
per  alios  actus  impeditur,  etc.  109,1,19 

Voluntas  videntis  Deum  destituta  auxilio  supernatu- 
rali,  non  tamen  naturali  posset  Deum  visum  amare, 
amore  naturali.  110,1,22 

Voluntarium  per  modum  actus  est  actus  elicitus  a  vo- 
lunlate,  vel  etiam  imperatus,  quanquam  hic  im- 
peratus  est  etiam  voluntarius  seu  volitus  objective. 

159,2,2. 

Voluntarium  objective  est  sola  denominatio  rei  volilse 
ab  actu  voluntatis,  ut  visum,  amatum,  etc.     160,1,1 

Et  simpliciter  voluntarium  per  modum  actus  impe- 
rati,  est  denominatio  ab  actu  elicito.  ibid.,  4 

Voluntarium  per  modum  actus  eliciti,  est  actus  elici- 
tus  a  voluntate,  nec  refert  inter  talem  actum  et  vo- 
luntatem  intercedere  dependentiam,  seu  actionem, 
quominus  ipse  dicatur  immediate,  et  intrinsece  vo- 
litus  per  virtualem  reflexionem.  ibid.,  5  et  6 

Voluntatis  actus  per  modum  fugae  licet  sint  nolitio- 
nes  objectorum,  sunt  tamen  volitiones  sui  ipso- 
rum,  et  explicari  etiam  possunt  per  modum  prose- 
cutionis.  161,1,8 

Voluntatis  definitio  explicatur.  ibid.,  9 

Voluntatem  necessajio  operari  quidam  haeretici  fato 
tribuebant.  162,2,2 

Alii  divinae  determinationi.  ibid.,  3  etseq. 

Impugnantur.  163,1,5  et  7 

Alii  appetitui  sensitivo.  164,1,8 

Alii  naturae  ipsius  voluntatis.  ibid.,  9  et  10 

Voluntas  si  natura  sua  non  esset  libera,  elevari  non 
posset  ad  libere  operandum.  166,1,15 

Voluntas  etsi  potest  necessitari,  non  posset  tamen 
elevari  ad  agendum  libere  si  de  se  esset  determi- 
nata,  et  cur.  ibid.,  16 

Voluntas  potest  elevari  ad  libere  agendum  superna- 
turaliter,  quia  est  libera  ad  bonum  in  communi 
sub  quo  est  supernaturale.  ibid.,  18 

Voluntas  non  necessario  sequitur  judicium  practi- 
cum.  167,2,21 

Voluntarium  est  perfectio  physica,  quia  consumma- 
tur  in  ipso  influxu  positivo  voluntatis,  iiberum  vero 
addit  actui  solum  respectum  ad  potentiam  potentem 
non  elicere.  173,2,24 

Voluntarium  et  liberum  non  repugnant.  ibid. 

Voluntarium  imperfectum  et  quod  procedit  ex  imper- 
feeta  cognitione,  174,1,2 


RERUM.  647 

Voluntarium  in  se,  vel  est  directum,  ut  cum  voluntas 

versatur  immediate  circa  objectum :  vel  est  indirec- 

tum  ut  cum  vult  omissionern  alicujus  rei.      ibid.,  3 

Voluntarium  interpretativum  quod.  ibid.,  4 

Voluntarium  in  altero  requirit  actum  terminatum  ad 

aliud.  ibid. 

Voluntarium  in  alio  est  quando  volito  uno  sequitur 

aliud  prsecise  priori  volito,  aliud,  inquam,  aliquo 

modo  prsevisum,  et  sic  vere  dicitur  velle  conse- 

quens,  qui  vult  antecedens  :  si  vero  non  ita  sequi- 

tur,  necessario  debet  ibi  intervenire  praeceptum, 

ut  dicatur  volitum  in  alio.  175,2,8  et  seq. 

Voluntarium  esse  potest  aliquid  in  alio,  seu  causali- 

ter,  et  involuntarium  in  se,  seu  objective.  176,2,12 

Voluntarium   dari  potest   in   sola  suspensione  ac- 

tUS.  177,1,2 

Voluntarium  indirecte  etiam  potest  esse  immediatum 
et  mediatum,  ut  carentia  actus  eliciti  ad  dandam 
eleemosynam,  et  carentia  actus  externi  dandi  ip- 
sam  :  eftectus  vero  secutus,  v.  g.,  mors  pauperis 
est  voluntaria  in  alio  indirecte.  178,1,8 

Voluntarius  non  est  effectus  qui  per  accidens  sequitur 
ex  omissione  actus,  nisi  adsit  prseceptum.  179,1,10 

Voluntarium  indirectum,  et  liberum  indirectum  re- 
currunt.  «&fd.,12etl3 

Voluntarium  in  quibus  suppositis  reperiatur.  180,1,2 

In  quibus  potentiis.  ibid.,  3 

In  quibus  actibus.  ibid.,  4 

Involuntarium  simpliciter  non  est  nisi  contra  im- 
petum  voluntatis  de  se  efficacem  ad  impedien- 
dum.  182,1,3 

De  involuntario,  vide  plura  lit.  I. 

Voluntas  non  est  naturaliter  capax  nisi  actuum,  et  ha- 
bituum.  191,1,4 

Voluntas,  vide  violentia. 

Voluntatem  necessitari  posse  variis  modis  insufficien- 
tibus  traditur.  193,1 ,13 

Voluntas  non  necessitatur  etiamsi  dicamus  illam  non 
posse  suspendere  actum  omnem,  sed  debere  sem- 
per  elicere  aliquem,  et  cur.  ibid.,  2,15 

Voluntas  necessitaripotest  a  Deo  concurrenle  cum  illa 
per  concursum  efficacem  determinatum  ad  unum, 
ita  ut  concursus  Dei  simul  natura  sit  cum  concursu 
voluntatis.  194,1,16  et  seq. 

Violentia  non  datur  tunc  in  tali  concursu.       195,1,20 

Voluntas  cogi  non  potest  in  actibus  elicitis,  potest  ta- 
men  in  habitibus,  et  eorum  privationibus,  vide 

COGI  POTEST  VOLUNTAS,  ET  COGI  VOLUNTAS  NON  POTEST. 

Voluntas,  nec  alia  potentia  vitalis  potest  simul  habere 
•  duos  actus  contrarios  etiam  divinitus,  etiam  in  gra- 

dibus  remissis.  197,1,8 

Ac  si  haberet  in  neutro  illorum  diceretur  cogi.  ibid.,9 
Voluntas  potest  pati  coactionem  in  actibus  imperatis 

elicitis  ab  aliis  potentiis,  unde  nec  tunc  peccat.  198, 

1,1. 

In  aliquibus  solum  cogi  potest  a  Deo.  ibid.,  2  et  seq. 

Voluntas  non  proprie  cogitur  quoad  alias  actiones 
internas  hominis,  ut  quoad  nutritionem,  vel  quoad 
externas  homini,  ut  quoad  mortem  amici.    200,1,9 

Voluntarium  potest  augeri  diminuto  libero.     206,2,5 

Voluntarium,  vide  concupiscentia. 

Voluntatis  affectus  unus,  quomodo  possit  augeri  ex 
alio.  208,2,l& 

Voluntarium  an  minuatur  ex  consuetudine  habitu  et 
gratia.  209,1,16  et  17 

Voluntarium  ab  actu  praeterito  non  habet  novam  ma- 
litiam,  ut  occisio  hominis  in  ebrietate  eamdem  ma- 
litiam  habet  quam  ebrietas.  223,1,2 


648  INDEX 

Voluntaria  vel  involuntaria  inconsideratio,  vide  w- 

CONSIDERATIO. 

Voluntarium  directum  requiritur  ad  bonitatem  actus, 

ad  malitiam  satis  est  indirectum,  et  cur.     233,1,32 
Voluntarium,  vide  intellectus. 
Voluntas  pro  actu  quid  sit.  242,1,1 

Voluntas  et  intentio  quo  pacto  differant.  ibid. ,  4 

Non  distinguitur  ab  amore.  ibid. ,  5 

Voluntas  et  desiderium  an  distinguantur.  243 ,1 ,6  et  seq. 
Voluntas  non  potest  ferri  in  incognitum,  245,  sect.  4, 

per  totam. 
Voluntas  non  movetur  a  cognitione  sensitiva  imme- 

diate,  sed  ab  intellectiva.  ibid.,  2,2 

Et  id  per  cognitionem  judicativam  etpracticam. 246,1, 

4et  5. 
Voluntas  a  se  ipsa  tantum  movetur  effective.    248,2,2 
Nec  est  inconveniens  simul agere  et  pati.  249,1,5 

Voluntasnonmoveturperse  abalio,nisi  aDeo.«'6«d.,2, 

sect.  7. 
Voluntas  aliquando  fertur  in  finem,  et  medium  ut 

quod  unico  actu.  260,2,8 

Voluntas  ex  pluribus  omnino  aequalibus  potest  eligere 

quodlibet,  nec  necessario  manet  suspensa.  263,2,8 
Imo  potest  eligere  minus  bonumomisso  majori.  ibid., 

9etl0. 
Voluntas  non  movet  appetitum  nisi  media  cognitione 

sensitiva,  et  quando  moveat.  272,1,  sect.  2 

Voluntatis  actus  esse  potest  tantum  dupliciter.  373,2, 

7  et  seq. 
Voluntas  non  sit  prius  natura  mala,  quam  recipiat  in 

se  actum  malum.  378,1,8  et  9 

Voluntarium  directum,  vel  indirectum  non  mutat  ma- 

litiam,  esto  physice  mutetur  actus.  397,2,6 

Voluntas  alia  antecedens,  seu  absoluta,  alia  condi- 

tionata,  etc.  430,2,1 

Voluntatis  divinae  ad  humanam  habitudo  multiplex 


RERUM. 

ponitur.  431,1,3 

Variis  modis  humana  conformis  esse  potest  divinse. 

ibid.,  4  et  5. 
Voluntas  humana  quomodo  teneatur  conformari  di- 

vinse  disponenti  de  suis  actibus,  432,  sect.  2,  per  to- 

tam. 
Voluntas  humana  ut  recte  sit  utrum,  aut  quomodo 

debeat  conformari  divinae  volenti  alia  objecta  extra 

actus  ipsius  voluntatis.  435,2,6 

In  voluntate,  an,  et  qualiter  sit  peccatum.  553,1,1  et 

seq. 
Voluntas  est  causa  effectiva  peccati  mortalis  per  se. 

physica  per  accidens.  ibid.,  3 

Qusenam  sit  radix  deordinationis  peccati  in  voluntate 

late.  554,1,4 

ln  voluntate  potest  esse  peccatum  cum  perfecta  scien- 

tia,  et  consideratione  intellectus.  555,1,7 

Nec  requiritur  ut  prsecedat  error  speculativus.  ibid.,8 
Nec  inconsideratio  speculativa.  ibid.,  9 

Nec  error  practicus,  qui  sit  origo  peccati.       ibid.,  10 
Moraliter  tamen  loquendo  in  peccato  voluntatis  oc- 

currit  aliqua  inconsideratio  practica.  556,1,12 

Quse  tamen  non  est  prima  origo  peccandi.      ibid.,  13 
Voluntatem  posse  peccare  est  quidam  defectus  na- 

turalis  ipsius  conjunctus  cum  perfectione  item  na- 

turali.  tbid.,  14 

Voluntatis  consensus  non  est  imperfectus  ex  quan- 

tumvis  brevi  mora.  568,2,16 

Sed  ex  imperfecta  advertentia.  ibid.,  16  et  17 

Voluntas  an  teneatur  positive  resistere  voluptatiturpi 

appetitus,vel  sufficiat  mere  negative  se  habere.  569, 
1,18  et  seq. 
Voluntas  est  capax  in  via  omnis  actus  patrise,  non  sic 

intellectus,  et  cur.  125,1,10 

Voluntas  beati,  vide  beato  pilecipi  et  beatus  etiamsi 

VIDERET. 


FINIS  TOMI  QUARTI. 


CAEN.—  IMPRIMERIE  DE  E.  POISSON. 


DVann     EDS/WESTON   JESUIT   LIBRARY 

BX890   .S8    1856    v.4  4M» 

SM^Si..!£flP.cjS1c,o/R,  p,  Francisci  Suarez 


3  0135  00077  0709 


\/